Gesta Romanorum (Oesterley)/73

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
73. De avaricia quod multos excecat.
1872
Fairytale left blue.png 72. De ingratorum trucidacione. 74. De prospectione et providentia. Fairytale right blue.png

Cap. 73. (65.)

De avaritia quod multos excecat.

Rex quidam erat in civitate romana, qui statuit quod quilibet cecus ab imperatore omni anno centum solidos haberet. Accidit casus quod xxiiii socii ad civitatem venerunt et quandam tabernam intrabant propter potacionem. Isti enim per septem dies stabant bibendo, comedendo, deinde cum volebant cum tabernario computare, quitquit in pecunia habebant tabernario dederunt. Ait ille: Certe, carissimi, adhuc deficiunt centum solidi; amen dico vobis non exibitis, donec ultimum quadrantem michi dederitis vel solveritis. Illi hoc audientes adinvicem dixerunt: Quid faciemus? Non habemus unde poterimus solvere. Ait unus: Dabo vobis sanum consilium: per imperatorem lex edita est, quod quicunque est cecus, centum solidos de ejus thesauro obtinebit; ponamus inter nos sortes, et supra quem sors cadit, ejus oculos eruamus et tunc ille ad palacium poterit accedere et centum solidos obtinere et nos omnes acquitare. At illi: Optimum est consilium. Inter se miserunt sortem, et super illum qui consilium dederat cecidit. Statim excecabant eum et duxerunt eum ad palacium et pulsabat ad januam. Janitor causam pulsacionis quesivit; at illi: Ecce est unus cecus, qui beneficium legis [59b] petit. Ait janitor: Senescallo hoc dicam. Accessit ad senescallum et ait: Stat unus cecus ad portam, qui beneficium legis petit. At ille: Vadam ad eum et eum videbo. Cum autem cecum vidisset, eum intime respexit; quem cum considerasset, ait ei: Carissime, quid petis? Et ille: Centum solidos secundum legem. Qui ait: Amen dico tibi, hesterna die vidi te in taberna et duos oculos satis claros habentem; tu male legem intelligis. Lex est edita quod quicunque fuerit ex infirmitate vel ex casu aliquo cecus, contra quem casum non poterat se defendere, talis beneficium legis obtinebit; sed tu voluntarie [delevisti] oculos tuos, in taberna bibisti et consilium dedisti, ut cecatus esses, quere ergo ibidem solacium, quia hic nullum obulum obtinebis. Ille vero hoc audiens cum confusione recessit.

Moralizacio. Carissimi, talis est lex dei, quod quicunque ignoranter aut ex infirmitate peccaverit, aut temptacione diabolica, si contritus et confessus fuerit; juxta illud: In quacunque hora peccator etc., deus sibi remittet. Quilibet peccator in quantum peccator est cecus. Si vero aliquis ex pura malicia sine causa peccaverit, et postea desperacionem inciderit vix aut numquam ei remittetur. Tabernarius est diabolus qui omnes tales ad tabernam infernalem recipit qui sic descendunt, et ideo studeamus etc.