Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/75

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
75. De cura mundi non sectanda.
1872

 74. De prospectione et providentia. 76. De concordia. 

Cap. 75. (67.)

De cura mundi non sectanda.

Olim erat quidam rex, qui tres filias pulchras habebat, quas tribus ducibus maritavit. Omnes illi tres duces eodem anno mortui sunt. Rex hoc audiens volebat filias suas iterato maritare. Vocavit primam filiam et ait: Carissima, vir tuus mortuus est, dabo te alteri viro. At illa: Nullo modo hoc attemptabo, et hec est racio mea: si deberem alterum virum accipere, oporteret ut eum tantum diligerem sicut primum virum, aut plus aut minus diligerem; hoc non potest stare, quia primus virginitatem habebat, ergo non tantum debeo eum diligere; si vero plus, hoc esset majus malum; si vero minus, non esset bona dilectio inter nos; quare concludo, quod nullo modo volo alium virum accipere. Rex hoc audiens vocavit secundam filiam et ait: Carissima, vir tuus defunctus est, copulabo te alteri viro. At illa: Domine, nullo modo hoc attemptabo, quia si virum alium acciperem, reciperem eum aut propter divicias aut fortitudinem aut pulchritudinem; non propter divicias, quia habundo; non propter fortitudinem, quia amicos habeo qui me defendent; non propter pulchritudinem, quia michi videbatur quod vir meus omnium erat pulchrior in universo mundo; quare concludo, quod nullo modo virum alium accipere volo. Rex hoc audiens vocavit terciam filiam et ait: Carissima, vir tuus mortuus est, volo te alteri viro copulari. Ait illa: Nullo modo hoc attemptare volo, quia si alium virum acciperem, ille me reciperet aut propter pulchritudinem aut divicias; non propter pulchritudinem, quia non sum pulchra, ergo propter divicias me reciperet, et si propter divicias, nunquam posset esse verus amor, quia destructis diviciis amor transiret; concludo ergo, quod nullo modo alium virum accipere volo. Item doctores sacre scripture dicunt, quod vir et mulier in matrimonio conjuncti sunt unum in corpore [61] et duo in anima; ergo corpus viri mei est corpus meum et e converso; ad hoc omni die possum ad sepulchrum accedere viri mei et ibi ossa ejus videre, tamquam virum presentem, et ideo alium habere nolo. Rex hoc audiens amplius ut virum acciperent non instigabat.

Carissimi, rex iste est deus ipse, tres filie anima intelligitur, in qua relucet operacio et imago trinitatis juxta illud Genes. ii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Imago vero trinitatis per peccatum primi parentis erat deturpata et tribus viris tradita, scilicet diabolo, mundo et carni. Si vero mortuus est diabolus per Christi passionem, noli amplius talem virum accipere, sed semper sub Christi protectione permanere. Si mundus mortuus est per paupertatem voluntariam, noli amplius alium virum accipere, sed permaneas sub Christi protectione. Si vero mortua est caro per jejunium et carnis maceracionem, noli amplius virum accipere, sed sub Christi protectione permaneas.

Vel aliter potest reduci. Rex iste est deus, tres filie tria genera hominum, scilicet potentes ac divites hujus mundi, sicut sunt reges ac mundi potentes, sapientes hujus mundi sicut sunt judices temporales et ecclesiastici viri religiosi, perfecti christiani, sicut sunt qui in omnibus divinis preceptis obediunt. Iste tres erant in baptismo tribus ducibus scilicet patri per potenciam, filio per sapienciam, spiritui sancto per clemenciam sociati. Si ergo isti mortui sunt i. e. exstincti et ablati a te per peccatum tuum, numquam alteri labores copulari, sed cum omni diligencia fac opera misericordie, per que poteris ei conciliari, quia numquam aliquem invenies, qui te tantum diligit. Unde est notandum, quod mulier accipit virum propter quatuor, quia aut propter divicias aut propter pulchritudinem aut fortitudinem aut sapienciam. Si vero vis virum accipere propter divicias, certe non invenies ita divitem sicut dominum nostrum Ihesum Christum, qui dominus celi et terre; ergo eum teneas et non alium. Si vero velis virum accipere propter fortitudinem, curre ad dominum nostrum Ihesum Christum, qui est forcior omni homine, fortis in celo et in terra; in inferno non est aliquis, qui potest ei resistere; ergo illum in virum debes accipere et [61b] non alium. Si vero aliquem vis accipere propter pulchritudinem, curre ad dominum nostrum Ihesum Christum qui est pulchrior omni homine, unde psalmista: Speciosus forma pre filiis hominum, ergo illum debes habere et non alium. Si vero aliquem vis accipere propter sapienciam, curre ad dominum nostrum Ihesum Christum, quia ipse est sapiencior omni homine, ad Romanos: O altitudo diviciarum sapiencie et sciencie dei etc. Ergo illum virum accipere debes et non alium.