Jump to content

Grammatica Germanicae Linguae/De metaplasmis

De metaplasmis seu figuris orthographicis
1578

 De syntaxi De ratione carminum veteri 
DE METARAPLASMIS
SEV FIGVRIS
ORTHOGRAPHICIS


H Actenus communissima Grammatices praecepta persecuti, dicmus etiam de ratione carminum apud Germanos, praemissis primum obseruatiunculis de metaplasmis seu figuris orthographicis, quarum etiam suprà passim mentionem fecimus, quae sunt: Prosthesis, Epenthesis, Paragoge, quae addunt: Aphaeresis, Syncope, Apocope, quae deterunt: Metathesis et Antithesis, quarum haec permutat literas, illa transponit.

πρόσθεσις.

Prosthesis est appositio syllabae in principio dictionis, vt: Gethun, pro, Thun, Facere.

ἀφαίρεσις.

Aphaeresis est ablatio syllabae ab initio dictionis, quae accidit in praeteritis uerborum, abiecto augmento, vt: Ich bin komen, Veni, pro gekomen: Et in compositis, vt: Ich will zalen, pro bezalen, Soluam.

ἐπένθεσις.

Epenthesis est interpositio uocalis facientis syllabam in medio dictionis, quae fit in genitiuis nominum, vt: Des Windes, Venti, pro winds. Des Buches, Libri, pro buchs.

συγκοπή.

Syncope est concisio uocalis constituentis syllabam è medio dictionis, quae fit in personis uerborum, vt: Du liebſt, Amas, pro liebeſt. Er liebt, Amat, pro liebet. Ich liebte, Amabam, pro liebete. Ich habe geliebt, Amaui, pro geliebet: Et quae uocalem uel diphthongum puram habent, vt: Thun, pro thuen. Sic in nominibus Thewr, pro thewer. Fewr, pro fewer, et in pronomine Ewr, pro ewer.

παραγωγή.

Paragoge est adiectio syllabae uel uocalis constituentis syllabam in fine dictionis, quae fit in datiuo singulari nominum, et quibusdam temporibus uerborum, vt: Dem Weibe, pro Weib. Dem Manne, pro dem Man. Schreibe du, pro ſchreib.

ἀποκοπή.

Apocope est abiectio syllabae uel uocalis syllabam constituentis, à fine dictionis, quae accidit in nominibus in e desinentibus, vt: Der Rab, pro Rabe. Die Fraw, pro Frawe. Et in Imperfecto uerborum, et prima persona Praesentis, vt: Ich liebet, pro liebete. Ich geb, pro gebe. Ich hab, pro habe.

μετάθεσις.

Metathesis est traspositio literae alicuius de suo loco in alium, vt: Ewer, ewers, et per metathesin Ewres, Sic ewrem pro ewerm, ſammeln pro ſamlen, à themate ich ſamle.

ἀντίθεσις.

Antithesis est literae permutatio, et alterius pro altera positio, propter cognationem, vt: Komen et kumen. Können et künnen. Mögen et mügen. Son et Sun. Sonne et Sunne. Sed uidendum utrum sit usitatius.

 De syntaxi De ratione carminum veteri