Jump to content

Grammatica Germanicae Linguae/De orthographia

 Grammatica Germanicae Linguae De prosodia 
DE ORTOGRAPHIA.


O Rthographia literarum rationem continet et docet emendatè scribere, vt neque omittatur aliqua litera, neque superflua addatur, neque fiat literarum vel transpositio, vel distractio, vel permutatio.

Sunt autem literae, quibus Germanica lingua scribitur, vigintiguatuor, et his characteribus signantur.

A a, B b, C c, D d, E e, F f, G g, H h, I i, K k, L l, M m, N n, O o, P p, Q q, R r, S ſ, T t, V v, W w, X x, Y y, Z z.

Efferuntur et valent vt apud Latinos, hoc modo:

A be ce de e ef ge ha i ka el em en o pe qu er es te v we ix y zet.

Ex his sex sunt Vocales, a e i o u y:

Reliquae omnes Consonantes. Sed ex vocalibus i et v fiunt consonantes, cum syllabam inchoant, et sequitur alia vocalis, et pronunciatur i ferè vt g, et v vt f, vt: Jar, Annus. Jeger, Venator. Joch, Iugum, Jubilieren, Iubilare. Vermanen, Monere. Viel, Multum. Vol, Plenum. Et contrà ex consonantibus w, quod natura mollius sonat quam b, et solis Germanis proprium est, Latinis et Graecis ignotum, et ex gemino vv componitur, interdum vocalis naturam induit, et cum a et e coniunctum diphthongum constituit.

Ex vocalibus fiunt diphthongi, au, aw, eu, ew, ei, ey, ai, ay, ie, ä, ö, ü, ui, vt: Lauffen, Currere. Schawen, Spectare. Keuffen, Emere. Frewen, Gaudere. Wein, Vinum. Frey, Liber. Waiſe, Orphanus seu Pupillus. Hayn, Lucus. Tier, Bestia. Wähnen, Opinari. König, Rex. Wüſte, Eremus. Hui, Age.

Ex his ai ay ui rarissimè vsurpantur.

Praetereo dialectos, quae variae sunt; pro diuersitate regionum, et quaedam peculiares diphthongos habent, vt: ou et ow, oi et oy.

OBSERVATIONES.
I.

Ex Vocalibus a interdum clarè, vt Patha Ebraeorum, interdum crassè et obscurè, vt Camets effertur, quae pronunciatio vsu discenda est.

II.

In quibusdam geminum ee scribitur, sed vtrumque contractè, tanquam vnum sit, effertur, vt Seel, Anima, Monosyllabicè, tanquam scriptum sit Sel. Sic Neeren, Nutrire. Idem sentiendum de aa, vt: Saal, Aula. Monosyllabicè, tanquam scriptum sit Sal. Sic Saat, Sementis.

III.

Plerunque e pro ä diphthongo scribitur, et effertur perinde vt ä, vt: Schemen, Pudere, tanquam scriptum sit Schämen. Sic Rete, consilia, tanquam scriptum sit Räte. Hoc quoque docebit vsus.

IIII.

Simplex i nunquam finit dictionem nisi in diphtpongo ui. Porrò haec vocalis duplici figura scribitur: breuiore, quae in medio dictionum, et in Praepositone in signatur: et longiuscula, quae in principio Nominum et Verborum scribitur, sequente altera vocali, vt Jar, Annus. Jung, Iuuenis. Jagen, Venari: Et in Pronominibus Tertia personae, Ihm, Ipsi vel sibi. Ihn, Ipsum. Ihr, Ipsi vel sibi. Ihnen, Ipsis, etc. Et in paucis alijs: Et in diphthongo je initiali, vt: Jederman, Quisque Jemand, Aliquis.

V.

Etiam u duplici charactere signatur, aperto et clauso, quorum hoc in principijs dictionum, et cum fit consonans nunquam verò in fine: illud verò tantum in fine et medio, nunquam in principio vsurpatur, vt: Vater unſer, πατὴρ ἡμῶν, Pater nostrum omnium, Wunderbar, Mirabilis. Nu, Nunc. Du, Tu. Suchen, Quaerere.

VI.

Y nunquam in principio dictionis scribitur, sed semper in fine ut Frey, Liber, Manumissus, non Frei. Sic Zwey, Drey, Duo, Tria. In medio mutatur in i simplex, vt: Freien, Ambire puellam. Zweierley, Dreierley, Duplex, Triplex. Prouerb. 30. Interdum in compositis manet, vt Freyſtadt, Iosuae 21.

VII.

Ex diphthongis au, eu, ei, nunquam finiunt dictionem, sed earum loco scribiuntur aw, ew, ey, vt: Tau, Ros. Hew, Foenum. Brey, Puls. Excipiuntur peregrina, vt Eſau.

VIII.

Ex Consonantibus c nunquam dictionem finit, nisi assumat h vel k, vt: Hoch, Altus. Krank, Aegrotus. Excipiuntur peregrina vt Habacuc, Isaac, Kuckuc, ex κόκκυξ vel Cuculus, Leuitici 11. Deuteron. 14.

IX.

K nunquam dictionem terminat sine c, vt: Danck, Gratia. Sack, Saccus.

X.

Ch vt χ Graecorum effertur in fine et medio, à principio verò vt k, vt Lachen, Ridere. Doch, Tamen, Chriſt, Christus, tanquam Scriptum sit Krist, Chor, Chorus, tanquam scriptum sit Kor.

XI.

S in principio et medio dictionum seribitur, vt: Sagen, Dicere. Preiſen, Glorificare. At in fine dictionum signatur clauso charactere s, vt: Meines Vaters, Mei patris. Sch sonat vt שׁ Ebraeorum, cum habet punctum in dextro cornu, vt: Schreiben, Scribere, Tiſch, Mensa.

XII.

Z sine t nunquam dictionem claudit, cum illo nunquam dictionem incipit, vt: Nutz, Vtilitas. Hartz, Resina. non Nuz, vel Harz, Contrà zwey, Duo, non kwey. Zwelffe, Duodecim, non kwelffe. Atque haec communiora annotasse, satis esto.

DE COGNATIONE
LITERARVM.


C Ognatae sunt literae inter se, ideoque aliae in alias mutantur, sed non temerè.

I.

Ex Vocalibus cognata sunt a et e interque se permutantur certo modo in comparatione et declinatione nominum, et in formatione temporum, vt: Der Man, Vir. Die Menner, Viri. Starck, Fortis. Stercker, Fortior, Lang, Longus. Lenger, Longior. Ich werffe, Iacio. Ich warff, Iaciebam. Etiam o et u inter se permutantur, perinde vt Holem et Schurec apud Hebraeos, vt: From et Frum, Probus. Son et Sun, Filius. Kommen et Kummen, Venire. Alterum tamen altero vsitatius est.

II.

Ex diphthongis cognatae sunt au et eu, vt: Braun, Breuner, Fuscus. Haus, Heuser, Domus. Zaun, Zeune, Sepes. Keuffen, Emere. Gekaufft, Emtus. Item ey et ei, vt: Frey, Freien. Item, ei et ie, vt: Schreiben, Scribere. Geſchrieben, Scriptum.

III.

Ex vocalibus et diphthongis cognatae sunt, a et ä, o et ö, u et ü, ö et ü. vt: Rad, Rota. Räder uel Reder, Roſtæ. Gros, Magnus. Gröſſer, Maior. Loch, Foramen. Löcher, Foramina. Wurm, Vermis. Würme, Vermes. Können & Künnen, Posse. Zörnen & Zürnen, Irasci. Ex η Græco fit ie, & ex υ fit ü, vt: θὴρ Thier, θύρα Thüre. Prætereo dialectos quibus diphthongi conciduntur, vt: Kraut, Herba, Krut. Wein, Vinum, Win. Zeichen, Signum, Zechen. Bleich, Pallidus, Blech.

IIII.

Ex consonantibus cognatæ sunt inter se b & p, g & k, d & t & th, f & v consonans & ph, g & i, c & z. In his spectanda est deriuatio, & numerus pluralis, vt: Das Kalb, Vitulus. non Kalp, quia plurale est Die Kelber non Kelper. Sic Danck, Gratia, non Dang, quia Dancken, Gratias agere, non Dangen: Contra Zwang, coactio, non Zwang. quia Zwingen, Cogere, non Zwincken. Sic Pferd, Equus, non Pfert, quia pluraliter Die Pferde: Contra Schwert, Gladius non Schwerd, quia pluraliter Schwerter, Cantic: 3, Psal: 149. Esaiæ 2. Ezech. 32, In quibusdam etiam differentia est, vt: Sincken, Delabi. et Singen, Canere. Steuben, Excitare puluerem. Steupen, Caedere virgis. Wird, Erit. Wirth, Hospes. Praetereo dialectos, vt: Water Saxonicè pro Waſſer, Aqua, With, pro Weiſs, Albus, Rick vel Rich pro Reich, Diues. Hirtz, pro Hirſch, Ceruus. Ditz et Ditte, pro Dis, Hoc. Sed haec omnia docebit vsus et Etymologia, Atque hactenus de Orthographia.

 Grammatica Germanicae Linguae De prosodia