DE RATIONE
CARMINVM
NOVA.
P
Ossunt et ad Latinorum Græcorumque
imitationem carmina scribi
heroica et alia in lingua Germanica,
quod Ebraeis est negatum, propter defectum
Dactyli et anapesti, aliorumque
pedum in quibus duæ continuæ breues
syllabæ consequuntur, quos Ebraei habere
non possunt. In fine versus nihilominus
seruari potest rythmus, et in
Heroicis ac Pentametris etiam in medio.
Quantitas uerò syllabarum censeri potest
iuxta has regulas, partim à Latinis
et Graecis, partim ex natura linguae
Germanicae sumtas.
Omnis positio longa est. Sed liquida post mutam uocalem breuem ancipitem facit.
Diphthongus omnis longa est. Finalis ante uocalem Graecorum more corripi uel produci potest.
Syllaba in qua circumflexus est, natura longa est. Circumflexum autem indicat pronunciatio.
Vocalis ante uocalem corripitur, paucis exceptis quae circumflexo efferuntur.
Ls aspiratio est, non consonans, ideóque nec positionem adiuuat, nec uocalem ante uocalem impedit.
m non eliditur sed corripitur, nisi praecedat diphthongus, aut uocalis circumflexa, tunc enim producitur.
Vocales in fine non eliduntur, sed per apocopen, si fieri potest, abijciuntur, aut corripiuntur.
Praepositiones inseparabiles ab, er, ver, vn, weg, zer, sequente uocali corripiuntur. Idem fit in separabilibus in compositione et extra compositionem, quae nec positione neque diphthongo producuntur.
Augmentum ge in praeteritis et uerbalibus et his similibus, et praepositio inseparabilis be, natura corripiuntur. Possunt tamen et produci, si sequantur duae consonantes.
Monosyllaba nomina ferè producuntur, nisi ratione terminationis aut deriuationis corripiantur, accentu acuto elata. Partes uerò indeclinabiles corripiuntur, nisi impediat aut positio, aut diphthongus. Pronomina et articuli discernuntur accentibus, in quibus enim est circumflexus, producuntur, in quibus uerò acurus, corripiuntur, vt: Der demonstratiuum circumflectitur et producitur. Der articulus acuitur et corripitur jr, wir, mir, circumflectuntur, dich, ſich, mich acuuntur.
Disyllaba nomina et uerba plaeraque habent priorem longam, nisi impediat uocalis ante uocalem, aut differentia, aut deriuatio. Contra partes indeclinabiles plaerung corripiuntur, nisi impediat positio aut diphthongus.
Praeterita penultimam producunt omnia, vt: geliebet, geſchlagen, geleget, getragen.
Ine desinentia corripiuntur: caeterae uocales fere producuntur, excepto a in proprijs nominibus mulierum, vt: Anna, Martha, Maria.
In b d l m n r t desinentia corripiuntur, nisi praecedat aut consonans positionem faciens, aut diphthongus, aut uocalis circumflexa.
In ig et lich desinentia corripiuntur. Similiter pronomina, ich, mich, dich, ſich: Et omnia penè in ch desinentia, in quibus non praecedit diphthongus, aut consonans, aut uocalis circumflexa.
In as, es, os, us, deſinentia ferè producuntur: in is corripiuntur.
Quantitas ultimae manet eadem, cum fit penultima, vt: Ewig, ewiger, Freundlich, freundlicher, Ich liebe, ich liebete, Ander, andere.
Deriuatione syllaba aut breuis est aut longa. Est autem deriuatio uel Latina, uel Graeca, uel Ebraea, vt: Haben ab habere, Ewig ab αἰὼν et aeuum, über ab עֵבֶר uel ὑπέρ, Schawen a שָׁעָח respexit, Riechen a רִיחַ odoratus est.
Danda est opera, vt (quantum fieri potest) neque syllabae communi pronunciatione deprimendae in ἄρσιν, neque eleuandae in θέσιν incidant, praesertim si sint mediae. Deformatur enim hac collocatione dimensio.
Heroici.
Ein Vogel hoch ſchwebet, der nicht als andere lebet,
Nach keim Thier ſtrebet, ſich in allen winden erhebet.
Vnd wenn die wüten, muſs er denn fleiſſiger hüten,
Wechſt in fewrs glüten, darff nicht als andere brüten.
Erzeugt nicht jungen, der nie ſein tage geſungen,
Wird doch gedrungen, das offt mit ſchalle geklungen.
Er braucht kein eſſen, wird von keim thiere gefreſſen,
Kanſt jn nicht meſſen, weil er dir ferne geſeſſen.
Bitte den Herrn Herren, der wird dich gnedig erhören,
Vnd wird dir geben nach dem das ewige leben.
Elegiaci.
Gott ſey mein beyſtand, barmherziger ewiger Heiland,
Denn ich bin dein Knecht, mache mich Herre gerecht.
Wer Gott vertrawet, ſein hat derſelbe gebawet,
Sein haus nicht zergeht, dach fach on ende beſteht.
Iambici dimetri.
Bewar mich Herr mein höchſter Hort,
Auff das ich ewig lebe dort.
hendecasyllabi.
Nu ſey Chriſte gelobet vnd gepreiſet,
Haſt mein ſeele getrencket vnd geſpeiſet.
Sapphici cum Adonico.
Lobe mit Cimbeln, der ob allen Himeln
Dich mit heil zieret, benedeit, regieret,
Noch geſund ſparet, wider angſt bewaret,
Lobe den Herren.