Jump to content

Grammatica Germanicae Linguae/De ratione carminum veteri

De ratione carminum veteri apud Germanos
1578

 De metaplasmis De ratione carminum nova 
DE RATIONE CARMINVM
VETERI APVD
GERMANOS.


G Ermani ut Ebraei carmina scribunt, obseruantes in fine rythmum, id est, ὁμοτέλευτον, vt:

Du Jeſu Chriſt, Mein hoffnung biſt.

Versus non quantitate, sed numero syllabarum mensurantur, Sic tamen, vt ἄρσις et θέσις obseruetur, iuxta quam pedes censentur aut Iambi aut Trochaei, et carmen fit uel Iambicum uel Trochaicum. Syllabae enim, quae communi pronunciatione non eleuantur, sed raptim tanquam scheua apud Ebraeos pronunciantur, in compositione uersus nequaquam eleuandae sunt, sed deprimendae: Et contrà syllabae longae et accentum sustinentes, nequaquam deprimendae sed eleuandae sunt, vt:

–⏑ –⏑ –⏑ –⏑
Im Geſetze ſteht geſchrieben,
Du ſolt Gott den Herren lieben.

Trochaici sunt. Nam si Iambici essent, sylabae deprimendae eleuarentur, et eleuandae deprimerentur. Binis enim syllabis sit dimensio, quarum prior deprimitur, altera eleuatur, in carmine Iambico: In Trochaico uerò prior eleuatur, posterior deprimitur.

Versus alij sunt Monometri, alij Dimetri, alij Trimetri, etc. Et versus alij sunt Acatalecti, alij Catalecti, alij Brachycatalecti, alij Hypercatalecti.

Monometer est, qui unam habet dipodian, seu pedes duos, hoc est, syllabas quatuor, tàm in Iambicis, quàm Trochaicis.

Dimeter est, qui dipodias habet duas, seu pedes quatuor, hoc est, syllabas octo.

Trimeter est, qui dipodias habet tres, seu pedes sex, hoc est, syllabas duodecim.

Acatalectus est, qui vnam, uel duas, uel tres habet dipodias integras, nulla syllaba uel deficiente uel abundante, hoc est, quisyllabas habet aut quatuor, vt Monometer, aut octo vt Dimeter, aut duodecim vt Trimeter.

Catalectus est, cui ad perfectionen dipodiae syllaba vna deest, et est triplex: Monometer acatalectus, qui syllabas habet tres: Dimeter catalectus, qui syllabas habet septem: Trimeter catalectus, qui syllabas habet vndecim.

Brachycatalectus est, cui ad perfectionem dipodiae syllabae desunt duae: et est itidem triplex: Monometer brachycaralectus, qui syllabas habet duas: Dimeter brachycatalectus, qui syllabas habet sex: Trimeter brachycatalectus, qui syllabas haber decem.

Hypercatalectus est, qui ultra dipodian syllabam habet unam superfluam, estque etiam triplex: Monometer hypercatalectus est, qui syllabas habet quinque: Dimeter hypercatalectus, qui syllabas habet nouem: Trimeter hypercatalectus, qui syllabas habet tredecim, Habent itaque singuli acatalecti, suos brachycatalectos, catalectos, et hypercatalectos, quorum exempla ex ordinem collocabimus in Iambicis et Trochaicis.

Monometer brachycatalectus

constans syllabis duabus.

Iambicus. Trochaicus.
 ⏑ –  – ⏑
Hilff Gott, Singet,
Aus not. Springet.

Monometer catalectus

constans syllabis tribus.

 ⏑ – ⏑  – ⏑ –
Herr hilff mir, Ich bin dein,
Ich traw dir. Du biſt mein.

Monometer acatalectus

constans syllabis quatuor.

 ⏑– ⏑–  –⏑ –⏑
Herr Jeſu Chriſt, Durch dein güte,
Mein troſt du biſt. Mich behüte.

Monometer hypercatalectus

constans syllabis quinque.

Iambicus.

 ⏑– ⏑– ⏑
Die Menſchen liegen,
Gott kan nicht triegen.

Trochaicus.

 –⏑ –⏑ –
Gottes Wort iſt war,
Lauter, rein, vnd klar.

Dimeter brachycatalectus

constans syllabis sex.

 ⏑– ⏑– ⏑–
Mein hoffnung ſteht zu Gott,
Der hilfft mir auch aus not,
Er rettet mich vom tod.

 –⏑ –⏑ –⏑
Lobet Gott den Herren,
Der vns thut geweren,
Was wir nur begeren.

Dimetercatalectus

constans syllabis septem.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑
Ach Gott las dichs erbarmen,
Verlaſſen ſind wir armen.

 –⏑ –⏑ –⏑ –
Herr erbarm dich uber mich,
Denn ich hoff allein auff dich.

Dimeter acatalectus

constans syllabis octo.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑–
Erhalt vns Herr bey deinem Wort,
Vnd ſtewr des Bapſts und Türcken mord.

 –⏑ –⏑ –⏑ –⏑
Im Geſetze ſteht geſchrieben,
Gott den Herren ſoltu lieben.

Dimeter hypercatalectus

constans syllabis nouem.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑
Wer Gott allein mit ernſt vertrawet,
Des haus ſteht feſt und woi erbawet.

 –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –
Himel, Erd, vnd alle ding vergehn,
Aber Gottes Wort bleibt ewig ſtehn.

Trimeter brachicatalectus

constans syllabis decem.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑–
Wer ſich auff Gottes Wort getroſt verleſt,
Der wird nicht fallen, ſondern ſtehet feſt.

 –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –⏑
Sich auff ſchöner Frawen wort verlaſſen,
heiſt den wind mit henden wöllen faſſen.

Trimeter catalectus

constans syllabis vndecim.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑
Man Saget, Groſſen Herrn und ſchönen Frawen
Den mag man dienen, aber wenig trawen.

 –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –
Einem jeden leichtlich trawen iſt nicht gut,
Denn man kan nicht wiſſen eines andern mut.

Trimeter acatalectus

constans syllabis duodecim.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑–
Das Ach Herr vergib uns vnſer ſchuld vnd miſſethat,
Damit dich vnſer leben je erzürnet hat.

 –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –⏑
Lobet Gott den Herren, denn er iſt ſehr gütig,
Vnd vergibt vns vnſer ſchuld, vnd iſt langmütig.

Trimeter hypercatalectus

constans syllabis tredecim.

 ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑– ⏑
Nu lobet Gott, vnd preiſet ſeinen thewren namen,
Sprecht, heilig, heilig, heilig iſt Gott ewig, Amen.

 –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –⏑ –
Saget lob vnd danck der heiligen Dreyfaltigkeit.
Jzt und imerdar von ewigkeit zu ewigkeit.

Pro uarietate et mixtura specierum iam enumeratarum, carmen aliud dicitur monocolon, aliud dicolon, aliud tricolon, aliud tetracolon: Et rursus aliud monostrophon, aliud distrophon, aliud tristrophon, aliud tetrastrophon, etc.

Monocolon est, in quo omnes versus unius et eiusdem sunt generis et speciei, uidelicet omnes aut monometri aut dimetri aut trimetri, uel brachycatalecti, uel catalecti, uel hypercatalecti, vt:

Der Menſch bald felt,
Den Gott nicht helt.

Vterque est Iambicus monometer acatalectus.

Dicolon est, in quo aut duorum generum uersus, aut eiusdem generis duae diuersae species contexuntur, vt:

Wir gleuben all an einen Gott,
Schepffer Himels und der Erden,
Der ſich zum Vater geben hat,
Das wir ſeine Kinder werden, etc.

Primus et tertius est Iambicus dimeter acatalectus, secundus et quartus Trochaicus dimerer acatalectus. Aliud exemplum, in quo eiusdem generis diuersae species contexuntur:

Ach Gott von Himel ſih darein,
  Vnd las dich des erbarmen,
Wie wenig ſind der heilgen dein,
  Verlaſſen ſind wir armen, etc.

Primus et tertius est Iambicus dismeter acatalectus, secundus et quartus Iambicus dimeter catalecius.

Tricolon est, cum aut vnius generis, aut duorum generum tres diuersae species coniunguntur, vt: Verleih vns frieden gnediglich Herr Gott zu vnſern zeiten, Es iſt doch je kein ander nicht,

Der für vns köndte ſtreiten,
Denn du vnſer Gott alleine.

Primus et tertius est Iambicus dimeter acatalectus: Secundus et quartus Iambicus dimeter catalectus: Vltimus Tochaicus dimeter acatalectus.

Tetracolon est, in quo quatuor species diuersae, siue sint vnius et eiusdem generis, siue duorum, contexuntur, Vt:

Ein feſte burg iſt vnſer Gott,
  Ein gute wehr vnd waffen.
Er hilfft vns frey aus aller not,
  Die vns jzt hat betroffen.
Der alt boſe feind,
Mit ernſt ers jzt meint,
Gros macht und viel liſt
Sein grauſam rüſtung iſt,
Auff erd iſt nicht ſeins gleichen.

Primus et tertius est Iambicus dimeter acatalectus: Secundus, quartus, et ultimus, est Iambicus dimerer catalectus: Quintus, sextus, septimus, Trochaicus inonometer hypercatalectus: Octauus Iambicus dimeter brachycatalectus.

Monostrophon est, in quo uel omnes uersus sunt ὁμοιοτέλευτοι, uel bini continui ἰσόῤῥυθμοι. Huius usus est in narrationibus, sententijs, prouerbijs, et comaedijs.

Distrophon est in quo post duos uersus diuersorum generum uel specierum subijciuntur alij duo prioribus similes. Huius usus, vt sequentium, est in canticis.

Triſtrophon est, in quo tres uersus fit replicatio, et tres prioribus similes ex ordine collocantur.

Tetrastrophon, in quo post quatuor versus fit replicatio. Ita sentiendum de pentastropho, hexastropho et consequentibus.

Habere autem potest carmen uel canticum tot cola et strophas, quot uisæ fuerint scribenti, modò in illis perseueret oda ad finem usque. Exempla mutationis optima sunt in canticis Lutheri, quæ nos idiomate Ebraeo expressimus, seruato rythmo et syllabarum numero, ut ad melodiam Germanicam cani passint, quæ si studiosis grata futura sciremus, libenter in publicum ederemus. Atque hactenus de ratione carminum apud Germanos ueteri et usitata.

 De metaplasmis De ratione carminum nova