| Grammatica Germanicae Linguae |
AMPLISSIMIS.
ET CLARISSIMIS
VIRIS, GENERE, VIRTVTE,
et sapientia praestantissimis, DD. COSS.
et toti Senatorio ordini Erphordiae, Dominis
et patronis suis reuerenter
colendis,
S
Cribenti mihi de Grammatica
linguae Germanicae, visum
fuit non alienum, praefationis
loco dicere aliquid de linguae
et gentis Germanicae origine
et antiquitate. Cum igitur varia sint sub
Sole linguarum genera, vt testatur Europa
nostra, in qua sunt diuersi sermonis variae
dialecti, et Lucas in Actis scriptum
reliquit, Apostolos Spiritu Sancto plenos
festo die Pentecostes varijs linguis locutos
magnalia Dei, quarum gentes complures
nominatim enumerat: Sciendum
hoc primum, linguam nostram Teutonicam
ortum habuisse eodem et loco et tempore,
quo natae sunt aliae omnes, praeter
Ebraeam, videlicet, cum gens Nimrodica
nominis sui memoriam posteritati tradere
conata, exedificaret in planicie terrae, quae Sinear dicebatur, inusitatae altitudinis
turrim, Anno mundi 1756. quod factum
diuinitus impeditum fuit confusione
linguarum, et in perpetuam eius rei
memoriam locus ab euentu Babel appellatus
est, quòd ibi nata esset linguarum
confusio et varietas, cum ante id tempus
vno et eodem sermone omnes vbique vterentur,
vt testatur Moses in Genesi sua.
cap. 11. quem quidem sermonem fuisse
primitus Ebraeum, nemo est qui dubitet.
Tunc igitur et Germanicam linguam natam
esse vero consentaneum est, à quo
tempore usque ad annum praesentem Christi
nati sesquimillesimum septuagesimum
octauum, qui est ab exordio mundi quinquies
millesimus quingentesimus quadragesimus,
anni sunt ter mille septingenti
octoginta quatuor, qui antiquitatem
linguae nostrae ostendunt. Gens verò ipsa
oriunda est ab Iapheto Nohae filio natu
maximo, cuius nepos Askenas pater est
gentis nostrae, à quo nomen factum credo
praeposito ת haeemantico Theaskenas, uel
praepositione De, De Askenas, vnde postea
deprauatè scriptum est Duiscones et
Tuiscones, vnde Germanicè aliqui Deutſch
aliqui Teutſch scribunt. Narrant tamen
quidam, primum regem Germanorum fuisse Tuisconem, et regem vndecimum Alemanum, quem Adelmanum esse autumat Lutherus, vnde Germani nominati videntur à regibus suis Tuiscones et Alemani, vt Troiani à Troë Troës, à Teucro Teucri, à Dardano Dardanidae. Germani verò appellantur à fortitudine bellica, prima litera commutata. Heerman enim est vir exercitus seu dux belli, quem Itali Ariminium perperam vocant. Accidit autem literae mutatio inde, quòd non tantùm fortes essent in armis Germani, sed etiam fideles in pugna παραστάται tanquàm fratres, quos Latini germanos appellant. Aliud quoque etymon Tuisconum seu Teutonum recenset Lutherus in suo Etymologico propriorum nominum, videlicet à cultu Dei sui, quem Deud ex Ebraeo דּוֹד appellabant, vnde tracta denominatio Deudiſch Saxonum lingua, quae prima fuit, et per syncopen Deudſch, nunc verò Deudſch dialecto Misnica, et mutata media in suam tenuem Teutſch, quemadmodum et posteri eorum eodem modo Gotti à Gott, id est, Deo dici voluerunt. Sed quaecunque sanè fuerit primaeua gentis nostrae nomenclatura, illud certè inficias ire nemo poterit, ortos esse Germanos à nepote Iapheti, qui Latinè Ascanius non malè nominatur, cum ipsi etiam Iudaei
appellatione אַשְׁכְנָז Germanos nominet.
Et si suspicione conictari liceat, etiam
principes Ascaniae inde denominatos dixerim,
et quae oppida cum Aſcher componuntur,
non à cinere, sed ab Ascanio denominata
videntur. Cum igitur Germanicae
gentis pater sit Askenas primogenitus
Gomeri, qui et ipse fuit primogenitus
primogeniti Iapheti, sequitur, successione
patrum veteri Germanis deberi
ius regni et sacerdotij, quorum quidem
vtrumque nobis contigit sub finem mundi.
Nam et imperium Monarchiae quartae à
Romanis ad Germanos translatum est,
vt iam electio quoque imperatoris sit penes
principes Germaniae: Et verum sacerdotium,
quod consistit in praedicatione Euangelij
de vero sacrificio Christi, ex idololatrias
superstitionibus et tenebris pontificijs
ereptum, et ad nos singulari Dei
beneficio traductum est, vt iam non solum
ex fontibus Prophetarum et Apostolorum
Ebraicè et Graecè a doctis, sed et
à vulgo Germanicè ex riuulis Lutheri
limpidissimis hauriri possit salubris de
iustificatione hominis veritas. Ad haec
duo beneficia accedit etiam tertium, quod
ius duplicis haereditatis, quod ipsum quoque primogenitis cedebat, meritò videri
et existimari debet: Quòd videlicet praeter
cognitionem rerum Sacrarum et ad
salutem nostram pertinentium, quae in libris
Lutheri planissimè et plenissimè explicantur,
disci potest ex ijsdem libris etiam
perfecta et absoluta linguae Germanicae
cognitio, tàm indigenis quàm exteris
nationibus vtilis et necessaria. Quam
quidem ego Grammaticis regulis hoc libro
complexus sum, ex Biblijs alijsque
scriptis Lutheri collectis, cuius ego libros
non tàm hominis, quàm Spiritus
Sancti per hominem locuti agnosco, et
planè in hac sum sententia, Spiritum Sanctum,
qui per Mosen caeterosque Prophetas
purè Ebraicè, et per Apostolos Graecè
locutus est, etiam benè Germanicè
locutum esse per electum suum organon Lutherum.
Absque hoc enim esset, fieri non
potuisset, vt vnus homo tàm purè, tàm
propriè, tàm eleganter Germanicè loqueretur,
sine cuiusquam ductu et adminiculo,
cum praesertim lingua nostra Germanica
habita sit semper difficilima, et
nullis Grammaticorum regulis comprehendenda.
Quod falsam esse cognoscent,
qui has breues nostras praeceptiunculas,
ad methodum Latinae Grammatices, quoad eius fieri potuit, accommodatas perlegerint,
quas quidem ab annis viginti et
amplius cogitatione complexi, et diu
multumque praemeditati, nunc primùm in
lucem edimus, iuxta illud παροιμιαζόμενον,
Sat citò, si sat benè, nihil curantes, vel
quid alij ante nos scripserint, vel quid plerique
de nostro labore sint iudicaturi:
αὐτὸ γὰρ δείξει τὸ ἔργον. Quòd si qua sunt in his
non satis explicata, primis nostris conatibus
veniam dari petimus, et promittimus,
si haec primordia grata esse cognouerimus,
daturos nos operam, vt, si quid
desideretur, id deinceps admoniti labore
et studio sarciamus, vel Grammatica auctiore,
vel certè Lexico, quod in manibus
habemus, intra triennium, vt confidimus,
absoluturi, si Deus et vitam et auxilium
nobis suppeditauerit, neque interueniens
aliqua calamitas aut cura domestica
hunc conatum nostrum impedierit.
Vobis verò viri amplissimi, virtute ac prudentia literisque clarissimi, quicquid id est laboris, publicè dedico: Sed ita dedico, vt vniuersa Grammatices huius Germanica à me scriptae et editae exemplaria vestro nomini et Reipublicae inscriptae esse sciatis, neque putetis, idem à me factum esse, quod hoc tempore fieri solet à quibusdam plagiarijs, qui suorum prognosticorum et aliarum lucubratiuncularum vnum atque alterum exemplum vni alicui nobili, aut comiti, aut oppido inscribunt, et alia alijs. Quod inhonestissimum et à literatis alienissimum crimen nuper falsò mihi imputatum est à sapientulo quodam in Republica Franconhusana, in literis publico nomine et sub signo totius Senatus ad me missis, quae propter inhumanitatem erant neque tanto magistratu, neque tàm celebri oppido, neque me vel infimo dignae. Ad quas ego, et hominis ineptiam admiratus, et nonnihil stomachatus, ita respondi, vt debui, et vt hominis stoliditas merebatur. Sed Deum testem facio (Si fas et pietas in caussa tam leui id fieri patiuntur) me toto vitae meae tempore ab hoc vicio abfuisse longissimè, et nunquam ne vnicum quidem carmen, nedum integrum aliquod opusculum dedicasse pluribus et diuersis, quod esset iuxta vernaculum nostrum prouerbium, vna sorore duos affines acquirere. Huic rei fidem faciunt exemplaria lucubrationum à me editarum, quas me apud vestram amplitudinem nominare, veniam mihi dari peto. Primitias meas, carmen de Iosepho Iacobi filio et Susanna, ante annos 23. editum, dedicaui patriae meae Senatui gratitudinis ergô, quod me in scholam Electorianam Grimensem miserat. Explicationes Euangeliorum anniuersariorum, quae Postilla appellantur, carmine Elegiaco contextas, inscripsi Christophoro à Czedlitz compatri meo munificentissimo. Quatuor libros precationum, et Catechisimum Lutheri quadrilinguem nuncupaui inclyto et generoso Domino, Dn. Iohanni Friderico Comiti in Hardeck etc. in Cunstad, Domino meo clementissimo, à quo plurimis maximisque beneficijs, perpetua memoria dignissimis, sum affectus, Libros tres carminum facrorum dedicaui Baronibus Christophoro et Iohani Schenckijs, Dominis in Teupitz et Landsberg etc. Quinque libros variorum carminum propter materiae diuersitatem diuersis inscripsi: Primum quidem, qui Epithalamia continet, amplissimo Senatui Vratislauiensi: Alterum, qui Epicedia habet et Epitaphia, clarissimo viro Andreae ab Hertuuig I.V. Doctori, Caesareo consiliario et Fiscali per vtramque Silesiam: Tertium, in quo sunt Epigrammata, nobilibus Sebastiano, Henrico, et Sigismundo à Czedlitz fratribus: Quartum, qui est versio ἔργων καὶ ἡμερῶν Hesiodi, collegae et compatri meo M. Martino Taburno, illustris scholae Goldbergensis Rectori: Quintum et vltimum de origine et conseruatione nominatae scholae Goldbergensis ducum Silesiae, in qua ego nouennium Musicam, Poëticen et Graecam linguam sum professus, Senatui Goldbergensi. Graecorum poёmatum libros sex dedicaui illustrissimo Electori Saxoniae Augusto, Domino meo clementissimo, cuius me munificentia, omnibus et terris et seculis commemoranda, in schola Grimmensi quinquennium, et in Academia Lipsensi biennium aluit. Libros tres Prosodiae Latinae, Graecae, et Ebraicae, dedicaui Senatui Northusano, à quo tum ad scholae ibidem gubernationem vocabar: Grammaticam meam Ebraicam Senatui Franconhusano: Euangelia denique anninersaria τετράγλωττα Senatui Mühlhusano. Siquid horum, quae hactenus enumerata sunt, nuncupatum est à me alijs, quàm his, quos nominani, dignum me ipse iudico et pronuncio, de quo omnes sinistrè et sentiant et loquantur, et qui à societate et consuetudine bonorum excludatur. Accedit praeterea testimonium Adami Siberi viri clarissimi, praeceptoris mei carissimi, ad quem simile factum retuli, indignissimè ferens, cum anno ab hoc decimo nono ludimagister essem in patria mea, et quidam plagiarius versus aliquot, quos ex Fabricij et Siberi poёmatibus compilauerat, Senatui Hirtzbergensi dedicasset, quo quidem tempore omnem moui lapidem, nulli parcens operae, vt plagiarium illum inuenirem et in ius vocarem, sed frustrà laboraui, propter nominis, quod fictum erat, incertitudinem. Haec eò dixi, vt et famam meam omnibus donis cariorem liberem, et hominem illum δοκησίσοφον et κενόδοξον, qui de me sinistrè suspicatus est, cuius suprà mentionem feci (quicunque is est) retundam. De vobis verò viri amplissimi et sapientissimi longè aliud mihi polliceor: tùm quòd et virtute et iudicio et nominis existimatione multis alijs antecellitis, tùm quòd confido meliorem apud vos per quosdam bonos factam esse mei mentionem et commendationem. Quae quidem ipsa cogitatio praecipua ferè caussa fuit, cur vestro nomini, quicquid id est laboris mei, dedicare voluerim: Ad quam accedit consideratio vrbis vestrae, quae et ex antiquissimis ac laudatissimis vna, et Thuringiae, quam ego inter dialectos linguae Germanicae non vltimam censendam existimo, metropolis est: et ad versionem bibliorum Lutheri Germanicam prima principia dedit, et maximum adiumentum attulit. Cum enim Lutherus Augustinianorum bibliothecam Erphordiae Augustinianus et ipse summo studio perlustrasset, et in Biblia Latina incidisset, lectione libri dilectatus à conuentu sui ordinis exemplum illud vtendum petijt, et impetratum diligentissimè perlegit, et memoriae mandauit. Quod cum caeteri animaduertissent, vt propositum eius, quo haud dubiè ipsum de versione Germanica cogitare non obscurè intellexerant, impedirent, repetierunt ab ipso commodati libri exemplum: et vt à studio suo abstraheretur animus eius, alijsque curis occuparetur, munus ipsi aeditui et alias seruiles operas imposuerunt, melius esse dicentes, oppidatim mendicando eleemosynas comportare, quàm ociosis cogitationibus tempus perdere, mendicando enim non literis operam dando monasteria ditari. Sed, vt et Herodotus inquit, ὅτι δεῖ γενέσθαι ἐκ τοῦ θεοῦ, ἀμήχανον ἀποτρέψαι ἀνθρώπῳ, et Gamaliel in cosessu Senatus Israëlitici sapienter dixit, ἐὰν ᾖ ἐξ ἀνθρώπων ἡ βουλὴ αὕτη, ἢ τὸ ἔργον τοῦτο, καταλυθήσεται: εἰ δὲ ἐκ θεοῦ ἐστιν, οὐ δύνασθε καταλῦσαι αὐτὸ, Act. 5. Ita etiam in hac caussa Lutheri, quae Dei erat, idem accidit, neque conatus eius impediri potuit. Nam et furtim in bibliotheca sese abdidit, et Biblia sacra sine intermissione attentè legit: et cum intelligeretur, quicquid hac in parte fieret, Dei impulsu fieri, non tantum Bibliorum Latinorum, sed etiam Ebraicorum librorum exemplaria, quae voluit, impetrauit ex bibliotheca Augustiniana Erphordiae, quos libros in perpetuam facti memoriam Senatus preciosissimi thesauri instar, idque non immeritò, asseruare dicitur. Cum itaque Lutherus primum Bibliorum exemplum Erphordiae legendum et deinceps Germanicè interpretandum acceperit: non alienum videri debet, si Grammaticam Germanicam ex Biblijs Lutheri collectam eiusdem vrbis Senatui dedico. Sed dixerint aliqui, rectius me facturum fuisse, si exterarum nationum regibus aut rebuspublicis hoc Grammatices meae compendiolum dedicassem: Iis ego respondeo, me neque sumtus in mittendis tabellarijs facere voluisse: neque noticiam aut commendationem apud exteros habere: (quanquam sunt aliqui, et Bohemi et Poloni, qui discipuli mei fuerunt Goldbergae, et vt aliquando Grammaticam Germanicam conscriberem precibus à me flagitarunt, sed absunt iam à me longissimè) neque externos et exoticos indigenis et dometsticis anteferendos iudicasse. Quae cum ita sint, à vobis viri amplissimi et sapientissimi omni contentione peto, vt has lucubratiunculas meas vestro nomini inscriptas non tantùm non indignè feratis, sed etiam contra maleuolorum morsus defendatis, et me cum meis omni humanitate ac liberalitate complectendum, fouendum, et promouendum suscipiatis. Ego contrà polliceor, facturum me sedulò, quantum in me est, quod ad vestrae et Reipublicae exornationem et iuuentutis promotionem à me proficisci poterit, et daturum operam, vt vestrae erga me beneuolentiae nunquam vos poeniteat. Quod reliquum est, commendo vos et Rempublicam vestram cum Ecclesijs et scholis in tutelam Dei, et memeosque secundum Deum in vestrae amplitudinis amicitiam, studium et fauorem. Valete. Bendelebij, Calendis Ianuarij ineuntis anni 1578. quem toti Germaniae, communi nostrae patriae, contra infaustam astrorum inclinationem, à Deo felicem et salutarem exopto.
Amplitudinis vestrae
studiosissimus
Hirtzbergensis.
| Grammatica Germanicae Linguae |