Gratulantes celebremus festum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Gratulantes celebremus festum

[f. 214v (185v)]

Magister Goslenus episcopus Suessionis


Gratulantes celebremus festum
     diem luce divina honestum.

Hec est dies Iacobi insignis
     illustrata signis eius dignis.

Quem precamur, ducat ut ad caelos
     decantantes eius Christo melos.

Suscipiens graciam de celis
     benedicat ergo plebs fidelis
     
     Domino.