Jump to content

Griphus ternarii numeri

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Griphus ternarii numeri
saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Ausonii Griphus Ternarii Numeri


1. AVSONIVS SYMMACHO

Latebat inter nugas meas libellus ignobilis; utinamque latuisset neque indicio suo tamquam sorex periret. Hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi atque ut avidus faenerator inprobum nummum malui occupare quam condere. Dein cogitans mecum, non illud Catullianum «Cui dono lepidum novum libellum», set amousoteron et verius «Cui dono inlepidum, rudem libellum», non diu quaesivi. Tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. Misi itaque ad te haec frivola gerris Siculis vaniora, ut, cum agis nihil, haec legas et, ne nihil agas, defendas. Igitur iste nugator libellus, iam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus, perveniet tandem in manus tuas. Quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam aut ut Plato iuvante Vulcano liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam. Fuit autem ineptiolae huius ista materia. In expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est, super mensam meam facta est invitatio, non illa de Rubrii convivio, ut Graeco more biberetur, set illa de Flacci ecloga, in qua propter mediam noctem et novam lunam et Murenae auguratum ternos ter cyathos attonitus petit vates. Hunc locum de ternario numero ilico nostra illa poetica scabies coepit excalpere, cuius morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo conmigret et fuco tuae emendationis adiecto inpingas sphongiam, quae inperfectum opus equi male spumantis absolvat. Ac ne me nescias gloriosum, coeptos inter prandendum versiculos ante cenae tempus absolvi: hoc est, dum bibo et paulo ante quam biberem. Sit ergo examen pro materia et tempore. Set tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dilutior lege: namque iniurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare. Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et caperata fronte condemnet negetque me omnia, quae ad ternarium et novenarium numeros pertinent, attigisse. Quem ego verum dicere fatebor, iuste negabo. Quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet. Dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non repperisset, si ipse quaesisset. Sciat etiam me neque omnibus erutis usum et quibusdam oblatis abusum. Quam multa enim de ternario sciens neclego: tempora et personas, genera et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros, et quidquid profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facile est, cum ipse multa invenerit, conparet se atque me, occupatum cum otioso, pransum cum abstemio, iocum et ludum meum diligentiam et calumniam suam. Alius enim alio plura invenire potest, nemo omnia. Quod si alicui et obscurus videbor, aput eum me sic tuebere: primum eiusmodi epyllia, nisi vel obscura sint, nihil futura; deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint. Postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum vero ego beatus, quod affectavi, adsequar, me ut requiras, me ut desideres, de me cogites. Vale.

2. GRIPHVS TERNARII NVMERI
Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,
vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,
inparibus novies ternis contexere coebum.
Iuris idem tribus est, quod ter tribus, omnia in istis:
forma hominis coepti plenique exactio partus
quique novem novies fati tenet ultima finis.
Tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,
Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.
Inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,
inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum.
Ter nova Nestoreos implevit purpura fusos
et totiens trino cornix vivacior aevo:
quam novies terni glomerantem saecula tractus
vincunt aeripedes ter terno Nestore cervi:
tris quorum aetates superat Phoebeius oscen,
quem novies senior Gangeticus anteit ales,
ales cinnameo radiatus tempora nido.
Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae,
tris Charites, tria fata, triplex vox, trina elementa.
Tris in Trinacria Sirenes, et omnia terna,
tris volucres, tris semideae, tris semipuellae,
ter tribus ad palmam iussae certare Camenis,
ore, manu, flatu: buxo, fide, voce canentes.
Tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres
annorum caelique vices noctisque per umbram
tergemini vigiles. Ter clara instantis Eoi
signa canit serus deprenso Marte satelles,
Et qui conceptus triplicatae vespere noctis,
iussa quater ternis adfixit opima tropaeis.
Et lyrici vates numero sunt Mnemonidarum,
tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi:
set Citheron totiens ternas ex aere sacravit
relligione patrum, qui sex sprevisse timebant.
Trina Tarentino celebrata trinoctia ludo,
qualia bis genito Thebis trieterica Baccho,
Tris primas Thraecum pugnas tribus ordine bellis
Iuniadae patrio inferias misere sepulcro,
Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,
qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus,
terruit Aoniam, volucris, leo, virgo, triformis
Sphinx, volucris pinnis, pedibus fera, fronte puella.
Trina in Tarpeio fulgent consortia templo.
Humana efficiunt habitacula tergenus artes:
parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna,
et qui supremo comit tectoria cultu.
Hinc Bromii quadrantal et hinc Sicana medimna:
hoc tribus, haec geminis tribus explicat usus agendi.
In physicis tria prima, deus, mundus, data forma.
Trigenus omnigenum, genitor, genetrix, generatum.
Per trinas species trigonorum regula currit,
aequilatus vel crure pari vel in omnibus inpar.
Tris coit in partes numerus perfectus, ut idem
congrege ter terno per ter tria dissolvatur.
Tris primus par, impar habet mediumque: sed ipse
ut tris, sic quinque et septem quoque, dividit unus,
et numero in toto positus sub acumine centri
distinguit solidos coebo pergente trientes,
aequipares dirimens partes ex inpare terno.
Et paribus triplex medium, cum quattuor et sex
bisque quaternorum secernitur omphalos idem.
Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae:
sacrum, privatum et populi commune quod usquam
est. Interdictorum trinum genus: unde repulsus
vi fuero aut utrubi fuerit quorumve bonorum.
Triplex libertas capitisque minutio triplex.
Trinum dicendi genus est: sublime, modestum,
et tenui filo. Triplex quoque forma medendi,
cui logos aut methodos cuique experientia nomen.
Et medicina triplex: servare, cavere, mederi.
Tris oratorum cultus: regnata Colosso
quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae
et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit
prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.
Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria: terra, aqua, flamma,
Triplex sideribus positus, distantia, forma.
Et modus et genetrix modulorum musica triplex:
mixta libris, secreta astris, vulgata theatris.
Martia Roma triplex equitatu, plebe, senatu.
Hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.
Tris equitum turmael, tria nomina nobiliorum.
Nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.
Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae,
Scylla triplex, conmissa tribus: cane, virgine, pisce.
Gorgones Harpyiaeque et Erinyes agmine terno
et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,
quarum tergemini, fatalia carmina, libri,
quos ter quinorum servat cultura virorum.
Ter bibe. Tris numerus super omnia, tris deus unus.
Hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,
ter decies ternos habeat deciesque novenos.