Harmonices mundi libri V

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Dedicatio Fairytale right blue.png
Ioannis Keppleri
H A R M O N I C E S
M V N D I
LIBRI V. Qvorvm
Primus Geometricvs, De Figurarum Regularium, quæ Proportiones Harmonicas constituunt, ortu & demonstrationibus.

Secundus Architectonicvs, seu ex Geometria Figvrata, De Figurarum Regularium Congruentia in plano vel solido:

Tertius propriè Harmonicvs, De Proportionum Harmonicarum ortu ex Figuris; deque Naturâ & Differentiis rerum ad cantum pertinentium, contra Veteres:

Quartus Metaphysicvs, Pychologicvs & Astrologicvs, De Harmoniarum mentali Essentiâ eararumque generibus in Mundo; præfertim de Harmonia radiorum, ex corporibus cœlestibus in Terram descendentibus, eiusque effectu in Natura seu Anima sublunari & Humana:

Quintus Astronomicvs & Metaphysicvs, De Harmoniis absolutissimis motuum cœlestium, ortuque Eccentricitatum ex proportionibus Harmonicis.

Appendix habet comparationem huius Operis cum Harmonices Cl. Ptolemæi libro III. cumque Roberti de Fluctibus, dicti Flud. Medici Oxoniensis speculationibus Harmonicis, operi de Macrocosmo & Microcosmo insertis.

ACCESSIT NVNC PROPTER COGNATIONEM MATE-
riæ eiusdem Authoris liber ante 23. annos editus Tubigæ, cui titulus

Prodromus, seu Mysterium Cosmographicum, de causis Cœlorum
Numeri, Proportionis motuumque Periodicorum, ex quinque
Corporibus Regularibus.

Cum S. C. Mth. Priuilegio ad annos XV.
Lincii Austriæ,
Sumptibus Godofredi Tampachii Bibl. Francof.
Excudebat Ioannes Plancvs.

Anno M. DC. XIX.