Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/1.30

E Wikisource

 1.29 1.31 


    Sunt gratae in tenebris faces, in aestu
Afflatus levior recentis aurae,
Defessis sopor, instrepentis undae
Languenti sonitus, sitique pressis 5
Stillans e patera fluente lympha,
Est grata et senibus quies merumque;
Nec aegro iuveni sopor, nec aura,
Nec rivus strepitans, quies, merumve
Aufert tristitiam aut levat dolores, 10
Sed risus tenerae procax puellae,
Paetisque ex oculis remissa flamma,
Afflat quae veneremque gratiamque,
Sed dulces recreant leporis aurae,
Et molles choreae, et modi canori. 15
Felix Endymion suopte somno:
Non curae vigiles amoris illum
Torquent, sollicitudo nec diurna,
Non suspiria garrulive questus,
Quem coelo dea dum petit relicto, 20
Dum Latmon petit et suos amores,
Titillat placido toro iacentem,
Sopito illecebras facit iocosque,
Sopiti immoritur labris genisque,
Parcit sed placidae tamen quieti. 25
    At te balneolae tuae bearunt,
Beavit Veneris sopora myrtus,
Bearunt Charites deae ministrae,
E quis, o Charitee, nomen hauris.
Hae, dum balneolis frequens lavaris, 30
Dum myrtos canis et canis Dionen,
Et Lunae revocas per ora nomen,
Illam composito toro locarunt
Et laetam gelida stetere in umbra.
Effulxitque novo decore Luna, 35
Ac nudis iubar extulit papillis,
Cuius roridulo e sinu beatae
Spirabant rosei liquoris aurae,
Cuius de teneris fluens labellis
Stillatim ambrosiae liquebat humor, 40
Quo, myrtos ubi lectulumque et ipsum
Afflavit, Zephyrumque ab ore civit,
In te delitias suas refudit,
Refudit cyprium et syrum liquorem,
Ac tecum viridi iocosa in umbra 45
Tecumque assyrio beata lecto
Ludit idaliae iocos palaestrae,
Et tecum placida cubat quiete.
Felix balneolum, lavante Luna,
Felicesque, dea iocante, myrti, 50
Felix lectule, lusitante diva,
Felices, Chariteo amante, Baiae.



 1.29 1.31