Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 1.32 2.2 Fairytale right blue.png

I. Ad Marinum Tomacellum.

Et fontis calidos amant Camoenae,
et Musae calidis aquis lavantur,
et Musae placidos colunt recessus,
et dulcis numeros amant Camoenae,
5
et Musae choreis, choris Camoenae
traducunt rapidos per antra soles;
et soles rapidi tepent per antra,
dum Musae placidas agunt choreas,
dum mollis agitant choros Camoenae.
10
Nobis tristitiae gravesque curae
mulcendae numeris, Marine, et inter
ludendum cyathos. Bene ominemur,
Pax est Italiae futura; pacem
et vina et choreae et Venus sequuntur,
15
hac et balnea lege sunt colenda:
assitis, Charites, seni iocanti,
assis, Sirmio, o insularum ocelle,
assitis, cineres Catulliani,
cantu dum senium levo molestum.
20
Ne tu, ne calidas, Marine, thermas
intres cum tenera senex puella:
nil habet socium senex puellae,
a sene omnimodis puella differt.
Pro thermis paterae et merum, lagena
25
astet pro tenera tibi puella,
astet Melphiaci cadus lyaei.
Thermae nam iuvenes decent, tabernae
Lenaeae invalidos senes. Is ipse es
arens, frigidulus, minutulusque,
30
cui pendet cucumis rigentque venae,
quae bacchum sitiant madentiorem.
Amabo, puer, hos minutiores
irrora calices; Marine, sume;
nam quotquot calices tibi propinas,
35
tot divos facies tibi propinquos:
haec sunt deliciae, haec senum voluptas.