Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.11 2.13 Fairytale right blue.png

 
XII.
Ad Focillam.
 <poem>

Ni reddis mihi vitreos ocellos,
caecae praesidium meae senectae,
an est, cur ego non tuis papillis
manus iniiciam, trahamque prensas
5
usque ad basiolum, supina quod des,
quod des ipsa supina, quod supina
cervice excipias, quod ore hiulco,
quodque ipse eripiam tibi supinus?
Atque illud moneo, supina vites,
10
ne lapsis pedibus ruas repente,
aut in scriniolo renisa restes.
Nam nec sat fuerit vocare matrem,
furtum aut reddere, supplicemve flere;
sed nudo (mihi crede) crure, coxa,
15
nudo pectine et usque ad umbilicum
senem perpetiere verpulentum;
et clames volo: «Reddo, reddo, reddo! «
pro quo sic ego: «Subdo, subdo, subdo.»