Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.14

E Wikisource

 2.13 2.15 

XIV.
Ad Focillam.


Lascivos male temperas ocellos,
nec nostrae miseret tamen senectae.
Quantum vis iuvenes ama foveque,
dum ne me fugias senem, puella;
5
atque hos atque alios ames licebit,
dum ne me abiicias, puella, amantem.
Nolo delicias libidinesque,
amisi venerem libidinemque,
lascivos oculos volo, precorque.
10
Lascivos quotiens reflectis in me,
et rides simul et doles, ocellos,
inspiras iuvenis mihi vigorem;
quin omnem simul exuo senectam,
si ter blanda, Focilla, suaviaris,
15
si linguam tenero bis ore sugis,
si collo quoque complicata pendes.