Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.16 2.18 Fairytale right blue.png

 
XVII.
Ad Focillam.
 

E risu in lacrimas, Focilla, vertis,
avertis quotiens gravata ocellos;
in risum e lacrimis, Focilla, mutas,
convertis quotiens benigna ocellos,
5
quis pacem geris et geris duellum,
quis et tristitiamque gaudiumque.
Cur, o cur tenebrae repente obortae?
Cur lux destituit, dies nigrescit?
Obiecitne oculis Focilla velum,
10
et lucem obvolvit tegente vitta?
O iam detege, iam, Focilla, velum,
et vittam remove, et reclude ocellos,
quis lucem simul et diem ministras,
et lucem pariter diemque redde.