Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.18

E Wikisource

 2.17 2.19 

 
XVIII.
Ad Petrum Summontium.


Ducit dum choreas Neaera, linquunt
et prata et virides agros Napaeae;
pulsat dum citharam Neaera, currunt
ad plectrum Dryadesque Oreadesque;
5
cantat dum ad numeros Neaera, cultae ad
cantum Naiades ruunt frequentes;
miscent hinc thiasos. Neaera ducit,
et ducit simul et canit; canenti
assurgit nemus assonantque ripae,
10
et litus resono fragore plaudit;
plaudit caeruleis Avernus undis,
Gaurus de specula superbus alta
diffundit violas, rosas, cyperos
et myrti teneros thymique flores,
15
una et balnea consonant Neaeram.
Dic, o dic, age, Petre, quae voluptas,
quae mens tum tibi? Non beatus esse,
non diis persimilis tibi videris?
Quid, cum de Charitum manu capillum
20
ornata ambrosiae et comam liquore,
in te dulciculis tuens ocellis,
in te lacteolo sinu refusa,
instillat placidum tibi venenum
et vultu, et labiis, et ore hiulco,
25
an non invideant dii tibi ipsi?
Non quod dii dederint, dedit Neaera,
indicas etiam ut diis duellum.