Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.32

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.31 2.33 Fairytale right blue.png

 
XXXI
Marte in balneis lavante.
 

Marsne in balneolis? Valete castra.
Marsne et ipse lavat? Valete bella.
Cumque illo est Cytherea? Pax adesto.
Hoc sors imperat ipsa Federici.
5
Tu vero, Venerilla, dulce caeli
et terrae decus, unicum et levamen,
mollis illecebras decoro amanti,
blandos Marticulo tuo susurros
fac, et delicias, libidinesque,
10
misce et suavia, iunge dulce murmur.
His lusus adhibe beatiores;
mox tinge ambrosio liquore fessum,
somnus quo placidus per ossa serpat,
et belli rapidus furor quiescat.
15
Hoc, hoc te rogat ipse Federicus.