Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.34 2.36 Fairytale right blue.png


 
XXXV.
Ad Marinum Tomacellum.
 

Et vino Venus, et viro puella,
et ludo iuvenis, senex quiete,
et gratis animus iocis fovetur.
Quocirca cole balneas, Marine.
5
Hic vina, hic requies senem iocusque
effetum foveant: manus procaces
ludent in venerem, Venus sed ipsa
assit rancidulo seni. Puella,
postquam obdormieris, parem requirat
10
quicum lusitet excitetque pugnam,
et rixas agitet ferociores.
Nam tactu et querulo venus susurro
exercenda seni: senex papillas
contrectet digitis, iocetur ore,
15
voce et pruriat et gemat senile.
Hoc tantum liceat. Iuventa nervis
et tento valet et valet duello;
haec ergo iuvenis movebit arma.
Ast lingua et digitis valet senectus,
20
et lingua et digitis senex tuendus,
et lingua et digitis venus fovenda.
Has te delicias movere oportet;
et vina et venerem et suam quietem
instillent tibi balneae salubres,
25
infundant tibi thermulae beatae:
his ludis animus senis levandus.