Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.38

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png 2.37

 
XXXVIII.
Ad hendecasyllabos.
 

Avete, hendecasyllabi, meorum,
avete, illecebrae ducesque amorum,
avete, o comites meae senectae,
ruris deliciae atque balnearum.
5
Sit lusum satis et satis iocatum,
et finem lepidi sales requirunt,
est certus quoque terminus cachinnis.
Ergo qui, iuvenes, meas legetis
nugas, qui tenerae iocos Thaliae,
10
optetis cineri meo quietem:
«Sit tellus levis, et perenni in urna
non umquam violae rosaeque desint,
tecumque Elysiis beata campis
uxor perpetuas agat choreas,
15
et sparsim ambrosii irrigent liquores.»
Sic vobis in amore nil amarum,
nil insit nisi dulce, sic amando
et noctes pariter diesque agatis,
assistat lateri et comes voluptas.