Hercules furens

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Hercules furens
Saeculo I
editio: incognita
fons: incognitus

Hercules Furens


Personae

I

Hercules

Lycus

II

Amphitryon

Iuno

III

Theseus

Megara

Chorus Thebanorum

v. 1

(3) Iuno


Soror Tonantis (hoc enim solum mihi
nomen relictum est) semper alienum Iovem
ac templa summi vidua deserui aetheris
locumque caelo pulsa paelicibus dedi;
tellus colenda est: paelices caelum tenent, 5
hinc Arctos alta parte glacialis poli
sublime classes sidus Argolicas agit;
hinc, qua tepenti vere labatur dies,
Tyriae per undas vector Europae nitet;
illinc timendum ratibus ac ponto gregem 10
passim vagantes exerunt Atlantides.
ferro minax hinc terret Orion deos
suasque Perseus aureus stellas habet;
hinc clara gemini signa Tyndaridae micant
quibusque natis mobilis tellus stetit. 15
nec ipse tantum Bacchus aut Bacchi parens
adiere superos: ne qua pars probro vacet,
mundus puellae serta Gnosiacae gerit,
sed vetera sero querimur
una me dira ac fera (4)
Thebana tellus nuribus a! sparsa impiis 20
quotiens novercam fecit! escendat licet
meumque victrix teneat Alcmene locum,
pariterque natus astra promissa occupet,
in cuius ortus mundus impendit diem
tardusque Eoo Phoebus effulsit mari 25
retinere mersum iussus Oceano iubar.
non sic abibunt odia; vivaces aget
violentus iras animus et saevus dolor
aeterna bella pace sublata geret.
Quae bella? quicquid horridum tellus creat 30
inimica, quicquid pontus aut aer tulit
terribile dirum pestilens atrox ferum,
fractum atque domitum est. superat et crescit malis
iraque nostra fruitur; in laudes suas
mea vertit odia: dum nimis saeva impero, 35
patrem probavi, gloriae feci locum,
qua Sol reducens quaque deponens diem
binos propinqua tinguit Aethiopas face,
indomita virtus colitur et toto deus
narratur orbe. monstra iam desunt mihi 40
minorque labor est Herculi iussa exequi,
quam mihi iubere: laetus imperia excipit,
quae fera tyranni iura violenta queant
nocere iuveni? nempe pro telis gerit
quae timuit et quae fudit: armatus venit 45
leone et hydra, nec satis terrae patent:
effregit ecce limen inferni Iovis
et opima victi regis ad superos refert,
parum est reverti, foedus umbrarum perit: (5)
vidi ipsa, vidi nocte discussa inferum 50
et Dite domito spolia iactantem patri
fraterna, cur non Tinctum et oppressum trahit
ipsum catenis paria sortitum Iovi
Ereboque capto potitur et retegit Styga?
patefacta ab imis manibus retro via est 55
et sacra dirae mortis in aperto iacent.
at ille, rupto carcere umbrarum ferox,
de me triumphat et superbifica manu
atrum per urbes ducit Argolicas canem.
viso labantem Cerbero vidi diem 60
pavidumque Solem; me quoque invasit tremor,
et terna monstri colla devicti intuens
timui imperasse. levia sed nimium queror;
caelo timendum est, regna ne summa occupet
qui vicit ima: sceptra praeripiet patri. 65
nec in astra lenta veniet ut Bacchus via:
iter ruina quaeret et vacuo volet
regnare mundo, robore experto tumet,
et posse caelum viribus vinci suis
didicit ferendo; subdidit mundo caput 70
nec flexit umeros molis immensae labor
meliusque collo sedit Herculeo polus.
immota cervix sidera et caelum tulit
et me prementem: quaerit ad superos viam.
Perge ira, perge et magna meditantem opprime, 75
congredere, manibus ipsa dilacera tuis:
quid tanta mandas odia? discedant ferae,
ipse imperando fessus Eurystheus vacet.
Titanas ausos rumpere imperium Iovis (6)
emitte, Siculi verticis laxa specum, 80
tellus gigante Doris excusso tremens
supposita monstri colla terrifici levet —
[sublimis alias Luna concipiat feras]
sed vicit ista. quaeris Alcidae parem?
nemo est nisi ipse: bella iam secum gerat. 85
adsint ab imo Tartari fundo excitae
Eumenides, ignem flammeae spargant comae,
viperea saevae verbera incutiant manus,
i nunc, superbe, caelitum sedes pete,
humana temne. iam Styga et manes ferox 90
fugisse credis? hic tibi ostendam inferos,
revocabo in alta conditam caligine,
ultra nocentum exilia, discordem deam
quam munit ingens montis oppositi specus;
educam et imo Ditis e regno extraham 95
quicquid relictum est: veniet invisum Scelus
suumque lambens sanguinem Impietas ferox
Errorque et in se semper armatus Furor —
hoc hoc ministro noster utatur dolor.
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae 100
concutite pinum et agmen horrendum anguibus
Megaera ducat atque luctifica manu
vastam rogo flagrante corripiat trabem,
hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
concutite pectus, acrior mentem excoquat 105
quam qui caminis ignis Aetnaeis furit:
ut possit animo captus Alcides agi,
magno furore percitus, vobis prius
insaniendum est. Iuno, cur nondum furis?
(7)
me me, sorores, mente deiectam mea 110
versate primam, facere si quicquam apparo
dignum noverca; vota mutentur mea:
natos reversus videat incolumes precor
manuque fortis redeat, inveni diem,
invisa quo nos Herculis virtus iuvet. 115
me vicit: et se vincat et cupiat mori
ab inferis reversus, hic prosit mihi
Iove esse genitum, stabo at, ut certo exeant
emissa nervo tela, librabo manu,
regam furentis arma, pugnanti Herculi 120
tandem favebo — scelere perfecto licet
admittat illas genitor in caelum manus.
Movenda iam sunt bella: clarescit dies
ortuque Titan lucidus croceo subit.


(7) v. 125

Chorus


Iam rara micant sidera prono 125
languida mundo; nox victa vagos
contrahit ignes luce renata,
cogit nitidum Phosphoros agmen:
signum celsi glaciale poli
septem stellis Arcados ursae 130
lucem verso temone vocat.
Iam caeruleis evectus equis
Titan summa prospicit Oeta; (8)
iam Cadmeis incluta Bacchis
aspersa die dumeta rubent 135
Phoebique fugit reditura soror.
labor exoritur durus et omnis
agitat curas aperitque domos.
Pastor gelida cana pruina
grege dimisso pabula carpit; 140
ludit prato liber aperto
nondum rupta fronte iuvencus,
vacuae reparant ubera matres;
errat cursu levis incerto
molli petulans haedus in herba. 145
Pendet summo stridula ramo
pinnasque novo tradere soli
gestit querulos inter nidos
Thracia paelex,
turbaque circa confusa sonat 150
murmure mixto testata diem.
Carbasa ventis credit dubius
navita vitae,
laxos aura complente sinus,
hic exesis pendens scopulis 155
aut deceptos instruit hamos
aut suspensus spectat pressa
praemia dextra:
sentit tremulum linea piscem.
Haec, innocuae quibus est vitae 160
tranquilla quies 160
et laeta suo parvoque domus;
spes immanis
urbibus errant trepidique metus.
(9)
Ille superbos aditus regum
duraeque fores expers somni 165
colit, hic nullo fine beatas
componit opes gazis inhians
et congesto pauper in auro.
Illum populi favor attonitum
fluctuque magis mobile vulgus 170
aura tumidum tollit inani;
hic clamosi rabiosa fori
iurgia vendens
improbus iras et. verba locat.
Novit paucos secura quies, 175
qui velocis memores aevi
tempora numquam reditura tenent,
dum fata sinunt, vivite laeti:
properat cursu vita citato
volucrique die 179
rota praecipitis vertitur anni; 180
durae peragunt pensa sorores
nec sua retro fila revolvunt.
At gens hominum fertur rapidis
obvia fatis incerta sui:
Stygias ultro quaerimus undas. 185
nimium, Alcide, pectore forti
properas maestos visere manes:
certo veniunt tempore Parcae,
nulli iusso cessare licet,
nulli scriptum proferre diem: 190
recipit populos urna citatos.
Alium multis gloria terris
tradat et omnes fama per urbes (10)
garrula laudet
caeloque parem tollat et astris; 195
alius curru sublimis eat:
me mea tellus
venit ad pigros cana senectus,
humilique loco sed certa sedet
sordida parvae fortuna domus: 200
alte virtus animosa cadit. —
Sed maesta venit crine soluto
Megara parvum comitata gregem,
tardusque senio graditur Alcidae parens.


(10) v. 205

Amphitryon Megara Lycus


O magne Olympi rector et mundi arbiter, 205
iam statue tandem gravibus aerumnis modum
finemque cladi. nulla lux umquam mihi
secura fulsit: finis alterius mali
gradus est futuri, protinus reduci novus
paratur hostis; antequam laetam domum 210
contingat, aliud iussus ad bellum meat;
nec ulla requies tempus aut ullum vacat,
nisi dum iubetur. sequitur a primo statim
infesta Iuno: numquid immunis fuit
infantis aetas? monstra superavit prius 215
quam nosse posset, gemina cristati caput
angues ferebant ora, quos contra obvius
reptabat infans igneos serpentium
oculos remisso lumine ac placido intuens; (11)
artos serenis vultibus nodos tulit, 220
et tumida tenera guttura elidens manu
prolusit hydrae. Maenali pernix fera,
multo decorum praeferens auro caput,
deprensa cursu; maximus Nemeae timor
pressus lacertis gemuit Herculeis leo. 225
quid stabula memorem dira Bistonii gregis
suisque regem pabulum armentis datum,
solitumque densis hispidum Erymanthi iugis
Arcadia quatere nemora Maenalium suem,
taurumque centum non levem populis metum? 230
inter remotos gentis Hesperiae greges
pastor triformis litoris Tartesii
peremptus, acta est praeda ab occasu ultimo;
notum Cithaeron pavit Oceano pecus.
penetrare iussus solis aestivi plagas 235
et adusta medius regna quae torret dies
utrimque montes solvit ac rupto obice
latam ruenti fecit Oceano viam.
post haec adortus nemoris opulenti domos
aurifera vigilis spolia serpentis tulit; 240
quid? saeva Lernae monstra, numerosum malum,
non igne demum vicit et docuit mori,
solitasque pinnis condere obductis diem
petit ab ipsis nubibus Stymphalidas?
non vicit illum caelibis semper tori 245
regina gentis vidua Thermodontiae,
nec ad omne clarum facinus audaces manus
stabuli fugavit turpis Augei labor.
(12)
Quid ista prosunt? orbe defenso caret,
sensere terrae pacis auctorem suae 250
abesse tristes: prosperum ac felix scelus
virtus vocatur; sontibus parent boni.
ius est in armis, opprimit leges timor,
ante ora vidi nostra truculenta manu
gnatos paterni cadere regni vindices 255
ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam,
occidere, vidi regium capitis decus
cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
ferax deorum terra, quem dominum tremis?
e cuius arvis eque fecundo sinu 260
stricto iuventus orta cum ferro stetit
cuiusque muros natus Amphion Iove
struxit canoro saxa modulatu trahens,
in cuius urbem non semel divum parens
caelo relicto venit, haec quae caelites 265
recepit et quae fecit et (fas sit loqui)
fortasse faciet, sordido premitur iugo.
Cadmca proles atque Ophionium genus,
quo reccidistis? tremitis ignavum exulem,
suis carentem finibus, nostris gravem. 270
qui scelera terra quique persequitur mari
ac saeva iusta sceptra confringit manu
nunc servit absens fertque quae fieri vetat,
tenetque Thebas exul Herculeas Lycus,
sed non tenebit, aderit et poenas petet 275
subitusque ad astra emerget; inveniet viam (13)
aut faciet, adsis sospes et remees precor
tandemque venias victor ad victam domum.


(13) v. 279

Meg.


Emerge, coniunx, atque dispulsas manu
abrumpe tenebras; nulla si retro via 280
iterque clusum est, orbe diducto redi
et quicquid atra nocte possessum latet
emitte tecum, dirutis qualis iugis
praeceps citato flumini quaerens iter
quondam stetisti, scissa cum vasto impetu 285
patuere Tempe; pectore impulsus tuo
huc mons et illuc cessit et rupto aggere
nova cucurrit Thessalus torrens via:
talis, parentes liberos patriam petens,
erumpe rerum terminos tecum efferens, 290
et quicquid avida tot per annorum gradus
abscondit aetas redde et oblitos sui
lucisque pavidos ante te populos age.
indigna te sunt spolia, si tantum refers
quantum imperatum est. magna sed nimium loquor 295
ignara nostrae sortis, unde illum mihi
quo te tuamque dexteram amplectar diem
reditusque lentos nec mei memores querar?
tibi, o deorum ductor, indomiti ferent
centena tauri colla; tibi, frugum potens, 300
secreta reddam sacra: tibi muta fide
longas Eleusin tacita iactabit faces,
tum restitutas fratribus rebor meis
animas et ipsum regna moderantem sua
florere patrem, si qua te maior tenet 305
clausum potestas, sequimur: aut omnes tuo (14)
defende reditu sospes aut omnes trahe.
trahes nec ullus eriget fractos deus.
Amph.


O socia nostri sanguinis, casta fide
servans torum natosque magnanimi Herculis, 310
meliora mente concipe atque animum excita.
aderit profecto, qualis ex omni solet
labore, maior.
Meg. Quod nimis miseri volunt
hoc facile credunt,

Amph. Immo quod metuunt nimis
numquam moveri posse nec tolli putant: 315
prona est timori semper in peius fides.
Meg.


Demersus ac defossus et toto insuper
oppressus orbe quam viam ad superos habet?
Amph.


Quam tunc habebat, cum per arentem plagam
et fiuctuantes more turbati maris 320
adit harenas bisque discedens fretum
et bis recurrens, cumque deserta rate
deprensus haesit Syrtium brevibus vadis
et puppe fixa maria superavit pedes.
Meg.


Iniqua raro maximis virtutibus 325
fortuna parcit; nemo se tuto diu
periculis offerre tam crebris potest:
quem saepe transit casus, aliquando invenit.
Sed ecce saevus ac minas vultu gerens
et qualis animo est, talis incessu venit 330
aliena dextra sceptra concutiens Lycus.


(14) v. 332

Lyc.


Vrbis regens opulenta Thebanae loca
et omne quicquid uberi cingit solo
obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat,
quicquid Cithaeron vertice excelso videt, 335
[et bina findens Isthmos exilis freta] (15)
non vetera patriae iura possideo domus
ignavus heres; nobiles non sunt mihi
avi nec altis inclitum titulis genus.
sed clara virtus: qui genus iactat suum. 340
aliena laudat, rapta sed trepida manu
sceptra obtinentur; omnis in ferro est salus:
quod civibus tenere te invitis scias.
strictus tuetur ensis, alieno in loco
haut stabile regnum est; una sed nostras potest 345
fundare vires iuncta regali face
thalamisque Megara: ducet e genere inclito
novitas colorem nostra, non equidem reor
fore ut recuset ac meos spernat toros;
quod si impotenti pertinax animo abnuet, 350
stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
invidia factum ac sermo popularis premet?
ars prima regni est posse * invidiam pati.
temptemus igitur, fors dedit nobis locum.
namque ipsa, tristi vestis obtentu caput 355
velata, iuxta praesides adstat deos
laterique adhaeret verus Alcidae sator.
Meg.


Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues,
novi parat? quid temptat?
Lyc. O clarum trahens
a stirpe nomen regia, facilis mea 360
parumper aure verba patienti excipe.
si aeterna semper odia mortales gerant
nec coeptus umquam cedat ex animis furor,
sed arma felix teneat infelix paret,
nihil relinquent bella; tum vastis ager 365
(16)
squalebit arvis, subdita tectis face
altus sepultas obruet gentes cinis.
pacem reduci velle victori expedit,
victo necesse est. particeps regno veni;
sociemur animis, pignus hoc fidei cape: 370
continge dextram, quid truci vultu siles?
Meg.


Egone ut parentis sanguine aspersam manum
fratrumque gemina caede contingam? prius
extinguet ortus, referet occasus diem,
pax ante fida nivibus et flammis erit 375
et Scylla Siculum iunget Ausonio latus,
priusque multo vicibus alternis fugax
Euripus unda stabit Euboica piger.
patrem abstulisti, regna, germanos, larem
patrium — quid ultra est? una res superest mihi 380
fratre ac parente carior, regno ac lare:
odium tui, quod esse cum populo mihi
commune doleo: pars quota ex illo mea est?
dominare tumidus, spiritus altos gere:
sequitur superbos ultor a tergo deus. 385
Thebana novi regna: quid matres loquar
passas et ausas scelera? quid geminum nefas
mixtumque nomen coniugis nati patris?
quid bina fratrum castra? quid totidem rogos?
riget superba Tantalis luctu parens 390
maestusque Phrygio manat in Sipylo lapis.
quin ipse torvum subrigens crista caput
Illyrica Cadmus regna permensus fuga
longas reliquit corporis tracti notas.
haec te manent exempla: dominare ut libet, 395
dum solita regni fata te nostri vocent


(16) v. 397

(17)
Lyc.


Agedum efferatas rabida voces amove
et disce regum imperia ab Alcide pati
ego rapta quamvis sceptra victrici geram
dextra regamque cuncta sine legum metu 400
quas arma vincunt, pauca pro causa loquar
nostra, cruento cecidit in bello pater?
cecidere fratres? arma non servant modum;
nec temperari facile nec reprimi potest
stricti ensis ira, bella delectat cruor. 405
sed ille regno pro suo, nos improba
cupidine acti? quaeritur belli exitus,
non causa, sed nunc pereat omnis memoria:
cum victor arma posuit, et victum decet
deponere odia. non ut inflexo genu 410
regnantem adores petimus: hoc ipsum placet
animo ruinas quod capis magno tuas;
es rege coniunx digna: sociemus toros.
Meg.


Gelidus per artus vadit exanguis tremor.
quod facinus aures pepulit? haut equidem horrui, 415
cum pace rupta bellicus muros fragor
circumsonaret, pertuli intrepide omnia:
thalamos tremesco; capta nunc videor mihi.
gravent catenae corpus et longa fame
mors protrahatur lenta: non vincet fidem 420
vis ulla nostram; moriar, Alcide, tua.
Lyc.


Animosne mersus inferis coniunx facit?
Meg.


Inferna tetigit, posset ut supera assequi.
Lyc.


Telluris illum pondus immensae premit.
Meg.


Nullo premetur onere, qui caelum tulit. 425
Lyc.


Cogere.
Meg. Cogi qui potest nescit mori.
Lyc.


Effare potius, quod novis thalamis parem
Regale munus.
Meg. Aut tuam mortem aut meam.
Lyc.


Moriere demens,

Meg. Coniugi occurram meo.
(18)

Lyc.


Sceptrone nostro famulus est potior tibi? 430
Meg.


Quot iste famulus tradidit reges neci.
Lyc.


Cur ergo regi servit et patitur iugum?
Meg.


Imperia dura tolle: quid virtus erit?
Lyc.


Obici feris monstrisque virtutem putas?
Meg.


Virtutis est domare quae cuncti pavent. 435
Lyc.


Tenebrae loquentem magna Tartareae premunt.
Meg.


Non est ad astra mollis e terris via.
Lyc.


Quo patre genitus caelitum sperat domos? i

Amph.


Miseranda coniunx Herculis magni, sile:
partes meae sunt reddere Alcidae patrem 440
genusque verum, post tot ingentis viri
memoranda facta postque pacatum manu
quodcumque Titan ortus et labens videt,
post monstra tot perdomita, post Phlegram impio
sparsam cruore postque defensos deos 445
nondum liquet de patre? mentimur Iovem:
Iunonis odio crede.
Lyc. Quid violas Iovem?
mortale caelo non potest iungi genus.
Amph.


Communis ista pluribus causa est deis.
Lyc.


Famuline fuerant ante quam fierent dei? 450
Amph.


Pastor Pheraeos Delius pavit greges.
Lyc.


Sed non per omnes exul erravit plagas.
Amph.


Quem profuga terra mater errante edidit?
Lyc.


Num monstra saeva Phoebus aut timuit feras?
Amph.


Primus sagittas imbuit Phoebi draco. 455
Lyc.


Quam gravia parvus tulerit ignoras mala?


(18) v. 457

Amph.


E matris utero fulmine eiectus puer
mox fulminanti proximus patri stetit.
quid? qui gubernat astra, qui nubes quatit,
non latuit infans rupis Idaeae specu? 460
(19)
sollicita tanti pretia natales habent
semperque magno constitit nasci deum.
Lyc.


Quemcumque miserum videris, hominem scias.
Amph.


Quemcumque fortem videris, miserum neges.
Lyc.


Fortem vocemus cuius ex umeris leo, 465
donum puellae factus, et clava excidit
fulsitque pictum veste Sidonia latus?
fortem vocemus cuius horrentes comae
maduere nardo, laude qui notas manus
ad non virilem tympani movit sonum, 470
mitra ferocem barbara frontem premens?
Amph.


Non erubescit Bacchus effusos tener
sparsisse crines nec manu molli levem
vibrare thyrsum, cum parum forti gradu
auro decorum syrma barbaricum trahit: 475
post multa virtus opera laxari solet.
Lyc.


Hoc Euryti fatetur eversi domus
pecorumque ritu virginum oppressi greges:
hoc nulla Iuno, nullus Eurystheus iubet:
ipsius haec sunt opera. 480
Amph. Non nosti omnia:
ipsius opus est caestibus fractus suis
Eryx et Eryci iunctus Antaeus Libys,
et qui hospitali caede manantes foci
bibere iustum sanguinem Busiridis;
ipsius opus est vulneri et ferro iuvius 485
mortem coactus integer Cycnus pati
nec unus una Geryon victus manu.
eris inter istos — qui tamen nullo stupro
laesere thalamos,

Lyc. Quod Iovi hoc regi licet:
Iovi dedisti coniugem, regi dabis; 490
et te magistro non novum hoc discet nurus, (20)
etiam viro probante meliorem sequi.
sin copulari pertinax taedis negat,
vel ex coacta nobilem partum feram.
Meg.


Vmbrae Creontis et penates Labdaci 495
et nuptiales impii Oedipodae faces,
nunc solita nostro fata coniugio date.
nunc, nunc, cruentae regis Aegypti nurus,
adeste multo sanguine infectae manus.
dest una numero Danais: explebo nefas. 500
Lyc.


Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis
regemque terres, sceptra quid possint scies.
complectere aras: nullus eripiet deus
te mihi, nec orbe si remolito queat
ad supera victor numina Alcides vehi. 505
congerite silvas: templa supplicibus suis
iniecta fiagrent, coniugem et totum gregem
consumat unus igne subiecto rogus.
Amph.


Hoc munus a te genitor Alcidae peto,
rogare quod me deceat, ut primus cadam. 510
Lyc.


Qui morte cunctos luere supplicium iubet
nescit tyrannus esse: diversa inroga;
miserum veta perire, felicem iube.
ego, dum cremandis trabibus accrescit rogus,
sacro regentem maria votivo colam. 515


(20) v. 516

Amph.


Pro numinum vis summa, pro caelestium
rector parensque, cuius excussis tremunt
humana telis, impiam regis feri
compesce dextram! quid deos frustra precor?
ubicumque es, audi, nate. cur subito labant 520
agitata motu templa? cur mugit solum?
[infernus imo sonuit e fundo fragor]
audimur! est est sonitus Herculei gradus.
(21)

Chorus


O Fortuna viris invida fortibus,
quam non aequa bonis praemia dividis. 525
Eurystheus facili regnet in otio:
Alcmena genitus bella per omnia
monstris exagitet caeliferam manum:
serpentis resecet colla feracia,
deceptis referat mala sororibus, 530
cum somno dederit pervigiles genu*
pomis divitibus praepositus draco.
Intravit Scythiae multivagas domos
et gentes patriis sedibus hospites,
calcavitque freti terga rigentia 535
et mutis tacitum litoribus mare.
illic dura carent aequora fluctibus,
et qua plena rates carbasa tenderent,
intonsis teritur semita Sarmatis,
stat pontus, vicibus mobilis annuis, 540
navem nunc facilis nunc equitem pati.
illic quae viduis gentibus imperat,
aurato religans ilia balteo,
detraxit ^ spolium nobile corpori
et peltam et nivei vincula pectoris. 545
victorem posito suspiciens genu.
Qua spe praecipites actus ad inferos,
audax ire vias inremeabiles,
vidisti Siculae regna Proserpinae?
illic nulla noto nulla favonio 550
consurgunt tumidis fluctibus aequora:
non illic geminum Tyndaridae genus
succurrunt timidis sidera navibus:
stat pigro pelagus gurgite languidum, (22)
et cum Mors avidis pallida dentibus 555
gentes innumeras manibus intulit,
uno tot populi remige transeunt.
Evincas utinam iura ferae Stygis
Parcarumque colos non revocabiles.
hic qui rex populis pluribus imperat, 560
bello cum peteres Nestoream Pylon,
tecum conseruit pestiferas manus
telum tergemina cuspide praeferens:
effugit tenui vulnere saucius
et mortis dominus pertimuit mori. 565
fatum rumpe manu, tristibus inferis
prospectus pateat lucis et invius
limes det faciles ad superos vias.
Immites potuit flectere cantibus
umbrarum dominos et prece supplici 570
Orpheus, Eurydicen dum repetit suam.
quae silvas et aves saxaque traxerat
ars, quae praebuerat fluminibus moras,
ad cuius sonitum constiterant ferae,
mulcet non solitis vocibus inferos 575
et surdis resonat clarius in locis,
deflent Eurydicen Threiciae nurus,
deflent et lacrimis difficiles dei,
et qui fronte nimis crimina tetrica
quaerunt ac veteres excutiunt reos 580
flentes Eurydicen iuridici sedent,
tandem mortis ait 'vincimur' arbiter,
'evade ad superos, lege tamen data:
tu post terga tui perge viri comes,
tu non ante tuam respice coniugem, 585
(23)
quam cum clara deos obtulerit dies
Spartam que aderit ianua Taenari. '
odit verus amor nec patitur moras:
munus dum properat cernere, perdidit.
Quae vinci potuit regia carmine. 590
haec vinci poterit regia viribus.


(25) v. 654

Amph.


Pervince, Theseu, quicquid alto in pectore
remanet pavoris neve te fructu optimo 655
frauda laborum: quae fuit durum pati,
meminisse dulce est fare casus horridos.
Thes.


Fas omne mundi teque dominantem precor
regno capaci teque quam amotam inrita
quaesivit Enna mater, ut iura abdita 660
et operta terris liceat impune eloqui.
Spartana tellus nobile attollit iugum,
densis ubi aequor Taenarus silvis premit;
hic ora solvit Ditis invisi domus
hiatque rupes alta et immenso specu 665
ingens vorago faucibus vastis patet
latumque pandit omnibus populis iter.
non caeca tenebris incipit. primo via;
tenuis relictae lucis a tergo nitor
fulgorque dubius solis afflicti cadit 670
et ludit aciem:nocte sic mixta solet
praebere lumen primus aut serus dies.
hinc ampla vacuis spatia laxantur locis,
in quae omne mersum penetrat humanum genus.
nec ire labor est; ipsa deducit via: 675
ut saepe puppes aestus invitas rapit, (26)
sic pronus aer urguet atque avidum chaos,
gradumque retro flectere haut umquam sinunt
umbrae tenaces. intus immensi sinus
placido quieta labitur Lethe vado 680
demitque curas, neve remeandi amplius
pateat facultas, flexibus multis gravem
involvit amnem: qualis incertis vagus
Maeander undis ludit et cedit sibi
instatque dubius litus an fontem petat. 685
palus inertis foeda Cocyti iacet;
hic vultur, illic luctifer bubo gemit
omenque triste resonat infaustae strigis.
horrent opaca fronde nigrantes comae,
taxo imminente quam tenet segnis Sopor, 690
Famesque maesta tabido rictu iacet
Pudorque serus conscios vultus tegit.
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor
aterque Luctus sequitur et Morbus tremens
et cincta ferro Bella; in extremo abdita 695
iners Senectus adiuvat baculo gradum.
Amph.


Estne aliqua tellus Cereris aut Bacchi ferax?
Thes.


Non prata viridi laeta facie germinant
nec adulta leni fluctuat Zephyro seges;
non ulla ramos silva pomiferos habet: 700
sterilis profundi vastitas squalet soli
et foeda tellus torpet aeterno situ.
[rerumque maestus finis et mundi ultima]
immotus aer haeret et pigro sedet
nox atra mundo: cuncta maerore horrida 705
(27)
ipsaque morte peior est mortis locus.
Amph.


Quid ille opaca qui regit sceptro loca,
qua sede positus temperat populos leves?