Heroides - Epistula I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Epistula I (Penelope Vlixi)


Haec tua Penelope lento tibi mittit, Vlixe.
  nil mihi rescribas tu tamen; ipse ueni.
Troia iacet, certe Danais inuisa puellis, --
  uix Priamus tanti totaque Troia fuit!
o utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat,
  obrutus insanis esset adulter aquis!
non ego deserto iacuissem frigida lecto,
  nec quererer tardos ire relicta dies
nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem
  lassaret uiduas pendula tela manus.
quando ego non timui grauiora pericula ueris?
  res est solliciti plena timoris amor.
in te fingebam uiolentos Troas ituros;
  nomine in Hectoreo pallida semper eram;
siue quis Antilochum narrabat ab Hectore uictum,
  Antilochus nostri causa timoris erat,
siue Menoetiaden falsis cecidisse sub armis,
  flebam successu posse carere dolos.
sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam,
  Tlepolemi leto cura nouata mea est.
denique quisquis erat castris iugulatus Achiuis,
  frigidius glacie pectus amantis erat.
sed bene consuluit casto deus aequus amori:
  uersa est in cinerem sospite Troia uiro.
Argolici rediere duces, altaria fumant,
  ponitur ad patrios barbara praeda deos.
grata ferunt nuptae pro saluis dona maritis;
  illi uicta suis Troica fata canunt:
mirantur iustique senes trepidaeque puellae,
  narrantis coniunx pendet ab ore uiri.
atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa
  pingit et exiguo Pergama tota mero:
"hac ibat Simois, haec est Sigeia tellus,
  hic steterat Priami regia celsa senis;
illic Aeacides, illic tendebat Vlixes,
  hic lacer admissos terruit Hector equos."
omnia namque tuo senior te quaerere misso
  rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,
  utque sit hic somno proditus, ille Ê dolo Ê.
ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
  Thracia nocturno tangere castra dolo
totque simul mactare uiros, adiutus ab uno!
  at bene cautus eras et memor ante mei.
usque metu micuere sinus, dum uictor amicum
  dictus es Ismariis isse per agmen equis.
sed mihi quid prodest uestris disiecta lacertis
  Ilios et murus quod fuit esse solum,
si maneo, qualis Troia durante manebam,
  uirque mihi dempto fine carendus abest?
diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
  incola captiuo quae boue uictor arat;
iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
  luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;
semisepulta uirum curuis feriuntur aratris
  ossa, ruinosas occulit herba domos.
uictor abes nec scire mihi, quae causa morandi,
  aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
quisquis ad haec uertit peregrinam litora puppim,
  ille mihi de te multa rogatus abit;
quamque tibi reddat, si te modo uiderit usquam,
  traditur huic digitis charta notata meis.
nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arua,
  misimus; incerta est fama remissa Pylo;
misimus et Sparten; Sparte quoque nescia ueri.
  quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
utilius starent etiam nunc moenia Phoebi;
  irascor uotis heu leuis ipsa meis!
scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,
  et mea cum multis iuncta querela foret.
quid timeam ignoro; timeo tamen omnia demens
  et patet in curas area lata meas.
quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,
  tam longae causas suspicor esse morae.
haec ego dum stulte metuo, quae uestra libido est,
  esse peregrino captus amore potes.
forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,
  quae tantum lanas non sinat esse rudes.
fallar, et hoc crimen tenues uanescat in auras
  neue reuertendi liber abesse uelis.
me pater Icarius uiduo discedere lecto
  cogit et immensas increpat usque moras.
increpet usque licet! tua sum, tua dicar oportet;
  Penelope coniunx semper Vlixis ero.
ille tamen pietate mea precibusque pudicis
  frangitur et uires temperat ipse suas.
Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos
  turba ruunt in me luxuriosa proci
inque tua regnant nullis prohibentibus aula;
  uiscera nostra, tuae dilacerantur opes.
quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum
  Eurymachique auidas Antinoique manus
atque alios referam, quos omnes turpiter absens
  ipse tuo partes sanguine rebus alis?
Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi
  ultimus accedunt in tua damna pudor.
tres sumus inbelles numero: sine uiribus uxor
  Laertesque senex Telemachusque puer.
ille per insidias paene est mihi nuper ademptus,
  dum parat inuitis omnibus ire Pylon.
di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis
  ille meos oculos conprimat, ille tuos!
hac faciunt custosque boum longaeuaque nutrix,
  Tertius inmundae cura fidelis harae;
sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis,
  hostibus in mediis regna tenere ualet.
Telemacho ueniet, uiuat modo, fortior aetas;
  nunc erat auxiliis illa tuenda patris.
nec mihi sunt uires inimicos pellere tectis;
  tu citius uenias, portus et ara tuis!
est tibi sitque precor natus, qui mollibus annis
  in patrias artes erudiendus erat.
respice Laerten: ut tu sua lumina condas,
  extremum fati sustinet ille diem.
certe ego, quae fueram te discedente puella,
  protinus ut redeas, facta uidebor anus.