Heroides - Epistula XIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Epistula XIV (Hypermestra Lynceo)

Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni;
     cetera nuptarum crimine turba iacet.
clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
     est mihi supplicii causa fuisse piam.
quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
     sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
     non piget immunes caedis habere manus.
me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
     quaeque aderant sacris, tendat in ora faces
aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
     ut qua non cecidit vir nece, nupta cadam,—
non tamen ut dicant morientia "paenitet!" ora,
     efficiet. non est, quam piget esse piam!
paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores;
     hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis
     et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
     scribere de facta non sibi caede timet!
Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris,
     ultima pars lucis primaque noctis erat.
ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi
     et socer armatas accipit ipse nurus.
undique conlucent praecinctae lampades auro;
     dantur in invitos impia tura focos.
vulgus "Hymen, Hymenaee!" vocant. fugit ille vocantes;
     ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua.
ecce mero dubii comitum clamore frequentes
     flore novo madidas impediente comas,
in thalamos laeti—thalamos sua busta—feruntur
     strataque corporibus funere digna premunt.
Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant
     securumque quies alta per Argos erat.
circum me gemitus morientum audire videbar
     et tamen audibam quodque verebar, erat.
sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit
     inque novo iacui frigida facta toro.
ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae,
     frigida populeas ut quatit aura comas,
aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas
     quaeque tibi dederant vina, soporis eras.
Excussere metum violenti iussa parentis;
     erigor et capio tela tremente manu.
non ego falsa loquar. ter acutum sustulit ensem,
     ter male sublato reccidit ense manus.
admovi iugulo sine me tibi vera fateri;
[tandem victa mei saeva formidine patris]
     admovi iugulo tela paterna tuo;
sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis
     castaque mandatum dextra refugit opus.
purpureos laniata sinus, laniata capillos
     exiguo dixi talia verba sono:
"saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis
     effice; germanis sit comes iste suis!
femina sum et virgo, natura mitis et annis;
     non faciunt molles ad fera tela manus.
quin age dumque iacet, fortis imitare sorores;
     credibile est caesos omnibus esse viros.

si manus haec aliquam posset committere caedem,
     morte foret dominae sanguinolenta suae.
at meruere necem patruelia regna tenendo;
     quae tamen externis danda forent generis
finge viros meruisse mori: quid fecimus ipsae?
     quo mihi commisso non licet esse piae?
quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae?
     aptior est digitis lana colusque meis."
Haec ego. dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur
     deque meis oculis in tua membra cadunt.
dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,
     paene manus telo saucia facta tua est.
iamque patrem famulosque patris lucemque timebam.
     expulerunt somnos haec mea dicta tuos:
"surge age, Belide, de tot modo fratribus unus!
     nox tibi, ni properas, ista perennis erit!"
territus exsurgis, fugit omnis inertia somni,
     adspicis in timida fortia tela manu.
quaerenti causam "dum nox sinit, effuge!" dixi,
     dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.
Mane erat et Danaus generos ex caede iacentes
     dinumerat. summae criminis unus abes.
fert male cognatae iacturam mortis in uno
     et queritur facti sanguinis esse parum.
abstrahor a patriis pedibus raptamque capillis
     —haec meruit pietas praemia?—carcer habet.
Scilicet ex illo Iunonia permanet ira,
     cum bos ex homine est, ex bove facta dea—
at satis est poenae teneram mugisse puellam
     nec modo formosam posse placere Iovi.
adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis
     cornuaque in patriis non sua vidit aquis
conatoque queri mugitus edidit ore
     territaque est forma, territa voce sua.
quid furis, infelix? quid te miraris in unda?
     quid numeras factos ad nova membra pedes?
illa Iovis magni paelex metuenda sorori
     fronde levas nimiam caespitibusque famem;
fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram
     et, te ne feriant quae geris arma, times.
quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri,
     dives eras, nuda nuda recumbis humo.
per mare, per terras cognataque flumina curris;
     dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
quae tibi causa fugae? quid, io! freta longa pererras?
     non poteris vultus effugere ipsa tuos.
Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque;
     tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.
Per septem Nilus portus emissus in aequor
     exuit insana paelicis ora bove.
ultima quid referam, quorum mihi cana senectus
     auctor? dant anni quod querar, ecce, mei.
bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque
     pellimur; eiectos ultimus orbis habet.
Ille ferox solus solio sceptroque potitur;
     cum sene nos inopi turba vagamur inops.
de fratrum populo pars exiguissima restat;
     quique dati leto, quaeque dedere, fleo.
nam mihi quot fratres, totidem periere sorores;
     accipiat lacrimas utraque turba meas.
en ego, quod vivis, poenae crucianda reservor:
     quid fiet sonti, cum rea laudis agar?
et consanguineae quondam centesima turbae
     infelix uno fratre manente cadam.
At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis
     quaeque tibi tribui munera, dignus habes,
vel fer opem vel dede neci; defunctaque vita
     corpora furtivis insuper adde rogis
et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa
     sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi:
"exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum,
     quam mortem fratri depulit, ipsa tulit."
Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae
     est manus et vires subtrahit ipse timor.