Jump to content

Heroidum epistolarum libri tres

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Heroidum epistolarum libri tres
1517

editio: Halae Saxonum, 1539
fons: CAMENA

Ad generosum et magnificum dominum Paulum baronem a Svartzenberg.

[recensere]

Cum jaceant tristes hac tempestate Camenae
    nec ferat optatam tristibus ullus opem
ausus es afflictis tamen esse fidelis amicus,
    o decus et gentis gloria, Paule, tuae,
 5et cum te tituli decorent et stemmata avorum
    et sit imaginibus splendida tota domus.
Plus tamen hinc quod amas non ficto pectore Musas,
    crede mihi, verae nobilitatis habes
quae magis abjectae quo sunt et honore carentes
 10    hoc potior laus est has coluisse tibi.
Cum vel honoratas soleant pars maxima vulgi
    spernere, nec dignas ducere laude sua,
praecipue clari quos gloria sanguinis inflat,
    et quorum validae facta tuentur opes.
 15Cum tibi sint et opes, cum sis et sanguine clarus,
    nec tamen has partes deseruisse queas.
Dignus eras cui perpetua de fronde coronam
    inciperent nostrae nectere Pierides.
Et cum nos etiam praeconia nulla merentes,
 20    laudibus immodicis per tua scripta vehas.
Cum decores nostras non tantum laude Camenas,
    verum etiam immeritis aurea dona feras.
Dignus eras quem cognato sibi nomine dignum
    inciperent nostrae ducere Pierides.
 25Incipiunt, jamque aeternos meditantur honores,
    quos tibi pro meritis, inclute Paule, ferant.
Utque tibi quondam faciles juvenilibus annis
    inque sinu fotae saepe fuere tuo.
Sic tibi nunc cupiunt aucto melioribus annis
 30    non aliquo tantum displicuisse modo.
Quas igitur tecum primis Heroidas annis
    lusimus, has tecum restituisse libet.
Nam quia tunc cultus ignoravere decentes,
    et data vix natis forma sine arte fuit.
 35Ergo vagas patriam revocatas nuper ad arcem
    imbutas cultu jussimus esse novo.
Ut quemcumque leves inde egrederentur in orbem
    veste placere iterum candidiore queant.
Et nimium, quamvis lascivia sumpta deceret,
 40    in forma vicii luxuriante fuit.
Ergo nimis longae fluitantia syrmata vesti
    visum erat artifici praesecuisse manu.
Quaeque nimis laxae velabant corpora pallae
    dempsimus, et longae pendula texta stolae.
 45Responsura habiles contraximus omnia ad artus,
    forma prior castis non satis apta fuit.
Ordine deinde alio discretas ire puellas
    jussimus, et proprium quamque tenere locum.
Namque ita confuse prius et sine legibus ibant,
 50    ut foret incerti gratia nulla chori.
At mea nunc triplici discrimine turba puellae,
    audaces populo plena theatra petunt.
Prima loco positas vulgo subsellia praebent.
    Quas Evangelii littera testis habet.
 55Alter habet mistas vero falsoque sorores,
    tertius (ut fama est) omnia falsa locus.
Non ita falsa tamen nequeant ut vera videri,
    veraque si quaedam dempseris, esse queant.
Nam rudis historiae mala somnia miscuit aetas,
 60    diraque pro vero corpore monstra tulit.
Sic mihi mista tamen genus hoc sunt omnia veris,
    ut prodesse magis quam nocuisse queant.
Qui prius ergo vagi fuerant et in ordine nullo,
    jam fiunt ista tres ratione libri.
 65Praeterea maculas quas invexere notantum
    aere novo, nostrae seposuere manus.
Nos quoque natura nimium juveniliter usi,
    scripsimus, audaci multa linenda manu.
Quae tamen ut veniam, quia sunt revocata, merentur,
 70    sic eadem vitio non caruisse pudet.
Dum tamen ingenui non sint ea signa pudoris
    frivola, me certe depuduisse decet.
Nam sua qui vere possunt errata fateri,
    se venia dignos qualibet esse docent.
 75Has igitur tali reparatas arte puellas,
    virtuti offerimus, candide Paule, tuae.
Ut qui virginibus semper comes esse Camenis,
    et solitus nugas sis adamare meas.
Hae tibi non cultas Musas Heroides aequent,
 80    Musarum possint sed tamen esse loco.
Pieridum veros coluisti semper honores,
    haec sunt Pieridum pignora vera tibi.
Qua colis ergo sacras et adhuc tua numina Musas,
    cur non hic habeas Musica scripta fide ?
 85Accipe vicina reduces a morte puellas,
    ingenio lusus convenit iste tuo.
Nam quia Musarum puer enutritus in umbra,
    numina nunc etiam non puer ista colis ?
Quis non immemores, quis non causetur iniquas,
 90    si tibi pro meritis praemia nulla ferant ?
Et cum Musarum cultores semper amaris,
    certatim hos aequum te coluisse fuit.
Salve, summe tuae gentis decor, incluta cujus
    nomina perpetua laude virere facis.
 95Jam tua venturo virtus assurgit honori,
    amplius haud totam se tua fama capit.
Jam tua sublimis caelo se gloria tollet,
    qua vagus Oceanum Phoebus utrumque videt.
Tu modo nobilium sanguis generose parentum,
 100    adjicias titulis signa fac ista tuis.
Nec te paeniteat nostras coluisse puellas
    quas damus officio gratificante tibi.
Tempus erit quo tu laudabere nominis hujus,
    nec tua de Musis fama jacebit iners.
 105Atque aliquis nostri spectans monumenta laboris,
    hoc Paulus, dicet, nomine dignus erat.
Felix quem tales potuere adamasse puellae,
    ille est perpetua laude ferendus amor.
Dixerit haec aliquis, numquam tua fama peribit
 110    semper et in nostro carmine vivus eris.
Quod quamquam poteras per te praestare tibi ipsi,
    et tua se virtus teste superba fuit.
Plus tamen accedet laudis, mihi crede, quod ista
    laude tua dignus visus es esse mihi.
 115Accipe nunc igitur notas tibi, Paule, puellas,
    quamvis nunc niteant versicolore toga.
Protinus agnosces tamen ex levitate sueta
    ac pereant nimium quas juvat esse graves.
Non tamen haec levitas in moribus esse putanda est,
 120    carminis est levitas non inhonesta mei.
Quod si nil aliud, color est tibi cognitus harum
    et facies certe nota pudica tibi est.
Nam nullas Veneres, non ulla Cupidinis arma
    non quicquam prae se quod sit inane ferunt.
 125Moribus assuetae castis castissima spondent
    oscula, quae roseo mista pudore feres.
Ad quem nam potius desertae Heroides issent
    quam te qui meritum nominis hujus habes ?
Nunc igitur merito te talem Heroa petebant,
 130    tutior ut proprii nominis esset honor.
Accipe degeneres Heros generose puellas
    degeneres nisi tu ne videantur agas.
Et Musis sacer et Musarum exercite sacris
    exiguum vates accipe vatis opus.
 135Quod nisi me fallant animi praesagia, toto
    pectore laetatus jam mea scripta legis.
Vos ita, Dii faciles, ita vos concedite, Musae,
    causa nec est voti plenior ulla mei.

Liber primus,
qui historicas continet.

[recensere]

I. Deus Pater Mariae Virgini.

[recensere]

Quam legis, aeternam rebus paritura salutem,
    non est mortali littera facta manu.
Pone metus, virgo superis gratissima, non est
    quem tremis, infestus nuntius iste tibi.
 5Ales ab excelso juvenis descendit olympo,
    qui tibi non falso pectore dicit, ave.
Sed tibi quod notae non venit epistola dextrae,
    forsan et ignotus palmifer ales erat.
Ergone te superum cuiquam dubitabis amari,
 10    mirarique voles quale sit illud opus ?
Fiet, et ut lente dubites credasque futurum,
    accipe de summa nuntia certa fide.
Qui super ingentis regnum tenet ardua mundi,
    cujus id immensum dextera claudit opus.
 15Ille ego sum deus, et rerum suprema potestas,
    cujus habes manibus nunc data jussa tuis.
Pone metus iterum nihil est hic, virgo, timendum,
    gaudia quin potius quae mediteris, habes.
Num credis jam turpe nihil tibi posse parari,
 20    cum placeas casto casta puella Deo ?
Et ne virgineas longis ambagibus aures
    detineam, de te quod meditemur habe.
Laeta tibi gratare tua nascetur ab alvo,
    subque tuo verbum pectore fiet homo.
 25Verbum quo caelos terraeque creavimus orbem,
    quicquid et haec extra quicquid et intus habet.
At neque noster amor tactus patiere viriles,
    nostra nec exuta virgine mater eris.
In te per teneram descendet spiritus aurem
 30    noster, et haec uteri causa tumentis erit :
nec dubita, qui cuncta potest id posse necesse est,
    et facile est nasci virgine matre Deo.
Ut rata sint veterum per te praesagia vatum,
    excipe nos casto virgo pudica sinu.
 35Est amor afflictae tandem succurrere plebi,
    quam cruciant multos Tartara clausa dies.
Amissam miseris iterum reparare salutem,
    atque hominem nobis conciliare juvat.
Fecimus hunc primum terrae de parte recentis,
 40    implerant totum femina virque genus.
Inde frequentandos quos nos plantavimus hortos,
    et facili dedimus jussa ferenda modo.
Excidit exiguo nostri reverentia lapsu,
    esse deos nobis se voluere pares.
 45Hac prius exciderat culpa, caelosque reliquit
    qui miseris noxae conditor hujus erat.
Non tulimus caeli vacuam tot milibus arcem
    quoque repleretur nec mora factus homo est.
Jamque ab eo cedunt annorum milia quinque
 50    tempore, cum paucis quos numerare piget.
Sidera nemo hominum postquam super ardua venit,
    dum stupet imposita janua nostra sera.
Hanc veteri clausam delicto virginis Evae
    tu facies partu virgo patere novo.
 55Namque quid hoc hominum genus in mea regna creatum.
    Oppressum misere perfidus hostis habet ?
Ergo graves dempto patiemur fine querelas ?
    Ergone saeve anguis semper inultus eris ?
Flammifer assiduis resonat clamoribus aether,
 60    solve salutifera vincula nostra manu.
Vincimur, et supera terras e sede movemur
    Jamque sumus ventris pars quota virgo tui.
Frigida stabit hiems glacialibus alba pruinis,
    illo quo primum tempore mater eris.
 65Atria nec statues regali splendida luxu
    nulla tuo veniet pompa puerperio.
Utque pares animum tibi non ignara futuri
    pauperies ortus maxima noster erit.
Sic tuus ille orbis dominus sub paupere tecto
 70    editus, ignavum vagiet ante pecus,
in feno et paleis proprio Deus aeditus orbi,
    regibus exemplum quod vereantur, erit.
Nec taciti nascemur, erunt nova gaudia, fient
    omnia natalis lumine plena mei.
 75Agresti populo natum cantabit Iesum
    caelitus infanti turba ministra Deo
numquid ut audisti dici miraris Iesum ?
    Hoc illo nobis tempore nomen erit.
Ortus ad auroram noster procedet, et ipsum
 80    in cunis oriens sentiet esse Deum.
Nam tibi laturos e Perside munera, meque
    ducet adorantes praevia stella Magos.
Solus et antiquo crudelior angue Tyrannus
    Herodes regni nomine tristis erit.
 85Namque canent illo sapientes tempore nasci
    qui regat Israel sceptra superba domus.
Quaeret in Hebraeo Judaeum sanguine regem,
    multus in immiti concidet ense puer.
Ipsa puerque tuus vobisque minister Ioseph,
 90    ibitis igniferae proxima regna Pharo.
Nempe latens divina, sui nec prodiga virtus
    praesentem poterit dissimulare Deum.
Donec ab humana solvatur luce Tyrannus,
    natum ex Aegypto tunc revocabo meum :
 95nata Deo, paritura Deum, decus addita divis
    an quia legisti triste quid, aegra doles ?
Ne doleas, nulli ignorant sua gaudia luctus,
    prudenter caelo vindice nemo dolet.
Non tamen ignoro quam sis animosa virago,
 100    fortiter in casus quoslibet ire potes.
Scimus enim sacris nondum satis apta dicari,
    quanta frequentandam feceris ante domum.
Scimus et ad sacras quam sancte vixeris aras,
    o digna immensum claudere sola Deum.
 105Scimus, et ut credas numquam te virgo reliqui,
    me sine pars vitae nulla peracta tuae est.
Sive dabas castis manibus pia tura ministris,
    seu nivea ferres lumina vota manu.
Ipse aderam praesensque meo cupiebar amori,
 110    nesciaque es votis saepe potita tuis.
Hic meus ardor erit, dixi, meus ignis in illa,
    haec est in thalamos digna venire meos.
Sed neque nubigeno descendam tectus in auro,
    nec mihi mentitus suscipietur olor.
 115Qualiter imprudens mentita est cumque vetustas
    viderit, ingenio nos meliore sumus.
Nostrum virginea verbum calefiet in alvo,
    ut solet a Zephyris crescere planta recens.
Sum tecum tecumque fui puerilibus annis,
 120    adque tuos mores officiosus eram,
nunc quoque cum legeres virgo est paritura Tonantem,
    optasti posses illius esse comes.
Adstabam dextraque humerum complexus eburnum,
    tune comes dixi quae potes esse parens.
 125Nec mora de superis legatus Gabriel inquit,
    "Vive parens domino virgo futura meo.
I nunc et dubita quis nuntius iste, quis ales,
    quid sine mortali sis paritura viro.
Certa tui, non hoc hominum vulgaveris ulli,
 130    ista sed in tacito gaudia conde sinu.
Paulatim incipiet gravidus turgescere venter,
    nec vulgo metuas illa vel ista loqui.
Tunc ubi nos vitae primum donaveris isti,
    et populis pacem temporibusque feres.
 135Saecula nobiscum venient non qualia fama est,
    falciferum nato deseruisse senem.
Sed quae cum superis mortalia nomina jungant,
    et superas faciant sponte patere domos.
Janua placati reserabitur aurea caeli,
 140    claudetur Stygii regia magna Jovis.
Quin etiam sanctae renovabitur ordo quietis,
    cessabunt curvae bella sonare tubae.
Caerula non aliquae consternent aequora classes,
    Nulla cruentata cede rubebit humus.
 145Omnis odoratas populus conversus ad aras
    Martia securo conteret arma pede.
Scuta virum et galeas mordax rubigo peruret,
    abjecto fiet gratior ense ligo.
Tuta locupletes proscindent arva coloni
 150    sponte sua pinguis luxuriabit humus.
Omnia liberius producet munera tellus,
    quae vix agricolis ante coacta dabat.
Cetera, quem paries, tecum Deus ipse, loquetur
    scribere nunc soli fas erat ista tibi.
 155Interea parva pondus gestabis in alvo,
    quod non angelici sustinuere chori.
Jam quod nemo potest nisi nos tribuisse roganti,
    accipe quod praestas omnibus ipsa. Vale."

II. Maria Virgo Deo Patri.

[recensere]

<poem>
Quam sine te non est tellus habitura salutem,
    ut partam per me possit habere, veni
littera quod sparsis non convenit ista lituris
    hoc breve mortalis dextera fecit opus.
 5Dextera quae calamum vix nunc tenet aegra labantem
    hei miseram quanti ponderis urget onus.
Ausa humilis magno rescribere virgo Tonanti
    quam ferat, aggredior, mens mea, majus opus.
Quamvis nota satis tua sit clementia nobis
 10    Majestas cui non ista stupenda tua est ?
Nunc tamen unanimi Princeps ter maxime regni,
    da veniam si plus quam decet, audet amans.
Et facis, et non est te uno mansuetior alter,
    audaces venia cogimur ista tua.
 15Tu facis ut precibus suffultus navita justis,
    audeat immenso credere vela mari.
Martius ipse tuo confisus numine miles,
    Non timet armatis obvius ire globis.
Denique cuncta tua pietate pericula temnit,
 20    quisquis gentiles non putat esse Deos.
Jure igitur magni servit tibi fabrica caeli,
    quicquid et haec extra quicquid et intus habet.
Jure capax regnum tibi terminat igneus orbis,
    si posset regni terminus esse tui.
 25Jure tuum nomen mundus reverenter adorat,
    Te quando includit mitius ille nihil.
Ergo metus omnes posui, sic ipse jubebas,
    fas homini non est spernere jussa Dei.
Sic etiam juvenum pulcherrimus ille monebat,
 30    Qui mihi non falso pectore dixit, ave.
Jam super Oceanum madido Sol crine pependit,
    flammiferae noctis nuntius ortus erat.
Sola fui thalamumque sera custode coegi,
    in manibus Solimi carmina vatis erant.
 35Concipiet natum virgo paritura, legebam
    Docta prius tanti mystica scripta viri.
Nascere magna parens, felix age fulgeat ortus
    afflictis dixi, gentibus affer opem.
O mihi si liceat quacumque in stirpe futura es,
 40    aptarem famulas ad tua jussa manus.
Quae te digna manet genitrix, o filia major
    Nulla potest laudes lingua referre tuas.
O et feminei, o et sine labe pudoris
    Gloria, spes in te nostra salusque manent.
 45Tu quoque mundi opifex imple praesagia vatum,
    pondere te felix fiat onusta parens.
Fama Jovem falsum tot habet latuisse figuris,
    et tot ficticios monstra fuisse Deos.
Ante Deos ostende Deum, de virgine nasci,
 50    da populis solum te potuisse fidem.
Sic ego secreto mentis meditata recessu
    conticui, coram palmifer ales erat.
Qualis purpureum referens aurora colorem,
    qualis ab Oceana Lucifer exit aqua,
 55talis erat niveo juvenis vestitus amictu,
    mortalem credi non potuisse liquet.
Aurea caesaries humeros complexa comantes
    fulsit, et in dextra pacis oliva fuit.
Qui simul intravit tenebrasque removit obortas,
 60    curvato missum poplite dixit ave.
Obstupui, vocem timor abstulit, unde quod ales
    mirabar, clausas transiit iste fores.
Ne timeas Maria ille refert, nam spiritus in te,
    et tecum virtus omnipotentis erit.
 65Docta voluntatemque tuam, meque ipsa resumens,
    pareo mandatis orbifer alme tuis.
Labere perque alti tua regna voluminis orbes,
    mitibus haec oculis inferiora vide.
En jacet, et lacrimis mersus tibi supplicat orbis,
 70    sollicitas audi gloria nostra preces.
Dum loquor, ecce levi, velut auctior, ebulit alvus,
    pondere, nec laesi damna pudoris habet.
Ergo ego, quam toto cupiebam corde futuram
    quam colui tantis laudibus, ipsa fui.
 75Ipsa mihi placui, votis ignosce peractis,
    excidit in laudes inscia lingua suas.
Ergo ego digna fui mundo promissa jacenti
    solvere, et in terras ducere virgo Deum.
Digna fui, quis enim poterit te judice falli ?
 80    Digna fui, quia te judice digna fui.
Te mea virginitas, tua me clementia movit,
    Non agitur forma Praesule noster amor.
Pulchra tibi mentis facie pulcherrime rerum,
    quod placui, sed non qualibet arte, juvat.
 85Est aliquid placuisse Deo, super omnia matrem
    esse Dei, hoc meriti non leve pondus habet.
Scribis ut a primis mecum Deus egeris annis,
    o pietas terris non habitura locum.
Ipsa quoque ardentes seu te venerabar ad aras,
 90    seu legerem clausa carmina sancta domo.
Seu tibi, non oculis hominum gestamina sumpsi,
    et nondum sacris apta ministra fui,
Tu mihi tu praesens amor et meditatio dulcis,
    una tibi semper cura placere fuit.
 95Ah quoties, quaerente aliqua quid sola fuissem,
    fingebam fluxo cingula lapsa sinu.
Caelestes adii te contemplata recessus,
    Tu mihi tuta quies, tu mihi somnus eras.
Jusserat Anna parens, genitor Joachime monebas,
 100    legitimo summum claudere fine decus.
Scilicet, esse viro fecundam prole caduca,
    quam non mortali semine majus erat.
Quam bene constantem juvisti in virgine mentem,
    quod non sum cupido tradita nupta viro.
 105Ille quidem caste, cui sum data nupta, sororem
    maluit, et prior est virginitate mihi.
Ad tua confugi supplex altaria, crevi
    virgineos inter parva ministra choros.
Nunc tribus incipio quartum superaddere lustrum,
 110    et mea primaevo flore juventa viret.
Eligor Anna tibi magnum paritura nepotem,
    o quanti generi flos erit iste tuo.
Sed tibi quid refero quae me prior omnia nosti,
    omne quod est usquam scitque videtque Deus.
 115Cuncta licet videas, semper licet omnia noris,
    saepe tamen dici te tua facta juvat.
Nam quid odoratas votis placaris ad aras ?
    Et facili justas percipis aure preces ?
Clause sub hac lutea nostrae testudine carnis,
 120    littera praesenti traditur ista tibi.
Non precor ut valeas per quem valet omne quod usquam est,
    illud idem verum possit ut esse fave.

III. Maria Magdalena Iesu Christo.

[recensere]

<poem>
Mittere quam nequeo largitus es ipse salutem,
    Nomen ut a victa morte redemptor habes.
Regna jacent certe mortis, te vita perempto,
    vix aliquis tanti qui peteretur erat.
 5Qualis apud manes fueris, quem viceris hostem,
    audet apud superos garrula fama loqui.
Vicisti, mors victa jacet, victorque redisti,
    plurimaque est reditus turba secuta tuos.
Jamque aliquis longa tecum de morte reversus,
 10    Talia barbatos praedicat ante patres.
Est locus aeterna qua rupta voragine tellus
    Panditur, et foedo sulfure fumus olet.
Accipit hic sontes animas locus, inque perennes
    exercet poenas perpetuasque cruces.
 15Vestibulum ante patet longo incomplebile tractu,
    Non est in stygia crassior umbra domo.
Illo nos serie seculorum longa vetustas
    clausit, et Adami noxa luenda patris.
Post duo saecla ierant decies quinque orbis ab ortu,
 20    Victaque mortali bis tria lustra Deo.
Venit ad aeternae noctis loca luminis auctor,
    nubila divinum dispulit atra jubar.
Tum nova degeneres lux aedita terruit umbras,
    victrices metuit plurima turba manus.
 25Nec mora disjectis patuerunt atria valvis,
    unde vetus Dominum turba secuta sumus.
Pars habet aeterno viridantes germine colles,
    corpora quos secum surgere jussit, habent.
Praedicat haec aliquis, sentit contraria vulgus :
 30    sunt tamen et Solymae credula turba nurus.
Illae etiam durae cum jam loca mortis adires,
    flebant, impositam pondus habere crucem.
Jam subit illius tristissima lucis imago,
    qua Judaea tuo est sanguine facta nocens.
 35Hei mihi, qualis eras ? Quantum crudele luisti
    supplicium, quod te non meruisse liquet ?
Qualis erat quae te propere maestissima mater,
    Est vinctum in mediis hostibus ausa sequi ?
Flebat et in terram quoties defecta cadebat,
 40    vix qui semianimem tolleret unus erat.
Unus Joannes custos fidissimus illi
    semper erat, nullo defuit ille loco.
Tunc ego, si qua mori maerendo femina posset,
    mortua funesto fracta dolore fui.
 45Namque quis ista videns dirae nova nomina mortis,
    plorantes rigido non secet ungue genas ?
Territa neglexit leges natura suetas,
    Morte tua, quando est nostra redempta salus.
Sol rubuit faciemque atro velavit amictu.
 50    Informis medio nox erat orta die.
Omnia tunc stabili stupuerunt sidera caelo,
    vix etiam, misere quassa, resedit humus.
Per sua demissi ceciderunt culmina montes,
    saxa procul querulo dissiluere sono.
 55Multaque quae trepidum sunt visa horrenda per orbem,
    Non tulit imparibus littera nostra modis.
Condoluit natura tuae rex optime morti,
    et merito, quia tu conditor hujus eras.
Sed mihi quo maesti scripturae gaudia versus,
 60    tristia cum fuerint victa referre juvat ?
Tristia vicisti victorem mundus adorat,
    et solvit meritas terra redempta vices.
Non satis Eoos Aurora reduxerat ignes,
    vixque novum tremulo lumine mane fuit.
 65Nobilibus sumpsi pretiosa alabastra venenis,
    exanimes artus ungere cura fuit.
Forte duae mecum, cognominis utraque nostra est,
    gaudebant Comites illius esse viae.
Venimus ad clausi nuper loca nota sepulcri,
 70    dejectum grandi pondere marmor erat.
Ecce sed a dextris, dubitantibus omnia nobis,
    ignoti visa est forma stupenda viri.
Candidior nivibus vestis, coma purior auro,
    plurimus in pulchro lumine fulgor erat.
 75Constitimus, subitaque retro formidine lapsas,
    talibus impavidas vocibus esse jubet.
Lugentes Mariae nihil hic timeatis, Iesum
    quaeritis, est isto visus abire loco.
Rura prior Galilaea petet, sic ante monebat.
 80    Dicite ut haec Petrus discipulique sciant.
Haec ita laetifico de te sermone locutum
    nescio, sed stupidas deseruisse puto.
Ipsa quidem nimio confusa timore resedi,
    praebuerant maestum frigida saxa thorum.
 85Namque ut erant longo nova gaudia mista dolori,
    Laetitia hinc lacrimas aedidit, inde dolor.
Certe ibi dum comites fugientes assequor, aut te
    vidimus, aut oculos lusit imago tui.
Vidimus at certe, nec enim tetigisse, nec ante
 90    Somnus erat, sacros procubuisse pedes.
Gratulor applaudoque tuae super omnia palmae,
    At dolor a vultu pejor abesse tuo est.
Dum licuit dulci obsequio te, Christe, colebam,
    unaque te requies posse videre fuit.
 95Testis Martha soror quam te constanter amarim,
    Quo se desertam tempore questa tibi.
Dicebas memini, nil te res ista moretur,
    Electa felix est tua parte soror.
Jesu noster amor, jam non moriture redemptor,
 100    Jam non mortali carne vidende veni.
Langueo ut aestivis exustum solibus arvum,
    areo ut in sicco quae sitit herba solo.
Nunc mihi quot soles abeunt, tot metior annos,
    mensis habet spatium quaelibet hora mihi.
 105Nunc desiderio, justisque doloribus angi
    nunc didici vero quid sit amore capi.
Ibimus, est animus, Galilaeaque rura petemus,
    sed tamen hic nobis ante videndus eras.
Arva patent oculis vigilantibus obvia, caelum
 110    metior, at nulla spes mea parte venis.
Jamque abiere decem, tantum non saecula, luces,
    quas, quia sunt, potui dicere paene cruces.
Nec tamen appares, et nos te, Christe, volentes
    quaerere, nemo viam quae sit eunda docet.
 115Reddita testatur mundus tua signa renascens,
    gaudet et in reditu quicquid ubique tuo.
Nunc iterum spondent Solymi sua balsama colles,
    Hierichus vernas exhibet alta rosas.
Verna Cupressiferae praetexunt pallia silvae.
 120    Ornat Idumaeum florida palma nemus.
Nubifer aestivos aperit Carmelus honores.
    Botrifera Engaddi vitis opacat humum.
Cuncta tibi redeunt, tecum simul omnia surgunt,
    nos sine laetitia, nos sine honore sumus.
 125Auctor ubi es, rerumque potens reparator Iesu ?
    In melius versi temporis auctor ubi es ?
Vicisti, mors victa jacet, victamque fatetur,
    Jamque triumphatas porrigit illa manus.
Victor ubi es ? Nec enim miserae te invenimus usquam,
 130    quaesitus longo tempore victor ubi es ?
Dum queror ac mecum doleant, nisi falsa notavi,
    flexerunt tremulum lilia maesta caput.
Frigida pendentes commoverat aura capillos,
    respicio, nullus post mea terga fuit.
 135Vidi aliquid, species amor obtulit, inter eundum
    constiteram, et mixto laeta timore fui.
Aspicio loca nobiscum tibi culta frequenter,
    Heu loca non oculis dulcia ut ante meis.
Grata tamen quia te referunt, quia grata fuerunt,
 140    sic etiam ex ista parte dolere juvat.
Nunc tua quae possum pro te vestigia tango,
    et lacrimas propior conbibit herba meas.
Aspicis haec oculis, sed non quibus ante solebas,
    nec lacrimae, nec te nostra querela movet.
 145An quia mortalis jam desinis esse, recedis ?
    Et mihi non ultra conspiciendus abes ?
An quia peccatrix non sum te digna videre ?
    Heu cur illa timet crimina noster amor ?
Digna licet non sim, potui tamen esse, videri,
 150    da veniam, pietas nunc ubi tanta tua est ?
Quid meruere alii, si te mihi Christe negabis ?
    Quid reliquus maesta cum genitrice chorus ?
Restat ut accedat nostro tua gratia voto,
    Cura alias maestam nulla levare potest.
 155Hoc te Martha soror, rogat hoc qui lumine cassus,
    Lumina quae videat te duce frater habet.
Te genitrix, te noster amor, duodenaque turba,
    Te bonus hoc anima supplice quisque rogat.

IV. Maria Joanni.

[recensere]

Haec dilecte Deo juvenis tibi venit ab illa,
    quae tibi quo licuit tempore mater erat.
Signa quid aspiciens gladium miraris utrumque ?
    Hic mihi causa fuit vulneris, ille tibi.
 5Vidimus his laesi morientis vulnera Christi,
    Heu quantum miseros est meminisse dies.
Nunc tamen hoc pejus doleo, quo longius has te
    meque simul terras deseruisse queror.
Pulsus in Aegeam Romano a Caesare Pathmon,
 10    incolere ignotam diceris exsul humum.
Quae simul ut nostras fama improba contigit aures,
    sensibus excideram mortua paene meis.
Idque ego jam dudum vel tale quid aegra timebam,
    Docta satis casus posse timere graves.
 15Fortiter hic animus longoque induruit usu,
    pectoris haec non sunt vulnera prima mei.
Ante per immensum pelagus jactata malorum,
    ante in curarum gurgite mersa fui.
Tu quoque nostrarum comes et pars maxima rerum
 20    testis es afflictam sic potuisse queri.
Cum qua quicquid erat durum commune tulisti,
    adnumerans damnis vulnera nostra tuis.
Qui mihi quod carae frater solet esse sorori,
    Cui fueram fratri quod solet esse soror.
 25Denique quem primum dilexi semper ab illo,
    illo, qui nobis omnia solus erat.
Qui moriens matrem tibi me mandavit, ut esses
    Tu quoque desertae quod fuit ille mihi.
Defeci, terramque genu labente petebam,
 30    a terra manibus sum relevata tuis.
Hoc pius aspiciens aliquis miseratus utrumque est,
    dixerat, ah quoties haec misera, ille miser.
Flebant et Solymae tamquam sua viscera matres,
    addidit immites impia turba minas.
 35Plura vetat meminisse dolor, quis cetera fando
    pallentes calido non riget imbre genas ?
Omnibus intereras, mecum omnia dura tulisti,
    o nec adhuc aliquo fine quietus agens.
Cur igitur tot passe animo subeunte labores,
 40    Non mihi sollicito pectore flendus eras ?
Cur non exciderim tam saeva exterrita fama ?
    Cur tua non nostrum vulnera pectus agant ?
Tunc ego vel potui crudelior esse videri,
    quam quibus est propria mamma resecta manu.
 45Nata feris pavisse feras, tigresque luposque,
    Non potui casto pascere lacte Deum.
Duritia potui superare adamanta videri.
    Si non quae pateris non meruisse querar.
Quae quamvis placuisse queant tibi forte per ipsum,
 50    Qui mala postremis deteriora tulit.
Te tamen indigne plecti dolet. O mihi saltem
    Quis dabit ut pro te tristia fata feram ?
Cui, quod non penitus cecidi, quod paene revixi
    mortua, cui quod sum debeo, quodque fui.
 55Ut taceam qua me totiens pietate levaris,
    quanta animi fuerim sarcina saepe tui.
Omnia solus eras soli mihi namque relictae,
    postquam est in patriam redditus ille suam.
Ille decus nostrum, nostrae dator ille salutis.
 60    Heu mihi cur nomen dicere triste fuit.
Nescio quae dulcedo meos renovare dolores
    Hic solet, in dicto nomine vulnus erat.
Maternum exanimant dilecta vocabula pectus,
    et tamen est quare commeminisse juvet.
 65Sic quoque vicina jam lumina morte gravatus
    Matris in indicto nomine mitis erat.
Tam miserae, fractaeque malis, passaeque dolores,
    dixisses quiddam blandius interii.
Ecquae vel potuit gravius vel debuit umquam
 70    quod peperit nostra mater amare fide ?
Ecquae vel majus peperit ? Cui deinde per omnem
    Cum partu vitam vivere pejus erat ?
Tempore ab hoc nostra quo terras venit ab alvo
    humano soboles corpore tecta Dei.
 75Quot tulerim duros non est numerare labores,
    tempore ab hoc paucis laeta diebus eram.
Laeta fui tunc cum mihi missus ab aethere, dixit
    pectore non falso nuntius ales, ave.
Tunc quoque, cum tantam peperi sine crimine prolem,
 80    Cumque darent illi tres tria dona Magi.
Laeta triumphata redeuntem morte videbam,
    calcantemque alacri nubila regna pede.
Spiritus a patria laetam quoque sede relabens
    vidit, eras nostri pars quota et ipse chori.
 85Cetera dura tulit sortis tenor omnia iniquae.
    Quod juvet est inter milia multa nihil.
Quae si cuncta velim numero comprendere certo,
    frondiferas Libani dicere coner opes.
Quot cedros Carmelus alat, quot gignat odoras
 90    Hierichus vernis solibus usta rosas.
Pauca tamen meminisse juvat, quibus ipse notatis
    Tu quoque pacifico tristia corde feras.
Frigora pauperiemque pati res dura videtur,
    At nihil est, horum milia multa tuli.
 95Quem mihi tunc animum credis dilecte fuisse,
    Carmina vaticinans dum canit ista senex ?
Maeror, et anxietas, dolor, inclementia fati,
    Mater in hoc puero sunt obeunda tibi.
Non secus obstupui, quam si nil tale timenti
 100    hausissent medium tela cruenta latus.
Nondum convalui, nondum dolor ille resedit,
    Ecce nova Herodes monstra tyrannus agit.
Audiit Hebraea venturum ab origine Regem,
    Qui se de tanto pelleret imperio.
 105Protinus aedicto crudeli occidere mandat,
    quisquis adhuc linguae masculus esset inops.
Hic dolor, hic miserae plangunt sua viscera matres,
    saepius e medio viscera rapta sinu.
Saevit in innocuo crudelis sanguine miles,
 110    flebilius nihil hac caede fuisse potest.
Ipsa Deo monita Aegyptum fugitiva petebam,
    duxit Josepho nos comitante puer.
Hic aliquot fatis, sed tristibus egimus annos,
    praebuit angustum lana colusque cibum.
 115Vix peregre patriam Galilaeaque rura reversi,
    instabat Solyma festus in urbe dies.
Venimus ad typici sacrum sollemniter agni,
    Dum timeo natum perdere, natus abest.
Illum ego quaesitum tris soles anxia, tandem
 120    invenio sacros disserere ante patres.
Vix isto annorum duo tempore lustra peregit,
    et potuit tantos ille docere viros.
Crevit, et inde puer meliores induit annos,
    me vacuam vidit nulla dolore dies.
 125Jamque vir egressus sexti confinia lustri
    in sibi praescripta coeperat ire via.
Per nova mirantes tenuit miracula turbas
    et novus in tota gente propheta fuit.
Testis es ante alios (nec enim te carior illi
 130    alter erat) quo se gesserit ille modo.
Quot miseros, quot monstra hominum, quot lumine cassos,
    reddiderit per tot milia nemo rogat.
Scis quibus interea curis gemebunda tenebar,
    certa dolorificum non procul esse diem.
 135Saepe gemens dixi : cui me moriture relinquis ?
    Quis dabit heu tecum me quoque posse mori ?
Ille quibus potuit verbis lenire dolorem,
    saepe tibi dixit vestra sit ista vide.
Te quoque saepe gravis flenti discrimina fati
 140    Non puduit madidas tergere veste genas.
Et mea saepe tuae lacrimae super ora cadebant,
    exciderem manibus cum resupina tuis.
Et jam tempus erat fatalem solvere morsum
    Tristior affulsit quaelibet hora mihi.
 145Ascendit Solymam palma sublimis in urbem,
    exceptus veri regis honore fuit,
inde sacra vulgus deturbat ab aede profanum,
    a turba saxis paene petitus erat.
Sex modo restabant quos vellet vivere soles,
 150    Heu nimis in curas tempora longa meas.
Hic mihi nec luces tacitae nec tempora noctis
    in lacrimas spatii sufficientis erant,
anxia, sive aberat, quaerebam semper ubi esset,
    anxia, sive aderat, ne male abiret eram.
 155Omnia tu melius, mecum tu semper agebas
    omnia tu memori mente tenere potes.
Quis ferat illius noctis meminisse cruentae,
    quae cenam Paschae prima secuta fuit ?
Vosne Cedroneae captum potuistis olivae
 160    immeritum sicca fronde videre Deum ?
Ipse rapax amnis lapsas a corpore guttas
    sensit, et attonita mollior ibat aqua.
Territa diffugit sub opacam Cynthia nubem
    paene etiam caelo nox abitura fuit.
 165Mene quieturos posuisse cubilibus artus ?
    Mene relaxata mente fuisse putas ?
Quolibet usque illum tam longa nocte trahebant.
    Hac ego sum tacitis passibus ausa sequi.
Nunc ego per clausae rimas spectare fenestrae
 170    Dum cupio, indigne saepe repulsa fui.
Vidi ego vel probris lusum, vel verbere caesum
    nullus in attonito pectore sanguis erat.
A quoties, ridente aliquo mea vulnera, flevi
    a quoties supplex qualibus usque fui.
 175Hic quoque qua poteras miseram pietate, juvabas
    egressus dirae limina nota domus.
Quis meminisse queat dirae scelera omnia noctis ?
    Non satis est tantis ulla querela malis.
Quot gelidae aestivis errant in montibus umbrae,
 180    quot matutino gramina rore madent,
tot mea presserunt lacrimosi corda dolores,
    Illa quae cladem nox mihi prima tulit.
Nox Acheronteis intempestivior umbris
    Nox tamen in curas non satis ipsa meas.
 185Tristior in nostras lacrimas successit Eous,
    et pejora novum vulnera mane tulit.
Vix caput extulerat trepido sol territus orbi,
    maestus in attonita perstrepit aure sonus.
Qui nova credentem populum per signa fefellit,
 190    Qui se praesentem dixit adesse Deum.
Qui sua praetulerit sanctae ludibria legi,
    quem pro lege jubet Praesul uterque mori,
rite coronatum Praeses Romanus Iesum,
    damnat ad extremam justior ipse crucem.
 195Parcitis immeritae pubes Judaea parenti,
    sic ego sic vestra voce levanda fui.
Hoc erat officium matri praestare relictae
    o etiam veteri durius angue genus.
Et jam tota cohors portis erumpit apertis
 200    impositam collo bajulat ille crucem.
Qua licet usque sequor te solo tuta ministro
    in latebris comitum cetera turba fuit.
Attamen et mecum quaedam venere sorores
    sed gravis has longe jussit abesse timor.
 205Non satis ipse oneri quoties cecidisset, amare
    vapulat, infecta surgere jussus humo.
Tacta rubebat enim, vestigiaque ipsa tenebat
    sanguine quae fuso fecit utrumque genu.
Quid facerem ? Totiens jacui jam frigida, flevi,
 210    nunc quoque, si quaeras : quid facit ista, fleo.
Quasque legis toto multas in carmine mendas
    De lacrimis factas noveris esse meis.
Ventum erat interea mortis loca ad alta, paratae
    Ecce sudes, clavos, arma, flagella, crucem.
 215Tunc ego, vel nullos potui sensisse dolores,
    vel potui humani cordis habere nihil.
Sanguine jam roseo ligno sudante pependit,
    transiit effossum militis hasta latus.
Jam mihi pendentes licuit tetigisse lacertos
 220    Oscula jam nigro frigida ab ore tuli.
Dicite prolificae felicia nomina matres
    dicite de vobis talia si qua tulit.
Nulla tulit, nulla est aevo latura sequenti,
    curarum hoc pressit sarcina tota caput.
 225Tot mala, tot curas, tot iniquos passa dolores
    conqueror extremum longius ire diem.
Quoque magis doleam sine te, carissime, cogor
    vivere, qui miserae dulce levamen eras.
Non ego te aspiciam vestri mandata magistri
 230    historica populis insinuare fide.
Non mihi sollicitae numeranti taedia vitae
    artifici falles tempora longa mora.
Nunc quoque quae tecum quondam monumenta solebam
    visere, stant soli sola videnda mihi.
 235Illa ego, divitibus seu lucidus exit ab Indis
    seu niger Hesperiam lucifer intrat aquam.
Flexa genu praesens fletu contemplor amaro
    Ille locus nostri signa doloris habet.
Illius apparent vestigia maesta perempti
 240    illius innocui caede cruenta viri.
Hic stetit, hic cecidit, saxo defecit in illo,
    hoc ego strata loco cum pateretur eram.
Haec illum crux alta crucem tulit inter utramque
    mortuus hic munda sindone tectus erat.
 245Hic me semianimem carissimus ille refecit
    Ille per Aegeas nunc male pulsus aquas.
Talia dum meditor mecum tua semper imago est.
    Tu procul hinc absis milia multa licet.
Ipsa quidem Solymis numquam exeo corpore ab oris
 250    mens tamen et caelos et tua regna subit
mens spatio peregrina brevi quocumque volebat
    tollitur, et nullo limite clausa volat.
Haec igitur totiens ad te spatiatur et errat,
    carceris haec extra testea claustra sui.
 255Ipsa domo vidua tacito secreta recessu,
    in meritas solvo dum licet ora preces.
Interdum repeto veterum praesagia vatum,
    in curas olim carmina scripta meas.
Rara mihi est etiam reliqui congressio vulgi,
 260    quam quarum satis est vita probata mihi.
Hae quoque sunt nostrae quod possunt esse senectae,
    Flos prior aetatis decidit ille meae.
Aufferor, inque dies venientibus opprimor annis,
    plena quater vitae sunt tria lustra meae.
 265Nec mihi scire licet quid agas carissime rerum,
    credentes etiam fallere fama solet.
Nullaque quae possit de te tot euntibus annis
    littera, vel minimum dicere, visa mihi est.
Nec tamen hoc miror, tot enim maria inter utrumque
 270    forsitan ingratae causa fuere morae.
At tibi qui nostro saepe est in amore minister,
    omnia mandatis fert mihi plena tuis.
Hinc licet agnoscam quid agas, tamen omnia vellem
    plenius, et digitis scripta videre tuis.
 275Interea loquitur pro te tua littera nobis
    Orbi, non soli littera scripta mihi.
Littera quae vestri testatur gesta magistri,
    usque sub extremum non peritura diem.
Quo sane mortale nihil meditare libello,
 280    Sidera sublimi vertice summa feris.
Sicut ubi radios visu penetravit acuto,
    prima avium caelo proxima saepe volat.
Abdita vidisti divinae scrinia mentis,
    mystica quo nobis cena peracta loco est.
 285Illa utinam nobis non ultima cena fuisset,
    aut esset propera morte peracta mihi.
Sed tamen hoc cessit melius populoque redempto,
    et quibus est recto tramite cura sequi.
Differri haud potuit quod opus restabat agendum,
 290    qua bona sit causa nostra querela caret.
Tu si quando potes maestam solabere matrem,
    Cur vacat officio dextera fida suo ?
Damna fer interea sortis patienter iniquae,
    Jam patria felix divite civis eris.
 295Nec dubita post paulo Ephesum tua templa redibis,
    donec ab his curis vivus ad astra voles.
Ipsa feram placide superantis taedia vitae
    quam precor ut paucis, qui dedit ille ferat.

V. Lydia Paulo.

[recensere]

Dum tibi sera venit metitur epistola, quantum
    Thybridis a sacro fonte Caicus abest.
Nam tenet evictis nunc pulchra Tyatira curis,
    nunc ego nec felix Aematis esse velim.
 5Tu dubium emensus Tyrrhena per aequora cursum,
    dura sub infami jura Nerone manes.
Quid tibi cum caeca doctor clarissime Roma ?
    Assuescet monitis numquid et illa tuis ?
Quam metuo magnum ne quando fatebere Christum,
 10    ipsa tibi poenas exitiumque paret.
Hoc cecidere modo tot milia temporis hujus,
    stultus ut imperium cum Jove Caesar habet.
Quam fuerat melius gentes docuisse minores,
    in tua plus Asiae nomina laudis erant.
 15Roma potens toti caput est et praesidet orbi,
    et nimium propria laude superba tumet.
Tam firmam heu quantus labor est impellere molem,
    pondus praecipue cujus et orbis idem ?
Ipsa refert patria partos virtute triumphos,
 20    et se praesentes credit habere Deos.
Ipse etiam superum socius pater urbis habetur,
    Cui locat ardentes quaelibet ara focos.
Hanc tu posse putas tua per documenta moveri,
    quae sibi tot divos quot colit ipsa facit ?
 25Et licet exsuperes divinae lumine mentis,
    et polyhistorico pectore cuncta feras.
Blandaque mellifluae cedat tibi gratia linguae,
    in labris sedeat Suada canora tuis.
Saxa prius scopulosque trahes silvasque sequaces,
 30    antraque linquentes per nemus omne feras.
Quam tu semideum possis mollire Neronem,
    si modo se totum non putat esse Deum.
Sed pariunt magnam tam facta insignia laudem,
    tentatique satis fama laboris erit.
 35Quis neget hoc magno satis est voluisse Tonanti,
    Res animo non re ponderat ille animos.
Quis neget haec ipsis Divis quoque magna videri,
    terrarum princeps sollicitare caput.
An potius fugiens operosae taedia vitae,
 40    Vis tandem placida posse quiete frui.
Namque diu vasti jactatam errore profundi,
    in portum par est applicuisse ratem.
Arma per et varii raptum discrimina belli,
    militis emeriti nomen habere decet.
 45Hoc tibi tu poteras Romam sperare daturam,
    nil hac desperes condicione licet.
Flumina sic retro spera reditura, lacusque
    ignibus arsuros, saxa futura feras.
Mortua crede loco pietas est omnis in illo,
 50    Caesar ubi malus est, pax ibi nulla bonis.
Pars licet observet populi te multa tuisque
    audiat, et verbis credat inesse fidem.
Pressa tamen trucibusque minis iraque Tyranni
    dissimulat tacita quem colit arte Deum.
 55Ergo fuit melius Gentes docuisse minores,
    Cur tua nunc virtus languida facta jacet ?
Sed tua nec languet virtus nec gloria marcet,
    da veniam si quid noster ineptit amor.
Ut tua me miseram nimiis absentia curis
 60    conficit, incauta sic quoque mente loquor.
Candida floret adhuc nostras tua fama per oras,
    Gloria nec meriti est illa sepulta tui.
Postquam clara nova vidit te luce Damascus
    percussum, leges deseruisse tuas.
 65Moenia adhuc illa rima stant pervia, per quam
    diceris occulta cautus abisse fuga.
Illa etiam quae tu nobis aliquando solebas
    saepius in patria facta referre tua.
Illa vigent etiam nullis moritura diebus,
 70    o sine non lacrimis enumeranda meis.
Immeritum poenis quibus affecere Philippi,
    flumina paene audent mutaque saxa loqui.
Hanc post fida tamen tua littera venit ad urbem,
    quam dederas veram testificata fidem.
 75Saxa Lycaoniae scelus indignantia Lystrae
    paene etiam mortis stant monumenta tuae.
Dicere Cecropios quo fregeris ore magistros,
    quam qui nil didicit dicere nemo nequit.
Qua virtute Ephesique minas Solymaeque tumultus
 80    viceris et Macedum Cappadocumque dolos.
Omnibus his tua scripta tamen transmissa leguntur,
    o bona pro meritis dona relata malis.
Praeterea Galathas quis nescit adisse feroces,
    Teque tuas Christo fassa Corinthus opes ?
 85O electe Dei preco, decus orbis, ab ipsis
    quem tenebris luci est restituisse tuum.
O superum facunde comes fideique magister,
    fulmina sunt linguae singula verba tuae.
Fama est Ismarii gelidas ad Strymonis undas,
 90    omnia Threiciam monstra secuta chelyn.
Moverit Amphion lapides Delphinas Arion
    Ogmius impositis traxerit ora jugis.
Tu potes eloquio caelos aperire potenti,
    Tu potes in terras ducere Paule Deum.
 95Cuncta tibi cedunt divinae munera virgae,
    Tam fluit et linguae est aurea vena tuae.
Jamque renascentem membris vitalibus orbem,
    Totum divini munere lactis alis.
Qualiter infantem tenui nutricula succo
 100    imbuit, et firmis passibus ire docet.
An nihil haec credes ? An non ea gloria plena est ?
    Roma precor titulis defuit una tuis ?
Patria restabant Persaeae moenia Tharsi,
    Heu quantum a vestro Thybride Cydnus abest.
 105Quam fuit hoc nimium gravidae praestare senectae,
    Romanis Cilicas praeposuisse tuos.
At fuerat sancta pro relligione cadendum,
    hanc prius hic fas te composuisse fuit.
Grata senescentis quaerebas otia vitae,
 110    in patria poteras consenuisse tua.
Dulcibus intentus studiis crescentis Iesu,
    Non quae prisca tui Gamalielis habes.
Aut certe ad gelidum melius vixisse Caicum,
    Hic tua praecipuum gloria nomen habet.
 115Quod votis nisi saeva meis fortuna negasset,
    improba pars vitae non foret ulla meae.
Cresceret invisas nullum mihi tempus in horas,
    deiceret nullus pectora maesta dolor.
Nec me saepe cavo gemitus pulmone trahentem,
 120    tristitiae causam quaereret ulla meae.
Saepe meos blanda solatur voce dolores,
    juncta comes lateri fida Perilla meo.
Ah quoties illa referente quid egeris usquam,
    plurima luminibus liquitur unda meis.
 125Nunc quoque perfusum lacrimis premit humida pectus
    fascia, concepto pondere facta gravis.
Praedita ut illa quidem facundae est munere linguae,
    De te quot verbis tot mihi tela refert.
Tempora tum subeunt vitae male cauta prioris,
 130    per quae quicquid erat vivere crimen erat.
Non ego nobilium sata Lydia stirpe parentum,
    Nupta viro maestas tota sequebar opes.
Praecipue gemmas Tyrios et avara colores,
    empta levi magno vendere docta fui.
 135Hos duce te quaestus, verissima damna, reliqui
    nuda prius, lucro facta beata novo.
Cujuset obstantes duce te nova signa per hostes,
    sumptaque pro Christo fortiter arma tuli.
Multa quidem vici nec vana pericula rerum,
 140    quae poterant ipsis pondus habere viris.
Quae, quia nulla meis debetur gloria factis,
    tot mala quod vici muneris omne tui est.
Tu potes extremi penetrare volumina caeli,
    praesentemque alta mente videre Deum.
 145Ille tibi quaecumque voles largitur et addit
    munera, ad exiguas non numeranda preces.
Illius exemplo miseros tibi cura jacentes,
    tollere et ad superas est animare domos.
Nec pateris quo tu periisti paene, perire
 150    vulnere, sed certa condicione juvas.
Nemo quidem melius languenti consulit umquam,
    quam qui perniciem, quam levat, ipse tulit.
Hoc utinam videat qui se putat omnia Caesar
    cernere, qui nec se nec sua facta videt.
 155Terribilisque sacra stupefactus imagine vultus
    dicat, et hic tantus non putat esse Deos.
Quod non ille putat tantus quis credere possit,
    Ille quod est verum forte putare potest.
Viderit hoc Caesar, quod non sperare licebit,
 160    in patriam reditus jam tibi certus erit.
Sed prius, heu metuo, fluvios habitabit Oreas
    Multaque per montes Oceanitis erit :
quam sua destituant crudelem monstra Neronem,
    nominis o ipso vox metuenda sono.
 165Ergone te miseris sine fine carere necesse est ?
    Ergone non finem nostra querela feret ?
Quin etiam nobis sperantibus optima, forsan
    adveniet mortis nuntia fama tuae.
Heu mihi si nostras quicquam tale arguat aures,
 170    Cur ego praeterito fortis agone fui ?
In talem superesse diem quid profuit, in quo
    hoc animi reliquum decidet omne mei ?
Me timidam infaustae faciunt mala nomina Romae,
    visa precor celeres somnia ferte Noti.
 175Nunc tu quicquid agis seu dura negotia tractas,
    Otia seu tuta dulcia mente legis.
Respice lugentem solita pietate ministram,
    quam si vis aliqua parte valere. Vale.

VI. Elisabeth Joanni Baptistae.

[recensere]

Sic mihi Zachariae sera te prole gravatae,
    dextera pro lingua saepe locuta fuit.
Non tamen est eadem ratio mihi muneris hujus,
    nec mea conspecto numine lingua stupet.
 5Saepe manus nobis praesentibus illa locuta est,
    absenti loquitur dextra ... nostra tibi. (vers lacuneux)
Da mihi te praesensque tui sit copia nobis,
    quam cuperem, quae nunc scribimus, ista loqui.
Accola fluctivagi rapidas ad Jordanis undas,
 10    inter inhumanas diceris esse feras.
Hirsuta pavidi vestitus pelle Cameli,
    silvestres mistis mellibus esse cibos.
Avia desertae postquam colis inter eremi,
    tecta nec ulla hominum nec loca culta subis.
 15Gratulor, et quoniam tibi sic carissime cordi est,
    vivere non alia te regione velim.
Nam mihi in hoc sterili prodisti natus ab alvo,
    venturum ut fieres nuntius ante Deum.
Nunc quoque te fama est adeuntibus undique turbis,
 20    taliter ex omni vociferare loco.
O qui praeteritae numeratis crimina vitae.
    O quae mens scelerum conscia vulnus habet,
ponite multiplicis commissa piacula noxae,
    ponite quaeque nocent, sumite quaeque juvant.
 25Paeniteat scelerum pudeat vixisse tot annis
    Non intellectae sub regione viae.
Vos adaperta manet caelestis janua regni,
    Jam tempus veniae, ne dubitetis, adest.
Talia multa ferunt mirantibus aedere turbis,
 30    et te praesentem significare Deum.
Inde superfusis in Jordane tingere lymphis,
    fassorum sordes milia multa suas.
Heu mihi quod nimium gravibus nunc opprimor annis,  34--->    et vicina meas mors cubat ante fores.
 35Esset adhuc constans et crudior ista senectus
    officiumque agerent frigida membra suum.
Non ingrata domi subeuntibus otia curis,
    Non tererem vana tempora longa mora.
Protinus his ad te fugerem, mea vita, relictis
 40    rebus quas aliae saepe morantur anus.
Non me tristis hiems, non torrida solibus aestas,
    Non rigidum scopulis me prohiberet iter.
Omnia despicerem vulgata pericula rerum,
    Atque annis fierem fortior ipsa meis.
 45Ut te perpetuae monstrantem dona salutis,
    conspicerem populi pars quota facta tui.
Sed vetat has partes et inutilis impedit aetas,
    nec Deus hunc animum, quod cupit, esse sinit,
et nunc ille jacet per quem stetit ista senectus,
 50    Qui fuit aetatis firma columna meae.
Sola domo vidua paucis obsaepta ministris,
    devoveo tardos in mea fata dies.
Quamquam quod superest vitae, hoc mihi nomine gratum est
    quod te grata Deo vita superstes habet.
 55Sive etenim sanctis te nuntia fama Prophetis
    inserit, est quare vivere posse velim.
Sive docet falsi monstrare pericula mundi,
    adicitur vitae, quod venit inde, meae.
Denique quaecumque est qua tu ratione probaris,
 60    corporis est certe certa medela mei.
Idque ego non aliud causae mihi credo fuisse,
    Cur mea sit fato tardior hora suo.
Hora quater denos bis jam numerata per annos,
    migrandum propere nuntiat esse mihi.
 65Quam bene longaevae numero mala tempora vitae,
    quod non sum vacuo tempore jussa mori.
Nam cum difficilis flerem dispendia lecti,
    visa diu steriles inter habenda nurus.
Respexit miseram tandem Deus ipse senectam,
 70    et desperato jussit honore frui.
Jam me vita senex melioribus exuit annis,
    aevo debilior jam vir et ipse fuit.
Thura Sabaea Deo sanctas incendit ad aras
    Zacharias, clausa solus in aede manens.
 75Adstitit aetherea delapsus ab arce minister
    Angelus, et tales aedidit ore sonos.
Care Deo, confide, placent tua vota, tuisque
    ante Deum precibus gratia parta tibi est.
Uxor praecipiti tua grandis Elisabet aevo,
 80    Jam tibi concepto pondere mater erit.
Nomen Joanni statues insigne puello,
    Hic sacer, hic fiet maximus ante Deum.
Adferet ille puer toti nova gaudia mundo,
    Flamine sacra Deo pectora plenus erit.
 85Talibus esse fidem, quia nollet credere, dictis,
    egressus templi limina mutus erat.
Donec ad octavi ventum confinia mensis,
    aeris in lucem jam mihi natus eras.
Cumque propinquorum de nomine turba rogaret,
 90    Nomen Joanni diximus esse tibi.
Omnes ignota turbati voce negabant,
    in nostra hoc aliquem nomen habere tribu.
Ipse pater sumptis scripsit pro voce tabellis,
    Nomen Joannes, quod ferat, hujus erit.
 95Atque ita cum longo tacuisset tempore, tandem
    solvit in hos nuper guttura muta sonos.
Laudibus Israel Deus est et honore ferendus,
    vincula qui plebis liberat arcta suae.
Cornua venturae qui protulit alta salutis,
 100    Gentis Jessidae sub dicione sui.
Ipsius ut sancti repleti numine vates,
    ante retro lapsos praemonuere dies.
Affore crudeli quo servaremur ab hoste
    Tempus, et amissam quod repararet opem.
 105Ut nostros miseratus avos memor esset eorum,
    quae testamento condidit ipse suo.
Ut rata verba forent jurandi praestita juris,
    quod tibi juravit prole beate senex.
Ipsius ut posito faceremus jussa timore,
 110    nec manus hostili nos premat ulla jugo.
Ipsius ut sancti justique colamus honorem,
    donec in hoc vivi mortis agone sumus.
At te sancte puer sibi deligit ipse Prophetam,
    venturi ut possis nuntius esse Dei.
 115Nec dubiae fiat per te via nota salutis,
    omnibus, et populo culpa remissa cadat.
Ex alto quoniam venia miseratus egentes,
    respexit vultu terrea regna pio.
Tristibus ut splendor novus illucesceret umbris,
 120    quae misero clausos carcere mortis habent.
Nostra ut in aeternam tendant vestigia pacem,
    semita quo nostros dirigat ista pedes.
Haec ita vatidico tacuit pater ore locutus.
    Turba novum populi tota stupebat opus.
 125Hinc tibi quis melior studiis accreverit aetas.
    Paene supervacuum dicere velle fuit.
Quis tamen ignoret quod adhuc impubibus annis,
    Pectora jam sacro numine plenus eras.
Improba mentita est quemdam Jove fabula natum,
 130    in cunis angues enecuisse duos.
Certe nulla meis insunt mendacia verbis,
    in te plus animi quam puerilis erat.
Ac sacra tunc etiam celebrares sabbata, vix dum
    passus es assueto munere lactis ali.
 135Nunc positas hausto tingebas fonte corollas,
    et moto quaedam pollice signa dabas.
Saepe videbaris monstrare quid indice, tamquam
    nescio quae, stupida mente futura videns.
Jam juvenis jamque utilibus maturior annis,
 140    Jam poteras duri ferre laboris opus.
In loca transisti deserta silentis eremi,
    Jamque ea non modico tempore regna colis.
Tempora quae gravibus Christo duce vivis in armis,
    Haec sunt militiae signa petita tuae.
 145Jamque fere tua ter denos excedit in annos,
    Vita novum meritis nuper adepta decus.
Nam tibi agnatum lavisse in Iordane Christum
    diceris, et mediis constituisse vadis.
Quem super ut patria delapsus ab arce quierit,
 150    Spiritus, et castam se simularit avem.
Fama est auditam ceu patris ab aethere vocem.
    Talia non humili verba dedisse sono.
Hic est ille meus dilectus filius, in quo
    sunt animi certe gaudia plena mei.
 155Nate meae requies et honor supreme senectae,
    Nate ministerio facte beate tuo.
Non temere accessit magno tua gratia Christo,
    nondum natus ad haec tanta vocatus eras.
Saecula fatidici tua praedixere Prophetae,
 160    e quibus haec aliquis carmina scripta dedit.
En sacer ante tuos mittetur nuntius ortus,
    Qui paret atque tuas monstret inire vias.
Ille colet deserta, et voce implebit eremum,
    omnis iter Domino turba parate suum.
 165Protinus alta cavas implebunt culmina valles,
    vertice mons humili collis et omnis erit.
Recta videbuntur quaecumque obliqua fuerunt,
    aspera planities, omnia mollis erunt.
Hora feret miseris mortalibus illa salutem,
 170    Nemo non isto tempore salvus erit.
His tua carminibus praedicta est gloria, sed te
    Virtutem, testis major, habere docet.
Namque ferunt dixisse tuo de nomine Christum,
    majorem nasci non potuisse virum.
 175Non potuisse virum nasci virtute priorem,
    quem pariat socium femina passa marem.
Haec tam vera meas relevant solacia curas,
    taedia nec fessi corporis esse sinunt.
Et mihi nunc plenae languentia fila senectae
 180    rumpere, natura non prohibente, libet.
Postquam clara tuis meritis mihi vita peracta est,
    impia cur vetulam fata morentur anum ?
Nunc tu, sive colis taciturnam solus eremum,
    sive tuum populi turba frequentat iter.
 185Illum nate roga quem tu lustralibus undis,
    abluis et mundi crimina ferre doces.
Illum nate roga pro me, rogo, nostra quieto
    Tempora, et optato claudere fine velit.
Sic tibi sit viridis quantum volet ipse juventae
 190    Flos sacer, atque suum non cadat ante diem.
Sic tibi nulla parent saevi tormenta Tyranni
    Heu quantum est rabidas non metuisse manus.
Sic, si forte volet, quem tu praecedis in orbem
    ipsum praecedas in sua regna, Vale.

Liber secundus,
qui mixtas continet.

[recensere]

I. Helena Constantino.

[recensere]

Littera quae veram ferret tibi nate salutem,
    quam merito matris debuit esse tuae.
Cum videas clausae signum venerabile chartae,
    Quid verae dubitas esse salutis opus ?
 5Ista figura fuit caelo tibi visa sereno,
    Cum tua Maxenti cogeret arma furor.
In qua nostra salus requiesque et vita pependit,
    per quam mortales libera turba sumus.
Quae mundi pretium meruit portare redempti,
 10    Cum lux infernum solveret una chaos.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
    nobilis humanae palma salutis opus.
Omnia quae passis ad se traxisse lacertis
    creditur, immenso pondere facta gravis.
 15Perdita Niligenae plus quam tria saecula genti,
    Crux opera matris reddita, nate, tuae est.
Ponimus hoc igitur cerata in fronte sigillum,
    quod nullum signo principe majus erat.
Hoc gentiliciis decuit praeponere monstris,
 20    unde recens plena gloria laude venit.
Et majus meritum potioraque gaudia mundo,
    tempore in hoc credo non potuisse dari.
Majus erat certe tunc cum pateretur in illa,
    cujuscrux eadem sanguine rubra fuit.
 25Majus erat quando nostrae sub imagine carnis
    Virgine factus homo est parturiente Deus.
Sed tamen abjecto nasci quid profuit orbi,
    in cruce si natus non obiisset homo ?
Vita magis morte est, mors vita dignior illo,
 30    quod Phlegethontaeas proxima fregit opes.
Auctor morte Dei est, nostrae crux alma salutis,
    Crux mundi pretio sanguine tincta fuit.
Illa fuit putri, dolor est meminisse, latebra
    Clausa, sub infami quo stetit ante, loco.
 35Hic ubi sub Cancro Solymas sol aspicit arces,
    ut non ex aliquo paene sit umbra loco.
Hic locus est nostra dictus "Calvaria" lingua,
    accola Judaea "Golgotha" voce vocat.
Hoc stetit illa rubens morientis sanguine Christi,
 40    hoc etiam nobis illa reperta loco est.
Sed neque qua celebres nostrum virtute laborem
    Gloria, nec mulier, quam ferat ista, fuit.
Hoc fecit qui cuncta potest et solus, et idem
    Qui tulit, amissam reddidit ille crucem.
 45Magna quidem feci, et longos abitura sub annos,
    si qua brevis longum gloria nomen habet.
Compressi hostiles et dux et femina terras,
    sumque Palaestino quantus in orbe timor.
Non tamen hoc ausim nostris adscribere factis,
 50    nec titulum tantae laudis habere velim.
Scit Deus hic animus per quem facit omne quod audet,
    nullus in hoc umquam pectore fastus erat.
Ille dedit timidae certam sperare salutem,
    quamque dedit, res est ipsa secuta fidem.
 55Venimus antiquam notissima tecta Siona,
    qua posuit Lyrico de duce templa satus.
Non populis Regina jugum positura subactis,
    non aliqua ex tota gente tributa tuli.
Longius haud potui Romanum extendere nomen,
 60    Cui sol vix etiam finis uterque fuit.
Nec sequor aut Tomyrin magnisve Semiramin ausis,
    nomina nemo Helenen talia velle putet.
Si tamen est illis decori laus sanguine parta,
    insignes titulo nos meliore sumus.
 65Regna et opes istae tantum terrena petebant,
    nos alio petimus regna futura loco.
Sordibus his sequimur caelestia sola relictis,
    da veniam, timida talia mente loquor.
Illum ego nate sequor, quem tu quoque nuper ab istis
 70    egressus tenebris, fassus es esse Deum.
Cujusin adversos hostes ut signa moverem,
    Multa tuli terris, multa pericla mari.
Nunc ego sublimi solio Regina sedebam,
    invita quatiens sceptra superba manu.
 75Contulit huc aliquam Romana potentia partem,
    sub pedibus stabant milia multa meis.
Ad mea convenit populus mandata vocatus,
    quando haec sedato pectore verba dedi.
Dic genus Israel, Pharii dic semen Ioseph,
 80    indice cui tellus contigit ista Deo.
Dic ubi ? Cur lateat ? Qua crux est perdita culpa,
    Morte creatoris facta beata tui ?
Hoc tibi Romano Caesar qui praesidet orbi,
    ut facias per nos hoc jubet ipse Deus.
 85Ante oculos vitamque vides mortemque paratam,
    Elige sive voles vivere sive mori.
Caesaris imperio concussum et nomine vulgus,
    Quid faceret dubium quidve negaret erat.
Cum tamen ad paucos ea res deducta fuisset,
 90    vix quoque qui verum diceret unus erat.
Hic erat a patribus qui se referebat Iudas,
    doctum quo lateat crux veneranda loco.
Sed qui nec precibus verbisve minacibus esset
    Ad mea speratam vota daturus opem.
 95Proposui mortem, mortem contempsit, ab illa
    vidit adhuc clausum carcere sexta dies.
Septima lux aderat cum vis famis improba dirae
    jussit, quod saturo noluit ore, loqui.
Templa Palaepaphio stabant celeberrima scorto,
 100    vix locus in terris turpior alter erat.
Quanta Dei nostri est patientia ? Scilicet illa
    improba pro Christo staret in aede Venus.
Illic saepe aliquis magnum veneratus Iesum,
    visus Acidalias est coluisse faces.
 105Crimine de tanto dederat me vindice poenas,
    structa deae nobis diruta templa jacent.
Ne scelerata etiam referat vestigia, junctis
    eversam bobus sulcat arator humum.
Incultae vepres juxta sentesque rigebant,
 110    nobilis est multis caedibus iste locus.
Ecce sed hic precibus superos ubi rite vocaret,
    Qui Solyma Macareus praesul in urbe fuit.
Cumque diu staret magnum veneratus Iesum,
    Aura levis totum est visa movere locum.
 115Fodit et invenit terra tria signa regesta,
    ostendit veram scripta tabella crucem.
Praeterea esse crucem Christi majora probarunt
    Signa, quibus certam quis neget esse fidem ?
Putre ferebatur vicina ex morte cadaver,
 120    Crux tetigit, tacto corpore vita data est.
Ille statim sacro petiit se fonte lavari,
    Qui sacra victoris reddidit arma Dei.
Nomina Cyriaco dedimus meliora renato,
    nunc pia sacrifici praesulis arma gerit.
 125Vidit et indoluit doctor vetus ille malorum,
    terribili auditus taliter ore loqui.
Quid facis heu nobis ingrate, nequissime Iuda,
    perfide quot mentes non sinis esse meas ?
At non, cujushabes sine rebus nomina, noster
 130    talis, et in nobis noluit esse nocens.
Arte mea mundo truncus fuit iste sepultus,
    quam placuit nobis perdere reddis opem.
At te digna manet pro tali poena reatu,
    Gloria conveniens non erit ista tibi.
 135Ille crucem contra tollens bona verba locutus,
    Ad Stygios hostem compulit ire lacus.
Gratia Christe tibi, nam tu de morte redemptis
    Morte tua, vitae, de cruce pandis iter.
Tu quoque restituis mundo sua regna jacenti,
 140    Dux bonus et saevi conteris hostis opes.
Gratia nate tibi, nam tu Jove vera relicto,
    et colis et toto pectore sacra juvas.
Macte nova Caesar nos relligione beatos
    efficis, hac itur non meliore via.
 145Roma diu falsos coluit Mavortia divos,
    et nunc heu plures quos veneretur habet.
Quod superest veterique jacet caligine mersum
    ut videat, luci reddere nate stude.
Ut vetus expiret tecum nova Roma revivat,
 150    Quid dubitas orbem, quo cadat illa, trahi ?
Caesar ut est unus terrae qui praesidet uni,
    sic sciat haec unum Caesaris esse Deum.
Fiat ut hoc Deus ecce tibi sua signa remittit,
    his prius infernum vicerat ille Jovem.
 155Nunc tu sive bonis pacatum legibus orbem,
    sive regis forti tempora dura manu.
De cruce fac sola tua gloria pendeat ista,
    Christiferae cedat laurea victa cruci.
Nec tibi turpe puta signis infamibus uti,
 160    hinc tua si nescis vita salusque venit.
Crux ignominiae quondam nota facta per illum
    Qui tulit, est nostrae gloria militiae.
Ibis in adversos cruce munitissimus hostes,
    Christiferam fugiet turba profana crucem.
 165Terribilem fecit qui cum pateretur in illa,
    Morte sua rerum terruit omne genus.
Hostibus incutiet trepidantibus illa pavorem,
    Non aliquo major miles ab ense cadet.
Tu quoque non Aquilis Romana notantibus arma,
 170    Caesaribus victor prae tribus unus eras.
Maximianaeum cruce te vicisse Tyrannum,
    scit Thybris ultricem ducere visus aquam.
Qua Licini virtute jacent ignobilis arma ?
    Cetera qua finem laude Tyrannis habet ?
 175Heu fatuae mentes quo nomina sola deorum,
    mentito numen crux Jove majus erat.
Fortior et caelo, terra crux fortior ipsa,
    et caelum et terras qui tulit ipsa tulit.
Christiferae similis qua sit ratione puellae,
 180    si dubitas ista parte videre potes.
Si libet esse puta lignum breve quale videtur,
    Non tamen est longum qua ratione neges.
Vertice nam caelos, radicibus infera pulsat,
    brachia contingunt Solis utramque domum.
 185Vera loquor, sed quae multis non vera putentur,
    Vera tuum Caesar quo videantur erit.
Excute Romanas gentilia signa volucres,
    conveniunt castris altera signa tuis.
Arbor ab Eois longe dignissima silvis,
 190    ut crescat cura est amplificanda tua.
Floreat et totum ramis vitalibus orbem
    protegat et ventos arceat atque nives.
Tu modo si qua volet cedro succrescere taxus,
    aemula qua debes robora falce mete.
 195Fallor, an haec paucis ita sunt ventura diebus,
    o ita cum nostro Caesare, Christe, velis.
Sic te nate precor per nos inventa secundent
    Signa maniplares non habitura notas.
Serviat Hebraeo Romana potentia Christo,
 200    cetera sunt votis inferiora meis.

II. Paula Hieronymo.

[recensere]

Si pater Hebraeos non est grave ponere vates,
    perlege Romana pauca notata manu.
Sed quid et unde legas jamdudum, Hieronyme, nosti,
    notaque vel tacito nomine Paula fui.
 5Si tamen addubitas per quem tibi littera nostra
    reddita, quo data sit tempore, quove loco.
Noveris haec prisci non venit ab urbe Quirini,
    unde vetus ducunt stemmata nostra genus.
Non aliqua de parte data est Oenotridos orae,
 10    Itala jamdudum terra relicta mihi est.
Denique non de quacumque est regione profecta.
    Quodquod ab Hebraea quam secet aequor humo ?
Si quo scripta rogas sit tempore, milia dic quot
    Barbara Christipara distet ab urbe Tyrus.
 15Quo quia non potuit citius pedes ire minister,
    a calamo parvi temporis egit iter.
Jam puto me sentis vestra in regione morari,
    incertus quare, quo duce, quove loco.
Accipe, ne teneam doctas ambagibus aures,
 20    paene etiam puduit scribere pauca tibi.
Per mare delatas Cyprium felicibus Euris,
    excepit nostras Sidonis unda rates.
Exstat adhuc Tyrio Romana in litore navis,
    ipsa per exiguum tempus in urbe moror.
 25Hic sumus, hunc nullus nos expulit error in orbem,
    causa fuit nostrae magna decensque viae.
Atque ea quae fuerit si tu fortasse requiris,
    incipis hic certe nescius esse tui.
Venimus, et patriam te propter liquimus, atque
 30    quod magis est viduae pignora cara domus.
At matrem natis de quattuor una secuta est,
    Eustochium scriptis facta animosa tuis.
Illa tuos ut amat fidei studiosa libellos,
    sic etiam absentis flagrat amore tui.
 35O quoties olim carae memor illa sororis,
    vestra super tristi funere scripta legit.
Atque ita non levibus felix Blesilla poetis,
    ore sed aethereo prodita, vivis, ait.
Et simul undantes in fletus lumina solvit,
 40    quae mihi res lacrimas saepe movere solet.
Atque ita non flemus tam natam ego, nata sororem
    quam querimur memores per tua scripta tui.
Nam quem tanta nihil moveat facundia, natum
    Bessagethas inter Sauromatasque putem.
 45Si tamen Odrysii traxerunt carmina vatis,
    monstra, homines, naves, flumina, saxa, feras.
Flectere barbaricas mentes animosque feroces,
    eloquii potuit gratia viva tui.
Testis habet de te non unum Roma libellum,
 50    quem legat et laeto praedicet ore suum.
Ah quoties aliquem de tot legisse juvabat,
    cum desiderio mens gemit aegra tui.
Nulla quidem rerum ratio nec temporis umquam
    unum te nobis eripuisse potest.
 55Quo minus absentis nobiscum dulcis imago
    sit tua, et his animis obvia semper eat.
Nostra tibi devota domus te semper adorat,
    acceptum referat quod tibi semper habet.
Sicut enim tota bene de pietate mereris,
 60    illustres titulo nos meliore facis.
Nam monumenta licet veterum numeremus avorum,
    reliquias, fasces, arma, trophaea, duces.
Omnia gentili sordent squalore, nec ullum
    elogium verae nobilitatis habent.
 65Nec tanto nobis decori fuit ille subacto
    Qui Poeno clarum nomen ab hoste tulit.
Gloria terrenae parta est mihi laudis ab illo,
    Tu facis aetherei nominis esse genus.
Sanguine debemus tibi Scipio magne fatemur,
 70    hinc sumus ex atavis regibus alta domus.
Altera sed nostri pars uni debet Iesu,
    Illa suo quiddam corpore majus habet.
Per te nobilior quae nunc Hieronyme facta est
    corporis et vanum despicit alta genus.
 75Et merito cum se partem de semine caeli
    inclusam lutea sentiat esse domo.
Sentit et ex isto patrias aspirat ad arces
    exilio, carnis pondere fessa suae.
Talia multa tuis quis nescit scripta libellis
 80    paene fui tecum qualibus ausa loqui.
Omnia tu nosti, nihil est te doctius uno
    inter caelivagi Solis utrumque larem.
Saepe quidem cum dulcis adhuc te Roma teneret,
    Doctrinae aedideras plurima signa tuae.
 85Ut taceam quoties dederis quae maxima, parvi
    ut facias, aequum nos petiisse fuit.
Quam fueris faciles praebere rogantibus aures
    quam solitus nulla pectora mole premi.
Ergone nos tanto devinctos munere credis.
 90    Immemores aliqua parte fuisse tui ?
Illa tuae numquam nobis pietatis imago
    excidit, Ausonia donec in urbe sumus.
Nulla tuos nostro exemit de pectore vultus,
    Nulla tuum nostro nomen ab ore dies.
 95Aut ego sola domo vidua tua scripta relegi,
    aut civi reliquas in mea vota nurus.
Illae clavigeri seu forte ad principis aedem,
    sacrificae Christo pars quota plebis eram.
Seu quaecumque patent totam delubra per urbem,
 100    seu tererem lati publica strata fori.
Saepe velut denso stipantes agmine circum,
    De te quaerendi non habuere modum.
Est tamen ista malis probitas suspecta quibusdam,
    metiri solitis facta aliena suis.
 105Tu parvi facies animo nec habebis iniquo,
    Invidiae virtus optima causa subest.
Si multis tua fama bonis hic pura relicta est,
    Non mirum paucis displicuisse malis.
Quae tibi dum refero ceu Soli lumina monstro,
 110    et medium certae lucis egere diem.
Me fuerat satius praesenti intendere curae,
    et quae me nequeant dedecuisse loqui.
Ergo ubi certa satis stabat sententia Romam
    linquere et exilii vertere amore solum.
 115Te procul a nobis tellus longinqua tenebat,
    Nostraque patre suo languit orba domus.
Venerat Antiochi praesul Paulinus ab urbe,
    o celebrem quanta relligione virum.
Et Salaminaeis Epiphanius alter ab oris,
 120    consona qui propriis nomina rebus habet.
Is Romae nostras diverterat hospes in aedes,
    junctus amicitia proximiore mihi.
Praesule quo Cyprus Galilaeo servit Iesu,
    sordibus Idalidos libera facta Deae.
 125Horum ita summa meum movit facundia pectus,
    sic memet virtus abstulit ista mihi.
Ut mihi quam primum rebus patriaque relictis,
    venerit exilii commodioris amor.
Suffectura viae vestes atque aera parabam,
 130    Jamque novus tota rumor in urbe fuit.
In luctum conversa domus, sic flevit ut ipsae
    vicinae cuperent me tenuisse nurus.
Praecipue Eustochium pleno jam nubilis aevo,
    Talia cum lacrimis verba locuta mihi est.
 135O quemcumque parens carissima pergis in orbem,
    exilii comitem me decet esse tui,
tene ego abire sinam solam ? Mene ipsa relinquas ?
    Ante meum rumpat de tribus una colum.
His mihi saepe genas verbis madefecit, et ibant
 140    Cum lacrimis planctus illius atque mei.
Et jam tempus erat vento dare vela vocanti,
    ultimaque in patria lux erat orta mihi.
Egredior comes it jam tum Rufina trilustris,
    Eustochiumque soror Toxotiusque puer.
 145Haec mihi tunc aderant clausi jam pignora ventris,
    cetera non eadem sors procul esse tulit.
Jamque egressa meis comitata affinibus urbem,
    Jam prope conspecto litore puppis erat.
Tum velut atra duae subiturae funera natae
 150    fleverunt miserae flevit et ipse puer.
Indoluisse illis scopulos et saxa querelis,
    audivisse etiam litora surda puto.
Et licet Adriaco non sit mansuetior aestu,
    strata maris solito lenior unda fuit.
 155Oscula et amplexus postquam data multa vicissim,
    omnibus et summo diximus ore "Vale".
Grandaevo, nam forte aderat, duo pignora fratri,
    Cum tota curae jussimus esse domo.
Tum comite Eustochio non magnam ingressa phaselum,
 160    quod bene sit dixi, navita solve ratem.
Dum loquor et retro fugientia litora specto,
    Ni fallor turbam me revocasse puto.
Jam clamosa manus versus mea vela tetendit,
    triste quid incerto murmure visa queri.
 165Roma vale dixi, fidei domus incluta sanctae,
    Jam verum Petro principe fassa Deum.
Aeternum patria alta, vale, patriique nepotes,
    terrarum princeps Romula terra, vale.
Nunc ego suprema vos litora voce saluto,
 170    in quibus est patriae nobilis ora meae.
At tu Roma precor tibi credita pignora serva,
    ipsa colam patria dulcius exilium.
Dum loquor aspectum turresque et terra relinquunt,
    Jamque patens oculis undique pontus erat.
 175Cetera quae tulimus superatum fata per aequor,
    ipsa tibi mecum filia testis erit.
Quae nunc nescio quid calamo quoque scribit anhelo,
    Dum rogo quid facias ipsane quaeris ? ait.
- Gratulor, ergo tibi reddetur epistola duplex
 180    quam bene sic pellex filia matris erit.
Quam bene nos magni salvas clementia Christi
    praestitit, optato constituitque solo.
Hic actis aliquot vento remorante diebus,
    Ad Solymas arces pergere restat amor.
 185Omniaque humano loca sanctificata tonanti,
    praecipue exangui pressa sepulcra Deo.
Costidis hinc etiam Sinaia templa puellae,
    gestaque Mosaea signa videre manu.
Inde ubi me votis dabitur rediisse potitam,
 190    et fuerit mentis plena cupido meae.
Ad Bethleaemiacos caelo loca proxima colles,
    ibimus optato turba pusilla gradu.
Hic ubi tu studiis pulchrum caelestibus aevum
    Degis, et in terris cum superis habitas.
 195Hic etenim certo requies mea fine futura est,
    nec locus in terris gratior alter erit.
Et merito, quem sic nostri reparator honoris,
    Natali clarum fecerit esse suo.
Qua stetit illa frequens et agrestibus horrida culmis
 200    quae casa nascentem vidit in orbe Deum.
Huic ego nec veteris celebrata palatia Romae
    praetulero, aut Latio templa superba Jove.
Illa operosa fuit nascenti regia Christo,
    Aula fuit tanto tam speciosa duci.
 205Illic angelici natum cecinere choraules,
    Hic infans geminum vagiit ante pecus.
Hic tria donarunt sapientes munera Persae,
    Regibus aereum pro duce sidus erat.
Caelesti Bethleem domus incluta pane vocatur,
 210    omnis ibi saturo cedet ab ore fames.
O domus hospitium fessae dare dulce senectae
    Non est quae possit te prior ulla mihi.
Te quoque pertaesum falsi ludibria mundi,
    credibile est illic constituisse mori.
 215O mihi vel saltem placido sic fine quietae
    contingat parvae condere tecta casae.
Pauperis ingrediar tuguri ducentia rimas
    limina, et insanis pervia septa Notis.
Scilicet exiguo pudeat me vivere in antro,
 220    Hic ubi rara suum texit arundo Deum ?
Quem precor hoc pudeat, cum tu quoque tantus eodem
    quamvis exiguo legeris esse loco.
Non tamen exiguo, nam si virtutibus addas,
    Haec spatium caelo moenia majus habent.
 225Nam qui mole sua captus* excesserat omnes,(* mot illisible)
    viderunt clausum parvula tecta Deum.
Totius haec igitur domus est clarissima mundi,
    Totius haec summum protulit orbis opus.
Non alibi emeritam potuisti claudere vitam,
 230    nos quoque non alibi consenuisse decet.
Ipse tuae famulae redeant feliciter ora,
    longe aberit, si tu faveris, omne malum.
Utque facis Christo natam trade atque parentem,
    tempore ut aspicias laetus utramque brevi.

III. Anna Joachimo.

[recensere]

Anna viro conjux Joachimo mitto salutem,
    mitto simul fratri si libet Anna soror.
Illud enim potui nomen meruisse videri,
    Non aliquo tecum pignore facta parens.
 5Legitimi solum tuleris commercia lecti,
    Jam soror ipsa tibi, tu mihi frater eris.
Quinta fere triviae coierunt cornua lunae,
    Dum queror absentem sola relicta virum.
Nam quia sis sacris discedere jussus ab aris,
 10    Fama est ignotum constituisse mori.
Ah nimium vindex accepti poena pudoris,
    quam premis, est tanto culpa dolore minor.
Tu nemora et saltus et saxa horrentia lustras,
    et reliquo foetas cum grege pascis oves.
 15Ipsa gemens viduo jaceo, et sine luce cubili,
    Nox tamen est curis non satis ista meis.
An quia te arguerit summus de lege sacerdos,
    abjectum tota relligione putas ?
An quia desperes sterili de conjuge prolem,
 20    quod superest vita caelibe tempus ages ?
Et mihi quod multa magis est ratione dolendum,
    spernis in abjectam forte redire domum.
Spiritus ante leves precor hic exhalet in auras,
    ne causam sine te mortis abesse querar.
 25Quid mihi fecundae numeroso semine matres ?
    Quid reliquae dicent libera turba nurus ?
Tota malum certe de me Galilaea loquetur,
    nec sat erit culpae Nazareth una meae.
Ipsa domo vidua perturbatos hymenaeos,
 30    ipsa feram sterilis damna pudenda tori.
Nec mihi continua lacrimarum mole gravatae
    fas erit in populum quolibet ire foras.
Scilicet exierim nasutae fabula plebi,
    saepe malis vultu saepe notanda manu.
 35Atque aliquis miserae mihi dixerit impius osor
    Vir tuus, ut templis munera ponat, ubi est ?
Heu mihi quid faciam tam grandibus anxia curis,
    vulnera erunt cordi talia verba meo.
Tunc cupiam extremos, si qua est via, tollar ad Indos,
 40    aut ubi stat vasto pondere nixus Atlas.
Seu qua Lycaoniam vis me jactarit ad Arcton,
    qua ferus unguipedes Sarmata pascit equos.
Omnia dura prius quam duri opprobria vulgi,
    Mens sibi demeriti conscia ferre potest.
 45Quamvis innocuum quid te meruisse putandum est ?
    Causa nocens poenae vindicis ipsa fui.
Ipsa diu thalami vanos ignobilis usus
    Jam dudum culpae suspicor esse meae.
Atque ita dum vario curarum supprimor aestu
 50    et queror absenti displicuisse viro.
Spes nova de superis nova consolatio venit,
    o bona, et ex animo spes referenda mihi.
Esse quid hic reris quod jam pejora querenti,
    Tam cita laetitiae causa fuisse queat ?
 55Non ego te longa suspensum ambage morabor,
    si qua placent laus est dicere fine brevi.
Pronus anhelabat sub noctem condere Titan,
    Oceano radiis jam rutilante diem.
Tristia difficilis flebam dispendia lecti,
 60    Non tamen in vanas tota soluta preces.
Ecce per illunem jubar effulgere fenestram,
    totaque luce nova visa nitere domus.
Dum stupeo et tremulos gelidus timor occupat artus,
    ante meos oculos palmifer ales erat.
 65Candida vestis erat tenui pellucida filo,
    fallebant oculos attamen illa meos.
Tales saepe ferunt genios vidisse Deum, quas
    aetatum custos littera cantat anus.
Neve putes oculos lusos ab imagine falsa,
 70    praebuerant certam verba secuta fidem.
Quae nunc legitimi gemis otia vana pudoris,
    Summaque pro danda numina prole moves.
Accipe ne dubites neu sis ignara futuri,
    ante Deum est precibus gratia parta tuis.
 75Vidit et ex ipso visam exaudivit olympo,
    aeterni pietas officiosa Dei.
Visa diu sterilem mature ingressa senectam,
    mox nova concepto pondere mater eris.
Atque ut mirifice clausa nascetur ab alvo,
 80    sic te quam paries filia major erit.
Nomen erit Mariae, lucem quia gentibus edet,
    et sacra et ex utero flamine plena Deo.
Templa colet, sacras stabitque juvencula ad aras,
    donec eam nasci qui jubet, ipse volet.
 85Nec dubita tot te sterilem et sine prole diebus
    posse novis fieri foetibus Anna gravem.
Sara novem decies sterilis permansit in annos,
    qua tamen Isaac aeditus exit anu.
Israeligenis de fratribus orbus Ioseph,
 90    Est infecunda de genitrice satus.
Exiit occlusa Samson robustus ab alvo,
    hoc nascente parens in Samuele fuit.
Ergo diu remorata aegri solacia lecti
    reddita, quo signo confitearis habe.
 95Est via surgentem qua porta salutat Eoum,
    Sola inter Solymas aurea nomen habet.
Illac exieris redeuntem amplexa maritum
    excipies, quo post tempore mater eris.
I nunc virginei florem latura pudoris,
 100    et plecti ex merito teque virumque puta.
Dixit, et in tenues secus haud evanuit auras,
    quam cita consumpta fulgura nube solent.
Ipsa ego qua potui fugientem voce sequebar,
    Laetitiam lacrima testificante novam.
 105Quisquis es o superum comes et facunde minister,
    fac rata sint per te nuntia dicta mihi.
Nunc tu sive pari solatus numine (namque
    credi te nobis plus meruisse decet)
sive manet tristi gravidus sub pectore maeror,
 110    ut tandem redeas in tua vota precor.
Ibis in amplexus pariturae conjugis olim,
    Gaudia quanta tibi ? Gaudia quanta mihi ?
Jam dolor et curae valeant animique labores,
    membra voluptificum nostra gravabit onus.
 115Illa diu nostrae requies sperata senectae,
    hoc venit uberior quo mage tarda venit.
Ecce maritalis quam plena repensio damni,
    i nunc et sterilis taedia finge tori.
Quo rogo sollemnes pudefacto nuper ad aras,
 120    pulchrius amissus redditus esset honor.
Quanto igitur pejus pressa est tua tempore ab illo,
    tanto nunc populis gloria major erit.
Aspiciet nostri quondam obtrectator honoris,
    et misero forsan quo crucietur erit.
 125Aspicient nobis qui condoluere, nec illis
    Laetitiae deerit copia grata novae.
Quam cito vicinas ea fama exibit in urbes,
    quas Judaea potens et Galilaea tenent.
Tunc tibi nec princeps volet exprobrare Sacerdos,
 130    invida nec sacras claudere turba fores.
Dulcia inexperto succrescent pondera ventri,
    donec agat plenam Cynthia nona rotam.
Namque, quod haud credo, nisi fallit palmifer ales,
    Magna erit haec certe filia quicquid erit.
 135Nam quid mirifice ? Quo semine ? Quove marito ?
    Quid ? Cujuslucis gentibus aedat opus ?
Quid ? Jam plena Deo ? Sacras quid stabit ad aras ?
    Donec, eam nasci qui jubet, ipse volet ?
Haec sunt virtutis certissima signa futurae,
 140    quae bonus hic vero nuntius ore docet.
Ergo nec immerito nostri penetralia ventris,
    Clausa diu magnum parturiere decus.
Carius est quodcumque bonum spes longa morata est,
    semper et in magnis rebus ubique mora est.
 145Et velut ex facili brevis addit gratia parto,
    sic aegre quicquid venit habere juvat.
Hinc decuit nostri remorari gaudia partus,
    Major ut ex tardo consequeretur honos.
Non fuit ergo aliqua culpa hoc venisse querendum,
 150    Consilii res haec omnipotentis erat.
Qui caelum terrasque chao produxit inerti,
    Imperium cujus cuncta creata manent.
Quem nostri prima coluere ab origine patres,
    Cum puero genitor, cum genitore nepos.
 155Qui rubro Pharium confudit in aequore regem,
    Atque haec Israel duxit in arva genus.
Illi pro tanto referamus munere grates,
    donec in hoc vivi corpore uterque sumus.
Ut cum fugerimus praesentis taedia vitae,
 160    frigidaque impositus texerit ossa lapis.
Spiritus aethereis non exsulet actus ab oris,
    sed patrii felix incolat arva soli.

IV. Martha Maximino.

[recensere]

Perlege Magdalidos nisi sordet epistola Marthae,
    vix bene Judaea facta Latina manu.
Quo magis erranti debes ignoscere dextrae,
    hac patrias usae scripsimus ante notas.
 5Quaeque Hebraea prius didicit manus ire retrorsum,
    nunc male directum Romula tentat iter.
Ergo sua dispar si stet sine lege character,
    Haec ruditas veniam quo mereatur habet.
Aspicies aliquas etiam fortasse lituras,
 10    hoc flentes oculi scribere more solent.
Non quibus incesti lacrimis solantur amores,
    Non quibus absentem deflet amica virum.
Sed quibus ipsa suum crudeli in funere natum,
    flevit inhumano semine facta parens.
 15Sic ego longinquae cultrix, nunc exsul, eremi
    Multa diu silvis et sine teste queror.
Hospitis ecce subit praesentia dulcis Iesu,
    Hic precor in lacrimas non ego tota fluam ?
Externas abiit redivivus frater in oras,
 20    nunc populis rectam praedicat ille fidem.
Antra soror petiit longo deserta recessu,
    longius et forsan quam decuisset abest.
Te quoque saeva procul nobis fortuna coegit,
    nec requiem passa est hanc superesse mihi.
 25Sola levat nostras Marcella pedissequa curas,
    exilii cultrix haec quoque fida mei.
Ipsa domo vidua, et parvo contenta sacello,
    pauperiem levibus praefero diviciis.
Nam quibus in patria rebus praedives agebam,
 30    gratulor hic certe quod caruisse licet.
Nam quibus ista semel venit sitis aemula Christi,
    divitiae spinas et grave virus habent.
Libera ab his igitur curis Lernaque malorum,
    Corpus in hoc regnum non simulanter ago.
 35Inter Arelatias et Avinia moenia turres,
    Hic ubi de Braccis Gallia nomen habet.
Venimus aequoreis hunc actae fluctibus orbem,
    hoc tandem nostra est ancora fixa loco.
Hic ego, quae virtus non est mea, nota frequentor
 40    Adque meos veniunt plebs numerosa lares.
Grata sit o utinam victori ea gloria Christo,
    fumus ad hunc animum pertinet iste nihil.
Quod si forte roges unde ista frequentia ? Causam
    nec didicisse tibi est nec mihi turpe loqui.
 45Non tanti Judaea feris erat advena Gallis,
    Ingenii merces non fuit ista mei.
Ipse nova afflictae fecit spectacula genti,
    Qui vitam fratri reddidit ante meo.
Est locus horrenti densissimus undique silva,
 50    rupe sub umbrosa stagnat opaca palus.
Innocuas prius infecit Draco pestifer undas,
    Jamque omnis juxta noxius aer erat.
Lurida vicinas invasit pestis in urbes,
    rura nec agricolis tuta fuere suis.
 55Strata jacent passim grassante cadavera morbo,
    iratum populo dixeris esse Deum.
Morbida quinetiam mediis animalia silvis,
    Cum vita catulos deseruisse ferunt.
Saepeque tabifico nubem cecidisse volucrum,
 60    et vitam caelo non potuisse trahi.
Saepe latens etiam vicini in fluminis unda,
    dicitur incautas praecipitasse rates.
Interdum insidiis nactum loca tuta viarum
    innumeros avida corripuisse gula.
 65Cladibus his igitur tristis vicinia, tandem
    fisa Deo nostram sollicitavit opem.
Praebuimus facilem justis hortatibus aurem,
    Ad monstrata trucis venimus antra ferae.
Multa timens longo plebs restitit intervallo,
 70    suspensa tacite mente futura manens.
Ipsa salutato Stygii victore Draconis
    accessi audaci lustra timenda pede.
Ecce sed assuetis dum pectora munio signis,
    monstrosum juxta conspicor esse pecus.
 75Exuvias hominis lambebat et ossa perempti,
    sanguine adhuc calido sparsa rubebat humus.
Dicere qua fuerit letalis bestia forma,
    Nulla sine ingenti lingua tremore potest.
Ore tenus vasto Cadmaeo immanior angue,
 80    quemque pyra vidit vindice Lerna mori.
Qualis erat quem praecipitem de sede Michael
    aetherea, Stygiae trusit ad antra domus.
Lata venenificis pandebat rictibus ora,
    vulnificis ingens dentibus ordo fuit.
 85Vibrabat tardis ingentes motibus alas,
    ore vorax, mordax dentibus, ungue rapax.
Turpiter immundum cauda desivit in anguem,
    multiplicem fecit lubrica spira rotam.
Hunc tamen immanem vita spoliavimus hostem,
 90    Haec etiam victor gloria, Christe, tua est.
Non mea Amazoniam torquebat dextra securim,
    nec Lacedaemonio canduit ense manus.
Frons mea non galeam thoracave pectus habebat,
    Arma quis in timida virgine sumpta probet ?
 95Praebuit arma fides mihi praesentissima Christi,
    Spes rata pro clypeo, crux mihi cassis erat.
Mens devota Deo strictum sese obtulit ensem,
    in superos hastam non simulatus amor.
His instructa armis hoc agmine tuta potensque,
 100    compressi immanem femina nuda feram.
Ille quidem solito venienti blandior, omnes
    saevitia posuit jam fugiente minas.
Sicut ubi irato vulpes blandita leoni,
    impresso supplex pectore reptat humi.
 105Sicut et imbellis coram tondentibus agnus,
    aut canis ad positas officiosa dapes.
Horrida jam vinctum muliebri guttura cesto,
    fortiter incultum traximus ante nemus.
Obruit hunc populus saxis confodit et hastis,
 110    carmine testatus gaudia summa novo.
Sic cecidit victore Deo ferus ille potensque,
    nuper Arelatii depopulator agri.
Gratia victori mox acta est debita Christo,
    suscipiunt sacram milia multa fidem.
 115Ad nova conveniunt stupidae miracula gentes,
    lustralesque pia voce precantur aquas.
Chrismate Apostolico venias precor uncte sacerdos,
    praecipue sacrum te decet illud opus.
Credentis populi veteratas ablue sordes,
 120    debitaque auctori foenora redde Deo.
Pro pietate vacent Aquitanica templa parumper,
    Templa pater meritis facta beata tuis.
Frater in has merito partes quoque Lazarus isset,
    sed procul hinc tellus Massiliensis abest.
 125Illum cura tenet commissae strenua plebis,
    Tu magis hic certe tutus abesse potes.
Tuque prior meritis cano et reverentior aevo,
    praecipue sacrum te decet illud opus.
Et jam tota tuas decantat Gallia laudes,
 130    per te de veteri libera paene chao.
Error adhuc paucis Druidarum spirat in antris,
    cetera virtute est fabula fracta tua.
Nam licet et Mariae gens debeat illa sorori,
    quam tibi commissam Lazare frater habes.
 135Plus tamen acceptae per te stat gloria famae,
    praecipue sacrum te decet illud opus.
De septem decies Christi viventis alumnis
    additus es nostrae duxque comesque viae.
Te duce nostra data est ventis sine remige navis,
 140    Te comite in portum non minus acta suum.
Caerula tu fortes turbantes aequora ventos
    jussisti celerem carpere saepe fugam.
Ad tua consedit Boreas mandata nivalis,
    occuluit nigrum torva procella caput.
 145Tu dux tuque comes nobis, tu rector, et idem
    Navita, tuque pater tu quoque frater eras.
Omnia sicut eras et adhuc ut es omnia nobis,
    praecipue sacrum te decet illud opus.
Me lex feminei sexus vetat addere cuiquam,
 150    quae nisi de vestra non datur unda manu.
Legitimus saltem si possit adesse minister,
    Non aliquam legem quicquid oportet habet.
Quare age ne tardes populi te longa moratur,
    Atque novum series discit avara Deum.
 155Officiosa quidem populo documenta ministro,
    qua licet, et quantum virgo docere potest.
Nec male sic forsan Christi sudamus in agro,
    o utinam pietas grata sit ista Deo.
Saepius utque meas ire est dignatus in aedes,
 160    hospes dignetur pectoris esse mei.
Donec ab humanae resolutus carcere vitae,
    alta celer supra spiritus astra volet.
Plura vetant lacrimae per labra in verba cadentes,
    quas amor ignavas non sinit esse. Vale.

V. Monica Augustino.

[recensere]

Nec tua Phoenissae portu Carthaginis exstant,
    nec datur ignotum per mare vela sequi.
Causa duplex animum rapit in diversa dolentem
    Non hoc debueras nate fuisse mihi.
 5Diceris Iliacam procul hinc concedere Romam,
    cultaque Martigena Tybridis arva manu.
Ipse cito veheris Tyrrhena per aequora cursu,
    me tamen invitam Punica servat humus.
Nam quis amor patriae est sine te mihi nate futurus,
 10    maxima pars tecum cessit in alta mei.
Quam vellem tumidum in pelagus nova vela parantem
    intempesta maris detinuisset hiems.
Aut Deus immani luctantes pondere ventos
    aeris aut omnes praecipitasset aquas.
 15Non tua de nostro solvisset litore puppis,
    nec mater de te forsitan orba forem.
Non pudet ut fugeres cursus celasse parentem,
    qua licet invita quolibet ire tibi.
Scilicet hoc series studiorum immensa monebat,
 20    Vos penes hoc omnes nomina tanta sophi.
Turba pares estis doctorum semper in illo,
    Virtutem vobis est didicisse satis.
Ipsi negligitis quod pro mercede docetis,
    janua nunc etiam quaestibus illa patet.
 25Ista sed impugnent si quos juvet esse severos,
    nos humili tantum femina mente sumus.
Carmina lugentes dictent mihi maesta Camenae,
    a tibi contempta digna parente cani.
Illa quidem toto resonantia litore canto,
 30    Hic ubi Elisaeam verberat aequor humum.
Audiit ex alto vicinus navita ponto,
    Qui simul in portu constitit ista refert.
Filius hesterna tuus isthac luce per aequor
    venit in Ausoniam vela daturus humum.
 35Obstupuit subito concretus frigore sanguis,
    vix gelidam ancillae sustinuere duae.
Tale quid Aureli de te restabat, ut essem
    infelix poenas inter et orba nurus ?
Ante quidem sensi sed non abiisse putabam,
 40    Hic potior nostri causa doloris erat.
Non tua maternis amplecti membra lacertis,
    Non licuit summa voce dedisse "Vale".
An fuit hoc nimium matri dare ? Finge fuisse
    numquid eram cursus impeditura tuos ?
 45Ante ego si qua tibi forsan mandata dedissem,
    debueras monitis fultus abire meis.
Certe ego non illo saltem contempta viderer,
    nunc plena ex omni parte querela mea est.
Atque utinam quererer tantum fugisse, nec ullo
 50    Hunc praeter de te maesta dolore forem.
Non mea planxissem tortis praecordia palmis,
    nec, quo nunc, mordax unguis iturus erat.
Quique modo est vivo Phoenix moriturus in igne,
    forsan in hoc animus jam Salamandra foret.
 55Non ego te volui Latio prohibere petito,
    Ah aliud quod te, nate, decebat erat.
Doctus ut es studiis heu frustra imbute profanis,
    et factus curis cura molesta meis.
Aspicis ut toto cedentibus orbe deorum
 60    numinibus, Christum pro Jove quisque colit.
Spirat adhuc aliquo vix Cerberus ore trilinguis,
    Dum gemit Herculea guttura fracta manu.
Tot divos tot monstra Deum jam victa videmus,
    Quis vicit ? Virtus unius alta Dei.
 65Cur statuae, cur templa jacent ? Oracula cessant ?
    Facta creatori destituisse leve est.
Hactenus erratum est nec adhuc errore caremus,
    Felix errorem qui videt atque cavet.
Namque, sed heu simplex plus quam vitiosa vetustas,
 70    Tam multos frustra credidit esse Deos.
Cum sit et illa tuum scriptis reprobasse Platona,
    caelivaga quoties mente reliquit humum.
Quando haec unanimes ita praedixere Sybillae,
    et legis Hebraeis vatibus ista cani.
 75Fraudibus humanas mentes coepere periti,
    Naturae variis legibus ire rotam.
Quae modo daemonibus sublata potentia ab illo est,
    Qui Deus e verbo virgine natus homo est.
Qui simul ut terras descendit ab arce paterna,
 80    omnia sunt profugis templa relicta deis.
Creta Jovi, Delos Phoebo, sua Roma Quirino,
    Vulcano Lemnos, India Bacche tibi.
Posthabuit Cytherea Paphum, Samon improba Juno,
    et quae praeterea vana referre pudet.
 85Arva papyriferi tetigit felicia Nili,
    orba figurato numine Memphis erat.
Cetera tu nosti nisi nolis scire, potesque
    addere in hoc majus quam mea scripta tibi.
Infidam modo pone fidem, simul omnia nobis
 90    reddideris quae te posthabuisse queror.
Sinceram modo sume fidem, sopitaque pande
    Lumina, tot noctes aufferet una dies.
Ad vitam de morte redi, quid vera relinquens,
    mavis heu nimium perdite falsa sequi ?
 95Vadis ad interitum vita revocante, nec audis
    clamantes, quam nunc pergis, iniqua via est.
Floribus illa quidem variis peramoena videtur,
    in quibus Alcides forte quis ire volet.
At cito quae spondent negat interiore recessu,
 100    prima rosam spirat, summa mephitin olet.
Accipit incautos specie bonitatis, ut autem
    ceperit, in scopulos praecipitanter agit.
Quam bene per scopulos et saxa urentia primum
    itur ad aeternis cincta vireta rosis.
 105Arcta est ad superos paucis via trita, sed ampla est
    quae fert ad Stygios milia multa lacus.
Illa rudis, deserta, arens, super ardua ducit,
    Haec nova culta virens, inferiora petit.
Quas ferus Oechalidos raptor cum vidit Ioles,
 110    arentem viridi praeposuisse ferunt.
Cujusut interea haec, ceu somnia vana, refutes,
    exempla e Christi dogmate plura feres.
Linque nefas vanamque fidem, sunt vana profecto
    dogmata, quae tecum milia multa tenent.
 115Aeternum cognosce Deum super omnia, teque
    Perge creatori conciliare tuo.
Reice sordentem casto de corpore pallam,
    spectandus niveis vestibus ire potes.
Talibus aetherea Christus redimitus in aula,
 120    praecedit niveas signifer agnus oves.
Quod si falsa voles, ut debes velle, negare
    Signa animae lustrans abluat unda caput.
Et nisi me praesaga boni mens fallit, ab ista
    Perfidia toto pectore noster eris.
 125Hoc tua promittunt pietas mihi mensque fidesque,
    praecipue ingenii divitis altus honor.
Saepe etiam de te mihi somnia longa videntur,
    successu quorum pauca carere velim.
Nunc cruce signatus rubra mihi stare videris,
 130    proque fide stultis gentibus esse minax.
Nunc argumentis veteres convellere divos,
    nunc sacra Christum primus in aede loqui.
Ergo ego vel Christo fidum te nate videbo,
    vel requies vivae non erit ulla mihi.
 135Utque diu, superos quo tu salvere precabor,
    noster amat flecti voce rogante Deus.
Pectora vindicibus lassabimus anxia palmis,
    conteret arentes plurima gutta genas.
Multa dies tristem, laetam me nulla videbit,
 140    donec, ut es, misere perditus esse voles.
Liqueris erroremque tuum verumque probaris,
    ex vetula juvenis facta videbor anu.
O illum superique diem sperataque fata
    ducite, sic vobis lex bona semper eat.
 145Nunc quoque quam sequeris spatiosa per aequora Romam
    paulatim Christo subdere colla ferunt.
Hic aliquis qui te longa de nocte redemptum,
    incipiat luci reddere forsan erit.
Vel tu pseudologis victis nova signa videbis,
 150    et Manii linques dogmata vana tui.
Aut rapere indoctos spectans sine vindice caelum,
    triste feres doctos ad Phlegethonta rapi.
Quaesturam pejora veta, morituraque serva
    Pectora, nec matrem desere nate tuam.
 155Sic tibi sint faciles Tiberina ad litora venti,
    Fataque succedant sed meliora. Vale.

VI. Anastasia Chrysogono.

[recensere]

Quam dare non potuit, cui debuit ipsa salutem,
    Chrysogono infelix optat Anastasia.
Hinc ubi Tyrrhenos viridis Palmaria fluctus
    projicit in portus, Romule, Thybri tuos.
 5Primus ab hoc nuper qui solvit litore navim,
    illi quae legeres scripta ferenda dedi.
Qui nunc oppressa vix tutus in urbe moraris,
    exulis oblitus numquid es anne memor ?
Namque nec ulla tuae visa est mihi littera dextrae,
 10    postquam proscriptam tertia luna videt.
Et mihi Caesaribus qui lege fugantur eadem,
    Dum rogo num valeas, dicere posse negant.
Ergone es ignotus patria vir tantus in urbe ?
    Quis patres etiam posse latere putet ?
 15Nec puto quod lateas, nisi te quoque publica falso
    flebilis edicti crimine jura notent.
Non tamen hac, certum est, latebras ratione subisti,
    contemptricem animam tu quoque mortis habes.
Vidisti cecidisse viros pro nomine Christi,
 20    questus idem totiens non licuisse tibi.
Nec dubito retineris adhuc vitalibus auris,
    Non posset tantum fama tacere nefas.
Sed timeo ne tu quoque forte ubicumque locorum,
    a patriis longe finibus exsul agas.
 25Hic timor, illa animum sine fine molestia turbat,
    mole sub hac gravius nocte dieque premor.
Quod si vera animi metus arguit, heu quibus umquam
    Heu quibus invenient te mea scripta locis ?
Clausa brevi teneor spatio terraeque marisque,
 30    Non mihi praescripto solvere ab orbe licet.
Non est quo fugiam, clausit ferus omnia Caesar,
    imperat hic terris imperat ille mari.
Libera dimittar nec lege coercear ulla,
    Jam mihi difficilis nulla futura via est.
 35Per loca Chrysogonum quaeram et sequar omnia, donec
    vel tecum vivam vel sine te moriar.
Dura nec ignitis prohibebit solibus aestas,
    trux licet infesto saeviat ore Canis.
Non rapidus Boreas pluviusve morabitur Auster,
 40    nec nive Riphaea sparsa tenebit hiems.
Per juga, per saltus, per aquas, per iniqua viarum,
    impedient teneros aspera nulla pedes.
Neve quis errantem possit novisse puellam,
    ipsa mei cultus forma virilis erit.
 45More virum tunicasque feram latosque galeros,
    neglectam dura forfice secta comam.
Feminei facile est mutare vocabula sexus,
    sordebit totum syllaba fracta genus.
His ego si liceat pro te majora subirem,
 50    nec meus est aliqua parte pudendus amor.
Ille quidem primis tibi me vincivit ab annis,
    Hunc neque mors rapida finiet atra manu.
E manibus mihi vita tuis dulcissima venit,
    ante datum per te mortua lumen eram.
 55Christicola genitor gentilem ex matre creavit,
    At meritum de me tu patre majus habes.
Corporis ille artus, animi tu dona dedisti,
    Fecit uterque aliquid, tu magis, ille minus.
Ipsa etiam nunc cana parens ut nomine dicta est,
 60    sic ipso rerum pondere fausta fuit.
Illa mihi magno praelusit ad ubera Christo,
    Cumque ipso potui sugere lacte Deum.
Illa meam sacros linguam formavit in usus,
    nullus in innocuo Jupiter ore fuit.
 65Ne tamen interea durus pater ista notaret,
    saepius ingenio dicitur usa tuo.
Sacra Deis quoties simulata penatibus egi,
    ipsa mihi dixit sacra fac ista neges.
Atque ita mentito genitor deceptus honore,
 70    aetati indulsit libera frena rudi.
Nubilis interea venit sed iniquior aetas,
    detectrix animi prima erat illa mei.
Cur tamen accusem ? Certe non aequa fuisset,
    si mea Lethaeis coepta dedisset aquis.
 75Sola ego de tanto latuissem ingloria vulgo,
    Nullaque erat meriti fama futura mei.
Nec mihi, quem colimus sperata morte fateri,
    quodque sequor tantum non licuisset opus.
O illum mihi fata diem superique favete,
 80    eveniat capiti tanta corona meo.
Sanguine jam rubeo rorantes undique venas
    Jam tremulas cerno per mea membra faces.
Jam furit ambusto flammis pyra fervida palo,
    Jam feror angelicos inter et ante choros.
 85Viderit at de me magni Deus arbiter aevi,
    intrepide poenas quas volet ille feram.
Ergo nec innocuos aetas mea fleverit annos,
    in lucem vultus protulit illa meos.
Venimus ad thalamum non aequa lege jugalem,
 90    Cui data sum falso sub Jove miles erat.
Tunc Hymenaea fugax cecinit feralia bubo,
    junctaque cum facibus maesta cupressus erat.
Non ultra simulare deos, non amplius ullum
    aversa potui fingere mente Jovem.
 95Fassa Deum primis coluisse, ut nunc quoque, ab annis
    quae colitis dixi, numina crimen habent.
Scilicet erranti vixissem nupta marito,
    quem potui rectae commonuisse viae ?
Ante ego Caucasea diram sub rupe volucrem,
 100    saepe renascenti pascere corde velim.
Ante ego quam memorant, Cepheidos arcta catenis
    in scopulos numquam dissoluenda mori.
Quam mea sic vetito desumere tempora lecto
    turpiter, et vani crimen habere thori.
 105Tum me si qua suam fecissent pignora matrem,
    num potui misero perdita ferre patri ?
Florida deformi foedassem tempora luctu,
    venissetque suos ante senecta dies.
Spiritus aut tenues meus exhalasset in auras,
 110    et potui nimio fracta dolore mori.
Sed melius nostris consultum est rebus ab illo,
    immensum patria qui rotat arte globum.
Tuque dator fideique bonae veraeque salutis,
    Majus Anastasia martyre nomen habes.
 115Nam nisi tu crescenti igni fomenta dedisses,
    et tibi ni virtus nostra agitata foret.
Forte ego quae medios vulgavi signa per hostes,
    percita non contra Caesaris ira foret.
Forte nec immeritas subiissem carceris umbras
 120    unde data a nobis littera multa tibi est.
Sic tamen esse juvat dulcissima vulnera passam
    o superet gravior poena obeunda mihi.
Omnium ut excutiant generum tormenta Tyranni,
    Unius haec noster non facit assis amor.
 125Est leve pro certa mortem contemnere vita,
    Vita quidem longa est, mors quotacumque brevis.
Aspice dissectum lacrimoso vulnere Christum,
    et mala pro Christo tantula ferre nega.
Ipsa securigeros metuam tolerare maniplos,
 130    huic lanient sanctam dira flagella cutem ?
Injectam collo mihi sit grave ferre catenam ?
    Immerito vinctus non semel ille fuit.
Impia praesentis terrebor ad ora Tyranni,
    judicium multo tristius ille tulit.
 135Ipsa comis dubitem caput exhibuisse trahendum,
    ornatus sertis heu quibus ille fuit ?
Ipse Deus moriens cedro pendebat ab alta,
    Haec anima ingratum tam male corpus amet ?
Ipsa sequi dubitem castas animosa sorores.
 140    Flamma nocens Agapen sustulit et Chionem.
Tertia servatur vicinae in carcere morti,
    Heu soror aetatis crimine viva tuae.
Sufficit hoc, etiam laesuros corpus in ignes,
    sunt mihi quae stricto colla sub ense cadant.
 145Me quoque quin miserae revocatam redditis urbi
    Est amor afflicta pro pietate mori.
Quae mora quae pietas te nunc, Praefecte, moratur
    o qui dulce nihil, nomina praeter, habes ?
Adde meis comitem me dure sororibus, illis
 150    laedere quas etiam te voluisse pudet.
Fer tamen impuram procul hoc a corpore dextram,
    Mens mea praesagit tristia fata tibi.
Non iterum gravibus lusus cedere flagellis,
    Ipse Deus vindex Caesare major erit.
 155En tibi virginibus venio stipata ducentis,
    Tu modo ut occidas ipse redire jube.
At te, sive lates, seu tutus in urbe moraris
    Non pudeat famulae scribere pauca tuae.
Exercetne novas ignava potentia leges ?
 160    Milia quot capitum pestis acerba fugat ?
Quis bonus extrema certavit athleta palaestra ?
    Ah ubi cum misera parvula matre soror ?
An praetextato subolevit nulla parenti
    Gratia ? Quae dederam jussa vir anne facit ?
 165Denique quae rerum species sit in urbe novarum,
    quam cuperem scripto certior esse tuo.
Quod petimus ratio non est tibi justa negandi,
    advenit e vestro litore nauta frequens.
Quod mea si sero tibi venit epistola, credes
 170    difficile exsulibus cedere quicquid agunt.
Me si forte olim Deus ipse redire jubebit,
    omnia consilio prosequar acta tuo.
Si tamen exilium reliquos mihi finiet annos,
    Ossa precor patrios nostra fer in cineres.

VII. Elisabetha Ludovico.

[recensere]

{{Versus|1}Si liceat, missam vellet perferre salutem
    Pannonis Hessiaco nupta puella viro.
Tyrrheno fama est vento tua vela morari
    heu nimium in curas ventus et unda meas.
 5Longa mora est postquam Solymas petiturus abisti,
    at mihi, cum fugeres, ausus es ista loqui :
nona reformatum cum Cynthia clauserit orbem
    vir tibi, si vivam, redditus uxor ero.
Altera noctivagae coierunt cornua Phoebes,
 10    nec tua Tyrrheno litore puppis abit.
Illud erat potius mecum tibi tempus agendum,
    sed vetat heu sciri multa futura Deus.
Cur tamen heu spretis regno patriaque domoque
    jussa paras dubio credere vela mari ?
 15Litora nempe petens scopulosa Typhoidos orae,
    qua nigra fumantes ructuat Aetna globos.
Inde per Aegaeum signantes Cycladas aequor
    ibis Aramaei ditia regna Syri.
Quaeque Palaestini quondam tenuere coloni,
 20    arva nisi armata vix adeunda manu.
Nunc gentis populata armis et Marte profanae,
    hei mihi cur opibus restituenda tuis.
Mitteret armipotens opulentos Gallia Reges,
    his potius tellus ista tuenda fuit.
 25Itala venissent, patria Hungarus arma tulisset,
    totaque vicino Graecia Marte potens.
Solveret Hesperiis pugnax Hispanus ab oris,
    noster in hoc ducat Caesar iturus opus.
Forte tot ac tanti terrarum culmina Reges
 30    auxilio poterant non eguisse tuo.
Misisses aliquos etiam, socia arma tulisses,
    quantum erat in patria te senuisse tua.
Nunc petis aestivo flammantia litora Cancro,
    lactis et aetherei nectare pasta favi.
 35Incluta praecipue Judaeo moenia sceptro,
    sacra ubi victoris sunt monumenta Dei.
Relligio ista tua est et opus laudabile, qualem
    in superos animum semper habere soles.
Quod si certus amor tam certus et ardor eundi est,
 40    et nulla hunc animum res prohibere potest.
Non ego te patrias jubeo regnare per urbes
    quo minus hoc sanctum perficiatur opus.
In tua te doleo remorari damna, tuisque
    fortiter adversum navibus esse fretum.
 45Longa via est, pelagique immensa pericula vasti
    multa feres terra taedia, multa mari.
Idque ego cum suprema dares mandata, querebar
    arma per et gladios ista tropaea peti.
Arma per et gladios, utinamque haec sola, nec usquam
 50    te veheret mediis pensile robur aquis.
Quid fles dicebas mea dulcis Elisabeth, ipsa
    ad mea semianimis nomina paene fui.
Nescio quid metuat mea mens praesaga futuri,
    o ego sim reducis cujus euntis eram.
 55Oscula et amplexus qui te decuere dedisti
    in tua non venit pectora turpis amor.
Terga meis oculis tua, qua potui usque, sequebar,
    quod lacrima durum praepediente fuit.
Jamque oculis ereptus eras, super aequora dixi,
 60    sit tibi quem sequeris portus et aura deus.
Christe, salus rerum ventos da, frange procellas,
    secura possit vir meus ire via.
Obtestata deos, ut tu, Ludovice, valeres,
    desertae redii tecta sub alta domus.
 65Quid famulae ? Vir abest, solam juvat esse, sine illo,
    paene fuit vita caelibe, dulce nihil.
Quid procerum collecta manus ? Quid quicquid in aula
    spectatum tanti principis esse potest ?
Ite, cruces animi vos non patientis, honores,
 70    more pii solam turturis esse juvat.
Donec abest juvenum flos pectora casta gerentum,
    illi clausa mei gaudia cordis erunt.
Scilicet ipsa geram radians in vestibus aurum,
    loricam nudis artubus ille ferat ?
 75Assyrio noster satietur odore capillus,
    illius atque aestu flagret et imbre caput.
Ipsa colar princeps tuta sublimis in aula
    vir meus in medio gurgite speret opem.
Tu melius qui fine cares, sine origine vivis,
 80    tu famulae votis annue, Christe, tuae.
Quas dolor interea longus mihi crescet in horas,
    dum vir dum conjunx, dum mihi frater abes.
Sive cibum capio, seu tradita pocula sumo,
    pocula te referunt, te cibus ipse mihi.
 85Cura eadem vesper, dolor idem mane renascens.
    Quamque die crucias tam mihi nocte subis.
Somnia te referunt variis nocturna figuris
    et sibi non umquam constat imago tui.
Pallidus interdum occurris, nunc laetior adstas
 90    nunc fugis, et verso lumine terga refers.
Sive vident aliquae verum per somnia mentes,
    seu cadit in vanos cura diurna metus.
Praeteritae timidam faciunt spectacula noctis,
    irrita cum ventis auferat ista Deus.
 95Hic ubi Lanus aquis claram vagus abluit urbem
    frivola quae prisci nomina Martis habet.
Monte sub aereo turbam spectare videbar.
    Nec mihi de turba cognitus ullus erat.
Et tamen intereram, sed cum mirarer ubi essem
 100    respicio, mecum non erat ulla comes.
Expavi voluique gradu rediisse citato
    ecce sed a longe es visus adesse mihi.
Frigore constiterant artus, ita gaudia mentem
    sustulerant, mecum non satis ipsa fui.
 105Dum propero ex oculis raptum sum visa maritum
    quaerere, rorantes ungue secante genas.
Huc illuc retroque errans, et utroque cucurri,
    sed quo te videam non locus ullus erat.
Sic inter Danaos Aeneidos umbra Creusae
 110    fertur anhelantem deseruisse virum.
Tum primum indignos coepi laniare capillos,
    et vox cum lacrimis tristibus aegra fuit.
"Hinc mihi, nescio quis, quid fles tua somnia ? dixit.
    Est aliquid lacrima quod graviore fleas."
 115Plura locuturum somno fugiente reliqui,
    sumque fatigata reddita nocte mihi.
Frigidus in toto manabat corpore sudor
    perfusae lacrimis immaduere genae.
Maestus anhelabat sub pectore spiritus aegro,
 120    vis animae multum fessa dolentis erat.
Visa resumebam tristi perterrita monstro,
    sed nihil ex illis quod placuisset erat.
Heu, cur ignotae mihi visus in agmine turbae
    effugis amplexus labilis umbra meos ?
 125Quid non militibus comitatus ut ante ministris
    appares oculis maesta figura meis ?
Quid non visa fleam ? Potiusne ego vera dolebo ?
    O superi a nobis hoc prohibete malum.
Omnia perpetiar duce te durissima, Christe,
 130    tutus ope ut possit vir meus esse tua.
Incolumis patriae redeat, patriaque sepultus,
    et non ignota dormiat exsul humo.
Hoc te tota rogat sollemnibus Hessia votis,
    plurimaque accensas accipit ara faces.
 135Per tua sancta quibus sanasti vulnera mundum,
    et per quam vita est nostra redempta, necem.
Per sacrae veneranda crucis mysteria, per quae
    et requies nobis venit et alma salus.
Te precor auxilium nostro fer, Christe, marito,
 140    possit ut hoc regredi quod modo coepit iter.
At tu, cujus amor castus mea pectora movit,
    ut facis, in superos spem cape, salvus eris.
Barbaricas etiam fraudes vitare memento,
    nescio quis miserae pendeat inde metus.
 145Tu quia vir princeps isto non solus abibis,
    virtutis noli prodigus esse tuae.
Pocula non sumas nisi qui tibi fuderit illa,
    gustatim vero ter prius ore bibat.
Barbara neve manus quod edas utcumque ministret,
 150    talia sed praesens virus habere puta.
Lurida nobilibus miscent aconita venenis,
    crede merum gemma quod datur esse nocens.
Victor adire voles Christi loca morte sacrata,
    forsan et Orebi culmina celsa jugi.
 155Fida tibi comitum manus est et lecta juventus,
    est aliquid docta fraude quod inde petas.
Ex illis aliquem dominum lege, et esse saluta,
    teque fer exiguae sortis habere locum.
Non pudeat propriis dominum servire ministris,
 160    et famulo famulas exhibuisse manus.
Fecit idem rerum Deus infinita potestas,
    immundos pueris laverat ille pedes.
Quod Christum decuit quem non decet ? Omnia vincet
    qui se fortunae composuisse potest.
 165Saepe facit tempus rationem, saepe locorum
    condicio, et caecum quae dea lumen habet.
Invenies aliquem qui, si sic fata juberent,
    haud dubiam pro te vellet obire necem.
Veste potes vili loca per non tuta latere,
 170    in corpus veniat purpura nulla tuum.
Omne quod audebis vellem prius omne timeres,
    convenit egregia cum ratione timor.
Ipsa deum supplex, quamvis mora longa, precabor
    contingas fausto regna beata pede.
 175Cum tamen attigeris nostrae monumenta salutis,
    me rogo ne fias immemor esse tuam.
Conjugis o utinam dicas miserere relictae,
    qui tua salvifico sanguine membra rubes.
Audiat ex animo licet hic et ubique precantes,
 180    ista sit ad nullas janua clausa preces.
Par tamen est credi quia non sit mitior ullo,
    quam quo sanavit vulnera nostra, loco.
Tu quoque non illic quicquam tibi crede negari,
    si dederis fasso, quas decet, ore preces.
 185Desertae memor esto domus matrisque meique,
    quoque ego sum tecum pignore facta parens.
Ipsa tuis etiam relevanda est Hessia votis,
    ante flagellati vulnera rubra Dei.
Per mare sic habeant ventos tua vela secundos,
 190    dumque iter hinc properas, dumque redire voles.
Sic Cypron atque Rhodon Cretaeaque litora praeter,
    puppis, eo redeas, unde soluta tua est.
Hoc precor, haec longo mihi cura est unica voto,
    dii faciant pondus possit habere. Vale.

Liber tertius,
qui fabulosas continet.

[recensere]

I. Catharina Christo.

[recensere]

Quam legis a sponsa tibi, Costide, littera venit,
    si liceat nollet mittere, ferre volet.
Quisquis es ex illo placuisti tempore nobis,
    quo mihi legitime junctus es, ipsa tibi.
 5Signa recognoscis quae pressit vincula gemmae,
    annulus in digitis haeserat iste tuis.
Si qua potest igitur promissis credere amantum,
    pignore firmatam credimus esse fidem.
Nec puto tu velles tua pignora falsa putari,
 10    sis licet, es certe doctus amare, puer.
Nescio quae de te quidam mihi grandia narrat,
    esse Deum caeli virgine matre satum.
Si Deus es miserae quantum mihi restat, ut idem
    et Deus et sponsus conciliere mihi ?
 15Vel mihi fallaces dictastis inania somni,
    vel Deus indignam Costida summus amat.
Gratulor, at quoniam non sum de plebe lavata,
    incertam visis suspicor esse fidem.
Tu mihi, Christe, ferunt Christo tibi nomen Iesu,
 20    praestare antiquos diceris ante deos.
Idque ego dum studeo cognoscere clarius, alter
    fluxit, et in cursu tertius annus erat.
Interea Costus genitor fatalia solvit
    munera, defuncto regna parente vacant.
 25Urbis Alexandri sceptrum latura reservor,
    infelix aliqua prole futura parens.
Ipsa celebratas, muliebria nomina, laudes
    mallem servata virginitate sequi.
Est aliquid claras Heroidas inter haberi,
 30    quae potior stabili fama pudore venit.
Jamque ego sum certe maturo nubilis aevo,
    plena quidem vitae sunt tria lustra meae.
Sollicitant regni proceres, nec me unus et alter
    turba petunt castis insidiosa proci.
 35Et mihi dii patrii incipiunt sordescere, et istis
    nescio quid nebulis mens mea majus avet.
Quid faciam ? Stat celsa altis innixa columnis
    regia, sunt regnis oppida multa meis.
Ibit in haec cultor falsorum quisque deorum
 40    et feret e nostro pignora cara sinu.
Tu melius, tu namque potes, tibi nostra dicata est
    virginitas, de te si modo vera fides.
Unde sit haec nostrae de te fiducia menti
    quod non ignoras, forte referre juvat.
 45Hic ubi Pellaeo jacet urbs fundata tyranno,
    et piger illustri stat Mareotis aqua.
Est via declivi vallem complexa recessu,
    intus eremicola stat casa facta manu.
Antra tenet senio quidam venerabilis albo,
 50    ille mihi de te saepe magister erat.
Qua semel, ut soleo, cum nuper valle sederem,
    fons prope erat, dulcem praebuit umbra locum.
Venit et assedit longo vir callidus aevo,
    florales comitum turba legebat opes.
 55Qui simul ut sedit, quid ait tua tempora perdis ?
    O immortali nubere digna deo.
Tam tenerum incesta florem maculare juventa
    non decet, est alio dignus honore frui.
Ah, fuge mortalis thalami commercia, Christus
 60    quem docui, regnis plus valet ille tuis.
Non te regna tui moveant ditissima Nili,
    sceptra geres alio nobiliora loco.
Utque facis falsosque Joves mutasque columnas,
    linque Deumque canem, linque Deumque bovem.
 65Quaere Deum caeli dominumque decemplicis orbis,
    jam tibi divorum regia tota favet.
Est amor est, inquam, laudato nubere Christo,
    spes nova, mens alias nesciet ista faces.
At tua, me miseram, promissa ingentia terrent,
 70    heu, quantum est summo posse placere Deo.
Me quoque quam laudas, mater non passa maritum,
    forsitan indignam nolit habere nurum.
Denique quo studio domino placuisse laborem ?
    Tam longe absenti complacuisse grave est.
 75Ut placeam, quis me placito conjunget Iesu ?
    Quis mihi conjugii sponsor et obses erit ?
Ut cupiam jungi virgo cum virgine Christo,
    quis patrio tutam tollet ab orbe Deus ?
Qualibus ille autem dictis incenderit, et quot
 80    egerit hunc animum, dicere longa mora est.
Ipsa senem linquens meditabar sola quis esses,
    cujus flagraret pectus amore meum.
Ignotum potui quem sic ardenter amare,
    quo fluit hic animus sicut ab igne chalybs.
 85Tam subito exsangues populata est flamma medullas,
    non prius in nobis tam gravis ardor erat.
Quisquis es, o animae lux unica et ultima nostrae,
    ne rogo te nobis, ut videare, nega.
Multa precaturam levis et sine pondere somnus,
 90    corpus in herbosa ponere jussit humo.
Utque sopor tremulos primum delusit ocellos,
    talia sunt menti somnia visa meae.
Campus erat viridi circumsitus undique silva,
    flore renidebat multicolore solum.
 95Dulcia spirantes errabam sola per herbas,
    Puniceis texens parvula serta rosis.
Hic ego te vidi puerum cum matre puella,
    non mea veraci somnia teste carent.
Virgo erat alba comas auro rutilante coactas,
 100    formosum nivea corpus amicta toga.
Virga erat in dextra, te brachia laeva gerebant,
    brachia Sithonia candidiora nive.
Hic neque Naiadum neque rebar Hamadryadarum,
    de turpi matrem quamlibet esse Deo.
 105Vidi aliquid majus sensique errore profano,
    nescio quem tacita mente professa Deum.
Jam prope constiterat cum te ridente parumper,
    verba mihi mater visa erat ista loqui.
Salve flore alio mecum latura coronam,
 110    salve iterum nato Costis amata meo.
Accipe fine novum carituri pignus amoris,
    gemma sub articulo luceat ista tuo."
Dixerat, e digitis aurum quod forte gerebas,
    torsisti digitis in mea membra tuis.
 115Jam puero major, jam matre decentior ipsa,
    jam tua majestas visa stupenda fuit.
Erubui, vocem pudor abstulit, attamen ignem
    in vultu tacitum signa fatentis erant.
Lumina demisi cum tu, puer optime, rerum,
 120    excipis e manibus lilia texta meis.
Hoc mihi devotum spondes Catharina pudorem,
    pignus ut ardoris servet uterque sui.
Vix tantum, tua sum, castos tibi dedimus annos,
    sim tua, vix potui dicere, sponsa precor.
 125Lene videbaris subridens tangere dextram,
    e somno attactu sum relevata tuo.
Ecce sed in digito gemmam qui proximus imo est,
    o non de patrio somnia visa Deo.
Serta prius collecta manu cecidisse putabam,
 130    sed recolo nostri pignus amoris erant.
Caelesti impositam dum gemmam exosculor auro,
    Est etiam lacrimis humida facta meis.
Quamque ego te vidi veracis imagine somni,
    tam praesens vigili pectore cura manes,
 135laetitia expressit lacrimas in amore suetas,
    jam primum didici quid fleat omnis amans.
Ite leves alio miserorum crimen, amores,
    nostra agit in fletus lumina castus amor.
Vix longa revocata mora scrutabar ubi essem,
 140    nullus erat, comites advoco, sola fui.
Lumina ad aerium relevo vigilantia solem,
    lumine sol numquam lucidiore fuit.
Quacumque aspicio melior natura refulget,
    est aliquid verum rebus adesse Deum :
 145blanda susurrantes moverunt murmura silvae,
    maesta prius vivo germine fragrat humus.
Tam dulcis tenuem perflavit spiritus auram,
    qualis in aetherea dicitur esse domo.
Quae prius, aspicio vicini viscera fontis,
 150    nobile caelestis ducere nectar aquae.
Argutae viridi vernant in fronde volucres,
    illo malueram posse manere loco.
Tota creatorem laudabat gratia caelo :
    virginis ad lacrimas non renuisse trahi.
 155Consurgo comitesque voco clamore relictas,
    multa repercussum reddidit aura sonum.
Haec quoque desponsi revocanti nomen Iesu,
    quam potuit resona voce ferebat opem.
Huc illucque vagor per opacae devia vallis,
 160    si loca te referant proxima forte mihi
spes animum frustrata leves ubi fugit in auras,
    hei mihi quam tardo sidere tempus abit.
Ille tamen per quem nupsi tibi, cultor eremi,
    ille levat sponsae tempora maesta tuae.
 165Ille etiam nuper dubitanti scribere, dixit
    scribe, feram domino carmina scripta tuo.
Gaudebam reperisse viam qua scribere possem,
    protinus est manibus sumpta tabella meis.
Et quae nunc patria cernis confusa papyro,
 170    sunt mihi furtiva carmina facta mora.
Saepe quidem repeto nostri loca conscia amoris,
    mittitur ex illis littera nostra tibi.
Aula vacat requie, dolor est meus ista videre,
    quae patria fiunt relligione domi.
 175Sumebam calamum scriptura quid, impia nutrix,
    quid facit haec, facta est pallida, dixit, amat.
Obstupui subitoque stylum cum voce repressi,
    ne causam officii quaereret illa mei.
Mirantur famulae solitos me ponere cultus,
 180    cur mihi nec formae cura sit ulla meae.
Si qua placere volet mundo, se vestibus ornet,
    forma creatori non placet ista Deo.
Mens formosa Deum caeli se cogit amare,
    haec manet, est ingens forma secunda malum.
 185Haec ut cuncta quidem tu conspicis, et tua numquam
    majestas falli qualibet arte potest.
Heu tamen errori cedunt haec regna vetusto,
    concidit ad falsos victima multa Joves.
Impius instaurat veteres Maxentius aras,
 190    Caesar enim Nili regna Tyrannus habet.
Sacra jubet fieri, divum delubra frequentant,
    mactandosque trahunt credula turba boves.
Atria mugitu resonant, ferit aethera clamor,
    et tuba terribiles excitat unca sonos.
 195Omnia festivis lucent altaria flammis,
    sordidaque effuso sanguine squalet humus.
Ipse genu flexo supplex procumbit ad aras,
    hunc sequitur quisquis numina falsa colit.
Abnegat hoc aliquis doctus te, Christe, fateri,
 200    ob rectam saevo concidit ense fidem.
Qualia crudelis cogat tormenta Tyrannus,
    turba docet miseram plurima passa necem.
Vidimus injectas flammis ardere puellas,
    nudaque pinnata corpora fuste quati.
 205Vidimus et ferro teretes abscindere mammas,
    affligi vinclis carceribusque premi.
Pascit inhumanus nostrum canis iste cruorem,
    enormis saturum non sinit esse fames.
Aspicis haec patiente oculo, sed lenta malignis,
 210    et sine jactura tardior ira tua est.
Quam pulchrum, rex magne, tuo cecidisse sub hoste est,
    munere emi caelum non meliore potest.
Ista triumphalem pariunt certamina palmam,
    pars utinam tantae sim quota laudis ego.
 215Ire juvat verbisque ferum terrere latronem,
    quid furit in plebem perfidus iste tuam ?
Ibimus, est animus, non me tormenta movebunt
    dira, nec in poenae nomina mille cruces.
Devenerata deos lapides idola vocabo,
 220    ipse tuae praesens virginis ora move.
Argumenta, dolos, et frivola dicta refellam,
    major erit per me te duce recta fides.
Traxerit in poenam, mors gloria nostra futura est
    et potero forsan fortiter ulta mori.
 225Tunc mihi si dabitur pro te succumbere, restant,
    post quae conjungar tempora pauca tibi.
Tu dabis hoc aliqua requiescere corpus in urna,
    hoc tamen in posito marmore carmen erit.
Costis in hoc tumulo sum condita, viva tonantis
 230    nupta, sed aeterna virginitate fui.
Impius immeritam Maxentius ense peremit,
    hic cinis est, sponsae cetera sponsus habet.

II. Thais Paphnutio.

[recensere]

Quam tibi debueram verbis mandare salutem
    hanc te pollicitum sis memor esse mihi.
Si qua liturarum tamen hic dispuncta videbis,
    pars quota de lacrimis illa fuere meis
 5carcere, sancte pater, quo sum tibi jussa reponi,
    sic merui, sic sum digna manere, premor.
Quod legis ex illo Paphnuti mittitur antro,
    deliciae certe est nunc locus ille meae.
O utinam primis mea sic latuisset ab annis,
 10    quae nunc est misero crimine vita nocens ;
vel mihi Parcarum subeunti jura sororum,
    haesissent primo stamina rupta colo.
Non ego per vetitum patratae conscia culpae
    flerem, successu posse carere preces.
 15Tanta anima infelix peccati mole gravatur,
    ut dubitem offensum paene rogare Deum.
Namque quid esse putas Stygia semel obruta nocte
    lumina, nunc aliquam velle videre diem ?
Sed tamen amissum per te sperare favorem,
 20    praescriptoque Deum carmine jussa rogo.
Quod tamen indigno mihi non licet ore profari,
    vix audet nomen littera picta loqui.
Antrum est ut nosti foedum squalore situque,
    vix quota longinquae portio lucis adit.
 25Difficile exortum possis cognoscere Solem,
    tam capit admissum parva fenestra diem.
Hac supplex seu mane rubet seu vesper anhelat,
    emeditor jusso quas licet ore preces.
Prona caput, prostrata genu, dispassa lacertos
 30    quem mihi fas non est ore referre precor
respice me miseram qui me qui cuncta creasti,
    hoc nisi non audet lingua profana loqui.
Nec mihi tu, memini, plus hoc audere dedisti,
    nec mea spurcities plus meruisse potest.
 35Lingua Deum nescit viciis maculata fateri,
    sacra profanato non decet ore loqui.
Atque utinam ut fasso mihi non licet ore precari,
    sic precibus faveat pectoris ipse mei.
Quod nisi tu dederis venerando proxime caelo,
 40    nescio an hae poterint pondus habere preces.
Tu potes irati numen placare tonantis,
    neglectam miseris pandere docte viam.
Nunc mihi spes in te pater illa novissima restat,
    qua si destituar vivere crimen erit.
 45Non ego sufficio pro tot deformibus actis,
    non, licet in poenas corpora mille feram.
Adde quod haec minor est quam me meruisse putarim
    istud adhuc poena vindice pectus eget.
Cur ego non projecta feris ? Non obruta saxis ?
 50    Cur non sum turpi nuda revincta pyra ?
In me desinitis crudeles esse Tyranni ?
    In me tormenti deficit omne genus ?
Felices, quibus ante diem cecidisse, puellae,
    et vera licuit pro pietate mori.
 55Nunc ego Margaridos cuperem mihi fata, velimque,
    per mala Niliacae Costidis esse comes.
Quis dabit ut saevo Bythinidos ense puellae,
    aut quali cecidit Lucia morte cadam ?
Sed neque causa mihi est fidei suscepta tuendae,
 60    nec veteres dixi crimen habere deos.
Vota Deo sanctique undis lustrata lavacri,
    heu, duce sub proprio perfida miles eram.
Et ducis alterius non sum data signa secuta,
    et graviter laesi sub quibus ipsa fui.
 65Nunc dolor est hosti tantum favisse, nec illum
    cum potui, celeri deseruisse fuga.
Filia lucis eram, sed lucem ingrata reliqui,
    non intellectis mersa voraginibus.
Atque adeo longum per opacae devia noctis
 70    processi, infernum jam prope limen eram.
Jam super infaustae puteum tollebar Abyssi,
    infelix Stygio praeda futura cani.
Actum erat, interii, cum tu, pater optime, victam
    excipis, et pulso fortiter hoste levas.
 75Et licet ingratum est sceleris meminisse pudendi,
    causa in eo tamen est cur meminisse voles.
Plus solito vitiis virtus collata refulget,
    sicut in obscaeno splendida gemma luto.
Me pudeat sceleris, quoniam scelus omne pudendum est
 80    at sua virtuti est gloria danda tuae.
Tempus erat medium tenuit Sol aureus orbem,
    fecerat aequales utraque meta vias.
Indixere sacri festiva silentia mystae,
    tempore quo debent non nisi sacra coli.
 85Sola fui formae studiis intenta colendae,
    mirantes vultu fallere docta procos.
Cumque frui cuperem solito foedissima lucro,
    et fieret voti copia nulla mei.
Ecce venit senio quidam venerabilis albo,
 90    hoc miserae nondum tempore notus eras.
Vestis erat non apta seni quam forte gerebas,
    quam poterat credi non placuisse tibi.
Quae tum causa fuit tetricum posuisse cucullum ?
    Quid loca Christicolae non adeunda subis ?
 95Errantes revocare animas doctissime laus est
    magna, tuis quod sum femina capta dolis.
Scis pater ut tamquam suspensus in oscula dixti,
    ut possim tecum quolibet esse loco.
Ah pudet et dolor est meminisse, petentibus illud,
 100    femina me numquam mollior ulla fuit.
Ad loca deductus rebus satis apta nefandis,
    ipse rogas furtis commodiora peti.
Interius conclave fuit placuisse putabam,
    plus nimio visum est lucis habere tibi.
 105In loca deduxi minimae vix pervia luci,
    nec satis haec votis clausa fuere tuis.
Quae tua nequitia est vel quis pudor improbe adulter ?
    Quis timor hic solus nos videt esse Deus ?
Hic tu si quod ais verum est, quae tuta petemus ?
 110    Hunc nihil est, inquam, quod latuisse queat.
"Ergo age, dicebas, quam desipienter aberras ?
    Quod pudet ante homines non pudet ante Deum ?
Esse nocens superis, mundo sine labe videri,
    sic misera es, sic te decipit hostis amas.
 115Non ego te veni turpi fruiturus amore,
    sed tibi ut ostendam teque tuumque nefas.
Heu misera obscaeno maculata libidinis aestu,
    et nimium putri sordida facta luto.
Erras, caelestem non haec via ducit in aulam,
 120    Quo ruis ? Infernam corruis ante domum.
Siste referque pedem mortemque evade propinquam,
    me sequere ad vitam dux tibi fidus ero."
Finieras, fassae insolitus pudor ora notavit,
    factaque sum verum lumen avara sequi.
 125Non secus ac cupidus ruit in certamina miles,
    cum fragor et rauca classica voce sonant.
Venit et abjecto reverentia nata pudori,
    heu, nimium sero lumine visa mihi.
Exciderat vitae mihi consuetudo prioris,
 130    spretaque sed nuper non odiosa Venus.
Hoc mihi tu poteras lingua praestare diserta
    credibile est verbis numen inesse tuis.
Quae mihi per longae tot devia noctis eunti,
    clausa erat, agnosci te duce coepta via est.
 135Et jam per tenebras nova lux apparuit, ite
    insidiatores, hostis, abite doli.
Ite leves animi vos dedignantis amores,
    supplicium, laquei, vincla, venena, cruces.
Heu, male pro vobis juvenile expendimus aevum,
 140    nunc alia est nostra meta terenda rota.
Ipse aderas tunc cum Christi nova jura professa,
    pauperibus miseras evacuarer opes.
Quas ut ab igne novo mentem succensa calebam,
    ausa fui in medio paene cremare foro.
 145Quae quia saepe duces in gaudia vana fuerunt,
    tristitiae comites fas erat esse meae.
Utque frequens spectatum aderat Thebaea juventus,
    orsa ita sum populo, testis es, ipse loqui.
O quibus aut umquam placui, aut quos nuper amavi,
 150    causaque nequitiae turba comesque meae.
Aspicite haec nostrumque oculis haurite dolorem,
    discite et hac vestram Thaida parte sequi.
Vestra fui, vobis placui, vos ipsa colebam,
    et placuisse grave est et coluisse nocet.
 155Quae superest igitur congesta libidine merces,
    amplius hic curae debet habere nihil.
Ipsa nocens veniam qualem docet iste precabor.
    Per quem de venia spes bona facta mihi est.
Munde, vale, nimium tecum est infide moratum,
 160    causaque nequitiae turba comesque meae.
Illic de populo quosdam movisse videbar,
    et multos sceleris paenituisse liquet.
Atque utinam ex illis aliquis sua crimina fassus,
    Thaidos offensum sit memor ante Deum.
 165Forte erit e multis cui faverit ille roganti,
    et dicat miserans haec quoque nostra fuit.
Tu quoque cui nostrae commissa est cura salutis,
    quam potes his miserae casibus affer opem.
Longa mora est postquam latebrosae inclusa cavernae
 170    non potui vultus Phoebe videre tuos.
Frugiferos aestas jam tertia colligit ignes,
    an, rogo, adhuc nulla est gratia parta mihi ?
An gravis offensi nondum cadit ira tonantis ?
    Heu, quantum est paucos emeruisse dies.
 175Spes tamen est major vitae quam culpa peractae,
    spes maneat, gravior nulla futura mora est.
Invisum tempus constans patientia vincet,
    donec erit moti mollior ira Dei.
Tu nostro veniam supplex pro crimine posce,
 180    ipsa feram jusso quas licet ore preces.

III. Cunegundis Henricho.

[recensere]

{{Versus|1}Quae tibi Teutonico non facta nomismate venit
    fungitur officio littera nostra novo.
Quid tibi cum Latiis, ne quaeras barbara musis
    tristia cum scribam questibus apta lyra est.
 5Sive quod est numeris et vis et gratia major,
    vixque rudes animos barbara verba movent.
Nec puto tu nescis quia me Rhamnusia caeco,
    vel potius nullo lumine, diva videt.
Visa diu felix et Caesare tuta marito,
 10    fluctibus, heu, quantis turbinibusque premor.
Cum bene sperarem cecidi sine crimine, meque
    hostis ab excelso trusit ad ima loco.
Nec tamen hanc sensi misere prostrata ruinam,
    o miseri qui non, quo periere, vident.
 15Ut modo conciderim casum nescire dolendum est,
    non venit ex causa nostra querela levi.
Nec meus est lacrimis dolor exsaturabilis ullis,
    qui sine peccato plectitur ille dolet.
Ante mihi o utinam rupissent stamina Parcae,
 20    quam potui infelix displicuisse tibi.
Aut ego confuso sum nata sub ordine fatum,
    aut agit in poenas vindicis ira Dei.
Parce, pater superum, merui graviora, sed illud
    me nihil implicitam, quo rea dicor, habet.
 25Arguit immeritam violati fama pudoris,
    indicium famae littera testis habet.
Quae simul ac venit notis mihi cognita signis,
    verba modis uno plus tribus ista tulit.
Prodiga pollicitis, verbis contraria rebus,
 30    et tibi credentem fallere docta virum.
Qui mihi devoto fruitur Cunegundis amore,
    saepe est ex thalamo visus abire tuo.
Haec ubi legissem collapsis frigida membris,
    vix etiam famula sum revocata manu.
 35Mane erat et primo radiabant Sole fenestrae,
    jamque novum querulae concinuistis aves.
Rursus ut exieram thalamo prostrata recumbo,
    sicut agonales jam subitura rogos.
Flebile ad exortum relevo caput anxia Solem :
 40    "Solne iterum flammas laeta videbo tuas ?
Vocibus umbrifera vernate in fronde volucres,
    laetitiae est prorsus causa peracta meae."
Nunc iterum relego lacrimis tua scripta profusis,
    o vir non precibus dexter, ut ante, meis.
 45Quis dabit unde querar pro re satis ? Aut ubi plorem ?
    Maestitiae consors quis volet esse meae ?
Fama nocens nobis occlusit Caesaris aures,
    offensum metuit regia tota ducem.
Ne tamen, ut taceam, scelus admisisse putemur,
 50    tristis ad invitum littera vade virum.
Ut tamen ista legas oculis patientibus oro,
    dempseris a lacrimis milia multa meis.
Ante ego, quae dicunt peritura elementa putaram,
    mersuras orbem Deucalionis aquas.
 55Quam tua me miseram mens dedignata fuisset,
    ille sapit quisquis tuta timere potest.
O vir et o frater mihi nomine cedis utroque,
    quis mihi ut odisses tam ferus hostis erat ?
Prodiga pollicitis cur sum tibi dicta ? Quid hoc est
 60    me quod ais aliquem fallere posse virum ?
Cur tibi suspectus pudor est meus ? An tibi adulter
    saepe est e thalamo visus abire meo ?
Adserere ille potest Solem non posse videri,
    qui tibi commenti conditor hujus erat.
 65Vana vel incautis oculis illusit imago,
    vel voluit mendax lingua nocere mihi.
Et tibi devoti stat gloria salva pudoris,
    nullaque adhuc novit crimina noster amor.
Teste opus est testem te, Christe, appello vocatum,
 70    pondera tu veri testis et instar habes.
Forsitan ipse alios testes, Henriche, requiris,
    anne putas ipsum fallere posse Deum ?
Per superos dices facile est jurare profanis
    illis, si qua volet fallere, tuta potest.
 75Ipsa velim potius multis perjura videri,
    quam super hoc uni displicuisse Deo.
At tibi servatum quem nunc male credis amorem,
    da veniam, verbis aemula facta probent.
Ut male per superos tutum est jurare profanis,
 80    sic vero gaudet testis adesse Deus.
Sanguine conveniant nobis ab utroque propinqui
    praeterea quorum vita probata tibi est.
Regia ubi angusto protenditur aula recessu,
    effigiem Mariae continet ara vetus.
 85Casta Dei mater castis favet, illa pudori,
    auctor ut est nostro, sic bona testis erit.
Grande pavimentum candenti sternere ferro,
    quosque tibi fidos noris adesse jube.
Ipsa Deo fidens, aequum favet ille petenti,
 90    contingam nudo torrida strata pede.
Ardeat incestae teneras vis ignea plantas,
    veridico castam servet ab igne Deus.
Qui solo potuit verbo de virgine nasci,
    te dabit ostendi virginis esse virum.
 95Quod precor hoc aliquis mihi te permittere forsan,
    non sinet, et fraudem callida, dicet, agit.
Care Deo voces non audi Caesar iniquas,
    judicio livor tristis obesse solet.
Hunc animum fecit nobis mens conscia recti,
 100    consilii non est Phasias ulla mei.
Nescio quae dicunt magicae ludibria sordis,
    rustica qua semper simplicitate fui.
Si videor temere superos tentare, fatebor
    quam quae deficeret spes mihi major erat.
 105Adde quod aut ista volo suspicione levari,
    aut tibi non vivae conjugis esse loco.
Non quia vana levis metuam convicia vulgi,
    sed tibi quod potui displicuisse dolet.
Ergo nec aspicies laetam velut ante solebas,
 110    ni sim ignominiam fortiter ulta meam.
Ulcisci facile est saltem permitte quod opto,
    materia audacem spes facit esse nova.
Longa mora est postquam doleo sine teste, diesque
    ingrato plures lumine tristis ago.
 115Conscia mens animum stimulat de crimine falso,
    et male sub tanto pondere victa jacet.
Omnia quae potui, Christo duce, tristia ferre,
    hoc uno videor mortua paene malo.
Quae mihi fors miserae si non inimica fuisset,
 120    staret adhuc animi gloria plena mei.
Frangor et heu quantis jactor confusa procellis,
    quod videam est caelum praeter aquasque nihil.
Sola quid immenso faciam, et nova miles in alto ?
    Ante ratis numquam naufraga nostra fuit.
 125Christe, doce, nam tu solacia tristibus affers,
    litora quae quassae sunt propiora rati.
Tu potes et tuto dubitantem sistere portu,
    raptaque ab insanis vela referre Notis.
Rapta precor nostri bona nomina redde pudoris,
 130    immeritam videat vir meus ista pati.
Virgo viro data, virgo viro cum virgine vivo,
    quamque ego nota mihi tam vir et ipse fuit.
Vidit et indoluit vetus ille et perfidus hostis,
    qua potius duci suspicione licet.
 135Simplicis, heu, pulchrum vitae turbavit honorem,
    cui capto tantum nomine praeda fui.
Corpora non potuit, famam incestavit adulter,
    hoc nisi nil nostri perdite livor habes.
Quem tibi promisi, Caesar, sine labe futurum,
 140    jus habet in nostro perfida lingua toro.
Hanc praeter non sunt in eo vestigia, quamvis
    sit proba moechari quam volet illa potest.
At magis offensum ne reddat epistola forsan,
    suprema haec animi summa rogantis erit.
 145Pondera conjugii nostris precor adde querelis,
    et da servatam posse docere fidem.

IV. Barbara Eusebio.

[recensere]

Si qua nefas Graiae sunt hic, ut plurima, linguae,
    conveniens dominae littera nomen habet.
Quae tamen Eusebium nisi prima in fronte tulisset,
    nolles ignota scripta videre manu.
 5Aspice, si qua potes praegrandibus otia curis
    furari, officio res eget ista brevi.
Barbara Bythino sata sanguine, patre Tyranno,
    hac tibi sim lecta nota salute precor.
Esse velim quare ne sit tibi scire molestum,
 10    propositi non est causa pudenda mei.
Magnus es, ut fama est, lota de gente sacerdos,
    diceris et verum posse docere Deum.
Gentiles nihil esse Deos patriosque penates,
    sollicitor multos sed sine teste dies.
 15Et quantum natura sinit rudis ire per altum,
    tot membris unum suspicor esse caput.
Non tamen agnosco patriis infusa tenebris,
    quae velut e nebula lumina nostra vident.
Ad te nostra igitur properavit epistola supplex,
 20    his rebus miserae quod potes esse velis.
Quoque modo id fiat, qua sim ratione docenda,
    si tamen, ut debes velle docere, voles.
Unus et hic animo mihi compatiente fidelis
    ostendet, per quem carmina nostra legis.
 25Sed ne forte putes de me tibi falsa referri
    quod de me nolles credere crede mihi.
Credenti facile est rescribere pauca puellae,
    sum Graias, quamvis barbara, docta notas.
Me pater exactis tribus haec ad tempora lustris,
 30    sollicite ingenuas quaerere jussit opes.
Quamvis ergo mei vernent juveniliter anni,
    non me, cui scribas, non satis esse puta.
Sunt etenim quae me suspensam saepe morantur,
    plurima de vestris scripta voluminibus.
 35Et quia tam firma niti ratione videntur,
    plus etiam patria relligione placent.
Quae tamen ut vestri texerunt mystica vates,
    mens mea quid claudant scire profana nequit.
Scripseris ergo brevi quae nos nescire dolemus,
 40    forte tuo poteris complacuisse Deo.
Quis Deus exsistens ante omnia saecula solus,
    quale apud hunc verbum rere fuisse Deum ?
Omnia quis fecit ? Sine quo nihil ? Aut quid in illo
    vita est ? Quam lucem nox capere ulla nequit ?
 45Quis testis de luce fuit ? Quae illuminat omnem
    lux hominem ? Quis non notus in orbe fuit ?
Quem non excepere sui ? Quod denique verbum
    fit caro ? De verbo quomodo facta caro est ?
Ardua scripta magis quam quae mediocria captent
 50    ingenia, o hominem qui capere illa potest.
Vana per haec nostrae fiunt ludibria chartae,
    heu mihi quas larvas carmina nostra sonant.
Stupra, doli, fraudes, polluta libidine sacra,
    si faciunt divos patria terra sapis.
 55Sed puto de superis haec est sentire nefandum,
    commendant vestrum sobria scripta Deum.
Sicut enim plures male res capit una magistros,
    commodius plures qui regat unus erit.
Et gravis est uni divisa potentia regno,
 60    sume Deos plures munde jacebis iners.
Unus et hic trinus solo regit omnia nutu,
    littera de vestra plurima lege docet.
Hunc unum trinumque animus cognoscere gestit,
    fac nequeam per te non didicisse queri.
 65Hic quoque sunt nostrae quaedam sublimia menti,
    quae nisi tu doceas unde petemus opem ?
Quis pater ingenitus ? Quis filius ? Et quis ab illis,
    procedit patrio spiritus igne potens ?
Qui credam potuisse aliquem de virgine nasci,
 70    ni per te miserae luceat ista fides ?
Non haec Oleniae nutritum lacte capellae,
    de superis aliquem delituisse docent.
Ista nec in varias labentem Protea formas,
    membra nec hic patrium parturit orba femur.
 75Nulla hic prolifico de vertice nata virago est,
    non fert hic aliquam lubrica concha deam.
Nulla hic sunt veterum deliramenta deorum,
    o sacram multa relligione fidem.
Quaeris ubi intuear legis mysteria vestrae,
 80    in patria, mirum, discimus ista domo.
Est vetus hic, omnes, quibus est, neglecta per annos
    condita de vestra bibliotheca fide.
Hanc nisi deridens nemo conspexit, ab illo
    quo primum in patrias tempore venit opes.
 85Hanc paulo ante aliquis Rex Pontica sceptra gubernans
    attulit affines depopulatus agros.
Hanc quoties licuit secura per otia furtim,
    intrabam studiis officiosa novis.
Utque sumus vetiti cupidissima turba puellae,
 90    divinum rebar quo prohiberer opus.
Sed neque falsa fui quamvis muliebriter egi,
    et juvat a vetito non potuisse trahi.
Illic Hebraeos, divina poemata, vates
    vidimus et famae nuperioris opus.
 95Vidimus antiquo descripta oracula Mosi,
    vidimus et quicquid lex modo vestra probat.
Denique quicquid erat sic nos vidisse fatemur,
    lumina ceu Solem nostra videre solent.
Per nebulas ut tecta videt longinqua viator,
 100    ut videt in tremula navita lumen aqua.
Sic ego mortiferae nondum eruta noctis ab umbra,
    quo videam miserae lumen abesse queror.
Cur aliena petam patriis exercita sacris,
    nescio, si quaeras, sed tamen ista peto.
 105Nemo mihi est vestra de relligione magister,
    ni mihi dicatur littera muta loqui.
Sic est, illa fuit mihi causa cupidinis hujus,
    prima mihi invisum fecerat illa Jovem.
Forsan et ille potest timidae favisse puellae,
 110    quem trinum nobis littera multa refert.
Et nisi credentem vatum chorus ille fefellit,
    hoc est in toto mitius orbe nihil.
Adsit et ut totiens avida mihi mente vocatur,
    sic se agnoscendum praebeat ipse mihi.
 115Tu quoque cui nostrae dictant mandata Camenae,
    pectora consiliis instrue nostra tuis.
Quid faciam per quod de sordibus eruar istis,
    heu, quantum cultus displicet iste mihi.
Jamdudum libuit patrios exire penates,
 120    sed timidam custos qui prohiberet erat.
Nunc tamen o tenera crudelem in virgine patrem,
    heu, nimium duro carcere clausa premor.
Utque diu latuit, quam fertur Abantius heros
    ne pareret forti praepediisse sera.
 125Sic ego marmorea in turri conclusa reservor,
    ne studeam cupidis complacuisse procis.
Stulte parens, non haec alicui debetur amanti,
    virginitas soli nostra dicanda Deo est.
Rara comes mecum sed quae fidissima certe est,
 130    et vigil occlusas excubat ante fores.
Triste coarctatis caput effero saepe fenestris,
    et juga prospectu metior alta meo.
Nunc aliquis volucres faceret mihi Daedalus alas,
    nunc ego Triptolemi curribus ire velim.
 135Non me cara parens, non me pater anxius aevo,
    non patrius plena messe movebit ager.
Protinus evadam gentis qua turba lavatae,
    veridico tantum praedicat ore deum.
Sed vetor, et tristes meditor sine teste querelas,
 140    ipsa animi testis conscia sola mei.
Quacumque aspicio longo stant ordine circum,
    quos pater ut colerem jussit habere deos.
Heu, dolor ista colam stulti ludibria saecli,
    ah pereat lapides qui putat esse deos.
 145Ipsa ego ut excessi primum puerilibus annis,
    nunc quoque tot divos suspicor esse nihil.
Nec ratione caret cur sic ego credere malim,
    est aliquid veteres evoluisse libros.
Praecipue haec animo nuper vigilante notavi,
 150    carmina Jessaeo vaticinata seni.
Quae diversa colunt gentes simulacra profanae
    cuncta sibi humanae constituere manus.
Ora quibus numquam vero sermone loquentur,
    quo nequeant aliquid cernere lumen habent.
 155Nulla soni venient vanas elementa per aures,
    nare sub ipsorum non erit ullus odor.
Organa deficient stupidas gustantia linguas,
    cassa locuturae guttura vocis erunt.
In manibus nullum tactus erit instrumentum,
 160    stant fulti nequeant quo tamen ire pede.
Noster at in caelo Deus est, quaeque ipse volebat,
    omnia de veteri condidit orta chao.
Verius haud potuit tantus praedicere vates,
    quis nisi mentis inops certa negare volet.
 165Eia igitur dum laeta viret dum pullulat aetas,
    dum pudet ingrata relligione premi.
Eripe clamantem Stygia de nocte puellam,
    caelestem populis pandere docte viam,
si tua luminibus contingat epistola nostris,
 170    non cupiam voto prosperiore frui.
Praecipue si quae mihi sint facienda docebit,
    quo possim soli complacuisse Deo.
Tunc ego, vaticinor, totis accensa medullis,
    clamabo patrios crimen habere deos.
 175Jam mihi per scopulos videor salebrosaque saxa
    effugere, irati jussa tremenda patris.
Ille quidem ferus est, larvasque ita respicit istas,
    cogitet ut vestram perdere saepe fidem.
Viderit aversam cultus sprevisse priores,
 180    ipsius, haud dubie, tam furit, ense cadam.
Nunc externa quidem longe est in regna profectus,
    absentemque domo tertia luna videt.
Ignibus octavum postquam illa refecerit orbem,
    longius a patria non erit ille domo.
 185Opportunus abest, nec tempore possumus umquam
    si libet hoc ipso commodiore frui.
Non precor ut venias, longa est via, sed tamen oro
    ut veniat pro te littera scripta mihi.
Quod tamen ut peterem calamo dubitante timebam,
 190    ausuram vetuit longius ire pudor.
Jam satis ingratae numeramus taedia vitae,
    o utinam placeat littera nostra tibi.
Ardeo quam primum sacro de fonte lavari,
    haec est propositi maxima causa mei.
 195Nunc te si qua tibi est vestrae reverentia legis,
    deprecor hic miserae quam potes affer opem.
Nec me destituas dubiis, mitissime, rebus,
    stat mala pro vobis qualiacumque pati.
Adde fidem famae de te mihi tanta locutae
 200    et mihi, si nequeas corpore, mente veni.

V. Sabina Alexio.

[recensere]

Sic ubi perdiderit carum viduata sodalem,
    si canere hoc dicas, maesta columba canit.
Non quia te nolim rebus gaudere professis,
    sed mihi quod tecum non licet esse queror.
 5Tu quoque credentem potuisti fallere nuptam,
    primaque de nobis fraus tua nomen habet.
Si mea non potuit ruditas meruisse favorem,
    cur tua fit nostro crimine tarda fides ?
Profuit hoc miserae taedas praeferre jugales,
 10    sic quoque vestalis nubere virgo potest,
quae mihi prima fuit facta est nox ultima tecum,
    quaeque dies nobis te dedit illa tulit.
At mea virginitas bene tot servata per annos,
    maestitiae pretium pondus et instar habet.
 15Hoc bene successit quod sum sine crimine nupta,
    hoc male quod cogi creditur ille pudor.
Vivere si lecto tecum licuisset in uno,
    summa prior voti non fuit ulla mei.
Hanc tibi tuque mihi qua sola nocte licebat,
 20    accepta dedimus condicione fidem.
Oscula non etiam plus quam fraterna dedisti.
    Sed tamen his pejus lingua locuta tua est.
Vive soror votum non dimissura pudorem,
    diversa exilio terra petenda mihi est.
 25Cum referet plenam ter septima messis aristam,
    si vivam reditu laeta ferere meo.
Non secus obstupui, quam quae super Alpibus altis
    audiat immites pendula dama lupos.
Scilicet ipsa viro vivam sine conjuge conjux,
 30    quemque velim coram semper abesse querar.
Quid mihi Romulides meliori sidere nuptae,
    quid Latiae dicent invida turba nurus ?
Omnia liberius credit mala vulgus iniquum,
    esse bonis semper fama maligna solet.
 35Qualiter imbriferis tellus siccatur ab Austris,
    sic animum movit nostra querela tuum.
Et tibi jam Tyriae vestes jam purpura fulgens
    excidit, est humeris mantica sumpta tuis.
Hei mihi quid feci ? Quali sum nupta marito ?
 40    Huic forma nescit maxima Roma parem ?
Tempus erat rebus nox abstulit atra colorem,
    per nigra non ullus nubila fulgor erat.
Oscula discedens lacrimis confusa dedisti,
    hoc repetens longo tempore "vive soror".
 45Ibis et, heu, miseram cui me fugitive relinquis,
    quam properas, dixi, sim comes ipsa viae.
Et simul excideram vix tu solatus amantem,
    tempore dicebas sola fer esse brevi.
Hebdomas implevit ter septem tertia messes,
 50    nec tua promissa est verba secuta fides.
Durius invisas crescit mihi tempus in horas,
    quo sine te miserum vivere dulce mori.
Aspiciunt aliae coram sua gaudia nuptae,
    seque laborantes qui tueantur habent.
 55Absentem ipsa gemo, sine conjuge nupta, maritum,
    meque laborantem qui tueatur abest.
Ergo ego turbato currentibus ordine fatis,
    quo sim nupta minus sum data nupta viro.
Sola fui patiente animo, sic esse juvabat
 60    quod volui vita virgine posse frui.
Cur tamen haec tecum non est concessa voluntas,
    qua melior nobis palma futura fuit.
Laudantur qui cum liceat peccare recusant,
    quo careas facile est abstinuisse bono.
 65Innocui thalamo convenissemus in uno,
    castaque foedasset corpora nulla Venus.
Sin ea conjugii tollat reverentia laudem,
    noster in accepta prole stetisset amor.
Parvus in hac aliquis lusisset Alexius aula,
 70    unde haec exiguum, littera venit, opus.
In qua, me miseram, quam tristibus anxia curis,
    sufficio lacrimis non satis ipsa meis.
Ditibus ingredior triclinia strata tapetis,
    mallem humilis tecum tecta subire casae.
 75Aula laborato speciosa renidet ab auro,
    quo videam nostrum talia lumen, abes.
Quaeque placent aliis mihi sunt invisa, pigetque
    qualescumque inter vivere delicias.
Anxius ipse pater multis Euphemius annis,
 80    quod, nequit, ingratum est, dedoluisse semel.
Talis erat puerum qui tot de fratribus unum,
    deflevit senio jam subeunte pater.
Sic trabe de querna luxit pendentia nati,
    corpora Psalmographae duxque parensque lyrae.
 85Mater et Aglae tua me solata dolentem,
    saepe aliquo visum nuper in orbe refert.
Parce nurus lacrimis, neque nos consume dolendo,
    magna tuum fama est vidit Edessa virum.
Multa igitur nobis te quaerere littera missa est,
 90    littera quae semper reddita clausa mihi est.
Misimus Hebraeas urbes veteremque Siona,
    reddita nec fama est nominis ulla tui.
Non Hellesponti tetigisti litora, nec te
    Bosphorus angusto vexit uterque mari.
 95Nec fera, te nobis consulta, Britannia vidit,
    plenave praesenti Teutonis ora Deo.
Ad sacra non visum Zebedidae limina divi,
    nemo sub Hispano vivere Sole putat.
Misimus ad fortes aliquem te quaerere Gallos,
 100    heu, nec apud Gallos quando videris, ubi es ?
Ergo tuum nomen tibi convenit illud Alexi,
    littera responso nulla onerata tuo est.
Forsan et agnosci non vis ubicumque locorum,
    ex patria quemquam noris adesse domo.
 105Hei mihi, sic etiam patria potes urbe latere,
    et saepe ex oculis tutus abire meis.
Multa ferunt anni fugienti incommoda formae,
    et nullo est idem semper in ore color.
Suspicor illius florem cecidisse juventae,
 110    legitima juncti qua ratione sumus.
Quaeque abeuntis erant tenui vix pulvere sparsae,
    fors tegit hirsutas improba barba genas.
Et quae cum patuit tabulas referebat eburnas,
    ruga fatigata plurima fronte sedet.
 115Et pluviis madefacte et solibus uste diurnis,
    hic etiam certe sic latuisse queas.
Cur tamen in misera crudelis conjuge dici,
    quod precor ut jam non esse, fuisse velis.
Illa tua hoc virtus, hoc nobilis ille requirit,
 120    qui tibi nunc tardo pectore sanguis hebet.
Sic ego debebam de te meruisse tot annos,
    postulat hoc caelo teste relicta fides.
Aut illam reddas quae me male dextra fefellit,
    aut tu qua fallis fraude ferere nocens.
 125Grata Deo non sunt fallentia pectora, nec te
    fraude tua superis posse placere puta.
Qui nos conjunxit, conjunctos esse volebat,
    vita tua est illi dissona, crimen habet.
Finge dari, veniamque tibi culpamque remitti,
 130    quis dabit ut possis non nocuisse mihi ?
At nocet utiliter qui quo nocet adjuvat idem,
    nil queror, est curis pars bona dempta meis.
Ferre decet patienter onus quod ferre necesse est,
    qui jacet invitus, durius ille jacet.
 135Sors mea sunt lacrimae, tristes mea vita querelae,
    unda sit o utinam sordibus illa meis.
Abluat, et superum puram transmittat ad arces,
    qua niveas ducit signifer agnus oves.
Illic, ut fueris nullo mihi in orbe repertus,
 140    certe in caelitibus inveniere locis.
Membra sed ut possim prius hic tua tangere supplex
    castus in edomito pectore quaerit amor.
Deprecor exaudi patriamque revertere in urbem,
    si modo adhuc aliquo vivus in orbe lates.
 145Praebueris vitamque mihi mortemque fugaris,
    in mea si dexter vota futurus eas.
Si minus o curae tristes lacrimaeque valete,
    amplius in vobis spes mihi nulla manet.
Quod superest uni tibi, magne, dicetur, Iesu,
 150    et tibi quae nullo mater es usa viro.
Tu quoque, ut occidero si forte redibis Alexi,
    quod doceat quo sim condita carmen habe.
Dum gemit absentem sine crimine nupta maritum,
    fessa malis placida morte Sabina jacet.

VI. Pelagia Nonio.

[recensere]

Tecta virum nigro mulier simulante cucullo,
    ausa vir esse ipso nomine paene fui.
Et nisi tu nosses etiam hoc mentita fuissem,
    tanta sub hoc habitu cura latere mihi est.
 5Frons tamen exterior quod nomine scripta virili est
    cognita cum superis causa duobus erit.
Arte quidem misero qua sum bene perdita mundo
    inveniam regni divitioris opes.
Si qualem decuit titulum confessa fuissem,
 10    cur tegat exiguos penula longa pedes ?
Jamque esset de quo gauderet perfidus hostis,
    cognita si vulgo fabula facta forem.
Ergo vir et mulier scriptura decebat ut essem
    vir reliquis, uni femina nota tibi.
 15Nec tibi quae totiens sum nomine dicta sororis,
    in prima fratrem fronte fuisse pudet.
Et soror et frater rogo te fratremque patremque
    parce, erit in versu si qua litura meo.
Per scelus arma quidem multum desueta resumo,
 20    ingenio nocuit pristina vita meo.
Tunc quoque quae turpes ducebat saepe lituras,
    falleret ut multos officiosa manus.
Nunc stupet et nudam dubitat tetigisse papyrum,
    tam pudet hoc sero posthabuisse nefas.
 25Conscia praeteriti sceleris praesentia semper,
    mens timet, et proprio fracta pudore jacet.
Et licet in melius mores abiere nefandi,
    attamen et durum est et meminisse dolor.
Sicut enim quem nulla premit sentina malorum,
 30    nulla sub erecta nubila fronte gerit.
Sic male quem tacito mens conscia fune flagellat,
    lucida vix audet tollere ad astra caput.
Tu nosti qua sorte prior mihi fluxerit aetas
    hei mihi quam multos perdidit illa dies.
 35Formosa exterius vultum depicta rubebam,
    foeda sed interius tota Mephitis eram.
Ancillis comitata tribus sublime ferebar,
    dignior in putri sola jacere luto.
Saepe aliquis spectans propere veneratus euntem,
 40    nescius abscessit per mea facta nocens.
Saepe pudicarum numerus mihi cessit, et ibam
    matronas inter sus lutulenta probas.
Extulit elatam ventosa superbia mentem,
    heu, quantum adjecit criminis illa mihi.
 45Quae fora quae plateae, quae thermae, quaeve diaetae,
    quae non sunt fastu plena theatra meo ?
Torta comas, fucata genas, gemmata lacertos,
    cura juventutis desipientis eram.
Immemor instantem tacite properare senectam,
 50    in mediis vixi nata puella rosis.
Immemor esse malis positam pro crimine poenam,
    ipsa mihi tamquam non moritura fui.
Nec potui, si quis monuisset, ferre monentem.
    Tam pectus saxo durius illud erat :
 55ah ! Pudet ulterius veterum meminisse malorum,
    turpe est ante viros facta pudenda loqui.
Quam tamen haec vellem detur mihi nulla referre
    copia, nec lapsam turpiter esse queri.
Namque ego nec refero vulgo ut mea facta notentur,
 60    sed queror ut medicum tristis et aegra feram.
Quem precor ut qualem primo te vulnere sensi,
    talis quae superant stigmata nigra leves.
Plura quidem superant quae quamvis oblita credas,
    est tamen haec saniem multus habere timor.
 65Attigeris medicante manu pater inclute Noni,
    nullus in hoc usquam corpore naevus erit.
Utque aliquo noster non est in corpore morbus,
    sic alia tanges vulnera nostra manu.
Antidotum veniens mihi portet epistola verum,
 70    credis ? Habet longas littera scripta manus.
Namque quid absentem moveas ne forte timebis,
    cui tu praesenti fulminis instar eris ?
Non etiam ut moneas opus est, quis montibus umbras ?
    Quis gelidas vitreis fontibus addat aquas ?
 75Maerentem solare animum quem dive ruentem,
    e Stygia revocas ne moreretur aqua.
Ille quidem per te sibi redditus ultima primis
    comparat, et prudens haec fugit, illa probat.
Qui sua dum justa trutinat commissa bilance,
 80    non semel est fassus quod sapit esse tuum.
Ergo prius, quem pulchra canunt mendacia vatum,
    solari exustam lampade tanget humum.
Ante mari volucres, pascentur in aere pisces,
    ante oriens vesper, vesper Eous erit.
 85Quam mea mutatis languescant pectora votis,
    devotam satis est me semel esse tibi.
Sicut enim assiduis decoctum solibus aurum,
    amplius, exactum, quod fuit esse nequit.
Sicut et aereo Phoenix reparatus in igne,
 90    non idem est juvenis qui fuit ante senex.
Si quem tota semel divini flamma caloris
    hauserit, antiquum non remeabit iter.
O dulces flammas, o grata incendia menti,
    quae tota in Christo liquitur atque fluit.
 95Non ego quas toto cogit mercator ab orbe,
    non ego quas totus continet orbis opes.
Denique non toto vellem prius orbe potiri,
    quam te non toto pectore, Christe, sequi.
Gratia dive tibi, tu me pater ista negantem,
 100    duxisti verae per pietatis iter.
A quoties niveo subit ista notanda lapillo,
    quae mihi te dederat prima videre dies.
Ut celebris sacra spectandus in aede Sacerdos,
    supremi populo preco tonantis eras.
 105Jam tibi contempti mundi fallentis honores,
    materiam verbis exhibuere tuis.
Ut sit in hac vita brevis et fugitiva voluptas,
    cui paret aeternas altera vita cruces.
Utque sit in caelo cui sordeat ista futurus,
 110    ante triumphantes umbra beata choros,
quamque incerta dies quae nos hoc corpore solvat,
    quam certum cunctis debeat esse mori.
Denique quam sit homo facili mutabilis aura,
    dum memoras verbis talibus usus eras.
 115Bulla palustris homo, ventus, flos, pulvis et umbra,
    incipit et cessat, nascitur et moritur.
His mea movisti nuper durissima corda,
    haec mihi tardanti non leve calcar erant.
Accessi et supplex populo spectante rogabam,
 120    curvato nudum poplite flexa genu.
Plene deo linguaque potens, animose pia vi,
    mole sua pressos docte levare animos.
Innumerabilium pressae gravitate malorum,
    ad veniam reditus si datur aede precor.
 125Multa precaturam lacrimae vetuere, nec ipse
    passus es aut frustra quaerere sive queri.
Atque ita ne dubita, spera bene, siste querelas,
    quam petis est facili causa tenenda modo.
Pondere multiplicis quantumvis obruta culpae,
 130    non est ad veniam janua clausa tibi.
Tanta Dei pietas, tanta est clementia Christi,
    ut miseros etiam vivere paene roget.
Quam misere et quoties cecidit peccator aberrans,
    ut citius surgat porrigit ille manum.
 135Venit enim salvare omnes non perdere quemquam,
    per quem Christicolae turba redempta sumus.
Magna habet haec aetas, majora exempla vetustas,
    tu quoque de multis pauca tenere potes.
Nil Maria Aegyptus nil Thaide pejus habebat,
 140    improba Magdalidum de tribus una fuit.
His tamen accessit repetiti gratia Christi,
    nunc pascunt superas turba beata dapes.
Sperne igitur placidum mundi fallentis amorem,
    fide Deo, maculas diluet ille tuas.
 145Sic breviter mecum populo mirante locutus,
    urebas quadam pectora nostra face.
O vox plena spei, dulcis vox plena salutis,
    dulce melos nostris auribus illa fuit.
Vix gavisa magis praesentis voce magistri est,
 150    cui peperit veniam lacrima fassa nefas.
Laetitia quoque vix credam potiore fuisse,
    quem solata Dei vox morientis erat.
Laetior inde abii quamvis quoque tristis ut essem,
    facta prius vitae causa fuere meae.
 155Tunc mihi quot madido vigilatae lumine noctes ?
    Quam multa assiduis fletibus acta dies ?
Donec ut es miserum doctus miserescere Noni,
    fulcita est manibus nostra ruina tuis.
Tu nimia obscurae mersam caligine noctis,
 160    jussisti insolitae lucis adire diem.
Per loca virosis errabam plena colubris,
    tu poteras tutae restituisse viae.
Jactatam dubio pugnantibus aequore ventis,
    duxisti in tutam Tiphy fidelis humum.
 165Frigida somnifero quassatae tempora ramo,
    mortua depulsa lumina nocte levas.
Jam quoque vicini subeunti limen Averni,
    non hac dicebas, itur ad astra via.
Protinus in tenebris apparuit error eunti,
 170    qui mihi deliciae nuper amorque fuit.
Tum primum agnovi quam me blandissima Siren,
    paene sub infames praecipitasset aquas.
Sic quis in Ionio sulcans vada caerula ponto,
    ni caveat dulci perditur exitio.
 175Hoc quemdam cavisse ferunt duo lustra vagantem,
    dum spolia in patriam Troica portat humum,
qui nisi sprevisset blandas audire querelas,
    subdisset miserae seque suosque neci.
Tu quoque vicina nisi me de morte tulisses,
 180    infernos alerem jam quota praeda canes.
At bene successit quod gaudia falsa sequenti,
    indice te fuerant cognita vera mihi.
Quae simul agnovi, valeat prius omne quod actum est,
    quae superant, dixi, tempora lucis erunt.
 185Sic aliquis caeco puer enutritus in antro,
    lucis egens tenebras omnia habere putat.
Qui simul invisae paulatim assueverit aurae,
    amplius in caeca non volet esse domo.
Miraturque novas formas rerumque colores,
 190    multaque inexpleto lumine monstra videt.
Sic aliquis spectans fallacis inania somni,
    mente soporata gaudia vera putat.
Ut vero evigilat blandae ludibria noctis
    damnat, et ex animo non cecidisse dolet.
 195Sed ne forte pias offendam pluribus aures,
    cetera sunt animo concipienda tuo.
Sponte sua nec enim licet addere calcar eunti,
    sic pietas nobis cognita saepe tua est.
Et nunc incipio canis albere capillis,
 200    et prope supremum suspicor esse diem.
Quid faciam ? Quo fine jubes hanc ire senectam ?
    Indicio certam da pater esse tuo.
Opprimor immodicis sub iniquo pondere curis,
    meque vocat primum subdita turba patrem.
 205An decet hoc celare etiam et post fata latere ?
    Nunc ego sum vitae paene inimica meae.
Hac pater obtestor me sollicitudine solvas.
    Sive ego sim frater sive vocanda soror.
Jamque vale nostrisque favens accede querelis,
 210    et lege placato carmina nostra Deo.

VII. Maria Aegyptia Zozimae.

[recensere]

Accola fluctivagi rapidas ad Jordanis undas,
    cognita non ulli ter tria lustra vagor.
Proxima post nonam successit Olympias, et jam
    alter in obliquo tramite Phoebus erat.
 5Cum tot ab humanis positae congressibus annis,
    missus es optatae ferre salutis opem.
Excidit ? An memor es qua sis mihi parte monendus ?
    Aut etiam quae sim forsitan ipsa rogas ?
Hoc te, sancte pater, non convenit esse putari,
 10    ex vultu probitas emicat ipsa tuo.
Non mea signatam quod habebat epistola frontem,
    nec mihi qua premerem vincula gemma fuit.
Forte quis addubitet qui me non noverit umquam,
    sed tamen haud ratio convenit ista tibi.
 15Nam mihi ut incoepta est titubanti littera dextra,
    pro signo versus unus et alter erant.
Accola fluctivagi rapidas ad Jordanis undas,
    non tibi, si nescis, forte reperta fui.
Ipse pater superum mihi te transmisit, ut esses
 20    communem populo testis inisse viam.
Et simul humanis abiturae rebus eundum,
    qua sit, opus verum praemonuisse fuit.
Neu tantae jejuna viae commissa fatiger,
    ante hic caelesti me vegetare cibo.
 25Hunc ex te monitore Deo cum forte rogarem,
    polliciti, recolo, summa erat ista tui ;
quaecumque es tacitae cultrix insignis eremi,
    pars ego sim precibus quantulacumque tuis.
Non mihi sorte aliqua casuve reperta, sed ipso
 30    quem colis, ut fieres nota, volente Deo.
Lucifer igniferum cum Phoebus obiverit orbem,
    accipies avido quem petis ore cibum.
Terribilis duodena rotae semel astra remensus,
    sol stupet egressum jam rediturus iter.
 35Nostra nec interea tetigisti litora necdum
    addita pollicita est in tua verba fides.
Longa via est et tu cumulato tardior aevo,
    nullaque adhuc forsan est via coepta tibi.
Hei mihi, quando feram languentis vota senectae ?
 40    Spem veniae, vitae gaudia, mortis opem ?
Ut Sol occiduas fessus declinat in undas,
    nec jam cum superis amplius esse potest.
Sic mea praeteritos aetas dum respicit annos
    vix se posse putat longius aegra trahi.
 45Jam mihi maturam faciunt ter quinque senectam
    lustra, meas pulsat mors remorata fores.
Sat vitae fatisque datum, quae deinde sequetur,
    est alio melior vita futura loco.
Prima sed, heu, nimium juveniliter acta juventa est,
 50    pars vitae brevior sola dicata Deo est.
Ah ! Pudet et veteris dolor est meminisse ruinae
    nam sua quis dici turpiter acta volet ?
Attamen est ratio quae nos ea dicere cogat
    tu pondus merito praecipientis habes.
 55Et cur ante Deum pudeat malefacta fateri
    ad veniam fassis qui pius esse solet ?
Prima suis lusit numeris improvida certe
    quae tria vix aetas claudere lustra solet.
Hoc ego vulgares sum tradita tempore in usus
 60    turpibus, heu, nimium quaestibus ausa frui.
Nec me Cypriacis fuit umquam pejor in armis
    Tam bona Pontigena sub duce miles eram.
Moenia Pellaeo juveni fundata colebam
    quis nihil Aegyptus clarius alma videt.
 65Jam nimia primam polluta libidine vitam
    perdita jam mundo vivere certa fui.
Fit peregrinantum Solymam concursus ad urbem
    causa novae populis crux pietatis erat.
Per mare sulcantes adii vada caerula nautas
 70    non fuerant votis invida turba meis.
Mercedem rigidus poscebat navita justam
    pro naulo miserum corpus habere dedi.
Ventum erat ad sanctum Solomonia templa Siona,
    illo constiterat crux veneranda loco.
 75Hic ego ter conata aedes intrare sacratas
    ter jacui sacras ante repulsa fores.
Dum queror et merito ista pati, sine teste, recordor
    visa mihi a dextra est matris imago Dei.
Accessi, supplexque Deam sic orsa precabar :
 80    "O mater thalamo nullius usa viri,
aspice me qua corda soles pietate tuorum
    vivam quod superest temporis omne tibi."
Annuere oranti visa est mitissima Virgo,
    amplius haud ulla est facta repulsa mihi.
 85Hic mihi nescio quae stupidas vox fertur ad aures
    Jordanis ad ripam vita petenda tibi est.
Obstupeo vocemque sequor jam certa prioris
    delicias vitae linquere, inire novam.
Tempore ab hoc deserta colo tot sola per annos
 90    hic quam perdideram vita reperta mihi est.
Hic mihi parta quies nullo mutabilis aevo,
    caelestem referunt hospita lustra domum.
Deserat hic fugiens morientes spiritus artus,
    Hic mea sub viridi caespite membra cubent.
 95Hic ego me vidisse aliquem tot euntibus annis
    non memini praeter teque trucesque feras.
Tu mihi praesentis positurae munera vitae,
    missus es ignotae lucifer esse viae.
Ipsa viam ingredior morti vicina propinquae
 100    anne precor solam me pater ire jubes ?
Heu, timidam noctis terrent simulacra futurae
    suetaque ad extremos larva venire dies.
Seu vigilant oculi, caeca seu nocte premuntur,
    sollicitor variis hoste minante modis.
 105Tristia nunc stupidam turbant insomnia mentem
    qualia lymphati saepe videre solent.
Saepe mihi videor deserta per avia longam
    ignotamque aegre carpere sola viam.
Te pater interdum deserta quaerere terra,
 110    hostiles omni parte timere minas.
Utque agit in somnis ferus ille et perfidus hostis
    sic neque concessae tempore lucis abest.
Haec ego te patior nostro tardante periclo,
    spes tamen est animi fomes et aura mei.
 115Spiritus infirmis vix artubus aeger adhaeret
    ut sitiens dura planta laborat humo.
Utque vagus liquidas cervus desiderat undas
    quando gravem poto pertulit angue sitim,
omnibus impatiensque jugis et vallibus errat
 120    arida ut invento pectora fonte riget.
Sic sitit hic animus vivum, sua gaudia, fontem
    sic panem mea mens esurit aegra Deum.
Quis dabit hoc miserae, ut corpus positura caducum
    ex manibus capiam fercula sancta tuis ?
 125Quando erit ut veniam, et vultus ferar ante beatos,
    in quibus est superis gloria plena choris.
Credo equidem nec vana fides, quia vivit et ipsum
    vita redemptorem est nostra secuta Deum.
Quem propriis visura oculis in carne resurgam
 130    cum sub eo stabit judice summa dies.
Ergo laeta feram patiendae vulnera mortis
    haec est in tacito spes mihi clausa sinu.
Vix tamen ante isto mortalis carcere vitae
    in se dissolvi spiritus ipse potest.
 135Quam mihi promissae portanti dona salutis,
    ad sacros liceat procubuisse pedes.
Fiat ut hoc praestare tuum est, idque esse memento
    polliciti seriem diximus ante tui.
Hoc est quod multis facit anxia pectora curis,
 140    hoc est quod requiem non sinit esse mihi.
Hoc ego tot lacrimis, hoc tot suspiro querelis
    haec voti series summaque summa mei.
Tardior ipse tamen numquid spe ludis inani ?
    Aut fortuna tuae non fuit aequa viae.
 145Ah, quoties rapidi remeavi ad Jordanis undam,
    ah quoties refero tardior inde pedem.
Spes tamen adjecta est nostris non invida votis
    solatae caelo commiserante sumus.
Namque ita scribenti tamquam spes omnis abisset,
 150    vox bona, ne dubita, jam properabit, ait.
Sancte pater, propera promissaque debita firma
    causa est cur properes magna decensque tibi.
Non tibi nunc oneri, neque tarda futura senecta est
    quemque feres tecum te feret ille mihi."
 155Ipse etiam rapidas sternet placidissimus undas
    incluta qui gemini nomina fontis habet.
Utque olim placidum Christus superastitit aequor
    sic ibis sicco per vada summa pede.
Ipsa frequentatum te praestolabor ad amnem
 160    nec via carpenda est longior ulla tibi.
Haec quoque verba loco partim nunc scribimus illo
    hei, male frigenti verba notata manu.
Cernis ut aerea cortex mihi raptus ab ulmo est
    arida funebres fecit arundo notas.
 165Nunc tamen hanc miserae satis est cecinisse querelam
    quod superest unum te pater esse decet.

VIII. Dorothea Theophilo.

[recensere]

Haec tibi de sponsi munuscula mittimus horto
    frigida quo numquam tempore vernat humus
accipe, ne dubita, non est rosa falsa, nec ipsa
    inficit adjectus punica mala rubor.
 5Non tamen has Cytherea rosas Venus ulla colorat
    non has Idalio sub lare ponit Amor.
Rossidaque Hesperidum non legit ab arbore poma
    qui tibi miranti tradidit ista puer.
Ipse suo sponsae transmisit Christus ab horto,
 10    gratia ubi aeternis vernat amoena rosis.
Ad loca ducebar patiendae proxima mortis
    ante meos oculos constitit iste puer.
Has tibi sponsa rosas sponsus transmittit Iesus
    hinc ubi nulla herbas bruma perurit, ait.
 15Mandati memor ipsa tui, puer optime, dixi
    an meus hinc aliquo nuntius esse voles ?
Annuit, ergo, inquam, vade atque reversus in urbem
    ardua Romani limina quaere ducis.
Protinus occurret tibi scribarum optimus illic
 20    qui grave divini nomen amoris habet.
Postquam constiterit, quae nunc mihi munera portas
    cum tribus haec illi da tria mala rosis.
Si rogat unde feras vernos in frigore odores
    hos tibi Dorotheam sic tribuisse refer.
 25Finieram, injectae reliquum vetuere catenae,
    quassaque crudeli virga cruenta manu.
Constitit ille tamen mandataque talia paucis :
    "Scribe, ait, et tabulas protulit atque stylum.
Vix potui exiguo spatium exorare labori,
 30    tam fera Fabricii Consulis ira fuit.
Ipsa perurentis consedi in frigore saxi,
    pallida jam virgis, frigore, fuste, metu.
Multa minans lictor virgas vibrabat et ensem,
    scribere tunc quicquam me potuisse putas ?"
 35Applicui tamen et digitos in verba coegi,
    ut glacies gelidae diriguere manus.
Afflabam calido torpentia membra vapore,
    vivus adhuc nostri spiritus oris erat.
Parte manus liquefacta rudes utcumque lituras,
 40    aedidit inferias funeris ipsa sui.
Qualiter ad Phrygii Maeandri litora cygnus,
    cantator mortis dicitur esse suae.
Mittimus ergo rosas quas et quae mala petisti,
    in Paradisiacis utraque lecta jugis.
 45Hoc tam credideras fieri quam climate nostro,
    sole sub hiberno posse virere rosas.
At locus est primo Phoebi surgentis in ortu
    aerei supra tertia regna poli.
Culta ibi vivaci viridaria cincta smaragdo,
 50    caelesti florum fertilitate vigent.
Angelicis illic manibus sata germina fragrant,
    ver ibi perpetuum perpetuusque dies.
Flaminibus vivax agitur caelestibus aer,
    nescit vitalem pestilis aura locum.
 55Denique non alicui locus iste obnoxius astro
    verna domus sponsi est deliciaeque mei.
Accipit hic puras terreno ex carcere mentes,
    hic patet aethereae janua prima domus.
Hunc vacuum fecit mortalibus Haeva colonis,
 60    heu, nimis audaci noxia facta manu.
Hinc mihi florigerum puer attulit ille canistrum,
    quem tibi nunc idem dona petita tulit.
At tu si sapies non tam mirabere dona,
    quam dare qui, quoties collibet, ista potest.
 65Februa sidereo quo Luna in pisce tenetur,
    aestivas quis eo tempore quaerat opes ?
Itala jam nullos mittit Lucania flores,
    difficilis Paestum nobile claudit hiems.
Nulla Syracusiae jactant violaria valles,
 70    florida Riphaea spargitur Hybla nive.
Maeonis haud croceis floret nunc Lydia campis,
    nec nive sed verno Tmolus honore vacat.
Languit Assyrium florum genus omne per orbem,
    Hierichus Scythico maeret adusta gelu.
 75Lugent Hesperidum pomaria nuda sororum
    perdidit aestivum Punica terra decus.
Omnia quae nostro Sol despicit altus in orbe
    nunc sine laetitia nunc sine honore jacent.
Denique nunc vireantque rosae vernentque vireta,
 80    totaque florigeram gratia pingat humum.
Quis mihi propositae passurae vulnera mortis,
    florida in extremo funere serta ferat ?
Quisve sinat legisse manu per vincla retentam ?
    Nullius hic causam suspicionis habes.
 85I nunc Christicolae ride promissa puellae,
    i nunc et Christum numen habere nega.
Quin potius per signa Deum cognosce potentem,
    et sequere hac qua me conspicis ire via.
Hac sequere ad superas haec proxima pertinet arces
 90    Tartara desipiens hactenus ima subis.
Aspice praeterea varias tot signa per urbes,
    qualia vestrati sub Jove nemo facit.
Et vera cognosce Deum ratione potentem,
    et sequere hac qua me conspicis ire via.
 95Et nisi praesenti mens ebria fallit amore
    mutato Christi pectore miles eris.
Tu quoque vivificae gustabis pocula mortis,
    haec quoque victuro strata palaestra tibi est.
Postmodo caelesti mihi respondebis in horto
 100    tunc capiti reddes florida serta meo.
Nunc ego sollicitor properatum imponere finem,
    heu mihi quam duram mox obitura necem.
Certa tibi interea fidei sint pignora nostrae,
    addita purpureis punica mala rosis.
 105Si tamen hoc aliqua corpus dignabitur urna,
    posteritas cineri sic precor adde meo.
Ultima Dorotheam pro Christo vulnera passam,
    hoc me idem tumulo condidit, hospes abi.
Cetera quae volui tecum puer iste loquetur,
 110    sit licet, est superum numen ab arce, puer.
Frigida nunc avidae praebemus colla securi,
    deque meo modicum carmine vulnus abest.
Christe, fer hanc animam promissi in gaudia caeli,
    ipsa tuo solvor carcere terra. Vale.

IX. Eobanus PosteritatI.

[recensere]

Quam legis Hessus amans quondam tibi diva reliquit
    ipsa tuo ut legeres tempore Posteritas.
Nam neque tunc fueras cum scriberet ille nec umquam
    speravit vultus posse videre tuos.
 5Quam sibi praesentem nemo conspexerit umquam
    omnia quae sequeris ultima semper anus.
Quo magis appeteris magis hoc fugis improba retro
    ludis amatores lubrica diva tuos.
Atque ut semper abes praesens viventibus aevum
 10    sic si respicias pristina semper ades.
Sed neque praesentem nos te veneramur amantes,
    nescio qua potius laude futura places.
Nata diu vivis, quae nondum nata, futura es
    vatibus antiquis nata, futura mihi.
 15Nemo tuis potuit vivens amplexibus umquam
    nemo tuo praesens captus amore frui.
Lubrica decedens, veniens simul atque resistens,
    non tua deprendi mira figura potest.
Non mihi te Coi manus ingeniosa magistri,
 20    pinxerit aut Zeusis, Parrhasiusve senex.
Non vidit plures fingentem Protea formas,
    omnis in Oceano cognita turba mari.
Adde modo ut venias vultu non semper eodem,
    constes interdum nigra aliquando nitens.
 25Saepe quidem multos qui te impatienter amarunt
    rejicis, et nulla laude superba juvas.
Contra etiam multos ita diligis optima mater
    ut vita dignos perpete in astra leves.
Es tamen omnigenum judex aequissima rerum
 30    et justa ex omni parte statera tua est.
Seu mihi dura igitur mater seu blanda futura es,
    inter amatores fer precor esse tuos.
Ultima tu nostras Heroidas inter haberis
    ultima nam cunctis rebus adesse soles.
 35Attamen ut noris primam te semper amavi,
    o animae certe cura secunda meae.
Te prius ex animo finxi quam dicere possem
    qua mihi praecipue parte sequenda fores.
Ingenium tibi paene puer juvenile dicavi
 40    esse tuae cupiens pars quota militiae.
Ergo utcumque legis olim mea carmina quisquis
    venturae socius posteritatis eris.
Quae mihi terra parens, quae nostrae stirpis origo,
    quae fuerint vitae tempora, nosse voles.
 45Qua videt undantem fluvio Germania Rhenum
    et velut in centrum Teutonis ora coit,
terra viris colitur, Cattos dixere vetusti,
    nunc aliud pugnax Hessia nomen habet.
Mons ibi Christiferae celeberrimus aede puellae
 50    radices vitreis Aedera lambit aquis.
Parva quidem nostris sed Francoberga Camenis
    obscuras inter non habitura locum.
Si modo tu fama vatem dignaberis ulla
    posteritas qui te tam reverenter amat.
 55Illic vitales primum decerpsimus auras,
    nascenti primam praebuit illa diem.
Jam ter quinque ierant a nato saecula Christo,
    annos deme tamen cum tribus inde novem.
Quaque ego nascebar fulsit lyra nocte, fuitque
 60    una ortus facies illius atque mei.
Non ego falsa loquor, vertentem consule mundum
    sacra dies Jani Regibus illa fuit.
Quae mihi signa domus, qui sint ne quaere parentes
    pauper uterque fuit sed sine labe parens.
 65Non genus aut proavos numero non stemmata avorum
    virtute o utinam nobilis esse ferar.
Prima quibus puero studiis accreverit aetas,
    nil moror et certe nemo rogare volet.
Protinus hinc primis quantumque recordor ab annis
 70    nescio quo vatum numine raptus eram.
Nondum cognoram nomen titulumve poetae
    ipse mihi nondum, Tytire, notus eras.
Dixerit incauto si quis tamen ore poeta,
    protinus impatiens et sine mente fui.
 75Nectebam numeros ratus hoc utcumque decere,
    lex mihi tum versus cognita nulla fuit.
Tam fuit ignotis fautrix natura poetis
    da veniam superis hi mihi majus erant.
Vivere jam nullos omnes vixisse putabam
 80    tam puer et nondum forte decennis eram.
Namque fere nuper Germania nostra solebat
    non pueros studiis sed dare paene viros.
Quippe magis bello atque armis intenta gerendis
    res tantum Latio protulit ore sacras.
 85Nunc vero Ausonias ita se convertit ad artes
    ut Latio fuerit paene latina magis.
Atque ut eo redeam quo sum digressus, ut autem
    nunc etiam vates vivere certus eram.
Sorduit humanas quicquid sibi subdere mentes
 90    displicuit posset quicquid amare puer.
Obtulit in triviis quemdam fortuna magistrum
    qui numeris certum diceret esse modum.
Hunc colui supplex, illi tantisper adhaesi
    dum didici certis legibus ire pedes.
 95Sponte sua influxit paucis mihi Musa diebus
    et mihi jam puero non leve nomen erat.
Ut non praecipuus dubitarit scribere vates,
    Hesse puer, sacri gloria fontis eris.
Carmina cum primum populus mea lecta probaret
 100    clausa fere fuerant jam tria lustra mihi.
Illo me studiis Erphurdia magna fovebat
    tempore, et ingenii publica signa dedit.
Et jam quarta meis accessit Olympias annis
    Bucolicis lusit nostra juventa modis.
 105Pluraque praeterea juvenilia carmina lusi
    quae, quia sunt etiam publica, nosse potes
nunc mihi ab undecimo ter quintus vivitur annus
    aetatis non est plusve minusve meae.
Tempore quo Caesar ter maximus Aemilianus
 110    in Venetos duri fulmina Martis agit.
Scribimus illustres Heroidas ecce puellas
    has tibi praecipue dedico posteritas.
Accipe diva senex gremio tua pignora amico
    si potes atque piae nomina matris habe.
 115Has partim absolvit sub iniquo Prussia caelo
    qua vagus admissas Vistula sorbet aquas.
Partim ubi flaventes niger Odera versat arenas
    absolvi vidit nobile Gymnasium.
His mea Peligni mirari musa poetae
 120    ingenium potius quam sapere ausa fuit.
Hactenus a studiis si non vera omnia scribo
    ultima qua fallam causa sit ista precor.
Quos tulerit nostro Germania tempore vates
    e multis aliquot dicere forte roges.
 125Quisquis es Hutteni lector percurre libellos
    quemque suo reddit nomine quemque loco.
Inspice Posteritas Hutteni carmina vatis
    hunc recto poteris dicere jure tuum.
Hac igitur, forte atque alia ratione, poetae
 130    nullius in nostro carmine nomen erit.
Nomina transierim vatum non digna malorum
    invidia dicar non caruisse malis.
Vatibus addidero doctis mala nomina forsan
    judicium dicar non habuisse bonis.
 135Fortunae atque animi jam dudum munera nosti
    naturae superest dona referre meae.
Corpus erat membrisque decens patiensque laborum
    robore firma suo, brachia, crura, latus.
Forma virum decuisse potest, sine labe decensque
 140    frons diversa, animi spiritus altus erat.
Hactenus haec juvenem de se dixisse feretis
    o quibus aut lecta est aut mea musa placet.
Lusimus haec certe properanti carmina plectro
    dum nimis ad metam noster anhelat equus.
 145Parcite si qua minus justum referuntur ad unguem
    haec sunt ingenii munera prima mei.
Tempora venturae tangam si forte senectae
    plura quidem primis et meliora dabo.
Tum quoque Posteritas tibi multa legenda relinquam
 150    tamquam primitias suscipere ista velis.
Et me si mereor, nec enim est attingere primos
    postremos inter temporis hujus habe.

X. Ecclesiae afflictae epistola ad Lutherum.
Captiva Luthero.

[recensere]

Hanc tibi, cum legeres, Ecclesia vincta, Luthere,
    an lacrimis oculi commaduere tui ?
An gravis invictum tenuit constantia pectus
    fluctibus in tantis vindice tuta deo ?
 5Idque ego crediderim de te, quem nulla hominum vis,
    vincere, nec tristes evaluere minae.
Nec dubitare potes, quae causa coegerit isthaec
    scribere, materia est cognita tota tibi
sera sed haec forsan si littera visa venire est,
 10    vix etiam hoc nostra est tempore clausa manu.
Tam mea carnifices laniarunt viscera dextrae,
    a quibus indigna condicione premor.
Aspicis immodico foedas squalore tabellas,
    utque suum teneat littera rara locum.
 15Talia captivae deducunt carmina, tales
    exprimit obscuri carceris umbra notas.
Enecor inque dies curis absumor acerbis,
    restat in hoc vivum corpore paene nihil.
Sic sum fessa malis, sic fracta laboribus istis,
 20    si videas ultra posse dolere neges.
Ille tenet vinctam qui se caput orbis et ipsum
    ipse suas sordes extulit ante deum.
Quem mea crudeli foedaturum ubera dextra
    olim fatidici praemonuere senes.
 25Et nisi me, sed quem fallant oracula vatum
    bestia vastatrix non erit ista diu.
Tu modo sicut habes victae decus, utere parte
    elabi manibus ne queat illa tuis.
Et facis, et per te nos vindicat ira tonantis
 30    o nova spes nostris facte Luthere malis.
Adseris amissae quia libertatis honorem,
    me quia captivam posse manere negas.
Macte animo, caelum petitur virtutibus istis,
    talia conantes omnia posse puta.
 35Aude animo, pulchram meriti lature coronam
    fide deo, partes proferet ille tuas.
Certa tibi mecum victoria stabit ab illo,
    qui caput et sponsum se facit ipse mihi.
Tunc ubi degenerem, Christo duce, straveris hostem
 40    ipsa feram meritis praemia digna tuis.
Namque ita non cecidi quin possim surgere, si sit
    qui levet, et curae nos habuisse volet.
Salva fides nobis, et adhuc stat gratia Christi
    obruta quae vires non habuere suas.
 45Victa fides operum latuit sub imagine falsa
    gratia sub dura lege sepulta fuit.
Quaeque tibi ut videas, non est opus indice, nam sunt
    omnia judicio cognita nostra tuo.
Quae tibi ne maesto referantur singula versu.
 50    Nota mei brevibus summa doloris erit.
Nam si omnes referam, cladum primordia, causas,
    carmine in hoc finem non habitura fui.
Non queror a paucis culpas venisse malorum
    omnes Christicolas opprimit una lues.
 55In mea crudeles grassantur viscera nati
    a quibus ubertas nostra tuenda fuit.
Nempe salutifera quondam fecunda juventa
    nil pario praeter monstra, trucesque feras.
Et nisi tu renoves nostrae primordia vitae,
 60    mortua jam, mundo paene videbar anus.
Sed quia facta mihi est per te spes posse reduci,
    solor praesenti damna priora bono.
Quod licet emineat vix, et pejora residant
    spem tamen, exiguum hoc, ad meliora facit.
 65Multa quidem per te sunt reddita lucis ademptae
    signa, quibus videor non ita tota mori.
Quod tamen in primis multa ratione dolendum est.
    Per mea diripior viscera, mille modis.
Atque ut pauca mei referam tormenta laboris
 70    quae noceat pestis qua premar hoste vide.
Cernis ab Ausonia quae me vis urgeat arce,
    carcer, si nescis, maximus ille mihi est.
Illo nostra loco virtus elanguit omnis
    quo deus est quisquis pessimus esse potest.
 75Qui sibi commissas quas devoret atque trucidet
    non aliis, Christi nomine, credit oves.
Quem cathedras aiunt Galilaei insidere Petri,
    et neque mentitos hoc pudet esse nefas.
Cum si Romuleam Petrus umquam venit in urbem,
 80    quem jactant sedem vix tenuisse putem.
Atque utinam ut cathedra gaudent sedisse Petrina
    vita gauderent illius esse pares.
Arma quidem sed falsa gerunt, quibus omnia terrent
    ut pueros larvae saepe fugare solent.
 85Nam quibus exemplis triplicem gestare coronam,
    audet Acidaliis mollior iste rosis.
An quia sceptra tenet dominati ditia mundi
    rex, pater, Augustus, per tria regna potens ?
An quoniam triplici, ter maximus, imperat orbi
 90    caelitibus, terrae, tartareoque gregi ?
Petre, dolesne tua tales in imagine vultus,
    Petre, tuis meritis ista corona datur ?
Talem, Petre, tulit cruce cum penderet ab alta,
    qui tibi commisit quas redimebat oves ?
 95Roma quid infelix hoc principe contulit orbi,
    illius exhausto prorsus avaritia.
Quis dabit ut pro re plorem satis ? Aut ubi plorem ?
    Haec flenti ex animo quis mihi testis erit ?
Non habet acceptas pietas invisa querelas,
 100    sint licet et justae, sint licet et meritae.
Aspice tot fratres illi, quot ubique locorum,
    signat mitratos tonsa corona patres.
Quorum qui praestant opibus, nam regibus audent
    esse pares, titulis gloria prima datur.
 105Horum par superis reverentia, parque potestas,
    hunc modo si finem fastus habere queat.
Hi quoque pastorum gaudent cognomine, verum
    quam quod amant dici, nil minus esse liquet.
Nam cum sint veri partes pastoris, ut ipsas
 110    verbi Evangelico germine pascat oves.
Non solum non pascere oves iis cura, sed omni
    vellere, parte, loco relligionis habent.
Cumque nec ipsi obeant, nec dignis pascua mandent,
    praeda lupis miserae destituuntur oves.
 115Atque ita, me miseram, totos mutilata per artus,
    vix animam vivi pectoris aegra traho.
Dum quo debuerant nobis peperisse salutem,
    illo ipsi gladio nos jugulare student.
Ut taceam quibus illi opibus, quantisque tyrannos
 120    muneris obliti pontificalis agant.
Praetereo quales horum spectentur in aulis
    turba voluptates mixta libidinibus.
Quis ferat exstructis, quorum tot milia templis,
    invectum fastus divitis omne genus.
 125Quorum sacra nihil nisi sunt spectacula vulgo,
    ipse tuum jures, Romule, munus agi.
Insanis resonant clamoribus omnia, credas
    Arcadii pecoris rudere mille greges.
Omnia quis referat quorum causa unica lucrum
 130    destituit veram cum pietate fidem ?
Jam sacra tractantum populus, mystaeque minores,
    quanta putas notrae crimina cladis erant ?
Quando ita majorum vestigia certa sequuntur,
    ut quod aberrarint crimen habere putent.
 135Recte equidem, si vera sequi, non falsa, professos
    si studeant Christo vivere, non homini.
Nunc nihil improbius, nihil immoderatius illis,
    maxima pars quorum ditia templa colunt.
Horum Evangelicis vita est ita consona verbis
 140    ut nihil inde magis credere abesse queas.
His sunt arma, quibus pulcherrima sacra tuentur
    luxus, avarities, sors, gula, stupra, doli.
Ah ! Pudet ulterius, nec enim decet, exprobret autem
    qui volet hoc nostrum est, flere, dolere, queri.
 145Non tamen haec omnes tam flagitiosa libido
    inficit, ut sanum nil superesse queat.
Quamvis o nostri vindex fortissime honoris
    hoc etiam sanum vix reperisse licet.
Quae loca nam nostrum non occupat illa per orbem
 150    colluvies ? Templis omnia plena vides.
Atque utinam templis, sed qualia, Paule, docebas,
    non quibus exilio plecterer ipsa gravi.
Cerne tot exhaustas urbes, populataque sacra
    ingluvie villas, oppida, rura, casas.
 155Milia multa inopum gravibus depressa tributis
    istorum ficta relligione vides.
Ipsos invenies miserorum sanguine pastos,
    plus quam Sicelidum vivere delicias.
Ut jam pura fides, doctrinaque sobria Christi
 160    in nugas ierint, crasse Epicure, tuas.
Cum tamen haec adeo late se Lerna malorum
    derivet, tamen hoc improbiora queror.
Haec sunt illa quibus pereo incessanter, et hujus
    majestas formae languit ante diem.
 165Vulneror, ah, quoties tristis meminisse cuculli
    cogimur, haec nostri est maxima causa mali.
Tam facile autumno est numerare cadentia poma,
    tam folia arboribus lapsa jacere suis.
Quam quot in his hominum celentur milia larvis,
 170    turba cliens ventri, nataque desidiae.
Tamquam simpliciter Christi pia sacra professum
    sit nihil, haec alia veste notanda fuit.
Nempe sacram vestis puro sub pectore mentem
    arguit, ut nitidus dulcia vina color.
 175Atque ut veste negant hominum se sorte teneri,
    sic homines fugiunt, et loca sola colunt.
Pars procul urbanis sibi conciliabula quaerunt,
    pars habitant urbes moenia clausa tamen.
His nihil in speciem pietate insignius usquam,
 180    quodque magis caelo posse placere putes.
Verum ubi perspicies introrsus et omnia lustres,
    rarum animal dices esse bonum Monachum.
Simplicitate rudem populum se ducere ficta,
    nil magis his doctum maximus orbis habet.
 185Utque bonas artes sunt indoctissima semper
    pectora, sic passim dogmata falsa serunt.
Sancta per innocuum spargunt mendacia vulgus
    deceptam quaerunt, inveniuntque fidem.
Praecipue cum declamant, tum fortiter audent
 190    esse boni, quales haec Camarina tulit.
Tum mea transadigunt gravibus praecordia telis,
    tum miscent animae dira venena meae.
Tunc utinam possem atque sine auribus esse liceret,
    scandala ne praesens cogerer ista pati.
 195Quid memorem pompas, quibus illi sacra profanant
    praecipue in quorum corpore, pica sedet ?
Nam vaga praecipue hoc sunt mendicabula vulgus
    partibus infestum letiferumque meis.
Quamvis te praeeunte boni de partibus illis,
 200    accedant nostrae pars bona militiae.
Per quos jamdudum bona spes est facta futurum,
    ut redeant vires in mea membra suae.
Cetera quae clausis colit alta silentia cellis,
    saginae immoritur turba beata suae.
 205Hi neque verba dei tractant, neque commoda plebi
    ulla ferunt, soli nata propago sibi.
Gens studiis inimica adeo, vitaeque colendae
    moribus, ut libros sit tenuisse nefas.
Illorum patribus, nihil est abbatibus horum
 210    turgidius fastu, moribus improbius.
Et nihil hi nostri praeter falsissima gestant
    nomina, et hinc nobis damna pudenda ferunt.
Quando ita simplicitas sine fraude et credula vulgi
    hos ceu pro divis numinibusque colit.
 215Negligitur generosa fides, fraternaque cessat
    gratia, spes operum pondere pressa jacet.
Quae tibi non refero, quia te nescire putarim,
    per quem sunt orbi talia facta palam.
Sed quia me decuit justae indulsisse querelae,
 220    forsitan et multis proderit ista queri.
Nam neque lecturum solum te haec scripta putabam
    nec mea pressurum vulnera nocte gravi.
Verum quid faciam ? Quo me (..) miserrima vertam ? (vers lacuneux),
    Fine quidem (ut pergam) nostra querela caret.
 225Quando novae semper facies scelerumque figurae
    emergunt, neque nos cogere vela sinunt.
Quid quibus aeratis meret indulgentia bullis ?
    Divorumque legunt nuntia falsa stipem ?
Quam nobis fuit ista nocens maledicta hominum faex,
 230    qui secum superos ceu sua jura ferunt.
Quid non cogit amor nummi ? Caelestia gratis
    sueta dari dignis, vendere dona docet.
Nunc age caelestes titulos, et inania linque
    nomina, de reliqua condicione vide.
 235Et quia liberius nihil est te meque, Luthere,
    ut decet, hinc omnis debet abesse timor.
Jamque licet, vinctae liberrima verba loquemur
    sunt mihi, pro Christo, gaudia summa, pati.
Scilicet afficient non una morte tyranni ?
 240    Jamdudum didici stare, perire, mori.
Utque fremant ipsi terrena potentia reges,
    per tua servabit fortia facta deus.
Qui nihil ut pejus peccent, hoc omnia perdunt
    crimine, quod Papae regna cruenta ferunt.
 245Quod si sint etiam qui defendisse laborent,
    hos caecos animi fortiter esse puta,
quos precor ipse suo veniens illuminet igni
    membra deus, per quem qualiacumque traho.
Ut quod debuerant, ipsi mea vulnera curent
 250    nec miserae inferri deteriora sinant.
Quod quia (quos nosti) quidam feliciter audent
    parte mei videor libera facta mihi,
gratia nate tibi carissime, quo sine nobis
    nec spes nec ratio vivere posse fuit.
 255Nunc tamen improbitas etiam promiscua vulgi,
    vellit ad huc multa pectora nostra manu.
Ut taceam quos sacra sua dicione tyrannis,
    opprimit, et certis legibus esse jubet.
Ut rude praeteream populi genus agricolarum
 260    vel propria gentem simplicitate bonam.
Si non illa lupis pastoribus obvia semper
    justitiae falso nomine praeda foret.
Sed quoniam in melius tua contulit omnia virtus,
    haec quoque debemus, sicut et ista tibi.
 265Illa magis cruciant, tot fultas legibus urbes
    humanis, nostri nominis esse vides.
Sed tantum gaudere ducis cognomine nostri
    officio fidei Christidos esse nihil.
Quamvis hac aliquae nolint se peste teneri
 270    excutiantque gravi libera colla jugo.
Scit tuus in primis fama prior omnibus Albis,
    et tu, dissimules, maxime Rhene, licet.
Hoc quoque scire, brevi cursu suus, audet Hieras
    hoc, quos et nimium est, et meminisse labor.
 275Hinc tamen innumeris et adhuc mea pectora telis
    vulneror, heu, nullo milite tuta satis.
Dum malesana ferox agitat discordia vulgus,
    aequaque pars causae est, pars inimica meae.
Quando ita libertas Christum permissa sequentem
 280    libera ne carnem regna tenere sinat.
Hoc meminisse pudet, quam multi mente sinistra
    accipiant, justa nec ratione notent.
Jura magistratusque negant sibi tradita, nec se
    civili tolerant condicione regi.
 285Omnia liberius faciunt dicuntque, quod audent,
    hoc etiam, dempta lege, licere putant.
Saepius hinc caedes, hinc probra, et scandala vulgo
    spiritui carnis cum dominatur amor.
Cumque fidem jactent plus quam apparentibus auctam
 290    indiciis, fructus adfluit inde nihil.
Nempe fides latitat verborum tuta recessu,
    verba manent rebus dissona, crimen habent.
Atque utinam non haec superet pars maxima nobis,
    hei mihi, quam multos ista ruina trahit.
 295Quandoquidem vani, mundi fallentis, honores
    captivos animos divitiaeque tenent.
Ah ! Quoties lacrimis dissolvor tota profusis,
    dum venit in mentem, maxime Paule, tui.
Qui maria et terras pro me permensus, ad omnia
 300    invictus stabas, fulmina, vincla, minas.
Te Christo ut populos tot lucravere laboris,
    nec ratio injustae terruit ulla viae.
Tandem passe gravem sub iniquo Caesare casum,
    nunc colis aethereae regna beata plagae.
 305Inde sed ut redeas, et in haec deformia casu
    incurras, Christum saecula nosse neges.
Tam pudor et probitas, et mutua gratia fratrum
    exstincta, eversam deseruere fidem.
Luxus opum, fraudes, amor immoderatus habendi
 310    invecta, hic regnum pro pietate tenent.
Et dubitamus adhuc unde ista flagella malorum,
    unde tot hic possum cladibus orbis eat.
Dum sequimur mandata hominum ceu vera, diuque
    nullum divinis credimus esse locum.
 315Dum pater accitum Romanus ducit in hostem,
    non sua in hunc usum tradita signa Petro.
Saecula pontificem viderunt nostra gerentem,
 318    heu, scelus, armata tela cruenta manu.
Ipsarumque ovium respersum sanguine, nomen
 320    sumere pastoris, non puduisse, sibi.
Hic est ille potens rex tot faciebus, et idem
    pastoris caelans sub pietate lupum.
Heu, pudet ingratae meminisse incommoda Romae
    illa quibus terras inficit et maria.
 325Ebria, plena, potens, diri contage veneni
    derivat pestes in mea membra suas.
Nam quas illa nihil terrarum emisit in oras
 328    captivam quod me fecerit esse magis.
Et quae plura tuis pro me sunt scripta libellis,
 330    quos mala ut exosa est, sic bona turba probat.
Vindicis inde premit miseros gravis ira tonantis,
    hoc semper gravior, quo mage sera venit.
Opprimimur nunc pestilibus, nunc tristibus annis
    mille modis, bello, carcere, clade, fame.
 335Christe potens rerum, magni faber unice mundi,
    quid sibi tot facies, tot nova monstra volunt ?
 337Quid sinis injustis lacerari legibus orbem ?
 338    Indignaque tuos condicione premi ?
Sanguine quos et morte tua de morte redemptos
 340    adseris, adsertos est habuisse tuum.
Ne premat incautos clades illa ultima mundi,
    quam metuo ne sit non procul illa dies.
Namque quid o miseri plus recta moramur ab illis
    signa, quibus sunt haec tempora plena malis.
 345Cerne senescentem per tot jam saecula mundum
    tempora priscorum consule quicquid habent.
 347Ipse fere numquam pejora videbis ab illo
 348    tempore, quo terras opperuistis aquae.
Quicquid enim ante illas vitiorum impura propago
 350    invexit, per nos auctius omne redit.
Atque utinam redeat tantum, rediisse dolendum est
    jamdudum, et nostros implicuisse patres.
A quibus indignos vulgata licentia mores
    intulit, et vitae perdidit omne decus.
 355Paulatimque decens turpi corrupit honestum,
    dum nisi divitias ducimus esse nihil.
 357In sua nunc populus grassatur viscera Christi
 358    et quoties hostem non habet ipse sibi est.
Ut taceam reges Aquilas, Gallumque rebellem,
 360    quosque suos motus Anglia dives agit.
Aspice Sarmaticas bello fumare lacunas,
    atque hinc Saxonici respice ad arva soli.
Omnia praegravibus bellorum motibus ardent,
    omnia sunt armis plena, quiete vacant.
 365Hinc age quam longa est qua se Germania in Austrum
    porrigit, invenies pacis inesse nihil.
 367Itala quid referam ? Quid regna Hispana ? Quid hujus
 368    Urbis opes causas omnibus esse mali.
Si namque hic populi pastor, quod debuit, esset,
 370    pastori similes forte habuisset oves.
Nunc ita bellorum causas et semina nectit,
    ut paene hoc pacem solus ab orbe fuget.
Atque utinam non haec incendia rupibus illis
    erumpant, quae nos nunc nimis atra premunt.
 375Quos quia non satis est in mutua vulnera ferri
    bella etiam externi sanguinolenta movent
 377impius Helladibus jam Turca erupit ab undis
 378    Pannonios victor depopulatus agros.
Quam metuo ne fida tuos Germania fines,
 380    omnia concutiens ista ruina petat.
Quod tamen avertat quem tu nunc prima negatum,
    adseris, et Christo vivere sola doces.
Te quoque per Christum mea spes, mea vita, Luthere,
    non semel haec istos praemonuisse liquet.
 385Istos, per facinus, rerum per aperta potitos
    crimina, qui vinctam me violenter habent.
 387Te duce pars quorum cecidit bona, quae stetit ille
 388    vindice, qui terris non leve numen erat.
Cujus ut indignas Christi per ovilia merces
 390    dejicis, iratum sic quoque ferre potes.
Formidata prius per te sunt muta, jacentque
    fulmina, terribiles conticuere minae.
Cessat inutilibus nunc orbi illudere Bullis,
    quis credat bullas tam valuisse diu ?
 395Vendidit immenso vilem pro munere vestem
    clausa tua certe est ista taberna manu.
 397Magno constiterat fasso delicta remitti
 398    quod nisi Papistis non licuisse palam est.
Nunc iterum Christo licet auribus esse, hominumque
 400    cuilibet, et meritae ferre salutis opem.
Tam facile effari est dirae scelera omnia Romae
    dicere quam guttas quot pluat Auster aquae.
Quae tamen audet adhuc, si quis ferat, aedere, verum
    tu dabis ut ne sit, quod cupit esse, diu.
 405Frivola degeneris vastabis regna tyranni,
    prosternes valida castra nefanda manu.
 407Ipse tibi vires tam justa in proelia Christus
 408    influet, hinc victrix nunc quoque dextra tua est.
Tu modo ne dubita Goliam spoliare jacentem,
 410    vulnera qui fundae non tulit ista tuae.
Percutiet nostro sine milite Sennaheribam,
    cui meus hic populus, te duce, justa facit.
Destruet ille Baal populum sine sanguine, persta
    tu modo Nansida fortior esse Jehu.
 415Quaeque referre mora est aevi miracla vetusti,
    forte nec exemplis ipse monendus eras.
 417Bestia capta quidem jam lenior ista veretur,
 418    quae videt in manibus ferrea vincla tuis.
Te precor, afflictae vindex justissime matris,
 420    quam primum miserae, quod potes esse velis.
Misce salutifera sitibundae pocula dextra,
    scribe aliquid praesens littera nectar habet.
Praebe alimenta famem patienti, verba salutis
    adsere, proclama, panis ab ore tuo est.
 425Questuram pejora graves vetuere catenae,
    vix humilem tenuit languida dextra stilum.
 427Interea invito sint haec tibi scripta tyranno,
 428    exutae vinclis liberiora leges.