Hexaemeron (Beda)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hexaemeron
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91



Hexaemeron (Beda), J. P. Migne

Praefatio AD ACCAM EPISCOPUM HAGUSTALDENSEM.

(0009A)Dilectissimo ac reverendissimo antistiti Acca, humillimus famulorum Christi Beda salutem.

De principio libri Genesis, in quo mundi hujus creatio descripta est multi multa dixere, multa posteris ingenii sui monimenta reliquere; sed praecipue, quantum nostra pusillitas ediscere potuit, Basilius Caesariensis, quem Eustathius interpres de (0010A)Graeco fecit esse Latinum; Ambrosius Mediolanensis, Augustinus Hipponensis episcopus; quorum primus libris novem, secundus, vestigia ejus sequens, libris sex, tertius libris duodecim, et rursum aliis duobus specialiter adversum Manichaeos descriptis, prolixa legentibus doctrinae salutaris fluenta manarunt, completo in eis promisso Veritatis, quo dicebat: (0011A)Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). E quibus Augustinus etiam, in libris Confessionum suarum, in libris quoque quos contra adversarium legis et prophetarum eximie composuit; sed et in aliis sparsim opusculis suis nonnullam ejusdem primordialis creaturae memoriam, cum expositione congrua fecit. Verum quia haec tam copiosa, tam sunt alta, ut vix nisi a locupletioribus tot volumina acquiri, tam profunda, ut vix nisi ab eruditioribus valeant perscrutari, placuit vestrae sanctitati id nobis officii injungere, ut de omnibus his, velut de amoenissimis late florentis paradisi campis, quae infirmorum viderentur necessitati sufficere decerperemus. Nec segnior in exsequendo quae jubere es dignatus (0011B)exstiti; quin potius statim perspectis Patrum voluminibus, collegi ex his, ac duobus in libellis distinxi, quae rudem adhuc possent instituere lectorem, quibus eruditus ad altiorem disceret fortioremque majorum ascendere lectionem. In quo opere sensum per omnia memoratorum aliorumque aeque catholicorum (0012A)Patrum, nunc ipsis eorum, nunc, breviandi causa, meis sermonibus, nunc tacitis eorum vocabulis, nunc commemoratis, prout opportunitas locorum dictabat, ponere studebam, perduxique opus usque dum ejectus Adam de paradiso voluptatis exsilium vitae temporalis intravit; aliqua etiam de sequentibus sacrae historiae, si Deus voluerit, auxilio vestrae intercessionis comitante, scripturus, dum primo librum sancti Esdrae prophetae ac sacerdotis, in quo Christi et Ecclesiae sacramenta sub figura solutae longae captivitatis, restaurati templi, reaedificatae sanctae civitatis, reductorum in Jerosolymam vasorum quae abducta, rescriptae legis Dei quae incensa fuerat, castigati ab uxoribus alienigenis populi, et uno corde atque anima in Dei servitium (0012B)conversi, ut propheta simul et historicus conscripsit, parumper perscrutatus fuero, et aliqua ex his quae commemoravi sacramentis apertiora studiosis, Deo favente, reddidero. Bene vale semper, amantissime antistes, nostri memor in Domino.

INCIPIT LIBER PRIMUS. (0013) (0013A)In principio creavit Deus coelum et terram. Creationem mundi insinuans Scriptura divina, apte primo statim verbo aeternitatem atque omnipotentiam Dei creatoris ostendit. Quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, ipsum profecto ante tempora aeternaliter exstitisse designat. Et quem ipso conditionis initio coelum et terram creasse narrat, in tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat cui voluisse fecisse est. Nam humana fragilitas cum aliquid operatur; verbi gratia, cum domum aedificamus, in principio operis materiam praeparamus, et post hoc principium fodimus in altum, deinde immittimus lapides in fundamentum, deinde parietes augescentibus lapidum ordinibus apponimus, sicque paulatim ad perfectionem operis propositi (0013B)proficiendo pervenimus. Deus autem cujus omnipotens manus est ad explendum opus suum, non eguit mora temporum, quia scriptum est: Omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII, 3). Unde beneplacitum est, quia in principio creavit Deus coelum et terram, ut aperte detur intelligi quod utrumque simul a Deo factum est, quamvis utrumque simul ab homine dici non possit. Denique dicit propheta: Initio terram tu fundasti, Domine (Psal. CI, 26). Hic autem Dominus, in principio coelum et terram creasse narratur; unde liquido colligitur quia factura est utriusque elementi pariter expleta, et hoc tanta velocitate divinae virtutis, ut necdum primum mundi nascentis momentum esset transcensum.

Potest autem non improbabiliter intelligi in principio (0013C)fecisse Deum coelum et terram in Unigenito Filio suo, qui interrogantibus se Judaeis, quid eum credere deberent, respondit: Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Quia in ipso, ut ait Apostolus (Colos. I, 16), condita sunt omnia in coelis et in terra. Sed diligenter intuendum, ut ita quisque sensibus allegoricis studium impendat, quatenus apertam historiae fidem allegoriando non derelinquat.

Quod autem vel quale sit coelum, quod in principio cum terra factum est, sequentibus verbis insinuatur cum dicitur.

Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi. Ut quid enim haec de terra, praetermisso coelo, intulit, nisi quia nihil tale de coelo intelligi voluit? Ipsum est enim coelum superius, quod (0013D)ab omni hujus mundi volubili statu secretum divinae gloria praescientiae manet semper quietum. Nam de nostro coelo, in quo sunt posita luminaria, huic saeculo necessaria, in sequentibus scriptura, vel quomodo, vel quando sit factum declarat. Non ergo (0014A)superius illud coelum, quod mortalium omnium est inaccessibile conspectibus, inane creatum est et vacuum in terra, quae nihil in prima sua creatione virentium germinum vel viventium produxit animantium, quia nimirum suis incolis mox creatum, hoc est beatissimis angelorum agminibus impletum est; quos in principio cum coelo et terra conditos esse, ac mox conditionem suam simul et totius creaturae primordialis ad laudem creatoris retulisse, testatur ipse Conditor, qui loquens ad sanctum famulum suum Job dicit: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae (Job. XXXVIII, 4)? Et paulo post: Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei (Ibid., 7); astra videlicet matutina eosdem angelos, quos et filios Dei nuncupans, ad distinctionem (0014B)nimirum hominum sanctorum, qui postmodum creandi, ac velut astra vespertina post confessionem divinae laudationis per mortem erant carnis occasuri; e quibus videlicet astris matutinis, unum ob despectum sociae Dei laudationis audire meruit: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum (Isa. XIV, 12). In cujus expositione sententiae sanctus Hieronymus meminit etiam superioris coeli, ita scribens: « Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat; vel postquam de coelo corruit: si adhuc in coelo positus, quomodo dicit: Ascendam in coelum? sed quia legimus, Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id (0014C)est, firmamento, in coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de coelo corruit ista loquitur, verba arrogantiae debemus intelligere, qui nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit (lib. VI, in Isaiam). » Merito itaque coelum coeli non inane vel vacuum esse factum memoratur, sed nec tenebris in eo vel abysso locus remanere ullus perhibetur, quod Dominus Deus illuminat, et cujus lucerna est Agnus. Et merito inanis erat ac vacua terra, cum adhuc tota abysso, id est, immensa profunditate tegebatur aquarum.

Merito tenebrae super faciem erant abyssi, cum necdum lux, quae has fugaret creata est. Non autem (0014D)audiendi sunt qui, reprehendentes Deum, dicunt tenebras eum antequam lucem creasse, quia non Deus tenebras in aqua vel aere fecit ullas, sed ordine distincto providentiae suae, prius aquas cum coelo creavit ac terra, et has postmodum cum voluit ipse, (0015A)lucis gratia venustavit, quod eum usque modo et in aqua ipsa et in aere per quotidianum solis accessum ac discessum facere videmus. Neque enim aquas nisi a Deo factas credere fas est, quod etsi hic Scriptura palam non dicit, palam tamen significat, cum has a Deo illustratas atque ad jussum ejus ordinatas insinuat, sed et psalmus dicit aperte: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini, quia ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 4). Ubi notandum quod cum coelo in principio duo mundi hujus elementa, aqua videlicet et terra, nominatim facta memorantur, quibus tamen duo reliqua fuisse constat indita, ignem videlicet in ferro et lapidibus, quae terrae viscere jam tunc condita latebant, aerem vero in ipsa terra, cui esse permistus ex eo cognoscitur, (0015B)quod cum fuerit humectata, et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos. Ignem quoque ardentem terrae interioribus insitum calidi aquarum fontes produnt, quae cum percepta quaedam metalla in profundo aquarum transcurrunt, non solum calidae, sed et ferventes insuper faciem telluris emanant. Non enim haec, ut quidem disputant, informiter invicem mista, sed terra ipsis quibus et nunc est finibus undique versum circumscripta talis tunc erat tota, qualis adhuc sub imo maris profundo ex parte remanet. Aquae autem universam ejus superficiem in tantam tegebant altitudinem, ut ad illa usque loca pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum coeli ex parte residentes, nomen Dei creatoris, cum coelis coelorum laudare non desinunt. (0015C)Ad haec tantum informis est illa materies, de qua mundum esse factum testatur Scriptura, quae in Dei laudibus dicit: Qui fecisti mundum de materia informi. Nam cuncta quae cum aquis et terra videre solemus in mundo, vel de ipsis exordium naturae, vel sumpsere de nihilo; ipsa autem terra et ipsae aquae propterea nomen sortitae sunt materiae informis, quia priusquam in lucem venirent, unde formositatem haberent non erat. Quid autem inconveniens si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur, et tanquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio, exponente Apostolo ac dicente: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, qui illuxit in cordibus (0015D)nostris (II Cor. IV, 6)? Unde alibi dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8); illo videlicet qui cum tenebrae essent super faciem abyssi, dixit, Fiat lux, et facta est lux.

Et spiritus Dei superierebatur super aquas. Non est opinandum pueriliter quod Spiritus creator, de quo scriptum est, quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7), positione loci, his quae erant creanda superferretur; sed intelligendum potius quia virtute divina praecellebat creaturis, habens in propria potestate quando aquarum illustraret abyssum, (0016A)quando in locum eas secerneret unum, ut appareret arida, quando et quomodo creaturas caeteras pro suo nutu disponeret, in similitudinem videlicet fabri, cujus voluntas his quae fabricandae sunt rebus solet superferri. Quod ipsum quoque ad distinctionem superioris coeli pertinet, in quo mox perfecte omnia disposita Spiritus sancti praesentia illustrabat: Haec autem, ut in inferioribus hoc est, hujus mundi creaturis bene primordia conditionis ex tempore ad perfectum deducere intendebat. Nam et ideo Moyses superioris mundi tam breviter fecit mentionem quia de mundo hoc in quo homo factus est, ad instructionem generis humani sermonem facere instituerat, sufficere credens, si omnem creaturae spiritalis et invisibilis statum atque ornatum, uno (0016B)coeli nomine, quod in principio factum dixit, comprehenderet; corporalem vero, visibilem et corruptibilem creaturam latius ex ordine describeret; id est tacitis eis quae altiora quaesitu et fortiora scrutati sunt homines, illa potius quae essent a Deo praecepta sive promissa hominibus cogitanta proponeret. Unde etiam consulte de casu praevaricatoris angeli et sociorum ejus penitus reticuit, quia hoc nimirum ad statum invisibilis illius ac spiritualis creaturae pertinebat, cujus superioris et invisibilis creaturae sanctus Basilius in libro Hexameron secundo ita meminit: « Arbitramur enim quia si fuit quidpiam ante institutionem sensibilis hujus et corruptibilis mundi, profecto in luce fuit. Neque enim dignitas angelorum, nec omnium coelestium militiae, vel si quid est, (0016C)nominatum aut incompellabile aut aliqua rationabilis virtus, vel ministrator spiritus, degere posset in tenebris, sed in luce et laetitia decentem sibi habitum possidebat. » Bene autem cum in principio Deum, id est, in Filio Patrem fecisse coelum et terram praediceret, etiam sancti Spiritus intulit mentionem addendo: Et Spiritus Dei superferebatur super aquas, ut videlicet totius simul Trinitatis in creatione mundi virtutem cooperatam esse signaret.

Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Congruit operibus Dei, ut mundi ornatum a luce incipiat: qui cum ipse sit lux vera, lucemque habitet inaccessibilem, cujus beatissima visione mox creati in coelis coelorum angeli jam perfrui coeperant, apte huic (0016D)quoque saeculo ornando primam materialis gratiam lucis donavit, ut esset unde caetera quae crearet apparerent. Quod autem dixisse Deus, sive ut lux fieret, sive ut alia quaeque, perhibetur, non nostro more per sonum vocis corporeum credendus est, sed altius intelligendum dixisse Deum ut fieret creatura, quia per Verbum suum omnia, id est, per unigenitum Filium fecit: de quo manifestius evangelista Joannes: In principio, inquit, erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1). Quod ergo ait Joannes, omnia (0017A)facta sunt per Verbum Dei, hoc est, quod Moyses ait, quia dixit Deus: Fiat lux; dixit: Fiat firmamentum; dixit: Fiat et caetera creatura. Hoc quod psalmus adjuncta Spiritus sancti persona dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Si autem quaeritur quibus in locis, jubente Deo, facta sit lux, cum adhuc abyssus omnem terrae amplitudinem contegeret, patet profecto quia in superioribus ejusdem terrae partibus, quas et nunc diurna solis lux illustrare consuevit, tunc principalis illa lux emicuit. Nec mirandum nobis divina operatione lucem in aquis posse resplendere, cum et hominum operatione constet eas saepius illustrari, nautarum videlicet, qui in profundo maris demersi, emisso ex ore oleo, perspicuum (0017B)sibi hoc ac lucidum reddunt. Si enim homo talia per oleum sui oris potest, quantum Deus per Spiritum oris sui creare posse credendus est, praesertim cum multo rariores quam modo in terris videre solemus, aquae in principio fuisse factae credendae sint, priusquam in locum essent unum, ut appareret arida, congregatae.

Et vidit Deus lucem quod esset bona. Non velut incognitam antea repente lucem videns laudavit, quia bonam dicit; sed eam quam laudabilem se facturum noverat, jam factam hominibus laude dignam ac mirandam esse declaravit. Verum quia non totas mundi tenebras luce infusa dispulit (hoc enim superni est saeculi fixa ac perpetua luce perfrui), sed ab una illum parte illustrans, aliam reliquit obscuram, (0017C)recte subditur:

Et divisit lucem ac teneoras. Divisit namque eas non solum qualitatis, sed et locorum distantia, lucem videlicet in superiore orbis parte diffundendo, in qua humana erat conversatio futura, inferiora vero ejus priscis in tenebris remanere sinendo.

Appellavitque lucem diem et tenebras noctem. Hoc ad intellectum nostrum dictum est; qua enim lingua appellavit Deus lucem diem ac tenebras noctem; utrum Hebraea, an Graeca, an alia aliqua! Et sic omnia quae vocavit quaeri potest qua lingua vocaverit; sed apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate linguarum. Appellavit autem dictum est: Appellari fecit, quia sic distinxit omnia (0017D)et ordinavit, ut et dies cerni possent, et nomina accipere. Sic enim dicimus: Ille paterfamilias aedificavit istam domum, id est aedificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur.

Factumque est vespere et mane dies unus. Factumque est vespere occidente paulatim luce post expletum spatium diurnae longitudinis, atque inferiores mundi partes subeunte, quod nunc usitato solis circuitu noctibus agi solet; factum et mane redeunte eadem paulatim super terras, atque alium (0018A)diem initiante; et huc usque dies expletus est unus, viginti scilicet et quatuor horarum, cujus commendatione verbi Scriptura vigilanter admonet ut lucem quae facta est inferiora orbis occasu suo lustrasse discamus. Nam si non hoc faceret, sed magis facto vespere paulatim tota periret, ac rursum paulatim mane recreata resurgeret, non jam in mane diei sequentis, sed potius in vespera primi unum diceret esse diem perfectum, unde etiam vesperam et mane, quam noctem et diem factam dicere maluit, ut insinuaret tunc primariae lucis actum esse circuitu, quod nunc circuitu solis die noctuque geri constat; praeter hoc solummodo, quod post creata sidera nox quoque tam sua, etsi minori quam dies, luce perfunditur. Triduo autem illo primo tenebrosa prorsus (0018B)et obscura manebat, decebat namque omnimodis ut dies incipiens a luce in mane diei sequentis esset protelatus, quatenus intimaretur opera ejus qui est lux vera, et in quo tenebrae non sunt ullae, a luce inchoari, et in lucem cuncta esse completa.

Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis; et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum coelum, et factum est vespere et mane dies secundus. Hic nostri coeli, in quo fixa sunt sidera, creatio describitur; quod in medio constat firmatum esse aquarum. Nam suppositas ei esse aquas, et ipsi aere terrisque videmus; superpositas autem non solum hujus Scripturae auctoritate, (0018C)sed prophetae verbis edocemur, qui ait: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII, 2). In medio ergo aquarum firmatum esse constat sidereum coelum, neque aliquid prohibet ut etiam de aquis factum esse credatur; qui enim cristallini lapidis quanta firmitas, quae sit perspicuitas ac puritas novimus, quem de aquarum concretione certum est esse procreatum, quid obstat credi quod idem dispositor naturarum in firmamento coeli substantiam solidarit aquarum? Si quem vero movet quomodo aquae, quarum natura est fluitare semper atque ad ima delabi, super coelum consistere possint, cujus rotunda videtur esse figura, meminerit Scripturae dicentis de Deo: Qui (0018D)ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum (Job. XXVI, 8); et intelligat quia qui infra coelum ligat aquas ad tempus cum vult, ut non pariter decidant, nulla firmioris substantiae crepidine sustentatas, sed vaporibus solum nubium retentas, ipse etiam potuit aquas super rotundam coeli sphaeram, ne unquam delabantur, non vaporali tenuitate, sed soliditate suspendere glaciali. Sed etsi liquentes ibi aquas sistere voluit, nunquid majoris hoc miraculi est, quam quod ipsam terrae molem, ut Scriptura dicit, appendit in nihilo? Nam et undae sive (0019A)Rubri maris, seu fluvii Jordanis, cum ad transitum Israeliticae plebis in altum erectae murorum instar figuntur, nonne evidens dant indicium quod etiam supra rotunditatem coeli volubilem, fixa possint statione manere? Sane quales ibi aquae sint, quosve ad usus reservatae, Conditor ipse noverit; esse tantum eas ibi, quia Scriptura sancta dixit, nulli dubitandum reliquit. Quid sit autem dicere Dei fiat haec vel illa creatura, jam supra dictum est. Dixit enim ut fieret, cum in coaeterno sibi Verbo, unigenito videlicet Filio, cuncta creando disposuit. Cum ergo audimus: Dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, intelligamus quod in Verbo Dei erat ut fieret, in quo faciendum intus, ante omne tempus, praevidit quidquid foras Deus ex (0019B)tempore fecit. Cum vero audivimus: Et fecit Deus firmamentum, et divisit aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum, et factum est ita, intelligamus factam coeli aquarumque creationem, ac dispositionem non excessisse praescriptos sibi in verbo Dei terminos, juxta illud Psalmistae: Praeceptum posuit, et non praeteribit (Ps. CXLVIII, 6). Quod aeque de creaturis quae sequentibus quatuor diebus factae referuntur intelligendum est. Ubi vero adjunctum audimus: Et vidit Deus quod esset bonum, intelligamus in benignitate spiritus ejus, non quasi cognitum postea quia factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret, ubi placebat ut fieret. Notandum enim quod hujus verbi adjectio (0019C)hoc in loco in Hebraica veritate non habetur. Et mirum quare inter omnia quae creasse Deus legitur hic solummodo, id est, in secundi diei operibus, probatio divinae visionis minime addatur, quae tamen ipsa cum caeteris quae fecit Deo bona visa esse demonstrantur, cum in sequentibus dicitur: Viditque Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona, nisi forte, sicut quidam Patrum exponunt, intelligere nos in hoc Scriptura voluit, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unitate dividat, et praefiguret foedera nuptiarum; unde et in arca Noe omnia animalia quaecunque bina ingrediuntur, immunda sunt, et impar numerus esse mundus ostenditur. De his sane quae hactenus exposita sunt, id est de creatione diei primi et secundi, in historia sancti Clementis ita refertur (0019D)dixisse apostolum Petrum: « In principio cum fecisset Deus coelum et terram, tanquam domum unam, ipsaque ex corporibus mundi reddita est umbra his quae intrinsecus clausa erant, tenebras ex se dedit. Sed cum voluntas Dei introduxisset lucem, tenebrae illae quae ex umbra corporum factae fuerant continuo devoratae sunt; tum deinde lux in diem, tenebrae deputantur in noctem. Jam vero aqua quae erat intra mundum in medio primi illius coeli terraeque spatio, quasi gelu concreta, et cristallo solidata, distenditur, et hujusmodi firmamento velut intercluduntur media coeli ac terrae spatia, idque firmamentum coelum (0020A)conditor appellavit, antiquioris illius vocabulo nuncupatum, et ita totius mundi machinam, cum una domus esset, in duas divisit regiones. Divisionis autem haec fuit causa, ut superna regio angelis habitaculum; inferior vero praeberet hominibus (Recognit. S. Clem. lib. I, cap. 27). » Haec nostro operi paucis inserere libuit, ut quantum hoc Patrum sensui concordet, lector agnoscat.

Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida; factumque est ita. Subducuntur aquae quae inter coelum et terram universa compleverant, et unum congregantur in locum, ut et lux quae praeterito biduo aquas clara lustrabat, clarior puro in aere splendesceret; et terra quae latebat appareret, quaeque contecta aquis limosa (0020B)manebat et invalida, harum abscessu, redderetur arida, et suscipiendis apta germinibus. Si quis vero quaesierit ubi congregatae sint aquae quae omnes terrae partes ad coelum usque cooperuerant, sciat fieri potuisse ut terra ipsa longe lateque jussu Creatoris subsidens alias partes praeberet concavas, quibus confluentes aquae reciperentur, ut appareret arida ex his partibus, unde humor abscesserat. Potest etiam non absurde credi rariores, sicut et supra commemoravimus, primarias fuisse aquas, quae velut nebulae terras tegerent; congregatione autem esse spissatas, quae datis sibi locis capi possent, apparente arida in reliquis. Bene autem cum multa constet esse maria, in locum tamen unum congregatas dicit aquas, quia videlicet cuncta haec (0020C)jugi unda atque continua Oceano ac mari junguntur magno; sed etsi qui lacus in semetipsis videntur esse circumscripti, et hos ferunt occultis quibusdam perforatos cavernis, in mare suos evolvere meatus. Nam et fossores puteorum hoc probant, quia tellus omnis per invisibiles venas aquis est repleta manantibus, quae trahunt ex mari principium.

Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appelavit maria. Prius quidem ad distinctionem aquarum totam hanc solidiorem mundi partem appellavit terram, cum diceret: In principio creavit Deus coelum et terram; terra autem erat inanis et vacua; at nunc postquam formari jam mundus incipit, et aquis suum in locum recedentibus terrae facies (0020D)appareret, ad distinctionem partis ejus quae adhuc aquis premebatur, caetera portio quam aridam esse licebat terrae nomen accepit; inde dicta Latine, quod animantium pedibus teratur. Congregationes vero aquarum appellantur maria, videlicet pro maxima sui parte. Nam et apud Hebraeos cunctas aquarum congregationes sive salsae, seu sint dulces, appellari dicunt maria. Et apte qui prius propter continuationem omnium quae in terris sunt aquarum in locum unum eas dixit congregatas, nunc et earum congregationes aquarum pluraliter nominat, et haec appellari maria pluraliter dicit, propter videlicet (0021A)multifidos earumdem sinus, qui diversa pro regionum vocabulis et ipsi nomina sortiuntur.

Et vidit Deus quod esset bonum. Necdum terra germinabat, necdum vel ipsa, vel aquae animantia viva produxerant, et tamen videre dicitur Deus quod esset bonum, cedentibus aquis, apparuisse aridam, quia videlicet aquae creator atque aestimator universitatis praevidens quae futura sunt, quasi perfecta jam laudat, quae adhuc in primi operis exordio sunt, nec mirum apud quem rerum perfectio non in consummatione operis, sed in suae est praedestinatione voluntatis.

Et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum; cujus semen in semetipso sit super terram. (0021B)Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum, factumque est vespere et mane dies tertius. Patet ex his Dei verbis quod verno tempore mundi est perfectus ornatus. In hoc enim solent herbae virentes apparere in terra et ligna pomis onustari; simulque notandum quod non prima herbarum arborumque germina de semine, sed prodiere de terra; nam ad unam Conditoris jussionem terra, quae arida parebat, repente herbis compta, et nemoribus est vestita florentibus, atque haec continuo sui quaeque generis poma ex sese ac semina produxerunt. Oportebat enim ut forma quaeque rerum ad imperium (0021C)Domini primo perfecta procederet, quomodo et homo ipse, propter quem omnia facta sunt in terra, perfecte, hoc est, juvenilis aetatis plasmatus esse credendus est.

Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli. Decenti satis ordine mundus ex materia informi congruam procedit ad formam. Postquam enim ante omnem hujus saeculi diem coelum et terram et aquam Deus creavit, hoc est, superiorem illum et spiritalem cum suis incolis mundum, et informem totius hujus mundi materiam, juxta hoc quod scriptum est: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); primo hujus saeculi die lucem fecit, quae caeteras creaturas specie capaces redderet. Secundo firmamentum coeli, superiorem videlicet (0021D)hujus mundi partem, in aquarum medio solidavit. Tertio in inferioribus mare terrasque suis discrevit finibus, aeremque suis in locis, cedente aqua, diffudit. Oportuit ergo ut eodem quo creata sunt ordine profectum caperent elementa amplioris ornatus, id est, quarto die coelum luminaribus insigniretur. Quinto aer et mare, sexto terra suis impleretur animantibus. Nam quod die tertio terra herbis est arboribusque vestita, non ad ornatum ejus, sed ad ipsam, ut ita dixerim, figurae ejus superficiem pertinet.

(0022A)Dixit ergo Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut dividant diem ac noctem. Ea videlicet divisione, quae in sequentibus explicatur apertius, ut sol quidem diem, luna vero et stellae noctem illustrent. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariae lucis accessit, ut etiam nox luminosa procederet, vel lunae utique splendore, vel stellarum, vel utroque irradiata, quae eatenus nihil praeter tenebras noverat antiquas. Nam etsi nobis saepissime nox tenebrosa videtur, et caeca, obscurato videlicet nebulosis turbinibus aere qui terrae proximus est, superiora tamen illa spatia, quae aetheris nomine censentur, et a turbulento hoc aere usque ad sidereum pertingunt coelum, semper ob siderum circumeuntium reddunt lucida fulgorem. Sed et hoc divini (0022B)muneris exorta sidera cum additamento lucis mundo obtulerunt, ut distinctio quoque temporum labentium per ea posset dignosci; unde sequitur.

Et sint in signa et tempora, et dies et annos. Quia nimirum priusquam sidera fierent, non erat quibus ordo temporum adnotaretur indiciis; non erat unde meridiana hora dignosceretur, antequam sol medium coeli conscenderet igneus orbem; non unde caeterae diei noctisque signarentur horae, donec astra polum aequali inter se sorte die noctuque dividerent. Sunt ergo luminaria in signa et tempora et dies et annos, non quod a conditione eorum vel tempora inciperent, quae constat coepisse a principio quo fecit Deus coelum et terram; vel dies et anni, qui originem (0022C)sumpsisse noscuntur ex quo dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; sed quia per ortus eorum sive transitus temporum ordo dierumque annorumque signatur. Nam totum illud triduum superius indiscreto cursus sui processu transierat, nullam penitus dimensionem habens horarum, ut pote quia lumine primario adhuc generaliter omnia replente, nullumque caput habente, quod nunc de sole accipit, nusquam radii ardentiores illuxerant, nulla sub caute vel arbore quasi remotior umbra frigebat. Sed et excepta adnotatione temporum sunt luminaria in signa hujus vitae usibus necessaria, quae vel nautae in gubernando, vel in desertis Aethiopiae arenosis quique viantes observant, ubi quam levissimo venti impulsu cuncta, mox quae inventa fuerint, itinerantium (0022D)vestigia complanantur. Ideoque non minus illis in regionibus euntes, quam qui in mari navigant, nocte dieque signis egent siderum. Sunt item signa quibus nonnunquam aeris quoque qualitas quae sit ventura horum contemplatione praevidemus.

Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram; et factum est ita. Semper quidem luminaria in firmamento coeli lucent, ut diximus, et proxima ei loca claro lumine perfundunt, sed temporibus opportunis illuminant terram. Namque aliquoties nubilosus obsistit aer, ne vel lunae, cum parva est, vel stellarum (0023A)lumen terris appareat; sed et ortus sol lunam stellasque majore lumine, ne terram illuminent impedit; unde et nomen Latine accepit, quod solus, obtunsis una stellis cum luna, per diem terris fulgeat.

Fecit quoque Deus duo magna luminaria. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione, quam suo munere, ut est coelum magnum et mare magnum. Nam et magnus sol qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine, quae in quacunque parte fuerint coeli, terrae illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis. Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis ipsorum idem videtur. Nam si longe positis minor videretur, et propius constitutis major (0023B)refulgeret, proderet exiguitatis indicium.

Luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas; et posuit eas in firmamento coeli. Luminare majus est sol, non solum forma sui qualiscunque est, corporis, sed etiam magnitudine luminis, qua et ipsum luminare minus et stellas illustrare creditur. Major est et virtute ardoris, qua mundum calefecit exortus, cum praeteritis ante ejus creationem diebus nihil omnino caloris habuisset: quod autem aequalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, ex eo fieri dicunt, quod ille multo longinquior a terris atque altior quam luna incedat; ideoque magnitudo ejus quanta sit, nequaquam a nobis, qui in terris degimus, valeat dignosci. Omnia enim longius posita solent breviora (0023C)videri.

Et luminare, inquit, minus ut praeesset nocti, et stellas; et posuit eas in firmamento coeli; quia etsi lunam omni mense si aliquoties et stellas majores in die videri contingat, nequaquam eas diei, sed nocti solummodo, lucis solatium aliquod afferre certissimum est.

Ut lucerent super terram, et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Haec et de luminaribus magnis et de stellis intelligi possunt ea tantum distinctione, ut quod dictum est et praeessent diei, ad solem specialiter; quod subjunctum, et nocti, ad lunam et stellas pertineat; quod vero subinfertur et dividerent lucem ac tenebras, omnibus aeque sideribus (0023D)conveniat, quae ubicunque incedunt lucem secum circumferunt, ubi autem absunt tenebrosa cuncta relinquunt. Sin autem quaerit aliquis quale poterit esse lumen diurnum ante creationem siderum, non ab re quod tale fuerit, quale videmus quotidie mane, approximante scilicet solis ortu, sed necdum terris apparente, quando lucet quidem obtusis stellarum radiis dies, sed minime adhuc donec sol oriatur, refulget. Unde nulla tunc esse discretio temporum praeter diei solum et noctis poterat, meritoque factis sideribus dictum est: Et sint in signa et tempora, et (0024A)dies et annos. Coeperunt namque discerni temporum vices ex quo sol die quarto mundi nascentis, a medio procedens orientis, aequinoctium vernale suo consecravit exortu, et quotidianis profectibus ad alta coeli culmina scandendo, rursumque a solstitiali vertice ad infima paulatim descendendo, ne mora ab infimis hibernisque locis aequinoctiales gyros repetendo, discretis temporibus quatuor notissimis diebusque praefinitis anni spatium complevit. Sed et luna vespere plena apparens, ea quae in celebrationem paschae servanda erant tempora primo suo praefixit ascensu. Ipsa est enim hora qua non solum antiquus ille populus Dei, sed et nos hodie primam in agendo pascha servamus, cum aequinoctii die transcenso, plena vespere luna, hoc est, (0024B)quarta decima, in faciem coeli prodierit. Nam mox post haec ut Dominicus dies advenerit, aptum hoc celebrandae resurrectionis dominicae tempus instabit, completo ad litteram quoque prophetae verbo, qui dixit: Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum (Psal. CIII, 19). Stellae quoque, excepto quod supra diximus, quia vel sua specie quae sit futura qualitas aeris, vel suo cursu quota sit vigilia noctis, ostendunt; sunt in signa et tempora, quia hae in coelum venientes aestiva tempora, illae designant hiberna. Sunt et in dies, quia istae in vernis diebus solem, illae comitantur autumnalibus. Sunt et in annos, quia quae nunc verbi gratia in aequinoctio verno matutinae oriuntur, ipsae omnibus annis in eodem aequinoctio in coeli faciem veniunt; quae nunc (0024C)in solstitio vespere vel mane, hae semper in illo eisdem horis oriuntur. Sed et quaedam sunt stellae quas planetas, id est, errantes vocant astrologi, quae majores annos suo circuitu faciunt, quo ad eumdem coeli locum redeunt. Nam stella quae Saturni dicitur, triginta annis, quae Jovis, duodecim annis, quae Martis, duobus annis fertur solaribus, circuitu coeli expleto, ad eadem loca siderum, in quibus fuerant ante redire. Luna quoque cum duodecies spatia sui cursus peregerit, annum facit communem, id est, dierum trecentorum quinquaginta quatuor, et ut anno solari posset ejus concordare circuitus, tertio quoque vel secundo anno tertium decimum addit mensem, quem embolismum vocant annum calculatores, et fit dierum trecentorum octoginta et quatuor.

(0024D)Et vidit Deus quod esset bonum. Necessario sancta Scriptura multoties reperit quod vidit Deus bona esse quae fecit, ut hinc informaretur pietas fidelium; non tamen pro humano sensu, qui saepe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili judicare, sed laudanti Deo credere et cedere. Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius antequam cognosceret Deo credidit. Vidit ergo Deus quod essent bona quae fecit, quoniam (0025A)quae facienda placebant, ut fierent, facta placuerunt, ut manerent, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura.

Factum est vespere et mane dies quartus. Haec est vespera illa memoranda, in qua populus Dei in Aegypto in celebrationem paschae obtulit agnum hoc mane quod primum post excussum longae servitutis jugum, coepto libertatis itinere, vidit. Scriptum est dicente Domino ad Moysen: Mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas, et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel, ad vesperam (Exod. (0025B)XII, 2), etc. Qua etiam vespera, ad consummanda paschae legalis sacramenta, Dominus noster post esum agni typice mysteria nobis sui corporis et sanguinis celebranda initiavit; quo lucescente mane, quasi agnus immaculatus, suo nos sanguine redimens, a daemonicae dominationis servitute liberavit. Quae videlicet lunae plenissimae dies in creatione quidem mundi quarta processit; at in tempore Dominicae passionis, altioris gratia sacramenti, in quintam Sabbati incidit, ut videlicet Dominus sexta Sabbati crucifixus, Sabbato ipso in sepulcro quiesceret, ac primam Sabbati sua resurrectione consecraret, et nobis quoque in ea, in qua lux facta est, resurgendi a mortuis ac lucem perpetuam intrandi fidem (0025C)spemque donaret.

Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. Post ornatam quarto die coeli faciem luminaribus, ornantur consequenter quinta inferioris mundi partes, aquae videlicet et aer, his quae spiritu vitae moventur, quia et haec elementa quadam quasi cognatione et sibi ad invicem et coelo copulantur. Sibi quidem, quia natura aquarum aeris qualitati proxima est; unde exhalationibus earum pinguescere probatur, ita ut nubila contrahat, et possit volatus avium sustinere, attestante Scriptura: Quia subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas (Job. XXXVII, 21). Denique per noctes etiam serenas rorat, cujus roris guttae mane in herbis inveniuntur; (0025D)coelo autem hoc modo junguntur, quia adeo vicinus est ei aer iste, ut et ipse nonnunquam ejus nomen acceperit, sicut volatilia coeli cognominat Scriptura, quae volare constat in aere; et Dominus ipse turbis, quae tempus adventus sui de virtutum ostensione non cognoverant, loquitur dicens: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit, et ita fit; et cum Austrum flantem, dicitis quia ventus erit, et fit. Hypocritae, faciem terrae et coeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis (Luc. XII, 54)? Ubi certum est, quia faciem coeli non aliam quam variantem hunc statum aeris appellat.

(0026A)Dixit ergo Deus, producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. Et ne forte, quia sunt aquarum animantia, quae non reptando, sed natando, vel pedibus ambulando incedunt, sunt inter volatilia quae ita pennas habent, ut omni usu volandi careant, putaret quisquam aliquod genus volatilium sive aquatilium animantium in hoc Domini verbo esse praetermissum, vigilanter adjungitur:

Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Nullum igitur genus exceptum est, ubi cum cetis grandibus creata est omnis anima vivens eorum quae produxerant aquae in species diversas, hoc est, (0026B)et reptilium, et natatilium, et volatilium; sed et eorum quae nullo aptae incessui fixa cautibus inhaerent, ut sunt plurima concharum genera. Quod autem dictum, et volatile super terram sub firmamento coeli, nihil rationi veritatis obsistit, quia nimirum, etsi immenso interjacenti spatio sub sidereo tamen coelo volant aves quae super terram volant, quomodo etiam nos homines in terra positi, sub coelo ac sole esse constituti veraciter et recte dicimur, attestante Scriptura, quae ait: Qui erant in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi, ex omni natione quae sub coelo est (Act. II, 5); et: Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole (Eccle. I, 3). Sane juxta aliam translationem movet nonnullos quod dictum est: Et volatilia volantia secus firmamentum (0026C)coeli, id est, juxta firmamentum coeli. Sed intelligendum est, quod ideo dictum sit volare aves sub firmamento coeli, quia hoc nomine etiam aether indicetur, hoc est, superius illud aeris spatium quod a turbulento hoc et caliginoso loco in quo aves volant usque ad astra pertingit, et esse tranquillum prorsus ac luce plenum non immerito creditur. Nam et errantia sidera septem, quae in hoc aetheris spatio vaga ferri perhibentur, Scriptura in firmamento coeli esse posita dixit. Ideoque aves recte dicuntur secus firmamentum coeli volare, quia vicina sunt, ut diximus, aetheri turbulenta haec aeris spatia, quae volatus avium sustinent. Nec mirandum si aether firmamentum coeli nominetur, cum aer appellatur coelum, (0026D)ut supra docuimus. Nec praetereundum quod cum creasse diceretur Deus omnem animam viventem, additum est, atque mortabilem, ad distinctionem videlicet hominis quem facturus erat ad imaginem et similitudinem suam, ita ut si ejus praecepta servaret, perpetua viveret incommutabilitate beatus. Nam animantia caetera, ita sunt prima mox conditione facta, ut vel alia aliis in alimoniam cederent vel ipsa suo senio deficientia perirent.

Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus. Quod dixit, crescite, (0027A)et multiplicamini, et replete aquas maris, ad utrumque genus animantium de aquis factorum, hoc est, et ad pisces pertinet, et ad aves, quia sicut pisces omnes non nisi in aquis vivere possunt, ita sunt pleraeque aves quae etsi in terris aliquando requiescunt, fetusque propagant, non tantum de terra, sed de mari vescuntur, marinisque sedibus libentius quam utuntur terrestribus. Quod vero subjungit, avesque multiplicentur super terram, ad utrumque genus avium, hoc est, et earum quae de aquis, et earum quae vescuntur de terra, respicit, quia videlicet etiam illae quae sine aquis vivere nesciunt aves, ita ut multo saepe anni tempore sub profundo aquarum quomodo pisces lateant, nonnunquam egredi super terras solent, maxime cum fetant et nutriunt (0027B)pullos.

Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias secundum species suas. Factumque est ita. Post radiatum sideribus coelum, post impletum volatilibus aerem, qui ob viciniam, ut diximus, coeli nomen meruit, post locupletatas suis animantibus aquas, quae et ipse aeri sunt magna naturae vicinitate conjunctae: unde et de illis sumpsit animantia, de illis imbres, nives, grandines et caetera sumit hujusmodi, consequens erat etiam terram suis animantibus, hoc est, ex se genitis impleri. Nam et ipsa praecipuam habet cognationem cum aquis, ut pote quae sine earum succo et irrigatione non solum fructificare, sed nec ipsa consistere possit, Petro attestante, qui ait: (0027C)Quia coeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo (II Petr. III, 5). Jubet ergo producere Deus terram jumenta, et reptilia, et bestias terrae; quia vero nomine bestiarum omne quidquid ore vel unguibus saevit, exceptis serpentibus, constat esse comprehensum, nomine autem reptilium terrae etiam serpentes continentur, nomine vero jumentorum ea quae in usu sunt hominum animalia designantur. Ubi ergo conditio describitur caeterorum animalium quadrupedum, verbi gratia, cervorum, caprearum, bubalorum et caprorum caeterorumque hujusmodi, nisi forte et haec ob ferocitatem indomitae mentis inter bestias esse adnumerata dixerimus, juxta antiquam sane translationem, in qua scriptum est: Ejiciat terra animam vivam secundum (0027D)genus, quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae, nihil omnino quaestionis est, quia videlicet nomine quadrupedum cuncta comprehensa, sunt quae exceptis bestiis et reptilibus, terra produxit, sive quae sub cura humana, seu quae sunt fera et agrestia.

Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas et jumenta et omne reptile terrae in genere suo. Notanda transmutatio verborum, quia supra dictum est, quod (0028A)producere jusserit Deus terram, et jumenta, et reptilia, et bestias terrae; nunc autem, mutato ordine, fecisse dicitur Deus bestias terrae et jumenta et omne reptile terrae; et intelligendum quod dicto citius omne quod voluit fuit; nilque differt quod loquela humana prius in creaturarum ordine nominet, quas divina potentia condidit simul cunctas.

Cum autem sequitur: Et vidit Deus quod esset bonum, quaeritur merito, quare non hic addatur illud quod dictum est de eis quae aquae produxerant de animantibus: Benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram: An forte quod de prima creatura animae viventis dictum a Deo commendaverit, etiam de secunda nobis subintelligendum reliquit? maxime, quia in hujus diei operibus (0028B)plura erat alia subjuncturus; porro de homine facto hoc necessario iterare curavit dicens. Benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram, ne quis honorabili connubio inesse peccatum thorumque foeditati fornicationis putaret esse comparandum. Facta autem atque ornata habitatione mundana, supererat ut ipse etiam propter quem omnia parabantur habitator ac dominus rerum homo crearetur, sequitur:

Et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nunc apparet evidentius quare de creatis herbis et arboribus, piscibus et volatilibus, terrestribus quoque animantibus dictum sit, ut fierint singula juxta genus et species suas. Praevidebatur enim futura ejus creatio qui non solum suo generi (0028C)similitudine congrueret et specie, sed etiam ad imaginem sui Creatoris ac similitudinem fieret: cujus nobilitati creationis etiam hoc testimonium dat, quod non sicut in caeteris creaturis dixit Deus: Fiat homo, et factus est homo; vel: Producat terra hominem, et produxit terra hominem; sed, priusquam fieret, Faciamus hominem dicitur, ut videlicet quia rationabilis creatura condebatur, quasi cum consilio videretur facta. Quasi per studium de terra plasmatur, et inspiratione Conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per jussionem vocis, sed per dignitatem operationis existeret, quia ad Conditoris imaginem fiebat. Cum autem dicitur faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, unitas sanctae Trinitatis aperte commendatur. (0028D)Si quidem eadem individua Trinitas in praecedente rerum formatione mystice erat insinuata, quando dicebatur: et dixit Deus: Fiat, et fecit Deus; et vidit Deus quod esset bonum. Nunc autem manifestius haec ipsa insinuatur, cum dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et recte, quia donec is qui doceretur non erat, in profundo fuit abdita praedicatio Deitatis; ubi vero coepit hominis (0029A)exspectari creatio, revelata est fides, et evidenter dogma veritatis emicuit. In eo enim quod dicitur. Faciamus, una ostenditur trium personarum operatio; in eo vero quod sequitur, ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia ejusdem sanctae Trinitatis indicatur. Quomodo enim una esset imago et similitudo, si minor Patre Filius, si minor esset Filio Spiritus sanctus, si non consubstantialis ejusdem potestatis esset gloria totius Trinitatis? aut quomodo diceretur Faciamus, si trium in una deitate personarum cooperatrix virtus non esset? neque enim angelis a Deo dici poterat Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia nulla prorsus ratio sinit ut Dei et angelorum unam esse eamdemque imaginem sive similitudinem (0029B)credamus. In quo autem sit homo factus ad imaginem et similitudinem Dei, testatur Apostolus, cum nos solerter admonet ut hanc quam in primo parente perdidimus, per gratiam ejusdem Conditoris recuperemus in nobis. Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia, sanctitate, et veritate (Ephes. IV, 23). Creatus est ergo Adam novus homo de terra secundum Deum, ut esset justus, sanctus et verus, subditus et humiliter adhaerens gratiae sui Conditoris, qui aeternaliter ac perfecte justus, sanctus et verus existit: qui quoniam pulcherrimam hanc novitatem in se divinae imaginis peccando corrupit, corruptamque ex se prosapiam generis (0029C)humani procreavit unde venit secundus Adam, id est, Dominus ipse et conditor noster, natus ex Virgine, creatus incorruptibiliter atque incommutabiliter ad imaginem Dei, immunis omnis delicti, et plenus omnis gratiae et veritatis, ut imaginem in nobis suam ac similitudinem exemplis suis restauraret et donis. Ipse est enim novus homo veraciter secundum Deum creatus, quia nimirum ita veram de Adam carnis substantiam sumpsit, ut nihil de illo vitii sordentis traheret: cujus exempla pro captu nostro sequi, cujus adhaerere donis, cujus obtemperare mandatis, hoc est, imaginem Dei quam in veteri homine perdidimus, recuperare in novo. Non ergo secundum corpus, sed secundum intellectum mentis ad imaginem Dei creatus est homo. Quanquam (0029D)et ipse in corpore habeat quamdam proprietatem quae hoc indicet, quod erecta statura est factus, ut hoc ipso admoneretur, non sibi terrena esse sectanda, velut pecorum, quorum voluptas omnis ex terra est; unde in altum cuncta prona atque prostrata sunt, juxta quod quidam poetarum pulcherrime ac verissime dixit: Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque videre, Jussit et erectos ad sidera tollere vultus. (Ovid. t. I Metam.)

Congruit ergo et corpus ejus animae rationabili, non secundum lineamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id quod in coelum erectum est, (0030A)ad intuenda quae in corpore ipsius mundi superna sunt, sicuti anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram. Bene autem additur.

Et praesit piscibus maris et volatilibus coeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in terra; quia nimirum in hoc maxime factus est homo ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit: capax videlicet rationis conditus, per quam et creata quaeque in mundo recte gubernare, et ejus qui cuncta creavit posset agnitione perfrui. In quo honore positus, si non intellexerit ut bene agat, eisdem ipsis animantibus insensatis, quibus praelatus est, comparabitur, sicut Psalmista testatur (0030B)(Psal. XLVIII, 13).

Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Quod prius dixerat, ad imaginem suam, confirmationis gratia geminavit, addendo, ad imaginem Dei creavit illum, ut diligentius inculcaret nobis quales a Deo facti sumus, et spem recipiendae Dei imaginis arctius nostris mentibus infigeret ne qui in imagine Dei ambulamus, vane conturbemur, thesaurizantes in incerto divitiarum, sed exspectemus potius Dominum sitientes quando veniamus et pareamus ante faciem ejus, certi quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quod autem nunc dicitur, ad imaginem Dei creavit illum, cum superius dictum sit faciamus ad imaginem nostram, significat quod non (0030C)id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est ad imaginem Dei.

Masculum et feminam creavit eos. Plenius in sequentibus, unde et quomodo protoplastos fecerit Deus exponitur. Sed nunc brevitatis causa tantum creati referuntur, ut sexti diei operatio ac septimi dedicatio cum caeteris explicetur, ac sic ex tempore liberius et hoc et alia praetermissa quae erant relatu digna dicantur. Masculum autem unum et feminam in primis creavit Deus unam, non ut animantia caetera, quae in singulis generibus non singula, (0030D)sed plura creavit, ut per hoc humanum genus arctiore ad invicem copula charitatis constringeret, quod se ex uno totum parente ortum esse meminisset; cujus causa unionis Scriptura sacra cum dixit: Et creavit Deus hominem, ad imaginem Dei creavit illum, statimque subjungeret: Masculum et feminam creavit eos, noluit addere, ad imaginem Dei creavit eos, femina enim ad imaginem Dei creata est, secundum id quod et ipsa habebat mentem rationalem; sed addendum hoc de illa non putavit Scriptura, quod propter unitatem conjunctionis etiam in illa intelligendum reliquit, imo omni quod de eis ortum est genere humano intelligendum esse signavit. (0031A)Omnis enim homo etiam nunc in quantum ratione utitur, imaginem in se Dei habet; unde dicit Joannes: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Ipsum est enim lumen de quo Psalmista gloriatur in Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et quidem apte hoc in loco masculus et femina creati esse commemorantur, tametsi modus ejusdem creationis necdum referatur ut videlicet habeat locum congruum sermo divinae benedictionis, de quo sequitur:

Benedixitque illis, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam. Haec etenim multiplicatio hominum et repletio terrae non nisi per conjunctionem erat maris et feminae perficienda. Si (0031B)autem benedictione Dei crescit ac multiplicatur genus humanum; quanta sunt maledictione digni, qui prohibent nubere, et dispositionem coelestis decreti quasi a diabolo repertam condemnant? Non ergo damnandae sunt nuptiae, quas ad propagationem generis humani, terramque replendam, supernae gratia benedictionis instituit; sed magis honoranda, majore est digna benedictione virginitas, quae postquam repleta est terra hominibus, casta mente simul et corpore Agnum quocunque ierit, id est, Dominum Jesum in coelestibus sequi, et canticum novum, quod nemo alius potest ei cantare, desiderat. Deus namque ac Dominus noster, qui in primordio mundi nascentis feminam ex virili latere formavit, ut mutua illorum conjunctione terram esse implendam doceret, (0031C)ipse in fine saeculi assumpsit virum de carne Virginis, totius contagionis expertem, tota divinitatis plenitudine perfectum, ut virginitatis se gloriam potius quam nuptias diligere probaret.

Et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram. Merito quaeritur in quam utilitatem homo dominatum in pisces, et volucres, et animantia terrae cuncta, perceperit, vel quos ad usus, quaeve solatia, sint haec creata homini, si nunquam peccaret: cui sicut sequentia Scripturae hujus declarant, non haec ad escam sed herbae solum et arborum sunt fructus in prima conditione concessi, nisi forte dicendum est, quia peccaturum presciebat Deus hominem, et mortalem peccando futurum quem immortalem (0031D)ipse creavit, ideoque ea illi solatia primordialiter instituit, quibus suam fragilitatem mortalis posset tueri, vel alimentum videlicet ex his, vel indumentum, vel laborum, vel itineris, habens adjumentum. Nec quaesitu dignum est quare non etiam nunc cunctis homo dominetur animantibus; postquam enim ipse suo Conditori subjectus esse noluit, perdidit dominium eorum quae suo Conditor juri subjecerat. Denique testimonium primae creationis legimus (0032A)viris sanctis atque humiliter Deo servientibus et aves obsequium praebuisse, et rictus bestiarum cessisse et venenum nocere non potuisse serpentium.

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae omnique volucri, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeatis ad vescendum: Jam hic patet quod ante reatum hominis nihil noxium terra protulit, nullam herbam venenatam, nullam arborem sterilem cum manifeste dictum sit, quod omnis herba et universa ligna data hominibus ac volatilibus, terrae quoque animantibus cunctis in escam, patet quia nec ipsae aves raptu infirmorum (0032B)alitum vivebant, nec lupus insidias explorabat ovilia circum, nec serpenti pulvis panis ejus erat, sed universa concorditer herbis virentibus ac fructibus vescebantur arborum. Sane inter haec nec praetereunda nasci quaestio quomodo et immortalis sit factus homo prae aliis animantibus, et nihilominus acceperit communiter terrenam cum illis alimoniam. In qua intuendum nobis est quia alia est immortalitas carnis quam in prima conditione in Adam accepimus, alia quam nos in resurrectione per Christum accepturos esse speramus. Ita quippe immortalis factus est ille, ut posse non mori, si non peccaret; sin autem peccaret, moreretur. Ita vero immortales erunt filii resurrectionis cum erunt aequales angelis Dei, ut nec mori ultra, nec peccare (0032C)possint. Ideoque caro nostra post resurrectionem nulla eget refectione ciborum, quia ei nulla suppetit a fame, vel lassitudine vel alia qualibet infirmitate defectio. Caro autem Adae ante peccatum ita est immortalis creata, ut, adminiculis adjuta temporalis alimoniae, mortis expers ac doloris existeret, donec corporalibus incrementis ad illam usque perductus aetatem quae Conditori placeret; tum creata progenie multa hujusmodi jam, jubente ipso, sumeret etiam de ligno vitae, ex quo perfecte immortalis effectus, sustentacula cibi corporalis ulterius nulla requireret. Sic ergo immortalis et incorruptibilis est condita caro primorum hominum, ut eamdem suam immortalitatem atque incorruptionem per observantiam mandatorum Dei custodirent; in quibus mandatis et (0032D)hoc erat, ut de lignis paradisi concessis vescerentur, ab interdicti autem se esu temperarent, per horum edulium inditae sibi immortalitatis dona conservarent, in illius tactu ruinam mortis invenirent. Sic vero incorruptibilis et immortalis in fine erit caro nostra; ut, ad similitudinem angelicae sublimitatis, in eodem semper statu permaneat, neque cibis corporalibus, quippe qui in vita spiritali nulli erunt egere possit. Nam quod angeli cum patriarchis (0033A)manducasse leguntur, non indigentiae causa, sed benignitatis agebant, ut videlicet haec agendo dulcius hominibus quibus apparebant congrueret. Dominus quoque post resurrectionem manducavit cum discipulis, non ut indigus refectionis sed ut veram se post mortem recepisse carnem monstraret.

Et factum est ita, id est, ut dominaretur homo cunctis quae in terra vel aquis creata sunt, et ut facultatem potestatemque edendi de fructibus terrae cum volatilibus coeli et animantibus terrae perciperet.

Viditque Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Quia de singulis Dei operibus singulatim fuerat dictum quod videret ea esse bona, recte in conclusione, perfectis omnibus, positum est cum additamento, quia vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona. (0033B)Sed quaeritur merito, quare de homine facto non sit adjunctum singillatim: Et vidit Deus quod esset bonum, sed ipsius magis factura inter caetera universaliter laudando reservetur? An quia praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum? Homo igitur ante peccatum et in suo utique genere bonus erat, sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut potius illud diceret quod futurum aliquid praenuntiaret. Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero justissimus ordinator est, ut etiam si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen universitas cum eis pulchra sit.

Et factum est vespere et mane dies sextus. Igitur (0033C)perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum. Senarium numerum constat esse perfectum, quia primus suis partibus impletur, sexta videlicet quod est unum, et tertia quae sunt duo, et dimidia quae sunt tria. Unum etenim et duo et tria faciunt sex, quale in monadibus numeris nusquam praeter hic invenies, sed neque in decadibus praeter vicesimum et octavum numerum. Sex ergo diebus perfecit Deus omnem ornatum coeli et terrae, ut qui omnia in mensura et numero et pondere constituit, ipso etiam numero in quo operaretur sua opera doceret esse perfecta. Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat. In alia translatione dicitur quia consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Quod nihil omnino (0033D)quaestionis affert, quia manifesta descriptione quae in eo sunt facta declarantur. Sed merito quaeritur quomodo nostra Editio, quae de Hebraicae veritatis fonte descendit, complevisse Deum in die septimo dicat opus suum quod fecerat, in quo nihil novum creasse commemoratur, nisi forte ipsum diem septimum tunc eum fecisse, atque in ejus factura opus suum complevisse dixerimus, quod eo facto mensuram numerumque consummaverit dierum quorum circuitu omnia dehinc saecula ad finem usque procurrerent. Nam in revolutione temporum octavus idem qui et primus computatur dies.

(0034A)Complevit igitur die septimo Deus opus suum quod fecerat. Quia dierum quos fecerat summam in eo terminavit, addito ipso septimo, quem Sabbatum dici et esse voluit, eo quod eum mystica prae caeteteris benedictione et sanctificatione donaret, ut sequentia docent. Unde etiam dies judicii et consummationis saeculi, quia post septimam Sabbati ventura est, octava in Scripturis nuncupatur, videlicet quia septem soli praecesserint. Dictum enim est in titulo psalmorum: In finem in hymnis pro octava psalmus David, quod de die judicii scriptum totus sequentis psalmi textus docet, in quo iram venturi judicis timens propheta exclamat: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 1), etc. Sed et dies dominicae Resurrectionis cum (0034B)post tot dierum millia ventura esset, octava tamen et ipsa dicta est in titulo alterius psalmi, quia nimirum septimam sequebatur, ut septimanae sequentis prima existeret, id est, eadem ipsa in qua in principio dixit Deus Fiat lux et facta est lux. Quem quidem psalmum de Resurrectione dominica scriptum probat ipse qui in eo loquitur, dicens: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus (Psal. XI, 6). Potest autem recte accipi complevisse Deum die septimo opus suum quod fecerat, etiam in eo quod ipsum diem benedixit et sanctificavit. Neque enim nullum opus est benedictio et sanctificatio. Neque Salomon nihil operis fecisse dicendus est, cum templum quod fecerat dedicavit; imo eximium Dei opus est, cum ea quae fecit benedictione (0034C)ac sanctificatione aeterna glorificavit. Denique de hoc opere quod in aeterno die Sabbati facit, dicit ipse in parabola fidelium servorum: Amen dico vobis quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis (Luc. XII, 37). Qui enim praecingit se, qui discubitum praeparat, qui transit, qui ministrat, utique operatur. Sed his tamen verbis omnibus nihil aliud intimatur, quam quod sanctos suos Dominus in aeternum benedicit et sanctificat, id est, visione suae gloriae post opera illorum bona quae donavit remunerat.

Et requievit die septimo ab universo opere suo quod patrarat. Non quasi lassus ex nimio labore Deus instar humanae fragilitatis completa mundi fabrica requievit; sed requievisse ab universo opere suo dicitur, (0034D)quia novam creaturam ultra instituere aliquam cessavit. Solet namque Scriptura saepe nomine requiei cessationem operis sive sermonis indicare, sicut in Apocalypsi de sanctis animalibus: Et requiem, inquit, non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus, Deus omnipotens (Apoc. IV, 8). Pro eo ut diceret, non cessabant haec semper decantare. Nam maxima et unica sanctis est requies in coelo, laudem summae Trinitatis, quae Deus est, indefessa voce dicere. Potest vero altius intelligi requievisse Dominum ab omnibus operibus suis, non (0035A)eum scilicet opus habuisse illis operibus suis in quibus requiesceret, quippe cujus requies in seipso sine initio ac termino semper vera est, sed sola bonitatis suae causa fecisse opera, quae in ipso requiescerent: quod e contrario facilius intelligitur, cum meminerimus humanam indigentiam pro hoc maxime laboribus quotidianis insistere, ut in operibus suis requiem percipere possit, dicente ei Domino: In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Genes. III, 19). Deus autem qui ante creationem mundi aeternaliter in seipso perfectam habebat requiem, ipse etiam creato mundo, non in operibus quae fecit, sed ab omnibus quae fecit operibus requievit, ut pote nihil habens secum necessitatis in creaturis requiescere sui, quin potius creaturis rationabilibus ipse requiem (0035B)praestans, cum in seipso perfecte semper requiescat, eoque bono beatus sit, quod ipse sibi est.

Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum. Illa videlicet benedictione et sanctificatione quam populo suo in lege plenius intimat dicens: Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua: septimo autem sabbati Domini Dei tui, non facies omne opus (Exod. XX, 8). Et paulo post: Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo (Exod. XX, 11). Idcirco benedixit Dominus diem septimum et sanctificavit eum. Quae profecto benedictio et sanctificatio diei septimi in typum majoris benedictionis ac sanctificationis facta est. Nam sicut per crebras, imo quotidianas in lege victimas, (0035C)sanguis Dominicae passionis, qui semel erat pro salute mundi effundendus, signabatur; ita etiam per requiem diei septimi, quae post opera sex dierum semper celebrari solebat, praefigurabatur magnus ille dies Sabbati, in quo Dominus semel in sepulcro erat requieturus, completis ac perfectis in die sexto omnibus operibus suis, quibus mundum, quem in die sexto perfecerat, jam perditum restaurabat. In quo etiam die quasi antiqui recolens operis, aperto sermone declaravit salvationem se jam mundi perfecisse. Cum enim accepisset acetum, dixit: Consummatum est, et inclinato capite, tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Sed et haec sanctificatio ac benedictio septimi diei, et requies in illa Dei post opera (0035D)sua valde bona designavit quod nos singuli post opera bona quae in nobis ipse operatur et velle et perficere, ad requiem tendimus vitae coelestis, in qua aeterna ejus sanctificatione et benedictione perfruamur. Unde bene idem dies septimus vesperam habuisse non scribitur, quia nimirum perpetuam nostram in illo requiem significat.

Et benedixit, inquit, diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut faceret. Id est, completo mundi ornatu, cessaverat ab instituendis ultra novis rerum generibus. Neque huic sententiae contrarium debet (0036A)istud aestimari, quod in Evangelio dicit: Ipse Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Respondens videlicet eis qui propter requiem Dei, Scripturae hujus auctoritate antiquitus commendatam, Sabbatum ab eo non observari querebantur. Cessaverat enim septimo die a condendis generibus creaturae, quia ultra jam non condidit aliqua genera nova; deinceps autem usque nunc operatur eorumdem generum administrationem quae nunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia ejus coeli et terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur.

Huc usque primordia mundi nascentis juxta sensum litterae dixisse sufficiat; libet autem paucis intimare ut etiam ordo sex illorum, sive septem, (0036B)dierum in quibus factus est, totidem ejus aetatibus conveniat. Primus namque dies in quo dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, primae aetati congruit, in cujus initio mundus idem factus, et homo in deliciis paradisi voluptatis positus est, ubi praesente gratia sui Conditoris, malorum omnium liber ac nescius frueretur; sed hic dies ad vesperam jam coepit declinare, cum protoplasti peccando felicitatem patriae coelestis perdiderunt, atque in hanc convallem lacrymarum dimissi sunt, quod etiam significatum est hora temporis illius, cum Adam post culpam praevaricationis audivit Dominum deambulantem in paradiso, ad horam post meridiem: deambulavit quippe Dominus, ut se ab homine, in cujus corde quietus manserat, recessisse signaret; et hoc ad (0036C)horam post meridiem, ut lucem in se homo divinae cognitionis fervoremque divinae dilectionis minoratum esse cognosceret. Plena autem vespera diei hujus advenit, cum crebrescentibus vitiis humani generis, corrupta est omnis terra coram Deo, et iniquitate repleta, adeo ut deleri diluvio omnis caro, praeter quos clauserat arca, mereretur.

Secundo die factum firmamentum in medio aquarum; et secunda aetate saeculi, arca in qua reliquiae generis humani, et semen, ut ita dixerim, sequentium servabatur aetatum, posita est in medio aquarum, quas certatim hinc rupti fontes omnes abyssi, inde apertae coeli cataractae fundebant. Sed et hic inclinatus est ad vesperam dies, cum se nationes, (0036D)oblitae proximae vel irae vel misericordiae Dei, contulissent ad aedificandam superbiae turrem; plenam vero accepit vesperam quando cum confusione linguarum humani generis est discissa societas.

Tertio die confluentibus in loca sua aquis, arida apparuit terra, et mox herbis virentibus ac frondentibus est vestita nemoribus; et aetatis initio tertiae separatis in loca sua gentibus idololatris, quarum error instabilis, et vanis simulacrorum doctrinis tanquam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur, semen patriarcharum ab eorum societate diremptum est, ac spiritali fruge fecundatum, dicente (0037A)Domino ad Abraham: Exi de terra tua et cognatione tua, et de domo patris tui in terram quam monstravero tibi; faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi (Genes. XII, 1), etc., usque dum ait: Atque in te benedicentur universae cognationes terrae. In qua videlicet gente discreti ordines fidelium quasi herbae virentes, et arbores pomiferae, ex una eademque terra prodibant, suscipientes imbrem coelestem divinorum eloquiorum. Verum hic quoque ad vesperam vergere coepit dies, cum eadem gens Israelitica, et fidem patriarcharum et caeremonias datae sibi legis abjiciens, exterarum gentium et polluta sceleribus et servitio depressa est. Supervenit jam vespera, quando ipsa gens una cum rege quem sibi neglecto Deo, elegerat alienigenarum est gladio maxima ex parte (0037B)deleta.

Quarto die luminaria coelum accepit, et quarta aetate praefatus Dei populus nova est factus claritate conspicuus, per imperium David et Salomonis aliorumque regum Deo auctore regnantium, per nobilissimum illud quod Salomon Deo condidit templum, per signa prophetarum, quae cunctis regum eorumdem non destiterunt florere temporibus, perque illud maxime, quod primo ac praeeminentissimo regum sibi placentium juravit Dominus dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem meam (Ps. CXXXI, 11). Verum et hic ad vesperam dies inclinari coepit, cum post modum et reges iidem et populi, templum legesque Dei spernentes, vastati ac dilacerati sunt ab hostibus. Gravissima vero ei non solum vespera, sed (0037C)nox succedit, cum totum illud regnum eversum, templum incensum, populus est in Babyloniam captivus omnis abductus.

Quinto die produxerunt aquae reptilia animarum viventium, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli; et quinta aetate creverunt filii transmigrationis, et multiplicati sunt in Babylone, quae saepe aquarum nomine designatur. Quorum plurimi ibidem quasi in aquis pisces residere, e quibus tamen erant nonnulli qui velut ceti magni dominari magnis fluctibus saeculi quam servire studuerunt, quia nullo terrore ad idololatriam depravari potuerunt. Alii, soluta captivitate, quasi acceptis pennis libertatis, ad terram Israel reversi sunt, et instar volantium tota intentione coelestia petebant, ita ut etiam templum (0037D)ac civitatem Dei reaedificare, legem quoque ejus summa instantia restaurare, niterentur. Sed appropiabat vespera, cum postmodum, inter alias scelerum tenebras, etiam domesticis contra se invicem dissidere conflictibus, patriaeque suae Romanis ipsi fuere proditores; quae et advenit, cum eos non solum tributarios effici, sed etiam alienigenae regis contigisset imperio subdi.

Sexto die terra jumenta, bestias et reptilia produxit, quo etiam die creavit Deus hominem primum (0038A)Adam ad imaginem suam, ac de latere ejus dormientis feminam creavit Evam; sexta aetate saeculi inter multos reprobos, qui merito serpentibus comparari poterant ac bestiis, propter saevitiam scilicet, et quia toto animo terrestribus inhaerere curis vel illecebris nati sunt; et sancti in plebe Dei perplures, qui ad similitudinem mundorum animalium verbum Dei ruminare, ungulam discretionis in via tenere, bonae operationis jugum divinae legis portare, et de velleribus opus suum calefacere noverunt, quorum in Evangelio utrorumque mentio est idonea, inter quos secundus Adam, mediator Dei videlicet et hominum, in quo tota plenitudo erat imaginis Dei, in mundo apparuit, et de latere ejus in cruce dormientis exivit sanguis et aqua, de quibus sacramentis nascitur ac (0038B)nutritur Ecclesia, quae est mater omnium per orbem vera vita viventium, quod Evae nomen sonat. Unde de eisdem sacramentis dicit ipse Dominus: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI, 55). Cujus diei vesperam jam nunc appropinquare cernimus, cum, abundante per omnia iniquitate, refrigescit charitas multorum. Adveniet autem multo tenebrosior caeteris, cum, apparente homine peccati, filio iniquitatis, qui extollitur et elevatur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, tanta fuerit tribulatio, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Subsequente statim hora universalis judicii de qua scriptum est: Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet et fidem in terra (Luc. XVIII, 8)?

(0038C)Septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis, et sanctificavit et benedixit illum; et septima est aetas perpetuae quietis in alia vita, in qua requiescit Deus cum sanctis suis in aeternum post opera bona, quae operatur in eis per sex hujus saeculi aetates. Haec autem aetas summae pacis et quietis in Deo quidem est, et erit sempiterna; sed hominibus tunc coepit, quando protomartyr Abel corpore quidem sedem sepulcri, anima vero gaudium vitae perennis intravit, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille, cum apud inferos ipse torqueretur. Perseverabit autem hic sabbatismus animarum sanctarum usque ad finem saeculi, et cum ultima aetas saeculi post vesperam suam, de qua praefati sumus, finem, interfecto per Dominum Jesum Antichristo, perceperit, (0038D)tunc et ipse sabbatismus majori benedictione ac sanctificatione resurrectionis ad vitam perpetuam corporibus donabitur. Et ideo bene septimo diei vespera successisse non legitur, quia tristitiam qua terminetur septima haec aetas, nullam habebit; quin potius ampliori laetitia, ut diximus, octavae aetatis perficitur, illius videlicet quae per gloriam resurrectionis tunc incipiens, cum haec tota vita transierit, nullo unquam fine, nulla rerum vicissitudine, a contemplando Dei vultu transmutabitur.

(0039A)Istae generationes coeli et terrae quando creatae sunt. Hac conclusione Scriptura tangit eos qui mundum sine initio semper fuisse affirmant, vel qui factum quidem a Deo putant, verum ex materia quam non fecerit Deus, sed quae coaeterna ipsi absque initio fuerit Creatori. Dicit enim generationes coeli et terrae ipsum ordinem divinae institutionis, quo ornatus eorum per opera sex dierum ad illam usque perfectionem, quae superius est designata, pervenit, juxta quod in Decalogo legis suae dixit ipse Conditor: Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Exod. XX, 11); quod vero sequitur: In die quo fecit Dominus coelum et terram, et omne virgultum agri antequam oriretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret, (0039B)nequaquam memoratae Dei sententiae videri debet adversum, sed aperte intelligi, quia diem hoc loco Scriptura pro omni illo tempore posuit quo primordialis creatura formata est. Neque enim in uno quolibet sex dierum coelum factum est, vel sideribus illustratum, et terra est separata ab aquis, atque arboribus et herbis consita; sed more sibi solito Scriptura diem pro tempore posuit, quomodo et Apostolus, cum ait: Ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2), non unum specialiter diem, sed totum significat tempus hoc quo in praesenti vita pro aeterna salute laboramus. Et propheta non de uno specialiter die, sed de plurimo tempore divinae gratiae dicit: In die illa audient surdi verba libri hujus (Isai. XXIX, 18). Caeterum difficile intellectu est quomodo in hoc (0039C)die fecerit Deus coelum et terram et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis, nisi forte dixerimus quod in materia informi pariter omnis creatura sit facta, juxta hoc quod scriptum est: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1), sed hoc utique ante omnem diem hujus saeculi fecit, cum in principio coelum creavit et terram, quando et si terra erat inanis et vacua, et tenebrae erant super abyssum, in ipsius tamen terrae et abyssi, id est, aquarum natura quasi per substantiam seminalem simul condita latebant, quae postmodum ex his opere Creatoris non simul erant producenda; ideoque si hoc dicimus, ad eumdem revolvitur memorata questio finem, ut appellationem diei pro significatione temporis positam intelligamus, illius videlicet, quo haec Deus in (0039D)principio simul cuncta creavit: In die, inquit, quo creavit Dominus Deus terram et coelum et omne virgultum (0040A)agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret. Quod si in die quem dicit, tempus intelligimus illud designatum, quando ante omnem hujus saeculi diem facta sunt omnia simul, facilis patet sensus quod et herba et arbor omnis in ipsius terrae substantia sit causaliter facta priusquam visibiliter orirentur aut germinarent ex terra. Sin autem appellationem diei, ut consequentius arbitramur, pro significatione positam accipiamus temporis illius in quo mundus iste per sex dies factus et ornatus est, possumus intelligere quia nunc apertius Scriptura voluerit explicare quo modo supra dixerit quia protulit terra herbam virentem et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum. Non enim sic in primordio rerum (0040B)haec terra produxit quomodo nunc ubi irrigatio adfuerit aquarum, disponente Deo, terra ultro fructificat; sed mirabiliore prorsus opere Conditoris tunc antequam aliqui fructus ex terra crescendo orirentur, aut germinarent, campi repente, montes et colles, herbis erant et arboribus cooperti, habentibus congruam altitudinem staturae, diffusionem ramorum, opacitatem foliorum, copiam fructuum, quam non paulatim ex terra oriendo vel germinando, et accessu incrementorum proficiendo, sed subito ex illa existendo acceperunt. Nam et hunc magis sensum subjuncta quoque videntur verba juvare, quibus dicitur:

Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, sed fons ascendebat (0040C)e terra irrigans universam superficiem terrae. Quis enim non videat quod haec dici non poterant de prima creatione terrae, quando erat adhuc inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi? Nunquid opus erat de pluvia non descendente in terra narrari eo tempore, quo nec ipsa adhuc accipere pluviam, nec aer dare poterat, eo quod loca utriusque adhuc aquae cuncta complerent? Sed nec fons ascendere de terra ad irrigandam eam potuit, quandiu tota tegebatur abysso; unde, ni fallor, restat intelligi quod nomine diei supra cum dicitur: In die quo creavit Dominus Deus terram et coelum, etc., tempus sit intimatum illud sex dierum primorum, in quo universa mundi est creatura formata, ubi recte memorat quod non pluisset Deus super terram, et (0040D)homo non esset qui operaretur terram, ut intelligamus quantum prima terrae germinatio a moderno (0041A)distaret. Nam modo et irrigatione pluviarum terra sponte germinat, et industria cultuque hominum multa in hortis satis ac nemoribus procreantur; sed longe aliter prima herbarum et arborum est perfecta creatio, in qua novo summi opificis imperio terra, quae arida parebat, absque pluvia et absque opere humano, repente longe lateque multifariis fructuum repleta est generibus; sed fons, inquit, ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae.

De hoc fonte et ascensu ejus in terram dicturi, primo videamus quia prima illa germinatio terrae, cujus praemissa sententia meminit, sine ulla irrigatione aquarum, Deo jubente, facta est. Hujus autem fontis, qualiscunque erat, irrigatio post vestitam herbis ac lignis terram supervenit, quod ipsis etiam (0041B)Scripturae syllabis probatur, quae postquam verbo praeteriti temporis dixit, quia creavit Dominus Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis, subjunxit mox verbo temporis praeteriti plusquam perfecti: Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, ostendens quod ante creationem virgultorum et herbarum pluviam Deus non miserat; quid vero postea factum sit, statim verbo praeteriti temporis imperfecti subnexuit dicens: Quia fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae, ipsa declinatione verbi significans non hoc semel, sed saepius esse gestum, dum non ait ascendit, sed ascendebat; dum ascendisse dicitur fons e terra, qui universam ejus superficiem rigaret, merito quo ordine ascenderit (0041C)quaeritur; neque aliquid obstat credi quod ita per vices ad irrigandam eam ascenderit ac redierit, quomodo usque hodie solet Nilus ad irriganda Aegypti plana annuatim ascendere, quomodo irrigabat aliquando Jordanis terram Pentapolim, de qua Scriptura ait: Quia universa irrigabatur sicut paradisus Domini (Genes. XIII, 10), et sicut Aegyptus antequam subverteret Deus Sodomam et Gomorrham; quomodo, teste sancto Augustino, « de quorumdam fontium mira vicissitudine perhibetur certo annorum intervallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. Cur sit ergo incredibile, ut idem dicit, si ex uno abyssi capite, alterna (0041D)mutatione fluente atque refluente, tunc universa terra rigata est? Quod si, inquit, ipsius abyssi magnitudinem, ea parte excepta quod mare dicitur, et evidenti altitudine atque amaris fluctibus terras ambit in ea sola parte quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes omnesque aquae diversis tractibus venisque distribuunt, et suis quique locis erumpunt, fontem voluit Scriptura appellare, non fontes, propter naturae unitatem, eumque per innumerabiles vias antrorum atque rimarum ascendentem de terra, et ubique dispertitis quasi crinibus irrigantem omnem faciem terrae, non (0042A)continua specie tanquam maris aut stagni, sed sicut videmus ire aquas per alveos fluminum flexusque rivorum, et eorum excessu vicina perfundere, quis non accipiat nisi qui contentioso spiritu laborat? Potest quippe etiam ita dicta intelligi omnis terrae facies irrigata, quemadmodum dicitur omnis vestis facie colorata, etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat; praesertim quia tunc in novitate terrarum etsi non omnia, plura tamen plana Tuisse credibile, qua latius erumpentia fluenta dispergi atque distendi. Quapropter de istius fontis magnitudine, vel multitudine, qui, sive unam habuit alicunde eruptionem, sive propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent, omnium fontium magnorum atque parvorum (0042B)unus fons dictus est, per omnes dispersiones suas ascendens de terra, et irrigans omnem faciem terrae; sive etiam, quod est credibilius, quia non ait, unus fons ascendebat de terra, sed ait, fons autem ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem, ut sic intelligamus fontes multos per universam terram, loca, vel regiones proprias irrigantes: sicut dicitur miles, et multi intelliguntur, sicut dicta est locusta et rana in plagis quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis locustarum numerus et ranarum, jam non diutius laboremus. » Cum ergo dictum esset creasse Deum herbas, et virgulta, necdum pluvia descendente, neque homine existente qui operaretur terram, consequenter hominis creatio subinfertur ac dicitur: Formavit igitur (0042C)Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Hic itaque latius hominis factura describitur, qui in die quidem sexto factus est; sed ibi breviter ejus est commemorata creatio, quae hic plenius exponitur, quia videlicet in corporis et animae substantiam factus sit, e quibus corpus de limo terrae formatum, anima vero de nihilo sit, Deo inspirante, creata, sed et femina de ejus sit latere dormientis condita. In qua videlicet sententia vitanda est paupertas sensus carnalis, ne forte putemus Deum vel manibus corporeis de limo formasse corpus hominis, vel faucibus labiisve inspirasse in faciem formati, ut vivere posset et spiraculum vitae habere. Nam et Propheta cum ait: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt (0042D)me (Ps. CXVIII, 73), tropica hoc locutione magis quam propria, id est, juxta consuetudinem qua solent homines operari, locutus est. Spiritus enim est Deus, nec simplex ejus substantia liniamentis membrorum corporalium esse composita nisi ab ineruditis creditur. Formavit igitur de limo Deus hominem. Quem verbo suo de limo fieri jussit. Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem, cum ei substantiam animae ac spiritus, in qua viveret, creavit. Nam ita recte intelligitur spirasse Deum in faciem hominis spiraculum (0043A)quo viveret creasse, sicut supra intellectum est: Vocavit Deus lucem diem, pro eo positum quod est vocari ab hominibus fecit. Bene autem in faciem inspirasse Deus homini dicitur, ut fieret in animam viventem, quia nimirum insitus ei spiritus ea quae foris sunt contemplatur, ut pote qui pars cerebri anterior unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est. Nam et tangendi sensus qui per totum corpus diffunditur, etiam ipse ab eadem anteriore parte cerebri ostenditur habere viam suam, quae retrorsus per verticem atque cervicem ad medullam spinae deducitur. Congruit autem huic sententiae quod supra de homine dictum est.

Ad imaginem Dei creavit illum. Masculum et feminam creavit eos. Quod enim dictum est ad imaginem (0043B)Dei, non nisi in anima; quod additum masculum et feminam, non nisi in corpore factum recte intelligitur. Non ergo audiendi sunt qui putant animam partem Dei esse, quasi hominis anima pars Dei esset, nec a se ipsa nec ab aliquo diripi, nec ad aliquid male faciendum sive patiendum ulla necessitate compelli, nec in melius vel deterius mutari omnino, potuisset. Flatus autem ille Dei qui hominem animavit factus est ab ipso, non de ipso, qui nec hominis flatus hominis pars est, nec homo eum facit de se ipso, sed ex aereo halitu sumpto et effuso. Deus vero potuit et de nihilo, et vivum rationabilemque potuit quod non potest homo; quamvis nonnulli existiment non tunc animatum primum hominem, quando Deus in ejus faciem sufflavit, et factus est in (0043C)animam vivam, sed tunc accepisse Spiritum sanctum. Quodlibet autem horum credibilius ostendatur, animam tamen non esse partem Dei, nec de substantia ei naturam creatam sive prolatam, sed ex nihilo factam, dubitare fas nos est.

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. Ab illo utique principio plantasse Deus paradisum credendus est, ex quo terram omnem, remotis quae eam operuerunt aquis, herbas et ligna fructifera producere jussit, in quo tamen hominem die sexto, quo et ipsum formaverat, posuit. Neque ullatenus dubitandum est paradisum, in quo positus est homo primus, etsi vel Ecclesiae praesentis, vel (0043D)futurae patriae typum tenet, ad proprietatem tamen litterae intelligendum esse, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque magnum, et magno fonte fecundum. Pro eo autem quod nostra Editio, quae de Hebraica veritate translata est, habet a principio, in antiqua translatione positum est ad Orientem; ex quo nonnulli volunt quod in orientali parte orbis terrarum sit locus paradisi, quamvis longissimo interjacente spatio, vel Oceani, vel terrarum, a cunctis regionibus quas (0044A)nunc humanum genus incolit secretum. Unde nec aquae diluvii, quae totam nostri orbis superficiem altissime cooperuerunt, ad eum pervenire potuerunt. Verum seu ibi, seu alibi, Deus noverit, nos tantum locum hunc fuisse et esse terrenum dubitare non licet. Denique sequentibus verbis Scriptura plenius qualiter eum Deus plantaverit exponit dicens:

Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali. Hoc eo die factum intelligitur, quo et reliqua ligna fructifera terra, Deo jubente, produxit. Sed hic ideo necessario repetitur, ut qualis sit locus paradisi nosse possemus, maxime quia de ligno vitae lignoque scientiae boni et mali erat specialiter referendum; (0044B)in quorum uno homini signum obedientiae quam debebat, in altero sacramentum vitae aeternae, quam per ipsam obedientiam mereretur, inerat. Et quidem lignum vitae inde dictum, quia hanc virtutem, ut diximus, divinitus acceperit, ut qui ex eo manducaret, corpus ejus stabili sanitate firmaretur, neque unquam ulla infirmitate vel aetate in deterius mutaretur, aut in occasum etiam laberetur; sed hoc ita corporaliter factum est, ut sacramenti quoque esset figura spiritalis, id est, Dei et Domini nostri Jesu Christi, de quo in laude sapientiae dictum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam (Prov. III, 18). Et in Apocalypsi sancti Joannis: Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II, 18). Quod est aperte dicere: Qui (0044C)vicerit tentationem serpentis antiqui, a qua victus est Adam, dabo ei quod daturus eram Adae si vinceret, ut praesenti visione gloriae Christi in aeternum reficiatur, ideoque nullo possit incursu mortis attingi, quia videlicet Dominus Christus virtus et sapientia Dei Patris in paradiso est regni coelestis, quem cum caeteris sanctis etiam confitenti se in cruce latroni promittere dignatus est. Lignumque sapientiae boni et mali. De hoc ligno sanctus Augustinus: « Mihi autem, inquit, etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam. Neque enim qui fecerat omnia bona valde, in paradiso instituerat aliquid mali, sed malum fuisse homini (0044D)transgressionem praecepti. Oportebat autem ut homo sub Domino Deo positus aliunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationabili agenti sub Dei potestate; primumque esse et maximum vitium tumoris ad ruinam, sua potestate velle uti, cui summum vitii nomen est inobedientia. Non est ergo unde se homo Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid juberetur. Arbor itaque illa non (0045A)erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum; quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa praecepti futura transgressione homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed vere quoddam lignum accipiendum est, cui non de fructu vel pomo quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae, illo contra vetitum tacto, fuerat secutura. »

Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum. Id est ligna illa pulchra atque fructuosa quae omnem terram regionis illius opacabant, quo eo factitatum fuisse credendum est, (0045B)quo in hac quam nos incolimus terra Nilus plana irrigat Aegypti, unde, quod et supra posuimus, dictum est de terra Sodomorum, quae universa irrigabatur sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus (Gen. XIII, 10). Et provida utique dispositione Dominus ac Conditor rerum in nostro orbe voluit habere similitudinem nonnullam patriae illius ad quam possidendam in primo parente creati sumus, ut ad promerendum ejus reditum de vicino nos admoneret exemplo, maxime et flumine illo quod de paradiso constat emanare. Nilus namque qui irrigat Aegyptum, ipse est Geon, qui in sequentibus de paradiso procedere memoratur. Sicut etiam eversis eisdem Sodomorum civitatibus, quae quondam ut paradisus Domini irrigabantur, exemplum eorum (0045C)qui impie acturi sunt posuit, ut vestigia perditionis malorum certissima in mundo vigilantia aeterna eorum tormenta fugeremus.

Qui inde dividitur in quatuor capita nomen uni Phison. Constat, astruentibus certissimis auctoribus, horum omnium fluminum quae de paradiso exire referuntur, in nostra terra fontes esse notos. Phisonis quidem, quem nunc Gangem appellant, in locis Gaucasi montis; Nili vero, quem Scriptura, ut diximus, Geon nuncupat, nunc procul ab Atlante monte, quod est ultimus finis Africae ad occidentem. Porro Tigris et Euphrates ex Armenia, unde credendum est quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, indeque quatuor aquarum partes dividi; sed ea flumina quorum fontes (0045D)noti esse dicuntur, alicubi esse sub terris et post tractus prolixarum locis regionum aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus noti esse perhibentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt. Denique eadem ipsa flumina Tigrim, Euphratem et Nilum, ferunt historici plerisque in locis terrae sumi, et aliquanto interjacente spatio rursus emergentia solitum agere cursum; quod etiam ipsum Dominus ad indicium facere credendus est illius cursus, quo ad nos de paradiso per occultiores terrae (0046A)sinus venasque longiores exeunt. Interpretatur autem Phison oris mutatio, et recte, quia nimirum aliam in nostra gratiam suae faciei, id est, viliorem multo quam in paradiso habent ostendit.

Ipse est qui circuit omnem terram Evilath. Haec est Indiae regio, nomen inde habens quod possessa sit post diluvium ab Evila filio Jectan, qui fuit filius Heber patriarchae Hebraeorum, quem etiam Josephus refert cum fratribus suis a flumine Cephene et regione Indiae usque ad eum locum qui appellatur Hieira possedisse.

Ibi nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est. Et Plinius Secundus Indiae regiones auri venis prae caeteris abundare terris, unde et insulae eorum chrysa et argyra a copia auri sive argenti vocabula (0046B)sumpserunt.

Ibique invenitur bdoellium et lapis onychinus. Bdoellium est, ut idem Plinius scribit, arbor aromatica, colore nigro, magnitudine oleae, et folia roboris, fructu caprificis, ipsius natura quae gummis. Est autem lacryma ejus lucida, subalbida, levis, pinguis, aequaliter cerea, et quae facile molliatur, gustu amara, odoris boni, sed vino perfusa odoratior, cujus et liber Numerorum meminit, Erat autem, inquiens, man quasi semen coriandri coloris bdellii (Num. XI, 7), id est, lucidi et subalbidi. Onyx autem lapis est pretiosus, inde appellatus quod habet in se permistum candorem in similitudinem unguis humani. Graeci enim unguem onychem dicunt. Hanc et Arabia gignit, sed Indica (0046C)igniculos habet, albis cingentibus zonis; Arabica autem nigra est cum candentibus zonis. Antiqua Translatio pro his habet carbunculum et lapidem prasinum. Est autem carbunculus, sicut et nomine probat, lapis ignei coloris, quo noctis quoque tenebras illustrare perhibetur. Est lapis prasinus viridantis aspectus: unde et Graece a porro, quod apud eos prason dicitur, nomen accepit.

Et nomen fluvio secundo Geon. Ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae. Nomen vero fluminis tertii Tigris. Ipse vadit contra Assyrios. Fluvius vero quartus ipse est Euphrates. Idcirco de Euphrate ubi vadat quasve terras circumeat non dicit, quia ipse in vicino profluens terrae repromissionis, facillime a populo (0046D)Israel, qui ibidem positus, haec lecturus erat, poterat sciri. Quia vero per aquas regeneratrices regressus nobis ad coelestia patet, congruit satis dispensationem divinae pietatis, ut ipsum elementum per quod ad supernam patriam reducimur nobis sit cum paradiso, in quo positus sit homo primus, commune, et sicut gratia nos recreans invisibiliter regni coelestis ingressui praeparat: ita etiam invisibiliter ad Dominum orbem de paradiso per terrae venas ipsa per quam nos recreat unda prosiliat. Sicut ergo Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, (0047A)8); sic etiam decebat ut aqua quae eos quos vult Spiritus sanctificat, ignotis ad nos viis de paradiso adveniat, ad ignota nobis loca redeat, quia tantum de paradiso voluptatis originem constat habere.

Tulit ergo Dominus Deus hominem quem formaverat, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Quod ait, ut operaretur et custodiret illum, ad eum videtur respicere locum in quo dictum est, Et homo non erat qui operaretur terram. Verum nos et in hujus expositione verbi dicta sancti Patris Augustini ponamus. « Quid operaretur, inquit, vel custodiret? Nunquid forte agriculturam Dominus voluit operari primum hominem? An non est credibile quod eum ante peccatum damnaverat ad laborem? Ita sane arbitraremur, nisi videremus (0047B)cum tanta voluptate animi agricolari quosdam, ut magna eis poena sit inde ad aliud evocari. Quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat adversi vel terrae vel coelo. Non erat enim laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis, cum ea quae Deus creavit humani operis adjutorio laetius feraciusque provenirent, unde Creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac facultatem, quantum animae volentis satis esset, non quantum invitum indigentia corporis cogeret. » Ut operaretur, inquit, et custodiret illum, custodiret videlicet eumdem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret quare inde mereretur (0047C)expelli. Denique accipit et praeceptum, ut sit quod sibi custodiat paradisum, id est, quo servato, non inde projiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit ut amitteret eam, etiam si alteri salva sit, qui eam vel invenit vel accipere meruit. Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret; sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic Deus hominem multo magis quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut justus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat. Posuit ergo Deus hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Operaretur scilicet ut bonus beatusque esset: (0047D)custodiret vero, ut totus esset, ipsius se dominationi ac protectioni humiliter subdendo.

Praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Non est credendum quod in ligno illo aliquid mali naturaliter inesset, sicut et supra docuimus, sed ab eo ligno quod malum non erat prohibitus est homo, ut ipsa per se praecepti conservatio bonum illi esset et transgressio malum. Denique a peccante nihil aliud appetitum est nisi non esse sub dominatione (0048A)Dei, quando illud admissum est in quo ne admitteretur sola deberet jussio dominantis attendi, quae si sola attenderetur quid aliud quam Dei voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae voluntati praeponeretur? Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei; et hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, scilicet bonum obedientiiae, malum autem inobedientiae, id est, superbiae, contumaciae, perversae imitationis Dei, et noxiae libertatis. Hoc autem in quo accidere potuit ex ipsa re, ut supra dictum est, nomen accepit.

In quocunque die comederis ex eo, morte morieris. (0048B)Non ait, si comederis mortalis eris, sed in quocunque die, inquit, comederis ex eo, morte morieris. Mortuus namque est homo in anima cum peccavit, quia recessit ab eo Deus, qui est vita animae, cujus merito mortem secuta est mors corporis, discedente ab illo anima, quae est vita ejus, quaeque mors eidem primo homini tunc evenit, cum praesentis vitae terminum accepit non parvo post tempore quam vetitum comedit. Potest etiam intelligi quod illam mortem in eis fecerit dies ille in quo peccaverunt, quam Apostolus gemit dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae (0048C)est in membris meis. Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 22)? Non enim sufficit ei si diceret: Quis me liberabit de corpore mortali hoc, sed de corpore, inquit, mortis hujus. Sicut etiam illud: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10); nec ibi ait, mortale, sed mortuum, quamvis utique et mortale quia moriturum, non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia nondum spiritalia, non tamen mortua, id est, quae necesse esset ut morerentur, quod eo die factum est quo lignum contra vetitum tetigerunt.

Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sui. Et haec locutio Dei non corporali voce foris in auras (0048D)emissa, sed in terra ratione divinae voluntatis, per quam creata sunt omnia, ineffabiliter facta esse credenda est, juxta quod et supra docuimus, ubi scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Si autem quaerit aliquis ad quam rem fieri oportuerit hoc adjutorium, audiat responsum sancti Augustini, cujus et superius verba saepissime, tacito ejus nomine, posuimus. Nihil, inquit, aliud probabiliter occurrit, quam propter filios procreandos, sicut adjutorium semini in (0049A)terra est, ut virgultum ex utroque nascatur. Hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram et dominamini ejus. Quae ratio conditionis et conjunctionis masculi et feminae atque benedictionis nec post peccatum hominis poenamque defecit. Ipsa enim est secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus ejus. Quanquam enim jam emissi de paradiso convenisse et genuisse commemorentur; tamen non video quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et thorus immaculatus, hoc Deo praestante, fideliter justeque viventibus, eique obedienter instanterque servientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine (0049B)ullo labore ac dolore pariendi, fetus ex eorum semine gigneretur, non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis qui genuissent in aliquo formae statu manentibus, et ex ligno vitae quod ibi plantatum erat corporalem vigorem sumentibus, et illi qui gignerent ad eumdem perducerentur statum, donec certo numero impleto, si juste omnes obedientesque viverent, tunc fieret illa commutatio, ut sine ulla morte animalia corpora conversa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante sine ullis alimentorum corporalium sustentaculis viverent, spiritalia vocarentur. Nam si Enoch et Elias in Adam non mortui, mortisque propaginem in (0049C)carne gestantes, quod debitum ut solvant creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et, quod tandiu dilatum est, morituri, nunc tantum in alia vita sunt ubi, ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt, quanto justius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur.

Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam. Si quem movet quia non dixit, formatis de (0049D)humo cunctis animantibus terrae et de aquis universis volatilibus coeli, sed tanquam utraque genera de terra formaverit, Formatis igitur, inquit, Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus coeli; videat duobus modis esse intelligendum: aut tacuisse nunc unde formaverit volatilia coeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur Dominum formasse; sed tantummodo animantia terrae et volatilia coeli, etiam tacente (0050A)Scriptura intelligamus unde formaverit; aut terram universaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est illo psalmo ubi, coelestium laudibus terminatis, ad terram facta est conversio sermonis et dictum: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi (Ps. CXLVIII, 7), etc. Nec postea dictum est: Laudate Dominum de aquis. Ubi enim sunt omnes abyssi quae de terra laudant Dominum, ibi etiam reptilia et volatilia pennata quae nihilominus de terra laudant Deum secundum istam universalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: Deus qui fecit coelum et terram, sive de arida sive de aquis quaecunque creata sunt de terra creata veraciter intelliguntur.

(0050B)Adduxitque ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea. Non est cogitandum carnaliter quod ita adduxerit Deus animantia terrae vel aves ad Adam, quomodo solet pastor gregem minare suum de loco ad locum: sed magis intelligendum, quia sicut divina potentia cum voluit, haec de aquis creavit; ita etiam eadem occulto nutu suae potentiae quando voluit ad hominem conspicienda perduxit, quomodo etiam ad arcam Noe cunctis generis volatilia vel quadrupedia non hominis manu congregata, sed divinitus acta venisse, eamque intrasse leguntur, nescientibus quidem ipsis ad quid venirent, sciente autem homine, qui ea venientia in arcam, Deo adducente ac jubente, suscipiebat.

(0050C)Omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus, appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia terrae, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae. Constat Adam in ea lingua, qua totum genus humanum usque ad constructionem turris, in qua linguae divisae sunt, loquebatur, animantibus terrae et volatilibus coeli nomen imposuisse. Caeterum in dejectione turris, cum Deus suam cuique genti propriam atque diversam tribueret linguam, tunc eis credendus est etiam animantium vocabula quomodo et rerum caeterarum juxta suam cuique distinxisse loquelam: quamvis etiam non latet homines postea plurimis, quae sive nova forte occurrerunt rebus, haec animantibus per singulas gentes juxta suum placitum indidisse vocabula, et nunc (0050D)etiam indere solere. Denique de piscibus adductis ad Adam, ut eis nomina imponeret, nihil Scriptura refert: quibus tamen credibile est paulatim cognitis pro diversitate gentium nomina ab hominibus esse diversa imposita. Prima autem lingua fuisse generi humano Hebraea videtur, ex eo quod nomina cuncta quae usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, illius constat esse loquelae. Causa autem adducendi ad Adam cuncta animantia terrae et volatilia (0051A)coeli, ut videret quid ea vocaret, et eis nomina imponeret, haec est, ut sic demonstraret Deus homini quanto melior esset omnibus irrationabilibus animantibus. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere non nisi ratio potest quae melior est

Adam vero non inveniebatur adjutor similis ejus. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem. Quod mulier viri de latere facta est, propter ipsius conjunctionis vim commendandam ita fieri oportuisse credendum est. Quod autem dormienti illi factum est, quod osse detracto (0051B)in cujus locum caro suppleretur, altioris mysterii gratia factum est. Significabatur enim quod de latere Christi in cruce per mortem sopiti sacramenta essent salutis exitura, videlicet sanguis et aqua, de quibus sponsa illi conderetur Ecclesia, nam si tanti sacramenti non esset figura in creatione feminae praemittenda, quid opus erat dormisse Adam, ut costam illi Deus, de qua feminam faceret, tolleret, qui et vigilanti ac non dolenti idem facere poterat? Quid necessarium ut cum os quod de viri latere sumptum est, unde femina condebatur, in locum ossis non os, sed caro suppleretur, nisi quia figurabatur quod Christus propter Ecclesiam infirmus, at vero Ecclesia per ipsum esset firma futura? Unde ejusdem mysterii gratia typico quoque verbo (0051C)usa est Scriptura, ut non diceret: fecit, aut formavit, aut creavit, sicut in omnibus supra operibus; sed aedificavit, inquit, Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem, non tanquam corpus humanum, sed tanquam domum, quae domus nos sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Taliter enim decebat, ut humani generis origo, Deo operante, procederet, quatenus redemptioni ipsius quae in fine erat saeculi per eumdem ventura conditorem concinentibus figuris testimonium daret.

Et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quoniam Adam adductis ad se animantibus terrae et volatilibus cunctis nullum in his sibi simile invenerat, merito (0051D)nunc ubi adjutorium simile sui factum atque ad se adductum vidit, agnovit, et exclamavit dicens: Hoc nunc os ex ossibus meis. Nunc videlicet, quia visis prius animantibus aliis similem sibi non viderat: Os autem de ossibus meis et caro de carne mea, quia caetera quae os et carnem habentia viderat nominatimque distinxerat, non ex sua substantia, sed ex terra vel aquis esse facta noverat. Sicut vero illis vocabula ad se adductis posuerat, sic restabat ut ei quam sibi similem, ac de suo corpore creatam cognovit, nomen inderet.

Haec, inquit, vocabitur virago, quoniam de viro (0052A)sumpta est. Quomodo autem Latina etymologia congruit in his nominibus, cum a viro nuncupatur virago, ita convenit et Hebraea in qua videlicet lingua vir appellatur his, et derivato ab hoc nomine femina dicitur hissa. Denique quod his appellatur Hebraice vir, testatur etiam nomen Israel, qui vir videns Dominum interpretatur. Sed et sacramentis Christi et Ecclesiae convenit aptissime quod Adam mulierem de sua carne creatam nominis sui participem fieri voluit, quia et Dominus noster Jesus Christus aeque Ecclesiae, quam per sui corporis ac sanguinis pretium redemit, sibique adoptavit in sponsam, participium sui nominis donavit, ut a Christo videlicet Christiana vocaretur, ab Jesu, id est, Salvatore, salutem requireret aeternam. Non autem praetereundum (0052B)quod sopor ille, sive exstasis, id est mentis excessus, ut antiqua Translatio habet, quam Deus immisit in Adam, recte intelligitur, ut S. Augustinus dicit, « ad hoc immissa, ut prius mens per exstasim particeps fieret tanquam angelicae curiae, et intrans in sanctuarium Dei intelligeret in novissima. Denique evigilans tanquam prophetia plenus, cum ad se adductam mulierem suam videret, eructuavit continuo quod magnum sacramentum commendavit Apostolus: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est; et quod sequitur. »

Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quae primi cum verba hominis fuisse Scriptura ipsa (0052C)testatur, Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit. Ait enim: Non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Matth. XIX, 4), ut hinc intelligeremus propter exstasim quae praecesserat in Adam, hoc eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. Si ergo Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit Patrem, quomodo matrem? Reliquit Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Phil. II, 6). Hoc est enim reliquit Patrem, quia non deseruit et recessit a Patre, sed quia non in (0052D)ea forma apparuit hominibus, in qua aequalis est Patri, quomodo reliquit matrem relinquendo Synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est, et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit, ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una: quia cum sit Deus apud Patrem per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus.

Erat autem uterque nudus. Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant. « Et merito, quid enim puderet quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena (0053A)peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et justitia puniente commissum: quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur. Nullus erat motus in corpore, cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. »

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Potest iste serpens non irrationabili anima sua, sed alieno jam spiritu, id est, diabolico, callidior dici cunctis animantibus: quantumlibet enim praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et superbiae merito dejecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus animantibus terrae propter rationis eminentiam. Quid ergo mirum si suo instinctu diabolus jam implens (0053B)serpentem, eique suum spiritum miscens, eo more quo vates daemoniorum impleri solent, callidissimum eum reddiderat omnium animantium terrae; sive, ut alia editio habet, sapientissimum bestiarum secundum animam vivam irrationabilemque viventium? « Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat; occurrit ratio vera, non magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet, cum et in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, adjuvante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Nec arbitrandum est, quod esset hominem dejecturus tentator iste, nisi praecessisset in anima hominis quaedam (0053C)elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumpserat, disceret verissime: quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVI, 18)? Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus quasi nunc non videant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione vexari, cur et hoc permisit Deus? an quia probatur et exercetur virtus et est palma gloriosior non consensisse tentatum quam non potuisse tentari. Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentare permissus sit, jam hoc significandi gratia factum est, non quo diabolus aliquid ad structionem nostram significare voluerit, sed cum accedere ad tentandum (0053D)non posset, nisi permissus, neque per aliud posset, nisi per quod permittebatur, accedere. Quidquid igitur serpens ille significavit, ei providentiae tribuendum est sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur vel ad subvertenda ac perdenda vasa irae, vel ad humilianda sive probanda vasa misericordiae. (0054A)Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, qui ex illo fiebant ad mulierem: neque enim conversa credenda est anima ejus in naturam rationalem, quando nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui ab exorcista requiritur, nesciunt quid loquantur: quanto minus ille intelligeret verborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat qui hominem loquentem non intelligeret, si eum a diabolica passione immunis audiret. »

Dixit ergo ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno Paradisi? Cui respondit mulier: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur, de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne (0054B)tangeremus illud, ne forte moriamur. « Ideo prius interrogavit serpens et respondit hoc mulier, ut praevaricatio esset inexcusabilis, neque ullo modo dici posset id quod praeceperat Deus oblitam fuisse mulierem. »

Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Quid hic intelligitur, nisi persuasum ei esse, ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine Deo, ut legem ejus non observarent quasi invidentis sibi, ne se ipsi regerent, non indigentes illius aeterno lumine, sed vacantes propria providentia quasi oculis suis ad dignoscendum bonum et malum quod ille prohibuisset. In quibus verbis notandum quanta arte (0054C)nequitiae diabolus hominem ab initio tentaverit, qui non solum eum inobedientiam contemptumque sui Creatoris velut sibi invidentis docuit, sed et numerositatem deorum illi credendam proponit dicens: Et eritis ut dii, quatenus etsi forte ad inobedientiam eum protrahere nequiret, fidei tamen, qua unum Deum colebant, castitatem corrumperet; si vero pertraheret, in utroque victor existeret. « Quando autem his verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi jam inesset menti amor ille propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? Denique verbis non contenta serpentis, consideravit lignum, viditque, (0054D)ut Scriptura dicit, quod bonum esset ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et non credens posse inde se mori, arbitror quod putaverit Deum alicujus significationis causa dixisse; si manducaveritis, morte moriemini; atque ideo TULIT DE FRUCTU ILLIUS, ET COMEDIT, DEDITQUE VIRO SUO, fortassis etiam cum verbo suasorio, quod Scriptura tacens intelligendum reliquit. An forte nec suaderi (0055A)am opus erat viro quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat? »

QUI COMEDIT. ET APERTI SUNT OCULI AMBORUM. « Quo? nisi ad invicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut jam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si obedientiam conservarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed jam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis. » Neque enim clausis oculis facti erant, et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant. Tale est illud Evangelii cum diceret de illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod cum fregisset eis Dominus panem, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum quem per viam non cognoverant: non utique clausis oculis (0055B)ambulantes, sed eum cognoscere non valentes. Ad hoc ergo aperti sunt oculi primorum hominum, ad quod antea non patebant, quamvis ad alia paterent.

Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. « Anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit, eique incussit pudorem, non solum quia hoc ibi sentiebat, ubi nunquam ante tale aliquid senserat; verum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione veniebat. Ibi enim sensit qua prius gratia vestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. Denique illa conturbatione ad folia ficulnea concurrerunt, quae forte perturbati prima invenerunt: perizomata, id est, succinctoria consuerunt; (0055C)et quia glorianda deseruerunt, pudenda texerunt. Nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis quod talibus congrueret contegi jam membra prurientia, sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione compulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatione nescientibus fieret, quae peccatorem facta convinceret et doceret scripta lectorem. » Mysterium autem hujus arboris sub qua et Nathanael adhuc positum Dominus vidit, S. Ambrosius breviter quidem, sed patenter exposuit dicens: « Beati qui sub vite et olea equos suos alligant, laborum cursum suorum faciei laetitiae consecrantes. Me ficus adhuc, id est, illecebrosa deliciarum obumbrat prurigo mundi humilis ad altitudinem, fragilis ad laborem, mollis (0055D)ad usum, sterilis ad fructum. » Et in alio loco: « Quod igitur gravius est, inquit, hac se Adam interpetatione succinxit eo loci ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset, in lumbis enim quibus praecingimur quaedam semina generationis esse dicuntur, et ideo male ibi succinctus Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret. »

Et cum audisset vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam (0056A)et uxor ejus. Post meridiem tales jam convenerat visitari qui defecerant a luce veritatis. Unde apte Dominus meridie crucem ascendit, et promissa latroni habitatione paradisi, post meridiem, id est, hora nona spiritum tradidit; ut videlicet eadem hora qua primus homo lignum praevaricationis tetigerat, secundus homo lignum redemptionis ascenderet, et qua hora diei praevaricatores paradiso expulerat, ea confessorem in paradisum induceret.

Abscondit se, inquit, Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. « Cum Deus avertit intrinsecus faciem suam, non miremur haec fieri quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem, illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significent, (0056B)quandoque scituris posteris propter quos ista conscripta sunt. Abscondunt se namque a facie Dei qui peccant, quia indignos se divinae pietatis reddunt aspectu. Abscondunt se a facie Dei, non ut ipsorum conscientiam internus arbiter non videat, sed ut ipsi gloriam vultus ejus nunquam nisi resipiscendo conspiciant. »

Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Non utique ignorando quaesivit, sed increpando admonuit, ut attenderet ubi esset in quo Deus non esset. Jam enim quia de arbore vetita comederat, mortuus erat morte animae, cum eam deseruisse vita sua dicitur. « Et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum viro datum est per quem perveniret ad feminam; ita vir prior (0056C)interrogatur. Praeceptum enim a Domino per virum usque ad feminam: peccatum autem a diabolo per feminam usque ad virum. Haec mysticis significationibus plena sunt, non id agentibus in quibus facta sunt, sed de his id agente potentissima sapientia Dei non autem nunc significata referamus, sed gesta defendimus. »

Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Satis probabile est solere Deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus apparere, quos tamen nunquam permisit advertere nuditatem suam, eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. Sic ergo affecti sunt, (0056D)ut solent affici homines sub oculis hominum: et talis affectio de peccati poena erat, eum latere velle quem latere nihil potest. Quod enim jam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo vehementius ab illo etiam sic succincti videri verebantur, qui tanquam familiari temperamento ad eos videndos per creaturam visibilem velut humanos oculos afferebat.

« Dominus ergo volens jam peccatores more justitiae (0057A)interrogatos punire amplius quam erat illa poena, de qua jam cogebantur erubescere, Quis enim, inquit, indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo tibi praeceptum ne comederes, comedisti? Hinc enim mors concepta propter Dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit adverti concupiscentialiter membra: ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est quod puderet. »

Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno et comedi. « Superbia nunquid dixit, peccavi? Habet deformitatem confusionis, et non habet humilitatem confessionis. Ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut utiliter scriberentur, ut advertamus quomodo superbia laborent homines (0057B)hodie, non nisi in Creatorem conantes referre si quid egerint mali, cum sibi velint tribui si quid egerint boni. Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno et comedi, quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius obediret viro, et ambo Deo.

« Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. Nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert, impari sexu, pari fastu, Serpens, inquit, decepit me et comedi; quasi cujusquam suasio praecepto Dei debuerit anteponi. » Et ipsa autem culpae causam in Creatorem refert, qui serpentem in paradiso per quem deciperetur, creaverit.

Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti (0057C)hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae. « Quia serpens cur hoc fecerit non est interrogatus, potest videri quod non ipse utique id sua natura et voluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum fuerat operatus, qui jam ex peccato impietatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat. Nunc ergo quod serpenti dicitur, et ad eum qui per serpentem operatus est utique refertur, procul dubio figuratum est. Nam in his verbis tentator ille describitur qualis generi humano futurus esset. »

Super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Super pectus quippe graditur serpens, quia omnes gressus diaboli nequitiae sunt et fraudes: nam in pectore calliditatem et versutias cogitationum ejus indicat, quibus ad eos quos vult (0057D)decipere serpit, pro quo antiqua translatio habet: Pectore et ventre repes. Repit autem pectore, cum terrenas hominibus, quos sua membra facere desiderat, cogitationes suggerit. Repit et ventre, cum eos ingluvie superatos in aestum libidinis excitat. Omnia namque quae repunt, corpus per terram trahunt. Corpus autem diaboli sunt omnes reprobi; et ipse pectore et ventre suo repit, cum eos per iniquas cogitationes vel illecebras comessationis ac luxuriae ad infima deprimit. Devorat autem terram, cum errore peccantium pascitur ac delectatur, eosque seducens (0058A)ad interitum rapit. Sicut enim sancti saepe coelorum, ita nomine terrae hi qui terrena sapiunt, indicantur, quomodo in sequentibus Adae dicitur: Terra es, et in terram ibis, quod nostra translatio habet: Quia pulvis es et in pulverem reverteris. In cujus signum devorationis spiritalis ipse etiam serpens irrationalis, quo ad decipiendum hominem velut organo suo usus est diabolus, nunc terram materialem comedere jubetur, cui prius una cum caeteris animantibus terrae herbis et lignorum fructu vesci concessum erat.

Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Semen mulieris totum est genus humanum, semen diaboli praevaricatores sunt angeli, qui exemplo sunt superbiae illius ac rebellionis depravati. (0058B)Semen illius est perversa suggestio: semen mulieris fructus boni operis, quo perversae suggestioni resistitur. Hujus autem serpentis ac seminis ejus memorati inimicitiam quantum genus humanum toleret, quantam adversus eum inimicitiam omnes electi recte vivendo exerceant, cunctis sole clarius fidelibus constat. Cujus signum inimicitiae in natura etiam apparet irrationabilis serpentis, qua cunctis animantibus et bestiis terrae pro insita sibi peste veneni generalis semper existit inimicus: quod videlicet ei a tempore maledictionis hujus, et non ante insitum esse credendum est.

Ipsa conteret caput tuum, et insidiaberis calcaneo ejus. Mulier conterit caput serpentis, cum Ecclesia sancta insidias diaboli et suasiones venenosas in (0058C)ipso mox initio deprehensas abigit, et quasi conculcans ad nihilum deducit. Conterit caput serpentis, cum superbiae, per quam Eva decepta est, saepe sub potenti manu Dei humiliando resistit: initium enim omnis peccati superbia. Et serpens insidiatur calcaneo mulieris, quia circuiens Ecclesiam diabolus velut leo rugiens quaerit quem devoret, quomodo gressus bonae nostrae actionis evertat. Insidiatur calcaneo, cum in fine vitae praesentis nos rapere satagit. Calcaneo namque qui finis est corporis, non immerito finis vitae nostrae designatur, quod utrumque ipsa quoque serpentis conditio figurate denuntiat, qui conteri solet ab omnibus qui possunt, et ipse feriendis hominum vestigiis insidiari non desinit

(0058D)Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos. In dolore paries filios tuos. « Haec quoque in mulierem Dei verba figurate ac prophetice multo commodius intelliguntur. Verumtamen quia nondum pepererat femina, nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae praecepti transgressione concepta est, refertur haec poena et ad proprietatem litterae: nam et in eo quod sequitur: Et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui, cum et ante peccatum aliter factam fuisse non deceat credere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur, (0059A)et sub ejus ipsa potestate degeret, recte accipi potest hanc servitutem significatam, quae cujusdam conditionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea servi esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. Dixit quidem Apostolus: Per charitatem servite invicem (Gal. V, 13); sed nequaquam diceret: Invicem dominamini. Possunt itaque conjuges per charitatem servire invicem; sed mulierem non permittit Apostolus dominari in virum. Haec enim viro potius sententia detulit, et maritus habere dominium meruit mulieris, non natura, sed culpa: quod tamen nisi servetur, depravabitur amplius et augebitur culpa. » Figurate autem verba haec ad Ecclesiam conjugem videlicet Christi conveniunt, cujus aerumnae post reatum (0059B)primae praevaricationis multiplicantur in hac vita, ut ad vitam perpetuam castigata perveniat; multiplicantur et conceptus, cum spiritalem Deo sobolem praedicando ac recte vivendo gignere satagit; unde eidem suae soboli per egregium praedicatorem dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Parit in dolore filios, cum sollicita metuit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita corrumpantur sensus eorum, et excidant a simplicitate quae est in Christo. Agit sub viri potestate, quia servit Domino in timore et exsultat ei non in securitate, sed cum tremore: cui, si nunquam peccasset, solo securae dilectionis copularetur amplexu. Et ipse dominabitur ejus, carnales (0059C)ejus cohibens motus, eamque ad perceptionem vitae coelestis continuo supernae institutionis exercitio provehens, a qua si nunquam recessisset, socia cum illo semper libertate regnaret.

Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, etc. « Hos esse in terra labores humani generis quis ignorat, et quia non essent si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur? Per peccatum enim hominis terra maledicta est, ut spinas pareret, non ut ipsa poenas sentiret quae sine sensu est, sed ut peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo admonerentur (0059D)aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta converti. Nam et herbae venenosae ad poenam vel ad exercitationem mortalium creatae sunt. Et hoc notandum propter peccatum, quia mortales post peccatum facti sumus. Per infructuosas quoque arbores insultatur hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia, et ut timeant ne deserat illos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt, nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est scriptum quod terra protulerit nisi herbam pabuli et ligna fructuosa; (0060A)post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa nasci, propter eam videlicet quam diximus causam. Mystice vero terra quae in opere praevaricationis Adae maledicta esse perhibetur, non alia melius quam caro accipitur. Namque spinas jam et tribulos germinat nobis, quia per carnis concupiscentiam propagati, punctiones et incentiva vitiorum de ipsa carne patimur.

In sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris. Illum hic panem intellige qui ait: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi (Joan. IV, 51); quo in sudore vultus nostri vescimur, quia ad conspectum divinae celsitudinis, non nisi per laborem necessariae afflictionis ascendimus.

(0060B)Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium. Et hoc nomen Adam divino instinctu constat uxori suae posuisse, quod aptissime congruit Ecclesiae sanctae, in cujus solum unitate, quae catholica vocatur, vitae cunctis janua patet.

Fecitque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pellicias, et induit eos. Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum. Nam hujusmodi indumento Dominus eos mortales jam factos fuisse insinuat; pelles quippe, quae non nisi mortuis pecudibus subtrahuntur, mortis figuram continent. Ita cum contra praeceptum non imitatione legitima, sed illicita superbia Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est. Et quidem ipsi (0060C)sibi fecerant perizomata de foliis fici, quibus pudenda tegerent: sed Deus facit illis tunicas pellicias, quibus omne corpus illorum induat: quia ipsi, perdita per praevaricationem gloria innocentiae, praetenderunt sibi velamen excusationis, quo suam culpam in Conditorem transfunderent: et ipse Conditor illos per sententiam justi judicii, ablato statu vitae immutabilis, in anima simul et carne mulctavit poena mortalitatis. Narrat autem Evangelica parabola quia pius pater revertenti ad se per poenitentiam filio luxurioso inter alia munera etiam stolam primam proferri, et eum indui praecepit, mystice insinuans quod electi habitum immortalitatis, quem in Adam in exordio saeculi perdiderunt, in fine saeculi (0060D)sint recepturi in Christo, et quidem ampliori gratia. Nam Adam ita immortalis factus est, ut posset non mori, si praeceptum servaret: filii autem resurrectionis ita erunt immortales, ut nec mori unquam, nec metu mortis possint affici. De cujus receptione stolae dicit Apostolus: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53): ubi induere sonat, ablatam utique significat nuditatem, quam Adam in se et Eva post peccatum agnitam erubescebant.

Et ait: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum. De hoc S. Augustinus: « Quoniam, (0061A)inquit, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, non aliter intelligendum est, quod ait unus ex nobis, nisi propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat Faciamus hominem, sicut etiam Dominus de se et Patre: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Replicatum est igitur in caput superbi quo exitu concupiverit quod a serpente suggestum est Eritis sicut dii. Ecce, inquit, Adam factus est sicut unus ex nobis. Verba enim sunt haec Dei, non tam ei insultantis, quam caeteros ita ne superbiant deterrentis; propter quos ista descripta sunt: Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis, sciens bonum et malum. Quid aliud intelligendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum? quia non solum non fuerit factus (0061B)qualis fieri voluerit, sed nec illud quod factus fuerat conservaverit. De hoc alio loco: Nec Dei confitentis, inquit, verba sunt, sed potius exprobrantis. » Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sicut Apostolus ubi dicit: Donate mihi hanc injuriam (II Cor. XII, 13), utique a contrario vult intelligi.

« Nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum, emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. Superiora verba Dei sunt, hoc autem factum propter ipsa verba secutum est. Alienatus enim a vita non solum quam fuerat, si praeceptum servasset, cum angelis accepturus; sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso, felici quodam corporis statu, separari utique debuit (0061C)a ligno vitae, sive quod ex ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re visibili virtute invisibili, sive quod in eo esset et sacramentum visibile invisibilis sapientiae. Alienandus inde utique fuerat vel jam moriturus, vel etiam tanquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est, in Ecclesia, solent a sacramentis altaris visibilibus homines disciplina ecclesiastica removeri. »

Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Et ejecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis, et ordinavit cherubim et flammeam rompheam, etc. « Quam si (0061D)sequimur, et hoc significandi gratia factum credere debemus, sed tamen factum, ut contra paradisum, quo beata vita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. Quod autem dicitur collocasse Deus ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium, hoc per coelestes utique potestates in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia, non tantum frustra factum (0062A)esse, nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso, non est utique dubitandum: » quae etiam custodia bene versatilis esse asseveratur pro eo quod quandoque veniret tempus, ut etiam removeri potuisset. Remota est namque, Enoch: peccatoribus translato; remota, Elia in curru igneo rapto; remota omnibus electis, cum, Domino baptizato, aperti sunt ei coeli; remota item singulis electis, cum baptismi fonte lavantur; remota iisdem perfectius, cum soluti a vinculis ad coelestis paradisi gloriam suo quique tempore conscendunt. Item quia cherubim scientiae multitudo, sive scientia multiplicata interpretatur, bene cherubim et flammeus gladius ad custodiendam viam ligni vitae collocatus esse perhibetur: quia nimirum per disciplinam nobis (0062B)scientiae coelestis, et per laborem afflictionum temporalium reditus ad supernam patriam patet, ex qua per stultitiam praevaricationis, perque appetitum carnalium voluptatum discessimus. Et bene non simpliciter flammam, sed dicit gladium flammeum ante paradisum esse collocatum, ut feriendas in nobis illecebras concupiscentiae temporalis insinuet gladio spiritus, quod est verbum Dei, si ad lignum vitae, qui est Christus Dominus, penetrare concupiscimus. Et bene eumdem gladium versatilem esse refert, ut indicet mystice non nobis semper hunc necessarium esse gladium, sed, ut scriptum est, tempus esse belli, tempus pacis: belli, videlicet cum in hujus vitae stadio adversum aereas potestates, vel etiam nostrae mentis aut corporis vitia certamus; (0062C)pacis autem, cum perfecta victoria coronamur, ac fructu ligni vitae perpetuo sine fastidio satiamur. Quaerit autem adversarius legis et prophetarum, sed ista inquiens, arbor quae in paradiso vitae fructus ferebat cui proderat? Cui respondens S. Augustinus: Cui, inquit, nisi prius illis primis hominibus qui in paradiso fuerant constituti? Deinde istis de paradiso pro merito suae iniquitatis ejectis, mansit ad memoriam significandae spiritalis arboris vitae, quae est sapientia beatorum, cibus immortalis animarum. Utrum autem illo cibo nunc vescatur aliquis, nisi forte Enoch et Elias, non temere asseverandum puto. Ligno tamen illo vitae, quod est in spiritali paradiso, nisi alerentur animae beatorum, non pro munere (0062D)pietatis et fidelissimae confessionis latronis animae credentis in Christum legeremus paradisum eodem die fuisse concessum. Amen, inquit, dico tibi hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Esse autem ibi cum Christo, hoc est esse cum vitae ligno, ipse est quippe Sapientia, de qua scriptum est: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18) Amen

LIBER SECUNDUS (0063) (0063A)Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: Possedi hominem per Deum. Hinc jam post delicias paradisi et praevaricationis primae reatum, hujus saeculi ac vitae mortalis gesta narrantur, cum protoplasti, qui immortales fuerant conditi, post acceptam moriendi conditionem mortalium ex se sobolem gignere incipiunt, omnibus in iniquitate conceptis, et in delictis materno ex utero prodeuntibus. Interpretatur autem Caïn possessio, cujus causam vocabuli exposuit genitrix ipsa cum ait: Possedi hominem per Deum. Et hoc dicto, mater nostra jam catholica discretione nos docet, quod ita filium peccato suae praevaricationis obnoxium genuit, ut tamen hoc quod homo natus est, id est, quod anima constans et corpore, effectu (0063B)divinae creationis ac primae benedictionis munere possideret.

Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Abel interpretatur luctus sive miserabilis: quo nomine praesagabatur a prima aetate dolenda immaturae mortis ejus conditio. Nam etsi pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, gustato calice salutiferae passionis, quantum tamen ad humanum pertinet intuitum, lugubre est satis, in tantum nos ab innocentia primae conditionis recessisse, ut nec illi qui primi in terra editi sunt germani fratres pacem inter se et concordiam habere potuerint, sed alter alterum invidendo occiderit, dum soli adhuc cum parentibus orbis totius domini exstitissent; manifeste jam tum praesagantes quod sancti in hac vita pressuras essent (0063C)a reprobis mortesque passuri: in quibus et hoc notandum quod Cain in hac vita prior natus, sed Abel de hac vita prior est sublatus, quia nimirum haec vita proprie malorum est vita, de qua in mortem praecipitantur aeternam; at vero electorum vita proprie futura est vita, ad quam ut felicius perveniant, mortificantur in hac vita quotidie, et aestimantur ut oves occisionis.

Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Manifeste ostenditur quod ambo fratres fidem in Deum habuerint, ambo vel naturaliter admoniti, vel a parentibus edocti, noverint offerenda Deo dona, et (0063D)reatum paternae transgressionis oblatis ei sacrificiis esse diluendum: sed quia non aequali mente obtulerunt, non aequaliter sunt utriusque vota accepta. Non enim in hoc peccasse Cain arbitror, quod vel opus exercuit agricolae, vel munera Deo de fructibus terrae obtulit, sed quod minus perfecta pietate in agenda carnis cura laboraverit, minus perfecta devotione ad offerenda Deo munera accesserit. Denique (0064A)et Noe vir agricola exercebat terram, plantavitque vineam: et Melchisedech sacerdos Dei altissimi offerebat de fructibus terrae panem et vinum. Non ergo Cain ob genus oblationis vile reprobatus est. Inde etenim offerebat Deo, unde et ipse vivere consueverat; sed ob mentem impiam offerentis, ipse una cum muneribus ab eo qui corda inspicit abjectus est, juxta quod sequentia verba manifestant cum dicitur:

Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain vero et ad munera illius non respexit. Non enim ait: Et respexit Dominus ad munera Abel et ad ipsum; ad munera vero Cain et ad ipsum non respexit: sed primo personam offerentis acceptam Deo vel non acceptam, deinde munera respecta, vel non respecta esse testatur. Homines etenim saepe muneribus (0064B)eorum a quibus fuerant offensi placantur; Deus autem, qui est discretor cogitationum et intentionum cordis, nullo magis munere quam pia offerentis devotione placatur: Qui cum puritatem nostrae mentis probaverit, consequenter etiam vota orationum vel operum nostrorum suscipiet

Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. Unde noverat Cain respexisse Dominum ad Abel et ad munera ejus; a se autem ac suis muneribus vultum avertisse, nisi quia, sicut quidam interpretati sunt, inflammavit Dominus super Abel et sacrificium ejus, super Cain vero et sacrificium ejus non inflammavit, id est igne misso de coelis hostiam Abel suscepit, quod saepissime factum offerentibus sanctis viris legimus. Cain vero ipse sacrificium suum consumere igne debebat. (0064C)Nam et hoc significare videtur Apostolus, cum ait: Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo (Hebr. XI, 4). Testimonium ergo perhibuit muneribus Abel Deus per ignem, haec suscipiendo de coelis, quo etiam Apostoli testimonio docemur, quod hostia Abel per fidei illius devotionem acceptabilis Deo facta est, et e contrario subintelligere debemus Cain propterea reprobatum, quod non integra suo Conditori fide servierit.

Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? Nonne si bene egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum tuum aderit? Quare, inquit, irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciaris, vultum dimittis in terram? Nonne (0064D)si bene egeris, si pura mente sacrificium obtuleris, recipies, respiciente Domino ad te et ad sacrificium tuum: sin autem male egeris, statim in foribus peccatum tuum aderit, et tali janitore intrans semper exiensque comitaberis, pro eo ut Dominus custodiret introitum tuum et exitum tuum, et sicut de sapientia dicitur: Qui de luce vigilaverit ad illam non (0065A)laborabit. Assidentem enim illam in foribus suis inveniet (Sap. VI, 15). Et iterum: Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se illis habitator, et in omni providentia occurrit illis (Ibid., 17).

Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Juxta idioma linguae Hebraicae indicativum modum pro imperativo posuit, qualia habes innume a: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum, non fornicaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices (Deut. VI, 5), pro eo ut diceretur: Dilige, et ne occidas, ne forniceris, ne furtum facias, ne falsum testimonium dicas. Sub te ergo, inquit, erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius; tu quia liberi es arbitrii, moneo ut appetitum peccati impugnari compescas, et non illud tui amplius crescendo, sed (0065B)tu magis illius correctius vivendo domineris. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Nonne sic recte offeras, recte autem non dividas peccasti? quiesce, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Recte autem offertur Deo, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, cum non discernuntur recte vel loca, vel tempora oblationum, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem hic discretionem intelligamus. In quo autem horum Domino displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Joannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur, Non sicut Cain, inquit, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, (0065C)fratris autem ejus justa (Joan. III, 13); datur intelligi propterea Deum non respexisse in munus ejus, quia hoc ipse male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem seipsum, quod omnes faciunt qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est, non recto, sed perverso corde viventes; offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Quiesce, inquit, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Desine peccato invidiae in fratrem contabescere, quia ad te erit conversio ejusdem tui peccati, et in tuum caput iniquitas tua redundabit, et tu dominaberis illius, habens in potestate per gratiam divini adjutorii conceptam de tuo corde repellere (0065D)nequitiam. Haec Deus locutus est ad Cain, eo more quo cum primis hominibus per creaturam subjectam velut eorum socius forma congrua loquebatur. Verum quia ille non intus, sed foris est admonitus, nihilominus deliberatum scelus in necando fratre etiam post verbum divinae admonitionis vel correptionis implevit; sequitur enim.

Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur in agrum: cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum, et interfecit eum. Et hic perfidia Cain simul et innocentia demonstratur Abel: innocentia quidem Abel, in eo quod majorem fratrem, sed erga se hostili odio accensum simpliciter (0066A)quo jubebatur ut fratrem frater secutus est; perfidia vero Cain, in eo quod occisurus fratrem foras ducit, quasi in loco secretiori divinam possit declinare praesentiam: non recogitans, neque intelligens quia qui occulta cordis sui quae redarguit noverat, etiam quo ipse secederet quidve in abdito gereret posset intueri.

Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Non tanquam ignarus eum à quo discat interrogat, sed tanquam judex reum quem puniat.

Qui respondit: Nescio. Num custos fratris mei sum? Stulta pariter et superba responsio; stulta, cum illum falli posse putabat, qui conscientiam suam peccantis et ante patratum scelus fratricidii velut occultorum cognitor arguebat; superba, cum (0066B)in modum servi pervicacis custodem fratris se esse negabat, qui manifestatione, si quid periculi immineret, minoris fratris curam habere, et eum ab ingruentibus adversis tutari quasi major debuerat.

Dixitque ad eum: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Magnam vocem habet sanguis, non solum Abel, sed et omnium interfectorum pro Domino: vox est enim sanguinis eorum ipsa fidei constantia, ipse fervor charitatis, per quem pati pro Domino meruere. Ipse clamat ad Dominum de terra: quia etiamsi in abditis terrae sinibus sicut Abel fuerint ab impiis interempti, causa tamen ipsa mortis eorum in conspectu interni arbitri pretiosa existit et clara, juste (0066C)postulans ut et hi qui in sua simplicitate sunt injuste perempti, coronentur; et illi qui eos injuste persequendo trucidavere, damnentur. Eorum ergo sanguis occisorum clamat ad Dominum, quorum et vita ante mortem clamasse probatur ad illum, qui dicere solent: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine, justificationes tuas requiram (Psal. CXVIII, 145). Ille enim ad Dominum corde clamat, qui magna postulat, qui coelestia precatur, qui aeterna sperat, qui non gloriam hujus saeculi ab illo, sed justificationum ejus custodiam requirit. Qui videlicet clamor unde in cordibus justorum nascatur docet Apostolus dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem abba Pater (Gal. IV, 6); clamantem namque in cordibus nostris ad Patrem dicit (0066D)Spiritum, quia nimirum ipse haec ad clamandum cum impleverit accendit. Hunc clamorem piae devotionis et animas martyrum post mortem habere manifestat Joannes cum ait: Vidi sub altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 9)? Clamant enim haec animae sanctorum non odio inimicorum, sed amore justitiae, quam semper esurire ac sitire didicerunt, simul et desiderio recipiendae suae carnis, ut quam pro Domino in mortem dederant, in hac immortali atque (0067A)incorruptibili Domino astare mereantur. Magna autem est vox clamoris eorum, magnum est desiderium justitiae. Clamante vero ad Dominum sanguine sanctorum, id est justam ultionem suae, injustae necis expetente, quid de persecutoribus eorum agatur, subsequenter ostenditur, dicente Domino ad Cain:

Nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua: cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. Juxta mensuram peccantium justus judex et mensuram ponit vindictae: Adam namque vetitum comedens nequaquam ipse maledicitur, sed terra potius in ejus opere maledictioni subjicitur; non quidem adeo ut (0067B)fructus operanti deneget, sed ut laboranti ac desudanti suos cultori proferat fructus; et ut labor idem aliquando posset finiri, ac requies aeterna ingredi. Carnis etiam morte addicitur: quod beneficii gratia factum, ne semper ita laboraret ac doleret, soli qui praesentis saeculi quam sit aerumnosa vita perpendere nesciunt, dubitant. Porro Cain cum sciret praevaricationem suorum damnationemque parentum, addidit ejusdem noxae praevaricationis, quam de traduce traxerat, graviorem perfidiae, livoris, homicidii et mendacii reatum; unde merito et poena plectitur acriore: primo ut ipse maledictus sit super terram, quam cruore fratris, catenus mundam, polluerat; deinde ut in terra exercenda supervacue desudaret, nulla suis laboribus frugum copia (0067C)respondente: tertio ut in eadem terra vagus semper esset et profugus, neque ausus uspiam sedes habere quietas, sive, ut alia translatio habet, tremens gemensque viveret super terram. At ille, audita poena tantae suae maledictionis, noluit veniam deprecari, sed peccatis peccata congeminans, tantum putavit nefas, cui a Deo non posset ignosci. Denique respondit ad Dominum:

Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie tua, et a facie terrae abscondar, et ero vagus et profugus in terra. Ejicior, inquit, a conspectu tuo, et conscientia sceleris lucem ipsam ferre non sustinens, abscondar ut latitem. Vel certe ejicis me a facie terrae, ne videlicet in ulla (0067D)terrarum regione, ne inter ullos habitatores ejus orbis securus liberque manere permittar, a facie quoque tua abscondar, ne hanc ultra videre merear, quam usque hodie saepius intuendo, ac tuam vocem audiendo, felicior vivebam.

Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Dum ex tremore corporis et furia trementis, sive ex instabilitate vagi ac profugi, eum esse intelligit qui mereatur interfici. Verum Deus nolens eum compendio mortis finire cruciatus, nec tradens poenae qua seipsum damnaverat:

Nequaquam, inquit, ita fiet, sed omnis qui occiderit (0068A)Cain septuplum punietur. Non ut aestimas morieris, et mortem pro remedio accipies, sed vives plurimo tempore ad exemplum caeterorum, ne sic peccare audeant; tantumque abest ut te abs quolibet interfici velim, ut si quis te interfecerit, septuplum, id est, gravissima ultione puniatur, qui nec tuae damnationis acerbitate admonitus, a sanguine effundendo voluit manus cohibere. Non enim illum debuit homo occidere hominem cui Deus vitam peccanti donaverat, vel ad cumulum poenae ipsius, vel ad exemplum cautelae et aliorum correctionis. Solet namque nonnunquam Scriptura septenario numero plenitudinem ejus de qua loquitur rei significare, sicut in Levitico: Si ambulaveritis, inquit, ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras septuplum (0068B)(Lev. XXVI, 21). Et paulo post: Et percutiam vos septies propter peccata vestra (Ibid., 24), pro eo quod est multipliciter. Et in bonam partem Psalmista: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164), quod est aliis verbis dicere: Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Quod vero antiqui interpretes dixerunt: Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, hunc habet sensum. Vives usque ad septimam generationem, et conscientiae tuae igne torqueberis: ita ut quicunque te occiderit, secundum duplicem intelligentiam, aut in septima generatione, aut magno te liberet cruciatu: non quo ipse qui occiderit Cain septem ultionibus subjiciendus sit, sed quo septem vindictas, quae in Cain toto tempore cucurrerunt, solvat in interfecto, occidens (0068C)eum qui vitae fuerat derelictus ad poenam. Nam et septimus ab Adam fuit Lamech a quo occisus esse Cain perhibetur: et hic eumdem Cain per mortem septem vindictis, quas septempliciter peccans meruit, absolvit. Primum namque ejus peccatum est quod offerens Deo non recte dividebat; secundum, quod fratri invidit; tertium, quod dolose egit dicens: Egrediamur in agrum; quartum, quod interfecit; quintum, quod procaciter negavit: Nescio; sextum, quod se ipsum damnavit: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear; septimum, quod nec damnatus egit poenitentiam.

Posuitque Deus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Ipsum videlicet signum quod tremens et gemens vagusque et profugus semper (0068D)viveret: eadem sua aerumna admonitus, quia non passim a quibuslibet posset occidi; quicunque autem eum occideret, vel magnis miseriis ipsum Cain liberaret, vel se ipsum hoc faciens septemplici vindictae manciparet

Egressusque Cain a facie Domini, id est, a penetralibus illarum aedium in quibus eatenus cum parentibus inhabitans, saepius illum videre in angelica forma solebat.

Habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden. Eden interpretatur voluptas sive deliciae, quo (0069A)nomine paradisus designatur de quo supra dicitur: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, quod antiqui interpretes ita transtulere: Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden contra orientem: unde datur intelligi ad orientalem mundi plagam paradisum esse conditum. Habitavit ergo Cain, non ad orientalem plagam paradisi, alioquin ultra hunc mundum habitaret, sed in orientalibus mundi partibus, quibus in proximo est paradisus, quamvis inaccessibilis et ignotus mortalibus. Cuncta autem quae de justitia vel martyrio Abel, et de pravitate ac damnatione Cain juxta litteram dicuntur, mystice dominicae passioni velcon versationi in carne et persecutioni ac perditioni Judaeorum testimonium ferunt. Neque enim frustra ipse Dominus eisdem (0069B)Judaeis dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Ergo Cain erat primogenitus, Abel secundus. Erat prior populus Judaeorum possessio Dei, sicut ipse ad Mosen, Filius, inquit, meus primogenitus Israel (Exod. IV, 22), secundus est populus gentium, pro cujus maxime vita Dei Filius et nasci in carne et mori dignatus est. Fuit Abel pastor ovium, et Dominus ait: Ego sum pastor bonus (Joan. XI, 14). Cain autem agricola, quia populus Judaeorum terrenis ac temporalibus negotiis insistebat, vel haec videlicet sola quaerens, vel horum intuitu Domino serviens, ut pote carnaliter intelligens ea quae illi prophetae mystice de coelesti promissione loquebantur dicentes: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. (0069C)II, 19).

Offerebat enim Cain de fructibus terrae munera Domino. Quia populus ille per bona opera, quae terrenae retributionis gratia sectabatur, Domino se placere putabat. Vel certe de fructibus terrae munera obtulit, cum se populus idem per terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azyma, terrenum Pacha, justificari credens, justitiam fidei quae in Christo est accipere despexit.

Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et adipibus eorum. Quia Dominus interpellans Patrem pro sanctis, secundum formam assumptae humanitatis offert illi vota eorum, opera videlicet bona, et pinguedinem internae dilectionis. Haec sunt enim primogenita gregis ejus et adipes eorum. Respicit Dominus (0069D)ad Abel dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. XVII, 5). Respicit et ad munera ejus, quia vitam electorum quam offert illi gratanter, Deus Pater accipit, et quasi per ignem de coelo hostiam ejus incendit, quia eos qui (0070A)se pro Domino mortificare curaverint, ipse virtute sui spiritus, quo amplius in coelestibus ignescant, imo toti coelestes efficiantur, inflammat. Ad Cain vero et ad munera ejus non respicit, quia redarguens carnalia Judaeorum opera dicit per prophetam: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: Plenus sum, holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem taurorum et hircorum et vitulorum nolui (Isa. I, 11). Et paulo post: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote videlicet per fidem gratiae Christi. Irascitur Caïn contra fratris pietatem, nec redargutus a Domino a concepto per invidiam furore resipiscit. Quanto Judaei contra Dominum et gratiam pro Novi Testamenti livore bacchati sint, quoties ab illo correpti vel admoniti (0070B)nihilominus malignis perstiterint in coeptis, sufficienter evangelica prodit historia, quibus apte convenit quod de Caïn dicitur, quia conciderit vultus ejus: non enim poterant revelata facie gloriam Domini speculari. Perdiderant namque gaudium illud divinae gratiae, de quo justi gloriantes aiunt: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 7).

Eduxit Cain fratrem suum foras, et occidit in agro. Eduxit populus Judaïcus Dominum foras de civitate sua Hierusalem, et crucifixit in loco Calvariae; quo utriusque loco passionis admonemur typice ut exeamus ad Dominum extra castra, improperium ejus portantes, id est, relicto mundi consortio ac societate pravorum, libenter abjecta quaeque saeculi pro (0070C)patriae coelestis amore toleremus. Interrogante Domino Caïn ubi esset Abel frater ejus, nescire se respondit, nec ejus esse custodem. Hactenus Judaei interrogantibus se fidelibus, membris videlicet Christi, de Christo, se nescire dicunt. Essent autem ipsi quodammodo Christi custodes, si Christianam fidem suscipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Caïn, nescire se fratrem suum, nec ejus esse custodem.

Dixit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur Amen. (0070D)Haec est, clara vox sanguinis quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum de quo bene fidelibus dicit Apostolus: Accessistis ad Testamenti Novi mediatorem Jesum, et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abe (Heb. XII, 24). Melius quippe loquitur sanguis Christi (0071A)quam Abel, quia nimirum ille in condemnationem fratricidae clamabat ad Dominum, hic autem in salvationem Christi fratrum fidelium vocem suam tollit ad coelum.

Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Terram dicit Ecclesiam: ipsa enim, non alia, aperit os suum gustare in mysterio sanguinem Christi qui effusus est manibus populi Judaeorum. Super hanc maledictus est populus idem: quia nimirum haec quanto arctius amori sui Conditoris inhaeret, tanto gravius inimicam ei gentem maledictam esse intelligit, quamvis seipsam, adhuc superbiens specialiter benedictam glorietur.

Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos. (0071B)Operatus est populus idem in ea terra quam caput Ecclesiae Christus portavit, id est, in ejus carne salutem nostram, crucifigendo eum qui mortuus est propter delicta nostra, nec ei dedit eadem terra fructus suos, quia non justificatus est fide resurrectionis ejus qui resurrexit propter justificationem nostram: unde nec resurgens eis a quibus erat crucifixus apparuit, tanquam Caïn operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum virtutis suae. Sed eam terram quae est Ecclesia operati sunt Judaei, suis persecutionibus agendo ut amplius in Deum proficeret: saepe etiam in multos ad mortem usque saeviendo, sed ipsi fidei et pretiosae mortis eorum fructum videre non meruerunt. Quod autem respondit Domino Caïn Major (0071C)est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: patet de Judaeorum populo luce clarius, quia major est iniquitas qua Filium Dei occidit, quam ut veniam mereatur; et ideo quicunque ex eo veniam poenitentes accipiunt, hi profecto trans meritum suum divinae gratia pietatis salvantur. Patet quia ejectus est a facie terrae, id est, a sorte sanctae Ecclesiae, et absconsus a facie divinae contemplationis; quod sibi ipse protendebat, quando faciem Christi in passione velavit, quod illi etiam coelestia signa protendebant, quando eo crucifixo sol radios suae lucis abscondit, perditoque regno profugus ac vagus per orbem quacunque dispersus est, timens ne ipsa etiam temporali vita privetur, et (0071D)quasi dicit cum Caïn: Omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Sed quid ei respondit Deus? Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, non corporali morte interibit genus impium carnalium Judaeorum. Quicunque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet, id est, auferet ab eis septem vindictas quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interiit gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis quam subjectionem meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt. Hujus expositionem (0072A)sententiae propterea juxta antiquam translationem posuimus, quia de opusculis S. Augustini qui hanc sequebatur, sicut et alia multa decerpsimus.

Posuitque Deus Cain in signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Habet gens Judaea sive sub paganis regibus, sive sub Christianis signum legis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur, et omnis imperator vel rex, qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, nec occidit, id est, non efficit ut non sint Judaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti, nisi quicunque eorum ad Christum transierunt.

Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden. In facie Domini (0072B)agnitio ejus, qua se manifestat ac dignoscitur, solet intelligi. Merito ergo populus, qui a divinae cognitionis gratia recessit, in terra habitare perhibetur. Non enim potest dicere cum electis: Nostra autem conversatio in coelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum (Philip. III, 20). Hunc locum LXX Interpretes ita transtulere: Exiit autem Cain a facie Domini Dei, et habitavit in terra Naid contra Eden. Naid autem in profugum, sive ut in libro Hebraeorum nominum invenimus, instabilem motum et fluctuationem vertitur, quod nonnulli, quibus et Josephus consentit, locum esse in quo habitaverit Caïn, autumant. Porro noster interpres non hoc nomen loci, sed rei ipsius esse significantiam (0072C)intellexit; quia Caïn instabilis semper et fluctuans atque incertarum sedium esset futurus. Quod quantum praesenti Judaeorum statui conveniat, universus testis est mundus. Qui bene etiam contra Eden habitare perhibetur. Eden quippe voluptatem sive delicias significat: quia nimirum perfidus ille populus quantum aversus a cognitione veritatis terrenis se negotiis implicat, tantum contrariam deliciis coelestibus vitam gerit; et quia temporalia solummodo gaudia sitit, torrenti voluptatis divinae, quo justi potantur, siccis faucibus cordis adversarius existit.

Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Enoch, et aedificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch. Sicut ab initio (0072D)saeculi incipientis in occisione Abel passiones sanctorum; in livore autem et persecutione Caïn perfidiae sunt insinuatae reproborum, quae ad finem usque saeculi erunt ambae in mundo permansurae; sic et in civitate quam aedificavit Caïn typice intimabatur quod spes tota pravorum in hujus saeculi regno esset ac felicitate figenda, ut pote qui futurorum bonorum aut fidem aut desiderium nullum haberent. De qua civitate loquitur Dominus per prophetam Osee: Deus ego, et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem (Ose. II, 9). Neque enim Abel sive Seth, qui pro eo natus est, civitatem (0073A)aut domos aedificasse leguntur: quia nimirum eos designabant, imo eorum erant primitiae, qui suo gaudent cantare Creatori: Quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Quibus apte convenit hoc quod praemisimus Domini promissum: Deus ego et non homo in medio tui sanctus: quia quo a mundanae civitatis consortio se reddunt extraneos, eo inhabitatione sui Conditoris existunt digniores. Apte autem Cain nomen civitatis ex nomine filii sui Enoch vocavit, ut successores se tales habiturum designaret, qui patriae coelestis exsortes, in hujus vitae delectatione corda fundarent. Et bene Enoch interpretatur Dedicatio, quia reprobi dum pro eis quae operantur in praesenti gaudere desiderant, quasi civitatem, (0073B)quam sibi aedificant, in prima generatione dedicant. At contra in illa generis humani prosapia quae per Seth ad Noe descendit, septimus ab Adam nascitur Enoch, qui ambulasse coram Deo legitur, et non apparuisse, quia tulerit eum Deus: quia nimirum requies et laetitia spesque omnis electorum nonnisi in futuro sabbato est, qui postquam in hac vita ambulant cum Domino, humiliter ejus praecepta sequentes, tolluntur ab eo in vitam perpetuae quietis, et non apparent ultra inter mortales, quia cum illo immortaliter vivunt. Ipsi enim sunt civitas ejus et templum, nunc quotidianis profectibus bonorum operum ad perfectionem tendentes, tunc finitis laboribus, cum illo regnantes, et in sua ipsi dedicatione, quae per praesentiam sancti Spiritus perpetuo celebrabitur, (0073C)singuli quasi in Enoch nomine gaudentes.

Porro Enoch genuit Iram, et Iram genuit Maviahel, et Maviahel genuit Matusahel, et Matusahel genuit Lamech, qui accepit uxores duas: nomen uni Ada, et nomen alteri Sella, genuitque Ada Jabel. Progenies Cain usque ad septimam generationem computatur, et in hac ipse a Lamech occisus, septem vindictis quas diutissime miser gestabat, absolutus est. In hac tota quae de illo nata erat soboles, postquam ad augmentum maledictionis etiam adulterio Lamech polluta est, ingruente diluvio periit. In sexta quidem generatione adulterio foedata, in septima vero diluvio deleta: in quo spiritaliter insinuatur quod impiorum civitas, id est, societas tota reproborum, (0073D)in sex hujus saeculi aetatibus se corruptura sceleribus, in septima autem, quae est in futuro, in aeternum sit peritura. Sicut enim septimus ab Adam Enoch raptus est in paradisum, et non vidit eum homo, quia vivit in pace cum Deo; ita septimus a Cain Jabel, interpretatur Mutatus, cum suis fratribus et universa progenie deletus est diluvio, et non vidit eum homo, quia aeterna morte mulctatus, et ab ea quam dilexerat gloria saeculi, illam quam non praevidebat est mutatus in poenam. In quibus aperte designatur, ut diximus, quod sancti post hujus saeculi sex aetates (0074A)ad requiem in alia vita, et reprobi tendant ad supplicium, ut etiam, narrante Domino, Lazari pauperis et divitis superbi manifeste probat historia.

Genuit, inquit, Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum, et nomen fratris ejus Jubal. Ipse fuit pater canentium cithara et organo. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator in cuncta opera aeris et ferri. Cuncta haec quae filii Lamech invenisse vel egisse referuntur, ad cultum vel ornatum vel illecebras hujus vitae pertinent: nihil autem tale Abel, nihil tale natus pro eo Seth, aut nepotes ejus fecisse leguntur, sed velut peregrini in terra simplicem duxisse vitam probantur. Nam etsi Abel pastor erat ovium, non tamen voluit adeo huic se officio mancipare, ut tentoria sibi in quibus familarius (0074B)hoc exercere posset contexeret. Citharae autem et organo absit ut vir tantus ullum tempus indulgeret. Si quis vero cuncta opera quae de aere ac ferro fiunt solerter intuetur, manifeste cognoscit quia si recte naturalem legem servaret genus humanum, etiam de paradisi gaudiis culpa praevaricationis expulsum, nequaquam his omnibus opus haberet: unde haec omnia a filiis maledictionis esse constat inventa, quamvis postmodum, degenerante humano genere a castitate primae conversationis, etiam boni Dei famuli pro communione vitae socialis aliquotiens hujusmodi rebus operam dabant. Sed magna utique distantia, quia nimirum reprobi talibus quasi summo suo bono delectabantur: electi vero his aut omnimodis abrenuntiant, aut pro commodo vitae hujus (0074C)aliquo, donec ad aeternam perveniant, sicut viator stabulo sive viatico, transeuntes utuntur. Denique patriarchae habitabant in tentoriis, sed hoc velut peregrini in mundo, ad distinctionem eorum qui in urbibus ac domibus quasi terrae cives habitare solebant. Utebantur psalmistae cithara et organo, sed ad laudandum in eis Dominum: et e contra arguit propheta eos qui cithara, tympano et lyra in conviviis personabant. Erant in populo Dei viri docti in cuncta opera aeris et ferri, necnon et argenti et auri: sed hos ipse hanc artem ad distinctionem sui tabernaculi transferre praecepit. Propheta quoque gaudia Dominicae incarnationis evangelizans, opera ferri noxia tollenda atque in melius commutanda praedixit, et conflabunt, inquiens, gladios suos in vomeres, et lanceas (0074D)suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium (Isa. II, 4). Nec praetereundum negligenter quod cum homines adulterio inquinari, cum pascendis pecoribus amplius justo insistere, cum modis musicis dissolvi, cum fabrilibus operam dare artibus coeperunt, tunc diluvio sunt superveniente deleti. Sed cavendum solertius ne nos hujusmodi rebus ultra modum irretitos ultimus dies inveniat, cum etiam Dominus de die judicii loquens commemorato hoc tempore, ad (0075A)cautelae nos studium incitet, dicens: Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes; ita erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV, 38).

Soror vero Thubalcain Noema. Noema interpretatur Voluptas. Bene autem series generis Cain in nativitate feminae terminatur; et eadem femina Voluptas nominatur: quia tota pravorum intentio mundi servit illecebris, et in expletione carnalium voluptatum vitam finire desiderat. Verum nata hac femina, non multo post universa progenies maledicta diluvio consummata est: quia cum delectationibus mundi colla mentis subdiderint, cum dixerint pax et securitas, (0075B)tunc repentinus eis superveniet interitus. Notandum autem quod delectatio sive voluptas duobus modis, id est, et in bono et in malo, solet intelligi: in bono, videlicet cum dicitur, mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 12). Et rursum: Inebriabuntur, inquit, ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). A qua voluptate et paradisus cognominatur, quia nimirum ad hoc in eo positus est homo, ut in praesentia sui Conditoris ibidem beatissimis ac sanctissimis carnis et animae deliciis perpetuo frueretur. In malo autem voluptas accipitur, cum notantur ab Apostolo quidam voluptatum amatores magis quam Dei. Quibus apte vocabulum Noemae, in cujus generatione prima, (0075C)mundi aetas, paucis exceptis, deleta est, congruit. Recessisset ergo genus humanum ab Eden, id est, a deliciis internorum bonorum; et exercebat relictis coelestibus terram, et pervenit usque ad nativitatem feminae, quae Noema, id est, Voluptas vocaretur: nec multo post totum cataclysmo periit: ut profecto nativitate talis sobolis et eventu subsecutae cladis insinuaretur, quia merito ad ruinam properant quique, neglectis spiritalibus, carnis sese voluptatibus subigunt. Et quidem Noema in septima a Cain generatione nata est. Si autem ab ipso Adam generationes Cain computare, et omnes etiam filios Lamech annumerare volueris, invenies Noemam in undecimo loco positam. Lamech namque est septimus ab Adam, quibus cum quatuor liberos ejusdem Lamech (0075D)adjeceris, undecimum profecto numerum implebis. Solet autem undenario numero, qui denarium transgreditur, peccatum designari, quod transgressione decalogi legis perpetratur. Atque ideo recte generatio reproba in undenario numero, et hoc in femina, terminatur ac deperit: quia dum legis divinae scita (0076A)contemnens, pravis suis voluptatibus satiari contendit, repentinum sibi struit exitium.

Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. Virum vel adolescentulum, quem dicit, Cain significat, quem idem Lamech, sed non sponte, interficit, sicut Hieronymus in quodam Hebraeo volumine scriptum esse testatur. Occidit autem eum in vulnus et in livorem suum, quia et ipse sibi in hoc mortem adscivit ac damnationem, quod eum, quem Deus vitae donaverat, peremit.

Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. Septuplum ultio data est de Cain, quia usque ad septimam generationem fratricidii et (0076B)invidiae suae vagus profugusque poenas luebat. De Lamech vero septuagies septies, quia sicut Hieronymus relatum sibi ab Hebraeis testatur, et Josephus idem affirmat, LXX et VII animae progenitae sunt de stirpe Cain, quae diluvio perierunt. Et in hoc numero de Lamech factam aiunt esse vindictam, quod genus ipsius usque ad diluvium perseveraverit. Interpretatur autem Lamech Percutiens sive Percussus, quae utraque interpretatio eidem uni convenit qui et percussit Cain, et ob hoc idem parricidium etiam ipse divina ultione percussus est. Mystice autem Lamech genus humanum significat, et percussum fraude antiqui hostis in primo parente, et percutiens seipsum quotidianarum augmentatione culparum, de quo ultio (0076C)septuagies septies data est; quia usque ad adventum Christi, qui in septuagesima et septima generatione in mundo apparuit, noxa primae praevaricationis genus premebat humanum, donec adveniens ille tolleret peccata mundi, et in aeternam nos vitam, quam in Adam perdidimus, aperta suo baptismate vel passione janua regni coelestis, induceret. Tunc ergo ultio de Lamech cessavit, quia contrito per passionem ac resurrectionem dominicam aculeo mortis atque peccati, genus humanum ad regnum coeleste rediit.

Cognovitque adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel. Postquam Cain fratricidam exstinctum commemoravit, et progeniem (0076D)ejus in septima generatione denuo maledictam replicavit, revertitur ad restaurationem seminis sancti exponendam, utque hoc pereuntibus impiis perpetuo manserit narrat. Interpretatur autem Seth Positio, sive Resurrectio, cujus causa nominis aperitur, dicente parente:

Posuit mihi Dominus semen aliud pro Abel quem (0077A)occidit Cain. Positus est pro Abel, non solum ordine nascendi, sed et merito virtutis, locum fratris implens, cujus devotio mentis etiam ad sobolem ipsius transisse monstratur, cum subditur:

Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Iste coepit invocare nomen Domini. Enos interpretatur Homo vel Vir: unde recte qui tale nomen ipse habet, nomen Domini incipit invocare, tanto instantius quotidianis in precibus auxilium Conditoris implorans, quanto se fragilis naturae factum meminit. Mystice autem sicut Abel occisus a Cain passum Dominum; ita natus pro eo Seth resuscitatum eum a morte designat: unde apte apud Septuaginta Translatores nato eo dixisse fertur pater sive mater ejus: Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, (0077B)quem occidit Cain. Quod ideo recte juxta mysticos sensus semen aliud appellatur, cum idem Dominus qui occisus est resurrexit, quia nimirum mortalis occisus est, resurrexit immortalis: mortuus est ne nos mori timeremus: surrexit ut nobis resurgendi a morte spem fidemque tribueret: quorum distantiam seminum, loquens de nostra resurrectione, Apostolus manifeste discrevit, seminatur, inquiens, in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 42). Et de ipso Domino, Etsi mortuus est, inquit, ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Enos vero filius Seth populum Christianum figuraliter exprimit, (0077C)qui per fidem ac sacramentum dominicae passionis ac resurrectionis quotidie per totum orbem ex aqua et Spiritu sancto nascitur. Iste enim gratiam regenerationis suae primae generationi praeferens, in universis quae agit auxilium nominis Domini invocare consuevit, dicens: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9), etc., ejusdem dominicae orationis, sive aliarum quibus gratiae ejus, sine qua nihil valemus, supplicare solemus; unde etiam recte nos propter conscientiam nostrae fragilitatis Enos, id est, Hominis vocabulo cognominamur: propter vero spem futurae nostrae immortalitatis filii Seth, id est, Resurrectionis, existimus.

Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum: masculum (0077D)et feminam creavit eos, et benedixit illis. Hic est liber primae creationis hominis, quod ad similitudinem suam fecit illum Deus, ut videlicet participatione bonitatis ejus esset perpetuo bonus, immortalis et felix; quod masculum et feminam fecit eos, quod factos gratia suae benedictionis illustravit. Talis erat generatio Adam cum uxore sua in die qua creatus est: Sed, heu! proh dolor! profanavit ille similitudinem Dei, hosti magis quam Creatori credendo, contraxit primogenitus ejus poenam maledictionis graviorem invidendo et occidendo fratrem, corrupit (0078A)septimus ab illo Lamech statutam masculi et feminae legem, de qua dictum erat, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24), accipiendo duas uxores, et in una carne tres conjungendo, et crebrescentibus passim malis, in tantum a similitudine sui Conditoris ac prima benedictione genus recessit humanum, ut in decima generatione, exceptis paucis, quos arca cohibuit, totum deleri meruisset; ad quam tamen similitudinem ac benedictionem nobis redire concessit Conditor ipse, in nostrae naturae similitudine nasci ac maledici morique dignatus, quatenus per ipsum redempti et dicere de ipso mereamur: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus: videbimus enim eum sicuti est (I Joan. III, 2), et audire ab ipso: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (0078B)a constitutione mundi (Matth. XXV, 34).

Et vocavit nomina eorum Adam in die quo creati sunt. Adam sicut et Enos interpretatur Homo, sed sic Enos sonare fertur Hominem, ut masculis tantum congruat: Adam vero ita ut utrique sexui possit aptari; unde recte dicitur quia vocavit nomina eorum Adam, id est, Homo. Sicut autem homo Latine ab humo nominis etymologiam habet, quia de humo carnis originem traxit, ita apud Hebraeos Adam a terra nominatur, quia de limo terrae homo formatus est; unde etiam Adam Terrenus, sive terra rubra potest interpretari. Porro apud Graecos homo aliam habet etymologiam: vocatur enim antropos, ab eo quod superna speculari et ad coelestia contuenda debeat oculos mentis attollere. Inest autem nomini (0078C)Adam, excepta interpretatione qua hominem designat, et aliud sacramentum quod silentio praeteriri non debet. Habet enim litteras quatuor A, et D, et A, et M, a quibus litteris et quatuor orbis plagae, cum Graece nominantur, initium sumunt. Vocatur namque apud eos anatole oriens, dysis occidens, arctos septentrio, mesembria meridies; multumque decebat ut nomen protoplasti omnes mundi plagas ipse mystice contineret, per cujus progeniem mundus erat omnis implendus. Quod autem dicit, Et vocavit nomina eorum Adam, et addidit, In die quo creati sunt, patenter insinuat quod uno eodemque die, id est, sexto mundi nascentis, Adam et uxor ejus facti sunt, et non uxor de latere ejus post sextum aut septimum diem seorsum creata.

(0078D)Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit ad similitudinem et imaginem suam, vocavitque nomen ejus Seth. Adam quidem creatus est ad imaginem et similitudinem Dei, quia immortalis est in anima et carne conditus. Postquam vero imaginem in se Dei ac similitudinem peccando corrupit, genuit ad similitudinem et imaginem suam filium, id est, mortalem, corruptibilem, rationis capacem, reatu suae praevaricationis astrictum, et nonnisi ejusdem Conditoris sui gratia solvendum. Notandum autem quod ubi nostri Codices ex Hebraeo fonte transfusi habent vixisse (0079A)Adam centum triginta annis, et genuisse Seth, antiqua translatio habet, pro centum triginta, ducentos triginta; ubi autem in nostris Codicibus sequitur, Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni, et genuit filios et filias, illa pro octingentis septingentos habet. Ubi vero in conclusione subjungitur: Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est, ibi et illa eamdem summam ponit, talisque distinctio numerorum in omnibus usque ad diluvium generationibus inter utramque editionem servatur, ut ante natum filium quisque in LXX Interpretibus centum annos plus, et post natum centum minus quam in Hebraica veritate annos habuisse legatur. At in conclusione utraque editio aequalem numerum ponit; praeter in (0079B)sexta solummodo generatione; ubi in utrisque Codicibus Jaret annorum centum sexaginta duorum genuisse Enoch, et post ejus ortum octingentos annos vixisse reperitur: et in nona, in qua novo genere distantiae secundum Hebraicam veritatem Lamech genuisse Noe cum esset annorum centum octoginta, et eo nato supervixisse annis quingentis nonaginta quinque reperitur. Porro in Septuaginta Interpretibus ante natum Noe inveniuntur anni centum octoginta octo, post natum vero quingenti sexaginta quinque; sicque fit ut viginti quatuor annis plus vixisse Lamech in Hebraeis quam in Septuaginta Translatorum Codicibus inveniatur: qua interpretum diversitate efficitur ut tempus vitae Mathusalem quatuordecim annis ultra diluvium videatur extendi, (0079C)utque anni ante diluvium juxta Hebraeos mille quingenti centum quinquaginta sex; juxta Septuaginta autem Interpretes, quos chronographi sequuntur, duo millia ducenti quadraginta duo reperiantur: quamvis doctissimus Augustinus profiteatur quod etiam in Septuaginta translatione Mathusalem in Codicibus paucioribus, sed veracioribus, sex annis ante diluvium reperiatur fuisse defunctus: qui cum studiosissime causam dissonantiae praefatae interpretationum inquireret, nec vellet Septuaginta Translatorum fidei derogare, quos et apostoli atque evangelistae plerisque in locis probantur esse secuti; et ipse transferendo Scripturas prophetico magis dono quam officio interpretandi usos esse credebat; ita conclusit ut diceret: « Credibilius ergo quis dixerit (0079D)cum primo de bibliotheca Ptolomaei describi isti coeperunt; tunc aliud tale fieri potuisse in Codice uno, sed primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalem non absurdum est suspicari. » Et post aliquanta: « Recte fieri, inquit, nullo modo dubitaverim, ut (0080A)cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest, verum ei linguae potius credatur, unde est in aliam per Interpretes facta translatio. » Itaque juxta Hebraicam veritatem vixit Adam centum triginta annis, et genuit Seth. Vixit Seth centum quinque annos, et genuit Enos. Vixit Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. Vixit Cainan octoginta annis, et genuit Malalehel. Vixit Malalehel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. Vixit Jared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch. Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam, et ambulavit cum Deo. Postquam genuit Mathusalam vixit trecentis annis, et genuit filios et filias. Ambulavit cum Deo dictum est. (0080B)Dei in omnibus voluntatem et praecepta secutus est, Deo in se commorante, et cor ejus possidente ac regente, bona foris opera exercuit, juxta illud prophetae: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). Et sicut Zacharias ait: Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus (Zach. X, 12). Non autem ita dictum est quia post natum Mathusalem ambulaverit Enoch cum Deo trecentis annis, quasi non etiam ante nativitatem ejus divinis obtemperaverit jussis; sed hac potius sententia simpliciter indicatur, quia non amplius quam trecentis annis post ortum Mathusalam in hac vita Deo bonis actibus servierit. Verum his completis ad (0080C)ulterius vitae gaudia ducatum ejus secutus sit. Sequitur enim:

Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni, ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Pulcherrime autem dicitur, quia qui ambulavit in hac vita prius cum Deo, obediendo praeceptis ejus, ambulavit postmodum cum illo transeundo de hac vita in aliam, ubi in maxima carnis et spiritus quiete ac felicitate viveret: quem tamen fides Ecclesiae universalis habet ante diem judicii, id est, imminente adventu Antichristi, rediturum cum Elia ad conversionem hujus saeculi, quatenus auctoritate ac doctrina tantorum virorum erudiantur et confirmentur corda hominum ad tolerandam et superandam persecutionem ejusdem filii perditionis; (0080D)et tunc eos, consummato suo martyrio, ad immortalis vitae gaudia consensuros, juxta quod in Apocalypsi Dominus Joanni: Et dabo, inquit, duobus martyribus meis, id est, testibus, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis (Apoc. XI, 3), id est, tribus semis annis in magna continentia et agonia conversantes. Et paulo post: Et cum finierint (0081A)testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet adversum illos bellum, et vincet eos, et occidet illos (Ibid., 7).

Diximus autem praeoccupando supra, quia sicut Lamech in septima ab Adam generatione maledictus interitum designat reproborum, quem in futuro saeculo, ubi requiem sperare debuerant, inveniunt: ita Enoch in septima generatione translatus de mundo veram demonstret requiem electorum, quam post hujus vitae labores, qui sex aetatibus transeunt, sine fine percipiunt. Unde recte Lamech et uxores legitur accepisse duas contra decretum ejus qui dixit: Erunt duo in carne una, et prolem ex his genuisse mundi actibus atque illecebris deditam, ac sic patrato homicidio proprii oris maledictus esse sententia. Porro (0081B)Enoch ambulasse cum Deo perhibetur. Quae laus hominis major esse poterit? nulla, cum sit comes individuus, in cunctis actibus divinae vestigia sequitur jussionis: quod si fecisset Adam, nequaquam a comitatu Conditoris ad audienda serpentis colloquia pedem avertisset, hactenus cum genere suo toto in paradiso maneret. Quod vero omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni esse dicuntur, quo dierum numero annus solis includitur, significat mystice per totum hujus saeculi tempus eos qui fideliter Domino serviunt, et ad aeternam requiem tendunt, nunquam defuturos. Nec frustra trecenti anni seorsum excipiuntur, quibus specialiter ambulasse cum Deo Enoch perhibetur. Hic etenim numerus apud Graecos per T litteram solet notari. T vero littera (0081C)crucis figuram tenet; et si apicem solum qui deest in medio suscepisset, non jam figura crucis sed ipsum crucis esset signum manifesta specie depictum.

Ambulavit ergo Enoch cum Deo, qui dicitur Dedicatio, trecentis annis; quia nimirum vitam et conversationem expressit, imo ipse egit eorum qui in fide dominicae passionis gaudium perpetuae salutis exspectant, abnegantes seipsos, tollentesque crucem suam quotidie, et sequentes Dominum: quod est aliis verbis dicere, ambulantes cum Deo, et ad ingressum paradisi tendentes. Notandum autem quod cum progeniem Seth usque ad Noe, et deinde usque ad Abraham Scriptura sub tanta distinctione contexuerit, stirpem Cain usque ad Lamech et liberos (0081D)ejus absque ulla aetatum mentione descripsit, quasi tacite nobis intimans illud Psalmistae: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. I, 6).

Vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos, et genuit Lamech. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus. Providit Lamech spiritu prophetico qualis suus filius, quantae (0082A)virtutis esset futurus, quodque in diebus ejus impiorum natio exterminanda, et per ipsum esset, transacto diluvio, generatio restauranda fidelium. Opera autem et labores manuum, quos dixit, non alios, credo, majores voluit intelligi, quam eos quibus progenies electorum eo tempore a malorum improbitate premebatur: consolationem vero suam suorumque illam dixit, cum perdito per diluvium mundo qui tunc erat, ablatis de medio cunctis mundi rebus atque habitatoribus, novum iterata saeculi facie genus justorum praescirent esse nasciturum. Nam et hoc tempore consolatio bonorum est, cum viderint crebrescentibus mundi ruinis appropinquare diem judicii, in quo, consumpta universitate pravorum, ipsi cum Domino nova futuri saeculi regna possideant. (0082B)Pro eo autem quod nostra editio habet consolabitur, antiqui interpretes dixerunt: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris, quod nomini Noe magis convenire videtur. Noe quippe Requies interpretatur. In quo juxta litteram illud potest intelligi quod temporibus ejus omnia retro opera hominum quieverint per diluvium. Juxta sensum vero spiritalem eadem est requies quae et consolatio sanctorum, intueri videlicet, appropinquante mundi termino, et interitum impiorum, et suorum adesse tempus praemiorum. Bene autem Noe, in cujus meritis Domino devotis requies et consolatio erat saeculo danda, in decima ab Adam generatione nascitur: quia nimirum per completionem decalogi legis aeterna nobis requies et vita tribuitur. Bene cum (0082C)eum genuisse Scriptura dixit, nequaquam unum ejus filium voluit nominare, ne in viro perfecto numerus undenarius quasi transgressio denarii aliquem habere locum videretur, sed velut de viro virtutis mystice loquens, tres ei pariter natos filios refert.

Noe vero, inquit, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. Natus est ergo Noe in decima generatione, quia illorum vitam et figuravit et egit, qui in observatione decalogi perfecti sunt. Genuit tres filios, ut in fide sanctae Trinitatis se Domino servisse ac virtutum spiritalium frugem protulisse etiam carnalis sobolis fructu designaret; quamvis etiam juxta historiam tres creasse filios decebat eum, in quo pereunti mundo semen erat nascituri denuo saeculi relinquendum, ut per (0082D)trium videlicet progeniem filiorum totidem orbis terrarum partes implerentur. Sem etenim filii maxime Asiam, Cham liberi Africam, Japheth posteri Europam possedere.

Cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent, videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Homines dicit progeniem Cain, quae a divinae voluntatis intuitu aversa, humanis solummodo negotiis animum subjugaverat: filios vero (0083A)Dei, eos qui de prosapia Seth generati, exemplo paternae devotionis servitium quod Deo debebant inviolata mente servabant. Qua distinctione et Dominus in Evangelio discipulos suos a caeterorum comparatione discrevit, dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Et accepto eorum responso, vos vero, inquit, quem me esse dicitis? videlicet eminentiores eos hominibus volens intelligi, et in eorum numero computandos, de quibus ipse ait: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Quidam Codices pro filiis Dei habent angelos Dei, quod in eadem utique significatione accipitur. Angeli quippe Dei recte appellantur homines justi, qui juxta modum suae capacitatis angelicam in terris agere vitam curant: qualibus dicit Apostolus: (0083B)Vos autem fratres non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Et iterum: Nostra autem conversatio in coelis est (Phil. III, 20). Videtur ergo quia generatio stirpis Seth, quandiu cum progenie Cain non est commixta, illibatam suae castitatis normam servaverit; at postquam in concupiscentiam lapsa nequam feminarum maledictae se soboli conjunxit, tunc et ipsa vitiato sobriae mentis decore, maledictionis ejus coeperit existere consors. Denique in lege diligenter ac sedulo praecipitur filiis Israel, ne cum alienigenis misceant connubia, ne seducat, inquiens, filia ejus filium tuum, et sequantur deos eorum (Deut. VII, 4).

Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus in (0083C)homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. Hos versiculos exponens S. Hieronimus, In Hebraeo, inquit, scriptum est: Non judicabit Spiritus meus homines istos in sempiternum, quia caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus; sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris Codicibus legitur; sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur: unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum cum adulteraverint (Ose. IV). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum, verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis (Psal. LXXXVIII). Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum (0083D)poenitentiae non dedisset, adjecit: Eruntque dies illius centum viginti annorum (Gen. VI), hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam; quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare decretum, sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.

Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Gigantes dicit homines immensis corporibus editos ac potestate nimia praeditos, quales etiam post diluvium, (0084A)id est, temporibus Moysi vel David multos fuisse legimus, qui nomen habent Graece ex eo quod illos juxta fabulas poetarum terra genuerit. Videntur autem tunc fuisse progeniti, cum posteri Seth de stirpe Cain uxores sibi gratia pulchritudinis contra jus suae dignitatis elegerant. Nam sequitur:

Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. Notandum autem quod hoc in loco pro gigantibus, in Hebraeo cadentes, id est, annasilim leguntur; facilisque atque absolutus est sensus, quia cadentes erant in terram homines in diebus illis, id est, terrenis concupiscentiis adhaerentes, amisso statu Deo devotae rectitudinis. Gigantes autem illorum lingua proprie Rafaim nominantur. Ponitur vero et (0084B)gigans aliquando in bono, ut est istud de Domino: Ex ultavit ut gigans ad currendam viam (Psal. XVIII, 6); sed hoc pro potentia singulari qua caeterum genus humanum jure transcendit, dispositumque Incarnationis sacramentum mirabili virtute peregit, sicut etiam leo aliquando Dominum, aliquando diabolum designat; sed diabolum, propter superbiam et ferocitatem; Dominum, propter potentiam: quamvis in Hebraica veritate memoratus psalmi versiculus ita scriptus sit: Exsultavit ut potens ad currendam viam.

Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum, poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Poenituisse Deum dicit, non quia vere sicut (0084C)hominem, ita Deum cujusquam facti sui poeniteat, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia: sed utitur Scriptura talibus verbis, ut se quodammodo familiarius insinuet nobis, qui mutare coeptum aliquid et in aliud transferre non nisi poenitendo solemus: quanquam ergo divina providentia sereno corde intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare; congruit tamen Scriptura, et se coaptat humili intelligentiae tardiorum, quorum longe major est multitudo, ut dicat quasi per poenitentiam Dei ablata ea quae incipiunt esse, neque perseverant quantum perseveratura sperata sunt: cui simile est illud quod sequitur:

Et tactus dolore cordis intrinsecus; delebo, inquit, (0084D)hominem quem creavi a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli; poenitet enim me fecisse eos. Humano etenim more dolere dicitur Deus, cum homines quos ipse creavit hosti potius maligno peccando, quam sibi pie vivendo adhaerere considerat, juxta illud Salomonis: Et dolor patris filius stultus (Prov. XIX, 13). Et iterum: Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum (Prov. XVII, 25). Quod autem etiam interitum omnium animantium terrenorum volatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur: nam animantibus (0085A)rationis expertibus, tanquam et ipsa peccaverint, minatur exitium.

Hae generationes Noe. Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. Eadem laude Noe qua Enoch praedicatur, videlicet quod divinae vestigia jussionis rectis operum bonorum gressibus secutus sit, atque ideo mundo perituro ille in paradisum translatus; iste mundo pereunte in arca salvatus est. Justus autem atque perfectus fuit Noe, non sicut perficiendi sunt sancti in illa immortalitate qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti; et propterea adjungitur in generationibus suis, ut significetur eum, non juxta justitiam consummatam, sed juxta generationum suarum justum fuisse justitiam, illarum (0085B)videlicet generationum in quibus Seth, Enos, Enoch et caeteri illius temporis viri sancti ac perfecti fuere. Ad quas generationes etiam filios ejus Sem et Japheth pertinere sequens sanctae Scripturae textus insinuat.

Cumque vidisset Deus terram esse corruptam: omnis quippe caro corruperat viam suam. Omnis caro omnis homo dicitur, juxta illud prophetae: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Non enim volucres aut quadrupedia viam suam peccando corruperant, sicut nec illa Salutare Dei nostri, id est Christum, sed omnibus homo videbit.

Dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis laevigatis, (0085C)etc. Multiforme in fabrica arcae ac superventu diluvii continetur mysterium. Primo quidem quod, sicut Dominus ipse ostendit per inundationem diluvii repentinam, improvisa novissimi examinis hora designatur: Et sicut factum est, inquit, in diebus Noe, ita erit et in die Filii hominis. Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam. Et venit diluvium et perdidit omnes (Matth. XXIV, 38). Fabricatio enim arcae quae per centum annos agebatur, universum tempus significat hujus saeculi, quo et Ecclesia sancta construitur, atque ad finem perfectum deducitur. Nulli enim dubium quin numerus centenarius perfectionem significet, vel quia decem decadibus impletur, vel quia de sinistra transit in dextram, velut illam (0085D)exprimens actionem, quae in hac quidem vita quasi in laeva exerceatur, sed in vita futura velut in dextera consumetur. Sicut autem facta arca, et illatis in eam omnibus quae erant salvanda, venit diluvium, et tulit omnia quae extra eam erant; sic ubi omnes qui praeordinati sunt ad vitam aeternam Ecclesiam intraverint, veniet finis mundi, et peribunt omnes qui extra Ecclesiam fuerint inventi; et juxta hunc sensum (0086A)manifeste arca Ecclesiam, Noe Dominum qui Ecclesiam in sanctis suis aedificat, diluvium finem saeculi vel judicium designat extremum. Verum excepta arcae fabrica, etiam in eo Noe, quia requies interpretatur, et requiem daturus hominibus sive consolaturus, praesagabatur homines ab operibus et laboribus manuum suarum quiescere, in terra cui maledixit Dominus, Domini Salvatoris imaginem tenet. Ipse enim consolatur nos per illustrationem Spiritus sui, qui propterea Paracletus, id est, consolator, vocatur. Ipse eripuit nos de maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Ipse vocat ad requiem laborantes: Venite, inquiens, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis (0086B)corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28). Ipse veraciter in generationibus, id est, in omni sanctorum congregatione solus per omnia vir justus atque perfectus fuit, ut pote quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Juxta aliam vero interpretationem aeque piam et catholicam, arca Ecclesiam, diluvium aquam baptismi, qua ipsa Ecclesia in cunctis suis membris abluitur et sanctificatur significat, juxta quod Petrus apostolus exponens ait: Quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi (I Petr. (0086C)III, 20). Quod autem ait per resurrectionem Jesu Christi nos esse in baptismate salvatos, breviter exponit quid octo animarum quae salvae factae sunt per aquam numerus mystice designet. Dies etenim dominicae resurrectionis a die quidem passionis ejus tertius, sed a die primae conditionis octavus est. Undas quoque diluvii nonnulli Patrum saepe super tentationibus hujus saeculi interpretantur, quibus sancta Ecclesia quotidie pulsatur, nec tamen superatur; quin potius ipsa tentationibus exercita magis a terrenis cupiditatibus in coelestia quaerenda sustollitur. Quidquid vero extra illam est, eisdem mundi tentationibus necatur, quemadmodum dicitur quod multiplicatae ac vehementer inundantes aquae in superficie terrae arcam quidem elevaverint in sublime a terra; (0086D)quidquid vero extra arcam fuit perdiderint. Cui expositioni convenit illa Domini de duabus domibus parabola, una supra petram, alia super arenam aedificata; quae cum aequaliter pluvia, ventis et fluminibus essent pulsatae, illa quae super petram fidei fundata erat, tentationibus probata; quae vero in caducis vitae hujus delectationibus velut in arenis spem posuerat, labefactata est. Quod enim in arca structor (0087A)Noe, hoc in domo fidei fundamentum petra; et quod extra arcam corrupta gigantum mens atque in terram proclivis, hoc in domo perfidiae congesta exprimit arena. Designet ergo arca Ecclesiam, designet diluvium fontem baptismi quo abluitur, designet fluctus mundi tentantis quibus probatur, designet finem in quo coronatur. Porro Noe fabricator arcae vel ipsum Dominum ac Salvatorem nostrum vel unumquemque devotum ejusdem sanctae Ecclesiae rectorem typice denuntiat.

Fac tibi, inquit, arcam de lignis laevigatis. Non solum homines qui in arca salvati sunt, sed et animantia quae eam pariter intrarunt; ipsa etiam ligna de quibus facta est fideles sanctae Ecclesiae mystice denuntiant. Ligna ergo de quibus facta est laevigata esse jubentur, (0087B)quia quicunque in fabrica Ecclesiae ad fidem veniendo imponitur, necesse est ut, abscissus primo a radice priscae conversationis per eruditionem vel castigationem eorum qui in Christo praecesserunt, omne quod sibi noxiae tortitudinis ac deformitatis inesse deprehenderit eruat, atque ad regulam catholicae fidei ac veritatis tota se mente et actione componat, quatenus in ordine aedificii coelestis suo loco ac tempore novus homo creandus opportune possit imponi.

Pro lignis autem laevigatis antiqua translatio ligna quadrata posuit, quod ad eamdem electorum perfectionem aeque respicit. Ubicunque enim verteris quadratum, stabit, neque ulli poterit obnoxium esse (0087C)casui. Sic nimirum, sic electorum mens, quaecunque sibi tentamenta occurrerint, inviolabilem piae intentionis statum servare meminit.

Mansiunculas in arca facies. Universae in arca mansiones ad receptacula sunt diversorum animantium quae eam erant ingressura dispositae, et in Ecclesia multi sunt ordines institutionum pro diversitate eorum qui ad fidem veniunt. Neque enim una eademque debet esse vita vel conversatio conjugatorum et continentium, peccatorum et rectorum; et huic dicitur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices (Matth. XIX, 17), et caetera hujusmodi. Alteri autem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus (Ibid., 21). Unde etiam de ipso praemio aeternae retributionis (0087D)Dominus ait: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Ergo mansiunculae sunt in arca quia non unum in Ecclesia meritum omnibus, nec idem in fide profectus est, licet omnes intra unam fidem contineantur, eodemque baptismate diluantur.

Et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et facies sic eam. Bitumen est ferventissimum et violentissimum gluten, cujus haec virtus est, ut ligna quae ex eo fuerint lita, nec vermibus exedi, nec solis ardore, vel ventorum flatibus, vel aquarum possint inundatione dissolvi; unde quid aliud mystice in bitumine quam constantia fidei accipitur? Bituminatur (0088A)autem arca intrinsecus et extrinsecus, et sic universe perficitur, dum et cogitationes electorum et opera, ne ullis vincantur aut decipiantur vitiorum incursibus, fidei in omnibus virtute muniuntur.

Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. Longitudo arcae longanimitatem patientiae, qua fortiter adversa tolerantur; latitudo amplitudinem charitatis, qua et hi qui adversa irrogant complectuntur; altitudo sublimitatem spei, qua aeterna in coelis retributio praestatur insinuat; unde bene longitudo arcae trecentorum cubitorum esse jubetur, qui numerus sicut et supra perstrinximus per T litteram Graece notatur. Haec autem littera in crucis figura scribitur, quia nimirum sancta Ecclesia dum (0088B)invicta et stabilis inter adversa perdurat, dominicae passionis vestigia sectatur, memor sermonis ejus quo dixit: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38). Latitudo in quinquaginta cubitos extenditur, in quo numero Spiritus sanctus mittitur, et in lege populo Dei universalis requies ac remissio donatur, quia charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non ex merito nostrae actionis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et haec est requies atque in hoc nostrorum remissio debitorum, cum Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum in Deo tanquam nosmetipsos, adversarium autem propter Deum, diligimus. Altitudo triginta cubitorum est, quia videlicet haec est sola et unica spes electorum, ut per (0088C)observationem Decalogi legis, qui in Dei et proximi dilectione perficitur, ad contemplationem sanctae Trinitatis ascendant. Ter enim deni triginta faciunt.

Est autem aliud memorabile in arcae figura mysterium, quod in mensuram humani corporis probatur esse formata. Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexies tantum habet quam altitudo quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quam altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem, velut si jacentem hominem metiaris supinum, seu pronum, sexies tantum longius est a capite usque ad pedes, quam latus a dextera in sinistram vel a sinistra in dextram, et decies quam altus a terra; unde facta est arca trecentorum in longitudinem cubitorum, et (0088D)quinquaginta in latitudinem, et triginta in altitudinem; et quia de Ecclesia dicit Apostolus quod sit unum corpus et unus spiritus in Christo, recte arca quae hujus figuram praeferebat, in effigiem humani corporis formata est, quia etiam ipse Christus Deus et Dominus noster pro nobis incarnari et per sacramenta humanitatis suae nos a peccatis ablui et consecrari voluit; recte arcam, in qua pereuntibus impiis reliquias humani generis salvare decrevit, in modum humani corporis fieri praecepit, sicut templum quod fecit Salomon Domino non solum Ecclesiam ejus, sed et ipsam ejus carnem, quam de Virgine (0089A)sumpsit, figurabat, teste ipso, cum ipse ait Judaeis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Hoc autem dicebat, inquit evangelista, de templo corporis sui (Joan. II, 19). Sic et arca, quam in figuram fecit Noe corporis humani, et nostri typum tenuit, de quibus dixit Apostolus: Donec occurramus omnes in virum perfectum (Eph. IV, 13); et ipsius Domini, qui per mysterium suae Incarnationis nos in unitatem fidei colligere atque a peccatis emundare gratia sancti Spiritus, quam columba olivam arcae inferens designavit, illustrare atque a pereuntis mundi exterminio salvare dignatus est.

Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus. Fenestra ad hoc fieri jubetur in arca, ut, cessantibus postmodum imbribus, et requiescente (0089B)arca, per hanc posset volucrem Noe emittere, ad dignoscendum si jam cessassent aquae, vel si arefacta esset aut germinaret terra, ut ipse etiam, hac aperta, lumen coeli videret; unde bene in Hebraeo pro fenestra meridianum fertur haberi, eo quod fenestrae meridiano sole clarius soleant illustrari; quod etiam sacramentis spiritalibus aptissime congruit. Nam fenestra quae non nisi transacto diluvio inhabitatores arcae splendore meridiani solis illustravit, illam coelestium arcanorum scientiam, quae baptizatis fidelibus plenius revelatur, insinuat. Quod vero summitas arcae in cubito esse consummata perhibetur, videtur quia in imo trecentos cubitos longitudinis, et quinquaginta latitudinis habuerit; (0089C)paulatim vero angulis in artum attractis, in spatium sit unius cubiti in cacumine collecta, tanto videlicet brevior atque angustior, quanto altior facta. Et quidem quantum ad necessitatem pluviarum ac diluvii spectat, nulla alia tam congrua potuit arcae species dari, quam ut ab angusto tecti culmine ruinae diffunderentur imbrium, dum, cataractis coeli apertis, pluvia tanto tempore facta est; sed et Ecclesiae sanctae statui species haec arcae mystice convenit. Sicut enim arca latior in inferioribus, ubi bestias habuisse creditur; in superioribus erat angustior, ubi homines volucresque continebat, donec ad unius cubiti mensuram in summitate perveniretur; sic Ecclesia plures in se carnales quam spiritales, plures habet qui quadrupedum more toto mentis intuitu ad terrena (0089D)concupiscenda sint proni, quam qui pennis virtutum coelestia petant; et quanto quique in ea sanctiores, tanto inveniuntur pauciores, quousque ad ipsum Mediatorem Dei et hominum perveniatur, qui ita inter homines homo apparuit, ut sit super omnia Deus benedictus in saecula.

Ostium autem arcae pones ex latere deorsum. Ostium hoc per quod et homines et omnia quae in arca salvanda erant animalia intrabant, ipsam fidei unitatem, sine qua Ecclesiam nemo ingredi potest, insinuat; unus enim Dominus, una fides, unum baptisma; (0090A)unus Deus, quod apte ex latere arcae poni praecipitur, quia illam nimirum januam designat, quae in latere positi in cruce Domini Salvatoris lancea militis patefacta est, de qua continuo exivit sanguis et aqua: per quae sacramenta singuli quique fidelium in societatem sanctae Ecclesiae tanquam in arcae interiora recipiuntur. Non solum autem ex latere, sed et deorsum fieri ostium arcae mandatur, ut humilitas vel ipsius Domini per quam pro nobis occubuit, vel nostra, insinuetur, sine qua salvari nequimus. Item ostium arcae deorsum et juxta terram factum est, ut tibi homines vel animantia quae erant salvanda ingrederentur, et ingressa mox ad superiora in suas quasque sedes ascenderent, quia Dominus in profundo hujus mortalitatis apparens, vulneratus (0090B)est propter iniquitates nostras, ut nos per sacramenta suorum vulnerum redemptos ad supernas virtutum mansiones in praesenti ad superna in coelis praemia invisibili ascensu perduceret. Quod bene etiam in templo Salomonis illud quo ad superiora ascendebatur ostium designat, de quo ita scriptum est: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae; quam videlicet sententiam nonnulli ita intelligunt, quasi templum dicat a meridiana parte habere introitum, quod longe aliter fuit. Nam si hoc vellet intelligi, Scriptura posset breviter dicere: Et habebat ostium ad Meridiem sive ad Austrum. Nunc autem templum quidem ipsum ab ortu solis habebat introitum. Quod vero dicitur: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, domus (0090C)dextra vocatur domus pars meridiana, in cujus latere medio ostium erat illud per quod ad superiora ascendebatur, incipiente videlicet introitu ab orientali parte ejusdem lateris, hoc est ab ipso angulo, et paulatim ad superiora coenaculorum per interranea medii parietis procedente; unde consequenter adjungitur: Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Quia ergo Dominus cum ait Judaeis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Joan. II, 19), dicebat hoc de templo corporis sui, ostium in latere dextro templi hujus, nonne manifeste claret quia ipsum est hoc quod in latere illius dextro expleta passione apertum est, ut supra diximus, per cujus apertionem nos de (0090D)praesenti sanctae Ecclesiae vita ad aeternam requiem animarum in vita futura transeamus, in exemplum eorum qui ingressi latus dextrum templi per cochleam ad medium coenaculum penetrabant. Sed et post animarum beatissimam requiem ad receptionem corporum spiritalium, quasi de medio coenaculo ad tertium usque scandentes, perveniamus, ex quo in utriusque simul, hoc est animae et corporis, perpetua immortalitate cum Deo laetemur.

Coenacula et tristega facies in ea. Tristega triplex tectum designat. Stege etenim Graece tectum dicitur; (0091A)unde antiqui interpretes pro hoc verbo tricamerata posuerunt. Denique in Actibus apostolorum, ubi adolescens, quem resuscitavit a morte Paulus apostolus, de tertio tecto sive coenaculo cecidisse perhibetur, in Graeco a tristego cecidisse scriptum est. Coenacula autem et tristega, sicut prisci translatores dixerunt, bicamerata et tricamerata ad hoc facta sunt in arca, ut in sedibus multifariam distinctis diversi generis animantia manerent. Bestiae quidem, ut credibile est, in inferioribus, munda animalia in superioribus, homines et volatilia in supremis. Constat enim quia ubi homo sedebat, ibi et corvus et columba, et consequenter caeterae quoque volucres, et hoc in vicinitate fenestrae, quae in supremis arcae locis facta esse credenda est. Nam per (0091B)hanc praefatas volucres emisit, ut videret quomodo sese terrae facies haberet; in quibus etiam tectis variae sunt factae mansiunculae, ut supra dictum est, ob distinctionem eorumdem animalium sive volatilium, ne aliis alia, mitioribus ferociora, nocerent. Non autem frustra Scriptura coenacula et tristega in arca facta, sive bicameratam et tricameratam factam eam dixit, cum posset uno verbo dicere quinque coenaculorum sive tectorum eam esse dispositam; sed bicameratam eam dixit, ut significaret in Ecclesia circumcisionem et praeputium, Judaeos et Graecos esse salvandos. Tricameratam vero propter triplicem seminis evangelici fructum, tricenum, sexagenum, centenum, ut in infimo habitet pudicitia conjugalis, supra vidualis, atque hac superior virginalis. Dicit (0091C)autem Origenes quod in inferioribus arca bicamerata sit facta, ut infima regio stercora reciperet, secunda conservandis pabulis deputaretur; in superioribus vero tricamerata, ut in prima harum parte bestiae cubilia, in secunda mansuetiora animalia stabula, in suprema homines sedem haberent.

Ecce ego adducam diluvii aquas, super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter coelum. Universa quae in terra sunt consumentur, ponamque foedus meum tecum, et ingredieris arcam tu et filii tui, et caetera. Adductae super terram aquae diluvii omnem carnem quae extra arcam reperta est interfecerunt, Noe vero et quae in arca fuere cuncta salvata sunt. Lavans mundum aqua baptismatis quoscunque in unitate sanctae Ecclesiae (0091D)fideliter manentes reperit, salvat; qui vero extra Ecclesiam ab haereticis sive schismaticis baptisma accipiunt, nisi ad catholicam unitatem redeundo resipiscant intereunt. Item veniente articulo novissimi examinis, quicunque in sancta Ecclesia fide et actione perseverantes inveniuntur, in aeternum salvantur: qui ab Ecclesia vel fide, vel opere, vel utroque separati, pereunt.

Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae manducari possunt, et comportabis apud te, et erunt tam tibi, (0092A)quam illis in escam. Et Ecclesiam suam Dominus multifariam vitae spiritalis alimonia replevit, et ut turbas fidelium generalibus mandatorum suorum institutis ad perceptionem invitaret coelestium praemiorum, et perfectiores quoscunque arctioris observantiae disciplinis ad altiora ejusdem regni perennis dona vocaret. Sed quaeri solet utrum arca tanta capacitate quanta describitur animalia cuncta quae eam ingressa dicuntur, cum escis eorum ferre potuerit? Quam quaestionem cubito geometrico solvere conatur Origenes, asserens non frustra Scripturam dixisse quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus, qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem geometricum dicit tantum valere quantum nostri cubiti sex valent. Si ergo tam magnos cubitos intelligamus, (0092B)nulla quaestio est tantae capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere. Sed notandum quia si Moyses geometricos cubitos didicerat, populum tamen, cui librum scribebat, harum artium noverat expertem, nec fallere eum voluit scribendo quae non ille in veritate, sed ipse solus cum Aegyptiorum peritissimis intelligeret. Hoc quoque intuendum, quod idem Moyses etiam de tabernaculi constructione scribens, non alterius modi, sed ejusdem quem in arca posuerat cubitos notavit. Neque enim in eodem opere et eisdem lectoribus sive auditoribus scribens diversum quid ponere potuit. Si autem et ibi geometricos cubitos sectabatur; ergo ipsum tabernaculum non triginta cubitos longum et denos cubitos altum ac latum factum est, ut legitur, verum sescuplicato (0092C)hoc numero, centum octoginta cubitos in longitudine et sexagenos in altitudine ac latitudine habebat, sicque longior multo et latior quam templum Salomonis factum est, quod quadraginta tantum in longitudine, et viginti habebat cubitos in latitudine. Tabulaeque ipsius tabernaculi, quae denos cubitos longitudinis ac latitudinis cubitum et semissem habere dicuntur, sexagenos cubitos longitudinis et novenos latitudinis habebant, majoresque fuerunt quam vel generales silvae gignere soleant, vel tali aedificio convenire aut manibus hominum circumferri facile possent. Saga quoque quibus tegebatur, quae triginta cubitos singula longitudinis et quatuor latitudinis habuisse dicuntur, centum octoginta cubitos longa et viginti quatuor lata fuerunt; sed haec ita (0092D)debere intelligi prohibet etiam Josephus, qui de constructione tabernaculi scribens ejusdem: « Facta est autem, inquit, et arca longitudinis quidem quinque palmorum, latitudinis vero trium; pro quo in Exodo scripsit Moyses, quod habuerit longitudo arcae duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, qui juxta attestationem Josephi, non geometrici, sed vulgares intelliguntur esse cubiti. De arca ergo Noe altius animadvertendum, quod omnia quae in ea vel erga eam gesta sunt divinae virtutis erant plena miraculis. (0093A)Si enim consueto hominibus more res ageretur, quomodo sufficerent octo homines tantae avium, jumentorum, bestiarum et reptilium multitudini quotidie cibum potumque apponere, et caetera quae usus deposcit ministrare? praesertim cum de potu in arcam inferendo Scriptura nihil a Deo jussum retulerit? Quomodo non stercus et urina tot animantium vel intolerabilem fetore ipsis animantibus locum faceret, vel fundum arcae quamvis optime bituminatum non corrumperet? quomodo una in sede per annum integrum manentia, nec volatum volatilia, nec quadrupedia gressum perderent? Ipse ergo Dominus qui arcam cum eis quae gestabat omnibus incorruptam servavit, quique hanc ne in mare dilaberetur gubernavit, sed tali in loco montium deposuit, (0093B)ubi de ostio quod habebat facilis esset ac promptus ad terram egressus cunctis quae in illa continebantur animantibus, providit etiam eisdem qualiter in arca vescerentur ac salva perdurarent. Nec abs re est credi, ut quidam astruunt, quod ingressuris arcam animantibus Noe victum singulis qui unius diei usui sufficeret praeparaverit, et hoc refecta singula ob significandum mysterium, quod in Ecclesia cuncti pro modo propriae capacitatis vitae cibo reficimur, deincepsque ad diem egressionis suae quieta divino nutu vel etiam sopita manserint.

Fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus, dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua arcam, etc. Omnia quae praeceperat Deus fecit, id est, arcam aedificavit, et, mansiunculis dispositis, (0093C)escas in eam cunctis animantibus comportavit.

Ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de animantibus vero non mundis, duo et duo, masculum et feminam; sed et de volatilibus coeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. Quod ait septena septena, non in singulis generibus bis septena, sed septem solummodo tolli vult, e quibus unum quod paribus supererat post diluvium Deo posset offerri. Septena autem septena dicit, propter multa animantium genera, quae hoc erant numero comprehendenda. Similiter quod ait duo duo, non binis bina in uno quolibet genere animantium immundorum, (0093D)sed duo tantummodo, marem designat et feminam. Dicit autem duo et duo, quod in pluribus animantium generibus eadem paria essent accipienda, ubi facillime cuilibet patet quia si salvandi tantum generis et non altioris arcani gratia res gereretur, sufficeret minor animantium numerus ad restitutionem sobolis conservandam; nunc autem quia non omnes qui lavacrum baptismatis in Ecclesia subeunt, etiam boni operis munditiam custodiunt, (0094A)immunda quoque cum mundis arcam animantia intrant. Et bene munda septenario numero continentur, quia septiformis est gratia Spiritus, qua fidelium corda mundantur ac sanctificantur. Immunda duali numero comprehenduntur, quia falsi catholici sacramenta fidei duplici corde percipiunt, et hic volentes gaudere cum mundo, et in futuro regnare cum Christo; de qualibus dicit Jacobus: Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis (Jac. I, 7).

Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus, eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram. Et ingressus est Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo in (0094B)arcam, et caetera. Aetas Noe magnam eorum qui Ecclesiam ingrediuntur, et per fidem atque actionem fide condignam ad aeterna gaudia perveniunt, perfectionem designat. Sexies enim centeni fiunt sexcenti; senarius autem numerus, in quo factus sive formatus est mundus, non immerito perfectionem designat bonae actionis. Centenarius vero, qui, sicut et supra meminimus, in computo digitali de laeva transfertur in dextram, maxime convenit eis qui in novissimo examine ad dextram stantes Judicis, audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Et ideo multiplicatus per senarium numerus centenarius illam virtutum spiritualium perfectionem designat, quae non ad hominum favorem ostentata forinsecus, sed ad gloriam (0094C)est Conditoris in spe supernae retributionis impleta, meritoque praesul arcae, in qua Ecclesiae status est expressus, etiam in tempore suae aetatis devotionem designat eorum qui hanc ita ingrediuntur, ut etiam per bonae merita actionis ad salutem transire mereantur aeternam; quamvis et ita recte possit intelligi, quia cum aquae diluvii baptismatis undam designant, tunc aetas Noe perfectionem, ad quam hi qui baptizantur contendere debeant, insinuet. Cum vero tempus ultimi examinis praefigurant, tunc idem annorum ejus numerus quales cum Domino ad requiem perpetuam, quod nomen Noe sonat, intraturi sint figurate denuntiat, id est, effectu boni operis et intentione mundi cordis coelesti introitu digni.

(0094D)Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt terram. Septima dies sabbatum, id est, requiem, indicat vitae futurae. Cum ergo diluvium aquam baptismi significat, apte post septem dies ex quo arca facta est venit, quia in spe perpetuae quietis baptizamur. Cum vero fluctus tentationum aquae diluvii figurant, merito etiam tunc post septem dies veniunt, quia propter fidem ad spem futurorum bonorum, persecutionem justi patiuntur ab (0095A)eis qui terrena miseri bona coelestibus, mansuris temporalia praeponunt. At vero diluvium cum adventui novissimi examinis assimilatur, etiam sic congruenter post dies septem terram inundat, quia tunc electi omnes qui jugum Christi suave et onus leve portaverunt inveniunt requiem animabus suis.

Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt, et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Menses apud Hebraeos non nisi juxta lunae cursum a prima usque ad primam computantur, primusque eorum mensis in quo pascha fieri praeceptum est, et in quo mundus est factus, appellatur Nisan, quem nos Aprilem vocamus. Secundus Jair, (0095B)quem nos Maium dicimus, cujus die septimo decimo, id est, cum luna ejusdem mensis esset septima decima, venit diluvium, cum eodem ipso die intrasset Noe in arcam cum hominibus et animantibus cunctis ac volatilibus, quae per illam erant salvanda, hoc est enim quod sequitur.

In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Japhet, filii ejus, et uxor ejus, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam. Ipsi et omne animal secundum genus suum, et caetera usque dum ait: omnesque volucres ingressae sunt ad Noe in arcam. Cuncta ergo animantia uno eodemque die ingressa sunt in arcam, quia non Noe laboravit ea multo labore ac longo tempore colligere atque introducere vel minare in arcam; sed divino nutu coacta, sponte (0095C)cuncta veniebant in suo quaeque numero, praecedente illo cum liberis suis et uxoribus, sequebantur ex ordine, ac suas singula mansiunculas, Domino agente, quasi propria sponte subibant. Ad hoc enim valet quod dicitur de avibus, ingressae sunt ad Noe in arcam, et supra generaliter, et ex omni quod movetur super terram duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam. Eodem quoque die, id est, septimo decimo mensis secundi factum est quod sequitur.

Et inclusit eum Dominus deforis, factumque est diluvium quadraginta diebus super terram. Hic autem dies octavus est ex quo arcae aedificium omne perfectum est. Ex quo constat quod arca in magno mysterio ejusdem secundi mensis decimo die facta est. (0095D)Primus namque mensis antiquus ille qui de Hebraeis collectus est Dei populus apte potest accipi. Secundus autem mensis populus Novi Testamenti. Hinc est enim quod in lege praecipitur, ut quicunque vel immundi super mortuo, vel in itinere longius positi, vel alia qualibet necessitate praeoccupati, ad faciendum pascha in primo mense non possent occurrere, in secundo hoc mense facerent in sanguine agni et azymis panibus quarta decima die ad vesperum. In cujus videlicet mensis adjectione nos signati sumus, qui cum priore Dei populo sacramentum dominicae passionis (0096A)celebrare nequivimus, ut pote longe adhuc positi a communione sanctorum, et immundi, imo mortui peccatis; sed qui post peracta eadem Dominicae incarnationis sacramenta ad fidem venimus, quasi in luce secundi mensis pascha dominicum facimus; cujus videlicet mensis die decima arca perfecta est, quia Dominus in carne apparens denarium nobis regni coelestis promisit, Decalogum legis nos perficere posse, data Spiritus sancti gratia, concessit: quae videlicet gratia etiam illo septem dierum numero quo post factam arcam ingressio ipsius ac diluvii adventus exspectabatur, potest figurari, quia nimirum, accepta promissione regni, quae denario exprimitur, datur fidelibus gratia Spiritus, per quam Ecclesiae sanctae membris possint adunari. Possumus (0096B)et ita recte intelligere quod arca septimo decimo die mensis et non ante diluvio perfusa sit, quia singulos quosque fidelium primo in fide percipiendae verae quietis et denarii coelestis, id est, imaginis regis aeterni, catherizari oportet, et sic in societatem Ecclesiae per lavacrum regenerationis intromitti. Quod autem propter diluvium rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae, id est, fenestrae coeli apertae sunt, abyssi magnae nomine designata est Scriptura Testamenti Veteris, quae, diutius velamine litterae praeclusa, spiritalis intelligentiae venas mundo aperire non potuit, sed per Dominum revelata et ipsa nunc Ecclesiae fontes largissimos scientiae salutaris ministrat. Cataractae autem coeli apertae effusionem evangelicae et apostolicae praedicationis, quae manifeste (0096C)de supernis terrena corda irrigant, designant. Quia ergo et revelatis prophetiae verbis, et palam praedicantibus Novi Testamenti praeconibus, in fide regenerationis confirmamur, recte dicitur quia ad faciendum diluvium rupti omnes fontes abyssi magnae et cataractae coeli sint apertae.

Inclusit autem Dominus arcam deforis, quia Ecclesiam suam et in ablutione sacri baptismatis gaudentem coelesti semper munimine tutatur, ne quis ex eis quos ad vitam praeordinavit ulla ratione pereat, et inter mundi fluctus laborantem, ne opprimi aut mergi pressuris vel delectationibus saeculi valeat, undique custodit. Immittit enim angelum Dominus in circuitu timentium, eum, et eripiet eos. Sed et in die judicii Dominus Noe cum habitatoribus arcae (0096D)deforis includit, cum, electis suis secum in domo Patris sui collocatis, januam regni a perditorum ingressu, tametsi sero poenitentium, in perpetuum praestruit, juxta illam in Evangelio parabolam decem virginum, ubi dicitur quia quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua, et caetera. Bene autem dicitur quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluerit super terram; decem namque quater ducta quadraginta faciunt, quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis (0097A)admittitur, per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur, sacramento baptismi coelestis abluitur, sive ille reatus, quod ad dies pertinet ex rerum prosperitate, seu quod ad noctes ex rerum adversitate contractus sit.

Et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra, vehementer inundaverunt aquae, et omnia repleverunt in superficie terrae. Et aquae baptismatis ac fidei multiplicatae per orbem universum Ecclesiam a terrenarum rerum appetitu in coelestis vitae spem ac desiderium sustollunt; sed et unde tribulationum frequenter Ecclesiam pulsantes, quanto vehementius omnia repleverunt, tanto altius eam ad quaerenda vitae alterius gaudia compulerunt: quod bene in sacra historia designatur, cum dicitur (0097B)quia arctavit Amorrhaeus filios Dan, in monte, nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. Amorrhaeus quippe Amarus, Dan interpretatur Judicans, sive Judicium; et qui per filios Dan, nisi illi designantur, qui omnia quae agunt diligenter, ut recta sint, in libra veritatis examinant, qui ad lucernam verbi Dei incedentes jurant et statuunt custodire judicia justitiae ejus; qui vero exprimuntur per Amorrhaeum, nisi hi qui dulcedinem vitae sanctorum amaritudine tribulationum conturbare vel etiam subvertere tentant? Arctatque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec ad planiora descendere sinit, cum tantus plerumque electos turbo persecutionum afficit, ut nequaquam eis liceat infirmis cogitationibus aliquod tempus indulgere; sed in summa continentia viventes (0097C)necesse habeant orationibus et jejuniis et divinarum meditationibus Scripturarum continue operam dare, quatenus majori exercitio virtutum majora tentationum valeant superare certamina.

Porro arca ferebatur super aquas, et aquae praevaluerunt nimis, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. Montes superbos quosque et in hujus saeculi gloria se extollentes significant: quos videlicet montes aquae operiunt, sed ipsis aquis arca superfertur, quia tentationum gurges superbos quidem atque impios premit ac demergit, sed ipse a justis superatur, qui libero boni operis cursu atque alacri mente ad portum salutis aeternae tendere non desinunt: quod bene, Petro super mare ad Dominum (0097D)transeunte, figuratum est, quia videlicet Ecclesia, calcatis saeculi fluctibus, ad tranquillitatem esset vitae coelestis perventura. Item aquae diluvii arcam in sublime tollunt, montes operiunt et abscondunt, quia sacramentum baptismatis, quo Ecclesia sublimatur, superbam saeculi altitudinem contemnit, et nihili habendam demonstrat; et quia in spe futurae animarum quietis ac resurrectionis corporum in vitam aeternam baptizamur, quam sapientia carnalis ignorat, recte subditur:

Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat. Septem quippe et octo quindecim faciunt; (0098A)septem autem ad requiem animarum quae post mortem futura est pertinent, quia nimirum Dominus septima Sabbati in sepulcro quievit; quia vero post Sabbatum, id est, octava die, resurrexit a mortuis, octo rectissime tempus nostrae resurrectionis insinuant. Quindecim ergo cubitis, id est, septem et octo, aqua montes excelsos transcendit, quia fides Ecclesiae, quae fonte lavacri salutaris sanctificatur, spe futurae requiei et immortalitatis antecellit omni fastui philosophiae carnalis, quae de mundi quidem creatura novit subtiliter disputare, sed de Creatore mundi et ea quae supra mundum in illa est vita sanctorum nihil dicere novit.

Obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus. Et hic numerus ad idem sacramentum quod (0098B)quindenarius pertinet; quia enim septuaginta a septem, et ab octo denominantur octoginta, conjuncto utroque numero centum quinquaginta diebus obtinuerunt aquae terras, eamdem, ut dixi, commendantes et confirmantes actionem baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis ac resurrectionis fidem.

Recordatus autem Dominus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. Potest in nomine Spiritus ipse vivificator Dei Spiritus accipi, de quo in principio dictum est: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I, 3), de quo dubium non est quia sicut tunc, congregatis aquis, in locum unum arefecit terram, ita etiam (0098C)nunc, ablatis de medio aquis diluvii, denuo faciem terrae revelavit. Potest et ventus iste aereus nomine Spiritus appellari, juxta illud Psalmistae: Dixit et stetit spiritus procellae (Psal. CVI, 25), cujus flatibus crebris plerumque solent aquae minui vel de loco moveri; unde est illud Exodi: Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum, divisaque est aqua (Exod. XIV, 27).

Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae coeli, et prohibitae sunt pluviae de coelo, reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes, et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. Quod dicit reversas esse aquas de terra euntes et redeuntes, aperte indicat (0098D)juxta litteram quod omnes fluviorum ac rivorum decursus per occultas terrae venas ad matricem abyssum redeant, juxta illud Salomonis: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant (Eccle. I, 7). Mystice autem post centum quinquaginta dies clauduntur fontes abyssi et cataractae coeli, pluviis cessantibus, aquae revertuntur, quia verba sacri oraculi, postquam nos in fide ac spe perpetuae quietis atque immortalitatis instituerint, ultra nos docere cessabunt, quia nihil majus quod promittere debeant habebunt, postquam immortali carnis et spiritus gloria (0099A)perfectos ad beatam nos visionem nostri Conditoris adduxerint. Unde bene liber Psalmorum, qui centenario et quinquagenario numero continetur, in divina laude consummatur. Initium quidem beatitudinis a continentia et divinae legis meditatione sumens, dicendo: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I, 1), et caetera. Circa finem vero nova futuri saeculi gaudia commendans dicendo, et in ipso fine cuncta in Dei laude consummans: Cantate Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia sanctorum (Psal. CXLIX, 1); ita concludendo; Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL, 6). Qui centesimus et quinquagesimus psalmus merito totus in Dei laude canitur, atque completur, quia nimirum totius nostrae beatitudinis in hoc summa est, ut inhabitantes (0099B)in domo ejus ipsum sine fine laudemus.

Requievitque arca mense septimo, vigesima septima die mensis super montes Armeniae. Quod arca septimo mense requievit, ad illam septimam requiem, de qua saepius dictum est significatio recurrit, quia perfecti quique, et qui constantia fixae in Deum cogitationis velut quadrati sunt, ad requiem tendunt. Bene vicesima septima die mensis ejusdem, qui numerus est juxta arithmeticam rationem ternarius quadratus solidus, ad requiem arca pervenit. Ternarius namque numerus devotioni nostrae mentis congruit propter memoriam qua Deum recolimus, propter intelligentiam qua cognoscimus, propter voluntatem qua diligimus. Sed haec ipsa trinitas ut de simplici ac recta linea ad quadraturam perveniat, multiplica (0099C)tria per tria, fiunt novem; ut vero eadem quadratura etiam altitudinem sumat ac solida efficiatur, item multiplica novem per tria, erunt viginti septem, id est, numerum ternarium quadratum solidum complebis, in quo arca requievit, quia Ecclesiae suae mentis atque actionis stabilitate quasi conquadrata requiem et in hac vita exspectat, et in futura percipit aeternam. Requievit autem super montes Armeniae, quia calcato apice pompae mundialis, etiam in hac peregrinatione vitam ducens, coelestibus gaudiis animo propinquat.

At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Potest in mense decimo illud tempus exprimi, quo ad aeternae lucis gaudia sancti cum Domino ingrediuntur. Nam et ipse in Evangelio nomine (0099D)denarii, qui cultoribus vineae daretur, perceptionem ejusdem regni coelestis insinuat. Denarius quippe decem obolos habet. Eunt ergo aquae, quae arcam diluerant, et decrescunt usque ad decimum mensem, quia lavacrum baptismatis, ubi in singulis quibusque fidelium suum munus impleverit, cessat. Neque enim quisquam, si peccaverit, potest denuo eodem sacri baptismatis fonte mundari; sed eos jam semel ablutos (0100A)ac sanctificatos ad spem mittit vitae coelestis, videlicet quando veniant et appareant ante faciem Dei.

Decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium. Potest dies prima decimi mensis initium illud vitae perennis intelligi, quo etiam in hac vita positi gustant et vident sancti quoniam suavis est Dominus. In qua die apparent cacumina montium, quia quanto perfectius hoc in eorum mundo corde geritur, tanto certius mundana celsitudo quam frustra infletur patescit.

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, etc. Diximus supra de fenestra arcae, quae transacto diluvio aperitur, quod illa designet arcana mysteriorum (0100B)coelestium, quibus baptizati specialiter initiantur; sed eisdem ipsis sacramentis quidam ad illecebras saeculi, quidam vero ad opera pietatis utuntur; et hi quidem in corvo, illi exprimuntur in columba. Quod vero quadraginta per decem quater ducta complentur, potest in numero dierum quadragenario non immerito divinae legis impletio, quae per evangelii gratiam perficitur, intimari. Lex enim in decem praeceptis continetur: Evangelii doctrina in quatuor libris descripta est, et apte post initium decimi mensis, post apparentia montium cacumina quadraginta dies transeunt, et sic fenestram suam aperiens Noe novae lucis in arcam patefecit introitum, quia nimirum patefacta fidelibus vita futura quam percepturi sunt, patefacta superbia eorum qui extra Ecclesiam (0100C)positi de mundana se gloria jactant, etiam hoc patefacit fidelibus suis Christus, quia praecepta legis non viribus humanae libertatis, sed evangelicae gratiae per ipsum debeant munere perfici, qui cum et hanc fidem atque humilitatem flagitandi in omnibus divini auxilii perceperint, tunc etiam altiora supernae patriae dona cognoscere, quasi aperta noviter fenestra in arca merentur, sed eamdem donorum coelestium cognitionem, ut diximus, alii ad perniciem suam, alii utuntur ad salutem; unde bene de emisso ex arca corvo subjungitur.

Qui egrediebatur et revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. Non ait egressus est et reversus est in arcam; sed egrediebatur, inquit, et revertebatur donec siccarentur aquae super terram, quia videlicet (0100D)huc illucque volatu dubio vertebatur, modo abire incipiens, modo ad arcam velut intraturus rediens, nec tamen fenestram unde egressus fuerat repetens, sed potius foris vagans usque dum remotis aquis requiem sibi ac sedem extra arcam reperiret; cujus egressui atque itineri recte comparantur hi qui sacramentis quidem coelestibus instituti atque imbuti sunt, nec tamen nigredinem terrenae oblectationis (0101A)exuentes, lata potius mundi itinera quam ecclesiasticae conversationis claustra diligunt.

Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae; quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Aquae enim erant super universam terram; extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. Columba, ut diximus, spiritalem ac simplicem designat mentem electorum, qui, patefacta sibi fenestra supernae contemplationis, tanto cautius quae in infimis volvuntur omnia spernunt, quanto altius ea quae perpetuo manent gaudia cernunt. Tales namque in exemplum hujus columbae adeo cuncta saeculi oblectamenta quasi sublimius volando despiciunt, ut ne ultimis quidem suae mentis vestigiis ea tangere curent, (0101B)ut pote qui nullam sibi in hoc mundo invenire veram requiem possint, cujus et adversa simul et prospera instar aquarum labentium vaga feruntur ac dubia. Non solum autem hi intra septa Ecclesiae ipsi manere, sed et alios quantum valent vel exemplo suo vel hortatu in hanc introducere satagunt; unde recte subditur;

Exspectatis autem ultra septem diebus, rursum dimisit columbam ex arca; at illa venit ad vesperam portans ad eum ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Ramus enim olivae foris inventus, et ore columbae in arcam illatus typum gerit eorum qui extra Ecclesiam quidem baptisma percipiunt, sed pinguedine charitatis fructuosi, et pia intentione velut foliorum sunt viriditate integri: quorum plurimi posteriore (0101C)tempore quasi ad vesperam reconciliatione spiritalium virorum velut ore columbae revocantur ad Ecclesiam, quod bene post septem dies ex quo foris ipsa requiem non invenit columba fecit. Septenarius quippe dierum numerus mystice luci gratiae spiritalis solet aptari, quia nimirum viri spiritales postquam a carnalibus desideriis mentem abstrahunt suam, eodem spiritu gratiae admoniti abstrahere ab his et alios conantur. Potest in columba, quae aperta post diluvium fenestra ramum olivae intulit in arcam, etiam hoc praefiguratum intelligi, quod, baptizato Domino in Jordane, aperti sunt coeli, et descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum; quod, accipientibus baptisma singulis Ecclesiae filiis, ad aperiendam et illis januam regni coelestis imponitur (0101D)manus a pontifice per unctionem sacrosancti chrismatis, ut accipiant Spiritum sanctum. Cui figurae congruit apte quod corvus ante illationem olivae per columbam egressus fuerat, nec reversus in arcam, ne videlicet prophetia vel Simonis perfidiam silendo praeteriret, qui baptizatus quidem in Ecclesia, sed, priusquam per manus impositionem gratiam sancti Spiritus acciperet, est ab Ecclesia repulsus, eo quod felle amaritudinis plenus non innocentiam columbinae simplicitatis, pio sed maligno potius in corde corvinam gestaret nigredinem

(0102A)Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram, exspectavitque nihilominus septem alios dies, et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. Columba quae, cessantibus aquis, super terram exiit de arca nec rediit, significat exeuntes de hac vita animas sanctorum in liberam lucem patriae coelestis, neque ultra ad terrenam conversationem remeantes: in qua videlicet patria sicut prophetia evacuabitur, scientia destruetur, linguae cessabunt, sic et unda baptismi siccabitur; charitas autem nunquam cadet, per quam veritas et vita incommutabilis perpetuo praesens videbitur atque laudabitur. Et quia non solum, ut bona operemur, verum etiam ut post bona opera ad vitam perveniamus aeternam superni est donum muneris, recte columba non solum (0102B)post dies septem exiit, ut surculum olivae inferret in arcam, sed et adducta oliva post dies septem alios egressa est, ut libero solis et velut novi orbis frueretur aspectu. Gratia enim Dei vita aeterna in Christo Jesu, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, gratiam videlicet retributionis pro gratia bonae actionis.

Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, primo die mensis immutatae sunt aquae super terram; et aperiens tectum arcae Noe aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae. Tectum arcae supremam ejus tabulam dicit de qua praedictum erat: Et in cubito consummabis summitatem. In quo videlicet tecto unum cubitum longo ac lato ipsum Mediatorem Dei et hominum significari diximus, qui ita membris (0102C)Ecclesiae suae voluit humanitus sociari, ut dignitate suae potestatis singulariter hanc transcenderet, ac totam ab alto protegeret. Hoc autem tectum, abeunte diluvio, aperuit Noe, quia celebrato baptismi sacramento, singulis fidelium oportet diligentius ex tempore dominicae Incarnationis arcana doctorum ore reserari, ut cognitis eis quae ille gessit vel docuit in carne, vestigia ejus pro modulo suo imitando sequantur. Et hoc aptissime primo post sexcentos annos, primo mense, prima die mensis, factum esse perhibetur, ut primordium quoque anni, mensis, et diei, novam vitae spiritalis inchoationem quae fidelibus esset inchoanda monstraret. Denique idem mensis in lege in quo et pascha fieri praeceptum est, mensis novorum vocatur, ob magnum utique (0102D)sacramentum innovandae in Christi passione nostrae vitae veteris.

Mense secundo, vigesima septima die mensis arefacta est terra. Supra dictum est quod primo mense inchoante exsiccata esset superficies terrae; et nunc mense secundo pene completo arefacta esse terra describitur, quia nimirum tunc in superficie virentibus herbis tellus exsiccata est, ut posset revirescere, atque herbas, quas absumpserat aqua, denuo germinare. Nunc vero in tantum etiam interius arefacta est, ut calcantium gressus sustineret, in (0103A)tantum herbis vestita florentibus, ut etiam pascendis esset idonea pecoribus ac jumentis.

Locutus est autem Deus ad Noe dicens: Egredere arcam tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum; cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus, quam in bestiis, et universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum; et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini, et replete eam. Egressus est ergo Noe et filii ejus, et caetera. Multifariam multis modis eadem Christi Ecclesiae mysteria saepius iterata significatione repetuntur. Egressio ergo Noe de arca in terram diluvio mundatam cum his quos secum induxerat hominibus et animantibus, illi tempori figurate convenit, cum quique fidelium fonte baptismatis (0103B)abluti ad exercenda etiam in publico bona opera, Christo duce, spiritali videlicet Noe procedunt, et continuo virtutum spiritualium augmento crescunt et multiplicantur. Euntes, inquit, in mundum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); quod est figurate dicere: cuncta animantium genera in arcam aquis diluenda inducite, statimque adjunxit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Ibid., 20), quasi typice diceret: Et egressa post diluvium animantia de arca ingrediantur in novam terrae faciem, novis vernantem floribus, ibique multiplicentur et crescant. Quod autem vigesima septima die mensis egrediuntur arcam, qui est numerus ternarius quadratus solidus, ut praefati sumus, (0103C)significat perfectionem fidei quae in baptismo consecratur, quod nulla possit ex parte titubare, sed adversus omnes diaboli insidias invicta semper ac stabilis perduret. Notandum, quasi juxta litteram quod annum solis integrum fuerunt in arca qui septima decima die mensis secundi eam ingressi sunt, et post annum vicesima septima die ejusdem mensis egressi. Si enim hodierna die, verbi gratia, per Kalendas Apriles esset luna septima decima, sequenti anno pridie Kalendarum earumdem vicesima septima esset luna ventura, decursis ex ordine diebus trecentis sexaginta quinque, quibus annus solis expletur. Anno ergo toto erant in arca, id est, quousque sol, transcurso circulo signifero, per duodecim suos menses omnes mundi plagas illustraret, (0103D)ut sicut aqua orbem totum operiens diluebat, ita velut cooperans illi sol eodem temporis spatio totum circuiens orbem luce sui fulgoris irradiaret. Quomodo autem Fons vitae Dominus, sic et Sol justitiae solet figurate vocari. Fons, quia regenerat; Sol, quia nos illuminat, juxta illud Psalmographi; Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Et anno solis integro erat Noe cum his quae salvanda erant per diluvium (0104A)animantibus et hominibus in arca, quia Dominus per totum hujus saeculi tempus, perque omnes orbis plagas Ecclesiam suam et unda lavacri salutaris abluit, et gratia sui Spiritus illustrat.

Aedificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Ut vir justus et vere perfectus in generationibus suis postquam tantae cladi superfuit, mox, aedificato altari, gratias agit Conditori, simul obsecrans ne ultra mundus tali plaga mereatur percuti. Et quia devote ac pie supplicat, ocius auditu dignus efficitur. Sequitur enim:

Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terram propter homines. Dignumque fecit ut vir sanctus et futurorum (0104B)providus, sicut Abel primae, ita et ipse initium secundae mundi aetatis, oblatis Deo sacrificiis, consecraret; quod ipsum et Abraham ac Melchisedech inter initia tertiae aetatis fecisse memorantur. David etiam rex quartae patriarcha aetatis hoc ipsum in area Areunae Jebusaei; Jesus quoque sacerdos magnus, et Zorobabel in principio quintae aetatis, restaurato altari quod destruxerunt Chaldaei, in eodem loco fecisse referuntur: quae cuncta figuram praetulere summi Regis ac veri Pontificis nostri, qui initium sextae aetatis, imo totam sextam aetatem hostia sui corporis et sanguinis in altari sanctae crucis Deo dicaret: quod autem dicitur quia offerente Noe odoratus est Dominus odorem suavitatis, non illum (0104C)significat odorem suavitatis qui de accensis exiens hostiis humanas poterat nares delectare; sed illum potius virtutum dicit odorem, qui, de purissimo offerentis corde procedens, ad conspectum divinae Majestatis ascendebat; qualem in filio suo Jacob Isaac patriarcha olebat, cum diceret: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Genes. XXVII, 27), et de quo Apostolus, Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Juxta mysticos vero sensus aptissime post diluvium immolat Noe, quia et hic est ordo nostrae in Christo consecrationis, ut primo fonte vitae lavemur, ac deinde ad sacrum altare Dominicae oblationis libamine reficiamur; unde dicit Apostolus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis (I Cor. VI, 11). Abluti videlicet in baptismo, sanctificati hostia salutari, (0104D)justificati bonis actibus. Possunt autem in holocaustis quae post diluvium Domino de mundis animantibus oblata sunt etiam sancti martyres specialiter figurari, qui post lavacrum baptismi non solum vitae munditiam servavere, sed et sanguinem suum pro Domino fudere. Holocaustum quippe totum incensum dicitur, quo nomine illa sacrificia nuncupabantur quae sacro igni tota solebant absumi, et de quibus nihil in usum cedebat offerentium; unde (0105A)merito tales nostiae martyribus sanctis figurate conveniunt, qui non in vita tantummodo sua, verum in morte etiam Deum clarificare meruerunt. Altare autem in quo haec, holocausta offeruntur ipsum est cor electorum, a nostro Noe videlicet Christo aedificatum, et igne spiritus ejus, quem misit in terram et voluit vehementer accendi, coelitus imbutum. Et bene multa holocausta, unum vero altare, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec erat in eis separatio ulla; et Apostolus. Solliciti, inquit, servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 13). Offeruntur autem holocausta de cunctis pecoribus et volucribus mundis, quia de omni natione, de omni hominum genere, de omni aetate, fideles ad palmam pervenere martyrii. Si (0105B)quid sane inter pecora munda et volucres mundas distare credendum est, in pecoribus in holocaustum oblatis designantur hi qui de communi vita populi Dei sunt martyres effecti; in volucribus vero, illi qui crebro contemplationis volatu coelestia petere soliti, pretiosa insuper sunt morte coronati. Exeunt ergo arcam diluvio ablutam munda simul et immunda animalia, sive volatilia, sed de mundis solummodo Domino sacrificium offertur. Ascendunt de lavacro baptismi fideles accepta remissione peccatorum, sed plures ex his ad peccatorum sordes post baptisma redeunt. Alii in accepta vitae munditia usque ad finem firmum perseverant. Nonnulli tantam perceptae semel munditiae curam gerunt, ut (0105C)etiam animas pro hujus custodia ponant; quia vero munda animalia sive volatilia septena et septena arcam intraverant, constat quia de his quae paribus superfuerunt holocausta Domino oblata sunt. Et bene septima volatilia sive pecora in hostiam Domini deputata sunt, propter gratiam videlicet Spiritus septiformis, cujus dono praestatur fidelibus non solum ut credant in Dominum, sed etiam ut patiantur pro illo. Potest etiam rectissime in pecoribus et volatilibus quae in septimo numero inventa holocaustum Domini sunt facta, virginum gloria designari, quae velut impari numero continetur, quia nimirum copulae conjugalis expers, coelibem ducere vitam maluit, et quasi in holocaustum Domino offertur cum, neglectis curis et actionibus carnalibus, totam (0105D)se Conditori per ignem summi amoris consecrat, de quibus in Apocalypsi Joannes ait: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt: hi qui sequuntur agnum quocunque abierit; hi empti sunt ab hominibus primitiae Deo et Agno. Offerente autem Noe holocausta, odoratus est Dominus odorem suavitatis, quia vel passionem beatorum martyrum vel vitam fidelium virginalem per Christi gratiam sibi consecratam atque oblatam Deus Pater gratanter accipit.

Et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terrae (0106A)propter homines; sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci. Non se ultra maledicturum terrae, neque omnem animantem percussurum Dominus pollicetur, eo quod in tantum sint homines ad peccandum proclives, ut etiamsi diluvio rursum puniantur, nihilominus, transacto illo, denuo sese vitiis ac sceleribus involvant. Ubi intuendum quia etsi sensus humani cordis ab adolescentia ad malum pronus esse perhibetur, ex qua nimirum aetate carnalium in nobis desideriorum solent incentiva generari, non tamen est consequens ut a tempore pubertatis primum incipiamus peccatis esse obnoxii, quamvis ex tunc ad majora patranda aetas lasciva incitet. (0106B)Nam et illa divina est sententia quae dicit: Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), ipsum videlicet jugum primae praevaricationis, propter quam omnes in iniquitatibus concepti et in delictis sumus editi, quamvis ab ineunte adolescentia sponte plura addimus eis quibus non nostra sponte, sed paterni merito reatus gravati hanc in lucem venimus; a quibus omnibus non nisi gratia Dei per Jesum Christum liberamur. Non igitur, inquit, ultra percutiam omnem animantem sicut feci; sed haec promissio pietatis quo usque pertingat subdendo manifestat cum dicit:

Cunctis diebus terrae sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies, non requiescent. (0106C)Cum enim dixisset cunctis diebus, mox addidit terrae, ut intelligeres cunctis diebus quibus terra modernum habitura est statum securos homines ab impetu universalis diluvii esse debere; nec tamen defuturum tempus quando, cessante hac labentium rerum vicissitudine quae annuatim geritur, orbis universus cum animantibus sit igne periturus, Petro attestante, qui ait: Quia coeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam consistens Dei verbo, per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt igni reservati in diem judicii (II Pet. III, 5). Ubi notandum quia coelos quos vel aqua perditos vel igni perituros dicit, non alios quam turbulentum hunc aerem qui (0106D)terrae proximus est accipere debemus, a quo volucres coeli quod in eo volitent, cognominantur. Non enim aetherei aut siderei coeli igne consumendi sunt, sicut nec aqua consumpti sunt.

Benedixitque Deus Noe et filiis ejus et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et terror vester ac tremor sit super cuncta animantia terrae, et super omnes volucres coeli cum universis quae moventur super terram. Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum; quasi olera virentia tradidi vobis omnia. (0107A)Patet sensus litterae quod secundae aetatis saeculi quomodo et primae et caeterarum initia benedicantur a Domino. Benedicitur enim Noe cum filiis suis, omnibus scilicet illis qui ejus et carne progeniti, et fide atque obedientia praediti, veraciter se ejus esse filios docent; quod progenies ejus terram implere jubetur, sicut et factum esse constat; quod animalibus terrae cunctis ac volueribus coeli praedicantur homines terrori esse debere; quod haec una cum piscibus illis edenda conceduntur, quomodo usque ad diluvium olera comedenda acceperunt. Ubi notandum quia terrorem eorum ac tremorem cum esse super animalia praecipit, profecto esse super homines prohibet. Contra naturam quippe superbire est ab aequali velle timeri: et tamen necesse (0107B)est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt. In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini jacere substrati. Juxta intelligentiam vero spiritalem benedicitur Noe cum filiis suis, Dominus videlicet et Salvator noster cum apostolis, quos etiam filios appellare dignatus est, dicens: Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15). Hos crescere ac multiplicari Deus pater toto orbe praecepit, cum ait discipulis Dominus: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 14), id est, omnibus gentibus. Cuncta namque Domini Salvatoris (0107C)praecepta Patris utique praecepta sunt. Ipse etenim dixit: Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Joan. XII, 50). Horum namque dominio cuncta animalia quae moventur in terra, universas volucres coeli, omnes pisces maris subjecit cum ait: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18). Animalia quippe, volatilia, pisces diversorum ingeniorum ac morum personas insinuant, quae cuncta post diluvium filiis Noe dantur in cibum, quia postquam mundo Dominus donum lavacri salutaris attulit, cunctis etiam nationibus hoc ministrari voluit dicens apostolis: Euntes ergo docete omnes gentes, (0107D)baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Dantur enim haec filiis Noe in escam juxta hoc quod Petro ostensis in linteo mystico cunctis quadrupedibus ac reptilibus terrae dicitur: Surge, Petre, occide, et manduca (Act. X, 13); id est, exstingue gentiles ab hoc quod male vixerant, veritatem praedicando; et infer in Ecclesiae membra sacris mysteriis initiando; unde hic quoque recte subjungitur:

Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. (0108A)Sanguine namque carnalia desideria carnalemque sensum merito designat. Effunditur autem sanguis cum abrenuntiatur carnalibus illecebris atque cogitationibus, in quibus male vivebatur, ut possint dicere tales cum Apostolo: Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus (Gal. II, 29). Et iterum: Continuo non acquievi carni et sanguini (Gal. I, 16): alioquin qui perseverantes quosque in sceleribus pristinis unitati sanctae Ecclesiae incorporari baptizando incipit, quasi animalia sibi a Domino data cum sanguine comedit, quia in societatem recipit eos quorum adhuc conscientia conversatio prisca velut suffocata tenetur. Ferunt autem quod in hoc maxima fuerit praevaricatio gigantum, quia cum sanguine carnem comederent; ideoque Dominus illis (0108B)diluvio exstinctis, carne quidem vesci homines concesserit, sed ne id cum sanguine facerent prohibuerit.

Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis, de manu viri et fratris ejus requiram animam hominis. Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis ipsius. Sanguinem enim animarum typice dicit ipsum vitale quo vegetantur, et sustentantur, et vivunt homines in carne per animam, sicut etiam manum bestiarum typice vocat ipsum devorandi effectum, quo hominem occidunt. Quis namque sanum sapiens veraciter sanguinem hominis ad substantiam animae credat pertinere? quamvis idem legislator alibi manifestius dicere videtur: (0108C)Anima enim omnis carnis in sanguine est (Levit. XVII, 14). Sic etenim dictum est hoc quomodo dictum est Petra autem erat Christus, non quod hoc erat, sed quod hinc significabatur. Non autem frustra lex voluit animam significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem, nisi quod sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur, ita ut ubicunque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat. Itaque anima quae omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet illo melius significatur quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet. In promptu est autem intelligere quomodo de manu hominis requirat Deus animam hominis, (0108D)ultionem expetens ab eo qui peccavit; sed quaeri merito potest quomodo et a bestiis quae rationis sunt expertes requiratur, nisi forte mysterium futurae resurrectionis hic nobis intimatum intelligere valemus, quando cuncta generis humani corpora quae vel a feris comesta, vel alio quolibet consumpta modo, sive corrupta fuerant, incorrupta redduntur, cunctae animae hominum quocunque genere mortis separatae a corpore sua quaeque remittuntur in corpora, ut vel vitam pro bonis, vel mortem (0109A)pro malis meritis in judicio cum eisdem corporibus consequantur aeternam. Apte autem additur:

Quicunque effuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius. Quanti effuderunt sanguinem humanum, et sanguis eorum effusus non est. Et alii occiderunt hominem veneno, vel suspendio, et tamen cum homo mortuus sit, non est sanguis effusus; quomodo ergo Dominus effusurus est sanguinem eorum in tali homine, cum ille qui occidit sanguinem non effudit, nisi quia sanguis hominis, ut diximus, ipsum vitale ejus quo subsistit debet intelligi? quod qui effuderit, id est, qui aliquo genere mortis hominem occiderit, fundetur sanguis illius, quia peccando vitam perdit aeternam. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Cui simile (0109B)est hoc quod Petro dicitur: Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt; ac si aperte diceretur: Omnes qui injuste occidunt hominem, et iidem occisione ipsi in anima pereunt. Apte autem subditur:

Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Idcirco namque majoris est sceleris innocentem occidi hominem; quoniam qui hoc facit, non solum opus quod fecit Deus solvit, sed et imaginem ipsius corrumpit. Idcirco requirit Deus animas hominum a bestiis, vel hominibus a quibus fuerant effugatae de corpore, quia ad imaginem suam fecit hominem in eo quod hunc manere ad aeternitatem voluit, neque ad similitudinem animantium cum corporis morte perire; et hujus sacramenti causa carnem cum (0109C)sanguine non licet comedi, ut admoneamur hoc praecepto semper quod ad imaginem Conditoris nostri secundum animae substantiam creati sumus, eamdemque in nobis imaginem peccando corrumpere timeamus.

Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios ejus cum eo: Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos, et caetera usque ad id quod ait: Et nequaquam interficietur ultra omnis caro aquis diluvii; neque erit deinceps diluvium dissipans terram. Patet litterae sensus, quia non ultra timendum est mundo judicium aquae, sed ignis, crebraque repetitione redarguitur ac damnatur haeresis Origenis, qui revolutiones saeculorum infinitorum (0109D)eodem ordine semper currentium, dogmatizare praesumpsit. Mystice autem non reditura in terram aqua diluvii significat quod aqua baptismi semel accepta non valet repeti; qui enim lotus est, non indiget ut lavet, ut Dominus ipse testatur (Joan. XIII, 10), quique aquis tribulationum semel abluti ad salutem pervenere perpetuam, nequaquam ultra iisdem aquis purgandi immittuntur, sed laeti in aeternum suo Redemptori cantabunt: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (0110A)(Psal. LXV 12). Neque vero significatione lavacri salutaris debet contrarium videri quod de aquis diluvii supra dicitur: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; vel quod hic dicitur: Neque erit diluvium deinceps dissipans terram, cum aqua baptismi nequaquam maledictionem vel dissipationem nostrae mentis, sive carnis, sed benedictionem potius et sospitatem soleat conferre; sed intelligendum quia priscae nostrae conversationi Dominus quodammodo maledicat in baptismo, et hanc dissipet cum abrenuntiare nos diabolo et omnibus operibus ejus ac pompis praecipiat; ac sic demum nova confessione mundati ad benedictionis aeternae gratiam mereamur attingere.

Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum (0110B)foederis inter me et inter terram; cumque obduxero nubibus coelum apparebit arcus meus, et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carne vegetat, et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem. Arcus in coelo usque hodie quoties videtur, signum nobis divini foederis quod non sit ultra terra diluvio perdenda in memoriam reducit; sed et futuri judicii quod per ignem est mundo futurum, si bene consideretur, signum nobis ante oculos praetendit. Neque enim frustra caeruleo simul et rubicundo colore resplendet, nisi quia caeruleo colore aquarum quae praeterierunt, rubicundo flammarum quae venturae sunt nobis testimonium perhibet. Apte autem arcus coelestis, quem Irim vocant, in signum divinae propitiationis ponitur, (0110C)arcus quippe ille resplendere solet in nubibus, et radiis solis quo roscida illustratur obscuritas, grata quodammodo confessione respondere. Sol ergo justitiae Christus est, nubes ab illo illustratae sancti, quorum nomina scripta sunt in coelo, et de quibus Psalmista: Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Et apparente arcu in nubibus memor fit promissionis suae Dominus, ne perdat terram diluvio, quia per intercessiones sanctorum, qui non de suo, sed de ipso lucere sciunt, propitiabitur fidelibus, cum oculos mentis ad coelestia desideranda sustollunt, ejusque gloriam in praecedentium justorum factis, sive dictis, seu etiam se sopitis, tanquam in ipsius nubibus, (0110D)agnoscunt, eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod factum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. Humano more dicitur recordari Deus foederis sui, viso in nubibus arcu, qui propter merita sanctorum, quibus ipso illustrante gloriosi et coelestes existunt, nostrae fragilitati parcit et miseretur; non autem ipse noviter aliquid recordatur, qui nihil unquam potest oblivisci. Memor enim fuit in saeculum testamenti (0111A)sui, sed nobis tunc recordari videtur foederis quod nobiscum pepigit, cum in tribulatione positis auxilium suae protectionis impendit; unde bene in psalmo ex persona quorumdam afflictorum, quibus tardum videbatur divinae subsidium pietatis, dicitur: Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae (Psal. XLIII, 24)?

Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam, etc. Libet saepe repetere sermonem Domini, quem dixit Judaeis: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit (Joan. X, 46). Nam et in hac lectione Moyses historiam texens Noe ac filiorum ejus, passionem Domini devotionemque credentium in eum populorum, nec non et fidei contradicentium perfidiam figurate denuntiat; (0111B)Noe quippe terram exercens vineam plantavit, quia Dominus, curam generis humani gerens, Synagogam Judaea in gente constituit; cujus videlicet vineae et Psalmista meminit dicens: Vineam ex Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX, 9); et Dominus in Evangelio loquens ad Judaeos: Homo, inquit, plantavit vineam et sepem circumdedit ei (Luc. XX, 9), et caetera usque ad finem parabolae, ubi ait: Quid ergo faciet Dominus vineae agricolis illis? Dicunt: Malos male perdet, et vineam locabit aliis agricolis.

Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Bibit vinum Dominus cum calicem passionis accepit. Inebriatus est bibendo, cum patiendo pro nobis usque ad mortis extrema pervenit. Nudatus est in tabernaculo suo, cum in populo Judaeorum, (0111C)quem suum fecerat proprium, et in quo jam dudum velut in tabernaculo suo manere consueverat, probra irrisionesque sustinens, ad ultimum crucis patibulum subiit, manifestissime omnibus patefaciens veritatem substantiae mortalis quam suscipere dignatus est.

Quod cum vidisset Cham pater Chanaam, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis; et incedentes retrorsum operuerunt verenda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. Cham qui verenda sui patris nudata conspiciens irrisit, populum Judaeorum contradicentem atque incredulum designat, qui passionem Domini et Salvatoris nostri magis habere (0111D)contemptui periturus quam salvandus per eam honorari gaudebat, qui et fratribus suis quae accidissent patri foras narravit, quia per ipsum manifestatum est et quodammodo publicatum quod erat in prophetia secretum passionis dominicae sacramentum, quoad secundae generationis donum pervenimus; unde dicit Apostolus: Nos autem praedicamus (0112A)Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). Porro in duobus filiis maximo et minimo illi sunt figurati, de quibus subsequenter addidit: Ipsis autem vocatis Judaeis et gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus. Qui unum idemque ambo sacramentum jam praeteritae atque transactae dominicae passionis quasi unum pallium a tergo portant, et nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt, et tamen honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati, ut essent filii misericordiae qui fuerant in prima nativitate filii irae. Medius autem filius, id est, populus Judaeorum, qui ideo medius est, quia (0112B)nec primatum apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi. Bene autem dicitur de duobus illis quod faciebus aversis verecunda patris velaverint, velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit: quae videlicet vinea, id est, gens Judaea, quantum a nobilitate paterna degeneraverit, tempore dominicae passionis mystice signatum est, cum sitienti in cruce Domino acetum pro vino obtulit; sitiebat enim ille fidem ac dilectionem gentis ejusdem, sed illa pro suavitate fidei, ac fervore dilectionis, acredine illum odii atque infidelitatis potavit.

Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, ait: Maledictus Chanaam, (0112C)servus servorum erit fratribus suis. Evigilans ex vino Noe progeniem ejus a qua irrisus est maledicit; eos vero qui se ut patrem honoravere benedictione debita remunerat; et Dominus juxta vocem psalmi (Psal. III, 6) cum dormisset in morte, ac resurgeret immortalis, percussit omnes adversantes sibi sine causa, dentesque peccatorum contrivit; super populum vero suum benedictionem perpetuae salutis profudit. Non solum autem Chanaam maledictioni, sed etiam servitio fratrum suorum subjicitur. Quid est enim aliud hodie gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiat illa per litteram.

(0112D)Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem; sit Chanaam servus ejus. Diximus in Sem primogenito filio Noe primitivam Ecclesiam, quae ex Israelitico populo collecta est, in Japheth minimo filio electionem gentium quae secuta est esse designatam; unde et recte dicitur:

Benedictus Dominus Deus Sem. Quanquam enim (0113A)sit Deus omnium gentium, quodammodo tamen proprio vocabulo et in ipsis jam gentibus dicitur Deus Israel; et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japheth? In populo enim gentium orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus praenuntiatur cum dicitur subsequenter.

Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem. In tabernaculis quippe Sem habitat Japheth, quia in fide patriarcharum et prophetarum, in Scripturis propheticis, in sacramentis legalibus spiritaliter intellectis, peregrinatur Ecclesia in terris. Tabernaculis namque in bello vel itinere uti solemus, et in tabernaculis Israelitici populi nos, qui de gentibus ad Christum venimus, habitamus, quia nimirum quandiu in hujus vitae via positi coelestem patriam suspiramus, (0113B)quandiu contra insidias antiqui hostis, Christo duce atque adjutore, certamus, necesse est ut semper antiquorum patrum dicta pariter et facta et opera in exemplum vitae et professionis teneamus; quatenus horum auctoritate protecti, certius ac securius ad palmam remunerationis perfecto agone tendamus. Congruit autem profectibus sanctae Ecclesiae, quibus orbem implevit totum, etiam nomen Japheth, quod Latitudo dicitur; unde alludens ad nomen ipsum, dicit Noe: Dilatet Deus Japheth, id est, latitudinem. Bene autem quod dictum fuerat de Sem repetitur et de Japheth: Sitque Chanaam servus ejus, quia nimirum utroque populo credentium Judaei perfidi, quamvis impia mente, salutis praebent (0113C)obsequium, non solum in eo quod auctoritate sacrorum voluminum eos juvant, atque in fide corroborant, verum etiam in illo quod eos, quantum valent, insequuntur, quia videlicet insequendo propter justitiam, altius eos participes aeternae beatitudinis reddunt, nec non et in eo quod offensa sua duritia caecitatis majores gratias illos suo Redemptori atque illustratori reddere monent. Cui nimirum populo nomen Chanaam, quod interpretatur Commotio, aptissime convenit. Non enim potest dicere: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Psal. XXXIX, 3); sed incertus et fluctuans semper in motu est. Notandum autem etiam juxta sensum litterae quod non frustra Cham peccante, non ipse, sed filius ejus Chanaam maledicitur, maxime cum (0113D)non ipse primogenitus Cham, sed ultimus esset filius. Scriptum quippe est: Filii Cham, Chus, Saba, et Mesraim, et Phuth, et Chanaam. Praevidebat enim pariter in spiritu quod progenies Chanaam amplius multo quam caetera stirps filiorum Cham esset peccatura, ideoque digna futura quae vel maledictione periret, vel servitio subacta gemeret; quod Sodomorum maxime qui de genere Chanaam exiere vel scelere (0114A)nefando, vel horrenda ultione, probatum est ostensum, et exterminio, sive servitio, Chananaeorum, quod, egressa de Aegypto plebe Israelitica, quae de stirpe Sem descenderat, perpessi sunt. De Chus namque Aethiopes, de Mesraim Aegyptii, de Phuth orti sunt Lybies, quod ipsa earumdem gentium apud Hebraeos usque hodie vocabula testantur, de quibus omnino nihil talis flagitii vel vindictae, quale de Sodomitis et Chananaeis Scriptura refert.

Dilatavit quoque Deus Japheth, ut habitaret in tabernaculis Sem, et esset Chanaam servus ejus, cum Graeci sive Romani, exorti utique de genere Japheth, regna Asiae, in quibus posteri Sem habitabant, possiderent, et inter alia Chananaeos quoque sibi tributarios facerent.

(0114B)Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis, et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. Sicut sexcenti anni vitae Noe, quibus exactis arcam intravit, perfectionem designant fidei ac professionis eorum qui gratiae coelestis et perpetuae mercedis Ecclesiae sacramenta subeunt, ut supra docuimus, sic etiam trecenti et quinquaginta anni quibus post diluvium vixit, magnam eorum perfectionem figurant qui, perceptis vitae sacramentis, fideliter Domino ad mortem usque deserviunt. Diximus enim quod trecenti, quia per tau litteram graece notantur (tau vero in figura crucis scribitur), illorum aptissime typum gerant, qui nesciunt gloriari nisi in cruce Domini (0114C)nostri Jesu Christi; unde et Gedeon, Domino jubente simul ac juvante, cum trecentis viris innumerabilem Madianitarum superavit exercitum, docens figurate quod fide dominicae crucis adversantia nobis et mundi hujus et vitiorum nostrorum essemus bella victuri. Quinquagenarius vero numerus, quia per figuram designet requiem legis Scriptura docet, quae anno semper quinquagesimo universum Dei populum maximam habere remissionem laborum omnium ac servitiorum libertatem sanxit. Ideoque certi gratia mysterii Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit, ut insinuaret nos, accepto baptismi lavacro, labores pro Domino sustinere in spe supernae quietis ac felicitatis debere. Vixit enim trecentis annis, ut simus in tribulatione patientes; vixit et quinquaginta, (0114D)ut simus et spe gaudentes. Verum quia septies quinquageni faciunt trecentos quinquaginta, septenarius autem numerus gratiae sancti Spiritus, quinquagenarius verae requiei, quae per eumdem Spiritum electis tribuitur, typice congruit. Possumus et ita numeri hujus sacramentum interpretari, quod ille qui post diluvium trecentis quinquaginta annis vivat, qui toto tempore accepti baptismatis, adjutus dono (0115A)spiritali, pro aeterna in coelis requie laborare non cessat; felixque mortem videbit carnis, imo de morte transiet ad vitam, quae sola vera est vita dicenda, (0116A)qui cursum vitae praesentis tali perfectionis summa compleverit. Amen.

Explicit liber secundus in Genesi Bedae presbyteri.

LIBER TERTIUS. (0115) (0115A)Hae generationes filiorum Noe. Sem, Cham, et Japheth; natique sunt eis filii post diluvium. Filii Japheth, Gomer, et Magog, et Madai, Javan, et Thubal et Mosoch et Thiras. Series stirpis Noe a minimo ejus filio incipit, et in maximo completur, quae scripturis sanctis est usitata locutio, mystice significans quod minor populus gentium Christo in carne veniente (0115B)praeferendus esset in fide majori populo Judaeorum. Filii autem filiorum Noe qui commemorantur creduntur singuli singularum gentium progenitores exstitisse, qui ita inter se orbem diviserunt, ut Sem primogenitus Asiam obtineret, et Cham secundus Africam, Japheth ultimus Europam; ita duntaxat ut, quia major est multo Asia terrarum situ quam Europa vel Lybia, progenies Cham et Japheth etiam nonnullam in Asia portionem teneret. « De Japheth ergo septem filii nati sunt qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro Syriae Coelis et Cyliciae montibus, usque ad fluvium Tanaim. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes, ex quibus postea immutata sunt nomina plurima, et caetera permanent ut fuerunt. (0115C)Sunt autem Gomer Galatae, Magog Scythae, Madai Medi, Javan, Iones, qui et Graeci, unde et mare Ionium, Thubal Hiberi, qui et Hispani ab Hibero flumine hoc vocabulo nuncupati, e quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspicentur; Mosoch Cappadoces, unde et urbs apud eos usque hodie Mazecha dicitur, quae et Caesarea ab Augusto Caesare dicta est. Porro septuaginta Interpretes Capturim Cappadoces arbitrantur, Thiras Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est.

Porro filii Gomer Aschenez et Riphath et Thogorma. Aschenez Sarmatae quos Graeci Riginos vocant. Rifath Paflagones, Thogorma Phryges.

« Filii autem Javan Elisa et Tarcis, Cethim et Dodanim. (0115D)De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisae, qui vocantur Elides, unde et quinta lingua Graeciae Eolis appellatur, quam illi penten dialecton vocant. Tharses Josephus Cilicas arbitratur, Thar aspirationis litteram vitiose a posteris in Tar dicens fuisse (0116A)corruptam; unde et metropolis eorum civitas Tarsis appelatur, Paulo apostolo gloriosa. (Nonnulli Tharsis unde aurum Salomoni deferebatur Indiae putant esse regionem.) Cethim Cethi a quibus usque hodie urbs Cyptotium nominatur. Dodanim Rhodii, melius enim legitur Rodanim, sive Rodim, ut septuaginta Interpretes transtulerunt, » et in (0116B)libro Hebraeorum nominum etiam noster interpres posuit. Similitudo enim litterarum Daleth et Res hunc apud Hebraeos saepe facit errorem, ut alia legatur pro alia. Est autem Rhodus Cycladarum maxima, et in Ionio mari quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum

Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam suam et familiam in nationibus suis. « Legamus antiquorum historias, et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, a Graecis accolis occupatas, qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus omnia maritima loca usque ad oceanum possidere Britannicum. » Dum vero dicitur unusquisque (0116C)secundum linguam et familiam in nationibus suis, liquido ostenditur quia juxta opinionem vulgatam singuli qui hic commemorantur filii Noe, vel nepotes filiorum Noe, singulas gentes sive cognationes diversarum fecere linguarum. Nam eadem sententia, enumerata quoque stirpe Cham sive Sem, de varietate generationum linguarumque subinfertur.

Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth et Chanaam. « Chus hodieque ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur, Mesraim Aegyptus, Phuth Lybies, a quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis. Porro Chanaam obtinuit terram quam Judaei deinceps possederunt ejectis Chananaeis.

(0116D)« Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Recma et Sabatacha. Saba a quo Sabaei. Virgilius: Solis est, inquit, thurea virga Sabaeis. Centumque Sabaeo thure calent aerae. Hevila a quo Getuli in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha a quo (0117A)Sabathani, qui nunc Astabari nuncupantur. Recma vero et Sabatacha paulatim antiqua vocabula perdidere; et quae nunc pro veteribus habeant ignorantur. » Attamen ex eo quod in visione Tyri dicit Ezechiel venditores Saba et Recma, sive ut LXX interpretes dixerunt, Regma, ipsi negotiatores tui, videtur etiam ille suam gentem fecisse, et quia jungitur Saba, vicinam provinciae huic ejus esse regionem.

Filii Saba Recma et Dadan. « Hic Saba per Sin litteram scribitur, supra vero per Samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur ergo nunc Saba Arabia. Nam in septuagesimo psalmo, ubi nos habemus Reges Arabum et Saba munera offerent (Psal. LXXI, 10), in Hebraeo scriptum est Reges Saba et Saba, primum nomen per Sin, secundum per Samech (0117B)(quae nostrae litterae similis est). Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga. »

Porro Chus genuit Nemrod. Ipse coepit esse potens in terra, et erat robustus venator coram Domino. Progenie Sem et Japheth in vitae simplicitatis innocentia permanente, nascitur de stirpe Cham maledictus, qui statum humanae conversationis novo vivendi genere perverteret, dum singulari potentia elatus, primum venatu viveret; dein, collecto exercitu, insolitam in populos tyrannidem studuit exercere; denique in sequentibus regnum habuisse et civitates maximas aedificasse legitur: quod quia primus ipse fecerit testatur Scriptura, quae ait: Ipse coepit esse potens. Coepit enim, quia primus fecit. Potens autem erat in terra, quia, neglectis coelestibus, in quo justi (0117C)sunt potentes, infima quaerere, et in his spem ponere didicit.

Ab hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Ideo in proverbium versa, quia insolita saeculis ejus facta fuere; quod vero additur coram Domino, exaggerandi facinoris causa est, quia videlicet satis temerarium fuerit et superbum, ut coram Domino, qui de coelo prospicit super filios hominum, taliter vivere homo in terra praesumeret; ex quo nimirum proverbio patet quia multi tempore illo fuere qui talia facere metu superni respectus vitabant, quamvis alia Editio habet quia Nemrod gigans venator contra Dominum. Ex ambiguo quippe Graeco, quod est enantion, utrumque potest interpretari. Denique in psalmo ubi canimus (0117D)ploremus coram Domino qui fecit nos (Psal. CIV, 6), hoc verbum est enantion Cyrium. Hoc et in libro Job, ubi scriptum est, in furorem erupisti contra Dominum. Facilis ergo patet intellectus de gigante, quia robustus fuerit venator brutorum animalium, quasi (0118A)homo potens; sed quia homo impius contra voluntatem Conditoris vitam duxerit superbam.

Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Archad, et Chalanne in terra Sennaar. In sequentibus quomodo sit facta Babylon plenius intimatur; sed hic praemittitur quod ibi reticetur, quia civitas illius et turris superbissimae Nemrod auctor exstiterit. Principium autem regni ejus fuit Babylon, quia vel prima civitatum ejus condita vel metropolis regni illius pro sui magnitudine ac decore est habita. « Arach vero ipsa est quae nunc Edissa, Archad quae nunc Nisibis, civitas Mesopotamiae. Chalanne quae nunc Seleucia, a Seleuco rege, vel certe quae nunc et Esifon appellatur. » Quod autem additur in terra Sennaar, ad omnes easdem quatuor videtur (0118B)pertinere civitates. Sennaar quippe tantae latitudinis esse campus perhibetur, quae et ipsam Babylonem, et alias urbes non paucas facillime caperet. Quia vero Babylon cum civitatibus quarum caput est, superbam hujus mundi gloriam, quae confusioni obnoxia est, designat; Babel enim confusio dicitur, recte conditor ejus ipsum malorum omnium caput diabolum figurate denuntiat; cui etiam Nemrod vocabulum, quod tyrannum, vel profugum, vel transgressorem, sonat, apte congruit. Tyrannus est enim quia contra conditorem rebellans arcem divinitatis ac regnum orbis obtinere contendit. Profugus est, quia de coelo lapsus, et a persistentium in suo statu angelorum societate dejectus, miser nimis exsultat. Transgressor, quia voluntati auctoris obedire contempsit, (0118C)cui persona quoque venatoris non immerito aptatur; ponit namque in silva hujus mundi suarum pedicas insidiarum, atque homines sua natura et ingenio mundos quasi cervos et capreas decipiendo venatur ad mortem: contrarius nimirum illis venatoribus, qui animas hominum ob id sua doctrina capere quaerunt, ut ad vitam aeternam pertrahant: quibus Dominus loquitur: Venite, inquiens, post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 39); quorum ob id patria Bethsaida, id est Domus venatorum dicta est, quoniam homines erant venaturi ad vitam. Est autem Nemrod filius Chus, quod interpretatur Aethiops, quia nimirum antiquus hostis semper de obscuro perfidorum populo per exsecutionem doctrinae (0118D)sive operationis nequam quasi recens nascitur.

A quo et usque hodie manet proverbium, ut dicatur: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Cum imitantibus diabolum his qui sunt ex parte illius dici possit verissime, quia tales cum animas hominum suo vel verbo vel exemplo venantur ad interitum, (0119A)antiqui transgressoris ac deceptoris facta sequantur.

De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis. De terra illa, de terra Sennaar dicit, de qua Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii Ninum condiderunt urbem magnam, quam Hebraei appellant Niniven. Sane quia tacere videtur Scriptura unde Assur ortus sit, a quo Assyriorum gens nasceretur, sed tantum de qua terra exierit ad construendam Niniven, vel alias quas commemorat civitates dicere, nonnulli Patrum intellexerunt hunc esse Assur filium Sem, de quo in sequentibus legitur. Sed sive idem, sive alius Assur fuerit, constat quia primum in terra regnum Babyloniorum, secundum Assyriorum, quorum (0119B)metropolis erat Ninive, de eadem terra prodeuntium, fuerit.

At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim Nepthuhim, et Phethusim, et Chesluim; de quibus egressi sunt Philistiim et Capturim. Magis haec gentium quam hominum singulorum videntur esse vocabula, cum dictum sit manifeste et Chesluim de quibus egressi sunt Philistiim. Nam et cuncta in im desinunt, quod est proprium numeri pluralis apud Hebraeos in genere masculino, sed et interpretata pluralem magis numerum quam singularem significant. Sunt autem Laabim Lybies, Philistiim Palaestini, Capturim Cappadoces, ut in libro nominum Hebraeorum juxta opinionem Septuaginta interpretum positum invenimus. Caeterarum quae nunc habeantur (0119C)ignota sunt nobis gentium vocabula. Possederunt autem terram a Gaza usque ad terminos et fines Aegypti.

Chanaam autem genuit Sidonem primogenitum suum, Ethaeum, et Jebussaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum, Evaeum et Arachaeum, Sinaeum, et Aradium, Samariten, et Amathaeum. « A Sydone primogenito Chanaan urbs in Phoenice insignis Sidon vocatur, olim terminus Chananaeorum ad Aquilonem. Arachaeus Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quae postea vario eventu bellorum eversa nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt qui Aradum insulam possederunt angusto (0119D)freto a Phoenicis littore separatam: quae videlicet insula, in vicinia Tyri posita, tuta esse civitas, et contra se positum oppidum Antaradum habere usque hodie cernitur. Samari, Emissa nobilis Syriae civitas. Aemath, usque ad nostrum tempus, tam ab Assyriis quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat appellatur. Hanc Macedones, qui (0120A)post Alexandrum in Oriente regnaverunt Aepiphaniam nuncupaverunt, nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. » Revera autem duae fuere Emath civitates, una Aemath magna, quae nunc Antiochia nominatur, magna autem ad distinctionem minoris Emath, quae appellatur Epiphania, in qua a Nabuchodonosor oculi Sedechiae excaecati sunt.

Factique sunt termini Chanaam venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. Pro Lesa antiqua translatio habet Lice. Ipsa est autem quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt. Sidon ergo erat terminus Chananaeorum, ad Aquilonem Gerara, ad Meridiem Gaza juxta Aegyptum.

(0120B)De Sem quoque nati sunt patres omnium filiorum Heber fratre Japheth majore. Fratrem Japheth dicit, fratrem vero Cham eum esse reticet, quia quos in fide pietatis unanimes novit, eos jure fratres vocandos intelligit; perfidum vero, quamvis eisdem parentibus natum, a fraterna justorum societate demonstrat alienum. Videtur autem hac sententia designari quod cum multi de Sem nati filii multos populos procreaverint, illa tamen progenies specialius ejus sit fidem ac pietatem secuta, quae per Heber ad Abraham ac populum descendit Hebraeorum; unde et ipsorum proprie, id est, omnium filiorum Heber pater appellatur. Denique soli in constructione turris, ut Scriptura dicit, labio universae terrae in domo Heber, qui illa aetate fuit, ut in sequentibus legitur, (0120C)prima humani generis loquela remansit, quod nomina sequentis aevi hominum Hebraea manifeste probant, illo ut credendum est merito, quia fidem proavi Sem cum sua domo secutus, a conjuratione superbi operis se se immunem servaverit. Neque enim frustra Abraham Hebraeus appellari elegit; sed quia hujus Seth vitam imitari noverat, hujus vocabulum et sibi habere cognomen et suis in posterum relinquere voluit.

Filii Sem: Aelam, et Arphaxad, et Lud, et Aram. « Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Aelam a quo Aelamitae principes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Ninom urbem condiderit. Arphaxad (0120D)a quo Chaldaei. Lud a quo Lydia. Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. Nam Hebraeo sermone Syria dicitur Aram.

Filii Aram: Hus, et Ul, et Gether, et Mes. Hus Traconytidis et Damasci conditor inter Palaestinam et Coeles Syriam tenuit principatum. Ul a quo Armenii. Gether a quo Arcannii, sive Carii. Porro (0121A)Mes pro quo Septuaginta interpretes Mosach dixerunt, qui vocantur Meones. »

At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber. Ab hoc Heber et Abraham et populus ex eo natus, ut praefati sumus, Hebraeus cognominatur.

Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra, et nomen fratris ejus Jectan. Divisionem terrae eam dicit, quae in confusione linguarum facta est. Vocavit filium Phaleg, id est, Divisionem, ut perpetuam in hoc posteris suis memoriam suae devotionis relinqueret, quia nimirum, divisis ob superbiam linguis perfidorum, ipse merito fidei primitivam generis humani loquelam servaverit.

Qui Jectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asarmoth, (0121B)Jare et Adura et Uzal Decha, et Ebal, et Abimael, Saba et Ophir, et Evila, et Jobab. Omnes isti filii Jectan. Harum gentium posteriora nomina Hieronymus se invenire non potuisse testatur. « Sed usque in praesens, inquit, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quae immutata sunt ignorantur. » Legimus autem supra quia Phison unus de quatuor paradisi fluminibus, quem nostri Gangen vocant, et esse in India non dubitatur, circumeat omnem terram Evilath; quae videlicet terra ab hoc Evila nomen accepisse videtur. Narrat enim eum Josephus cum fratribus suis a fluvio Coephere omnem Indiae regionem quae vocatur Hieira possedisse, sed et Verba dierum narrant quia servi Salomonis per mare Rubrum abierunt in Ophir, et (0121C)attulerunt inde aurum, et ligna thina, et gemmas pretiosissimas, quae esse Indiae regio, et ab Ophir filio Jectan vocabulum traxisse, credibile est.

Omnes isti filii Jectan. Et facta est Habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. Diximus supra quia Sem primogenitus Noe credentes ex antiquo Dei populo, Japhet credentes ex gentibus significet; Cham verecundiam patris deridens, et ob hoc maledictus, illam ejusdem populi partem insinuet, quae, velut in medio remanens, nec prius cum suis contribulibus, nec postmodum voluit cum gentibus fidei socius existere. Horum ergo figuris et loca habitationum aptissime congruunt; filii quippe Heber, qui praeeminentissimus (0121D)posterorum Sem ostenditur, habitationem de Messa usque ad montem orientalem qui vocatur Sephar extendisse perhibentur. Messa est autem Indiae regio quae interpretata dicitur Elatio, quae non vituperabilem ac superbam, sed illam magis extollentiam mentis significat ad quam nos hortatur Apostolus (0122A)dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Colos. III, 1). Mons vero orientalis quis, nisi ille est de quo Isaias dicit. Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob (Isai II. 3)? qui recte mons vocatur, quia omnes ad se ascendentes ab infimorum appetitu ad coelestia desideranda sustollit. Recte Orientalis mons, quia cunctis ad se confluentibus exortum verae lucis aperit. Recte etiam Sephar, id est, Liber cognominatur. Ipse est enim liber vitae, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, in quo electorum omnium nomina conscripta sunt. Facta est ergo habitatio filiorum Jectan, qui interpretatur Parvulus, de Messa, id (0122B)est, Elatione, pergentibus usque ad montem orientalem qui vocatur Liber, quia sancti quique priorum justorum humilitatem sequentes, de quibus dicitur: Custodiens parvulos Dominus (Ps. CXIV, 6), in principio religiosae conversationis mentem a terrenis contagiis sublevant, ut ad videndam aeterni Solis claritatem ascendere mereantur, et de ipso libro vitae, qui est Dominus Christus, patefactis aeternae sapientiae paginis, instrui. Similiter de filiis Japheth quod dicitur, ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, nonne manifestissime etiam ipso nomine gentium per orbem Ecclesias indicat, quae sicut insulae fluctibus maris, ita tumidis amarisque saeculi procellis continue pulsantur, nec tamen superantur; et nunc quidem blandiente mundo (0122C)quasi lenibus labuntur undis, nunc saeviente velut in altum elatis adversitatum fluctibus feriuntur; sed in suae statu fidei nihilominus invicibiles perdurant? At contra filii Cham principium regni habent in Babylone, id est, Confusione, quae est in terra Sennaar, id est, fetoris eorum; et hoc in campo, quia neque montem contemplationis, qua superna inquirant, ascendunt reprobi; neque tranquillitatem intellectualium adeunt insularum, per quam labentis saeculi curas altiori animi libertate transcendant; sed in concupiscentiis tantum terrestribus effrenata gaudent petulantia circumferri; quo nimirum principio condignus sequitur finis, dum dicitur, quia facti sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram (0122D)usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham et Adamam et Seboim usque Lesa. Sidon quippe Venatio moeroris dicitur, quia non alia hoc in loco debet intelligi quam ea per quam hostis antiquus animas venatur ad interitum; unde merito Venatio moeroris vocatur, quia omnes quos ceperit, (0123A)aeternis doloribus subjicit: qualem Nemrod utique gigans, qui Robustus venator contra Dominum appellatur, significat. De Sodoma et Gomorrha et finitimis civitatibus nulli dubium quin sempiterna impiorum tormenta portendant.

Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. Recenseat diligens lector ex ordine nomina hominum sive populorum qui ex tribus filiis nati esse perhibentur, et invenientur numero LXX et unum: XIII videlicet de Japheth, XXXI de Cham, XXVI de Sem, ex quibus totidem gentium linguas et nationes mundum implesse creduntur, vel potius LXXII, ut clarior fama habet, cum aliquis fuerit eorum de quo postmodum duae nationes et populi nascerentur; nisi forte duo esse Assur, (0123B)et duos creasse populos intelligendi sunt: unus qui de terra Sennaar egressus Ninivem aedificavit, et alter filius Sem; et sic numerus LXX duarum nationum adimpleatur. Neque abs re videtur quod Dominus ideo LXXII ad praedicandum discipulos miserit, quod tot essent gentes et linguae, quibus verbum praedicationis erat committendum, ut sicut prius duodecim apostolos elegit propter totidem tribus Israel ad fidem vocandas; ita postmodum septuaginta duos designaret doctores ad insinuandam gentium universarum salvationem, quae eodem essent numero comprehensae.

Erat autem terra labii unius et sermonum eorumdem. Quia praeoccupando dixerat filios Noe terram secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis divisisse, redit ostendere quomodo fuerint homines (0123C)ab invicem disjuncti: ubi certissime claret quia genus humanum quandiu Conditori suo debita humilitate servivit, etiam sibimetipsi pacifica charitate concordavit. At ubi contra Auctorem cervicem superbiens erexit, mox juste punitum, nec ad seipsum pacem habere potuit. Quanta autem hominum esse felicitas posset etiam paradiso dejectorum, si vel tunc Creatori suo servire humiliter vellent, testatur gratia ejusdem Domini Conditoris ac Redemptoris nostri, qui discipulis sibi fideliter adhaerentibus misso desuper Spiritu omnium notitiam tribuit linguarum; unde mira immutatione dexterae Excelsi factum est ut sicut hic linguis ob superbiam divisis gentes sunt ab invicem toto orbe dispersae, ita illic, ob meritum (0123D)humilitatis, adunata diversitate linguarum, collecti ex omni natione quae sub coelo est populi una et non dispari confessione ac fide laudes et magnalia Dei resonarent; meritoque haec civitas, in qua linguae divisae ac gentes sunt dispersae, Babylon, id est Confusio; illa dicitur Jerusalem, id est, Visio pacis, in qua, adunatis in Dei laudem loquelis universarum gentium, est facta concordia. Sed haec postmodum latius. Interim textum litterae videamus

Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Apparet ex his verbis quia verum etiam primi homines plagam (0124A)Orientis tenuerunt; ideoque hanc caput esse orbis computandam, non solum quia lux siderum inde exoritur, verum etiam quia hanc primo genus incoluit humanum.

Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni, habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. Forte ideo lateribus pro saxis et bitumine utebantur pro caemento, quia illis in regionibus copia lapidum, unde tantum opus compleretur, deerat; vel quia murum lateritium periculo ignium fortius obsistere noverant. Fit autem bitumen de arboribus, fit et de terra, sive aquis; unde scriptum est in sequentibus de terra Sodomorum. Vallis autem silvestris habebat puteos multos bituminis; et mare Mortuum Graece lacus Asfalti, id est bituminis (0124B)appellatur; eo quod bitumen supernatans soleat in illo colligi, quo magis videtur muros Babylonis fuisse compactos.

Et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrem, cujus culmen ascendat ad coelum, et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. Quod ait cujus culmen, non civitatis, sed turris significat, id est, arcis quam in editiore loco altiorem caeteris moenibus facere disponebant. Mirandum sane qua intentione et culmen suae turris ad coelum usque attollere disponant, et se nihilominus in universas terras dividendos esse perhibeant; nisi forte ita se per orbem dividere vanissima ac superbissima mente cogitabant, ut si forte delectaret pertaesos terrenae habitationis, (0124C)vel certe si aquae diluvii rursum terris ingruerent, per hanc superiora aeris sive coeli spatia peterent.

Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam. Pro filiis Adam vetus translatio habet filios hominum, hoc est non filii Dei, sed hi qui secundum hominem viventes mererentur audire a Domino: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6). Non autem loco movetur Deus qui semper est ubique totus; sed descendere dicitur, cum aliquid facit in terra quod, praeter usitatum naturae cursum mirabiliter factum, praesentiam ejus quodammodo ostendit; nec videndo discit ad tempus, qui nunquam potest aliquid ignorare; sed ad tempus videre (0124D)et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci facit. Non sic ergo videbatur illa civitas quomodo eam Deus videri fecit, quando sibi quantum displiceret ostendit; quamvis possit intelligi Deus ad illam civitatem descendisse, quia descenderant angeli ejus, in quibus habitat, ut quod adjunctum est: Et dixit: Ecce unus populus et unum labium omnibus, et caetera, ac deinde additum: Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio sit, demonstrans quemadmodum factum sit quod dictum fuerat, descendit Dominus; si enim jam descenderat, quid sibi vult venite descendamus, quod intelligitur (0125A)angelis dictum, nisi quia per angelos descenderat, qui in angelis descendentibus erat?

Ecce, inquit, unus populus et unum labium omnibus; coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant. Multa est distantia peccandi inter eos qui ita Dei mandata contemnunt, ut aliquos inter se justi aemulatores et cultores habeant; et inter eos qui omnes unanimo consensu mandatis coelestibus contradicunt. Multa item distantia inter eos qui ita peccant, verbi gratia tempore adolescentiae, ut postmodum, succedente senecta, poenitentiam admissorum agere disponant, et inter eos qui in malis quae faciunt nullum correctionis propositum gerunt. Ut ergo monstretur hoc in loco unanimitas peccantium, dicit invisibilis arbiter: Ecce (0125B)unus populus et unum labium omnibus; et propositum non poenitendi adjungit: Coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant; quibus apte congruit principium psalmi tertii decimi, in quo dictum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1), id est, Nemrod artifex operis nefandi; ac deinceps de opificibus perditae civitatis: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt (Ibid.). Haec autem de quibus loquimur verba internus Judex ministris virtutibus incomprehensibili nobis ordine loquitur: cujus loqui ad eos est eorum cordibus occulta sua invisibilia ostendere, ut quidquid agere debeant in ipsa contemplatione veritatis legant; quasi enim audientibus dicitur, quod videntibus inspiratur; unde cum eorum cordibus Deus contra humanam (0125C)superbiam animadversionem ultionis infunderet, dicit:

Venite, descendamus, et confunaamus ibi linguam eorum. Dicitur eis qui aderant Venite, quia nimirum hoc ipsum nunquam a divina contemplatione decrescere, in divina contemplatione semper accrescere est; et nunquam corde recedere quasi quodam stabili motu est semper venire. Quibus et dicit: Descendamus et confundamus ibi linguam eorum. Ascendunt angeli in eo quod Creatorem conspiciunt, descendunt angeli in eo quod creaturam sese illicitis erigentem examine districtionis premunt. Dicere ergo est descendamus et confundamus linguas eorum, in se ipso eis hoc quod recte legatur ostendere, et per vim internae (0125D)visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare. Et bene non ait: Venite, et descendentes confundite; sed confundamus ibi linguam eorum, ostendens ita se operari per ministros suos, ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut Apostolus dicit: Dei enim sumus cooperarii.

Confundamus, inquit, ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Merito malus punitur (0126A)affectus, etiam cui non succedit effectus; quoniam vero dominatio imperantis in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret Deo jubenti.

Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem; et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae. Merito confusum est labium in dispersionem, quia male conjuraverat in locutionem nefariam: ablata est potestas linguae superbis principibus, ne in contemptum Dei subditos possent quae coeperant mala docere, sicque judicium divinae severitatis in adjutorium humanae versum est utilitatis, ut tacendo cessarent ab opere, cui perverse loquendo congregati insistebant: ac sic descendente ac vidente (0126B)Domino civitatem elationis, Babylonem, hoc est confusionem appellari contigit: cui contrarium satis civitas veritatis sicut nomen, ita habet et statum; dicitur enim Hierusalem, id est, Visio pacis, in qua coetum fidelium atque humilium spiritu Dominus videns, misit gratiam Spiritus sancti, qui eis scientiam omnium tribueret linguarum, quibus imbuti, omnes qui in diversis erant linguis populos ad constructionem ejusdem sanctae civitatis, id est, Ecclesiae Christi, unanimam convocarent; quique humiliter auditum veritati apposuerant, sublimiter ora ad praedicandam toto orbi scientiam veritatis aperirent. Notandum autem quod Scriptura dicit quidem, dispersis per orbem structoribus, cessatum ab aedificatione civitatis; non (0126C)tamen dicit ab inhabitatione ejus fuisse cessatum: unde colligendum videtur, aliis inde descendentibus, et a structura cessantibus, Nemrod operis auctorem cum sua domo ibidem ac familia remansisse, donec progenito ex sua stirpe pro majore et in hac potentius regnare et alias regno suo posset addere civitates. Neque enim, ni fallor, aliter intelligi sinit quod supra dictum de illo est: Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar: quamvis eamdem urbem Babyloniam postea Ninus vel Semiramis conjux illius majorem ex tempore et augustiorem reddidisse ferantur; unde est illud poetae quod dicitur olim Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem; et praecipue Nabuchodonosor de spoliis Hierosolymorum (0126D)ejus ornamenta accumulans: unde ipse superbiens dixit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? de cujus magnitudine ac decore Hieronymus ita narrat: « Babylonem fuisse potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri XVI millia tenuisse (0127A)passum id est, simul per circuitum LXIII refert Herodotus (Lib. I), et multi alii qui Graecas historias conscripserunt. Arx autem, id est, capitolium illius orbis est turris quae post diluvium aedificata, quatuor millia passuum tenere dicitur. Orosius in suis historiis (Lib. I, cap. 6) ejusdem ita meminit: Haec campi planitie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita, murorum ejus, vix credibili relatu, firmitas et magnitudo, id est, latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta: caeterum ambitus ejus quadringentis LXXX stadiis circumvenit, murus coctili latere atque interfuso bitumine compactus, fossa extrinsecus late patens, vice amnis circumfluit. A fronte murorum centum portae aereae: ipsa autem latitudo (0127B)in consummatione pinnarum ex utroque latere habitaculis defensorum, atque dispositis media intercapedine sui quadrigas capit. Domus intrinsecus quater germinae habitationis minaci proceritate mirabiles. » Quia vero juxta spiritalem sensum Babylon est diaboli civitas, hoc est reproba hominum multitudo universa, structores Babyloniae qui sunt nisi magistri errorum, qui vel contrarium veritati cultum divinitatis introducunt, vel agnitam fidem veritatis malis actibus sive verbis impugnant?

Erat autem omnis terra labii unius et sermonum eorumdem, quandiu homines in Oriente permanserunt: at ubi ab Oriente pedes moverunt, mox propter verba sive opera superbiae, et ab invicem disjuncti, et a suo sunt Creatore longius expulsi. Orientis plaga (0127C)unde mundus ortu siderum lumen accipere solet, ipsum recte significat qui ait: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12): in quo quandiu manent homines, unius sunt labii et vocis ejusdem: quia nimirum una est confessio fidei, eadem castitas actionis, communis charitas et spes aeternorum: quia omnes qui in Christo perseverant, inlustrantur. At qui a contemplatione verae lucis recedunt, nec cum Domino pacem habere, nec ad se invicem possunt: quia non sicut una fidei, ita etiam una eademque infidelitatis est norma; sed unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, in quo electorum salus est: multi autem Domini reproborum, diversi anfractus (0127D)perfidiae, diversa pollutionum volutabra, diversi sunt dii gentium, quibus ad unum damnationis interitum omnes miseri pertrahuntur: quod bene utriusque illius civitatis figura significavit, cum, divisis in Babylonia linguis, nemo vocem proximi sui posset agnoscere. Porro in Hierusalem sociatis per gratiam Spiritus sancti linguis, fideles etiam exterorum omnium qui advenerant vocem intelligerent (0128A)et in una omnes compage charitatis ac fidei eumdem Deum ac Dominum conlaudarent

Profecti de Oriente invenerunt campum in quo habitarent, quia recedentes a luce justitiae reprobi, latas saeculi vias sibimetipsi, in quibus fluxa mente manerent, invenerunt; et hoc in fetore vitiorum carnalium. Sennaar namque, ut diximus, Fetor eorum interpretatur: Et quid per terram Sennaar, nisi putrida concupiscentia carnalis socordiae exprimitur, in qua quicunque habitare, id est, secura et fixa intentione perdurare non devitant, mox augescente nequitia, etiam proximos ad injuriam Conditoris atque opera nefanda provocant. Sequitur enim quia dixit alter ad proximum suum: Venite, faciamus nobis lateres, et coquamus eos igni. Accendunt (0128B)ergo se alterutrum ad lateres faciendos, quibus civitatem Nemrod in campo Sennaar condant; quia nimirum omnis impiorum multitudo lutulentis, sordidis ac terrenis operibus diabolo servit, et ei civitatem non aliam quam seipsos male vivendo aedificant: at contra civitas Hierusalem, in qua David et Salomon, manu fortis scilicet et pacificus regnat, non de latere, sed de lapide: non in campo, sed in monte construitur, dicente ad eum rege ipsius: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphyris (Isa. LIV, 11). et de qua Propheta: Mons Sion, latera Aquilonis civitas regis magni (Psal. LXVII, 3): quia videlicet civitas diaboli profugi utique transgressores et tyranni, quod Nemrod vocabulum sonat, hoc est universa reproborum multitudo, (0128C)per fluxam corruptionem vitae praesentis vagabunda oberrat. Ecclesia autem civitas nimirum Christi, de vivis aedificatur lapidibus, hoc est animabus fide atque operatione robustis, qualibus sapiens ejus architectus cum de rege illius loqueretur aiebat: Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum; et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 4): neque hoc in campo Sennaar, sed in monte sancto Domini: quia non se in infirmis carnalium rerum voluptatibus relaxare, sed ad superna potius desideria electi stringere atque exaltare contendunt: unde dicunt quia conversatio nostra in coelis est (Phil. III, 20).

Quod autem lutum in lateres formant, quae aequis (0128D)per quadrum lateribus fieri solent, unde et nomen accipiunt, compositionem et ornatum eloquentiae saecularis ostendit, per quam civitas superba diaboli, sive in philosophia fallaci, seu in haeretica versutia, multum ad tempus videtur erigi; sed in examine districti judicis quam sit damnabilis et confusione digna patebit.

(0129A)Coquebant lateres quos fecerant igni. Videlicet illo de quo dictum est omnes adulterantes velut clibanus corda eorum (Ose. VII, 4), et de quo Isaias: Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis (Isa. L, 41). Ignis quippe iste amor est vitiorum et cupido favoris humani, quo nimirum igne inventa semel dogmata falsitatis stulti deceptorum magistri confirmare et in tantum obdurare satagunt, ne ullo veritatis ac doctrinae coelestis possint certamine superari: sed nihilominus vincente militia veritatis, ut Scriptura ait, cecidit, cecidit Babylon magna (Apoc. XVIII, 2), duplici nimirum casu, et in praesenti dejecta per manifestationem veritatis, et in futuro damnanda per sententiam ultimae severitatis. Hujusmodi (0129B)civitates quondam in Aegypto plebs Israelitica de luto et latere faciebat, quia et ipsa necdum legis auditu erudita, vitiis atque erroribus serviebat, et eorum quoque figuram in suis operibus exprimebat, qui obscuris adhuc immundorum spirituum, quibus duris adhuc Aegyptiorum imperiis mancipati, nullam adquirendae patriae coelestis fidem spemve habere didicerunt; ideoque mundi hujus solum inlecebris adhaerere ac subdi noverunt. Bitumen vero quo structores Babyloniae utebantur pro caemento, quod de terra vel puteis assumebatur, intentionem nimirum terrenae et infimae voluptatis ostendit, qua homines hujus saeculi cuncta sua opera muniunt, ut pote qui nulla supernorum bonorum spe sive cognitione se ad appetenda ea quae in coelis sunt gaudia suspendant, (0129C)et propterea omne quod agunt temporalis oblectationis sive favoris gratia gerunt: cui contra bene templum Domini caementarii fecisse leguntur: caementum quippe de lapidibus incensis atque in cinerem versis conficitur, quibus ex igne agitur, ut qui prius singuli viritim firmi ac fortes exstiterant, postmodum cum additamento candoris emolliti, et sibi ad invicem infusa aqua melius connecti sunt, et positos in muro lapides possint alios connectere, ipsi quoque non multo post recipientes melius firmitatem, quam parumper amisisse videbantur. Qui ergo in caemento, nisi hi debent accipi, qui sedulo tribulationum temporalium fornace decocti, prius in seipsis omnem vitiorum obscuritatem virtutum candore mutarunt, dicentes suo Creatori: Lavabis me et super nivem dealbabor (0129D)(Psal. L, 9); deinde etiam proximos suis exhortationibus sive exemplis candificare atque copula dilectionis alterutrum nectere student? de quibus recte dicatur: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9): qui quo magis tribulationum flamma humiliati mollescunt, eo fortiores ad confirmanda et continenda in tribulationibus proximorum corda existant. Quod etiam templum de lapide albo construitur, dicente David ad Salomonem cum ei impensas (0130A)daret, ac mensuras templi faciendi ostenderet: sed et marmor Parium abundantissime praeparavit (I Par. XXIX, 2): quia nimirum Ecclesia Christi de fortibus fide et actione fulgidis animabus colligitur electorum. Marmor quippe insulae Pariae validae virtutis et candidi constat esse coloris; sed hujus materiae structores Babyloniae copiam, sive curam non habentes, bitumine puteorum suos lateres conglutinant: quia candorem innocentiae, robur fidei, concordiam fraternitatis, disputationum argumentis munire conantur.

Venite, inquit, faciamus nobis civitatem et turrem, cujus culmen ascendat ad coelum. Faciunt sibi civitatem mali doctores, cum relicta civitate coelesti, cujus artifex et conditor Deus est, id est, sancta (0130B)Ecclesia, propria sibi conventicula colligunt. Faciunt sibi civitatem omnes reprobi, cum neglecto praesidio praeceptorum Dei, sensus ac desideria sui cordis in agendis sive loquendis, quae ipsoslibet sequuntur. Aedificant civitatem Babyloniam, cum opera confusione digna faciunt: Faciunt et turrem cujus culmen ascendat in coelum, cum etiam in sui Conditoris injuriam impias exerunt linguas, cum juxta Psalmistae vocem, iniquitatem in Excelsum loquuntur, cum ponunt in coelum os suum, quod gentiles faciunt, multos deos colendo, haeretici fidem unius Dei erroribus polluendo, Judaei Filium Dei Christum negando, falsi catholici fidem malis operibus sive schismatibus rectam profanando: quibus omnibus convenit illud Psalmistae ad Dominum: (0130C)Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper (Psal. LXXII, 23), ad te, id est, in memoriam tui justi examinis. Ascendente autem superbia pravorum quasi culmine turris nefandae ad coelum, aequum est ut Conditor coeli descendens destruat unanima coepta malignorum, et hoc eis primum beneficii conferat, ne valentes implere manus eorum quod coeperant, gravius in aeternum damnentur; deinde ut etiam inter se scissa noxia conspiratione dissidentes, minus bonis noceant. Hoc autem semel fecit per se ipsum descendens de coelo Dominus: hoc quotidie per praedicatores suos in Ecclesia facit: confundit enim linguas superbientium Judaeorum, qui contra gratiam Evangelii, quam praedicabat, unanimo omnes consensu et quasi omnes uno labio rebellant; eosque (0130D)ab impiis conatibus retardans, totum dispersit in orbem. Praecipitat et dividit per doctores catholicos linguas haereticorum, et eos ab invicem dissocians, ne contra Ecclesiam suam portas inferi erigere possint, prohibet. Nulla est enim haeresis, quae non ab aliis haereticis impugnetur; nulla philosophiae saecularis secta; quae ab aliis aeque stultae philosophiae sectis mendacii redarguatur; sicque fit ut dum inter se alterutrum confusas habent linguas reprobi, ita (0131A)ut nemo vocem proximi sui idem sapiendo cognoscat, et sibi nomen Babyloniae, id est confusionis congruere probent, et visionem pacis in qua Ecclesia gloriatur, minus laedant. Constat enim quia quanto nequam doctores sive operarii mali ab invicem dissidente animo secernuntur, tanto magis Ecclesiae colligendae spatium tribuunt.

Hae generationes Sem. Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxat biennio post diluvium. Destructa fabrica Babyloniae, festinat Scriptura, enumeratis generationibus secundae mundi aetatis (prima enim usque ad Noe ac diluvium cucurrerat) pervenire ad Abraham patriarcham tertiae aetatis, imo omnium gentium; per cujus fidem et obedientiam nova denuo civitatis sanctae fundamenta jacerentur, et in (0131B)cujus semine dispersio gentium ad unam confessionem ac fidem divini cultus rediret. Quod vero numerus centenarius, qui de sinistra transfertur in dexteram, magnam perfectionem sive bonae actionis seu spei aut vitae coelestis solet insinuare; apte Sem filius benedictionis centesimo vitae anno genuit filium, cujus stirps ab Heber atque ad Abraham perveniret; qui et ipse Abraham ejusdem gratia sacramenti centesimo suae aetatis anno genuit Isaac filium promissionis, in cujus exemplum nos filii promissionis facti, quasi ad dexteram judicis nostri interim per spem positi, per bona opera benedictionem vitae coelestis exspectamus: nam duo filii, quos ante centesimum annum Sem genuit, Aelam et Assur, ut (0131C)supra lectum est, extra semen sanctum positi, et quasi in laeva adhuc manu retenti, terrenae adhuc potius civitatis, id est, mundi hujus, ex se cives creaverunt. Unus quippe Aelamitarum id est, Persarum, alter progenitor Assyriorum exstitit. Sed magna nobis secundum litteram quaestio nascitur quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Noe natus asseritur, et sexcentesimo ejusdem Noe anno diluvium venisse legitur. Si enim quingentesimo anno sui patris natus est, utique eo sexcentos annos habente quando diluvium venit, ipse centenarius fuit, ideoque biennio post diluvium duos et centum habebat annos aetatis. Ut ergo numerus temporum sibimetipsi non repugnet, intelligendum est aut Noe (0131D)duo plus quam quingentos habuisse annos quando natus est Sem, aut duo minus ad sexcentos quando venit diluvium, aut Sem habuisse centum et duos quando natus est Arfaxat. Solet enim sic loqui Scriptura nonnunquam, ut etsi modicum supersit vel desit, plenarium tamen et perfectum in computo numerum sonet. Videtur autem verisimillimum, ut mea fert suspicio, quia cum natus esset Sem, duos super quingentos annos habuerit Noe: neque enim falsum dixit Scriptura, quod quingentos annos habuerit, etiamsi quingentos et duos habuit: quia nimirum minor numerus intra majorem continetur. Nam et ipsa Scriptura multum libere se locutam eo (0132A)loci significavit, cum diceret Noe quingentos habentem annos genuisse filios tres, Sem, Cham, et Japhet; cum nulli sit dubium quod uno eodemque anno unus vir de una conjuge tres filios generare non possit: quod ideo forte sacrae scriptor historiae diligentius hoc loco curavit explicare, dicendo Sem biennio post diluvium centum fuisse annorum, quia se meminit annum nativitatis ejus quasi negligentius adnotasse.

Vixitque Sem postquam genuit Arfaxat quingentos annos, et genuit filios et filias. Nusquam in tota hac serie generationum additur, sicut in ea quae diluvium praecessit aetate, et mortuus est; quia nemo erat in tota hac complexione nascentium, de quo a caeteris excepto dici posset, sicut ibi de Enoch ambulavitque (0132B)cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus (Gen. V, 24).

Porro Arfaxat vixit triginta quinque annos et genuit Sale. In hoc loco Septuaginta Interpretes unam generationem plus quam Hebraica veritas posuere, dicentes quod Arfaxat cum esset annorum centum triginta quinque genuit Caïnan: qui cum centum triginta annorum fuerit, gennerit ipse Sale: quorum translationem evangelista Lucas hoc in loco videtur esse secutus. Verum chronographi Graecorum hac comperta distantia, generationum quidem seriem ad auctoritatem Hebraicam, ablato Cainan, emendarunt: nec tamen numerum annorum in generationibus, quas cum Hebraeis Codicibus habuere communes, ad eorum auctoritatem emendare curarunt: (0132C)sed propriam secuti auctoritatem, dederunt huic aetati quae a diluvio tendit ad Abraham annorum summam; minorem quidem LXX Translatorum editione annis centum triginta, sed Hebraica veritate annis sexcentis et quinquaginta majorem.

Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Septuaginta interpretes habent centum triginta.

Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Faleg. Septuaginta interpretes habent centum triginta quatuor.

Vixit vero Faleg triginta annis et genuit Reu. Septuaginta interpretes habent centum trigenta.

Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. Septuaginta interpretes habent centum triginta (0132D)duos.

Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. Septuaginta interpretes habent centum triginta.

Vixit autem Nachor XXVIIII annis, et genuit Thare. Septuaginta interpretes habent LXXVIIII.

Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor et Aran. Septuaginta interpretes in hac sola generatione nihil a veritate differunt Hebraica. Et huc usque secunda mundi aetas pertingit, habens juxta Hebraicam veritatem annos CXCII, juxta Septuaginta interpretes mille septuaginta duos, juxta vero statuta chronographorum DCCCCXLII. Ita autem dicitur Thare cum annis septuaginta vixisset genuisse (0133A)Abram et Nachor et Aran, sicut ante diluvium Noe tres filios, cum esset annorum quingentorum, genuisse narratur; cum unus vir de una conjuge uno anno tres filios generasse non posset. Intelligitur enim, quia septuaginta annorum cum esset, genuit Abram, qui nunc Abraham, ac deinde fratres ejus tempore sequente; sed minus curavit Scriptura nativitatis eorum tempus exprimere, cum sola adnotatio temporis quo natus est Abraham ad significantiam aetatis illius exprimeret et sufficere posset.

Hae sunt generationes Thare. Thare genuit Abram et Nachor et Aran. Una Thare domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius veri Dei cultus; et, quantum credibile est, in qua jam sola etiam Hebraea lingua remanserat, cum et ipse sicut jam (0133B)manifestior Dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia servire diis alienis, Jesu Nave narrante, refertur; caeteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus proinde sicut per aquarum diluvium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluvio multarum superstitionum per universum mundum una remanserat domus Thare, in qua custodita est plantatio civitatis Dei. Denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris, et exposita diluvii causa, priusquam Deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur hae generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus a Sem filio Noe usque ad Abraham, (0133C)deinde insignis articulus similiter ponitur, ut dicatur hae generationes Thare. Thare genuit Abram et Nachor et Aran. Si quidem ibi secundae mundi aetatis, hic tertiae patriarcha nascebatur.

Porro Aran genuit Loth, mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. Quod dicit ante Thare et praesentiam potest et tempus designare; tempus videlicet, quia ante moreretur quam pater suus; praesentiam vero, quia et coram illo, id est, praesente illo, vita excederet. Denique quidam Codices habent quia mortuus est ante conspectum Thare patris sui. Quod vero dicitur in Ur Chaldaeorum, nomen videtur esse loci, in quo sepultus est; cujus hodie, sicut Josephus refert, tumultus ostenditur: ex quo videtur magnae alicujus (0133D)excellentiae vel dignitatis idem Aran exstitisse. Quia vero apud Hebraeos, Ur dicitur Ignis, narrant quod igni Chaldaeorum consumptus sit: quia videlicet Deum verum cum Abraham majore suo fratre cognoscens, ignem quem illi adorabant, adorare ipse respuerit; ideoque ambobus in ignem missis a Chaldaeis, ipse flammis assumptus; Abraham vero sublimioris fidei merito sit liberatus a Domino: unde in sequentius ad eum loquitur: Ego Dominus, qui eduxi te de igne (0134A)Chaldaeorum; et hujus gratia dissensionis Abraham quamvis ignem evaserit, apud Chaldaeos tamen habitare nequiverit; sed cum sua cognatione sit a parente aliam translatus in terram: quibus concordant verba Achior ducis omnium Moabitarum et Ammonitarum, qui quasi vir inclytus, quae in vicina et cognata sibi gente, imo de qua ipse ortus est, facta fuerant ignorare non potuit: ait enim loquens de populo Israel ad Holofernem principem militiae Assyriorum: Populus iste ex progenie Chaldaeorum est: hic primum habitavit in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi Deos patrum suorum qui erant in terra Chaldaeorum. Deserentes itaque cerimonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, unum Deum coeli coluerunt, qui et praecepit eis ut (0134B)exirent inde, et habitarent in Haram (Judith V, 6).

Duxerunt autem Abram et Nachor uxores. Nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Jeschae. Dicunt majores nostri Jescham hanc ipsam esse Saram uxorem Abrahae, quia videlicet iidem fratres germani Abraham et Nachor duas sorores filias Aran uxores habuerint. Quod si ita est, non potest Aran pater earumdem idem intelligi qui fuit frater junior Abrahae et Nachor, sed alter ejusdem nominis homo. Constat enim quia Abraham decem solum annis Saram conjugem suam praecessit, dicente ipso coram Domino: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet filium (Genes. XVII, 37)? Et quomodo frater ejus junior potuit habere filiam, quae illo (0134C)decem annis minor esset, se autem ipso septem aut non amplius quam octo?

Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. Divinae providentiae consilio gestum est, ut sterilis esset in adolescentia, quatenus in senectute filium promissionis generans, Ecclesiae sanctae typum insinuaret, cui dicitur Laetare sterilis quae non paris (Gal. IV, 27), et caetera. Decebat enim ut quae in figuram unicae fidei ac spei nostrae unum erat filium de promissione paritura, non hunc in Chaldaea, non in Mesopotamia, sed in terra promissionis generaret.

Tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, (0134D)ut irent in terram Chanaan. Vetus translatio habet, quia eduxit eos de regione Chaldaeorum, quod nullam omnino quaestionem habet. Quod vero juxta Hebraicam veritatem dicitur, quia eduxit eos de Ur, id est de igne vel incendio Chaldaeorum, potest ita recte intelligi, quod eduxerit eos de illa regione ubi ignis colebatur, pro eo ut diceretur, eduxit eos de idololatria Chaldaeorum. Quod vero dicitur ut irent in terram Chanaan, statimque subjungitur veneruntque usque (0135A)Haran, et habitaverunt ibi, et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran, propositum mentis Thare ostendit, quia cogitabat quidem cum a Chaldaeis profugeret, ire in terram Chanaan: sed cum Haran perveniens, opportunam in ea sibi suisque ac tutam a Chaldaeorum insecutione sedem reperit, ulterius terram Chanaan ad peregrinandum invisere supersedit, sed in civitate ad quam pervenerat ad mortem usque pertransiit: ita ut ne filio quidem Abraham ac nepote Loth inde ad praeceptum Domini exeuntibus, ipse ex ea pedem movere curaret. Nam quod dicitur ibidem, cum habuerit ducentos et quinque annos, esse defunctus, longo post abscessionem eorum tempore factum esse constat. Si quidem Abraham, qui septuagenario (0135B)patre natus est, septuaginta quinque erat annorum, cum exiret de Haran, qui sunt anni centum quadraginta quinque. Hac ergo aetate patris exivit de Haran, sexaginta videlicet ante obitum illius annis. Sed Scriptura mortem Thare ante abscessum Abrahae praeoccupando adventui ipsius et habitationi in Haran conjunxit, ut deinceps ex quo coepisset liberum narrandi de Abraham et Loth spatium haberet. Haran autem civitas est Mesopotamiae trans Edissam, quae usque hodie Charra dicitur, apud Romanos Crassi consulis interitu, apud nos patriarcharum habitatione insignis: quae etiam in libro sancti Patris Tobiae hospitio Raphaelis archangeli nobilitata refertur.

Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui in (0135C)terram quam monstravero tibi, faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Quia distincte loquens Dominus, terram, cognationem et domum patris dicit, terra Abrahae est intelligenda in regione Chaldaeorum, unde jam recesserat: coguatio ejus, frater Nachor cum familia sua, quam jam reliquerat: Domus patris, in qua tunc manebat in Haran. Quomodo ergo tunc cum domo patris de terra quoque et cognatione, de qua jam egressus esse videbatur, nunc exire jubetur? Nisi forte intelligendum quod eo proposito, ut supra jam diximus, de terra et de cognatione sua cum parente exierat, ut ad hanc, reconciliatis Chaldaeis, aevo sequente rediret: cui nunc a Domino praecipitur (0135D)ut a repetenda Chaldaea propositum mentis avertat, nec non et ab inhabitatione Mesopotamiae mentem simul et corpus auferat, relictaque terra in qua civitas superbiae facta, ac Domino judicante confusa est, veniret in terram, in qua gratiam supernae benedictionis acciperet, novamque ex se ac meliorem progeniem fidei et obedientiae suae merito procrearet. Quod enim ait, faciamque te in gentem magnam, ad populum Israel proprie pertinet. Nam de aliarum generatione nationum quae de illo similiter erant (0136A)oriturae, Ismaelitarum videlicet, Idumaeorum, et eorum qui de Chettura secunda ejus post Sarram conjuge erant nascituri populorum, dicit in sequentibus ad eum: Faciamque te crescere vehementissime, et ponam in gentibus, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. Haec est major superiore ac longe praestantior promissio benedictionis. Illa enim terrena, haec coelestis est: quia nimirum illa propagationem carnalis Israel, ista spiritalis significat: illa populi ejus qui de eo secundum carnem natus est; haec ejus qui de universis cognationibus terrae in Christo salvatur, in quibus sunt et illi quicunque ex eo secundum carnem nati, etiam pietatem fidei ejus imitari voluerunt: quibus omnibus dicit apostolus Paulus: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (0136B)(Gal. III, 19). Quod ergo ait: atque in te benedicentur universae cognationes terrae, tale est ac si diceret, et in semine tuo benedicentur familiae terrae: ut enim Apostoli verbis loquar, in lumbis Abrahae erat Maria jam tunc, de qua nasciturus erat Christus, quando haec dicebantur ad eum. Et mira supernae dispensatio severitatis ac pietatis. Convenientes enim ad opus superbum homines, plurimi dividi ab invicem per diversas linguas et cognationes meruerunt: relinquens vero provinciam illam unus, et sponte ad imperium Domini exsulans, omnes in se gentes, quae in variis erant provinciis ac linguis divisae, communi benedictione recolligendas audivit. Notandum sane quod licet a nativitate Abrahae tertia aetas mundi computari soleat, hoc tamen oraculo Domini ad (0136C)Abraham specialiter secundum ipsam sufficientiam rerum, tertiae aetatis sunt consecrata primordia: siquidem tunc semen sanctum a nationibus secretum, et nasciturus ex eo Salvator omnium gentium praedictus est: usque ad hoc enim tempus fideles et justi omnes illa vitae moralis scientia utebantur, quam vel natura duce noverant, vel parentum doctrina originaliter traxerunt: nunc autem cognitionem per operam etiam venturi in carne Salvatoris, in quo esset benedictio et salus omnibus sanctis ventura, et his videlicet qui incarnationem ejus prius nascendo praecederent, et nobis qui posterius nati per nomen ejusdem Domini Jesu, ut Petrus ait, credimus salvari quemadmodum et illi.

(0136D)Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Loth. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. Claret ex hoc numero annorum Abrahae, quia vivente adhuc patre, ut supra expositum est, de Haran exierat. Numerus autem ille septuaginta et quinque annorum mysticus esse non est dubitandum, dum in eo et ipse promissionem divinae benedictionis accepit, et Isaac filium ejusdem benedictionis haeredem reliquit moriens: de quo ut breviter dicamus, septuaginta quia septies (0137A)deni sunt, perfectionem bonae designant actionis, cum mandata decalogi per gratiam Spiritus sancti, quae septiformis a propheta describitur, implemus: quibus quinque superadjiciuntur, ut in cunctis nostri corporis sensibus eadem divina praecepta, juvante Spiritus gratia, faciamus. Septuaginta et quinque annorum erat Abram quando ad praeceptum sive ad promissa Domini exiens de Haran, terram repromissionis intravit; ut ostenderetur quia et ipse per auxilium Spiritus, anathematizatis erroribus Babyloniae conversationis, Dei praecepta servaret; et hoc in omni quod vel vivendo vel audiendo vel gustando vel tangendo gerebat, ne quid prorsus in suo corpore esset, quod non obedientiae praeceptorum coelestium dono Spiritus ipsius illustratus et adjutus impenderet, (0137B)et omnibus quoque eisdem promissionis haeredibus simili ordine vitam ducendam esse signaret. Nam et hoc quod ille jussus exiit de terra et cognatione et de domo patris sui, universis promissionis ipsius filiis, in quibus et nos sumus, constat imitandum. Egredimur quippe de terra nostra, cum carnis voluptates abdicamus; de cognatione nostra, cum vitiis omnibus cum quibus nati sumus, in quantum hominibus possibile est, nos exuere studemus; de domo patris nostri, cum ipsum mundum relinquere cum principe suo diabolo vitae coelestis amore contendimus. Omnes enim propter reatum praevaricationis primae filii diaboli nascimur in mundo; sed per gratiam regenerationis quique ad semen Abrahae (0137C)pertinemus, filii Dei efficimur, dicente nobis, id est, Ecclesiae suae, Patre nostro qui est in coelis: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV, 11): unde bene Haran, de qua egressus est Abraham, Ira interpretatur. Chanaan, ad cujus terram invitatur, Mutatus sive Negotiator dicitur. Non ergo solus Abraham cum fratre Loth egressus est de Haran, ut veniret in terram Chanaan, sed et omnes electi qui nati sunt lavacro regenerationis, exeunt profecto de Haran veniuntque in terram Chanaan; sed et omnes electi cum iram primi reatus in vitae suae statu, abdicata consuetudine vitiorum, virtutibus operam dant, et felicissimo commercio temporalibus insistunt laboribus, ut aeterna praemia consequantur; terrenas divitias (0137D)spernunt, ut possint accipere coelestes; humani gaudia regni contemnunt, ut in regno Dei partem habere mereantur. Haec est enim terra quam se Dominus sequacibus suis monstraturum esse promisit: quia non humanae ingenio sapientiae, qua sit actionum bonarum via incedendum, potest investigari, sed illius est in omnibus ducatus expetendus, cui dicit Psalmista: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me (Psal. II, 24).

Tulit itaque Sarai uxorem suam, et Loth filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant et (0138A)animas quas fecerant in Haran; et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Quod dixit animas quas fecerunt pro eo positum est, ut diceret filios quos genuerant. Solet enim in Scripturis homo aliquando animae solius, aliquando carnis nomine solius indicari. Animae, sicut dictum est: anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); carnis, ut in Psalmo: at te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3), cum neque caro sine anima ad Deum venire, neque sine carne possit anima peccare, sed propter unam partem totus homo signetur. Neque ex hac sententia quidquam habent auxilii qui sicut carnem ex carne, ita ex anima animam aestimant procreari: cum vocabulo animae, ut diximus, totus homo designetur. Animas autem fecisse, id est, animas procreasse in Haran non (0138B)Abraham et Loth, sed familiae eorum et vernaculi intelligendi sunt: nam ipsos patriarchas adhuc absque liberis permansisse sequentia sacrae historiae testantur.

Cumque venissent in eam, pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem, usque ad convallem illustrem. Chananaeus autem tunc erat in terra: apparuitque Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc: qui aedificavit ibi altare Domino. Supra legitur quia commorantem adhuc in Haran Abram Dominus allocutus est, eumque multiplici benedictione promissa, exinde abire, et in terram quam ipse monstraret, venire praecepit: quod ubi fecit, et divinis libenter obedivit praeceptis, mox majore Dei gratia (0138C)dignus efficitur; ita ut non solum allocutione ejus, sicut prius, sed et visione frui mereretur. Qui cum eadem visione atque allocutione divina cognovisset hanc esse terram, quam sibi possidendam promiserat; confestim eam quasi vir Deo devotus posito altari ei attitulare, atque ad offerendas ei victimas consecrare curavit. Verum quia sacra historia mysteriis typicis est plena, notandum quod eadem Domini apparitio atque altaris erectio in loco Sychem et in convalle illustri facta esse memoratur, quae convallis illustris figurate, nisi humilitas intelligenda est? quam vocati a Domino a laboribus et oneribus saeculi hujus primam inter virtutes habere debemus, dicente ipso: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum (0138D)suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 29). Cujus oneris portationi congruit mystice locus Sychem, quia hic cum valle illustri pariter nominatur: Sychem quippe Latine in humeros transfertur, quia nimirum cum humilitate mentis bonorum nos operum oportet onera gestanda suscipere: quod cum agere sollicite curamus, mox dominicae visitationis et consolationis accipere gratiam merebimur, ut paulatim ad sublimiores virtutum gradus valeamus ascendere. Unde recte de processibus itinerum Abrahae quae bonorum operum profectus designant, adjungitur:

Et inde transgrediens ad montem qui erat contra (0139A)orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai. Aedificavit quoque altare ibi Domino et invocavit nomen ejus. Post convallem quippe ad montana conscendit, quia per humilitatem propriae despectionis ad sublimitatem debemus Deo devotae actionis ascendere. Et ibi quoque, sicut et in convalle, aedificavit altare Domino, ac nomen ejus invocavit, quia et ut humiliemur in conspectu Domini, et ut sublimia virtutum opera faciamus, utrumque divinae dignationis est donum: pro utroque illi gratiarum laudes debemus offerre. Et quia semper in virtutibus esse debet ad altiora progressus, apte subditur:

Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. Meridiana quippe plaga, unde sol ardentior (0139B)mundum illustrare consuevit, fervorem dilectionis mystice demonstrat, qua corda electorum, ne in rerum infimarum appetitu ac desideriis torpeant, Sole justitiae desuper, videlicet Christo, illucente, semper accenduntur. Itaque Abraham videre ac nosse desiderans terram quam accepturus erat in possessionem, humana quidem curiositate perrexit, vadens et ultra progrediens ad meridiem: mystica autem significatione docuit sese ascendentem de virtute in virtutem continuum divinae dilectionis, sicut et omnes electos, semper agere profectum, donec ipsum videre donetur Deum deorum in Sion.

Facta est autem fames in terra, descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi. Post accepta promissa benedictionis, post ingressam terram promissionis, (0139C)post aedificatum in ea altare Domino, post invocatum nomen illius, fame tentatur Abraham, et tanta fame, cujus gratia eam quam in promissione acceperat, mox ut vidit et adiit, terram relinqueret; sed et Isaac, sed et Jacob, ac filii ejus, simili cogente necessitate, eamdem promissionis terram relinquebant, et sicut Psalmista canit, pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum (Psal. X, 13): quod non casu, sed superna utique provisione factum esse credendum est, ut et ipsi videlicet, et omnes ejusdem promissionis haeredes intelligerent, ita se divinae benedictionis dona suscepisse, ut in hac tamen vita labor sibi et afflictio sustinenda temporalis, sed in futuro sit requies ac beatitudo exspectanda (0139D)perennis, ubi et hoc quoque daretur intelligi, quod ita terra Chanaan in possessionem sit promissa Abrahae ac semini ejus, ut haec magis haereditatem patriae coelestis significet, de qua scriptum est: Justi vero haereditate possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam (Psal. XXXVI, 29). Quod de terra hujus saeculi quae justis et injustis est communis dictum non esse constat, dum et in saeculum saeculi et a justis possidenda narratur. Promittitur ergo terra Chanaan Abraham et semini ejus, ac post longum laborem Aegyptiae servitutis Jesu duce redditur, (0140A)ut insinuetur mystice quia promissa nobis olim patria coelestis post afflictionem exsilii praesentis sit reddenda per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed et in eadem terra Chanaan filii promissionis nunquam a laborando sive contra hostes certando cessabant, ut intelligerent, sicut praefati sumus, aliam sibi magis patriam post hanc esse quaerendam, in qua veraciter benedictione coelesti et requie fruentur aeterna: cui nimirum dispensationi divinae providentiae congruit etiam hoc quod peregrinans in Aegypto Abraham periclitatus est propter uxorem; sed periclitanti ne laederetur divina protectione subventum est, ut videlicet patesceret quia non solum generalia mundi mala, ut est fames, morbi, captivitas, justi cum reprobis in hac vita subituri, verum (0140B)etiam speciales ab ipsis reprobis essent tribulationes passuri, pro quibus tantum omnibus ea quae reprobi non norunt praemia in futuro perciperent. Sequitur.

Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier, et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt quod uxor ipsius est, et interficient me, et te reservabunt: dic ergo, obsecro, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et caetera usque dum dictum est, flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram; vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi uxorem. (0140C)Nihil mentitus est Abraham quia uxorem suam dixit sororem. Erat enim et hoc, quia propinqua sanguine, sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris ejus esset filius, frater ejus est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negavit sororem, conjugii tuendam pudicitiam committens Deo, et humanas insidias cavens ut homo, quoniam si periculum, quantum caveri poterat, non caveret, magis tentaret Deum quam speraret in eum. Denique factum est quod de Domino praesumpsit Abraham, nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, graviter afflictus, marito reddidit: ubi absit ut eam credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius hoc Pharaonem facere afflictionibus magnis non fuisse permissum. Potest et hoc dici, quod juxta librum Esther (0140D)ubi quaecunque mulierum placuisset regi, sex mensibus oleo ungebatur myrtino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus utebatur, et tunc demum ingrediebatur ad regem. Poterat fieri ut Sarai postquam placuit regi, dum per annum ejus ad eum praeparatur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverat, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente.

Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Loth cum eo ad australem plagam. Australem plagam non Aegypti dicit, sed (0141A)terrae repromissionis: neque enim de Aegypto ad austrum fecit iter, quod quicunque fecerit, longius a terra repromissionis abscedit: sed Aegyptum totam deserens, cujus partem adierat, Australem terrae repromissionis plagam, quae proxima erat, primum conscendit. Notandum quoque juxta litteram quod et supra in Aegyptum descendisse, et nunc de Aegypto ascendere memoratur Abraham, quia nimirum terra Aegypti non solum terrae Chanaan, sed et caeteris mundi regionibus jacere perhibetur inferior, sicut econtra Scytharum regio aliis terrarum partibus fertur eminere sublimior: quod ex fluminum cursibus in hanc aliunde defluentium, ex illa profluentium, facillime potest conjici. Congruit autem aptissime typicis sensibus ut terra Chanaan altior (0141B)sit Aegypto, quia haec nimirum promissionem patriae coelestis, illa designat pressuras ac labores vitae praesentis. Nam hanc Dominus et promisit et dedit haereditatem Israel populo suo: in illa vero et Abraham periclitatus, quamvis citissime a Domino tutatus, et progenies ejus gravissimo est diutius servitio pressa, quamvis et ipsa ad ultimum mirabiliter redempta, atque inde educta est. Altior ergo est terra repromissionis finibus Aegypti, tametsi in proximo sita, quia etsi communem in hoc saeculo justi ac reprobi vitam foris agere videntur, magna tamen sublimitate devotae mentis coeli cives omnibus mundi hujus amatoribus antecellunt. Quod ergo dicitur de Abraham quia ascenderit de Aegypto, et cum suis omnibus venerit (0141C)ad australem plagam, significat typice quod et ipse dum viveret in carne, et omnes electi, filii videlicet ejusdem promissionis, ita cogitationem pro tempore ad curanda corporis necessaria deflectunt in infimis, ut mox, expleta eadem corporis cura, ad contemplanda ea quae sursum sunt totam mentis intentionem revocent, ac sese fervore dilectionis et luce gratiae coelestis a Sole justitiae quaerant innovari: hoc est enim mystice ascendentes de Aegypto ad austratem plagam venire, expletis nos carnis necessariis, supernae lucis et charitatis profectum a Domino sedula intentione postulare. Tali namque voto ac proposito mentis ad coelestem nos patriam iter facere non dubium est: unde apte subditur.

Reversusque est per iter quo venerat a meridie in (0141D)Bethel. Per meridiem nos quippe ad Bethel tendere est per lumen scientiae coelestis, perque inspirationem intimi amoris ad ingressum domus Dei, quod Bethel significat, crebris bonorum operum gressibus properare; illius videlicet domus quae, sicut Apostolus ait, non manufacta, sed est aeterna in coelis (II Cor. V, 1), quam videre desiderabat Propheta, cum dicebat: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae (Psal. XXV, 8.)

Usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai: in loco altaris quod fecerat prius, et (0142A)invocavit nomen Domini. Notandum quod beatus Abraham profectus electorum itinere suo figurans, in Bethel quidem a meridie sive per meridiem reversus esse narratur, nec tamen eamdem civitatem ingressus esse subjungitur; sed inter hanc et Ai pervenisse, ibique Dominum invocasse perhibetur. Qui locus orationis in monte esse positus supra memoratur, quia nimirum electi carnis adhuc vinculo retenti, et in profectu virtutum positi, tota quidem mentis intentione ad domum supernae habitationis pervenire satagunt, continuis bonorum operum gressibus ad hanc properare contendunt; sed necdum hanc intrare, necdum cives Regemque ejus in decore suo cernere possunt: verum inter acceptionem fidei, qua Domino consecrati sunt, et ingressum regni in (0142B)quo eum videre desiderant, altitudinem bonae actionis quasi medium montis eximii verticem conscendunt. Ai namque sive Aggai, ut antiqui translatores nomen urbis illius posuerunt, interpretatur Quaestio, sive Festivitas: quod videlicet nomen aptissime tempori congruit illo, quo quisque fidelium Domino consecratur sacramentis salutaribus: de quo admonens Apostolus ait: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Quanta enim festivitas mentis est redimi a potestate tenebrarum, et illustratione Spiritus sancti signaculum veri Regis effici? quae civitas invictae fidei etiam quaestio potest recte vocari: per hanc enim sive electi Dominum, a quo longius aberraverunt, quaerere didicerunt, sive ipse Dominus eos (0142C)quasi oves suas bonus pastor se quaesisse innotuit, juxta quod ipse ait: Filius hominis venit quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Aedificant autem sancti in praefato monte bonae conversationis altare Domino, non aliud utique quam suum corpus et animam, in quo et nomen ejus invocant, scientes se absque auxilio nominis ejus nec viam justitiae coepisse, neque cursum boni propositi consummare valere. Haec de loco altaris Abraham idcirco diligentius explanare curavimus, ne quis putaret beatum Moysen historiae gratia diligentiae et non potius intuitu spiritalis intelligentiae tam solerter locum tabernaculi et altaris vel orationis ejus iterata narratione voluisse describere. Ubi et hoc notandum quod (0142D)Abraham non in Aegypto, sicut nec in Chaldaea, sive in Haran, sed tantum in terra Chanaan, quam in promissione accepit, vel fecisse altare vel Dominum invocasse describitur: quia nimirum nonnisi in unitate fidei catholicae, nonnisi in spe supernae promissionis, perfecta opera facere, ac digna Deo vota offerre valemus. Bethel autem ipsa est quae prius Luza vocabatur, et a Jacob, cum ibi dormiens coelestia miracula atque agmina vidisset, Bethel nomen accepit; civitas sicut et Ai duodecimo circiter milliario ab Hierusalem sita euntibus Neapolim.

(0143A)Sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula; nec poterat eos capere terra ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et non quibant habitare communiter: unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth, et caetera quibus ex ordine replicatur quomodo Loth ab Abraham salva charitate discessit, malente illo fratrem charissimum et sanctissimum a se corporaliter separari, quam cum scandalo et jurgiis infirmorum secum teneri: quem tamen a se corpore separatum nequaquam ab intimo suae mentis amore separavit, sicut sequentia sacrae historiae manifestissime probant: ubi eum ab hostibus captum strenuissime cum suis omnibus salvavit, et merito quia nec ipse Loth opus virtutis ac fidei, quod cum fratre (0143B)majore consueverat exercere, etiam separatim conversatus ulla in parte mutavit.

Elevatis itaque Loth oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor: elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente; et caetera usque dum ait: homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. Fertilitatem terrae laudat, simul et incolarum notat impietatem, ut eo majori damnatione digni esse intelligantur, quod maxima Dei munera non ad fructum pietatis, sed ad incrementum vertere luxuriae: ubi etiam tacite laudibus beati Loth additur, quia in ipsa terra inter ipsos degens indigenas, (0143C)neque ubertate soli divitis, neque exemplo cohabitantium potuit ullatenus a suae putitatis integritate corrumpi. Quibus autem peccatis Sodomitae fuerint subjugati, excepto illo infando quod in sequentibus Scriptura commemorat, Ezechiel propheta sufficienter exponit, loquens ad Hierusalem: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus; et manum egeno et pauperi non porrigebant, et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me (Ezech. XVI, 49). A quibus omnibus immunem fuisse beatum Loth, et textus sacrae historiae testatur, quem angelos hospitio recepisse, ac per eos a pereuntibus impiis ereptum esse declarat; et sententia beati Petri (0143D)apostoli probat, qua dicitur: Et justum Loth oppressum a nefandorum injuria et conversatione eruit (II Petr. II, 7). Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Quid enim boni meriti ei deesse poterat, qui justus apostolica voce astruitur? in quo praesentes non nisi justitiae famam audire valebant, cujus oculis et auribus mundis audita ac visa proximorum facinora non nisi cruciatus et afflictio erant? quod vero dicitur de eo quia recessit ab oriente ad Haran, significat et Mesopotamiam, (0144A)unde jam dudum corporaliter Abraham ducente discesserat; sed quia de proposito mentis ejus dubitare lector poterat utrumnam adhuc amore cognationis ac patriae teneretur, an jam perfecte quomodo Abraham et ipse de terra et cognatione et de domo patris sui fuerit egressus, curavit Scriptura etiam de ipso specialiter intimare, quod ab illis locis atque incolis non solum corpore, sed et mente recesserit, atque ob fidem ac spem divinae benedictionis perpetuus ubicunque Abrahae placuisset hospes ac peregrinus manere consenserit. Nam quia Haran, civitas ad orientalem plagam a terra repromissionis sita sit, testatur Scriptura, quae in sequentibus dicit: Profectus ergo Jacob venit ad terram orientalem, cum utique de Bethel ad Haran iter fecisset.

(0144B)Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc es ad Aquilonem, et Meridiem, et ad Orientem et ad Occidentem: omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Quidam Codices habent usque in saeculum, quod utrumque ex uno Graeco quod est Aeonion, αἰὼν transfertur. Si ergo legatur usque in aeternum, merito movet quomodo in sempiternum possidere valeat semen Abrahae terram illam, cum humana conversatio in hac vita non possit esse sempiterna. Si vero legatur in saeculum, sicque accipiatur, quemadmodum fideliter tenemus, initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, nil quaestionis movebit: quia etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, manent tamen in aliis civitatibus (0144C)terrae Chanaan, et usque in finem manebunt, et universa terra illa cum Christianis inhabitatur, et ipsum semen est Abrahae. Potest autem etiam mystice dictum intelligi beato Abrahae, omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; quia regio patriae coelestis, quam terra illa repromissionis figurabat, ita ab electis omnibus, semine videlicet Abrahae percipitur, ut in ea sine fine permaneant, juxta illud quod de igne holocausti dicitur in Exodo: Ignis est iste perpetuus qui nunquam deficiet de altari. Neque enim ignis ille materialis quo hostiae cremabantur in tabernaculo perpetuus esse poterat, cum et ipsum tabernaculum, et ipsum altare, et ipsum sacerdotium, etiam dudum ablata sint. (0144D)Sed ignis dilectionis quo electi accenduntur ad offerenda Deo sacrificia orationum, sive actionum bonarum, nunquam deficit de altari, id est, de cordibus eorum, quae illo Moysaico altari designabantur: quia in hac vita divino fervent amore, et in futuro Deum videntes perfectius, ex toto corde, tota anima, tota virtute diligunt, et multa hujusmodi in cerimoniis legis invenies, quae cum perpetuo jure facienda sive mansura dicta sint, non tamen fuisse perpetua, nisi spiritaliter intellecta, probantur.

Movens igitur Abram tabernaculum suum, venit, et (0145A)habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron. Hebron civitas est distans ad meridianam plagam ab Hierusalem millibus circiter viginti duobus, quae temporibus Moysi Arbe sive Chariatharbe, id est, civitas Quatuor vocabatur, eo quod ibi tres patriarchae Abraham, Isaac et Jacob sepulti sunt, et Adam protoplastus, ut in Jesu libro scriptum est, postea vero Hebron ab uno filiorum Chaleb sortita vocabulum est, ut Verba dierum narrant. Si quem movet quomodo nunc et ante tempora filiorum hoc appellatur nomine, intelligat ab Ezra sacerdote cum renovaret Scripturam sacram, quae a Chaldaeis fuerat exusta, hoc in loco vocabulum Ebron addi potuisse, qualia multa in Scripturis ab eo addita periti litterarum sanctarum reperiunt.

(0145B)Aedificavitque altare Domino. Tertiumque hoc altare Abraham aedificat: primum quippe juxta locum Sychem, secundum inter Bethel et Ai aedificaverat. In quibus omnibus notandum quia nusquam ab eo sacrificium oblatum, sed tantum nomen Domini invocatum Scriptura commemorat; sed nec in Scripturis sequentibus ullam Deo victimam aut sacrificium obtulisse reperitur, excepto uno ariete, quem pro filio obtulit holocaustum Domino, in quo passio est Mediatoris Dei et hominum apertissime figurata. Sed nec Isaac filius ejus aliquam Deo hostiam obtulisse, sed tantum altare Domino aedificasse legitur. Similiter et Jacob cum jubente Domino altare fecerit, nullas tamen victimas mactasse reperitur, excepto cum, relicta terra repromissionis, Aegyptum propter Joseph (0145C)erat ingressurus. Tunc etenim perveniens Bersabee, mactatis ibi victimis, Dei ad se oraculum accepisse perhibetur: quarum tamen ibi et species reticetur et numerus: neque ullam exinde usque ad tempus Paschae quod in Aegypto in agni sanguine immolatum est, oblata Deo hostia a patribus per tot annorum curricula invenitur. Quid est ergo quod a tempore repromissionis factae ad Abraham usque ad tempus datae legis nullae offerebantur victimae, praeter unam solummodo, quam pro filio pater immolavit in figuram Dei Patris, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, et tanta postmodum in lege copia victimarum quotidie non cessabat offerri, nisi quia manifeste praesagabatur (0145D)quod gratia et veritas quae Abrahae et semini ejus erat promissa, non in oblationibus hostiarum, sed in Christi erat passione mundo reddenda? per cujus fidem ac sacramenta passionis non solum nos, sed et illi qui ejusdem passionis tempora praecesserunt, salvi facti sunt justi. Cui figurae astipulatur quod Melchisedech sacerdos Dei excelsi, qui temporibus patriarcharum fuit, non sanguinem victimarum, sed panem et vinum Domino legitur obtulisse, et non legalis sacerdotii, sed evangelici formam praetulisse: qui etiam ipsum Abraham, cui benedictio et in quo (0146A)benedictio omnium gentium erat promissa, benedixit, ut per omnia patesceret quia promissio patribus data non per cerimonias legis Moysaicae, sed per gratiam esset dominicae passionis implenda.

Factum est autem in illo tempore ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Aelamitarum, et Thadat rex gentium inirent bellum contra Basra regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrhae, et caetera. Quibus refertur quomodo Chodorlachomor rex Aelamitarum, id est, Persarum, cum sociis sibi regibus contra Pentapolim bellum agens vicerit, quasque gentes, cum ad hoc certamen properarent, sibi itinere occurrentes peremerint: non est autem putandum haec sacrae auctorem Scripturae historici tantum studii gratia memoriae mandasse, (0146B)et non intuitu potius commendandae nobis gratiae coelestis, docet namque nos per victoriam Abrahae, qua tantos reges cum paucis superavit; quae sit virtus fidei, qua erat ipse munitus; quanta gratia benedictionis divinae, qua erat praeditus: quia modo per eamdem fidem sancti postmodum nascituri, devicturi regna, operaturi justitiam, adepturi essent promissiones. Sed et alia permagna, neque ullatenus praetereunda causa est, quorum pugna regum, et Sodomorum primo fuga, ac post ereptio scriberetur, quos etiam in sequentibus coelesti ira penitus constat esse subversos. Videns quippe eorum scelera Deus, primo haec caede hostili et captivitate corripuit: sed mox per fidelem suum famulum ab eadem eos captivitate cum omnibus quae erant capta eripuit: et hoc (0146C)ob gratiam beati Loth, qui inter eos fideliter Deo servivit, ut tali dono divinae protectionis adjuti, ac liberati de malis, discerent et ipsi relictis erroribus Deo servire, ejusque ad bona opera sequerentur exemplum a quo et per quem Dei sunt gratia salvati. Verum quia nec ipsi, nec correptionibus divinis, nec donis a sua iniquitate voluere corrigi; quin potius priscae scelera pravitatis recentibus quotidie accumulaverunt flagitiis, restabat ut ira coelesti perpetuo damnarentur, cujus correptionis ac punitionis ordo usque hodie, imo usque in finem saeculi erga impios et peccatores eodem modo agi non desinit, cum hi qui nec beneficiis, nec flagellis coelestibus curant emendari, postmodum coelesti ultione damnantur. (0146D)Taliter et ipse mundus statum suum sine fine consumet, dum homines per orbem universum et ad dona superna ingrati et ad flagella insensibiles perdurantes, subito novissimi examinis turbine ad aeternum rapientur interitum. Quod vero dicitur, omnes hi convenerunt in vallem silvestrem quae nunc est mare salsum, praeoccupando perstingitur ubi sit pugna peracta. Nam subsequenter explicatur quae sit causa duellii, quove itinere hostilis exercitus quanta strage patrata illo advenerit: ut quo major ostenditur virtus adversariorum, eo fortior appareat fides Abrahae, (0147A)per quam horum robur omne facillime confregit. Vallis autem silvestris ipsa est regio in qua tunc Pentapolis, id est, provincia Sodomorum et finitimarum erat civitatum, nunc autem superfusis post incendium de Jordane, mare salis, sive mare Mortuum in Scriptura sacra, ab historicis autem Graecorum lacus Asphalti, id est, bituminis appellatur, et est inter Hiericho et Segor.

Percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save, Cariathaim, Raphaim Hebraice, Graece dicuntur Gigantes: singulari autem numero Rapha Gigans vocatur. Terra vero eorum, quae vocabatur Astarothcarnaim, in supercilio erat Sodomorum. Denique usque hodie vicus trans fluenta Jordanis Carnea dictus ostenditur. Interpretatur (0147B)autem Astarothcarnaim Ovilia cornuum, quia nimirum fortium erant mansiones virorum. Sava autem civitas Emiorum super regionem posita Sodomorum, quae usque hodie sic vocatur. Quod vero additur Cariathaim interpretatur Civitas eorum; et est sensus, percusserunt et Emim in Save civitate eorum, sicut et Septuaginta Interpretes transtulerunt. Emim sane sicut et Zuzim gentem fuisse fortissimam etiam ipso nomine probatur. Zuzim namque Terribiles, Emim dicuntur Horrendi.

Et Horreos in montibus Seir. Hos quidem montes cum finitimis regionibus sequenti post haec tempore filii Esau, qui vocabatur et Seir, eo quod esset pilosus, ejectis Horreis, possederunt: non tamen ipse, ut verisimile videtur, sed alter erat Seir, a quo montes (0147C)Seir vocabulum acceperunt: patriarcha videlicet Horreorum, de cujus stirpe Esau accepit uxorem, dicente Scriptura in sequentibus: Esau accepit uxores de filiabus Chanaan, Ada filiam Helam Hethei, et Oolibama filiam Anae filii Esebon Evhaei (Genes. XXXVI, 2). Quae autem vel unde haec progenies fuerit paulo post aperitur cum, enumerata stirpe Esau, ita concluditur: hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau isti filii Esau, et hi duces eorum ipse est Edom; statimque novus subjungitur titulus quod dicitur: Isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon. Et post pauca: Et hi filii Sebeon Achia et Anam. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui, habuitque filium (0147D)Disan, et filiam Oolibama. Cum ergo Esau uxorem habuit de genere Horreorum, Oolibama filiam Ana filii Sebeon filii Seir, constat utique quia montes Seir, in quibus Horrei percussi sunt, non ab Esau qui longe post natus, ea loca possidere coepit, sed a Seir patriarcha eorumdem Horreorum nomen accepit.

Reversique sunt, et venerunt ad fontem Mesphat. Ipsa est Cades. Mesphat interpretatur Judicium: unde vetus translatio modo dicit apertius, venerunt ad fontem judicii. Dicitur autem et hoc per anticipationem, cum (0148A)longe post illud nomen locus acceperit, eo quod ibi Dominus egressum ex Aegypto populum judicaverit

Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum. Superiori versu jungendum est, ut intelligatur juxta Cades Barne caesum esse populum Amalech, ubi accubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquas sitienti populo de petra produxit.

Quod vero sequitur: Et Amorrhaeum qui habitabat in Asason Thamar, ad alium locum pertinet, hoc est oppidum quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile: unde Asason Thamar Urbs palmarum interpretatur. Thamar quippe Palma dicitur.

Et direxerunt contra eos aciem in valle silvestri. Pro valle silvestri in Hebraeo habet in valle Seddim, quod significat amoena et nemorosa loca. Talis enim erat Pentapolis (0148B)quae propter malitiam inhabitantium non solum ignibus assumi, sed et aquarum abysso meruit a cunctorum viventium intuitu in perpetuum abscondi.

Et ecce unus qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo. Patet ex hoc loco quia errant nimium qui gentem Hebraeorum a nomine Abraham esse cognominatam quasi Ebream putant, cum et ipse Abraham Hebraeus appellatur; videlicet ab Heber filio Jectan, cujus temporibus linguarum divisio facta est. Interpretatur autem Hebraeus Transitor, quod fidei ac meritis Abraham manifeste congruit. Transcendebat namque desideria temporalia, et de praesenti saeculo ad futura gaudia transire festinabat. Sanctus etenim habitator terrae non est, sed viator et advena, dicens suo Conditori, quoniam incola ego sum apud te in terra (0148C)et peregrinus sicut omnes patres mei. Non enim frustra, cum ambo fratres Abraham videlicet et Loth de Heber stirpe descenderint, non tamen ambo Hebraei, sed Abraham solus vocatus est; et hoc quoque nomen nascenti ex se Dei populo reliquit; sed quia ipse perfectius mundum transeat, ejusdemque transitus quasi haereditarium jus suos transmisit in posteros, designatur ex cognomine quid amplius fratre percepisset in munere. Et apte Abraham hoc loco primum Hebraeus, id est, Transitor appellatur, cum fratrem periclitantem ab hostibus erat erepturus, ut Scriptura tacite intimaret, quia illorum proprie est alios a periculis tentationum sua vel doctrina vel intercessione salvare, qui non ipsi tentamentis vitiorum enerviter (0148D)succumbere, sed haec alacri animo transcendere norunt. Liberavit autem Abraham Loth fratrem suum virum Deo devotum ab hostibus, liberavit et Sodomitas homines Deo multum odiosos, ut mystice praefiguraretur quia per merita et intercessiones ejus saepe et electi in populo Israel et reprobi de temporalibus essent malis erudiendi: cum non nisi electi solummodo ab aeterno possint interitu salvari. Notandumque quia manente adhuc, nec punita provincia Sodomorum, et propter reprobos Loth justus (0149A)temporalibus est damnis afflictus, et propter Loth justum reprobi sunt a temporalibus aerumnis, Deo miserante, subducti. At ubi reprobis civibus judicium ultimae districtionis incubuit, tunc nec justus sceleratorum poenis ullatenus attingi, neque mirabili ejus salvationi pravorum quispiam valuit participari, sed soli tunc boni salvati, soli sunt pravi perditi: in quo liquido mundi totius et status est expressus et finis, quia nimirum in hac vita nonnunquam et propter malorum viciniam temporaliter affliguntur boni, et propter viciniam bonorum eripiuntur ab adversitatibus temporaliter mali. At in articulo ultimi examinis soli aeternaliter perdentur iniqui, soli sine fine liberabuntur justi.

Quod cum audisset Abram captum videlicet Loth (0149B)fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo, et caetera. Miraculum quidem est divinae potentiae permaximum, quod cum cohorte tam modica tantam hostium stragem fecerit Abraham, sed altius sacramentum fidei, in qua nobis spiritalis est pugna superanda, continet numerus ille militum cum quibus superavit. Erant quippe trecenti decem et octo, quo nimirum numero signum victoriosissimae crucis et nomen Salvatoris nostri Jesu Christi, per quem hoc in munimentum nostrae salutis consecratum est, designatur. Si quidem apud Graecos trecenti per T litteram notantur, quae in crucis figuram aptatur. Nam si apicem in medio recepisset, non figura crucis, sed ipsum jam signum crucis manifeste cerneretur expressum. Decem vero et octo apud eos per (0149C)Ι et Η quae in nomine Jesu primae sunt litterae notantur: et ideo cum trecenti decem et octo Graece notantur, non multum distat ab eo ut crux Jesu legi possit. Bene ergo in trecentis decem et octo sociis vicit hostes, ac fratrem liberavit Abraham, ut mystice figuraret nasciturum de suo semine eum qui per passionem crucis mundum a morte revocaret; et ipse quoque nomine Salvatoris, id est, Jesus, sublimis atque omni mundo colendus emineret: sed et omnes qui ad salutem pertinerent, non nisi per hoc signum venerabile, perque nomen ejus terribile salutem esse consecuturos.

Et persecutus est eos usque Dan, et divisis sociis irruit super eos nocte, percussitque eos, et persecutus (0149D)est usque Hobal, quae est ad Laevam Damasci. Cuncta sacri eloquii series mysticis est plena figuris, nec tantum dictis et factis, sed et ipsis in quibus agitur locis ac temporibus congruit illud apostolicum, quia omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (I Cor. X, 11). Dan interpretatur Judicium, Hoba Condemnatio, Damascus Sanguinis poculum. Persequens ergo hostes Abraham invenit in Dan, et incautos securosque nocte percussit eos, qui usque ad id locorum saevisse gloriantes, quasi capta praeda laetabantur; quia peccatores quique et in hujus vitae divitiis atque in oppressione innocentium (0150A)se extollentes usque ad discrimen divini examinis de suis gloriari permittuntur operibus; sed cum caecitate improvida, quasi in media nocte positi, dixerint pax et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus: unde bene dicitur percussisse, persecutosque eos esse usque Hoba, id est Condemnationem, quae non alia condemnatio quam repentini et aeterni interitus debet intelligi. Quae est, inquit, ad laevam Damasci. Damascus, ut diximus, interpretatur Sanguinis poculum; quo nomine delectatio vitiorum recte significatur. Quid enim delectatio peccati nisi sanguinis est poculum, cum quis ea quae carnis sunt et sanguinis absque ulla retractatione complere studuerit? Et est Hoba ubi percussit adversarios Abraham ad laevam Damasci, quia damnatio (0150B)quae impios punitura est, in poenam eos perpetuam cum diabolo et angelis ejus, quae per laevam solet designari, retrudet. Est autem Damascus urbs nobilis Foenicis et Syriae quondam totius metropolis. Dan quoque Foenicis oppidum erat terminus Judaeae provinciae contra Septentrionem ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur: unde et Jordanis sortitus est vocabulum, qui fluit de Libano. Dan quippe unus est de fontibus ejus; alter vocatur Jor, quod interpretatur Rivus. Duobus ergo fontibus qui haud procul a se distant in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur.

At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum (erat enim sacerdos Dei altissimi) benedixit ei, et ait: Benedictus Deus Abram Deo excelso qui creavit (0150C)coelum et terram, et benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt, et dedit ei decimas ex omnibus. Notandum primo in hac lectione quia praemonstraverant patriarchae quod praedicant apostoli: Et si quid patitur, inquit Paulus, unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 25). Patiente quippe Loth adversa, compassus est Abraham; gaudentibus illis de ereptione ac victoria sua, congratulabatur Melchisedech, ac vincentem eum, qui pro fraternis aerumnis sese periculo dederat, coelesti benedictione perfundit: nec solummodo hominem victorem, sed et largitorem victoriae Dominum digna laude magnificat, juxta (0150D)illud evangelicum: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16). Deinde intuendum quod post certamen et victoriam benedicitur Abraham; et hoc a rege ac sacerdote Dei altissimi: quia et nos omnes ad promissionem patriae coelestis pertinemus, post labores bonorum operum benedictionem exspectamus regni perennis, quod nobis paratum est ab origine mundi per regem et sacerdotem magnum, Mediatorem videlicet Dei et hominum Jesum Christum; de cujus regno quod habet coaequale et coaeternum cum Patre dicit in psalmo: Dixit Dominus Domino meo, (0151A)Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1), et caetera: de cujus sacerdotio in quo sese obtulit hostiam Patri pro nobis, subdidit in eodem psalmo dicens: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ibid. 4). De cujus expositione versus et sacerdotio ac regno Domini Jesu Christi, quod in Melchisedech figuratum est, ideo nostram parvitatem hoc in loco brevissime loqui ac tractare oportet, quoniam Apostolus maximam partem epistolae ad Hebraeos de his sublimissime disputando atque explanando complevit, tantum vestigia ejus sectantes pauca de pluribus quae ille posuit hic inserere commodum duximus.

Itaque Melchisedech Dominum Salvatorem significat: (0151B)primum quidem, ut Apostolus ait, qui interpretatur rex justitiae, deinde autem rex Salem, quod est rex pacis (Hebr. VII, 2): quibus verbis beatus apostolus ita figuram Melchisedech qualiter sit intelligenda demonstrat, ut et nos apertissime doceat in litteris Testamenti Veteris non solum rerum, sed et nominum significationes quaerere. Sicut ergo Melchisedech vocabulo suo et persona sua Regem justitiae Christum, ita etiam vocabulo suae civitatis Ecclesiam sanctorum, civitatem videlicet magni Regis figurate denuntiat; de qua scriptum est: Et factus est in Salem, id est in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Salem autem ipsa est quae postea Hierusalem dicta a David rege, totius Judaeae provinciae metropolis facta est, eo quod ibi locum templi emerit, et impensas (0151C)structurae Salomoni filio dereliquerat, quae videlicet cuncta et alia innumera quae de eadem civitate facta vel dicta leguntur, ad Ecclesiam pertinere cunctis legentibus patet. Qui etiam genere suo sacrificii sui, cujus et Abraham dum benediceret participem fecit, oblationem Novi Testamenti praemonstravit, quam Dominus noster in sacramentum sui corporis ac sanguinis et ipse primus obtulit, et Ecclesiae semper in remissionem peccatorum offerendam reliquit: in cujus participatione singulari omnes promissionis filios benedicendos esse perdocuit: adeo ut nemo absque hujus consortio vitae consors possit esse perennis: Nisi enim manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, (0151D)non habebitis vitam in vobis: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI, 54). In magni ergo significatione sacramenti Melchisedech sacerdos benedixit Abrahae, proferens ei partem sacrificii, quod Domino in pane et vino obtulerat: typice nimirum insinuans quia non solum nos qui post passionem dominicam in carne venimus, sed et ipse Abraham qui acceperat repromissiones, et omne semen ejus electum per oblationem esse dominicae passionis aeterna benedictione donandum. Et quidem idem Abraham audierat a Domino: Et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Audierat: atque in te (0152A)benedicentur universae cognationes terrae; sed priusquam ullus ei filius, qui ejusdem benedictionis esset cohaeres, nasceretur; priusquam aliquam Deo hostiam pro donata benedictione gratias acturus offerret, occurrit Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum quae Deo obtulerat, et benedixit ei, ut patenter intelligeret quia promissam sibi benedictionem per Regem justitiae et auctorem summae pacis, per pontificem eximium, per sacrificium mysticum panis et vini, esset cum omni suo semine percepturus. Non ergo glorientur Judaei de sacerdotio Levitico contra Christianos, cum illi victimas carnium, nos panem et vinum Domino offeramus. Nostrum namque et tempore et dignitate sacrificium praestat: tempore videlicet, quia prius hoc obtulit (0152B)Melchisedech, quam illud Abraham vel qui ex eo de stirpe Levi venere pontifices: dignitate autem, quia de hoc non de illo dictum est ad Dominum Christum a Patre: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Quod et ipso opere esse completum, et nunc in toto orbe manifestum, non nisi stultus et impius negat. Constat ergo majorem fuisse Melchisedech sacerdotem Abraham patriarcha. Sine ulla enim contradictione, ut Apostolus ait, quod minus est a meliore benedicitur (Hebr. VII, 7). Majus sacrificium Melchisedech hostiis quae in sequentibus obtulisse legitur Abraham: quia hoc Dominus Christus, illud Aaron: hoc Novi Testamenti sacerdotes, illud Veteris erant oblaturi. Unde et bene subditur: Et dedit ei decimas ex omnibus. (0152C)Quod multum sublimiter intellexit atque exposuit Apostolus; ut decimas ei daret Abraham non solum pro se, verum etiam et pro omnibus eis qui ex se erant nascituri, in quibus fuerunt et ipsi sacerdotes qui decimas erant accepturi a populo: Per Abraham, inquit, et Levi qui decimas accepit decimatus est: adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech (Ibid., 9). Sicut ergo praecellebat tribus Levitica, id est sacerdotalis populus, a quo decimas accipiebat; sic et ipsis sacerdotibus ac levitis praecellebat Melchisedech, quando ab eis in patre Abraham accepit: adhuc enim in lumbis erant. Abraham quippe hoc loco populum Israel cum suo sacerdotio designat, porro Melchisedech (0152D)Mediatorem Dei et hominum cum sacerdotio quod et haeredibus Novi Testamenti reliquit, singulariter exprimit: Et benedicitur, ac decimatur a Melchisedech Abraham, quia ipsi etiam qui in lege ac Levitico sacerdotio praecipui exstiterunt, non nisi a Domino Jesu Christo benedicerentur, non nisi ad eum cuncta quae habere poterant virtutum referrent, et haec ipsius fuisse gratiae confiterentur, salvi esse potuerunt: unde et Petrus, clarescente jam gratia Evangelii, quasi sacerdotio quod secundum ordinem Melchisedech promittebatur futurum, ait aemulatoribus observantiae legalis: Quid tentatis Deum imponere jugum servitutis super cervices discipulorum, quod (0153A)neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Act. XV, 10). Dedit ergo Abraham decimas ex omnibus Melchisedech sacerdoti, a quo benedictionem acceperat: quia nimirum quod ille melioris intellexit sacerdotii typum et imaginem quam ipse praeferebat; hoc est quod ipse legalis, ille pontificatus evangelici figuram gerebat. Ipse enim temporale sacerdotium quod per successiones pontificum servaretur ex se erat generaturus; ille neque initium sacerdotii neque finem neque praecessorem neque successorem habuisse legitur: unde convenienter imaginem praefert illius cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Haec de Melchisedech paucis sint dicta prout (0153B)nostro operi sufficere videbantur. Caeterum qui plene de illo, deque eis quae figuravit ille sacramentis scire desiderat, totam ad Hebraeos Epistolam sedulus legat.

Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi (0154A)animas, caetera tolle tibi. Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem coeli et terrae quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt, et caetera. Diligenter notandum, et ad exemplum vitae moralis trahendum, quod Abraham qui quasi necessitatibus proximorum veraciter compatiens, pro liberando Loth se periculo obtulerat, quasi Deo devotus sacerdoti a quo benedicebatur decimas dederat: ipse quasi pecuniarum contemptor, aliquid de praeda quam eripuerat, etiam cum rex cui vicerat obtulisset, accipere renuit. Quasi justitiae amator militibus qui secum pugnaverant suas partes distribuere non neglexit. Merito talis conscientia ut ad arcem virtutum pervenire ocius possit, novis semper (0154B)gratiae supernae beneficiis adtollitur. Unde recte his ita transactis confestim dono coelestis oraculi ac divinae benedictionis compos efficitur, quae sequentis libri melius lectione consideranda et pertractanda servemus.

LIBER QUARTUS. (0153) (0153C)His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem, dicens: Noli timere, Abram, ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Benedictionem quam a sacerdote Melchisedech perceperat Abraham, hanc per se Dominus ipse confirmat. Dixerat quippe sacerdos: Et benedictus Deus excelsus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt (Gen. XIV, 20). Dicit Dominus: Ego protector tuus sum. Dixerat sacerdos: Benedictus Deus excelsus. Dicit ipse Deus: Et merces tua magna nimis. Mercedem autem dicit, non tantum dilectionis, quam fratri in angustia posito exhibuerat; sed et totius dilectionis, qua ipsi Domino ex quo patriam parentesque deseruerat, integro ex corde servierat.

Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi, (0153D)ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae, iste Damascus Elieser. Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen; et ecce vernaculus meus haeres meus erit. Non quasi dubius de promissis Dei, titubat; sed simpliciter interrogat quam sit mercedem a Domino percepturus, qui filium non habens, in quo haerede ac participe divinae promissionis exsultet, vernaculum suum potius sit habiturus haeredem. Vocabatur vernaculus ille duobus nominibus, id est, Damascus, Elieser, a quo Damascum civitatem et conditam aiunt et nuncupatam. Favens autem desideriis Abrahae Dominus, et hanc illi quam quaerebat mercedem promisit, cum protinus subjunxit:

Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de (0154C)utero tuo, ipsum habebis haeredem. Quod de Isaac et semine ejus dictum ratio probat; de quo postmodum audivit: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Neque enim filii concubinarum, etsi Abrahae semen sunt, haereditatis ejus participes esse potuerunt; et quoniam ad hanc haereditatem Deo dilectam in qua protectio divina, et merces esset magna futura, coelestes solum animae pertinent, apte subnectitur:

Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice coelum, et numera stellas, si potes, et dixit ei: Sic erit semen tuum. Stellis enim recte comparantur justi et electi; non solum quia sicut stellae ab hominibus dinumerari nequeunt; verum etiam quia coelesti sunt felicitate sublimes, quia abjecta vitae hujus et infima desideria magna mentis sublimitate transcendunt; (0154D)quia inter reprobos lucent tanquam luminaria in mundo, verbum vitae continentes. De qualibus et in fine recte dici possit: Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41). Quod autem ait: Sic erit semen tuum, non de illis solum dicit electis qui de ejus stirpe corporaliter erant nascituri, sed etiam de nobis, quibus ab Apostolo dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Gal. III, 29). Unde bene primum intro positus audivit: Sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis haeredem. Propter eos videlicet qui ex ejus semine prodeuntes, etiam promissae benedictionis ac haereditatis erant cohaeredes futuri. Postmodum vero educens foras eum, numerare stellas, si possit, imperat; Sic erit, inquiens, semen tuum (0155A)propter eos nimirum qui non ex ejus utero procreandi, sed ad ejus tamen erant semen ex toto orbe colligendi; juxta quod in Evangelio credenti centurioni, qui non carnaliter, sed spiritaliter ad semen Abrahae pertinebat, ait ipse Dominus: Dico autem vobis quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Eduxit enim eum foras ut in latitudine totius orbis semen se benedictionis accepturum esse disceret. Suspicere coelum jubet, et numerare stellas, ut in coelesti patria se hac haereditate locupletandum esse cognosceret.

Credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Hujus sententiae meminit Apostolus (Rom. IV, 3), propter Dei gratiam commendandam, ne circumcisio (0155B)gloriaretur, gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti: hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad justitiam, nondum fuerat circumcisus. Reputatur ergo fides ad justitiam, non otiosa et nuda, sed ea quae per dilectionem operatur; reputatur et ea quae etsi necdum operandi tempus habet, perfectam tamen operandi voluntatem habet. Reputata est namque fides latronis ad justitiam, quae etsi instante mortis articulo, nullum operandi tempus habere potuit, adeo perfecta tamen ab inspectore cordis judicata est, ut ipso die in habitatione paradisi cum ipso remunerata sit. Reputata est fides Cornelii ac domus ejus ad justitiam, adeo ut etiam ante lavacrum regenerationis donum sancti Spiritus acciperet; (0155C)quia nimirum mox concepta in corde, parata ad operandum per dilectionem erat. Sic et fides Abrahae quantum sufficeret reputari ad justitiam probavit, cum parata erat etiam unicum filium ad praeceptum Domini, in holocaustum offerre. Justus ergo ex fide vivit (Rom. I, 17), illa nimirum fide quae parata est per dilectionem operari, et si habet tempus, operatur.

Dixitque ad eum: Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. Quidam Ur nomen loci esse autumant, sed quia Ur interpretatur Ignis, magis intelligendum est juxta traditionem Hebraeorum, ut et supra diximus, de igne Chaldaeorum ereptus sit, qui eum, (0155D)dum ignem, quem ipsi pro Deo colebant, colere atque adorare respuisset, ignibus consumere voluerint, sed Deo illum protegente hoc perficere nequiverant.

At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam? Non est putandus Abraham postquam credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam, in fide defecisse, ut diceret: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? Non enim quasi adhuc incredulus, signum cui credat (0156A)inquirit, sed obsecrat ut ei rei quam crediderat aliqua similitudo adhiberetur, qua ejus modus agnosceretur; unde significantius vetus habet translatio: Dominator Domine, secundum quid sciam quia haeres ejus ero: sicut non est Virginis Mariae diffidentia cum ait: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco (Luc. I, 34)? quod enim futurum erat certa esse, modum quomodo fieret inquirebat. Et hoc cum quaesisset audivit. Denique et hic similitudo est data de animalibus, juvenca, et capra, et ariete, et duabus volucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum sciret quod futurum esse non ambigebat. Sequitur enim:

Respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trinam, et arietem annorum (0156B)trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec divisit per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit. Sive enim per juvencam significata sit plebs sub jugo legis posita; per capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem plebs etiam regnatura. Propterea trina dicuntur haec animalia, quia tertia aetate saeculi populus ille adolevit, ac terram repromissionis intravit. Prima quippe aetas ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad ipsum Abraham, tertia ab Abraham usque ad David; in qua de Aegyptia servitute salvatus, atque in terra promissionis populus ille translatus est. Sive aliud aliquid convenientius ista significent, nullo modo tamen dubitaverim spiritales in eo praefiguratos (0156C)additamento turturis et columbae; et ideo dictum est: aves autem non divisit: quoniam carnales inter se dividuntur, spiritales autem nullo modo, sive a negotiosis conversationibus hominum se removeant sicut turtur, sive inter illas degant sicut columba; utraque tamen avis est simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo, cui terra illa danda erat, futuros individuos populos promissionis, et haeredes regni in aeterna felicitate mansuri.

Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Divisae volucres hae, quae super ea quae erant cadavera descenderunt, non boni aliquid, sed spiritus indicant aeris hujus pastum quemdam (0156D)suum de carnalium divisione quaerentes; vel certe carnales ejusdem populi adversarios, qui juxta consilium Balaan arioli, de sceleribus eorum occasionem sibi victoriae aucupabantur, de quibus dicit propheta: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV, 19).

Abigebat autem eas Abram, quia ejus meritis saepe, et de angustia temporalium malorum, et de insidiis spirituum malignorum liberatus est Israel.

Quod vero subjungitur: Cumque sol occumberet, (0157A)sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum, significat circa saeculi hujus finem magnam perturbationem atque tribulationem futuram fidelium. De qua Dominus in Evangelio: Erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV, 21).

Dictumque est ad eum: Scito praenoscens, quia peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis, etc. Hoc de populo Israel qui fuerat in Aegypto serviturus apertissime prophetatum est. Non quod in eadem servitute sub Aegyptiis affligentibus quadringentos ille populus annos fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quadringenti sane dicuntur anni propter (0157B)numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint; sive ex hoc tempore computentur quo ista promittebantur Abrahae, sive ex quo natus est Isaac propter semen Abrahae de quo ista praedicuntur. Computantur enim ab anno septuagesimo et quinto Abrahae quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto, quadringenti et triginta anni, quorum Apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non infirmat ad evacuandam promissionem (Gal. III, 17). Jam ergo isti quadringenti et triginta, quadringenti poterant nuncupari, qui non sunt multo amplius; quanto magis cum aliquot jam ex isto numero (0157C)praeterirent, quando illa in visu demonstrata et dicta sunt Abrahae, vel quando Isaac natus est, centenario patri suo, a prima promissione post viginti quinque annos; cum jam ex istis quadringentis triginta, quadringenti et quinque remanerent, quos Dominus quadringentos voluit nominare.

Generatione autem quarta revertentur huc. Caath cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum, cujus filius Amram, cujus filius Aaron, cujus filius Eleasar, qui cum esset quartus a Caath, cum patre suo Aaron egressus est Aegypto; et illo in solitudine defuncto, ipse terram repromissionis intravit.

Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumigans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Haec caligo et clibanus (0157D)ignis post occasum solis factus, significat jam in fine saeculi per ignem judicandos esse carnales. Sicut enim afflictio civitatis Dei, qualis antea nunquam fuit quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est, propinquante jam fine saeculi; sic ad solis occasum, (0158A)id est, ad ipsum jam finem, significatur isto igne dies judicii dirimens carnales per ignem salvandos et in igne damnandos.

In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten. Fluvium Aegypti, hoc est Nilum, non dicit magnum sed parvum, qui dividit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est civitas Rinocorura. Pepigit ergo Dominus foedus cum Abram in die illo, quo ei hostias animantium et avium obtulerat; illud nimirum foedus, ut ipse ac semen ejus Domino vota orationum ac victimarum fideli semper corde offerret; et Dominus ipsi ac semini ejus terram Chanaan perpetuo possidendam donaret.

(0158B)Igitur Sarai uxor Abrae non genuerat liberos, sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, dixit marito suo: Ecce conclusit me Dominus ne parerem, ingredere ad ancillam meam, si saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem, quando habitare coeperat in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem, qui ingressus est ad eam; at illa concepisse se videns, despexit dominam suam, etc. De Agar et Ismael quomodo Synagogam et Vetus Testamentum designent, sicut Sara et Isaac filius ejus Ecclesiam ac Novum Testamentum, Apostolus ad Galatas plenissime disseruit. Quod autem ad rem pertinet gestam, nullo modo est inferendum, inurendum de (0158C)hac concubina crimen Abrahae, usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem; nec insultans, sed potius obediens conjugi, quae suae sterilitatis credidit esse solatium, si fecundum ancillae uterum, quod natura non poterat, voluntate fecerat, suum; et eo jure, quo dicit Apostolus: Similiter et vir non habet potestatem corporis, sed mulier (IV Cor. VII, 4), uteretur mulier ex altera ad pariendum, quod non poterat ex seipsa. Denique cum ancilla gravida superbiret dominae sterili, et hoc Sara suspicione muliebri, viro potius imputasset, etiam ibi demonstravit Abram non se amatorem, sed liberum fuisse genitorem, et in Agar Sarae conjugi pudicitiam custodisse, nec voluntatem suam, sed voluntatem illius implevisse. Ait enim: (0158D)Ecce ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet.

Cumque invenisset eam angelus sedentem juxta fontem aquae in solitudine quae est in via Sur, dixit ad eam: Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? Consequenter Aegyptia in via Sur, quae per eremum ducit ad Aegyptum ire festinabat. Extenditur enim (0159A)desertum Sur usque ad mare Rubrum, quod ad Aegypti confinia pervenit.

Ecce, ait, concepisti, et paries filium, et vocabis nomen ejus Ismael. Ismael interpretatur Exauditio Dei, causaque nominis exponitur, cum protinus subinfertur: eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Notandum autem quia hic primus antequam nasceretur, secundus Isaac a Domino nomen accepit, certi utique gratia mysterii, quia et Veteris Testamenti, quod significatur in Ismael; et Novi, quod in Isaac, haeredes ante saecula fuerunt in divina electione praecogniti.

Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Significat semen (0159B)ejus habitaturum in eremo, id est, Saracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes quibus desertum ex latere jungitur incursant, et expugnantur ab omnibus: sed haec antiquitus. Nunc autem in tantum manus ejus contra omnes, et manus sunt omnium contra eum; ut Africam totam in longitudine sua ditione premant, sed et Asiae maximam partem, et Europae nonnullam omnibus exosi et contrarii teneant. Quod autem dicit: Figet tabernacula; morem gentis antiquum ostendit, quae in tabernaculis semper, non in domibus, habitare solebat.

Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me, propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Patet ex his (0159C)verbis quod Agar non faciem angeli loquentis secum, sed posteriora tantum a se abeuntis videre potuit: quem tamen se miserando vidisse et hunc viventem, id est, verum esse Deum, vel in persona viventis Dei ad se venisse cognovit. Mira autem feminae prudentia, vel potius non miranda, quoniam ad Abrahae familiam pertinebat, quod puteum, juxta quem oraculo divino confortata est, a vocabulo ejusdem Dei cognomen habere voluit; quasi palam intelligens quod puteus ille profunda divina dispositionis arcana designaret, quibus afflictioni ejus misereretur, eamque ad dominam redire praeciperet; ac sobolem ejus magnam futuram esse praediceret: et sicut in puteo sive fonte illo, ut supra nominatus (0159D)est, vivam ac perennem videbat aquam; ita altitudinem divinae substantiae semper viventem ac sine fine atque principio manentem intellexit, atque ab ea puteum recte cognominandum credidit. Cui figurae congruens Psalmista, cum dixisset: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2); continuo subdidit: Sitivit anima mea ad Deum vivum. Ut colligeremus quia sicut fontes vivas et indeficientes aquas habent, ita Deus vitam habeat in se manentem. Notandum autem quod puteus Agar inter desertum Cades et Barad hodieque demonstratur, et (0160A)merito; in testimonium videlicet fidei et confessionis ejus.

Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens, ambula coram me, et esto perfectus, ponamque foedus inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Unde centenario Abrahae nomen amplificatur, testamentum circumcisionis datur, Isaac nasciturus promittitur, ut in magno mysterio contenarius filium promissionis jam circumcisus accipiat. Ambulat autem coram Domino, ut possit esse perfectus, qui omnibus momentis in conspectu Divinitatis se consistere et quasi in obsequium ejus positum se esse meminit; quomodo Elias qui ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, (0160B)1); semper se ad divinum promptum obsequium, praesentiam sui Conditoris in mente habere signavit; et quia primus perfectionis gradus humilitas est, recte subjungitur:

Cecidit Abram pronus in faciem. Legimus autem in prioribus sacrae historiae locis viros sanctos Dominum invocasse, ei hostias laudis obtulisse, innocentes in conspectu ejus vixisse, nullum vero ante Abram pronum in faciem coram Domino corruisse. Verum ille quo altiora prioribus dona percepit, eo majores largitori donorum gratias sese humiliando reddidit; et quia suae fragilitatis cadens in terram humiliter meminit, mox divinae potestatis eminentiam sublimiter agnoscere meruit. Nam sequitur:

Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum. (0160C)Quid est enim Domino dicere: Ego sum, nisi statum aeternitatis suae, qua semper idem est, manifeste denuntiare? De qua dicit et Psalmus: Tu autem idem ipse es (Psal. CI, 28). Huic autem loco concinit illud Evangelii ubi dixit Dominus Judaeis: Antequam fieret Abraham ego sum (Joan. VIII, 58). Apparens enim in carne docuit se ipsum esse qui in spiritu quondam apparuerat Abrahae, cum idem testimonium essentiae suae, quod perhibuerat Abrahae, repetit perhibendo Judaeis; sed Judaei, quia audierant: Antequam fieret Abraham ego sum, turbabantur; Abraham quoniam audivit: Ego sum, laetabatur, nec dubitabat quod antequam ipse fieret, Deus erat; unde et ipse quia verbum divinae aeternitatis fideliter (0160D)audivit; accepit in augmentum praemii, ut pater multarum gentium et vocaretur et esset. Porro Judaei, quia audita divinitatis arcana capere non poterant, ejecti de stirpe Abrahae, et inter genimina sunt viperarum computati: Denique tulerunt lapides ut jacerent in eum; at ille abscondit se ab eis, et exivit de templo (Joan. VIII, 59), ut videlicet a lapideis cordibus eorum absconsus, et exiens ad revelandam gentibus suae majestatis agnitionem veniret. Nam et tunc egressus de templo caeco nato lumen reddidit. In figuram videlicet gratiae, qua illustraturus erat corda gentilium. Sequitur:

(0161A)Erisque pater multarum gentium, nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Quia beatus Abraham cognationem ac domum patris sui ad imperium Domini deseruit, merito et hoc in munere retributionis accepit, ut pater multarum gentium existat; adeo utique multarum, ut non solum earum quae ex ejus semine secundum carnem prodirent; sed et earum quae aliunde originem carnis ducentes, fidei et obedientiae ejus vestigia sequerentur, sicut Apostolus ad Romanos scribens plenissime exponit. Sciendum autem quod Abram Pater excelsus, Abraham vero Pater multarum dicitur, ut subintelligatur, gentium.

Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno; (0161B)ut sim Deus tuus et seminis tui post te. Vetus translatio habet: Et statuam testamentum meum. Notandum autem quod ubicunque in Graeco legimus testamentum, ibi in Hebraeo sermone sit foedus, sive pactum, id est, berith. Non est autem mirandum quare testamentum sive pactum Dei sit cum Abraham et semine ejus foedere sempiterno, ut sit Deus eorum: quia nimirum hoc foedus, et toto tempore vitae hujus sine ulla intermissione in generationibus electorum sese ex ordine sequentium servabitur, et in futuro saeculo sine ullo fine celebrabitur. Quod vero sequitur:

Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam. Operosiore expositione indiget quomodo accipiatur (0161C)impletum, sive adhuc exspectetur implendum, cum possessio quaecunque terrena, aeterna cuilibet genti esse non possit. Sed sciendum est aeternum a nostris interpretari quod Graeci appellant Aeonion, quod a saeculo derivatum est. Aeon quippe Graece seculum nuncupatur. Sed non ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa quae in hoc saeculo sic aguntur, sicut brevi etiam tempore transeant. Aeonion autem quod dicitur, aut non habet finem, aut usque in hujus saeculi tenditur finem. Et ideo, sicut et supra diximus, terra Chanaan in possessionem aeternam semini datur Abrahae, quoniam in ea Christiani usque ad finem saeculi hujus, sive de Judaeis, (0161D)sive de gentibus, semen videlicet Abrahae nunquam defuturi esse creduntur.

Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis; hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum; et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Benigna provisione Dominus primo pactum gratiae suae statuit beato Abrahae et semini ejus; ac deinde ab illis pactum obedientiae requirit: ut minus videlicet terreat labor certaminis, audito prius praemio perpetuae (0162A)remunerationis. Circumcidi ergo praecipitur caro praeputii, in signum foederis inter Deum et homines, ut hoc signo admonerentur fideles illius temporis, mundandos se ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficiendam sanctificationem in timore Dei; sed et altiore mysterio fiebat circumcisio illa carnalis in signum foederis inter Deum et semen Abrahae, quia nimirum in illius foederis signum data est, de quo supra dictum est eidem Abrahae: Atque in te benedicentur universae cognationes terrae; quod ad gratiam novi testamenti pertinere nemo fidelium dubitat. In hujus ergo foederis signum nemo fidelium dubitat, quod circumcisus est Abraham et semen ejus in carne praeputii sui, ut praefiguraretur typice nasciturus de illius semine, qui electos suos ab omni macula peccatorum expurgaret, (0162B)ac perpetua benedictione donaret; cujus expurgationis sacramento congruit apte quod sequitur:

Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Octava etenim die Dominus, id est, post sabbatum resurrexit a mortuis, in cujus passionis ac resurrectionis exemplum baptizamur a vetustate vitiorum absoluti, quasi spiritali circumcisione renovemur; exponente Apostolo ac dicente: Quicunque enim baptizamur in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3); qui etiam numerus tempori nostrae resurrectionis potest aptissime congruere, quando immortalitate carnis quam per mortem deposuimus universaliter induti, nec peccati aliquid (0162C)ultra in carne, nec corruptionis sumus aliquid passuri. Nam et nostra resurrectio octavi diei numero non incongure figuratur; quia post sex saeculi hujus aetates et septimam sabbatismi, id est, requiei animarum, quae nunc in alia vita celebratur, futura est. Octava ergo die circumcidi praecipiebantur infantes in signum foederis divini ut indicaretur mystice quia omnes electi per gratiam Dei in hoc numero essent a cunctis iniquitatibus absolvendi, a cuncta corruptione carnis emundandi, ab ipsa morte etiam quam per reatum primae praevaricationis incurrerunt liberandi.

Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur, et quicunque non fuerit de stirpe vestra. Significat gratiam regenerationis (0162D)et immortalitatis ad omnes pertinere fideles, sive ex stirpe Abraham, seu aliunde carnis originem ducant.

Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. Quo foedere utique significatur quod carnem vestram et animam simul perpetua sim innovatione atque immortalitate vestiturus.

Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. Hac sententia majus ejusdem circumcisionis arcanum proditur, qui non solum futurae in Christo innovationis signum est, sed et factae in (0163A)Adam transgressionis abolitio; quod enim nunc facit baptismum in fide Christi, hoc fecit ex illo tempore circumcisio in die octava, qua resurrectio Christi designata est; excepto quod circumcisis necdum regni coelestis parebat ingressus, priusquam resurgens a morte Dominus omnibus electis ejusdem regni januam ad coelos ascendendo reseraret. Propter quod maxime die circumcidebantur octava; ut significaretur eos non nisi per effectum dominicae resurrectionis veraciter ab omni vitiorum labe purgandos. Potest autem movere quomodo dicatur, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit, cum haec nulla culpa sit parvuli, cujus dixit animam perituram, nec ipse irritum fecerit pactum Dei, sed majores qui eum circumcidere non curarunt; (0163B)nisi quia etiam parvuli non secundum suae vitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem, omnes in illo uno pactum Dei irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Quia ergo circumcisio signum regenerationis fuit, et non immerito parvulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est pactum, generatio disperdet nisi liberatio liberet; sic intelligenda sunt haec verba divina tanquam dictum sit: Qui non fuerit regeneratus, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum Dei irritum fecit; quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccavit.

Dixitque Dominus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram, et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium, cui benedicturus sum, eritque in (0163C)nationes, et reges populorum orientur ex eo. Hic apertiora promissa sunt de vocatione gentium in Isaac, id est, in filio promissionis, quo significatur gratia non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamvis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur, ubi tamen evidens opus Dei est, vitiata et cessante natura, ibi evidentius intelligitur gratia; et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum est, ideo nunc imperata circumcisio est. Quando de Sara promissus est filius, parentum mutantur et nomina, omnia resonant novitatem, et in Testamento vetere obumbratur Novum. Interpretatur autem Sarai Princeps mea, Sara autem Princeps causaque nominis immutati haec est quod antea (0163D)dicebatur Princeps mea, id est, unius tantummodo domus materfamilias, postea vero dicitur absolute Princeps; sequitur enim:

Et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Signanterque non ut in Graeco legimus: dixit Deus ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabitur Sarai; in Hebraeo habetur non vocabis nomen ejus Sarai; id est, non dices ei Princeps mea es: futura quippe omnium gentium jam princeps esse, unde et Apostolus Petrus mulierum vitam instituens ait: Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Domino, ornabant se subjectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae dominum eum vocans; cujus estis filiae benefacientes, (0164A)et non perturbationem timentes ullam (I Petr. III, 5).

Cecidit Abraham in faciem, et risit dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Risus Abrahae exsultatio est gratulantis, non invisio diffidentis: verba quoque illa quae dicebat in corde suo non sunt dubitantis, sed admirantis; attestante etiam Apostolo qui de ipso loquens ait: In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confirmatus est in fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecunque promisit potens est et facere (Rom. IV, 20).

Et ait Dominus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac. Isaac interpretatur Risus, nec dubitandum est eum ita vocatum (0164B)ab eo, quod, audita ejus nativitate, Abraham riserit in corde suo. Risus autem ille decenter significat gaudium Novi Testamenti, in quo filii promissionis, inhabitante in eis Domino, in aeternum exsultabunt.

Quod enim sequitur: Et constituam pactum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum, etc. Semen ejus dicit in eis qui, fidem imitando Abrahae, merentur audire a Domino: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 21); qualibus se jungens Apostolus ait: Nos autem secundum Isaac promissionis filii sumus (Gal. IV, 28). Specialiter autem nomen Isaac, id est risus, qui ex promissione nascitur, congruit Mediatori Dei et hominum, de cujus nativitate dixit angelus pastoribus: Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Luc. II, 10).

(0164C)Nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem sui praeputii, et Ismael filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. Unde centenarius erat Abraham, et Ismael tredecim annorum quando circumcisi sunt: ut post annum nato Isaac Abraham centum annorum aetate, et Ismael quatuordecim, id est, bis septem, annorum perfecte complesset? in magno utique mysterio: quia videlicet Isaac Novi Testamenti, et Ismael Veteris tenuere figuram. Isaac namque cum natus est, centenarius erat pater ejus, ut insinuetur gratia Novi Testamenti ad haereditatem regni coelestis filios suae promissionis adducere. Centenarius quippe numerus, ut saepe dictum est, in computo articulari de sinistra transit in dexteram, et superna Hierusalem mater nostra coelestis merito (0164D)per dexteram signatur; nam et quibuscunque hanc intrare conceditur, ad dexteram sunt Judicis in novissimo examine staturi. In qua nativitate ejusdem Isaac duas annorum hebdomadas impleverat Ismael; propter videlicet sacramentum sabbati, quod in Veteri Testamento servabatur; ut incipiente anno quintodecimo, quasi in signum resurrectionis, verae videlicet circumcisionis, nasceretur Isaac; ubi typice claresceret quia transeunti legali observantiae, quae per Moysen data est succederet gratia et veritas quae per Jesum Christum facta est. Nato ergo Isaac, qui gratiam Novi Testamenti praefigurabat, Ismael frater ejus major, qui Testamentum Vetus designabat, septenarium (0165A)in sua aetate numerum compleverat; quoniam observantiam legis, in qua maximum locum sabbatum tenebat; usque ad tempus gratiae decebat extendi; quod autem geminatus est idem numerus septenarius ad perfectionem ejusdem sacramenti pertinet; quod lex Dei nos et a servilibus, id est, a malis operibus in corpore, et a noxiis cogitationibus in mente, feriatos esse desiderat. Geminatur numerus septenarius, quia lex et in hac vita suis sequacibus requiem corporibus praecipit, et in futura vita requiem habendam promittit animarum; nato Isaac et primum suae aetatis annum inchoante, Ismael inchoat quintum decimum, quia apparente gratia Evangelii, et ipsa quoque lex spiritaliter intellecta, coelestibus sacramentis plena fuisse, et gloriam resurrectionis praedicasse reperta (0165B)est; quod autem postmodum adulto Isaac, ad praeceptum Sarae ejectus est cum matre sua Ismael, nequaquam debet putari qui Vetus Testamentum significet abolendum per successionem Novi Testamenti; sed potius quod carnalis observantia legis cum his qui eam carnaliter, etiam coruscante gratia Evangelii observandam contendunt, sit ab Ecclesiae finibus expellenda; ipsa autem spiritali sensu intellecta nec unum iota, neque unum sit apicem perditura, donec omnia fiant.

Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei, etc. Haec apparitio Domini cunctis superioribus, quibus beato Abrahae toties visus est, constat esse sacratior. (0165C)Et recte post acceptum circumcisionis sacramentum, post amplificatum nomen quo futurus pater omnium gentium signabatur, secretiora Dei arcana cognoscit, quorum videlicet arcanorum quia non solum circumcisio, sed et praeputium particeps esse debuit, recte apparitio in convalle Mambre facta esse memoratur, Mambre namque, ut supra legimus, genere quidem Amorrhaeus, sed cum fratribus suis foederatus erat Abrahae; unde apte convallis Mambre nostram designat humilitatem, qui de gentibus originem carnis habentes, patrem in spiritu ac fide habemus Abraham, quibus dicit Apostolus trahens ex Abraham et carnis et virtutis originem: Annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis; quod vidimus et audivimus (0165D)annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum (I Joan. I, 2). Et quidem in hac lectione, excepto spiritali intellectu, multum aedificat legentes, quod Abraham ignotos viros aspiciens, statim cucurrit in occursum eorum quasi peregrinis hospitalitatis gratiam praebiturus; quod appropians eis humiliter adoravit in terra, quod ministerium suum eos exspectare atque accipere rogavit, quod consentientibus festinus exhibuit; neque hoc per servos et ancillas, sed per seipsum et Saram complevit. Mirum namque, si non homines, eos cum primo vidisset, credidit, cur ac lavandum pedes eis afferre voluerit aquam; quomodo requiescere sub arbore (0166A)quasi in ambulando fessos; quare corpus correficiendo confortare, quasi jejunio laborantes, rogaverit. Si quis vero hanc lectionem altius discutere quaerit, totam spiritales redolere sensus inveniet. Nam quod Abrahae sedenti in ostio tabernaculi sui Dominus apparuit, multum congruit devotioni ipsius Abrahae, simul et omnium ejusdem promissionis haeredum, qui peregrinos se hujus saeculi et incolas, cives vero alterius vitae, hoc est patriae coelestis, esse testantur. Tabernaculis vero in itinere vel in bello, domo autem in patria uti solemus, in quo mysterio etiam Isaac et Jacob in tabernaculis habitasse leguntur. Manet autem in medio tabernaculi sui quicunque et peregrinum se, nec semper victurum in hoc saeculo novit, et nihilominus quantum valet (0166B)saeculi negotiis atque illecebris sese implicare non erubescit. Abraham vero et ejus sequaces qui necessitate tantum, non autem et voluptate, quae mundi sunt agunt, quasi in ostio tabernaculi sui sedent, quia jam jamque exire de mundo parati, ingressum vitae sequentis laetanti semper animo atque ad futura praemia extento praestolantur. Et bene additur, in ipso fervore diei; fervor quippe diei, in quo Abraham in ostio tabernaculi sui sedebat, virtutem designat dilectionis, qua ipse in mente respectu Solis justitiae ardebat, talisque status et loci et temporis decebat eum qui Dominum erat visurus, et ejus colloquio fruiturus, in quo et advena mundi hujus figuraretur, et verae coelestis gratiae luce irradiatus, et amore divinae contemplationis inhianter accensus.

(0166C)Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum, quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terra et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, etc. Quod tres viri ei apparuerunt, mysterium est sanctae Trinitatis; denique cum tres vidisset, unum adoravit, et precatus est Dominum, quia etsi in personis est Trinitas, in divinitate est tamen una et coadoranda Dominantis aequalitas, sicut etiam in Isaia cum angelicae virtutes gloriam sanctae Trinitatis canerent dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, mox unitatem dominationis ac deitatis subjungunt addentes: Dominus Deus omnipotens, plena est omnis terra gloria ejus. Et bene dicitur quia visurus angelos e evaverit oculos Abraham, (0166D)quia nimirum necesse est ut qui cives coeli videre, qui divinae Majestatis gloriam et arcana nosse concupiscit, omnem mentis intuitum ab infimis desideriis erigat, ac sedula intentione ad lucem veri Solis aperiat. Bene subinfertur quia cum vidisset angelos, cucurrit in occursum eorum, adorans, eosque ne se transirent rogavit, quia necesse est ut quotiescunque gustum aliquem internae dulcedinis animo concipimus, mox omnibus votis ac promptis bonorum operum gressibus satagamus, ne nos citius eadem dulcedo relinquat; sed quae ad tempus gustata est, memoria supernae suavitatis mentes nostras aliquanto (0167A)diutius reficiat, atque ab hujus mundi delectationibus et curis abstractas in aeternorum contemplatione suspendat. Movet forte aliquos quomodo vel in hac lectione Abraham, vel in sequente Loth angelos videns, hospitio quidem quasi homines susceperit, et quasi mortales cibis humanis, refecerit, cum quibus tamen quasi cum Deo loquebantur, eorumque verba non aliter quam oracula coelestia susceperunt. « Sed credibile est, » ut sanctus Augustinus ait, « quod et Abraham in tribus, et Loth in duobus viris Dominum agnoscebant; cui per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines esse arbitrarentur. Neque enim aliam ob causam sic eos susceperunt, ut tanquam mortalibus, et humana refectione indigentibus, ministrarent; sed erat (0167B)profecto aliquid quo ita excellebant, licet tanquam homines, ut in eis esse Dominum sicut esse assolet in prophetis, hi qui hospitalitatem illis exhibebant dubitare non possent; atque ideo et ipsos aliquando pluraliter, et in eis Dominum aliquando singulariter, appellabant. Angelos autem fuisse Scriptura testatur, non solum in hoc Genesis libro, ubi haec gesta narrantur, verum etiam in Epistola ad Hebraeos, ubi cum hospitalitas laudaretur: Per hanc, inquit, etiam quidam nescientes hospitio angelos receperunt (Hebr. XIII, 2). » Verum in hac susceptione et hoc sentire congrue potest, quia divinitus sit procuratum ut angelos videntes patriarchae velut homines quidem susciperent, sed tanquam Deum venerarentur, (0167C)quatenus per distinctionem talis obsequii ac devotionis praefiguraretur quandoque futurum, ut ipse Dominus in carne apparens cibis satiaretur carnalibus et hospitio reciperetur humano. In quo tamen hospitio magis evangelizandi et infirmos sanandi quam manducandi ac bibendi operam daret, sicut saepissime factum evangelica testatur historia. Denique expositores sacrarum litterarum hoc in loco intellexere completum quod ait Dominus Judaeis: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Diem quippe Domini vidit, cum tres angelos videns, unum adoravit, et allocutus est Dominum, quia in trium distinctione personarum unius cognovit essentiam majestatis.

(0167D)Refecit eos epulis appositis, quia intellexit eum de suo semine nasciturum, qui cum sit Deus ante saecula, Patri consubstantialis, homo in fine saeculorum verus, veraciter inter homines conversaturus appareret; cibi autem quibus eos refecit, et ipsi spiritalibus sunt pleni sacramentis, de quibus ita memoratur:

Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcineritios panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero, qui festinavit et coxit illum. Ubi primo (0168A)notandum quia cuncta velociter aguntur velut vere in ministerium divinae susceptionis; festinat Abraham, accelerare jubet Saram, properanter famulus injunctum complet officium, ut patenter innotescat quia beatus Abraham veraciter, juxta vocem Domini, exsultavit ut videret diem ejus, et vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56). Sed et omnes qui respectu divinae gratiae tanguntur in animo, confestim in obsequium supernae voluntatis laetis bonorum operum et cogitatuum passibus exsiliunt, seque ac suos auditores ad accelerandam observationem mandatorum coelestium sedula exhortatione provocant.

Simila ergo quam commiscuit Sara ut reficeret angelos, interna est dulcedo sermonis Dei, quam coelesti Jerusalem, sanctae videlicet Ecclesiae, pollicetur propheta, (0168B)dicens de Domino: Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satians te (Psal. CXLVII, 14). Statimque qui esset adeps frumenti, manifestius exponens, adjecit: Qui emittit eloquium suum terrae. Tria sunt autem sata ejusdem similae, quia in Scriptura sacra triplex est sensus intelligentiae, historicus videlicet, allegoricus et anagogicus; verbi gratia: Domine, dilexi decorem domus tuae (Ps. XXV, 8); juxta historiam decorem domus, quam fecit Salomon Domino, inviolabilem permanere desiderabat; laudante eum in illa populo ejus. Juxta allegoriam, decorem sanctae Ecclesiae per orbem universum fulgere desiderabat, cui dicit Apostolus: Vos enim estis templum Dei (II Cor. VI, 16). Juxta anagogen, id est, sensum ad superiora ducentem, cupiebat videre decorem (0168C)patriae coelestis domus, scilicet non manufactae, sed aeternae in coelis. Hujus mensurae triformis et in evangelica parabola facit Dominus mentionem: Simile est, inquiens, regnum coelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Fermentum namque evangelicum mulier in farinae satis tribus abscondit ut totum fermentetur, cum sancta Ecclesia, quam hoc in loco Sara significat, sive historiam in Scripturis praedicet, sive allegoriam revelet, seu ad superna contemplanda oculum suae expositionis attollat, semper ut dictis suis virtutem sive Dominicae seu fraternae charitatis instituit. Neque ullatenus se Scripturam recte intellexisse quisquam putet, in qua (0168D)institutionem charitatis invenire non potuit. Satum est autem genus mensurae apud Palaestinos, unum et dimidium modium capiens:

Quod autem Sara subcineritios facit panes, multum ad rem pertinet. Subcineritii panes dum coquuntur, ipsi quidem cum igni coquuntur, latent in abdito, sed solus qui super aggregatur cinis intuentium oculis patet, at ubi cocti fuerint, removetur cinis, ac mundi ante ora vescentium panes transferuntur, quia nimirum eloquia Domini igne sunt examinata (Ps. XVII, 31), videlicet Spiritus sancti, per quem Scriptura ipsa confecta est; sed aliquoties vilitate ac simplicitate (0169A)styli ipse in se scientiam in tantum obtineat, ut quid in se fervoris spiritalis, quantum alimoniae coelestis habeat, non facile luceat; at dum, ablato velamine litterae, per ministerium praedicatoris suavitas sensus spiritalis auditorum cordibus reseratur, quasi excusso cinere, panes dulcissimi reficiendis fidelibus offeruntur.

Vitulus quoque tenerrimus et optimus quem de armento tulit Abraham, ipsum Mediatorem Dei et hominum significat, quem pro revertente a se filio juniore, id est populo gentium, juxta parabolam Evangelii, pater clementissimus mactavit. Ipse namque est vitulus de armento tenerrimus et optimus, ad occidendum coquendumque singulariter coeli civibus assumptus, quia de omni humano genere solus est specialiter (0169B)electus, cujus sanguine mundus redimeretur, et per quem instaurarentur non solum quae in terra, sed etiam quae in coelis sunt in ipso, ut Apostolus ait. Qui videlicet vitulus recte tenerrimus et optimus dicitur. Quid enim tam tenerum tamque optimum, quam est ille qui humiliavit se pro nobis erigendis: Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Psal. II, 8)?

Tulit quoque butyrum, et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis. Per lac primordia et velut elementa legis Mosaicae, per butyrum evangelicae perfectio doctrinae; per lac simplicitas litterae in Scripturis, per butyrum virtus sensus mystici qui de littera generari solet exprimitur. Vel certe lac initium (0169C)fidei, butyrum perfectionem operis quae ex fide creatur insinuat. Quae cuncta Abraham posuit coram viris quos susceperat, ut significaret filios promissionis epulas spiritales Domino semper oblaturos, panes videlicet lectionum sanctarum, vitulum dominicae Incarnationis, lac fidei sive historicae perfectionis; butyrum sensuum sive operum bonorum, ubi bene adjungitur:

Ipse vero stabat juxta eos sub arbore, quia nimirum ita epulis fidei et virtutum Dominum bene vivendo pascere, id est delectare, debemus, ut semper nos in conspectu ejus assistere meminerimus, juxta illud beati Eliae: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (III Reg. XVII, 1). Et sicut Psalmista: In conspectu, inquit, angelorum psallam tibi (Ps. CXXXVII, 1). Et (0169D)hoc sub arbore dominicae passionis, dicentes cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14).

Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est, cui dixit: Revertar ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Ambo quidem domini domus, et Abraham videlicet et Sara cum summa festinantia refectionem praeparant; sed quasi in domo bene disposita Abraham cum paratis epulis (0170A)audentior ad Dominum accedit; Sara timore ac verecundia muliebri sese in tabernaculo, imo post ostium tabernaculi cohibet, nec jam appropiare audet, sed de abditis quae vir suus cum Domino loquatur auscultat. Ideoque quoniam et devota Deo, et suo bene subdita erat marito, gaudium partus quod multum desiderabat audivit; nec quidem cujuslibet partus, sed illius in quo benedictionem et ipsa in futuro et omnes acciperent nationes. Bene autem postquam comederant angeli, filium suis hospitibus promittunt nasciturum, quia cum epulas bonae nostrae operationis et fidei Dominus susceperit, gratia nos suae benedictionis remunerat. Comederunt autem angeli, vel potius comedisse videbantur, ut sanctus Raphael exponebat Tobiae, ut sacramentum dominicae (0170B)Incarnationis, in qua ipse magni consilii Angelus tanquam homo erat manducaturus, non solum visibiliter apparendo, sed etiam ad mensam hominum residendo ac manducando, figurarent; sed illi, sicut idem Raphael ait, cibo invisibili, id est qui ab hominibus in carne degentibus videri non potest, utebantur, videlicet gaudio contemplationis; de qua et Dominus in Evangelio: Quia angeli, inquit, eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10); semper etenim vident, hoc est etiam cum ad nos aliqua ministraturi foris veniunt; credibile est autem quod esca quam manducabant, statim ut spiritale vel aetherium corpus eorum contigit, velut aqua ardenti flammae injecta, consumpta fuerit, et non sicut aqua arenti terrae infusa (0170C)ad reficiendum corpus eorum profecerit, quomodo in nobis, cum manducamus, fieri solet.

Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. Ad faciendam auxesin potentiae coelestis, ambos dicit esse seniores, et insuper Saram, cum fuisset sterilis, tum etiam cruore menstruo jam destitutam, propter quod jam parere non posset, etiamsi sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit provectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de juvene parere potest, de seniore non potest; quamvis adhuc possit ille senior, sed de adolescentula gignere, sicut Abraham post mortem Sarae de Cethura potuit, quia vividam ejus invenit aetatem; hoc ergo est quod nimirum commendat Apostolus cum ait: Qui praeter spem in spe (0170D)credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum; et non infirmatus in fide non consideravit corpus suum jam emortuum, cum fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae, in promissione etiam Dei non haesitavit (Rom. IV, 18). Ad hoc enim dicit Abrahae jam corpus fuisse emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset: ad aliquid enim emortuum corpus intelligere debemus, non ad (0171A)omnia; nam si ad omnia, non jam senectus vivi, sed cadaver est mortui.

Quae risit occulte dicens: Postquam senui et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Hujus sententiae meminit apostolus Petrus, cum mulieres viris suis obtemperare admonens adjecit: Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans. Videtur autem simile huic loco quod supra de Abraham legitur, quia audito Sarae partu, ceciderit in faciem, et riserit in corde suo dicens: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? addiditque dicens ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te! verum quia Apostolus dicit quod Abraham non haesitaverit diffidentia, Saram vero haesitasse, sequens Domini sermo manifestat, dicentis ad Abraham:

(0171B)Quare risit Sara dicens: Num vere paritura sum anus? Restat intelligi quod audito quia Sara paritura esset filium, et Abraham prius riserit admirans in gaudio, et ipsa Sara postmodum dubitans in gaudio; cujus tamen dubietas, continuo, data ratione divinae potentiae, ablata est, dicente ad eum angelo:

Nunquid Deo est quidquam difficile? Juxta condictum revertar ad te, hoc est eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. Qua audita sententia, adeo dubietate omni remota, in fide confirmata est, ut merito de illa dicat Apostolus: Fide et ipsa Sara virtutem accepit ad emissionem seminis. Quod autem dicit revertar ad te, et adjunxit vita comite, humano quidem more loquitur, quasi diceret: Si vita comes fuerit. Sed altius intelligendum quod angeli semper (0171C)vita comite sive in coelis conversentur, seu ad terras descendant, illa utique vita quae dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; cujus videlicet vitae visione atque illustratione et angeli et homines sancti fiunt perpetuo beati. Comparandus sane videtur hic locus a contrario factis protoplasti; ille etenim post reatum praevaricationis non vidisse Dominum Deum, sed vocem tunc deambulantis in paradiso perhibetur audisse; hic futurae benedictionis fide, spe ac dilectione, accensus vidit stantem Dominum, quia nimirum cum hoc mansura erat, ab illo contemplatio divinae claritatis abscesserat. Ille audita voce Domini Dei abscondit se tremebundus, quia profecto se errasse erubescebat. Hic viso Domino statim laetabundus (0171D)accurrit, cui se complacuisse obedientiae merito credebat. Ille ad auram post meridiem, iste in ipso fervore diei; quia hic divini amoris igne flagrabat, ille divinae protectionis et dilectionis a se lucem peccando fugaverat. Hic hospitem Dominum recipit ac reficit, ut appositis epulis carnalibus insinuet quod eum epulis spiritalibus in corde pie vivendo reficeret, juxta quod ipse Dominus de suis amatoribus promisit: Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi, intrabo ad illum, et (0172A)coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Ille, id est, protoplastus, qui vetitum comedit, et eas quas in praesentia Domini angelorumque ejus habere perpetuas poterat delicias amisit, foris etiam a ligno vitae visibiliter exclusus, ut patenter ostenderetur quod sapientiae fructum incorruptibilem, quo invisibiliter frui solebat, perdidit. Et quia beatus Abraham merito piae devotionis jam fructum sapientiae et vitae, quae Christus est, aliquantisper gustaverat, recte sub arbore consistens Dominum vidisse ac suscepisse narratur. Illic Eva, relicto timore divino, neglecto viri consilio, accessit temeraria ad serpentem, in quo diabolus loquebatur, a quo seducta ad comedendum vetita, virum quoque suae praevaricationis complicem fecit; propter quod et justae damnationis cum (0172B)viro accepta sententia audivit inter alia: In dolore paries filios (Genes. III, 16); primumque Cain filium maledictionis et fratricidam genuit. Hic Sara subdita timori divino, simul et religiosam viri fidem atque operationem secuta, apparente Domino, exspectabat ipsa domi donec vir occurreret, et quae essent agenda disceret; sed et epulis in susceptionem Domini praeparatis, nihilominus ipsa se domi verecundata retinuit, ac virum suum cum eis praeire ad Dominum eique munera suae devotionis simul et ipsius offerre gaudebat. Quapropter ambo remunerationem sui beneficii promissa sobole perceperunt; nec qualibet sobole, sed illa utique in qua benedicerentur omnes gentes. Et merito, ibi enim reatus praevaricationis in primo Adam debita ultione plectebatur; (0172C)hic tempus redemptionis per secundum Adam et praesagabatur futurum et parabatur. Sequitur:

Cum surrexissent ergo inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam, et Abraham simul gradiebatur deducens eos. Cum surrexisse dicantur inde viri, ostenditur quod sedentibus eis astans ministrabat Abraham, quamvis primo stantes viderit. Direxerunt autem oculos contra Sodomam, ut sicut fidem beati Abrahae laetis promissionibus remunerarent, ita perfidiam impiae civitatis flammis ultricibus perderent, juxta illud Psalmistae, qui cum de sanctis pietatem Domini praemisisset: Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum (Psal. XXXIII, 16), protinus severitatem ejus in reproborum ultione subjunxit: Vultus autem Domini, inquiens, super facientes (0172D)mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Ibid., 17). Quod autem cum angelis gradiebatur Abraham deducens eos, ex consuetudine devotae hospitalitatis fecisse credendus est; sed felices illi gressus, quibus homo cum angelis ingredi meruit in terra, eosque cum ad se venissent visitandum ad coelum redituros deducere; felix autem nunc eorum vita qui angelicam in terris conversationem sequuntur, videlicet sobrie, et juste, et pie, et caste, vivendo, ac divinis laudibus semper, quantum mortali possibile est, (0173A)vacando. Verum beatus Abraham, quia Dominum adeo gaudenter venientem excepit, ut etiam abeuntes quasi domesticos deducere curaret, meretur altiora divinorum operum secreta cognoscere; qui et ipse districtionem supernae animadversionis venturam mundo intelligens, sicut prius se Deo devotum in hospitibus suscipiendis ostenderat, ita erga proximos sollicitum pro eis postmodum supplicando monstravit.

Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Clamorem Sodomorum scelerum famam vel potius infamiam dicit, a quo nos prohibens Apostolus dicit: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, tollatur a vobis cum omni (0173B)malitia (Ephes. IV, 31); cui nimirum clamori contrarius est clamor electorum, de quo confidenter suo Creatori supplicantes, aiunt dicentes singuli: Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat (Psal. CI, 2). Magnus quippe illorum clamor est meritum sublime et intentio fidei coelestia sola quaerens, ubi Christus est in dextera Dei sedens; qui quoniam non terrenas opes, non gloriam inanem caducamque, non moritura carnis gaudia, sed superna tantum bona, desiderant, altum profecto et quasi clamore personum est omne quod agunt. Verum multiplicato clamore peccatorum, id est enormi illorum scelere, videamus quid sequitur.

Descendam, inquit, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. (0173C)Quod ergo se descendere Dominus ad videndum an idem clamor verus esset, aiebat, non suam ostendit ignorantiam, qui omnium habet scientiam, sed nostram instruit temeritatem, ne antequam perfecte discamus, proximorum reprehendere facta praesumamus; quod ipsum nos et in constructione turris docet, ubi scriptum est quia descendit Dominus videre civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam; quid enim de coelo in terram non videret, de quo scriptum est quia nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino, et appropinquans ait: Nunquid perdes justum cum impio? Si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul, et (0173D)caetera, usque dum ait: Quod si inventi fuerint ibi decem; et dixit Dominus: Non delebo propter decem. Legitur in sequentibus quod duo angeli Sodomam venerint et suscepti sint a Lot; unde verisimile videtur quod hoc in loco duo angeli discesserint ab Abraham, et ille cum uno qui secum remansisset locutus pro civitate peritura intercesserit. In qua intercessione praecipue beati Abrahae perpendenda est humilitas, qui cum tanti sit habitus apud Deum, ut et eum hospitio quasi familiarem susciperet, et (0174A)apud ipsum pro aliis quasi apud unanimum amicum intercederet, nihilominus in sua aestimatione vilis ipse permansit ac despectus; unde in secunda sua oratione dicit ad eum:

Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis. Quo verbo manifeste nostram redarguit superbiam, qui longe ab altitudine meritorum ejus distantes, longe a collocutione divina pro nostra tarditate atque inertia remoti, nihilominus typo elationis inflati, cinerem nos ac pulverem futuros minime recolimus; nam beatus Abraham quo divinae visionis puritati altius appropinquavit, eo certius suae fragilitatis infirma dispersit et abjecta. At nos, qui a contuitu internae claritatis nubilo nostrae pravitatis excludimur, tanto minus insitae nobis (0174B)miseriae tenebras deflemus, quanto nil praeter has intueri solemus.

Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Non sine causa angeli qui ad meridiem ad Abraham venerant, vespere Sodomam venire perhibentur, quia nimirum illi prospera ac laeta nuntiare, huic adversa inferre venerunt; ille fructu lucis ad coelestia flagrabat, haec vitiorum tenebris obsessa perditioni aeternae propinquabat.

Qui cum vidisset, surrexit, et ivit obviam eis; adoravitque pronus in terra, et dixit: Obsecro, Domine, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi, et caetera. Magnum perfectumque in beato Lot exemplum Deo devotae hospitalitatis ostenditur, qui ingredientes urbem hospites non solum occurrens (0174C)excipere paratus fuit, verum etiam ut ad se diverterent secumque requiescerent obnixius postulabat. Renuebant autem primo domum ejus intrare, quod tamen postmodum eo compellente facere consenserunt, ut sic industriam hospitalitatis ejus diligentius probarent; probatam dignius remunerarent, dum eum a peccantium interitu cum sua domo eriperent.

Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum, a puero usque ad senem, omnis populus simul; vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte; educ illos huc, ut cognoscamus eos, etc. Hoc est quod propheta Isaias de populo Israel supra modum peccante ait: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt nec absconderunt (Isai. III, 9). Peccatum quippe suum sicut Sodomitae (0174D)praedicaverunt, nec absconderunt, cum absque respectu pudoris alicujus omnes a puerili aetate usque ad ultimam senectutem masculi in masculos turpitudinem operari solebant, adeo ut ne hospitibus quidem ac peregrinis sua scelera abscondere, sed et hos, vim inferendo, suis similes facere sceleribus atque suis facinoribus implicare contenderent.

Quod vero furentibus eis in tale flagitium patrandum dicit inter alia Lot: Habeo duas filias quae nec dum cognoverunt virum, educam eas ad vos, et abutimini (0175A)eis, sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis mali. Quoniam prostituere volebat filias suas hac compensatione, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum faciat, an potius perturbationi Lot non consilio tribuendum sit quia hoc dixerit, merito quaeritur; et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio; si autem perturbationi humanae tribuitur, et menti tanto malo permotae, nullomodo imitanda est.

Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium, et eos qui erant foris percusserunt caecitate, a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent, et caetera usque ad id (0175B)quod dixit Lot ad generes suos: Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc, et visus est quasi ludens loqui. Quod ostium Lot obcluserunt angeli, ne vel ipsum, vel aliquem de domo ipsius possent ad perdendum rapere Sodomitae, patenter insinuat quia nullum de electis Dei perditura sit impietas et persecutio reproborum, dicente Domino de ovibus suis: Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 28). Quod item Lot, facultate ab angelis data, nullum de civibus perfidis, ne de suis quidem cognatis sive amicis, tametsi multum conatus, potuit ad salutem revocare, significat quia nullius labor hominis ad numerum praedestinatorum, qui ante constitutionem mundi electi sunt a Domino, (0175C)vel unam possit animam adjicere: Novit enim Dominus qui sunt ejus. Verum etsi nostram fragilitatem qui ad electorum sortem pertinent latet, non tamen ab agenda cura nostrae salutis cessandum, non ab instruendis proximis lingua est continenda, sed ad exemplum beati Lot, et nobis caste vivendum, et errantium quoque correctioni officium pietatis impendendum, constat enim quia etsi praedestinatos ad interitum salvare nequivimus, nostrae tamen benignitatis quam erga illorum salutem impendimus mercedem non perdimus.

Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est ad eum: Salva animam tuam, noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione, sed in (0175D)monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. Generaliter quidem incendium et perditio Sodomorum, de qua ereptus est Lot, poenam ultimae districtionis designat; quando, completa in fine saeculi summa electorum, omnes impii aeternum rapientur in ignem, Domino exponente, qui ait: Similiter sicut factum est in diebus Lot, edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant, qua die autem exivit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo, et omnes perdidit. Secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur (Luc. XVII, 28). Cui attestatur etiam apostolus Judas dicens: Sicut Sodoma et Gomorrha (0176A)et finitimae civitates, simili modo et hae fornicatae sunt, abeuntes post carnem alteram; factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes (Jud. VII). Potest autem idem ignis Sodomiticus etiam flammas vitiorum quibus in hac vita reprobi uruntur, atque ad sempiternum praeparantur incendium, non inconvenienter insinuare, qui cum nunc in concupiscentiis terrenis carnisque illecebris ardere non cessant, tunc igne ultionis ardere nunquam desistent. Hunc quoque sensum Domino affirmante, imo etiam docente, qui ait: In illa hora qui fuerit in tecto et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro; memores estote uxoris Lot (Luc. XVII, 31). Neque enim docemur ne instante articulo ultimi examinis, culmen rectae conversationis (0176B)deserentes, ad ima concupiscentiae mundialis animum deflectamus; vel ne, relicto aratro agriculturae spiritalis, retro respiciamus, quando non ultra nobis operum aliqua correctio restat, sed eorum quae operati sumus reddenda ratio instat; verum potius, imminente judicio, fidelibus haec exhortatio datur, ut coeptis bonis ac salubribus insistant, ne, vitiorum quae reliquere contagia repetentes, Lot imitentur uxorem, quae ardentem sulphure Sodomam dum incauta respiceret, versa est in statuam salis. Dum ergo nos Dominus uxorem Lot imitari prohibet, ostendit profecto quod incendium civitatis, ad quod oculos reduxerat, flammas vitiorum, quas vitare et valemus et debemus, exprimit. Unde nunc exhortatio angelorum, qua eductum de Sodomis Lot (0176C)admonuerant ne retro respiceret, neque in omni circa regione consisteret, sed montem salvandus peteret, et spiritaliter intelligenda, et maxima est nobis intentione sequenda; ne videlicet ardores et incentiva vitiorum quae parumper evasisse videmur incauti repetamus, neque omnimodis in vicinia peccantium, quantum possibile est, manere consentiamus, ne illorum exemplo a nostrae via rectitudinis aberremus, juxta illud Psalmistae de beato viro: Et in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1), sed ad fastigium arduae conversationis conscendere ocius curemus.

Dixitque Lot ad eos: Quaeso, domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari ne forte (0176D)apprehendat me malum. Est civitas haec juxta ad quam possum fugere parva, et salvabor in ea. Non ita praesidium vicinae civitatis petiit beatus Lot, quasi malum sibi alicujus plagae superventurum timeret, si ad montem pervenire potuisset; sed ea potius intentione ad civitatem juxta positam divertere cupiebat, ne dum montis altitudinem qui longius aberat peteret, in ipso itinere positum flamma quae impiis proxima imminebat absumeret.

Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es, etc. (0177A)O quanta viscera divinae pietatis! non solum justum a perditione sceleratorum liberat, sed et plurimis eorum propter salutem ejusdem justi vitam quam non meruere concedit, ut et in eis qui perirent quid impietas mereretur ostenderet, et in his qui remanerent quantum intercessio piorum apud Deum valeret indicaret.

Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. Segor interpretatur Parva, quae idcirco sic vocata est, quia dixerat Lot, Nunquid non modica est. Prius autem Bale vocabatur, ut in superioribus legitur: Contraque regem Bale, ipsa est Segor. Interpretatur autem Bale devoratio, quam ita dictam aiunt Hebraei, quod tertio terrae motu absorpta sit. Sicut autem Sodoma ardens flammas vitiorum, et mons ad quem ascendere Lot jubetur virtutum culmen insinuat, ita Segor (0177B)quemdam bonae conversationis modum minus perfectum designat; qui etsi a celsitudine perfectorum adhuc longe abest, jam tamen a contagio sceleratorum secretus est. Verbi gratia qui conjugalem recte servat vitam, a fornicationis quidem flamma sulphurea evasit, nec tamen montem continentiae conscendit, qui a rapinis atque avaritia manum mentemque avertit, ac de rebus habitis pauperibus dare consuevit, necdum tamen omnia relinquere potuit; de incendio quidem Sodomorum effugit, moenia parvae civitatis in qua periculum interitus evaderet intravit, sed necdum arcem virtutis in qua jam perfectus emineret ascendit, et caetera hujusmodi.

Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor; igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham (0177C)sulphur et ignem a Domino de coelo; et subvertit civitates has et omnem circa regionem. Solis egressio super terram, cum qua subversae sunt Sodoma et Gomorrha, manifestationem ultimi designat examinis, quando, justis omnibus ereptis, impios repentinus opprimet interitus. Et recte utique Dei judicio factum est ut qui beatum Lot in tenebris noctis multum laborantem ac renitentem suis flagitiis irretiri tentaverunt, adveniente subito die, hunc ereptum cernentes, ipsi prorsus interirent, quique ipsi foedis voluptatibus carnis in tenebris arserant, apparente subito mane, sulphure consumerentur et igne, quia et omnes qui in caecitate mentis occulte vitiis inserviunt, in cognitione sui sceleris palam a (0177D)districto judice feriuntur. Item notandum quod una eademque nocte et Lot hospite Domino gaudebat et defendebatur ab hostibus; et Sodomitae sua scelera accumulare, etiam ipso Lot cum hospitibus suis foedato, laborabant; orto autem sole, hic liberatus pro sua justitia, illi pro sua impietate damnati, quia nimirum in nocte hujus saeculi et sancti gaudent in cubilibus suorum cordium recipere illum qui dixit: Ecce ego veniam et habitabo in medio tui (Zach. X, 11), et in Apocalypsi: Ecce sto ad ostium, et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, (0178A)introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III, 20). Et impii suis tentationibus vel opera fidelium, vel ipsam corrumpere fidem quaerunt; apparente autem mane futuri saeculi, hi coronam vitae accipiunt, illi poenam perpetuae mortis incurrunt. Condigna autem suis sceleribus poena Sodomitae pereunt. Nam quia in putredine luxuriae et ardore libidinis vitam duxerunt impiam, merito cum flammis ignium etiam fetore sulphuris puniuntur. Nec dubitandum quia tali poena non solum ad praesens damnati, sed etiam sunt perpetuo damnandi, dicente apostolo Joanne: Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardente igne et sulphure (Apoc. XXI, 2). (0178B)Aequatur ergo poena et ultio generibus peccatorum, juxta illud quod vir sapiens plagas Aegyptiorum interpretans ait: Ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur (Sap. XI, 17), sicut contra beatus Lot juxta modum vitae quam ducebat meruit liberari; quia enim hospitalis exstiterat, contigit eum susceptis bonis hospitibus ab interitu salvari. Nec dubitandum quin ab eisdem hospitibus post mortem sit in aeterna tabernacula receptus, ut qui coeli cives in suum introduxit hospitium, suisque refecit epulis, ab eis ipse in habitacula coelestia induceretur; ubi pane angelorum perpetuo, hoc est, conspectu divinae claritatis gloria reficeretur; quod vero dicitur quia Dominus pluit a Domino sulphur et ignem de coelo, manifeste distincta est Patris et Filii persona, et (0178C)Sabellii haeresis repudiata, quae ipsum Patrem dicit esse quem Filium. Pluit autem Dominus a Domino, Filius a Patre, unde et alibi dicitur Patri: Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24), hoc est, in Filio. Cui simile est illud Psalmistae, ubi ita duas Patris et Filii describit personas, ut tamen unam in duabus personis deitatem insinuet: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus (Ps. XLIV, 7). Sedes enim tua Deus, Deo filio dicitur; unxit te Deus, Deus tuus, de Deo Patre subjungit.

Respiciensque uxor ejus post se versa est in statuam salis. Hoc vere juxta litteram factum esse credendum est. Denique Josephus refert usque ad sua tempora (0178D)eamdem salis statuam in portis ejusdem civitatis perdurasse. Et quidem uxor metu femineae fragilitatis ad clamorem pereuntium repentinum, et fragorem flammarum coelo delapsarum, retro respexit; sed eorum tamen tenet in hac infirmitate figuram, qui semel mundo renuntiantes, ac virtutum iter arduum inchoantes, repente ad ea quae reliquerant mundi desideria, instabili et velut muliebri corde recurrunt; de quibus apostolus Petrus: Melius, inquit, eis fuerat non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis (0179A)traditum est, sancto mandato (II Petr. II, 20); sicut e contra Lot qui sua quae possederat omnia cum peccatoribus peritura reliquit, illos qui vere mundo abrenuntiant, neque eos abrenuntiasse poenitet, insinuat; quos etiam beatus Noe, qui et ipse cuncta sua cum reprobis, sicut hic ignibus, sic ille undis absumenda reliquit, manifeste designat; quod autem uxor Lot, dum se ab itinere quod Dominus ostendebat, avertisset, exstincta et in statuam salis conversa est; apte indicat quod hi qui a via veritatis repetendo vitia declinant, ipsi quidem in sua pravitate pereunt; sed exemplo perditionis suae aliis quasi condimentum sapientiae relinquunt, ut hi eorum interitum reminiscentes, cautius se et circumspectius in arrepto justitiae proposito custodiant. (0179B)Denique Dominus admonens fideles ne coeptum fidei callem deserant, quasi petram eis salis, quo dulcius ejus verba sapiant, adhibet, cum dicit inter alia: Memores estote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Qui ergo ignem vitiorum, qui ultimum evadere judicium desiderat, oportet ut praeteritorem obliviscens, in ea quae ante sunt divinae promissionis gaudia semper intendat.

Ascenditque Lot de Segor, mansitque in monte, duae quoque filiae ejus cum eo. Timuerat enim manere in Segor. Festinavit ad montem ascendere de Segor, quia hoc magis placuisse angelis per quos ereptus est cognovit, timens ne quae et articulo temporis illius sua intercessione periculum mortis evasit, postea tamen, ob scelera civium, eadem urbs posset simili cum vicinis urbibus perditione consumi; (0179C)pertimuit maxime, cum nosset eam tempore superiori crebro terrae motu fuisse consumptam; unde et Bale, id est, praecipitans sive devorans vocata est. Sed et juxta intelligentiam spiritalem, quia Sodoma flammas vitiorum, Segor modicam adhuc inchoationem bonorum operum, mons altitudinem virtutum designat, necesse est ut cum ab incendio vitiorum quisque ad initium virtutis accesserit, non jam in ipso initio segnis perseveret, sed ad altiorem bonae actionis profectum semper alacri gressu tendere ac properare contendat.

Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae; veni, inebriemus (0179D)eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nobis semen, etc. Quibus refertur quomodo filiae Lot ipsum vino inebriantes dormierunt cum eo, et concipientes pepererint Moab et Ammon patriarchas Moabitarum et Ammonitarum. Et quidem historia haec contra naturalem humanae conceptionis morem facta videtur, sed non potest factum dubitari, quod tanta auctoritas factum esse refert. Potest autem excusabilis videri Lot, quod tale scelus incesti nesciens pertulit magis, quam fecit; sed non excusatur in eo quod, tam recentis (0180A)impiorum exterminii oblitus, vino tantum indulserit, ut quid erga se ageretur experiri non posset. Excusabiles videntur et filiae, quia non causa luxuriae patrem incestaverint; sed quia nullum virorum in terra remanere, verum omnes eadem poena flammarum consumptos esse putassent; et suspicatae sint quia sicut post diluvium per tres filios Noe et totidem nurus genus humanum restauratum est, ita nunc per se et patrem suum qui soli ignibus superessent denuo foret reparandum; ideoque hoc per somnum magis agendum ratae sint, ne pater sciens tale connubium aspernatus respueret et sprevisset. Possunt excusabiles ergo videri, quod se in hujusmodi facto obsequium divinae dispositioni praestare credebant; sed non excusantur in eo quod non vel (0180B)sui patris in tali negotio voluntatem sive consilium quaerebant, vel temporis moram exspectabant, donec certius quid de genere humano per orbem esset actum cognoscerent. Juxta sensum vero moralem possumus in hoc facto intelligere quod nullus terrenae adhuc inhabitationis status, quamvis sublimis esse videatur, a culpae tentantis possit liber esse contagio. Ecce enim beatus Lot putidas quidem Sodomorum flammas evasit, Segor aeque peccatricis civitatis ruinam vitavit, montis verticem ascendit; sed ubi eum in sublimi virtutum arce positum rebaris, ibi nocte inebriatum, et a filiabus suis repente foedatum conspicis, quia saepe contingit ut qui per illustrationem gratiae coelestis alia vitiorum tentamenta devicerant, denuo per inertiam propriae infirmitatis (0180C)aliis enerviter succumbant. Ducatus quippe angelicus auxilium coeleste quo a peccatorum periculis liberamur indicat; filiae vero beati Lot carnales etiam sublimium virorum cogitationes exprimunt, quarum incuria ita nonnunquam eis suberigitur; ut etiam ex pio corde verbum sive factum minus probum, quasi filii nequam, concipiantur. Neque enim dubitandum est quia filii Lot ex filiabus nati, qui gentiles populos et a fide sui patris alienos procreaverunt, illa sanctorum opera designent, quae non ad regulam sanctitatis, sed ad malorum potius pravitatem pertineant; quale fuit adulterium David, qualis elatio regis Ezechiae, qualis incauta processio Josiae regis ad pugnam in qua occideretur, et regnum (0180D)Davidicum deinceps hostibus proderet; qualis deinde negatio beatissimi apostolorum principis. Conveniunt autem sicut saepe rebus tempora; nam Lot qui mane illucescente a Sodomis ereptus fuerat, nocte instante inebriatus ac deceptus est, quia nimirum quod salvamur a periculis, illustrantis est gratiae Dei; quod relabimur ad vitia, nostrae est caecitatis et infirmitatis. Generantur de filiabus Lot Moab et Ammon, quos peccata designare testatur etiam illud legis praeceptum quo dicitur: Moabitae et Ammonitae non intrabunt in Ecclesiam Domini usque (0181A)in tertiam et quartam generationem, et usque in aeternum, quia errores et vitia, ut diximus, electorum nequaquam in numerum virtutum quibus Ecclesia perficitur atque ornatur adnumerantur, sed bonorum potius operum superpositione ne appareant obteguntur; sed et nomina filiorum Lot, quorum prior de patre, secundus interpretatur Populus meus, consuetudini vitiorum decenter aptantur; quae non a Deo conditore nobis insitae, sed nostra ex primae conditionis origine divinitus mihi insertum esse comperio. Cognomino et Ammon, id est populum meum, quia et mihi hoc applicandum, et non naturarum conditori ascribendum cognosco. Sane notandum quod proprie populus merosus interpretatur. Populus autem meus Ammon dicitur, quod ipsum (0181B)quoque a peccatorum significatione non discrepat. Sicut enim de virtutum proventu, quae a Domino nobis donantur, laetari debemus, ita necesse est ut de vitiorum exortu, quae de nostrae corruptione naturae prodire constat, salubri moerore compungamur. Et haec quidem filius Lot de incestu conceptus. Porro Isaac qui de promissione natus est, et interpretatur Gaudium, virtutum gratiam designat.

Profectus inde Abraham in terram Australem, habitavit inter Cades et Sur, et peregrinatus est in Geraris. Quod Abraham venit in terram Australem, terrestri suo itinere coelestem mentis profectum insinuat, quo semper ad perfectiora virtutum opera, sicut et caeteri sancti solebat ascendere. Terra quippe Australis, (0181C)quae luci et ardori solis vicinior est, illam saepe vitam fidelium juxta morales sensus indicat, quae, discusso torpore concupiscentiae mundialis, interna luce supernae dilectionis magis magisque quotidie solebat innovari. Et Abraham, deletis Sodomis, terram petit Australem, cum electus quisque pravorum cernens interitum devotius sese in obsequium Conditoris sui accingit, ut cui interius donatum est perditioni malorum superesse, mereatur in aeternum gaudiis interesse bonorum. Pestilente enim flagellato, astutior erit parvulus. Ubi sequentia quoque verba quibus dicitur quod Abraham habitaverit inter Cades et Sur, et peregrinatus sit in Geraris, spiritualibus electorum profectibus apte conveniunt. Cades namque Sancta, sive Commutata, Sur Fortis, (0181D)Gerara interpretatur Incolatus. Profectus ergo Abraham in terram Australem, habitavit inter Cades et Sur, quia nimirum electi omnes cum agnitione veritatis intus illustrantur, cum amore flagrant divinae visionis, opera quoque sanctitatis simul exercere contendunt; commutatam inter homines, id est coelestem pro terrestri, pro humana angelicam ducere vitam curant, et fortitudine fidei invictae ei qui singulariter fortis est adhaerere non cessant, dicentes singuli, dicentes omnes: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28). Notandum namque quod Sur apud (0182A)Hebraeos unum est ex decem nominibus Dei, quo omnipotentis solet virtus significari. Habitat ergo inter Cades et Sur, qui per opera virtutum ad visionem quotidie sui Conditoris anhelat; et quoniam haec esse visio in futuro solet, in praesenti autem saeculo peregrinos se esse profitentur, qui aeternam in coelis patriam sperare didicerunt, recte sequitur:

Et peregrinatus est in Geraris. Nam et verbo peregrinationis et nomine Gerarae, id est incolatus, decenter sanctorum vita figuratur, quae, quantum divinis mancipata praeceptis, tantum a temporalibus est alienata gaudiis; unde et Apostolus eorumdem patriarcharum vitam glorificans aiebat: Fide moratus est Abraham in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus (0182B)promissionis ejusdem; exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus (Heb. XI, 9). Et paulo post: Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram (Ibid., 13). Qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere; erat autem Geraris olim terminus Chananaeorum ad meridiem, et civitas metropolis Palaestinae, posita inter Cades et Sur, hoc est inter duas solitudines, quarum una Aegypto jungitur, ad quam populus transfretum Rubri maris pervenit, altera vero Cades usque ad Sarracenorum eremum extenditur. Sequitur:

Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Misit (0182C)ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam. Quare hoc dixerit Abraham de Sara, et unde credendum sit eam, tametsi ablatam in domum regis, nequaquam regis concubitu fuisse contactam, supra jam dictum est, ubi simili modo a Pharaone sublata, sed Domino imperante suo conjugi reddita est. Cum vero sequitur.

Venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti, habet enim virum; Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine num gentem ignorantem et justam interficies? Et caetera hujus lectionis. Videtur Abimelech cultum verae religionis et nosse et cum suis omnibus sedulus exercuisse; quomodo enim homo alienus a cognitione et timore Dei, vel Deo alloquente mereretur corripi cum peccasset, vel verba Dei corripientis (0182D)tanta humilitate susciperet; nam et suae gentis innocentiam demonstravit, cum ait: Num gentem ignorantem et justam interficies? Et sui puritatem cordis simul atque operis ostendit, cum adjunxit: In simplicitate cordis mei et munditia manuum feci hoc. Unde etiam quia prudenter atque humiliter Domino respondit, mox secunda ejus meruit voce laudari simul et consolari dicentis:

Et ego scio quod simplici corde feceris; ideo custodivi te, ne peccares in me. Sed et hoc quod statim de nocte consurgens omnes servos suos vocavit, et quae (0183A)sibi acciderant narravit; quodque illi, audito periculo culpae quod rex inciderat, omnes valde timuerunt, utrorumque animum, hoc est et ipsius regis et servorum ejus, quam fuerit justitiae deditus edocet: Nam et rex ipse cum dixit ad Abraham: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? manifeste insinuat quia non leve duxerit ignorantiae peccatum, quod non sibi tantammodo, verum etiam regno suo confitebatur esse nocivum. Unde nec sibi sufficere credidit, quod a Deo veniam reatus meruisset, imo quod Deo propitio ne peccaret custodiri meruerit, si non etiam homini in quem nescius peccaverat, cum uxore reddita, pecuniam simul copiosam, ut sibi placari posset, tribueret, ut in sequentibus legitur. (0183B)Non autem mirandum homines incircumcisos eo tempore veritatis esse cultores potuisse, cum beatus quoque Job et reges amici ejus credantur post tempora datae circumcisionis absque sacramento circumcisionis fideliter Domino cum suis omnibus servisse: sed et Sem patriarcham cum Arphaxad, Sale, Heber, filiis sive nepotibus suis constat eo adhuc tempore supervixisse in carne, ac Deo placitam vitam sine circumcisionis lege duxisse. Unde verisimile videtur signaculum in circumcisione Abrahae tantum et semini ac familiae ejus esse datum, in caeteris vero gentibus potuisse adhuc esse nonnullos, qui pro naturali scientia legis Deo devote servirent; vel hostiarum videlicet oblationibus, vel certe sola (0183C)verae fidei professione a primae praevaricationis labe purgatos, maxime superstitibus adhuc illis qui vel abolitionem humani generis in diluvio, vel constructionem turris ac divisionem linguarum, vel perditionem Sodomorum in memoriam tenerent. Namque ipsum Sem usque ad quinquagesimum annum nativitatis Jacob perdurasse in corpore consulta Genesis historia testatur; cui sententiae congruit beatus papa Gregorius dicens nequaquam esse credendum tam brevem hominum summam illis temporibus ad vitam pervenisse perpetuam quam legifer Moyses paucissimis scriptorum suorum videtur comprehendere monumentis. Quod autem Abraham regi sedulo instanti ac nimirum perquirenti quare uxorem suam dixerit esse sororem, satisfaciens ait inter (0183D)caetera: Alias autem vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae; vetus translatio aptius habet, Etenim vere soror mea est de patre, sed non de matre; id est fratris ejus filia, non sororis; fratres namque sive sorores nonnunquam in Scripturis cognatione vocantur, qui sunt de una familia, id est patria, quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur; alioquin quale est ut Abraham vir justus patris sui filiam conjugem sumpserit, cum in primis hominibus propter aurium sanitatem id ipsum Scriptura non nominet, malens intelligi quam proferri. Quodque Sarae dixit rex:

(0184A)Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; hoc erit tibi in velamentum oculorum ad omnes qui tecum sunt, quocunque perrexeris; mementoque te deprehensam. Quando jocando loquitur, eo quod ipsa dixerit eum fratrem suum esse, deprehensamque dicit cum simulando texerit veritatem, dicendo fratrem suum esse eum qui fuit maritus, hortaturque ut hoc in posterum meminerit, ne deinceps simili simulatione idem opprobium deprehensa incurreret. Quod si in hac lectione ubi Sara, Abraham permittente, amata a regibus rapitur, sed Domino procurante intemerata viro redditur, allegoricum quid sentire delectat, significatur Ecclesia tentationibus potestatum mundanarum saepius esse pulsanda, permittente utique Domino, qui vir ejus ob donum supernae protectionis (0184B)et gratiae vocari dignatus est, ut examinata adversis, manifestius quam sit fide firma, qua castitate Deo devota, quanta denique sui Conditoris custodia ab omnibus semper sit hostium insidiis tutanda, clarescat, neque unquam a suae fidei simplicitate corrumpenda. Quod autem redditurus Saram Abrahae rex donavit simul oves et boves, servos et ancillas, et pecuniam plurimam, illud significat tempus, quo regnum hujus mundi Christianae fidei erat colla submissurum, eamque religionem, quam olim expugnare nitebatur, venerationi habiturum. Quod Sara bis a regibus concupita et rapta, nec tamen polluta est, quondam quidem juvencula a Pharaone, et nunc provectior aetate ab Abimelech, significabat Ecclesiam, quamvis semper in hac vita laboribus exercendam, (0184C)duas tamen majores caeteris persecutiones experturam; unam Romani imperii, quam velut in juventute sua perpessa, fortissime ac gloriosissime Domino adjuvante superavit; alteram Antichristi, quam velut in senectute, hoc est imminente termino temporalis suae vitae, passura est, atque eodem miserante Domino devictura. Nam quod Sara tantae erat pulchritudinis, ut etiam grandaeva ob gratiam formae potuisset amari, significat Ecclesiam ultimo illo tempore tanta virtutum gloria decorandam, cui hostis acer cum suis satellitibus non minimum invideat, ideoque eam cunctis insidiarum ac virium suarum artibus expugnare contendat; impleta prophetia qua de filiis ejus dicatur: Adhuc multiplicabuntur (0184D)in senecta uberi, et bene patientes erunt ut annuntient (Psal. XV, 19): id est, ut fidem qua gloriantur constanter inter mala quae patiuntur praedicent. Quod uterque rex ne Saram violaret, Deo procurante, servatus est, significat ita persecutorum rabiem, Domino miserante, cohibendam, ut nemo ex his qui vere ad Ecclesiam pertinent, possit a fidei et charitatis, quae est in Christo, castitate seduci. Quod uterque plagis, ut Saram viro suo redderet compulsus est, raptumque temerarium pecunia simul data correxit, significabat persecutores saepius ab injuria fidelium adversitate ac damnis rerum temporalium (0185A)esse compescendos; sed et ad reverentiam sive consortium eorumdem fidelium esse commutandos, quod et aliquoties in persecutionibus factum scimus, et in ultima illa caeteris majore credimus esse futurum; et hoc per orationes praesulum spiritalium, atque indulgentiam et miserationem Domini Salvatoris, qui sanctam Ecclesiam sponsae sibi foedere conjungere dignatus est. Utrumque enim beatus Abraham pro Abimelech orans congrue designat et ipsum Dominum Salvatorem qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis, et pastores ac rectores ejusdem Ecclesiae, qui, quoniam castitatis illius curam gerunt, pro adversariis quoque ejus ne eam foedare valeant, verum a coeptis noxiis ocius desistant, Domino supplicare non negligunt. Neque ab re (0185B)debet videri per Abimelech hominem bonum et timentem Deum, bonorum persecutores posse figurari. Solitum namque est in Scripturis, et per bonos mala, et per malos aliquoties bona designari; nam et beatus papa Gregorius reges impiissimos Saulem et Jechoniam in figura Domini Salvatoris ponere non dubitavit, et e contrario per factum Uriae fidelissimum perfidiam Judaeorum dicit esse designatam.

Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat ei, et implevit quae locutus est ei, concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus. Visitare dicitur Saram Deus quasi languentem et ab omni sobolis fructu jam desperatam, ut quod natura negare videbatur, divinae praesentia gratiae conferret: quod verbum apte congruit cunctis filiis (0185C)promissionis, qui non per arbitrium propriae libertatis, sed per electionem gratiae salvi fiunt, non ex conatu sui laboris, sed Domino visitante cor eorum et implente donum gratiae quod promisit.

Vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sara Isaac. Isaac interpretatur Risus sive Gaudium, quod ipsum nomen cunctis fidelibus convenit, quibus inter caetera supernae haereditatis bona Redemptor suus promittit dicens: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 1).

Et circumcidit eum octava die, sicut praeceperat ei Deus cum centum esset annorum. Sicut Isaac in tempore quidem veteris testamenti natus est, sed ipsa (0185D)sua nativitate haeredes novi testamenti designat, ita et circumcisio qua consecratus est veteris quidem testamenti sacramentum est, sed in figuram gratiae novi testamenti praemissum, qua mundus erat in Christo ab omni peccati et mortis et mortalitatis sorde purgandus. Namque eo tempore circumcisio fideles ab originalis noxae nodo solvebat; attamen in altioris typum gratiae data est, qua regnum omne peccati et mortis dominica erat passione ac resurrectione destruendum; in cujus exemplum nos et in baptismo ab omnibus peccatis absolvimur, et in novissimo die ab omni carnis et animae corruptione (0186A)ac mortalitate renovati ad vitam aeternam perveniemus; ubi, sicut Dominus ait, filii resurrectionis non nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in coelo; neque enim ultra mori poterunt (Marc. XII, 25). Et quia Dominus octava die, id est post Sabbatum resurrexit a mortuis, quia nos quoque octava aetate resurrecturos esse speramus; sex quippe sunt aetates hujus mundi, septima sabbatismi animarum in alia vita, octava ipsa resurrectionis nostrae et universalis judicii; recte circumcisio octava die fieri praecepta est. Quod autem Abraham centum erat annorum cum natus esset Isaac et circumcisus filius promissionis, perfectioni ejusdem promissionis aptissime concinit. Nam quia centenarius perfectus est numerus, quod eo maxime astruitur quia de laeva (0186B)transfertur in dexteram; ideoque coelestibus ac perpetuis bonis mystice competit, recte in hoc nascitur Isaac, qui sua nativitate mirabiliter senibus natus parentibus, haeredes non temporalis et infimi, sed aeterni in coelis regni designaretur, in quo nimirum sacramento et arca Noe centum annis fabricata est, et Abraham in terra repromissionis centum annos moratus, et Isaac in Geraris serens invenit ipso anno centuplum, et atrium tabernaculi centum cubitis est longum; et in parabola seminis evangelici, terra bona centuplum fructum fecit, et Dominus relinquentibus propria centuplum in hoc tempore et insuper vitam promittit aeternam: in quibus omnibus numerus centenarius aut gaudia vitae perennis, aut ea quibus ad haec pervenitur bona opera designat.

(0186C)Crevit igitur puer et ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. Lacte nutritur Isaac cum electus quisque, filius videlicet promissionis, nuper in Christo genitus, prima fidei rudimenta suscipit, et quamvis necdum summa divinitatis arcana scrutari sufficit, dulcedine tamen praemiorum coelestium delectatus, bonis insistere operibus contendit, per quae Deo adjuvante largienteque potiora capere mereatur, juxta illud apostoli Petri: Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Sed ablactatus (0186D)Isaac atque ad panis edulium pervenit, cum electi proficientibus fidei incrementis non solum Jesum Christum, et hunc crucifixum confiteri discunt, verum etiam addere quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis Isaac, quia magna nimirum solemnitas est mentis summis doctoribus, cum eos quos educaverant ad arcem viderint sapientiae virtutisque conscendere.

Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem, dixit ad Abraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo (0187A)Isaac. Quidam codices habent: Filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, quod in Hebraico non habetur; sed sive cum Isaac, sive praesente Isaac luserit, nolebat Sara filium ancillae filio suo ludi existere magistrum; nolebat eum quem in promissione vetula acceperat indignum promissionibus et coelesti benedictione per ignobilia nothi exempla vel consortia fieri; unde et Apostolus hunc ludum persecutionem vocare non dubitavit. Persequitur enim fratrem non solum qui gladiis, sive odiis, sive contumeliis insequitur, sed etiam ille qui ludis aut ineptis colloquiis eum a rectitudine suae puritatis blandiens avertere quaerit; hinc etiam Psalmista: Narraverunt mihi, inquit, iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine; omnia mandata tua veritas; (0187B)iniqui persecuti sunt me, adjuva me (Psal. CXVIII, 85). Et ipse enim quia legem Domini et mandata veritatis amabat, narratores fabularum quasi persecutores tolerabat; ideoque ad hos superandos divinum implorabat auxilium; Apostolus autem manifeste quid uterque filius Abrahae typice demonstret ostendit scribens ad Galatas: Scriptum est quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; sed qui de ancilla secundum carnem natus est; qui autem de libera per repromissionem, quae sunt in allegoria dicta. Haec enim sunt duo testamenta; unum quidem a monte Sinai in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui comparatur ei quae nunc est (0187C)Jerusalem, et servit cum filiis suis; quae autem sursum est Jerusalem, libera est quae est mater omnium nostrum (Gal. IV, 22). Quod autem dicit ancillae quidem filium secundum carnem natum, liberae vero per repromissionem, patenter insinuat quia illum genuit demonstrans consuetudo naturam; illum vero dedit promissio significans gratiam. Natus est enim Ismael sicut nascuntur homines permistione sexus utriusque usitata lege naturae; ideo dictum est secundum carnem; non quia ista beneficia Dei non sint, sed ubi significandum fuerat Dei donum, quia indebitum hominibus gratia Dei largiretur; sic oportuit dari filium quemadmodum naturae non debebatur excursibus. Non ergo secundum carnem natus est Isaac Abrahae, sed ex promissione, non quia eum carne (0187D)non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat, et nisi adesset promittens Deus, nihil jam senex de visceribus aniculae conjugis sperare audebat posteritatis. Quam exponens legem Apostolus adjungit: Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus; sed sicut tunc is qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc (Gal. IV, 28); non Vetus Testamentum quasi contrarium Novo condemnat, ne vesanum dogma Manichaei, quod absit, sua auctoritate confirmet; neque enim apostolos et evangelistas Moysi ac prophetis, qui Vetus Testamentum (0188A)condiderunt, ulla ratione praeferret, de quorum communi gratia spiritus virtutis et fidei alibi dicit: Habentes autem eumdem Spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (I Cor. IV, 13); sed eos nimirum vituperat, ac domos regni pellendos judicat, qui legem quae spiritalis est carnaliter intelligunt; qui de observatione legis temporalia a Domino beneficia et regnum temporale, non autem aeterna in coelis bona requirunt; reprehendit qui sufficere sibi ad salutem litteram legis absque gratia juvante confidunt, quod est Judaeorum proprium, de quibus item dicit: Ignorantes enim Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei sunt subjecti (Rom. X, 13): reprobat eos, et persecutores (0188B)esse fidelium decernit, qui, coruscante Evangelio, et gratia Novi Testamenti per Incarnationem Domini toto jam orbe clarescente, nihilominus circumcisionem, et hostias, caeremoniasque legales baptizatis in Christo necessarias esse contendunt contra quos, maxime cum haec scriberet, vigilabat intentio, sicut totus aperte hujus Epistolae textus bene consideratus edocet, denique verbis suis quae posuimus subsequenter adnectit.

Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate nos Christus liberavit. State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus, dico (0188C)vobis quoniam si circumdamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. IV, 30). Quibus verbis patenter ostendit quia non Scripturas neque scriptores Testamenti Veteris quasi ancillam et filium ejus de finibus Ecclesiae pellendos esse docet; sed carnalem ejusdem Testamenti observantiam, postquam per Christum gratia et libertas Evangelii illuxit, dicit esse cessaturam, atque in spiritalem sensum immutatam ab haeredibus Novi Testamenti fideliter implendam. Sic enim intelligendum est quod ait in Evangelio Dominus: Quia iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant (Matth. V, 18); quod ea quae lex et prophetae manifeste de fide veritatis, aut operum justitiae, cordisque purificatione, ad videndum Deum loquuntur, semper debeant ad litteram (0188D)suscipi; quaecunque vero carnali adhuc populo carnaliter observanda praecipiebantur, ut est ipsa circumcisio, hostiarum oblatio, quotidiana emundatio sedulae leprae, non hominum tantum, sed et domorum et vestium, et innumera ejusmodi, haec usque ad tempora dominicae Incarnationis juxta litteram observari debuerint. Ex quo autem resurgens a mortuis Dominus aperuit discipulis sensum ut intelligerent Scripturas, et enigmata prophetiae manifesta luce dignoscerent, legi quidem haec in Ecclesia propter auctoritatem prophetiae decebat; sed propter illustrationem gratiae spiritaliter et non carnaliter (0189A)observari, quamvis primitiva in Jerosolymis Ecclesia multas legis caeremonias, etiam juxta litteram, observabat, Judaizantibus quoque eis qui ex gentibus vocati ad fidem fuerant, donec dilatata longe lateque per orbem, etiam sacerdotes ac doctores coeperat habere de gentibus, qui nullam Judaicae observationis curam haberent, sed tantum simplicitate Christiana apostolicis et evangelicis gauderent auscultare decretis; cui videlicet ecclesiasticae dispositioni pulcherrime figura filiorum concinit Abrahae; prius namque quam natus esset Isaac, Abraham et Sara ad Ismael quasi ad unicum filium adgaudebant, ut pote qui nihil adhuc superbiae vel levitatis in mente aut moribus ostendebat, quia ante Incarnationem Dominicam ac revelationem gratiae, (0189B)etiam spiritales quique in lege laetabantur ipsam legem a populo devotione cordis sincera juxta litteram custodiri. Et merito; neque enim populus idem contra gratiam repugnabat, aut legem Evangelio praeferebat; sed ea quae sola acceperat praecepta justitiae fideli mente sectabatur. Sed et nato Isaac ac necdum ablactato, vilescere quidem coepit amor Ismael, ut pote congratulantibus parentibus ad nativitatem Isaac, quasi proprii amborum filii, qui non tamen aliquid adhuc de expulsione Ismael, sive matris ejus tractabant, quia, revelata jam gratia Evangelii, et praedicantibus Christum apostolis, laetabatur Ecclesia credentium, laetabantur ipsi doctores de collata sibi promissione regni Dei, nec tamen observantiam circumcisionis et hostiarum feriarumque (0189C)legalium quasi supervacuam confestim respuere certabant. Neque enim valebant ea quae a Deo esse constituta noverant, repente quasi noxia repellere, maxime cum inter hujusmodi consuetudines tenera adhuc et quasi lactans sanctae Ecclesiae nutriretur infantia. Ablactato autem Isaac, vidit Sara ludentem ancillae filium, et ejiciendum esse cum matre decrevit, quia postquam convaluit in fide Christi Ecclesia de gentibus, venerunt quidem de Judaea carnales sensu, quasi vere ancillae filii, et necdum spiritu gratiae liberi facti Christo, docentes fratres ac dicentes: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, salvi fieri non potestis (Act. XV, 1), quod ludi (0190A)magis et vanitatis quam evangelicae erat veritatis; imo persecutio erat non minima eos qui manifestatae jam lucis dono fruebantur, in umbras figurarum voluisse reducere; unde mox gratia mater per apostolorum concilium hoc dogma cum suis auctoribus ejiciendum esse decernebat.

Non enim haeres erit, inquiens, filius ancillae cum filio meo Isaac. Quod Apostolus posuit cum filio liberae, quia nulla ratione cum praeconibus veritatis, qui nos per gratiam Domini Jesu salvari debere praedicant, suscipiendi sunt falsi doctores, qui ita demum nobis hanc gratiam prodesse confirmant, si etiam circumcisione juxta legis ritum consecremur; quin potius ab haereditate gratiae, quae est in Christo, in aeternum permanebunt exsortes, qui ejusdem (0190B)gratiae virtutem negant, aut se sine gratia de operibus extollunt. Sunt et hodie nonnulli in Ecclesia novi quidem testamenti sacramentis imbuti, sed per intentionem animi carnalis ad vetus testamentum atque ad figuram Agar et Ismael pertinentes; non quod vere veteris testamenti mandata sectentur, ex quibus Dominus ait: Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17), sed quia temporalia a Domino beneficia neglectis aeternis requirunt, quae vetus Scriptura juxta litteram intellecta nonnunquam sonare videtur magis amplectentes, quod ait per Prophetam Dominus: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isai. II, 19), quam quod ait per seipsum: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Matth. V); de quibus dicit Apostolus: (0190C)Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Phil. II, 21), qui sive in actibus nequam inter bonos catholicos ad mortem usque perdurent, sive propter haereses et aperta schismata sacerdotali judicio de Ecclesia tanquam ancillae filii per Saram liberam expellantur, nihilominus omnes in judicio futuro, qui non antea se correxerunt, ab haereditate benedictionis alieni redduntur et extorres: Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati; servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. Si ergo filius, inquit, vos liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 34).

(no apparatus)