Jump to content

Hippocratis iusiurandum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hippocratis iusiurandum
c. saeculo V a.Ch.n.

editio: anno 1585 ed.
fons: incognitus

Per Apollinem Medicum, et Aesculapium, Hygiamque et Panaceam iureiurando affirmo et Deos Deasque omnes testor, me quantum viribus et iudicio valuero, quod nunc iuro, et ex scripto spondeo plane observaturum. Praeceptorem quidem qui me hanc artem edocuit, parentum loco habiturum, eique cum ad victum, tum etiam ad usum necessaria, grato animo communicaturum et suppeditaturum. Eiusque posteros apud me eodem loco quo germanos fratres fore, eosque si hanc artem addiscere volent, absque mercede et syngrapha edocturum. Praeceptionum quoque et auditionum, totiusque reliquae disciplinae, cum meos et eius qui me edocuit liberos, tum discipulos qui Medico iureiurando nomen fidemque dederint, participes facturum, aliorum praeterea neminem. Victus quoque rationem, quantum facultate et iudicio consequi potero, aegris utilem me praescripturum, eosque ab omni noxia et iniuria vindicaturum. Neque cuiusquam precibus adductus, alicui medicamentum lethale propinabo, neque huius rei author ero. Neque simili ratione mulieri pessum subdititium ad foetum corrumpendum exhibebo, sed castam et ab omni scelere puram, tum vitam, tum artem meam perpetuo praestabo. Neque vero calculo laborantes secabo, sed magistris eius artis peritis id muneris concedam. In quancunque autem domum ingressus fuero, ad aegrotantium salutem ingrediar, omnem iniuriae inferendae et corruptelae suspicionem procul fugiens, tum vel maxime rerum venerearum cupiditatem, erga mulieres iuxta ac viros, tum ingenuos, tum servos. Quae vero inter curandum, aut etiam Medicinam minime faciens, in communi hominum vita, vel videro, vel audivero, quae minime in vulgus efferri oporteat, ea arcana esse ratus, silebo. Hoc igitur iusiurandum si religiose observaro, ac minime irritum fecero, mihi liceat cum summa apud omnes existimatione perpetuo vitam faelicem degere, et artis uberrimum fructum percipere. Quod si illud violavero et peieravero,contraria mihi contingant.