Migne Patrologia Latina Tomus 71
Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
Praefatio.
(0159) 1-2 Decedente, atque immo potius pereunte ab urbibus Gallicanis liberalium cultura litterarum, cum nonnullae res gererentur vel recte, vel improbe, ac feritas gentium desaeviret, regum furor acueretur, Ecclesiae impugnarentur ab haereticis, a catholicis tegerentur, ferveret Christi fides in plurimis, refrigesceret in nonnullis, ipsae quoque ecclesiae vel ditarentur a devotis, vel nudarentur a perfidis: nec reperiri posset quisquam peritus in arte dialectica grammaticus, qui haec aut stylo prosaico, aut metrico depingeret versu. Ingemiscebant saepius plerique, dicentes: Vae diebus nostris, quia periit studium litterarum a nobis, nec reperitur in populis, qui gesta praesentia promulgare possit in paginis. Ista etenim atque his similia jugiter intuens dici, pro commemoratione praeteritorum, ut notitiam attingerent venientium, etsi inculto affatu, nequivi tamen obtegere vel certamina flagitiosorum, vel vitam recte viventium. Et praesertim his illicitus stimulis, quod a nostris fari plerumque miratus sum, quia philosophantem rhetorem intelligunt pauci, loquentem rusticum multi; libuit etiam animo, ut pro supputatione annorum ab ipso mundi principio libri primi poneretur initium: cujus capitula deorsum subjeci.
LIBER PRIMUS.
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI.
(0159)
I. De creatione Adae et Evae, et de Adae typo.
II. Ut Cain occidit Abel fratrem suum.
III. Enoch justus, quomodo a Deo translatus est.
IV. De diluvio, de Noe, de arca, de ira Dei et supputatione generationum.
V. De generatione Noe et filiorum ejus, praecipue de Chus filio Cham magiae et idololatriae incoeptore et inventore staticuli.
VI. De turre Babylonica et linguarum confusione.
VII. De ortu, nativitate et interpretatione Abrahae, de Nino.
VIII. De Isaac, Esau et filiis ejus, et Job.
IX. De Jacob et filiis ejus, et Joseph in Aegypto.
X. De Nili natura, et maris Rubri transitu.
XI. De filiis Israel in eremo, et de ingressu eorum in terram promissionis, et Josue.
XII. De regibus Judaeorum.
XIII. De Salomone et templi aedificatione.
XIV. Quomodo regnum Israel sit divisum propter duritiam Roboae, et de captivitate Babylonica, et de prophetis illius temporis.
XV. De reditu Judaeorum e Babylone usque ad Christi nativitatem.
XVI. De reliquarum gentium regibus et regnis.
XVII. De imperatoribus Romanis. Quo tempore Lugdunus sit condita.
XVIII. De nativitate Salvatoris nostri. De muneribus magorum et nece infantum.
XIX. De Christi praedicatione, miraculis et passione.
XX. De Joseph ab Arimathia, qui eum sepelivit.
XXI. De Jacobi apostoli voto.
XXII. De die resurrectionis Dominicae.
XXIII. De ascensione Domini, et de interitu Pilati et Herodis.
XXIV. De Petro qui Romam venit, et martyrum Christo perhibuit, et de Nerone; de Jacobo, Marco, et Johanne evangelista.
XXV. De persecutione sub Trajano principe.
XXVI. De haeresum et schismatum ortu.
XXVII. De Photino et Irenaeo martyribus.
XXVIII. De persecutione sub Decio, de septem viris in Gallias ad praedicandum missis.
XXIX. De Bituricensium conversione.
XXX. De persecutione sub Valeriano et Gallieno. De Chroco et de delubro Arverno.
XXXI. De aliis martyribus.
XXXII. De privato martyre et Chroco tyranno.
XXXIII. De persecutione sub Diocletiano.
XXXIV. De Constantino Magno, beato Martino, et Crucis Dominicae inventione.
XXXV. De Constantis imperio.
XXXVI. De adventu sancti Martini. De Melania matrona.
XXXVII. De interitu Valentis imperatoris.
XXXVIII. De Theodosio et ejus imperio. De interitu Maximi tyranni.
XXXIX. De Urbico episcopo Arverno.
XL. De sancto Hillidio, et ejus in episcopatu successore.
XLI. De sancto Nepotiano etiam Arvernorum episcopo.
XLII. De Duorum Amantium castitate et sepultura.
XLIII. De beati Martini transitu.
Prologus. (0161A)5 Scripturus bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, Ecclesiarum cum haereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui legerit, me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui appropinquante mundi fine desperant, ut collecta per chronicas vel per historias anteriorum annorum summa, explanetur aperte quot ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam a legentibus precor, si aut in litteris, aut in syllabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum imbutus. Illud tantum studens, ut quod in Ecclesia credi praedicatur, sine aliquo fuco aut cordis haesitatione retineam: quia scio peccatis obnoxium, per credulitatem puram obtinere posse veniam apud nostrum pium Dominum.
(0161B)6 Credo ergo in Deum Patrem omnipotentem. Credo in Jesum Christum filium ejus unicum, Dominum Deum nostrum, natum a Patre, non factum; non post tempora, sed ante cunctum tempus, semper fuisse cum Patre. Nec enim Pater dici potuerat, nisi haberet Filium; neque Filius esset, si Patrem utique non haberet. Illos vero qui dicunt, Erat quando non erat, exsecrabiliter renuo, et ab Ecclesia segregari contestor. Credo Christum hunc Verbum esse Patris, per quem facta sunt omnia. Hunc Verbum carnem factum credo, cujus passione mundus (0162A)redemptus est; et humanitatem, non deitatem subjacuisse passioni credo. Credo eum die tertia resurrexisse, hominem perditum liberasse, ascendisse in coelos, sedere ad dexteram Patris, venturum ac judicaturum vivos et mortuos. Credo sanctum Spiritum a Patre et Filio processisse, non 7 minorem, et quasi ante non esset, sed aequalem, et semper cum Patre et Filio coaeternum Deum, consubstantialem natura, aequalem omnipotentia, consempiternum essentia, ut nunquam sine Patre fuisse vel Filio, neque minorem Patre vel Filio. Credo hanc Trinitatem sanctam in distinctione subsistere personarum; et aliam quidem personam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti. In qua Trinitate unam deitatem, unam potentiam, unam essentiam esse confiteor. (0162B)Credo beatam Mariam, ut virginem ante partum, ita virginem et post partum. Credo animam immortalem, nec tamen partem habere deitatis. Et omnia quae a trecentis decem et octo episcopis Nicaeae constituta sunt, credo fideliter. De fine vero mundi ea sentio quae a prioribus didici. Antichristus vero primum circumcisionem iuducet, se asserens Christum: deinde in templo Hierosolymis statuam suam collocabit adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis abominationem desolationis stantem in loco sancto (Matth. XXIV, 15). Sed diem illam omnibus (0163A)hominibus ignorari, ipse Dominus manifestat dicens: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). Sed et hic respondebimus haereticis, qui nos impugnant, asserentes minorem esse Filium Patre, qui hanc diem ignoret. Cognoscant ergo hunc Filium Christianum populum nuncupatum, de quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in patrem, et ipsi erunt mihi in filios (II Cor. VI, 13). Si enim haec de unigenito Filio praedixisset, numquam ei angelos praeposuisset. Sic enim ait: Neque angeli caelorum, neque Filius; ostendens non de Unigenito, sed de adoptivo populo haec dixisse. Noster vero finis, ipse Christus est, qui nobis vitam aeternam, si ad eum conversi fuerimus, larga benignitate praestabit.
(0163B)De supputatione vero hujus mundi evidenter Chronicae Eusebii Caesariensis 8 episcopi ac Hieronymi presbyteri proloquuntur, et rationem de omnium annorum serie pandunt. Nam et Orosius diligentissime haec inquirens, omnem numerum annorum ab initio mundi usque ad suum tempus in unum collegit. Hoc etiam et Victorius, cum ordinem Paschalis solemnitatis inquireret, fecit. Ergo et nos scriptorum supra memoratorum exemplaria sequentes, cupimus a primi hominis conditione, si Dominus dignabitur suum commodare auxilium, usque ad nostrum tempus cunctam annorum congeriem computare. Quod facilius adimplebimus, si ab ipso Adam sumamus exordium.
I. In principio Dominus coelum terramque, in (0163C)Christo suo, qui est omnium principium, id est in Filio suo formavit, qui post creata mundi elementa, glebam assumens fragilis limi, hominem ad suam imaginem similitudinemque plasmavit, et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est in animam viventem: cui dormienti ablata costa, mulier Eva creata est. Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, typum Domini nostri Redemptoris praetulisset. Ipse enim in sopore passionis obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque produxit, virginem immaculatamque Ecclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam; id est lymphis ablutam propter maculam, in cruce extensam propter rugam. Hi ergo primi homines (0163D)inter amoena paradisi beate viventes, anguis astu illecti, divina praecepta transiliunt. Ejectique (0164A)ab angelica sede, mundi laboribus deputantur.
II. Cognita autem a satellite mulier concepit, peperitque duos filios. Sed dum Deus unius sacrificium dignanter suscipit, alter invidia inflammante tumescit, et in fraterni sanguinis effusionem novus parricida 9 consurgens, fratrem opprimit, vincit, interimit. III. Et exhinc cunctum genus in facinus exsecrabile ruit, praeter Enoch justum, qui ambulans in viis Dei, ab ipso Domino propter justitiam assumptus de medio peccantis populi liberatur. Sic enim legimus: Ambulavit Enoch cum Deo, et non comparuit, quia Deus tulit eum (Gen. V, 24). IV. Dominus ergo commotus contra iniquitates populi non in suis semitis gradientis, diluvium immisit, (0164B)cunctamque animam viventem de superficie terrae diluvio inundante delevit; tantumque Noe fidelissimum ac peculiarem sibi, suique typi speciem praeferentem, cum sua et trium natorum conjugibus, posteritatis reparandae gratia, in arca reservavit. Increpant nos hic haeretici, cur Scriptura sacra Dominum dixisset iratum. Cognoscant ergo, quia Dominus noster, non ut homo irascitur: commovetur enim, ut terreat; pellit, ut revocet; irascitur, ut emendet. Sed nec hoc ambigo, quod species illa arcae typum matris gesserit Ecclesiae: ipsa enim inter fluctus et scopulos hujus saeculi transiens, nos ab imminentibus malis materno gestamine fovens, pio amplexu ac protectione defendit. Ab Adam ergo usque ad Noe sunt generationes decem: (0164C)id est Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Enoch, Matusalam, Lamech, Noe. In his ergo decem generationibus, inveniuntur anni mille ducenti quadraginta duo. Adam vero in terra Enachim sepultum, quae prius Ebron vocabatur, liber Jesu Nave evidenter explanat (Jos. XIV, 15).
V. Habebat ergo Noe post diluvium tres filios Sem, Cham, et Jafeth. De Jafeth egressae sunt gentes, similiter et de Cham, et de Sem. Et, sicut ait vetus historia, ab his disseminatum est genus humanum sub universo coelo. Primogenitus vero Cham, Chus. Hic fuit totius artis magicae, imbuente diabolo, et primus idololatriae adinventor. Hic primus statuunculam adorandam diaboli instigatione constituit: qui et stellas, et ignem 10 de coelo cadere, falsa (0164D)virtute, hominibus ostendebat. Hic ad Persas transiit. Hunc Persae vocitavere Zoroastrem, id est viventem (0165A)stellam. Ab hoc etiam ignem adorare consueti, ipsum divinitus igne consumptum ut deum colunt. VI. Cumque multiplicati homines dispergerentur per universas terras, egressi ab Oriente, Sennaar gramineum reperiunt campum. In quo aedificantes civitatem, turrem quae coelos attingeret, nituntur struere. Quorum vanam cogitationem simul et linguam, ipsosque confutans Deus, per mundum late patentem in universa terra dispersit: vocatumque est nomen civitatis, Babel, hoc est, Confusio, eo quod ibi confudisset Deus linguas eorum. Haec est Babylonia a Nembroth gigante aedificata filio Chus. Et, sicut Orosii narrat historia, mira campi planitie in quadrum disposita est: murus ejus ex coctili latere infuso bitumine, in latum habet cubitos quinquaginta, (0165B)altitudinis cubitos ducentos, in circuitu stadia quadringenta septuaginta. Unum stadium habet aripennes quinque. Vicenae quinae portae per unumquodque latus sitae sunt, quae faciunt centum. Harum portarum ostia mirae magnitudinis, ex aere fusili sunt formata. Multa et alia de hac civitate idem historiographus narrat, addens: Et cum tanta fuisset honestas aedificii, attamen victa atque subversa est. VII. Primus autem filius Noe, Sem, de quo generatione decima, natus est Abraham: id est, Noe, Sem, Arphaxad, Sale, Heber, Phalech, Reu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In his decem generationibus, hoc est a Noe usque ad Abraham, inveniuntur anni 942. Eo tempore regnabat Ninus, (0165C)qui aedificavit civitatem, quam Ninivem vocavit: cujus in tribus mansionibus spatium amplitudinis Jonas propheta determinat. Hujus quadragesimo tertio regni anno natus est Abraham. Hic est Abraham, initium fidei nostrae: hic accepit repromissiones, huic se Christus Dominus noster nasciturum, ac pro nobis passurum in victimae commutatione monstravit, ipso in Evangeliis sic dicente: 11 Abraham exsultavit ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo Dominus crucifixus est, oblatum fuisse Severus narrat in Chronica; sicut et hodieque (0166A)in ipsa Hierosolymorum urbe celebre fertur. In hoc monte crux sancta, in qua Redemptor affixus est, stetit, de qua et beatus ille cruor effluxit. Hic ergo Abraham accepit signum circumcisionis, ostendens ut quod ille gessit in corpore, nos portemus in corde, dicente Propheta: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri (Deut. X, 16), et nolite sequi deos alienos (Jerem. XXXV, 15). Et iterum: Omnis incircumcisus corde non intret in sancta mea (Ezech. XLIV, 9). Hunc Abraham Deus, post adjectam nomini syllabam, patrem multarum gentium nuncupavit. VIII. Is cum centum esset annorum, genuit Isaac. Porro Isaac sexagesimo aetatis anno nati sunt filii gemini de Rebecca. Primus Esau, qui et Edom, id (0166B)est terrenus: qui propter gulam vendidit primogenita sua. Ipse est pater Idumaeorum, de cujus generatione quarta natus est Jobab: hoc est, Esau, Raguel, Zara, Jobab, qui et Job. Is vixit annos ducentos quadraginta novem: octogesimo anno ab infirmitate liberatus est; post infirmitatem autem, centum septuaginta annis, restituta in duplum omni facultate, cum tot quot perdiderat filiis jocundatus est. IX. Secundus autem filius Isaac, Jacob, dilectus Dei, sicut ait per Prophetam: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 3). Hic post angelicam luctam vocatus est Israel, a quo Israelitae. Hic genuit duodecim patriarchas, quorum haec sunt nomina: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon, (0166C)Dan, Nephtalim, Gad, et Aser. Post hos genuit Joseph de Rachel, nonagesimo secundo aetatis suae anno. Hunc caeteris filiis 12 plus dilexit. Habuit ex ea et Benjamin ultimum omnium. Joseph autem, decimum sextum aetatis annum habens, typum praeferens Redemptoris, vidit somnia quae fratribus retulit: Quasi manipulos legens, quos suorum fratrum manipuli adorarent. Et iterum: Quasi sol et luna cum undecim stellis prociderent ante eum. Quae res magnum ei cum fratribus odium generavit. Unde et inflammati invidia, viginti eum argenteis Ismaelitis in Aegyptum transeuntibus vendiderunt. Imminente (0167A)autem fame, cum descendissent hi in Aegyptum, cogniti sunt a Joseph, nec tamen ipsi Joseph cognoverunt. Ipse tamen se his post multas eorum fatigationes, et adducto Benjamin, declaravit: de Rachel enim matre sua natus et hic fuerat. Post haec descendunt cuncti Israelitae in Aegyptum, et per Joseph Pharaonis gratia utuntur. Jacob autem post benedictos filios suos in Aegypto moritur, et in sepulcro patris sui Isaac sepelitur in terra Chanaan. Mortuo autem Joseph atque Pharaone, subjicitur cuncta generatio servituti, quae per Moysen post decem plagas Aegypti liberatur, demerso Pharaone in mari Rubro. X. Et quoniam de hoc maris transitu plures multa dixerunt, visum est, ut de situ loci illius, vel ipsius (0167B)transitu, aliqua huic inseram lectioni. Nilus per Aegyptum, sicut optime nostis, decurrit, et ipse eam impetu suo irrigat: unde et Aegyptii Nilicolae appellantur. Cujus nunc littora multi locorum perlustratores, referta sacris monasteriis dicunt esse. Super ripam vero ejus non Babylonia, de qua supra meminimus, sed Babylonia altera civitas collocatur, in qua Joseph horrea miro opere de lapidibus quadris et caemento aedificavit: ita ut ad fundum capaciora, ad summum vero constricta 13 sint, ut per parvulum foramen ibidem triticum jaceretur, quae horrea usque hodie cernuntur. De hac civitate rex ad persequendum Hebraeos, cum exercitibus curruum, ac multa pedestri manu directus est. Ante dictus vero fluvius ab Oriente veniens, ad occidentalem (0167C)plagam versus Rubrum mare vadit: ab Occidente vero stagnum sive brachium de mari Rubro progreditur, et vadit contra Orientem, habens in longo millia circiter quinquaginta; in lato autem, decem et octo. In hujus stagni capite Clysma civitas aedificata est, non propter fertilitatem loci, cum nihil sit plus sterile, sed propter portum: quia naves ab Indiis venientes, ibidem ob portus opportunitatem quiescunt; ibi comparatae merces per totam Aegyptum deportantur. Ad hoc stagnum per desertum Hebraei tendentes, usque ad ipsum mare venerunt, inventisque dulcibus aquis castra metati sunt. In hoc ergo arcto loco; tam ab eremo quam ab ipso mari, consederunt, sicut scriptum est: Audiens Pharao, quod conclusisset eos mare atque desertum, nec esset eis via (0167D)qua possent pergere, ad persequendum eos direxit (Exod. XIV, 3). Cumque imminentibus his Moysi populus acclamasset, secundum jussum Divinitatis projecta virga super mare, divisum est; illisque per sicca gradientibus, et, ut Scriptura ait: Muro aquarum undique vallati (Exod. XIV, 22, in littus illud, quod est contra montem Syna, illaesi prorsus, demersis Aegyptiis, Moyse duce transgrediuntur. De (0168A)quo transitu multa, ut dixi, narrantur: sed nos quod a sapientibus, et certe illis hominibus, qui in eodem loco accesserant, verum cognovimus, ea inserere studuimus paginae. Aiunt enim sulcos, quos rotae curruum fecerant, usque hodie permanere, et quantum acies oculorum videre potest, in profundo cerni. Quos si modicum commotio maris obtexerit, illo quiescente, rursum divinitus renovantur ut fuerant. Dicunt alii, quod ad ipsam ripam, facto modico per mare circuitu, unde ingressi fuerant, sint reversi. Alii vero asserunt, unum cunctis ingressum: nonnulli, unicuique tribui suam patuisse viam, illud testimonium Psalterii adducentes: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. CXXXV, 13), 14 quas nos divisiones spiritaliter, et non secundum litteram intelligere (0168B)oportet. Sunt enim et in hoc saeculo, quod figuraliter mare dicitur, multae divisiones: non enim aequaliter possunt, aut per unam viam ad vitam cuncti transire. Alii autem transeunt in horam primam: id est qui renati per baptismum, immaculati ab omni inquinamento carnis perdurare usque ad vitae praesentis exitum possunt. Alii ad horam tertiam, videlicet qui majori aetate convertuntur. Alii ad sextam, qui luxuriae fervorem coercent: et per has quasque horas, sicut Evangelista (Matth. XX) commemorat, ad operam dominicae vineae secundum fidem propriam conducuntur. Hae sunt divisiones, quibus per hoc mare transitur. Illud vero quod ad mare usque venientes, littus stagni tenentes revertuntur, illud est quod Dominus ad Moysen dixit: (0168C)Reversi castra metentur e regione Phiahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon (Exod. XIV, 2). Nec enim dubium est, quod transitus ille maris, vel columna nubis typum gesserint nostri baptismatis, dicente beato Paulo apostolo: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2). Columna vero ignis typum sancti Spiritus praetulit. A nativitate ergo Abrahae usque ad egressum filiorum Israel ex Aegypto, vel transitum maris Rubri, qui fuit Moysi octogesimus annus, supputantur anni numero 462.
XI. Exinde per quadraginta annos Israelitae eremo utuntur, imbuuntur legibus; probantur, victibusque (0168D)pascuntur angelicis. Deinceps enim post acceptam Legem, transgressoque cum Jesu Nave Jordane, terram repromissionis accipiunt. XII. Post cujus transitum, dum praecepta divina postponunt, saepe in alienigenarum servitio subjugantur. Sed cum conversi ingemiscunt, tribuente Domino, per virorum fortium brachium liberantur. Posthaec per Samuelem, regem, sicut reliquae gentes (0169A)habent, a Domino postulantes, accipiunt primum Saul, deinde David. Ab Abraham ergo usque ad David generationes quatuordecim, id est, Abraham, Isaac, Jacob, Judas, Phares, 15 Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon, Booz, Obeth, Jesse, David. David autem genuit Salomonem de Betsabee. Is per Natham prophetam fratrem suum, et matrem in regno evectus est.
XIII. Defuncto autem David, cum regnare coepisset Salomon, apparuit ei Dominus, et quod peteret, ut indulgeat pollicetur. At ille terrenas divitias postponens, sapientiam magis expetiit. Quod ratum Domino fuit, ita ut ab eodem audiret: Quia non quaesisti regna mundi, nec divitias ejus, sed postulasti sapientiam, ideo accipies eam. Ante te non fuit tam (0169B)sapiens, sic et post te non erit (Reg. III, 12). Quod postea judicium illud, quod inter duas mulieres de uno infante litigantes intulit, comprobavit (Ibid. 16 et seq.). Hic Salomon aedificavit templum nomini Domini miro opere, multum ibi auri argentique, aeris ac ferri ingerens, ita ut diceretur a quibusdam, nunquam simile in mundo fuisse aedificium fabricatum. Ab egressu ergo filiorum Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi, qui fuit annus septimus regni Salomonis, inveniuntur anni 480, sicut Regum testatur historia.
XIV. Post mortem autem Salomonis, divisum est per duritiam Roboae regnum in duas partes. Restiterunt duae tribus ad Roboam, quod Juda appellatur: ad Jeroboam autem decem tribus, quod Israel vocabatur. (0169C)Posthaec igitur ad idololatriam declinantes, nec prophetarum vaticinia, nec eorum interitus, nec clades patriae, nec ipsorum etiam regum eos excidia domuerunt; donec iratus contra eos Dominus excitavit Nabuchodonosor, qui eos in Babyloniam cum omnibus templi ornamentis captivos abduxit: in qua captivitate et Daniel propheta eximius inter esurientes leones illaesus, et tres pueri in medio ignium rorulenti, abiere captivi. In hac captivitate et Ezechiel prophetavit, et Esdras propheta natus est. A David autem usque ad desolationem templi, et transmigrationem in Babyloniam generationes quatuordecim: 16 id est, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat, Joram, Ozias, Joatham, Achaz, Ezechias, Manasses, Amon, Josias. In his ergo quatuordecim (0169D)generationibus, anni inveniuntur numero 361. De hac vero captivitate per Zorobabel liberantur: qui postea et templum et civitatem restituit. Sed haec captivitas typum illius captivitatis, ut puto, gerit, in qua anima peccatrix abducitur, quam nisi Zorobabel, (0170A)id est Christus, liberaverit, horribiliter exsulabit. Ipse enim Dominus in Evangelio dicit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Ipse oro sibi in nobis templum, in quo dignetur habitare, constituat; in quo fides, ut aurum luceat; in quo eloquium praedicationis, ut argentum splendeat; in quo omnia visibilis templi illius ornamenta in nostrorum sensuum honestate clarescant. Bonae etiam voluntati nostrae ipse salubrem effectum indulgeat. Quia nisi ipse aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Haec vero captivitas annis 76 fuisse dicitur.
XV. Reversi autem per Zorobabel, sicut diximus, nunc contra Deum murmurantes, nunc post idola corruentes, vel abominationes facientes, et quae gentes (0170B)exercent imitantes, dum Dei prophetas contemnunt, gentibus traduntur, subjugantur, intercidunt: donec ipse Dominus, patriarcharum prophetarumque vocibus repromissus, Virginis Mariae utero per Spiritum sanctum illapsus ad redemptionem nasci, tam illius gentis, quam omnium gentium dignaretur. A transmigratione ergo usque ad nativitatem Christi generationes quatuordecim: id est, Jechonias, Salathiel, Zorobabel, Abiud, Eliachim, Azor, Sadoc, Achim, Eliud, Eleazar, Mathan, Jacob, Joseph vir Mariae, de qua Dominus noster Jesus Christus nascitur: qui Joseph, quartus decimus computatur.
XVI. Ergo ne videamur unius tantum Hebraeae gentis habere notitiam, reliqua regna, quae, vel quali Israelitarum fuerint tempore, memoramus. 17 Tempore (0170C)Abrahae Ninus regnabat super Assyrios; Sicyoniis, Europs; apud Aegyptios autem sexta decima erat potestas, quam sua lingua dynastian vocabant. Tempore Moysi, apud Argivos regnabat septimus Tropas: in Attica Cecrops primus; apud Aegyptios, Cenchris duodecimus, qui et in mari obrutus est Rubro; apud Assyrios, sextus decimus Agatadis: apud Sicyonios Maratis. Tempore vero Salomonis, quando regnabat super Israel, apud Latinos quintus regnabat Silvius; Lacedaemoniis, Festus; Corinthiis, secundus Oxion; Aegyptiorum, Thephei. Centesimo vicesimo sexto anno super Assyrios, Eutropes; Atheniensibus, secundus Agasastus. Tempore quo Amon regnabat super Judaeam, quando captivitas in Babyloniam abiit; Macedoniis praeerat Argeus; Lydorum, Gyges; Aegyptiorum, (0170D)Vafres; apud Babyloniam, Nabuchodonosor, qui eos captivos abduxit; Romanorum, sextus Servius Tullus. XVII. Post hos, imperatores: primus, Julius Caesar fuit, qui totius imperii obtinuit monarchiam; secundus, (0171A)Octavianus, Julii Caesaris nepos, quem Augustum vocant, a quo et mensis Augustus est vocitatus. Cujus nono decimo imperii anno, Lugdunum Galliarum urbem conditam manifestissime reperimus: quae postea illustrata martyrum sanguine, Nobilissima nuncupatur. XVIII. Anno quadragesimo tertio imperii Augusti, Dominus noster Jesus Christus, ut diximus, ex virgine Maria in Bethleem David oppido, secundum carnem natus est: cujus immensum sidus magi ab Oriente cernentes, cum muneribus veniunt, et puerum supplices oblatis donis adorant. Herodes vero ob zelum regni sui, dum Deum Christum persequi nititur, parvulos infantes interimit. Ipse quoque postmodum 18 judicio divino percussus est.(0171B) XIX. Domino autem Deo nostro Jesu Christo poenitentiam praedicante, baptismi gratiam tribuente, vel coeleste regnum cunctis gentibus promittente, atque prodigia et signa per populos operante: hoc est, dum de aquis vina profert, dum febres exstinguit, dum caecis lumen tribuit, dum sepultis vitam restituit, dum obsessos ab immundis spiritibus liberat, dum leprosos miserabili turpentes cute reformat: haec dum et alia signa multa faciens, manifestissime se Deum populis esse declarat. In Judaeis ira succenditur, in vidia exagitatur, ac mens de sanguine prophetarum pasta, ut Justum interimat injuste molitur. Ergo ut veterum vatum complerentur oracula, a discipulo traditur, a pontificibus inique condemnatur, (0171C)a Judaeis illuditur, cum iniquis crucifigitur, a militibus emisso spiritu custoditur. His igitur actis, tenebrae super universum mundum factae sunt, et multi conversi ingemiscentes, Jesum Filium Dei confessi sunt. XX. Apprehensus autem et Joseph, qui eum aromatibus conditum in suo monumento recondidit, in cellulam recluditur, et ab ipsis sacerdotum principibus custoditur, majorem in eum habentes saevitiam, ut Gesta Pilati ad Tiberium imperatorem missa referunt, quam in ipsum Dominum, ut cum ille a (0172A)militibus, hic ab ipsis sacerdotibus custodiretur. Sed resurgente Domino, custodibus visione angelica territis, cum non inveniretur in tumulo, nocte parietes de cellula, in qua Joseph tenebatur, suspenduntur in sublimi; ipse vero de custodia, absolvente angelo, liberatur, parietibus restitutis in locum suum. Cumque pontifices custodibus exprobrarent, et sanctum corpus ab eisdem instanter requirerent, dicunt eis milites: Reddite 19 vos Joseph, et nos reddimus Christum: sed ut verum agnoscimus, neque vos benefactorem Dei, neque nos Filium Dei reddere nunc valemus. Tunc illis confusis, milites sub hac excusatione liberantur. XXI. Fertur Jacobus apostolus, cum Dominum jam mortuum vidisset in cruce, detestasse atque (0172B)jurasse, nunquam se comesturum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens Dominus, spoliato tartaro cum triumpho, Jacobo se ostendens, ait: Surge Jacobe, comede, quia jam a mortuis resurrexi. Hic est Jacobus Justus quem fratrem Domini nuncupant, pro eo quod Joseph fuerit filius ex alia uxore progenitus. XXII. Dominicam vero resurrectionem, die prima factam credimus, non septima sicut multi putant. Hic est dies resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quem nos proprie Dominicam, pro sancta ejus resurrectione vocamus. Hic primus lucem vidit in principio, et hic primus Dominum resurgentem contemplari meruit de sepulcro. A captivitate vero Hierosolymae et desolatione (0172C)templi, usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi, id est usque ad Tiberii septimum decimum annum, supputantur anni 668.
XXIII. Resurgens autem Dominus, per quadraginta dies cum discipulis de regno Dei disputans, videntibus illis in nube susceptus, evectusque in coelos, ad Patris dexteram residet gloriosus. Pilatus autem Gesta ad Tiberium Caesarem mittit, et ei tam de virtutibus Christi, quam de passione vel resurrectione ejus insinuat. Quae Gesta apud nos hodie retinentur scripta. Tiberius autem hoc ad senatum (0173A)recensuit: quod senatus cum ira respuit, 20 pro eo quod non ad eum primitus advenisset. Hinc etenim contra Christianos prima odiorum germina pullularunt. Pilatus autem non permanens impunitus, pro suae militiae scelere, hoc est pro nece quam in Dominum nostrum Jesum Christum exercuit, propriis se manibus interfecit; quem Manichaeum fuisse multi putant, secundum illud quod in Evangelio legitur: Venerunt quidam de Galilaeis, nuntiantes ei, quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis eorum (Luc. XIII, 1). Sic et Herodes rex, dum in apostolos Domini saevit, percussus divinitus ob tanta scelera, intumescens ac scatens vermibus, accepto cultro ut malum purgaret, propriae in se manus ictum libravit.
(0173B) XXIV. Beatus Petrus apostolus sub imperatore Claudio, quarto ab Augusto, Romam aggreditur, ibique praedicans, multis virtutibus manifestissime Christum esse Dei Filium comprobavit. Ab illis enim diebus Christiani apud civitatem Romanam esse coeperunt. Cum autem nomen Christi per populos magis ac magis dilataretur, oritur contra haec antiqui serpentis invidia, et totis se imperatoris praecordiis immittit saeva malignitas. Nam Nero ille luxuriosus, vanus atque superbus, virorum succuba, et rursus virorum appetitor, matris, sororum ac proximarum quarumque mulierum spurcissimus violator, ad complendam malitiae suae molem, primus contra Christi cultum persecutionem excitat in credentes. Habebat enim secum Simonem Magum, virum totius malitiae, (0173C)et omnis magicae artis magistrum. Hoc eliso per apostolos Domini Petrum atque Paulum, commotus contra eos, quod Christum Filium praedicarent, et idola adorare contemnerent, Petrum cruce, Paulum gladio jubet interfici. Ipse quoque 21 excitatam super se seditionem fugere tentans, quarto ab urbe lapide propria se manu interfecit. Tunc et Jacobus frater Domini, et Marcus evangelista, pro Christi nomine glorioso martyrio coronati sunt. Primus tamen omnium hanc viam levita Stephanus et martyr intravit. Magna post Jacobi apostoli necem Judaeos calamitas assecuta est. Nam adveniente Vespasiano, et templum incensum est, et sexcenta millia Judaeorum eo bello, gladio et fame affecta sunt. Domitianus autem secundus post Neronem (0173D)in Christianos saevit; Joannem apostolum in insulam (0174A)Pathmos relegat in exsilium, et diversas crudelitates in populos agitat. Post cujus mortem, beatus Joannes apostolus et evangelista de exsilio rediit: qui senex et plenus dierum, perfectaeque in Deum vitae, vivens se deposuit in sepulcro. Hic fertur non gustare mortem, donec iterato Dominus judicaturus adveniat, ipso in Evangeliis ita dicente: Sic eum volo manere donec veniam (Joan. XXI, 21).
XXV. Tertius post Neronem, persecutionem in Christianos Trajanus movet: sub quo beatus Clemens, tertius Romanae Ecclesiae episcopus, passus est; et sanctus Simeon Hierosolymitanus episcopus, Cleophae filius, pro Christi nomine crucifixus asseritur; et Ignatius Antiochensis episcopus, Romam ductus bestiis deputatur. Haec sub Trajani temporibus (0174B)acta sunt. XXVI. Post hunc Aelius Adrianus imperator creatus est. Unde et Hierosolyma Aelia ab Aelio Adriano vocatur, successore Domitiani, eo quod eam reparaverit. Post has vero passiones sanctorum, non fuit satis parti adversae gentes incredulas contra Christicolas excitasse, nisi commoveret et in ipsis Christia nis schismata. Concitat haereses, et divisa fides catholica aliter aliterque disseritur. Nam sub Antonini 22 imperio Marcionitana et Valentiniana haeresis insana surrexit: et Justinus Philosophus, post scriptos catholicae Ecclesiae libros, martyrio pro Christi nomine coronatur. In Asia autem, orta persecutione, beatissimus Polycarpus, Joannis apostoli et evangelistae discipulus, octogesimo aetatis suae anno, (0174C)velut holocaustum purissimum, per ignem Domino consecratur. Sed et in Galliis multi pro Christi nomine sunt per martyrium gemmis coelestibus coronati: quorum passionum historiae apud nos fideliter usque hodie retinentur. XXVII. Ex quibus et ille primus Lugdunensis Ecclesiae Photinus episcopus fuit, qui plenus dierum, diversis affectus suppliciis, pro Christi nomine passus est. Beatissimus vero Irenaeus hujus successor martyris, qui a beato Polycarpo ad hanc urbem directus est, admirabili virtute enituit: qui in modici temporis spatio, praedicatione sua maxime in integro civitatem reddidit Christianam. Sed veniente persecutione, talia ibidem diabolus bella per tyrannum exercuit, et tanta ibi multitudo Christianorum ob (0174D)confessionem Dominici nominis est jugulata, ut per (0175A)plateas flumina currerent de sanguine Christiano: quorum nec numerum, nec nomina colligere potuimus. Dominus enim eos in libro vitae conscripsit. Beatum Irenaeum diversis in sua carnifex praesentia poenis affectum, Christo Domino per martyrium dedicavit. Post hunc et quadraginta octo martyres passi sunt, ex quibus primum fuisse legimus Vettium Epagatum. XVIII. Sub Decio vero imperatore multa bella adversum nomen Christianum exoriuntur, et tanta strages de credentibus fuit, ut nec numerari queant. Babyllas episcopus Antiochenus, cum tribus parvulis, id est, Urbano, Prilidano et Epolono; et Sixtus Romanae Ecclesiae episcopus, et 23 Laurentius archidiacenus, et Hippolytus, ob Dominici nominis (0175B)confessionem per martyrium consummati sunt. Valentinianus et Novatianus maximi tunc haereticorum principes, contra fidem nostram inimico impellente grassantur. Hujus tempore septem viri episcopi ordinati ad praedicandum in Gallias missi sunt, sicut historia passionis sancti martyris Saturnini denarrat. Ait enim: Sub Decio et Grato consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas sanctum Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt: Turonicis, Gatianus episcopus; Arelatensibus, Trophimus episcopus; Narbonae, Paulus episcopus; Tolosae, Saturninus episcopus; Parisiacis, Dionysius episcopus; Arvernis, Stremonius episcopus; Lemovicinis, Martialis est destinatus episcopus. De his vero, beatus (0175C)Dionysius Parisiorum episcopus, diversis pro Christi nomine affectus poenis, praesentem vitam gladio imminente finivit; Saturninus vero, jam securus de martyrio, dicit duobus presbyteris suis: Ecce ego jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Rogo, ut usquedum debitum finem impleam, a vobis penitus non relinquar. Cumque comprehensus ad Capitolium duceretur, relictus ab his solus attrahitur. Igitur cum se ab illis cerneret derelictum, (0176A)orasse fertur: Domine Jesu Christe, exaudi me de coelo sancto tuo, ut nunquam haec Ecclesia de his civibus mereatur habere pontificem in sempiternum. Quod usque nunc in ipsa civitate ita evenisse cognovimus. Hic vero tauri furentis vestigiis alligatus, ac de Capitolio praecipitatus, vitam finivit. Gatianus vero, Trophimus, Stremoniusque, et Paulus, atque Martialis, in summa sanctitate viventes, post acquisitos 24 Ecclesiae populos, ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt. Et sic tam isti per martyrium, quam hi per confessionem, relinquentes terras, in coelestibus pariter sunt conjuncti. XXIX. De horum vero discipulis quidam Biturigas civitatem aggressus, Salutare omnium, Christum (0176B)Dominum populis nuntiavit. Ex his ergo pauci admodum credentes, clerici ordinati, ritum psallendi suscipiunt: et qualiter ecclesiam construant, vel omnipotenti Deo solemnia celebrare debeant, imbuuntur. Sed illis parvam adhuc aedificandi facultatem habentibus, civis cujusdam domum, de qua ecclesiam faciant, expetunt. Senatores vero, vel reliqui meliores loci, fanaticis erant tunc cultibus obligati; qui vero crediderant, ex pauperibus erant, juxta illud Domini, quod Judaeis exprobrat, dicens: Quia meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei (Matth. XXI, 31). Hi vero non obtenta a quo petierant domo, Leocadium quemdam primum Galliarum senatorem, qui de stirpe Vettii Epagati fuit, quem Lugduno passum pro Christi nomine superius memoravimus, (0176C)repererunt. Cui cum petitionem suam, et fidem pariter intimassent, ille respondit: Si domus mea, quam apud Bituricam urbem habeo, huic operi digna esset, praestare non abnegarem. Illi autem audientes, pedibus ejus prostrati, oblatis trecentis aureis cum disco argenteo, dicunt eam huic ministerio esse condignam. Tunc ille acceptis de his tribus aureis pro benedictione, clementer indulgens reliqua, cum adhuc esset in errore idololatriae implicitus, Christianus (0177A)factus, domum suam fecit ecclesiam. Haec est nunc ecclesia apud Biturigas urbem prima, miro opere composita, et primi martyris Stephani reliquiis illustrata. 25 XXX. Vigesimo septimo loco, Valerianus et Gallienus Romanum imperium sunt adepti, qui gravem contra Christianos persecutionem suo tempore commoverunt. Tunc Romam Cornelius, Cyprianus Carthaginem felici sanguine illustrarunt. Horum tempore et Chrocus ille Alamannorum rex, commoto exercitu, Gallias pervagavit. Hic autem Chrocus multae arrogantiae fertur fuisse: qui cum nonnulla inique gessisset, per consilium, ut aiunt, matris iniquae, collectam, ut diximus, Alamannorum gentem, universas Gallias pervagatur, cunctasque aedes, quae (0177B)antiquitus fabricatae fuerant, a fundamentis subvertit. Veniens vero Arvernos, delubrum illud, quod Gallica lingua Vasso Galatae vocant, incendit, diruit, atque subvertit. Miro enim opere factum fuit atque firmatum, cujus paries duplex erat. Ab intus enim de minuto lapide; a foris vero quadris scalptis fabricatum fuit. Habuit enim paries ille crassitudinem pedes triginta. Intrinsecus vero marmore ac musivo variatum erat. Pavimentum quoque aedis marmore stratum, desuper vero plumbo tectum. XXXI. Juxta hanc urbem Liminius, Antolianusque martyres requiescunt. Ibi Cassus ac Victorinus in dilectione Christi fraterno affectu sociati, per effusionem cruoris proprii, coelorum regna pariter sunt adepti. Nam refert antiquitas, Victorinum servum (0177C)fuisse ante dicti templi sacerdotis. Qui dum plerumque vicum, quem Christianorum vocant, ad persequendos Christianos adit, Cassium reperit 26 Christianum: cujus praedicationibus atque miraculis (0178A)motus, credit Christo, relictisque fanaticis sordibus ac baptismo consecratus, magnus in virtutum operatione enituit. Nec multo post per martyrium, ut diximus, in terris sociati, ad coelestia pariter regna migraverunt. XXXII. Irruentibus autem Alamannis in Gallias, sanctus Privatus Gabalitanae urbis episcopus, in crypta Memmatensis montis, ubi jejuniis orationibusque vacabat, reperitur, populo Gredonensis castri in munitione concluso. Sed dum oves suas bonus pastor lupis tradere non consentit, daemoniis immolare compellitur. Quod spurcum ille tam exsecrans quam refutans, tandiu fustibus caeditur, quoadusque putaretur exanimis. Sed ex ipsa quassatione, interpositis paucis diebus, spiritum exhalavit. Chrocus (0178B)vero apud Arelatensem Galliarum urbem comprehensus, diversis affectus suppliciis, gladio verberatus interiit, non immerito poenas quas sanctis Dei intulerat, luens. XXXIII. Sub Diocletiano, qui tricesimo tertio loco Romanum rexit imperium, gravis contra Christianos per annos quatuor persecutio exagitata est: ita ut quadam vice in ipso sacratissimo die Paschae, magni Christianorum populi ob veri Dei cultum interficerentur. Eo tempore, Quirinus Sisciensis Ecclesiae sacerdos, gloriosum pro Christi nomine martyrium tulit; quem ligato ad collum molari saxo, in fluminis gurgitem saevitia impulit paganorum. Igitur cum cecidisset in 27 gurgitem, diu super aquas divina virtute ferebatur; nec sorbebant aquae, quem pondus (0178C)criminis non premebat. Quod factum admirans multitudo populi circumstantis, despecto furore gentilium, ad liberandum properant sacerdotem. Haec ille cernens, non passus est se a martyrio subtrahi, (0179A)sed erectis ad coelum oculis, ait: Jesu Domine, qui gloriosus resides ad dexteram Patris, ne patiaris me ab hoc stadio removeri; sed suscipiens animam meam, conjungere me tuis martyribus in requie sempiterna dignare. His dictis, reddidit spiritum. Cujus corpus a Christianis susceptum venerabiliter sepulturae mandatum est. XXXIV. Romanorum tricesimus quartus imperium obtinuit Constantinus, annis triginta regnans feliciter. Hujus imperii anno undecimo, cum post excessum Diocletiani pax reddita fuisset Ecclesiis, beatissimus praesul Martinus apud Sabariam Pannoniae civitatem nascitur, parentibus gentilibus, non tamen infimis. Hic Constantinus anno vicesimo imperii sui, Crispum filium veneno, Faustam conjugem (0179B)calente balneo interfecit, scilicet quod proditores regni ejus esse volnissent. Hujus tempore venerabile crucis Dominicae lignum per studium Helenae matris ejus repertum est, prodente Juda Hebraeo, qui post baptismum Quiriacus est vocitatus. Usque hoc tempus historiographus in Chronicis scribit Eusebius. A vicesimo primo enim ejus imperii anno, Hieronymus presbyter addidit, indicans Juvencum presbyterum Evangelia versibus conscripsisse, rogante supradicto imperatore. XXXV. Sub Constantis autem imperio, Jacobus Nisibenus fuit, ad 28 cujus preces inclinatae aures divinae clementiae, multa pericula a civitate ejus repulerunt. Sed et Maximinus Treverorum episcopus potens in omni sanctitate reperitur. (0179C)Nono decimo Constantii junioris anno, Antonius monachus transiit, centesimo quinto aetatis suae anno. Beatissimus Hilarius Pictaviensis episcopus, suasu haereticorum exsilio deputatur: ibique libros pro fide catholica scribens, Constantio misit, qui quarto exsilii anno eum absolvi jubens, ad propria redire permisit.
XXXVI. Tunc jam et lumen nostrum exoritur, (0180A)novisque lampadum radiis Gallia perlustratur: hoc est, eo tempore beatissimus Martinus in Galliis praedicare exorsus est, qui Christum Dei Filium per multa miracula verum Deum in populis declarans, gentilium incredulitatem avertit. Hic enim fana destruxit, haeresim oppressit, ecclesias aedificavit, et cum aliis multis virtutibus refulgeret, ad consummandum laudis suae titulum, tres mortuos vitae restituit. Quarto Valentiniani et Valentis anno, sanctus Hilarius apud Pictavos, plenus sanctitate et fide, multis undique virtutibus editis, migravit ad coelos. Nam et ipse legitur mortuos suscitasse. Melania vero matrona nobilis, et incola urbis Romanae, Hierosolyma ob devotionem abiit, Urbano filio Romae relicto. Quae ita se in cuncta bonitate ac (0180B)sanctitate omnibus praebuit, ut Thecla vocaretur ab incolis.
XXXVII. Post mortem autem Valentiniani, Valens integri successor imperii, monachos ad militiam cogi jubet, nolentes fustibus praecipit verberari. Posthaec, bellum saevissimum in Thracia Romani gessere: 29 in quo tanta strages fuit, ut Romani, amisso equorum praesidio, pedibus fugerent. Cumque a Gotthis internecione maxima caederentur, et Valens fugeret sagitta sauciatus, parvum tugurium ingressus, imminentibus hostibus, super se incensa casula, optata caruit sepultura. Sicque ultio divina ob sanctorum effusum sanguinem, tandem emissa processit. Huc usque Hieronymus: ab hoc vero tempore, Orosius presbyter plus scripsit.(0180C) XXXVIII. Igitur cum Gratianus imperator destitutam cerneret esse rempublicam, Theodosium collegam imperii facit. Hic Theodosius omnem spem suam atque fiduciam in Dei misericordiam ponit. Qui multas gentes non tam gladio, quam vigiliis et oratione compescuit, rempublicam confirmavit Constantinopolim urbem victor ingressus est. Maximus vero cum per tyrannidem oppressis Britannis (0181A)sumpsisset victoriam, a militibus imperator creatus est. In urbe Treverica sedem instituens, Gratianum imperatorem circumventum dolis interfecit. Ad hunc Maximum beatus Martinus jam episcopus venit. In loco ergo Gratiani, Theodosius ille qui totam spem in Deum posuerat, totum suscipit imperium. Qui deinceps divinis affatibus fretus, Maximum spoliatum imperio interfecit.
XXXIX. Apud Arvernos vero post Stremonium episcopum praedicatoremque, primus episcopus Urbicus fuit, ex senatoribus conversus, uxorem habens, quae juxta consuetudinem ecclesiasticam, remota a consortio sacerdotis 30 religiose vivebat. Vacabant enim ambo orationi, eleemosynis, atque operibus bonis. Cumque haec agerent, livor inimici, qui semper (0181B)est aemulus sanctitati, commovetur in feminam: quam in concupiscentiam viri succendens, novam Evam efficit. Nam succensa mulier a libidine, operta peccati tenebris, pergit ad domum ecclesiae per tenebras noctis. Cumque obserata omnia reperisset, pulsare fores ecclesiae domus coepit, ac voces hujusmodi dare: Quousque sacerdos dormis? quousque ostia clausa non reseras? cur conjugem spernis? cur obduratis auribus Pauli praecepta non audis? Scripsit enim: Revertimini ad alterutrum, ne tentet vos Satanas. Ecce ego ad te revertor, nec ad extraneum, sed ad proprium vas recurro. Haec et his similia diu declamanti, tandem sacerdotis tepescit religio. Jubet eam cubiculo intromitti, ususque concubitu ejus discedere jubet. Dehinc tardius ad se reversus, et de (0181C)perpetrato scelere condolens, acturus poenitentiam, dioecesis suae monasterium expetit: ibique cum gemitu (0182A)ac lacrymis quae commiserat diluens, ad urbem propriam est reversus; qui impleto vitae cursu migravit a saeculo. Nata est enim ab hoc concubitu filia, quae in religione permansit. Ipse quoque sacerdos cum conjuge et filia in crypta Cantobennensi, juxta aggerem publicum est sepultus. In cujus loco Legonus episcopus subrogatur. XL. Quo defuncto, sanctus Hillidius successit, vir eximiae sanctitatis ac praeclarae virtutis, qui in tanta sanctitate emicuit, ut fama ejus etiam extraneos 31 fines adiret: unde factum est, ut imperatoris Treverici filiam expetitus a spiritu immundo curaret, quod in libro illo, quem de ejus Vita conscripsimus, memoravimus. Fuit autem, ut fama refert, valde senex et plenus dierum, plenusque bonis operibus, qui (0182B)felici consummatione, vitae hujus perfunctus tramite, migravit ad Christum, sepultusque in crypta, suburbano civitatis illius. Habuit autem et archidiaconum, nomine et merito Justum, qui et cursum vitae bonis consummans operibus, magistri tumulo sociatur. Jam vero post transitum beati Hillidii confessoris, ad gloriosum ejus sepulcrum tantae virtutes apparent, ut nec scribi integre queant, nec memoria retineri. Huic sanctus Nepotianus successit. XLI. Igitur apud Arvernos sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus. A Treveris vero legati in Hispaniam mittebantur: ex quibus Artemius quidam, admirabilis sapientiae atque pulchritudinis, et prima aetate florens, vi febrium est correptus. Praecedentibus vero aliis, hic apud Arvernos aegrotus relinquitur. (0182C)Nam eo tempore apud Treveros sponsali erat vinculo nexus. A sancto autem Nepotiano visitatus, (0183A)atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino redditur sanitati. Qui cum ab eodem sancto verbum praedicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam, quam facultates proprias, sanctae copulatur Ecclesiae, factusque clericus in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor existeret ad regendas gregis Dominici caulas. XLII. Per idem tempus Injuriosus quidam de senatoribus Arvernis, cum magnis opibus similem sibi in conjugio puellam expetiit, datoque arrabone, diem constituit nuptiarum. Erat autem uterque unicus patri. Adveniente vero die, celebrata nuptiarum solemnitate, in uno strato ex more locantur. 32 Sed puella graviter contristata, aversa ad parietem, amarissime flebat. Cui ille: Quid, inquit, turbaris? Indica, (0183B)quaeso, mihi. Illaque silente, adjecit vir: Obsecro te per Jesum Christum Filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas. Tunc illa conversa ad eum, ait: Si omnibus diebus vitae meae plangam, nunquid tantae erunt lacrymae, ut queant abluere tam immensum pectoris mei dolorem. Statueram enim, ut corpusculum meum immaculatum Christo a virili tactu servarem: sed vae mihi, quae taliter ab eo relicta sum, ut quod optabam perficere non valerem, et quod ab initio aetatis meae servavi, in hac novissima die, quam videre non debueram, perdidi. Ecce enim relicta ab immortali Christo, qui mihi dotem promittebat paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium, et pro rosis immarcescibilibus, arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolium. Et (0183C)cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere, haec mihi vestis onus exhibuit, non honorem. Sed quid amplius verba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie demergor in abyssos. O si mihi haec futura erant, quare non dies vitae meae ipse fuit finis, qui fuit initium! O si ante introissem mortis januam, quam lactis acciperem alimenta! O si mihi dulcium nutricum oscula, in funere fuissent expensa! Horrent enim mihi terrenae species, quia pro mundi vita transfixas manus suspicio Redemptoris. Nec cerno diademata gemmis insignibus coruscantia, cum illam spineam miror mente coronam. Respuo longe lateque diffusa spatia terrae tuae, quia amoenitatem concupisco paradisi. Horrent tua solaria, cum Dominum residentem suspicio super (0183D)astra. Talia cum magno fletu jactanti commotus pietate juvenis ait: Unicos nos nobilissimi Arvernorum habuere (0184A)parentes, et ad propagandam generationem 33 conjungere voluerunt, ne recedentibus eis de mundo succederet haeres extraneus. Cui illa: Nihil est mundus, nihil sunt divitiae, nihil est pompa saeculi hujus, nihil est vita ipsa qua fruimur: sed illa magis vito quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quae labe ulla non solvitur, nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanens, luce non occidente vivit. Et, quod majus est his omnibus, ipsius Domini praesentia, jugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu, indissolubili laetitia gaudet. Ad haec ille: Dulcissimis, inquit, eloquiis tuis aeterna mihi vita tanquam magnum jubar illuxit, et ideo si vis a carnali abstinere concupiscentia, particeps tuae mentis efficiar. Illa respondit: (0184B)Difficile est sexum virilem mulieribus ista praestare. Tamen si feceris, ut immaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo a sponso Domino meo Jesu Christo, cui me et famulam devovi esse et sponsam. Tunc ille armatus crucis vexillo, ait: Faciam quae hortaris. Et datis inter se dextris, quieverunt. Multos postea in uno strato recumbentes annos, vixerunt cum castitate laudabili. Quod postea in eorum transitu declaratum est. Nam cum impleto certamine, puella migraret ad Christum, peracto vir funeris officio, cum puellam in sepulcrum deponeret, ait: Gratias tibi ago, aeterne Domine Deus noster, quia hunc thesaurum sicut a te commendatum accepi, ita immaculatum pietati tuae restituo. Ad haec illa subridens: (0184C)Quid, inquit, loqueris quod non interrogaris? Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. 34 Porro cum utriusque sepulcrum e diversis parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas quae eorum castitatem manifestaret, apparuit. Nam facto manc cum ad locum populi accederent, invenerunt sepul cra pariter, quae longe inter se distantia reliquerant scilicet ut quos tenet socios coelum, sepultorum hic corporum non separet monumentum. Hos usque hodie, Duos Amantes vocitare loci incolae voluerunt. Meminimusque de his in libro Miraculorum. XLIII. Arcadii vero et Honorii secundo imperii anno, sanctus Martinus Turonorum episcopus, plenus virtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia, octogesimo et primo aetatis suae (0184D)anno, episcopatus autem vigesimo sexto apud Condatensem dioecesis suae vicum excedens a saeculo (0185A)feliciter migravit ad Christum. Transiit autem media nocte, quae Dominica habebatur, Attico Caesarioque consulibus. Multi enim in ejus transitu psallentium audierunt in coelo, quod in libro virtutum ejus primo (Cap. 4 et 5) plenius exposuimus. Nam cum primitus sanctus Dei apud Condatensem, ut diximus, vicum aegrotare coepisset, Pictavi populi ad ejus transitum sicut Turonici convenerunt. Quo migrante, grandis altercatio in utrumque surrexit populum. Dicebant enim Pictavi: Noster est monachus; nobis abba exstitit; nos requirimus commendatum. Sufficiat vobis, quod dum esset in mundo episcopus, usi estis ejus colloquio, participastis convivio, firmati fuistis benedictionibus, insuper et virtutibus jocundati. Sufficiant ergo vobis ista omnia: nobis (0185B)liceat auferre vel cadaver 35 exanimum. Ad haec Turonici respondebant: Si virtutum nobis facta sufficere dicitis, scitote quia vobiscum positus, amplius est quam hic operatus. Nam, ut praetermittamus plurima, vobis suscitavit duos mortuos, nobis unum; et, ut ipse saepe dicebat, major ei virtus ante episcopatum fuit, quam post episcopatum. Ergo necesse est, ut quod nobiscum non implevit vivens, expleat vel defunctus. Vobis est enim ablatus, nobis a Deo donatus. Verum si mos antiquitus institutus servatur, in urbe qua ordinatus est, habebit Deo jubente sepulcrum. Certe si pro monasterii privilegio cupitis vindicare, scitote quia primum ei monasterium cum Mediolanensibus fuit. His ergo (0185C)litigantibus, sole ruente nox clauditur, corpusque (0186A)in medio positum, firmatis serra ostiis, ab utroque populo custoditur, futurum ut mane facto a Pictavis per violentiam auferretur: sed Deus omnipotens noluit urbem Turonicam a proprio frustrare patrono. Denique nocte media omnis Pictava somno phalanga comprimitur, nec ullus superfuit qui ex hac multitudine vigilaret. Igitur ubi Turonici eos conspiciunt obdormisse, apprehensam sanctissimi 36 corporis glebam, alii per fenestram ejiciunt, alii aforis suscipiunt, positumque in navi cum omni populo per Vingennam fluvium descendunt. Ingressique Ligeris alveum, ad urbem Turonicam cum magnis laudibus psallentioque dirigunt copioso. De quorum vocibus Pictavi expergefacti, nihil de thesauro quem custodiebant habentes, (0186B)cum magna confusione ad propria sunt reversi. Quod si quis requiret, cur post transitum Gatiani episcopi, unus tantum, id est Litorius, usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, noverit quia obsistentibus paganis, diu civitas Turonica sine benedictione sacerdotali fuit. Nam qui Christiani eo tempore videbantur, occulte et per latebras divinum officium celebrabant. Nam si qui a paganis reperti fuissent Christiani, aut afficiebantur verberibus, aut gladio truncabantur.
A Passione ergo Domini, usque transitum sancti Martini, anni 412 computantur.
Explicitus est liber primus, continens annos 5546, qui computantur a principio mundi usque ad transitum (0186C)sancti Martini episcopi
LIBER SECUNDUS.
37-38 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI. (0185)
(0185D)I. De episcopatu Briccii.
II. De Vandalis et persecutione Christianorum sub ipsis.
III. De Cyrola haereticorum episcopo, et de sanctis Martyribus.
IV. De persecutione sub Athanarico agitata.
V. De Aravatio episcopo et Chunis.
VI. De basilica sancti Stephani apud Mettensem urbem.
VII. De uxore Aetii. De Attila.
VIII. Quid de Aetio historiographi scripserunt.
IX. Quid de Francis iidem dicant.
(0186D)
X. Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant.
XI. De Avito imperatore.
XII. De Childerico rege et Aegidio.
XIII. De episcopatu Venerandi ac Rustici Arvernis.
XIV. De episcopatu Eustochii Turonici atque Perpetui; et de basilica sancti Martini.
XV. De basilica sancti Symphoriani.
XVI. De Namatio episcopo, et ecclesia Arverna.
XVII. De conjuge ejus, et basilica sancti Stephani.
(0187)
XVIII. Quod Childericus Aurelianis, et Andegavis venit Adouacrius.
XIX. Bellum inter Saxones ac Romanos.
XX. De Victorio duce.
XXI. De Eparchio episcopo.
XXII. De Sidonio episcopo.
XXIII. De sanctitate Sidonii episcopi, et de injuriis ultione divina moderatis.
XXIV. De fame Burgundiae, et Ecditio.
XXV. De Euvarege persecutore.
XXVI. De obitu sancti Perpetui, et episcopatu Volusiani ac Veri.
XXVII. Quod Chlodovechus regnum accepit.
XXVIII. Quod Chlodovechus Chrothechildem accepit.
XXIX. De primo eorum filio baptizato et in albis defuncto.
(0188)
XXX. Bellum contra Alamannos.
XXXI. De baptismo Chlodovechi.
XXXII. Bellum contra Gundebadum.
XXXIII. De interitu Godegiseli.
XXXIV. Quod Gundebadus converti voluerit.
XXXV. Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt.
XXXVI. De Quintiano episcopo.
XXXVII. Bellum contra Alaricum.
XXXVIII. De Patriciatu Chlodovechi regis.
XXXIX. De Licimo episcopo.
XL. De interitu Sigiberti senioris et filii ejus.
XLI. De interitu Chararici et filii ejus.
XLII. De interitu Ragnacharii et fratrum ejus.
XLIII. De obitu Chlodovechi.
Prologus.
(0187A)39 Prosequentes ordinem temporum, miste confuseque tam virtutes sanctorum, quam strages gentium memoramus. Non enim irrationabiliter accipi puto, si felicem beatorum vitam inter miserorum memoremus excidia, cum id non facilitas scriptoris, sed temporum series praestet. Nam sollicitus lector, si inquirat strenue, inveniet inter illas regum Israeliticorum historias, sub Samuel justo Phineem interisse sacrilegum: ac sub David, quem Fortem manum dicunt, Goliam allophylum corruisse. Meminerit etiam sub Heliae eximii vatis tempore, qui pluvias cum voluit abstulit, et cum libuit arentibus terris infudit; qui viduae paupertatem oratione locupletavit; quantae populorum strages 40 fuere, quantae fames, vel quae siccitas miseram oppresserit humum. Quae (0188A)sub Ezechiae tempore, cui Deus ad vitam quindecim annos auxit, Hierosolyma mala pertulerit. Sed et sub Elisaeo propheta, qui mortuos vitae restituit, et alia in populis miracula multa fecit, quantae interneciones, quae miseriae ipsum Israeliticum populum oppresserunt. Sic et Eusebius, Severus, Hieronymusque in Chronicis, atque Orosius, et bella regum, et virtutes martyrum pariter texuerunt. Ita et nos idcirco sic scripsimus, quo facilius saeculorum ordo, vel annorum ratio usque ad nostra tempora tota reperiatur. Venientes ergo per ante dictorum auctorum Historias, ea quae in posterum acta sunt, Domino adjuvante, disseremus. I. Igitur post excessum beati 41 Martini Turonicae civitatis episcopi, summi et incomparabilis (0189A)viri, de cujus virtutibus, magna apud nos volumina retinentur, Briccius ad episcopatum succedit. At vero Briccius iste, cum esset primaevae aetatis juvenis, sancto adhuc Martino viventi in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur. Quadam autem die, dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Briccium adhuc diaconum in platea convenit; cui simpliciter ait: Ecce ego praestolor beatum virum, et nescio ubi sit, vel quid operis agat? Cui Briccius: Si, inquit, delirum illum quaeris, prospice eminus: ecce coelum solito sicut amens respicit. Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat impetrasset, Briccium diaconum vir beatus alloquitur: En ego, Bricci, delirus tibi videor? (0189B)Cumque ille confusus haec audiens, dixisse se denegaret, ait vir sanctus: Nonne aures meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui apud Deum, ut post meum transitum ad pontificatus 42 honorem accedas: sed noveris te in episcopatu multa adversa passurum. Briccius haec audiens irridebat, dicens: Nonne verum dixi, istum delira verba proferre? Sed et presbyterii honore praeditus, saepius beatum virum conviciis lacessivit. Adeptus ergo, consentientibus civibus, pontificatus officium, orationi vacabat. Quia quanquam esset superbus et vanus, castus tamen habebatur corpore. Tricesimo tertio vero ordinationis ejus anno, oritur contra eum lamentabilis causa pro crimine. Nam mulier, ad quam cubicularii ejus vestimenta (0189C)deferre solebant ad abluendum, quae sub specie religionis erat veste mutata, concepit et peperit. Qua de re surrexit omnis populus Turonorum in iram, et totum crimen super episcopum referunt, (0190A)volentes eum unanimiter lapidare. Dicebant enim: Diu pietas sancti tuam celavit luxuriam: nec Deus nos diutius sinit manus tuas indignas osculando pollui. Illo quoque econtrario viriliter haec negante: Afferte, inquit, infantem ad me. Cumque oblatus fuisset infans, triginta dies ab ortu habens, ait ad 43 eum Briccius episcopus: Adjuro te per Jesum Christum Filium Dei omnipotentis, ut si ego te generavi, coram cunctis edicas. Et ille: Non es, inquit, tu pater meus. Populis autem rogantibus, ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: Non est hoc meum. Quod ad me pertinuit, sollicitus fui: vobis si aliquid suppetit, per vos quaerite. Tunc illi magicis haec artibus facta asseverantes, insurgunt contra eum in una conspiratione. Et trahentes eum (0190B)dicebant: Non diutius nobis falso pastoris nomine dominaberis. Ille autem ad satisfaciendum adhuc populo, prunas ardentes in byrrum suum posuit: et ad se stringens, usque ad sepulcrum beati Martini una cum populorum turbis accedit: projectisque ante sepulcrum prunis, vestimentum ejus inustum apparuit. Illo quoque sic prosequente: Sicut istud vestimentum ab his ignibus videtis illaesum, ita et corpus meum a tactu mulierisque coitu est impollutum. Illis vero non credentibus, sed contradicentibus, trahitur, calumniatur, ejicitur, ut sermo sancti adimpleretur Noveris te in episcopatu multa adversa passurum. Hoc enim ejecto, Justinianum in episcopatu constituunt. Denique Briccius Romanae urbis papam expetiit. flens et ejulans, atque dicens: Merito haec patior, (0190C)quia peccavi in sanctum Dei, et eum delirum et amentem saepe vocavi; cujus videns virtutes, non credidi. Post cujus abscessum, aiunt Turonici sacerdoti suo: Vade post eum, et exerce negotium (0191A)tuum, quia si eum prosecutus non fueris, ad nostrum omnium contemptum humiliaberis. Justinianus vero egressus a Turonis, Vercellas Italiae civitatem aggressus, judicio Dei percussus, obiit peregrinus. Turonici ejus obitum audientes et in sua malitia perdurantes, Armentium in ejus loco constituunt. At Briccius episcopus Romam veniens, cuncta quae pertulerat papae refert. Qui ad sedem apostolicam residens, plerumque Missarum solemnia celebrans, inibi quidquid in sanctum Dei deliquerat, 44 deflendo diluit. Septimo igitur regressus anno a Roma, cum auctoritate papae illius, Turonos redire disponit: et veniens ad vicum, cujus nomen est Laudiacum, sexto ab urbe milliario, mansionem accepit. Armentius vero febre corripitur, et media nocte spiritum (0191B)exhalavit. Quod protinus Briccio episcopo per visum revelatum est, qui ait suis: Surgite velocius, ut ad tumulandum fratrem nostrum Turonicum pontificem occurramus. Cumque illi venientes portam civitatis ingrederentur, ecce istum per aliam portam mortuum efferebant. Quo sepulto, Briccius in cathedram suam regressus est, septem postea feliciter vivens annos. Cui post quadragesimum septimum episcopatus annum defuncto sanctus Eustochius successit, magnificae sanctitatis vir. II. Posthaec Vandali a loco suo digressi, cum Gunderico rege in Gallias ruunt. Quibus valde vastatis, Hispanias appetunt. Hos secuti Suevi, id est, Alamanni, Galliciam apprehendunt. Nec multo post scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam (0191C)propinqui sibi erant. Cumque ad bellum armati procederent, ac jamjamque in conflictu parati essent, ait Alamannorum rex: Quousque bellum super cunctum populum commovetur? Ne pereant, quaeso, populi utriusque phalangae: sed procedant duo de nostris in campum cum armis bellicis, et ipsi inter se confligant. Tunc ille, cujus puer vicerit, regionem sine certamine obtinebit. Ad haec cunctus consensit populus, ne universa multitudo in ore gladii rueret. His enim diebus Gundericus rex obierat, in cujus loco Trasamundus obtinuerat regnum. Confligentibus vero pueris, pars Vandalorum victa succubuit; interfectoque puero, placitum egrediendi Trasamundus (0192A)spopondit, ut scilicet, praeparatis itineris necessariis, se a finibus Hispaniae removeret. Per idem vero tempus persecutionem in Christianos Trasamundus exercuit, ac totam Hispaniam, ut ad perfidiam 45 Arianae sectae consentiret, tormentis ac diversis mortibus impellebat. Unde factum est, ut puella quaedam religiosa, praedives opibus, ac secundum saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens, et, quod his omnibus est nobilius, fide catholica pollens, Deoque omnipotenti irreprehensibiliter serviens, ad hanc quaestionem adduceretur. Cumque regis fuisset oblata conspectibus, coepit eam primum ad rebaptizandum blandis sermonibus illicere. Quae cum venenosum ejus jaculum fidei parma propelleret, praecepit rex facultates ejus auferri, quae jam mente (0192B)possidebat regna paradisi; deinde suppliciis applicatam, sine spe praesentis vitae torqueri. Quid plura? Post multas quaestiones, post ablatos terrenarum divitiarum thesauros, cum ad hoc frangi non posset, ut beatam scinderet Trinitatem, ad rebaptizandum invita deducitur. Cumque in illud coenosum lavacrum vi cogeretur immergi, ac proclamaret: Patrem cum Filio, ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae essentiaeque; digno aquas unguine cunctas infecit, id est fluxu ventris aspergit. Exhinc ad legitimam deducta quaestionem, post equuleos, post flammas et ungulas, Christo Domino capitis decisione dicatur. Posthaec prosequentibus Alamannis usque ad Traductam, transito mari Vandali per totam Africam ac Mauritaniam sunt dispersi.
(0192C) III. Sed quoniam eorum tempore persecutio in Christianos invaluit, sicut superius mentio facta est, videtur et aliqua ex his quae circa Dei Ecclesias intulerunt, vel quemadmodum de regno expulsi sint, memorare. Defuncto igitur Trasamundo, post scelera quae in sanctis Dei exercuit, Hunericus mente crudelior Africanum occupat regnum, atque ex electione Vandalorum ipsis praeponitur. Cujus sub tempore quanti Christianorum populi pro ipso Christi sacratissimo nomine caesi sint, ab hominibus non potest comprehendi. Testis est tamen Africa quae misit, et Christi dextera, quae gemmis immarcescibilibus 46 coronavit. Legimus tamen quorumdam ipsorum (0193A)martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda sunt, ut ad ea quae spopondimus veniamus. Igitur Cyrola falso vocatus episcopus, haereticorum tunc maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum Christianos rex per diversa transmitteret, sanctum Eugenium episcopum, virum inenarrabili sanctitate, qui tunc ferebatur magnae prudentiae esse, in suburbano civitatis suae reperit persecutor: quem ita violenter rapuit, ut nec ad hortandum gregem Christicolum abire permitteret. Ille vero cum se videret abduci, epistolam civibus pro custodienda fide catholica hoc modo transmisit: « Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis filiis et filiabus Ecclesiae mihi a Deo commissae, Eugenius episcopus.
(0193B)« Regalis emanavit auctoritas, et pro exercenda fide catholica, edicto nos a Carthagine venire praecepit. Et ideo ne abiens a vobis Ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in suspenso, dimitterem, aut oves Christi non verus pastor silentio relinquerem, necessarium duxi has pro me vicarias vestrae dirigere sanctitati: in quibus non sine lacrymis peto, hortor, moneo, et satis abundeque obtestor per Dei majestatem, et per tremendum judicii diem, atque adventus Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis catholicam fidem, asserentes Filium Patri esse aequalem, et Spiritum sanctum eamdem habere cum Patre et Filio deitatem. Servate itaque unici baptismatis gratiam, custodientes chrismatis unctionem. Nemo post aquam revertatur ad aquam, renatus ex aqua. (0193C)Nutu enim Dei sal ex aqua conficitur; sed si in aquam redactum fuerit, omnis species ejus confestim evacuatur. Unde non immerito Dominus in Evangelio ait: Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur (Matth. V, 13)? Et utique hoc est infatuari, velle secundo condiri, cum semel factum sufficiat. Non audistis Christum dicentem: Qui semel lotus est, non habet necessitatem 47 iterum lavandi (Joan. XIII, 10)? Ideoque, fratres, et filii, filiaequae meae in Domino, non vos contristet absentia mea, quia si catholicae disciplinae adhaereatis, ego vos nec longinquitate aliqua obliviscar, nec morte a vobis divellar. Scitote quia quocumque me fecerint dividi agones, mecum est palma; si ad exsilium abiero, beati Joannis evangelistae exemplum habeo; si ad mortis exitium, (0193D)Vivere mihi Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21). Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium vestrum. Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui: monui, instruxi, quomodo potui; ideoque immunis sum a sanguine omnium pereuntium; et scio quia adversus eos legentur litterae istae ante tribunal Christi, cum venerit reddere unicuique secundum opera sua. Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita: si (0194A)non reversus fuero, videbo vos in futura. Dico tamen vobis, Valete, orate pro nobis, et jejunate: quia jejunium et eleemosyna semper Dominum ad misericordiam deflexerunt. Mementote esse scriptum in Evangelio: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: timete autem eum, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem et animam et corpus perdere et mittere in gehennam (Matth. X, 2). »
Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem, cum illo Arianorum episcopo pro fide catholica decertavit. Cumque eum de sanctae Trinitatis mysterio potentissime devicisset, et insuper multas per eum virtutes Christus ostenderet, in majorem insaniam idem episcopus, invidia inflammante, succenditur. Erant enim (0194B)tunc temporis cum sancto Eugenio viri prudentissimi atque sanctissimi, Vindemialis et Longinus episcopi, pares gradu, et virtute non impares. Nam sanctus Vindemialis eo tempore ferebatur mortuum suscitasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit. Eugenius quoque non solum visibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat. Quod cernens ille nequam Arianorum epicopus, vocatum ad se quemdam hominem, ab illo quo ipse vivebat errore 48 deceptum, ait: Non patior, quod hi episcopi multa in populo signa depromunt, illosque cuncti me neglecto sequuntur. Acquiesce nunc his quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per quam nobis est transitus, et manum super clausos oculos ponens, me praetereunte cum reliquis, (0194C)exclama in magna virtute, dicens: Te, beatissime Cyrola, nostrae religionis antistes, deprecor, ut respiciens manifestes gloriam ac virtutem tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem videre quam perdidi. Qui jussa complens, residensque in platea, transeunte haeretico cum sanctis Dei, iste qui Deum irridere cogitabat, exclamat in magna virtute, dicens: Audi me, beatissime Cyrola; audi me, sancte sacerdos Dei: respice caecitatem meam. Experiar ego medicamenta quae saepe caeci reliqui a te meruerunt, quae leprosi experti sunt, quae ipsi etiam mortui praesenserunt. Adjuro te per ipsam virtutem quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia gravi sum caecitate percussus. Veritatem enim nesciens, verum dicebat: quia caecaverat eum cupiditas, (0194D)et virtutem Dei omnipotentis irridere per pecuniam aestimabat. Tunc haereticorum episcopus paululum se divertit, quasi in virtute triumphaturus, elatus vanitate atque superbia, posuit manum suam super oculos ejus, dicens: Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui. Et mox ut hoc nefas erupit, risus mutatur in planctum, et dolus episcopi est patefactus in publico: nam (0195A)tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos digitis vix comprimeret, ne creparent. Denique clamare coepit miser, ac dicere: Vae mihi misero, quia seductus sum ab inimico legis divinae. Vae mihi, quia Deum per pecuniam irridere volui, et quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem. Ad episcopum autem aiebat: Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi. Vosque rogo, gloriosissimi Christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter succurrite pereunti. Vere enim cognovi, quia Deus 49 non irridetur (Gal. VI, 7). Tunc sancti Dei misericordia moti: Si, inquiunt, credis, omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22). At ille clamabat voce magna: Qui non crediderit Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam (0195B)atque deitatem cum Deo Patre, hodie quae ego perfero patiatur. Et adjecit: Credo Deum Patrem omnipotentem, credo Filium Dei Christum Jesum aequalem Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio consubstantialem atque coaeternum. Haec illi audientes, et se invicem honore mutuo praevenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis ejus signum beatae crucis imponeret. Vindemialis vero ac Longinus Eugenium, ille autem econtra eos exorat ut manus imponerent caeco. Quod cum fecissent, et manus suas super caput ejus tenerent, sanctus Eugenius crucem super oculos caeci faciens, ait: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti veri Dei, quem trinum in una aequalitate atque omnipotentia confitemur, aperiantur oculi tui. Et statim ablato dolore, ad pristinam rediit (0195C)sanitatem. Manifestissime autem patuit per hujus caecitatem, qualiter haereticorum episcopus oculos cordium misero assertionis suae velabat amictu, ne veram lucem ulli liceret fidei oculis contemplari. O miserum, qui non ingressus per januam, id est per Christum, qui est janua vera, lupus magis gregi quam custos effectus est; et pacem fidei quam in credentium cordibus debuerat accendere, pravitate cordis sui conabatur exstinguere. Sancti vero Dei alia signa in populis multa fecerunt, et erat vox una populi dicentis: Verus Deus Pater, verus Deus Filius, verus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore metuendus, eodemque honore venerandus. Nam quae Cyrola asserit, falsa esse cunctis est manifestum.
Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per (0195D)sanctorum fidem gloriosam taliter denudari, nec erigi sectam erroris, sed potius destrui, fraudemque 50 (0196A)pontificis sui in hoc scelere fuisse delectam, sanctos Dei post multa tormenta, post equuleos, post flammas, post ungulas, jussit interfici. Beatum vero Eugenium decollari jussit, sub ea specie, ut si in ea hora qua ensis super cervicem ejus incumbebat, non reverteretur ad haereticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyre excolerent Christiani, sed exsilio damnaretur: quod ita factum esse manifestum est. Nam cum imminenti morte, interrogatus fuisset, si mori pro fide catholica destinaret, respondit: Haec enim est sempiterna vita, pro justitia mori. Tunc suspenso gladio, apud Albigensem Galliarum urbem exsilio deputatus est: ubi et finem vitae praesentis fecit. Ad cujus nunc sepulcrum multae virtutes creberrime ostenduntur. Sanctum vero Vindemialem (0196B)gladio percuti praecepit. Quod ita impletum est in hoc certamine. Octavianus vero archidiaconus, et multa millia virorum ac mulierum hanc fidem asserentium, interempta atque debilitata sunt. Sed pro amore gloriae, nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis, qui in paucis vexati, in multis bene se noverant disponendos (Sap. III, 5), juxta illud Apostoli: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelatur in sanctis (Rom. VIII, 18). Multi tunc errantes a fide, accipientes divitias, inseruerunt se doloribus multis: sicut infelix ille episcopus, nomine Revocatus, eo tempore est revocatus a fide catholica. Tunc et sol teter apparuit, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret: credo, pro tantis sceleribus et effusione sanguinis innocentis. Honoricus (0196C)vero post tantum facinus, arreptus a daemone, qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat: in quo etiam cruciatu vitam indignam justa morte finivit. Huic Childericus successit, quo defuncto, Gelesimiris regnum suscipit. Ipse quoque a republica superatus, vitam principatumque finivit: et sic regnum decidit Vandalorum. 51
IV. Multae enim haereses eo tempore Dei Ecclesias impugnabant, de quibus plerumque ultio divina data est. Nam et Athanaricus Gotthorum rex magnam excitavit persecutionem: qui multos Christianorum, diversis poenis affectos, gladio detruncabat; sed et nonnullos exsilio datos, fame variisque cruciatibus enecabat. Unde factum est, ut imminente (0196D)judicio Dei, pro effusione sanguinis justi a regno expelleretur, et esset exsul a patria, qui Dei Ecclesias impugnabat. Nunc vero ad superiora redeamus. (0197A) V. Igitur rumor erat Chunos in Gallias velle prorumpere. Erat autem tunc temporis apud Tungros oppidum Aravatius eximiae sanctitatis episcopus, qui vigiliis ac jejuniis vacans, crebro lacrymarum imbre perfusus, Domini misericordiam precabatur, ne unquam gentem hanc incredulam, seque semper indignam, in Gallias venire permitteret. Sed sentiens per spiritum, pro delictis populi, sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem Romanam; scilicet, ut adjunctis sibi apostolicae virtutis patrociniis, quae humiliter ad Dominum flagitabat, mereretur facilius obtinere. Accedens ergo ad beati apostoli tumulum, deprecabatur auxilium bonitatis ejus, in multa abstinentia, maxima inedia se consumens; ita ut biduo triduoque sine ullo cibo potuque maneret, nec esset intervallum aliquod, in quo ab (0197B)oratione cessaret. Cumque ibi per multorum dierum spatia in tali afflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum: Quid me, vir sanctissime, 52 inquietas? Ecce enim apud Domini deliberationem prorsus sancitum est Chunos in Gallias advenire, easque maxima tempestate debere depopulari. Non igitur sume consilium, accelera velociter, ordina domum tuam, sepulturam compone: require linteamina munda. Ecce enim migrabis a corpore, nec videbunt oculi tui mala quae facturi sunt Chuni in Galliis, sicut locutus est Dominus Deus noster. Hoc a sancto apostolo pontifex responso suscepto, iter accelerat, Galliasque velociter repetit: veniensque ad urbem Tungrorum, quae erant necessaria (0197C)sepulturae secum citius levat: valedicensque clericis, ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia non visuri essent ultra faciem illius. At illi cum ululatu magno et lacrymis eum prosequentes, supplicabant humili prece, dicentes: Ne derelinquas nos, pater sancte; ne obliviscaris nostri, pastor bone. Sed cum eum fletibus revocare non possent, accepta benedictione cum osculis redierunt. Hic vero ad Trajectensem urbem (0198A)accedens, modica pulsatus febre recessit a corpore; ablutusque a fidelibus, juxta ipsum aggerem publicum est sepultus. Cujus beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro Miraculorum scripsimus. VI. Igitur Chuni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sancti Paschae vigilia, ad Mettensem urbem, reliqua depopulando, perveniunt, tradentes urbem incendio, et populum in ore gladii trucidantes, ipsosque sacerdotes Domini ante sacrosancta 53 altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus, praeter oratorium beati Stephani primi martyris ac levitae. De quo oratorio, quae a quibusdam audivi, narrare non distuli. Aiunt enim, priusquam hi hostes venirent, vidisse se virum fidelem in visu, (0198B)quasi conferentem cum sanctis apostolis Petro ac Paulo, beatum levitam Stephanum de hoc excidio, ac dicentem: Oro, domini mei, ut non permittatis obtentu vestro Mettensem urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est in quo parvitatis meae pignora continentur: sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio; saltem vel hoc oratorium non cremetur. Cui illi aiunt: Vade in pace, dilectissime frater, oratorium tantum tuum carebit incendio. Pro urbe vero non obtinebimus, quia Dominicae sanctionis super eam sententia jam processit. Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiae eorum ascendit coram Deo: ideo civitas haec cremabitur incendio. (0198C)Unde procul dubio est, quod horum obtentu urbe vastata, oratorium permansit illaesum. VII. Attila vero Chunorum rex, a Mettensi urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates opprimeret, Aurelianis aggreditur, eamque maximo arietum impulsu nititur expugnare. Erat autem eo tempore beatissimus Anianus, in supradicta urbe episcopus, vir eximiae prudentiae, ac laudabilis sanctitatis, cujus virtutum gesta nobiscum fideliter retinentur. (0199A)Cumque inclusi populi suo pontifici quid agerent acclamarent, ille fisus in 54 Deo, monet omnes in orationem prosterni, et cum lacrymis praesens semper in necessitatibus Domini auxilium implorare. Denique his ut praeceperat deprecantibus, ait sacerdos: Aspicite de muro civitatis, si Dei miseratio jam succurrat. Suspicabatur enim per Domini misericordiam Aetium advenire, ad quem et Arelatem abierat prius, suspectus futuri. Aspicientes autem de muro, neminem viderunt. Et ille: Orate, inquit, fideliter; Dominus enim liberabit vos hodie. Orantibus autem illis ait: Aspicite iterum. Et cum aspexissent, neminem viderunt qui ferret auxilium. Ait eis tertio: Si fideliter petitis, Dominus velociter adest. At illi cum fletu et ejulatu magno Domini misericordiam (0199B)implorabant. Exacta quoque oratione, tertio juxta senis imperium aspicientes de muro, viderunt a longe quasi nebulam de terra consurgere. Quod renuntiantes, ait sacerdos: Domini auxilium est. Interea jam trementibus ab impetu arietum muris, jamque ruituris, ecce Aetius venit, et Theodorus Gotthorum rex, ac Thorismodus filius ejus cum exercitibus suis ad civitatem accurrunt, adversumque hostem ejiciunt, repelluntque. Itaque liberata obtentu beati antistitis civitate, Attilanem fugant, qui Mauriacum campum adiens, se praecingit ad bellum. Quod hi audientes, se contra eum viriliter praeparant. His diebus Romam sonus adiit, Aetium in maximo discrimine inter phalangas hostium laborare. Quo audito uxor ejus anxia atque moesta, assidue basilicam (0199C)sanctorum Apostolorum adibat, atque ut virum suum de hac via reciperet 55 sospitem precabatur. Quae cum die noctuque haec ageret, quadam nocte homo pauperculus, crapulatus a vino, in angulo (0200A)basilicae beati Petri apostoli obdormivit. Clausis autem ex more ostiis, a custodibus non est ejectus: (0201A)de nocte vero consurgens, relucentibus per tota aedis spatia lychnis, pavore perterritus, quaerit aditum foris ut evaderet. Verum ubi primi atque alterius ostii claustra pulsat, et obserata cuncta cognoscit, solo decubuit, trepidus praestolans locum, ut convenientibus ad matutinos hymnos populis, hic liber abscederet. Interea vidit duas personas se invicem venerabiliter salutantes, sollicitosque de suis esse prosperitatibus. Tunc qui erat senior, ita exorsus est: Uxoris Aetii lacrymas diutius sustinere non patior. Petit enim assidue, ut virum suum de Galliis reducam incolumem, cum aliud exinde fuisset apud divinum judicium praefinitum: sed tamen obtinui immensam pietatem pro vita illius. Et ecce nunc illuc propero, viventem eum exinde reducturus. Verumtamen obtestor, (0201B)ut qui haec audierit sileat, arcanumque Dei vulgare non audeat, ne pereat velociter a terra. Ille autem haec audiens, silere non potuit: sed mox illucescente coelo, omnia quae audierat matrifamiliae pandit: expletisque sermonibus lumine caruit oculorum.
Igitur Aetius cum Gotthis Francisque conjunctus, adversus Attilanem confligit. At ille ad internecionem vastari suum cernens exercitum, fuga dilabitur. Theodorus vero Gotthorum rex huic certamini succubuit. Nam nullus ambigat Chunorum exercitum obtentu memorati antistitis fuisse fugatum. Verumtamen Aetius patricius cum Thorismodo victoriam obtinuit, hostesque delevit. Expletoque bello, ait Aetius Thorismodo: Festina velociter redire in patriam ne insistente germano, patris regno priveris. (0201C)Haec ille audiens, cum velocitate discessit, quasi 56 anticipaturus fratrem, et prior patris cathedram adepturus. Simili et Francorum regem dolo fugavit. Illis autem recedentibus, Aetius spoliato campo, victer in patriam cum grandi est reversus spolio. Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque diruta, Italia pervagata atque subversa est. Thorismodus, de quo supra meminimus, Alanos bello edomuit: ipse deinceps, post multas lites et bella, a fratribus oppressus ac jugulatus interiit.
VIII. Igitur his ita digestis ac per ordinem expletis, quid de Aetio supra memorato Renati Frigeridi narrat Historia tacere nefas putavi. Nam cum in duodecimo (0201D)Historiarum libro referat, post divi Honorii (0202A)excessum, Valentinianum puerulum, uno tantum Instro peracto, a consobrino Theodosio imperatorem fuisse creatum, et apud urbem Romam tyrannum Joannem in imperium surrexisse, legatosque ejus a Caesare dicat fuisse despectos, adjecit: « Dum haec ita gererentur, legati ad tyrannum reversi sunt, mandata atrociora portantes: quibus permotus Joannes, Aetium id temporis curam palatii gerentem, cum ingenti auri pondere ad Chunos transmittit, notos sibi obsidiatus sui tempore, et familiari amicitia devinctos, cum mandatis hujusmodi: Cum primum partes adversae Italiam ingressae forent, ipsi a tergo adorirentur, se a fronte venturum. Et quia de hoc viro consequenter plura memoranda sunt, ejus genus moresque ordiri placet. Gaudentius pater, Scythiae (0202B)provinciae primoris loci, a domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen provectus est. Mater Itala, nobilis ac locuples femina. Aetius filius, a puero praetorianus, tribus annis Alarici obses, dehinc Chunorum; post haec Carpilionis gener, ex comite domesticorum, et Joannis curam palatii 57 gerere coepit. Medii corporis, virilis habitudinis decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris vegetus, eques promptissimus, sagittarum jactu peritus, conto impiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris; nullius avaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, nec impulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, injuriarum patientissimus, laboris appetens, impavidus periculorum, famis sitisque (0202C)atque vigiliarum tolerantissimus. Cui ab ineunte aetate praedictum liquet, quantae potentiae fatis destinaretur, temporibus suis locisque celebrandus. » Haec supradictus historiographus de Aetio narrat. Adultus autem Valentinianus imperator, metuens ne se per tyrannidem Aetius opprimeret, eum nullis causis exstantibus interemit. Ipse postmodum Augustus, dum in Campo Martio pro tribunali residens, concionaretur ad populum, Occylla buccellarius Actii ex adverso veniens, eum gladio perfodit. Talis utrisque exstitit finis. IX. De Francorum vero regibus, quis fuerit primus a multis ignoratur. Nam cum multa de eis Sulpicii Alexandri narret Historia, non tamen regem primum eorum ullatenus nominat, sed duces eos (0202D)habuisse dicit: quae tamen de eisdem referat, memorare (0203A)videtur. Nam cum dicit Maximum intra Aquileiam, amissa omni spe imperii, quasi amentem residere, adjungit: « Eo tempore Genobaude, Marcomere, et Sunnone ducibus, Franci in Germaniam prorupere, ac pluribus mortalium limite irrupto caesis, fertiles maxime pagos depopulati, Agrippinensi etiam Coloniae metum incussere. Quod ubi Treveris perlatum est, Nannenus et Quintinus militiae magistri, quibus infantiam filii et defensionem Galliarum Maximus commiserat, collecto exercitu apud Agrippinam convenere. Sed onusti praeda hostes, provinciarum opima depopulati, Rhenum transiere, pluribus suorum in 58 Romano relictis solo, ad repetendam depopulationem paratis, cum quibus congressus Romanis accommodus fuit, multis (0203B)Francorum apud Carbonariam ferro peremptis. Cumque consultaretur de successu, an in Franciam transire deberent, Nannenus abnuit, quia non imparatos et in locis suis indubie fortiores tuturos sciebat. Quod cum Quintino et reliquis viris militaribus displicuisset, Nanneno Mogontiacum reverso, Quintinus cum exercitu circa Nivisium castellum Rhenum transgressus, secundis a fluvio castris, casas habitatoribus vacuas atque ingentes vicos destitutos offendit. Franci enim, simulato metu, se in remotiores saltus receperant, concidibus per extrema silvarum procuratis. Itaque universis domibus exustis, in quas saevire stoliditas ignava victoriae consummationem reponebat, noctem sollicitam milites sub armorum onere duxerant. Ac primo diluculo, Quintino praelii duce ingressi saltus, in medium fere diem (0203C)implicantes se erroribus viarum, toto pervagati sunt: tandem cum ingentibus septis omnia a solido clausa offendissent, in palustres campos, qui silvis jungebantur, prorupere: molientibus, hostium rari apparuere: qui conjunctis arborum truncis, vel concidibus superstantes, velut e fastigiis turrium, sagittas tormentorum ritu effudere illitas herbarum venenis, ut summae cuti, neque lethalibus inflicta locis vulnera, haud dubiae mortes sequerentur. Dehinc majori multitudine hostium circumfusus exercitus, in aperta camporum, quae libera Franci reliquerant, avide effusus est: ac primi equites voraginibus immersi, permixtis hominum jumentorumque (0204A)corporibus, ruina invicem suorum oppressi sunt. Pedites etiam, quos nulla onera equorum calcaverant, implicati limo, aegre explicantes gressum, rursus se, qui paulo ante vix emerserant, silvis trepidantes occulebant. Perturbatis ergo ordinibus, caesae legiones, Heraclio Jovinianorum 59 tribuno, ac pene omnibus qui militibus praeerant, exstinctis, paucis effugium tutum nox et latibula silvarum praestitere. » Haec in tertio Historiae libro narravit. In quarto vero libro, cum de interfectione Victoris filii Maximi tyranni narraret, ait: « Eo tempore Carietto et Syrus in locum Nanneni subrogati, in Germania cum exercitu opposito Francis diversabantur. » Et post pauca, cum Franci de Germania praedas tulissent, adjecit: « Nihil Arbogastes differre (0204B)volens, commonet Caesarem poenas debitas a Francis exigendas, nisi universa quae superiori anno caesis legionibus diripuerant, confestim restituerent, auctoresque belli traderent, in quos violatae pacis perfidia puniretur. » Haec acta, cum duces essent, retulit, et deinceps ait: « Post dies pauculos, Marcomere et Sunnone Francorum regalibus, transacto cursim colloquio, impetratisque. ex more obsidibus, ad hiemandum Treveris concessit. » Cum autem eos regales vocet, nescimus utrum reges fuerint, an vices tenuerint regum. Idem tamen scriptor, cum necessitates Valentiniani Augusti commemorat, haec adjungit: « Dum diversa in Oriente per Thracias geruntur, in Gallia status publicus perturbatur. Clauso apud Viennam palatii aedibus principe Valentiniano, et pene infra privati modum redacto, (0204C)militaris rei cura Francis satellitibus tradita, civilia 60 quoque officia transgressa in conjurationen. Arbogastis: nullusque ex omnibus sacramentis militiae obstrictis reperiebatur, qui familiari principis sermoni aut jussis obsequi auderet. Dehinc refert, quod eodem anno Arbogastes Sunnonem et Marcomerem subregulos Francorum gentilibus odiis insectans, Agrippinam rigente maxime hieme petiit: ratus tuto omnes Franciae recessus penetrandos urendosque, cum decussis foliis nudae atque arentes silvae insidiantes occulere non possent. Collecto ergo exercitu, transgressus Rhenum, Bricteros ripae proximos, pagum etiam quem Chamani incolunt, depopulatus (0205A)est, nullo unquam occursante, nisi quod pauci ex Ampsuariis et Chatiis Marcomere duce in ulterioribus collium jugis apparuere. » Iterum hic relictis tam ducibus quam regalibus, aperte Francos regem habere designat, hujusque nomen praetermittens, ait: « Dehinc Eugenius tyrannus suscepto expeditionali procinctu, Rheni limitem petit, ut cum Alamannorum et Francorum regibus, vetustis foederibus ex more initis, immensum ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret. » Haec suprascriptus historiographus de Francis disseruit.
Renatus Profuturus Frigeridus, cujus jam supra meminimus, cum Romam refert a Gotthis captam atque subversam, 61 ait: « Interea Respendial rex Alamannorum, Goare ad Romanos transgresso, de (0205B)Rheno agmen suorum convertit, Vandalis Francorum bello laborantibus, Godegisilo rege absumpto, acie viginti ferme millibus ferro peremptis, cunctis Vandalorum ad internecionem delendis, ni Alanorum vis in tempore subvenisset. » Movet nos haec causa, quod cum aliarum gentium reges nominat, cur non nominet et Francorum. Tamen cum ait, quod Constantinus, assumpta tyrannide, Constantium filium ad se de Hispaniis venire jussisset, ita disseruit; « Accito Constantinus tyrannus de Hispaniis Constante filio, itemque tyranno, quo de summa rerum consultarent praesentes, factum est ut Constans, instrumento aulae et conjuge sua Caesar-augustae dimissis, Gerontio intra Hispanias omnibus creditis, ad patrem continuato itinere decurreret. Qui ubi in (0205C)unum venere, interjectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu, Constantinus gulae et ventri deditus, redire ad Hispanias filium monet. Qui praemissis agminibus, dum cum patre resideret, ab Hispania nuntii commeant, a Gerontio Maximum, unum e clientibus (0206A)suis, imperio praeditum, atque in se comitatu gentium barbararum accinctum parari. Quo exterriti, Edobecco ad Germanas gentes praemisso, Constans, et praefectus jam Decimus Rusticus ex officiorum magistro petunt Gallias cum Francis et Alamannis, omnique militum manu, ad Constantinum jamjamque redituri. Item cum Constantinum obsideri scribit, ita dicit: Vix dum quartus obsidionis Constantini mensis agebatur, cum repente ex ulteriori Gallia nuntii veniunt, Jovinum assumpsisse ornatus regios, et cum Burgundionibus, 62 Alamannis, Francis, Alanis, omnique exercitu imminere obsidentibus. Ita acceleratis moris, reserata urbe Constantinus deditur. Confestimque ad Italiam directus, missis a principe obviam percussoribus, supra Mincium flumen (0206B)capite truncatus est. Et post pauca idem refert: Hisdem diebus praefectus tyrannorum Decimus Rusticus, Agroetius ex primicerio notariorum Jovini, multique nobiles apud Arvernos capti a ducibus Honorianis,, et crudeliter interempti sunt. Treverorum civitas a Francis direpta, incensaque est secunda irruptione. » Cum autem Asterius codicillis imperialibus patriciatum sortitus fuisset, haec adjungit: « Eodem tempore Castinus domesticorum comes, expeditione in Francos suscepta, ad Gallias mittitur. » Haec hi de Francis dixere. Orosius autem et ipse historiographus in septimo operis sui libro, ita commemorat: « Stilico congregatis gentibus Francos proterit, Rhenum transit, Gallias pervagatur, et ad Pyrenaeos usque perlabitur. » Hanc nobis (0206C)notitiam de Francis memorati historici reliquere, regibus non nominatis. Tradunt enim multi eosdem de Pannonia fuisse digressos. Et primum quidem littora Rheni amnis incoluisse: dehinc transacto Rheno, Thoringiam transmeasse: ibique juxta pagos (0207A)vel civitates, reges crinitos super se creavisse, de prima, et ut ita dicam, nobiliori suorum familia. Quod postea probatum Chlodovechi victoriae tradidere, idque in sequenti digerimus. Nam et in consularibus legimus Theodomerem regem Francorum, filium Richimeris quondam, et Aschilam matrem ejus, gladio interfectos. Ferunt etiam tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum in gente sua, regem 63 Francorum fuisse, qui apud Dispargum castrum habitabat, quod est in termino Thoringorum. In his autem partibus, id est ad meridionalem plagam, habitabant Romani usque Ligerim fluvium. Ultra Ligerim vero Gotthi dominabantur. Burgundiones quoque Arianorum sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, qui adjacet civitati Lugdunensi. Chlogio (0207B)autem missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrata omnia ipse secutus, Romanos proterit, civitatem apprehendit: in qua paucum tempus residens, usque Suminam fluvium occupavit. De hujus stirpe quidam Merovechum regem fuisse asserunt, cujus fuit filius Childericus.
X. Sed haec generatio fanaticis semper cultibus visa est obsequium praebuisse, nec prorsus agnovere Deum: sibique silvarum atque aquarum, avium, bestiarumque, et aliorum quoque elementorum finxere formas, ipsasque ut Deum colere, eisque sacrificia delibare consueti. O si eorum fibras cordium vox illa terribilis attigisset, quae per Moysem populo locuta est, dicens: Non sint tibi dii alii praeter me. Non facies tibi sculptile, neque adorabis omnem similitudinem (0207C)quae in coelo est, et quae in terra, et quae versantur in aquis: non facies ea, et non coles ea (Exod. XX, 3-5). Et illud: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, ac per nomen ejus jurabis (Deut. VI, 13). Quid si intelligere potuissent quae pro vituli conflatilis veneratione Israeliticum populum ultio subsecuta compresserit, cum post epulum et cantica, post luxurias (0208A)atque saltationes, cum ore immundo proferrent de eodem sculptili: Hi 64 sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti (Exod. XXII, 4): cecidere ex eis viginti quatuor millia hominum. Quid de his qui initiati Beelphegor cum Moabitidibus scortis commixti, a proximis caesi, prostrati sunt? In qua plaga Phinees sacerdos, interemptis adulteris, sedavit furorem Dei (Num. XXV, 1 et 5), et reputatum est illi ad justitiam (Psal. CV, 31). Quid si et illa eorum auribus illata fuissent, quae Dominus per David intonat, dicens: Quia omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 5). Et, Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 4, 8, et Psal. CXXXIV, 15, 18). Vel (0208B)illud: Confundantur omnes qui adorant sculptile, et qui gloriantur in simulacris suis (Psal. XCVI, 7). Et iterum quod Habacuc propheta testatur, dicens: Quid prodest sculptile quod sculpserunt. Illud finxerunt; illud conflatile fantasma mentium est. Hoc autem productio auri, et argenti, et omnis spiritus non est in eis: Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus universa terra (Habac. II, 18-20). Sed et alius propheta dicit: Dii qui coelum et terram non fecere, pereant a terra et de his quae sub coelis sunt (Jerem. X. 11). Item illic: Haec dicit Dominus, creans coelos, ipse Deus formans terram, et quae in ea sunt: ipse plastes ejus, non in vanum fundavit eam, ut habitaretur creavit eam (Isai. XLV, 18). Ego Dominus, hoc mihi nomen est, gloriam meam alteri non dabo, neque virtutem (0208C)meam sculptilibus, quae ab initio transiere (Isai. XLII, 8). Et alibi: Nunquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant (Jerem. XIV, 22)? Et per Isaiam iterum dicit: Ego primus et novissimus, et absque me non est Deus, et formator, quem ego non noverim. Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia 65 non vident (0209A)neque intelligunt, et confundantur in eis: ecce omnes participes ejus confundentur; fabri enim sunt ex hominibus. Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? in prunis et malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Similiter et artifex lignarius in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri, quasi speciosi hominis habitantis in domo. Succidit lignum, operatus est, fecit sculptile, et adoravit ut deum: clavis et malleis compaginavit, ut non dissolvatur. Portata tolluntur, quia incedere non valent: reliquum vero ligni, factum est hominibus in focum, et calefacti sunt. Ex alio vero deum fecit, et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adoravit illud, et obsecrat dicens: Libera me, quia deus meus es tu. Medietatem ejus igni combussi, et coxi super carbones (0209B)ejus panes; coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam. Ante truncum ligni procidam: pars ejus cinis est. Cor insipiens adoravit illud, et non liberavit animam suam: neque dicit, forte mendacium est in dextra mea (Isai. XLIV, 6-20). Haec autem Francorum generatio non intellexit primum, intellexerunt autem postea, sicut sequens historia narrat. XI. Avitus enim unus ex senatoribus, et, ut valde manifestum est, civis Arvernus, cum Romanum ambisset imperium, luxuriose agere volens, a senatoribus projectus, apud Placentiam urbem episcopus ordinatur. Comperto autem, quod adhuc indignans senatus vita eum privare vellet, basilicam sancti Juliani Arverni martyris cum multis muneribus expetivit: sed impleto in itinere vitae cursu, obiit, delatusque (0209C)ad Brivatensem vicum, ad pedes antedicti martyris est sepultus: cui Martianus [ Forte Majorianus] successit. In Galliis autem Aegidius ex Romanis magister militum datus est. XII. Childericus vero cum esset nimia in luxuria dissolutus, et regnaret super Francorum gentem, coepit filias eorum stuprose detrahere. 66 Illi quoque ob hoc indignantes, de regno eum ejiciunt. Comperto autem quod eum etiam interficere vellent, Thoringiam petiit, relinquens ibi hominem sibi carum, qui virorum furentium animos verbis lenibus mollire (0210A)possit, dans etiam signum quando redire possit in patriam: id est, diviserunt simul unum aureum, et unam quidem partem secum detulit Childericus, aliam vero amicus ejus retinuit, dicens: Quandoquidem hanc partem tibi misero, partesque conjunctae unum effecerint solidum, tunc tu securo animo in patriam repedabis. Abiens ergo in Thoringiam, apud regem Bisinum uxoremque ejus Basinam latuit: denique Franci, hoc ejecto, Aegidium sibi, quem superius magistrum militum a republica missum diximus, unanimiter regem asciscunt. Qui cum octavo anno super eos regnaret, amicus ille fidelis, pacatis occulte Francis, nuntios ad Childericum, cum parte illa divisi solidi quam retinuerat, mittit. Ille vero certa cognoscens indicia, quod a Francis desideraretur, ipsis (0210B)etiam rogantibus, a Thoringia regressus, in regno suo est restitutus. His ergo regnantibus simul, Basina illa, quam supra memoravimus, relicto viro suo, ad Childericum venit. Qui cum sollicite interrogaret, qua de causa ad eum de tanta regione venisset, respondisse fertur: Novi, inquit, utilitatem tuam, quod sis valde strenuus: ideoque veni ut habitem tecum; nam noveris, si in transmarinis partibus aliquem cognovissem utiliorem te, expetissem utique cohabitationem ejus. At ille gaudens, eam sibi in conjugio copulavit: quae concipiens peperit filium, vocavitque nomen ejus Chlodovechum. Hic fuit magnus, et pugnator egregius. XIII. Apud Arvernum vero post transitum sancti Artemii, Venerandus e senatoribus episcopus ordinatur: (0210C)Qualis autem fuerit hic pontifex, testatur Paulinus dicens: « Si enim hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium 67 Tolosae, vel Simplicium Viennae, vel Amandum Burdegalae, vel Diogenianum Albigae, vel Dynamium Ecolismae, vel Venerandum Arvernis, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoriis, utcumque se habent saeculi mala, videbis profecto dignissimos totius sanctitatis ac fidei, religionisque custodes. » Hic in ipsa dominici Natalis vigilia transisse refertur. Mane autem facto, processio solemnitatis funeris ejus obsequium (0211A)fuit: post cujus obitum foeda apud cives pro episcopatu intentio vertebatur. Cumque partes inter se divisae, alium aliumque erigere vellent, magna collisio erat populis. Residentibus tamen episcopis die dominica, mulier quaedam velata atque devota Deo, audenter ad eos ingreditur, quae ait: Audite me, sacerdotes Domini. Scitote enim, quod non est in his beneplacitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegere. Ecce enim Dominus hodie ipse sibi providebit antistitem. Itaque nolite conturbare neque collidere populum, sed patientes estote parumper: Dominus enim nunc dirigit, qui regat Ecclesiam hanc. His itaque mirantibus haec verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Arvernis dioecesi presbyter, advenit: ipse enim jam mulieri per visionem fuerat indicatus. (0212A)Quo viso ait: En ipsum quem elegit Dominus; ecce qualem vobis Dominus pontificem destinavit: hic ordinetur episcopus. Haec ea loquente, omnis populus cuncta intentione postposita, clamavit dignum ac justum esse. Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus 68 honorem, populo gaudente, suscepit. XIV. Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo, septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Qui cum virtutes assiduas ad sepulcrum ejus fieri cerneret, cellulam quae super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis judicavit. Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit: quae habetur a (0213A)civitate passus quingentos quinquaginta. Habet in longum pedes centum sexaginta, in latum sexaginta: habet in altum usque ad cameram pedes quadraginta quinque; fenestras in altario triginta duas, in capso viginti, columnas quadraginta unam. In toto aedificio fenestras quinquaginta duas, columnas centum viginti; ostia octo, tria in altario, quinque in capso. Solemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti, vel ordinatione ejus episcopatus. Hanc enim quarto nonas Julias observabis: depositionem vero ejus tertio idus Novembris esse cognoscas. Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo, et in futuro, patrocinia beati antistitis promereberis. Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere (0213B)fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera ejus deperirent: sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam affixit. Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque 69 hodie in Christi nomine constant.(0214A) XV. Eo tempore et basilica beati Symphoriani Augustodunensis martyris ab Eufronio presbytero aedificata est. Et ipse Eufronius, hujus deinceps urbis episcopatum sortitus est. Hic enim marmor quod super sanctum sepulcrum beati Martini habetur, cum grandi devotione transmisit. XVI. Sanctus vero Namatius, post obitum Rustici episcopi, apud Arvernos in diebus illis octavus erat episcopus. Hic ecclesiam quae nunc constat, et senior infra muros civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longum pedes centum quinquaginta, in latum pedes sexaginta, in altum infra capsum usque cameram, pedes quinquaginta: inante absidem rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere, totumque aedificium (0214B)in modum crucis habetur expositum. Habet fenestras quadraginta duas, columnas septuaginta, ostia octo. Terror namque ibidem Dei, et claritas magna conspicitur; et vere plerumque inibi odor quasi aromatum suavissimus advenire a religiosis sentitur. Parietes (0215A)ad altarium, opere sarsurio, ex multo marmorum genere exornatos habet. Exacto ergo in duodecimo anno beatus pontifex aedificio, Bononiam civitatem Italiae sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Vitalis et Agricolae exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri, manifestissime crucifixos esse cognovimus. 70 XVII. Cujus conjux basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificavit. Quam cum fucis colorum adornare vellet, tenebat librum in sinu suo, legens historias actionum antiquorum, pictoribus indicans quae in parietibus fingere deberent. Factum est autem quadam die, ut sedente illa in basilica, ac legente, adveniret quidam pauper ad orationem et aspiciens eam in veste nigra, senio jam provectam, (0215B)putavit esse unam de egentibus, protulitque quadram panis, et posuit in sinu ejus, et abscessit. Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam ejus non intellexit, accepit et gratias egit, reposuitque, hanc suis epulis anteponens, et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est. XVIII. Igitur Childericus Aurelianis pugnas egit; Adouacrius vero cum Saxonibus Andegavos venit. Magna tunc lues populum devastavit. Mortuus est autem Aegidius, et reliquit filium, Syagrium nomine. Quo defuncto, Adouacrius de Andegavo et aliis locis obsides accepit. Britanni de Biturica a Gotthis expulsi sunt, multis apud Dolensem vicum peremptis: Paulus vero comes cum Romanis ac Francis, Gotthis (0215C)bella intulit et praedas egit. Veniente vero (0216A)Adouacrio Andegavis, Childericus rex sequenti die advenit, interemptoque Paulo comite, civitatem obtinuit. Magno ea die incendio domus ecclesiae concremata est. XIX. His itaque gestis, inter Saxones atque Romanos bellum gestum 71 est: sed Saxones terga vertentes, multos de suis, Romanis insequentibus, gladio reliquerunt; insulae eorum cum multo populo interempto, a Francis captae atque subversae sunt. Eo anno mense nono terra tremuit. Adouacrius cum Childerico foedus iniit, Alamannosque, qui partem Italiae pervaserant, subjugarunt. XX. Eorichus autem Gotthorum rex, Victorium ducem super septem civitates praeposuit, anno quarto decimo regni sui. Qui protinus Arvernis adveniens, (0216B)civitatem addere voluit: unde et cryptae illae usque hodie perstant ad basilicam sancti Juliani, et columnas, quae sunt in aede positae, exhiberi jussit. Basilicam sancti Laurentii et sancti Germani Licaniacensis vici jussit aedificari. Fuit autem Arvernis annis novem. Super Eucherium vero senatorem calumnias devolvit: quem in carcere positum nocte extrahi jussit, ligatumque juxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi jussit. Ipse vero dum nimium esset in amore mulierum luxuriosus, et ab Arvernis vereretur interfici, Romam aufugit: ibique similem tentans exercere luxuriam, lapidibus est obrutus. Post cujus excessum regnavit Eorichus annos quatuor: obiit autem anno vigesimo septimo regni sui. Fuit etiam et tunc terraemotus magnus.(0216C) XXI. Defuncto autem apud Arvernos Namatio (0217A)episcopo, Eparchius successit, vir sanctissimus atque religiosus. Et quia eo tempore ecclesia parvam infra muros urbis possessionem habebat, ipsi sacerdoti in ipso, 72 quod modo Salutatorium dicitur, mansio erat, atque ad gratias Deo tempore nocturno reddendas ad altarium ecclesiae consurgebat. Factum est autem, ut nocte quadam ingrediens, plenam ecclesiam daemonibus reperiret, ipsumque principem in modum ornatae mulieris, in throni illius cathedram residentem. Cui ait pontifex: O meretrix exsecranda, non sufficit tibi loca cuncta variis pollutionibus inficere, adhuc et cathedram a Domino consecratam foetida sessionis tuae accessione coinquinas? Abscede a domo Dei, ne a te amplius polluatur. Cui ait: Et quia mihi meretricis nomen imponis, multas tibi parabo (0217B)insidias ob desideria mulierum. Et haec dicens, sicut fumus evanuit. Verumtamen sacerdos tentatus est per commotionem corporis ad concupiscentiam: sed signo crucis sanctae munitus, nihil ei inimicus nocere potuit. Ferunt etiam ipsum in arce Cantobennici montis monasterium collocasse, ubi nunc oratorium est, et ibi se diebus Quadragesimae sanctae recludebat: die autem Coenae dominicae, cum magno psallentio, comitantibus clericis civibusque, ad ecclesiam suam revertebatur. Quo migrante, Sidonius ex praefecto substituitur, vir secundum saeculi dignitatem nobilissimus, et de primis Galliarum senatoribus: ita ut filiam sibi Aviti imperatoris in matrimonio sociaret. Hujus tempore, cum adhuc apud urbem Arvernam Victorius, cujus supra meminimus, moraretur, (0217C)fuit in monasterio beati Cyrici urbis ipsius abbas, Abraham nomine: qui fide 73 atque operibus Abrahae illius prioris refulgebat, sicut in libro Vitae ejus scripsimus. XXII. Sanctus vero Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex improviso luculentissime quae voluisset, nulla obsistente mora componeret. Contigit autem quadam die, ut ad festivitatem basilicae monasterii, (0218A)cujus supra meminimus, invitatus accederet; ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta solemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur, nec putaretur ab astantibus ibidem hominem locutum fuisse, sed angelum. Quod in praefatione libri, quem de Missis ab eo compositis conjunximus, plenius declaravimus. Cum autem esset magnificae sanctitatis, atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque, nesciente conjuge, vasa argentea auferebat a domo, et pauperibus erogabat. Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum: sed tamen dato egenis pretio, species domui restituebat. XXIII. Cumque ad officium dominicum fuisset (0218B)mancipatus, et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexere contra eum duo presbyteri, et ablata ei omni potestate a rebus Ecclesiae, arctum ei victum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redegere. Sed non longi temporis spatio inultam ejus injuriam divina voluit sustinere clementia. Nam unus ex his nequissimis et indignis dici presbyteris, cum ante noctem minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad matutinas audiens fuisse commotum, fervens felle contra sanctum Dei, surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat. Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exhalavit. Exspectabat enim puer aforis cum cereo dominum egressurum. 74 Jamque advenerat lux, (0218C)et satelles ejus, id est alius presbyter, mittit nuntium, dicens: Veni, ne tardaveris, ut quae nobis die hesterna convenerant, pariter expleamus. Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii, reperit dominum super sellulam secessus defunctum. Unde indubitatum est non minoris criminis hunc reum esse, quam Arium illum, cui similiter in secessu fuere interna deposita per partes inferiores (0219A)egesta: quia nec istud sine haeresi potest accipi, ut in Ecclesia non obediatur sacerdoti Dei, cui ad pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo, neque ab hominibus aliquid est commissum. Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, suae restituitur potestati. Factum est autem posthaec, ut accedente febre aegrotare coepisset: qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent. Cumque illuc illatus fuisset, conveniebat ad eum multitudo virorum ac mulierum, simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium: Cur nos deseris, pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Nunquid erit nobis post transitum tuum vita? nunquid erit postmodum qui nos sapientiae sale sic condiat? aut ad dominici nominis (0219B)timorem talis prudentiae ratione redarguat? Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: Nolite timere, o populi, ecce frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit sacerdos vester. Qui non intelligentes, putabant eum loqui aliquid in exstasi. Quo migrante, presbyter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem Ecclesiae, tanquam si jam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens: Tandem respexit in me Deus, cognoscens me justiorem esse Sidonio, largitusque 75 est mihi hanc potestatem. Cumque per totam urbem superbus ferretur, adveniente die dominico, qui imminebat post transitum sancti viri, (0219C)praeparato epulo, jussit cunctos cives in domo ecclesiae invitari: despectisque senioribus, primus recumbit in toro. Cui oblato pincerna poculo, ait: Domine mi, vidi somnium, quod si permittis edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi judex residebat, cunctis potestate praestantior: cui assistebant multi sacerdotum in albis vestibus, sed et promiscuae populorum turbae valde innumerabiles. Verum cum haec trepidus contemplarer, conspicio eminus inter eos beatum astare Sidonium, et cum presbytero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migravit, attente litigantem. Quo devicto, jubet rex ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum insurgere, (0219D)dicens te in eo scelere, propter quod ille (0220A)prior damnatus fuerat, fuisse participem. Verum ubi judex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter reliquos occulere coepi, et a tergo steti, tractans apud memetipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar. Dum haec mecum tacitus volverem, amotis omnibus remansi solus in publico: vocatusque a judice, propius accedo. Cujus virtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu. Et ille: Ne timeas, puer, inquit: sed vade, dic presbytero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te accersiri deprecatus est. Tu vero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille tibi haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris. Haec eo loquente, exterritus presbyter, (0220B)elapso de manu calice, reddidit spiritum: ac de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum 76 cum satellite suo. Tale judicium super contumaces clericos Dominus in hunc praetulit mundum, ut unus Arii sortiretur mortem; alius, tanquam Simon Magus, apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur. Qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra sanctum episcopum suum. Interea cum jam terror Francorum resonaret in his partibus, et omnes eos amore desiderabili cuperent regnare, sanctus Aprunculus, Lingonicae civitatis episcopus, apud Burgundiones coepit haberi suspectus. Cumque odium de die in diem cresceret, jussum est ut clam gladio feriretur. Quo ad (0220C)eum perlato nuntio, nocte à castro Divionensi per murum demissus, Arvernis advenit, ibique juxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datus est episcopus.
XXIV. Sed tempore Sidonii episcopi magna Burgundiam fames oppressit. Cumque populi per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alimoniam largiretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, hujus propinquus, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibetur. Nam invalescente fame, misit pueros suos cum equis et plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantur sibi adducerent. At illi euntes, cunctos pauperes quotquot invenire potuerunt, adduxere ad domum ejus. Ibique eos per omne tempus sterili (0220D)tatis pascens, ab interitu famis exemit. Fuereque, (0221A)ut multi aiunt, amplius quam quatuor millia promiscui sexus. Adveniente autem ubertate, ordinata iterum evectione, unumquemque in locum suum restituit. Post quorum discessum, vox ad eum e coelis lapsa pervenit, dicens: Ecdici, Ecdici, quia fecisti rem hanc, tibi et semini tuo panis non deerit in sempiternum: eo quod obedieris verbis meis et famem meam refectione pauperum satiaveris. Quem Ecdicium mirae velocitatis fuisse 77 multi commemorant: nam quadam vice multitudinem Gotthorum cum decem viris fugasse perscribitur. Sed et sanctus Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis praestitisse perhibetur beneficium. Exstat exinde hodie apud nos beati Sidonii epistola, in qua eum declamatorie collaudavit.(0221B) XXV. Hujus tempore et Evarix rex Gotthorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis super Christianos intulit persecutionem. Truncabat passim perversitati suae non consentientes, clericos carceribus subigebat: sacerdotes vero, alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat. Nam et ipsos sacrorum templorum aditus spinis jusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. Maxime tunc Novempopulanae, geminaeque Germaniae urbes, ab hac tempestate depopulatae sunt. Exstat hodieque et pro hac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola, quae haec ita loquitur. Sed persecutor non post multum tempus, ultione divina percussus interiit. XXVI. Post haec beatus Perpetuus Turonicae civitatis (0221C)episcopus, impletis triginta in episcopatu annis, in pace quievit: in cujus loco Volusianus, (0222A)unus ex senatoribus, subrogatus est. Sed a Gotthis suspectus habitus, episcopatus sui anno septimo in Hispanias est quasi captivus abductus; sed protinus vitam finivit. In cujus loco Verus succedens, septimus post beatum Martinum 78 ordinatur episcopus. XXVII. His ita gestis, mortuo Childerico, regnavit Chlodovechus, filius ejus, pro eo. Anno autem quinto regni ejus, Syagrius Romanorum rex, Aegidii filius, ad civitatem Suessionas, quam quondam supra memoratus Aegidius tenuerat, sedem habebat. Super quem Chlodovechus eum Ragnachario parente suo, quia et ipse regnum tenebat, veniens, campum pugnae praeparari deposcit. Sed nec iste distulit, ac resistere metuit. Itaque inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, (0222B)terga vertit, et ad Alaricum regem, Tolosam cursu veloci perlabitur. Chlodovechus vero ad Alaricum mittit, ut eum redderet: alioquin noverit sibi bellum ob ejus retentionem inferri. At ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurreret, ut Gotthorum pavere mos est, vinctum legatis tradidit. Quem Chlodovechus receptum custodiae mancipari praecepit: regnoque ejus accepto, eum gladio clam feriri mandavit. Eo tempore multae ecclesiae a Chlodovechi exercitu depraedatae sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus involutus. Igitur de quadam ecclesia urceum mirae magnitudinis ac pulchritudinis hostes abstulerant, cum reliquis ecclesiastici ministerii ornamentis. Episcopus autem ecclesiae illius missos ad regem dirigit, poscens ut si aliud de (0222C)sacris vasis recipere non mereretur, saltem vel urceum ecclesia sua reciperet. Haec audiens rex, 79 (0223A)ait nuntio: Sequere nos usque Suessionas, quia ibi cuncta quae acquisita sunt, dividenda erunt. Cumque mihi vas illud sors dederit, quae papa poscit, adimpleam. Dehinc adveniens Suessionas, cuncto onere praedae in medium posito, ait rex: Rogo vos, o fortissimi praeliatores, ut saltem mihi vas istud (hoc enim de urceo supra memorato dicebat) extra partem concedere non abnuatis. Haec rege dicente, illi quorum erat mens sanior, aiunt: Omnia, gloriose rex, quae cernimus tua sunt: sed et nos ipsi tuo sumus dominio subjugati. Nunc quod tibi beneplacitum videtur, facito: nullus enim potestati tuae resistere valet. Cum illi haec ita dixissent, unus levis, invidus ac facilis, cum voce magna, elevatam bipennem urceo impulit, dicens: Nihil hinc (0223B)accipies, nisi quae tibi sors vera largitur. Ad haec obstupefactis omnibus, rex injuriam suam patientiae lenitate coercuit, acceptumque urceum nuntio ecclesiastico reddidit, servans abditum sub pectore vulnus. Transacto vero anno, jussit omnem cum armorum apparatu advenire phalangam, ostensuram in Campo Martio suorum armorum nitorem. Verum ubi cunctos circuire deliberat, venit ad urcei percussorem, cui ait: Nullus tam inculta, ut tu, detulit arma: nam neque tibi hasta, neque gladius, neque securis est utilis; et apprehensam securim ejus in terram dejecit. At ille cum paululum inclinatus fuisset ad colligendum eam, rex elevatis manibus, securim suam capiti ejus defixit. Sic, inquit, tu apud Suessionas in urceo illo fecisti. Quo mortuo, reliquos (0223C)abscedere jubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens. Multa bella, victoriasque fecit. Nam decimo regni sui anno, Thoringis bellum intulit, eosdemque suis ditionibus subjugavit. 80 XXVIII. Fuit autem et Gundeuchus rex Burgundionum, ex genere Athanarici regis persecutoris, de quo supra meminimus. Huic fuerunt quatuor filii, Gundobadus, Godegiselus, Chilpericus et Godomarus. Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio, uxoremque ejus, ligato ad collum lapide, aquis immersit. Hujus duas filias exsilio condemnavit: quarum senior, mutata veste Chrona, junior Chrotechildis vocabatur. Porro Chlodovechus, dum legationem in Burgundiam saepius mittit, Chrotechildis puella reperitur a legatis (0224A)ejus. Qui cum eam vidissent elegantem atque sapientem, et cognovissent quod de regio esset genere, nuntiaverunt haec Chlodovecho regi. Nec moratus ille, ad Gundobadum legationem dirigit, eam sibi in matrimonio petens: quod ille recusare metuens, tradidit eam viris; illique accipientes pueliam, regi velocius repraesentant. Qua visa, rex valde gavisus, suo eam conjugio sociavit, habens jam de concubina filium, nomine Theodoricum. XXIX. Igitur rex ex Chrotechilde regina habuit filium primogenitum: quem cum mulier baptismo consecrare vellet, praedicabat assidue viro, dicens: Nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi, neque aliis poterunt subvenire: sunt enim aut ex (0224B)lapide, aut ex ligno, aut ex metallo aliquo sculpti. Nomina vero quae eis indidistis, hominum fuere, non deorum, ut Saturnus, qui filio, ne a regno depelleretur, per fugam elapsus asseritur; ut ipse Jupiter omnium stuprorum spurcissimus perpetrator, incestator virorum, propinquarum derisor, qui nec ab ipsius sororis propriae potuit abstinere concubitu, ut ipsa ait: Jovisque et soror et conjux (Virg. Aeneid. lib. I). Quid Mars Mercuriusque 81 potuere? Qui potius sunt magicis artibus praediti, quam divini numinis potentiam habuere. Sed ille magis coli debet, qui coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, verbo ex non exstantibus procreavit; qui solem lucere fecit, et coelum stellis ornavit; qui aquas reptilibus, terras animantibus, (0224C)aera volatilibus adimplevit; cujus nutu terrae frugibus, pomis arbores, uvis vineae decorantur; cujus manu genus humanum creatum est; cujus largitione ipsa illa creatura omnis homini suo, quem creavit, et obsequio et beneficio famulatur. Sed cum haec regina diceret, nullatenus ad credendum regis animus movebatur, sed dicebat: Deorum nostrorum jussione cuncta creantur ac prodeunt; Deus vero vester nihil posse manifestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur. Interea regina fidelis filium ad baptismum exhibet: adornari ecclesiam velis praecipit atque cortinis, quo facilius vel hoc mysterio provocaretur ad credendum, qui flecti praedicatione non poterat. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem vocitaverunt, in ipsis, (0225A)sicut regeneratus fuerat, albis obiit. Qua de causa commotus felle rex, non segniter increpabat reginam, dicens: Si in nomine deorum meorum puer fuisset dicatus, vixisset utique: nunc autem quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere omnino non potuit. Ad haec regina: Deo, inquit, omnipotenti, creatori omnium, gratias ago, qui me non usquequaque judicavit indignam, ut de utero meo genitum regno suo dignaretur ascire. Mihi autem dolore hujus causae animus non attingitur, quia scio in albis ab hoc mundo vocatos, Dei obtutibus nutriendos. Post hunc vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomerem vocavit; et hic cum aegrotare coepisset, dicebat rex: Non potest aliud fieri, nisi et de hoc, sicut et de fratre ejus, contingat, ut baptizatus (0225B)in 82 nomine Christi vestri, protinus moriatur. Sed orante matre, Domino jubente convaluit. XXX. Regina vero non cessabat praedicare regi, ut Deum verum cognosceret, et idola negligeret; sed nullo modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos commoveretur: in quo compulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat. Factum est autem, ut confligente utroque exercitu, vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internecionem ruere coepit. Quod ille videns, elevatis ad coelum oculis, compunctus corde, commotus in lacrymis, ait: Jesu Christe, quem Chrotechildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus, victoriamque in te sperantibus (0225C)tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito: ut si mihi victoriam super hos hostes indulseris, et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomini dicatus probasse se praedicat, credam tibi, et in nomine tuo baptizer. Invocavi (0226A)enim deos meos, sed ut experior, elongati sunt ab auxilio meo: unde credo eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi obedientibus non occurrunt. Te nunc invoco, et tibi credere desidero; tantum, ut eruar ab adversariis meis. Cumque haec diceret, Alamanni terga vertentes, in fugam labi coeperunt. Cumque regem suum cernerent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: Ne amplius, quaesumus, pereat populus: jam tui sumus. At ille, prohibito bello, coarctatoque populo, cum pace regressus, narravit reginae, qualiter per invocationem nominis Christi victoriam meruit obtinere. XXXI. Tunc regina accersiri clam sanctum Remigium Rhemensis urbis episcopum jubet, deprecans ut regi verbum salutis insinuaret. Quem sacerdos accersitum, secretius coepit 83 ei insinuare, (0226B)ut Deum verum, factorem coeli et terrae crederet, idola negligeret, quae neque sibi, neque aliis prodesse possunt. At ille ait: Libenter te, sanctissime pater, audiam, sed restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deos suos: sed vado et loquar eis juxta verbum tuum. Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnis populus pariter acclamavit: Mortales deos abjicimus, pie rex, ut Deum quem Remigius praedicat immortalem sequi parati sumus. Nuntiantur haec antistiti, qui gaudio magno repletus, jussit lavacrum praeparari. Velis depictis adumbrantur plateae ecclesiae, cortinis albentibus adornantur, baptisterium componitur, balsama diffunduntur, micant flagrantes odore cerei, totumque templum baptisterii (0226C)divino respergitur ab odore; talemque ibi gratiam astantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari. Rex ergo prior poposcit se a pontifice baptizari. Procedit novus Constantinus ad lavacrum, deleturus leprae veteris morbum, (0227A)sordentesque maculas 84 gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: Mitis depone colla, Sicamber: adora quod incendisti, incende quod adorasti. Erat enim sanctus Remigius episcopus egregiae scientiae, et rhetoricis adprime imbutus studiis: sed et sanctitate ita praelatus, ut sancti Sylvestri virtutibus aequaretur. Est enim nunc liber Vitae ejus, qui eum narrat mortuum suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, delibutusque sacro chrismate cum signaculo crucis Christi. De exercitu vero ejus baptizati sunt amplius tria millia. Baptizata est et soror ejus Albofledis; quae non post multum tempus migravit ad Dominum: (0227B)pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remigius consolatoriam misit ei epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: « Angit me et satis me angit vestrae causa tristitiae, quod bonae memoriae germana vestra transiit Albofledis. Sed de hac re consolari possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat quam 85 lugeri. » Conversa est enim et alia soror ejus, Lanthechildis nomine, quae in haeresim Arianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritum sanctum, chrismata est. XXXII. Tunc Gundobadus et Godegiselus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararim cum Massiliensi provincia retinebant. Erant autem tam illi, quam populi eorum, Arianae sectae subjecti. Cumque (0227C)se invicem impugnarent, audiens Godegiselus Chlodovechi regis victorias, misit ad eum legationem occulte, dicens: Si mihi ad persequendum fratrem (0228A)meum praebueris solatium, ut eum bello interficere, aut de regno ejicere possim, tributum tibi, quale tu ipse velis injungere, annis singulis dissolvam. Quod ille libenter accipiens, auxilium ei ubicunque necessitas posceret, repromisit. Et statuto tempore contra Gundobadum exercitum commovit. Quo audito Gundobadus, ignorans dolum fratris, misit ad eum, dicens: Veni in adjutorium meum, quia Franci se commovent contra nos, et regionem nostram adeunt ut eam capiant: ideoque simus unanimes adversus gentem inimicam nobis, ne separati ab invicem, quod aliae gentes passae sunt perferamus. At ille: Vadam, inquit, cum exercitu meo, et tibi auxilium praebebo. Moventesque simul hi tres exercitum, id est Chlodovechus contra Gundobadum, et Godegiselum (0228B)cum omni instrumento belli, ad castrum, cui Divione nomen est, pervenerunt. Confligentesque super Oscaram fluvium, Godegiselus Chlodovecho conjungitur, ac uterque exercitus Gundobadi populum atterit. At ille dolum fratris, quem non suspicabatur, advertens, terga dedit, fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas 86 paludesque percurrens, Avenionem urbem ingreditur. Godegiselus vero obtenta victoria, promissa Chlodovecho aliqua parte regni sui, cum pace discessit, Viennamque triumphans, tanquam si jam totum possideret regnum, ingreditur. Auctis adhuc Chlodovechus rex viribus, post Gundobadum abiit, ut eum de civitate extractum interimeret. Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat ne ei mors repentina succederet. (0228C)Habebat tamen secum virum illustrem Aridium, strenuum atque sapientem, ad quem ad se accersitum ait: Vallant me undique angustiae, et quid faciam (0229A)ignoro, quia venerunt hi Barbari super nos, ut nobis interemptis regionem totam evertant. Ad haec Aridius ait: Oportet te lenire feritatem hominis hujus, ne pereas. Nunc ergo si placet in oculis tuis, ego a te fugere, et ad eum transire consimulo; cumque ad eum accessero, ego faciam ut neque te, neque hanc evertat regionem. Tantum, ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studeas, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur. Et ille: Faciam, inquit, quaecunque mandaveris. Haec eo dicente, valedicens Aridius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: Ecce ego humilis servus tuus, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua respicere dignatur, (0229B)integrum in me famulum atque fidelem, et tu, et posteri tui habebitis. Quem ille promptissime colligens, secum retinuit: erat enim jocundus in fabulis, strenuus in consiliis, justus in judiciis, et in commisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercitu circa muros urbis residente, 87 ait Aridius: Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones velit accipere, consilio licet non egeatis, tamen fide integra ministrabo; idemque vel tibi congruum, vel civitatibus erit, per quas transire deliberas. Cur, inquit, retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resideat inimicus? Depopularis agros, prata depascis, vineas dissecas, oliveta succidis, omnesque regionis fructus evertis: interim et illi nocere non praevales. Mitte potius legationem, (0229C)et tributum, quod tibi annis singulis dissolvat, impone; ut et regio salva sit, et tu tributa dissolventi perpetuo domineris: quod si noluerit, tunc quod libuerit facies. Quo consilio rex accepto, hostem redire jubet ad propria. Tunc missa legatione ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa imposita reddere debeat, jubet. At ille et de praesenti solvit, et deinceps soluturum esse se promittit. XXXIII. Posthaec resumptis viribus, jam despiciens regi Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godegiselum fratrem suum exercitum commovit, eumque apud Viennam civitatem inclusum obsedit. Verum ubi minori populo alimenta deficere coeperunt, timens Godegiselus, ne ad se usque fames (0229D)extenderetur, jussit expelli minores populi ab urbe. Quo facto expulsus est inter caeteros artifex ille ab (0230A)urbe, cui de aquaeductu cura manebat. Ille vero indignans, quod fuerit ejectus ab urbe cum caeteris, ad Gundobadum furibundus vadit, indicans qualiter civitatem irrumpens, ultionem exerceret in fratrem. Illo quoque duce, exercitu per aquaeductum directo, multis cum ferreis vectibus praecedentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum, quo cum vectibus illis per magisterium artificis repulso, civitatem introeunt: 88 illisque de muro sagittantibus, hi terga praeveniunt. Dato autem de medio civitatis sono buccinae, obsidentes portas capiunt, apertisque pariter ingrediuntur. Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad ecclesiam haereticorum confugit, ibique cum episcopo Ariano interfectus est. Denique (0230B)Franci, qui apud Godegiselum erant, in unam se turrim congregant. Gundobadus autem jussit, ne uni quidem ex ipsis aliquid noceretur: sed apprehensos eos Tolosae in exsilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus, Burgundionibusque qui Godegiselo consenserant. Ipse vero regionem omnem, quae nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit. Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos opprimerent. XXXIV. Cum autem cognovisset assertiones haereticorum nihil esse, a sancto Avito episcopo Viennensi, Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem Patri confessus, clam ut chrismaretur expetiit. Cui ait sacerdos: Si vere credis, quod nos ipse (0230C)Dominus edocuit debes exsequere. Ait autem, Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32 et 33). Sic et ipsis sanctis ac dilectis suis beatis apostolis, cum de futurae persecutionis tentationibus doceret, insinuavit, dicens: Attendite vobis ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me in testimonium illis, et omnibus gentibus (Matth. X, 17). Tu vero cum sis rex, et a nullo apprehendi formides, seditionem pavescis populi, ne Creatorem omnium in publico fatearis. Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis 89 credere, (0230D)ore profer in plebe. Sic etenim et beatus Apostolus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio (0231A)fit ad salutem (Rom. X, 10). Sic et Propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te (Psalm. XXXIV, 18). Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes (Psalm. LVI, 10). Metuens enim populum, o rex, ignoras quia satius est, ut populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitati faveas populari? Tu enim es caput populi, non populus caput tuum. Si enim ad bellum proficiscaris, tu praecedis catervas hostium, et illae quo abieris subsequuntur. Unde melius est, ut te praecedente cognoscant veritatem, quam te pereunte permaneant in errore. Nam Deus non irridetur (Gal. VI, 7): nec enim diligit illum, qui propter terrenum regnum eum non confitetur in saeculo. Ista ille ratione confusus, usque ad (0231B)exitum vitae suae in hac insania perduravit, nec publice aequalitatem Trinitatis voluit confiteri. Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Avitus: namque insurgente haeresi apud urbem Constantinopolitanam, tam illa quam Eutyches, quam illa quam Sabellius docuit, id est nihil divinitatis habuisse Dominum nostrum Jesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit. Exstant exinde nunc apud nos epistolae admirabiles, quae sicut tunc haeresim oppresserunt, ita nunc Ecclesiam Dei aedificant. Scripsit enim Homiliarum librum unum de mundi principio, et de diversis aliis conditionibus libros sex, versu compaginatos; Epistolarum libros novem, inter quas supradictae continentur epistolae. Refert enim in quadam homilia, quam de Rogationibus (0231C)scripsit, has ipsas Rogationes, quas ante Ascensionis dominicae triumphum celebramus, a Mamerto ipsius Viennensis 90 urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, institutas fuisse, dum urbs illa multis terreretur prodigiis. Nam terrae motu frequenter quatiebatur: sed et cervorum atque luporum (0232A)feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat. Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus Paschalis solemnitatis diebus, exspectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hic magnae solemnitatis dies huic terrori terminum daret. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum Missarum celebrarentur solemnia, subito palatium regale intramuraneum divino igne succenditur, pavore omnibus perterritis, et ecclesiam egressis, credentibus ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur, aut certe disrupta tellure dehisceret, sanctus sacerdos prostratus ante altare, cum gemitu et lacrymis Domini misericordiam imprecatur. Quid plura? penetravit excelsa poli oratio pontificis inclyti, restinxitque domus incendium flumen (0232B)profluentium lacrymarum. Cumque haec agerentur, appropinquante Ascensione, ut jam diximus, majestatis dominicae, indixit populis jejunium, instituit orandi modum, edendi seriem erogandi hilarem dispensationem. Cessantibus quoque exinde terroribus, per cunctas provincias dispersa facti fama, cunctos sacerdotes imitari commonuit, quod sacerdos fecit ex fide: quae usque nunc in Christi nomine per omnes Ecclesias in compunctione cordis et contritione spiritus celebratur. XXXV. Igitur Alaricus rex Gotthorum, cum videret Chlodovechum regem gentes assidue debellare, legatos ad eum dirigit, dicens: Si frater meus velit, insederat animo ut nos Deo propitio pariter videremus. 91 Quod Chlodovechus non respuens, ad (0232C)eum venit. Conjunctique in insula Ligeris, quae erat juxta vicum Ambaciensem territorii urbis Turonicae, simul locuti, comedentes pariter ac bibentes, promissa sibi amicitia pacifici discesserunt. XXXVI. Multi jam tunc ex Galliis habere Francos dominos summo desiderio cupiebant. Unde factum (0233A)est, ut Quintianus Ruthenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur. Dicebant enim ei: Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram hanc. Post dies autem paucos, orto inter eum et cives scandalo, Gotthos qui in hac urbe morabantur, suspicio attigit, exprobrantibus civibus, quod velit se Francorum ditionibus subjugare; consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio. Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens cum fidelissimis ministris suis, ab urbe Ruthena egrediens, Arvernos advenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum retinuit, dicens: Sufficit hujus facultas Ecclesiae ut (0233B)utrumque sustineat: tantum charitas quam beatus Apostolus praedicat, permaneat inter sacerdotes Dei. Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Arverno habebat. Reliqua vero de sancto Quintiano, tam insidiae quas pertulit, quam illa quae per eum Dominus operari dignatus est, scripta sunt in libro Vitae ejus. XXXVII. Igitur Chlodovechus 92 rex ait suis: Valde moleste fero, quod hi Ariani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adjutorio, et superatis redigamus terram in ditionem nostram. Cumque placuisset omnibus hic sermo, commoto exercitu Pictavis dirigit: ibi enim tunc Alaricus commorabatur. Sed quoniam pars hostium per territorium Turonicum transibat, pro reverentia beati Martini dedit (0233C)edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta aquamque praesumeret. Quidam autem de exercitu, invento cujusdam pauperis feno, ait: Nonne rex herbam tantum praesumi mandavit, et nihil aliud? Et hoc, inquit, herba est. Non enim erimus transgressores praecepti ejus, si eam praesumimus. Cumque vim faciens pauperi, fenum virtute tulisset, factum pervenit ad regem. Quo dicto citius gladio perempto, ait: Et ubi erit spes victoriae, si beatus Martinus offenditur? Satisque fuit exercitui nihil ulterius ab hac regione praesumere. Ipse vero rex direxit nuntios ad beati basilicam, dicens: Ite, et forsitan aliquod victoriae auspicium ab aede sancta suscipietis. Tunc datis muneribus, quae loco sancto exhiberent, ait: Si tu, Domine, adjutor mihi (0233D)es, et gentem hanc incredulam, semperque aemulam (0234A)tibi, meis manibus tradere decrevisti, in ingressu basilicae sancti Martini dignare propitius revelare, ut cognoscam, quia propitius dignaberis esse famulo tuo. Maturantibus autem pueris, et ad locum accedentibus juxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilicam, hanc antiphonam ex improviso primicerius qui erat, imposuit: Praecinxisti me, 93 Domine, virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me, et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti (Psal. XVII, 40, 41). Quod psallentium audientes, et Domino gratias agentes, et vota beato confessori promittentes, laeti nuntiaverunt regi. Porro ille cum ad fluvium Vingennam cum exercitu advenisset, in quo loco eum transire deberet penitus ignorabat: intumuerat (0234B)enim ab inundatione pluviarum. Cumque illa nocte Dominum deprecatus fuisset, ut ei vadum quo transire possit dignaretur ostendere, mane facto cerva mirae magnitudinis ante eos nutu Dei flumen ingreditur, illaque vadante, populus quo transire possit, agnovit. Veniente autem rege apud Pictavis, dum eminus in tentoriis commoraretur, pharus ignea de basilica sancti Hilarii egressa, visa est ei tanquam super se advenire, scilicet ut lumine beati confessoris adjutus Hilarii, liberius haereticas acies, contra quas saepe idem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret. Contestatus est autem omni exercitui, ut nec ibi quidem aut in via aliquem exspoliarent, aut res cujusquam diriperent. Erat autem in his diebus vir laudabilis sanctitatis (0234C)Maxentius abbas, reclausus in monasterio suo ob Dei timorem infra terminum Pictavensem. Cujus monasterii nomen lectioni non indidimus, quia locus ille usque hodie Cellula sancti Maxentii vocatur. Cujus monachi cum hostium cuneum unum ad monasterium cernerent propinquare, abbatem exorant, ut de cellula sua egrederetur ad exorandum eos. Illoque demorante, hi timore perculsi, eum aperto ostio producunt de cellula 94 sua. At ille in occursum hostium, quasi pacem rogaturus, pergit intrepidus. Unus autem ex his evaginato gladio, ut caput ejus libraret, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque retrorsum ruit. At ipse ad pedes beati viri veniam deposcens sternitur. Quod videntes reliqui, cum timore maximo ad exercitum redierunt, timentes ne et ipsi (0234D)pariter interirent. Hujus vero brachium beatus confessor (0235A)cum oleo benedicto contrectans, imposito signo crucis restituit sanum: ejusque obtentu monasterium permansit illaesum. Multasque et alias virtutes operatus est, quas si quis diligenter inquiret, librum Vitae illius legens, cuncta reperiet. Interea Chlodovechus rex cum Alarico rege Gotthorum in campo Vogladense, decimo ab urbe Pictava milliario convenit: et confligentibus his eminus, resistunt cominus illi. Cumque secundum consuetudinem Gotthi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victoriam, Domino adjuvante, obtinuit. Habebat autem in adjutorium suum filium Sigiberti Claudi, nomine Chlodericum. Hic Sigibertus pugnans contra Alamannos apud Tulbiacense oppidum percussus in geniculo claudicabat. Porro rex, cum fugatis Gotthis Alaricum (0235B)regem interfecisset, duo ex adverso subito advenientes, cum contis utraque ei latera feriunt. Sed auxilio tam loricae, quam velocis equi, ne periret exemptus est. Maximus ibi tunc Arvernorum populus, qui cum Apollinare venerat, et primi [ Forte plurmi] qui erant ex senatoribus corruerunt. De hac pugna Amalaricus filius Alarici in Hispaniam fugit, regnumque patris sagaciter occupavit. Chlodovechus (0236A)95 vero filium suum Theudericum per Albigensem ac Ruthenam civitatem ad Arvernis dirigit. Qui abiens urbes illas, a finibus Gotthorum usque Burgundionum terminum, patris sui ditionibus subjugavit. Regnavit autem Alaricus viginti duos annos. Chlodovechus vero apud Burdegalensem urbem hyemem agens, cunctos thesauros Alarici a Tolosa auferens, Ecolismam venit. Cui Dominus tantam gratiam tribuit, ut in ejus contemplatione muri sponte corruerent. Tunc exclusis Gotthis urbem suo dominio subjugavit. Patrata posthaec victoria, Turonis regressus est, multa sanctae basilicae beati Martini munera offerens.
XXXVIII. Igitur Chlodovechus ab Anastasio imperatore (0236B)codicillos de consulatu accepit, et in basilica beati Martini tunica blatea indutus est et chlamyde, imponens vertici diadema. Tunc ascenso equite aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii basilicae beati Martini et ecclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate benignissima erogavit, et ab ea die tanquam consul aut Augustus est vocitatus. Egressus autem (0237A)a Turonis Parisios venit: ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad eum venit. XXXIX. Denique migrante Eustochio Turonorum episcopo, octavus post sanctum Martinum Licinius Turonicis episcopus ordinatur. Hujus tempore bellum superius 96 scriptum gestum est. Et hujus tempore Chlodovechus rex Turonis venit. Hic fertur in Oriente fuisse, ac loca visitasse sanctorum, ipsamque adiisse Hierosolymam, et loca passionis ac resurrectionis dominicae, quae in Evangeliis legimus, saepe vidisse. XL. Cum autem Chlodovechus rex apud Parisios moraretur, misit clam ad filium Sigiberti, dicens: Ecce pater tuus senuit, et pede debili claudicat. Si ille, inquit, moreretur, recte tibi cum amicitia nostra (0237B)regnum illius redderetur. Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridie in tentorio suo obdormiens, immissis super eum filius percussoribus, eum ibidem interfecit, tanquam regnum illius possessurus. Sed judicio Dei in foveam, quam patri hostiliter fodit, incidit. Misit igitur nuntios ad Chlodovechum regem, de patris obitu nuntiantes, atque dicentes: Pater meus mortuus est, et ego thesauros cum regno ejus penes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent, bona voluntate transmittam. Et ille: Gratias, inquit, tuae voluntati ago, et rogo ut venientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus. Quibus venientibus (0237C)iste patris thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: In hanc arcellulam solitus erat pater meus numismata auri congerere. Immitte, inquiunt illi, manum tuam usque ad fundum, ut cuncta reperias. 97 Quod cum fecisset, et esset valde declinus, unus elevata manu bipennem cerebro ejus illisit: et sic quae in patrem egerat indignus incurrit. Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sigibertus et filius ejus, in eumdem locum adveniens, convocat omnem populum illum, dicens: Audite quid contigerit. Dum ego, inquit, per Scaldem fluvium navigarem, Chlodericus, filius parentis (0238A)mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interficere velim. Cumque ille per Buconiam silvam fugeret, immissis super eum latrunculis, morti tradidit et occidit. Ipse quoque dum thesauros ejus aperit, a nescio quo percussus interiit. Sed in his ego nequaquam conscius sum. Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere: quod fieri nefas est. Sed quia haec evenerunt, consilium vobis praebeo, si videtur acceptum, convertimini ad me, ut sub mea sitis defensione. At illi ista audientes, plaudentes tam parmis quam vocibus, eum clypeo evectum super se regem constituunt. Regnumque Sigiberti acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni ascivit. Prosternebat enim quotidie Deus hostes ejus sub manu ipsius, et augebat regnum ejus, eo quod (0238B)ambularet recto corde coram eo, et faceret quae placita erant in oculis ejus. XLI. Posthaec ad Chararicum regem dirigit. Quando autem cum Siagrio pugnavit, hic Chararicus evocatus ad solatium [Al. auxilium] Chlodovechi eminus stetit, neutram adjuvans partem, sed eventum rei exspectans, ut cui eveniret victoria, cum illo et hic amicitiam colligaret. Ob hanc causam contra eum indignans Chlodovechus abiit, quem circumventum dolis cepit cum filio, vinctosque totondit, et Chararicum quidem presbyterum, filium vero ejus diaconem ordinari jubet. Cumque 98 Chararicus de humilitate sua conquereretur et fleret, filius ejus dixisse fertur: In viridi, inquit, ligno hae frondes succisae sunt, nec omnino arescunt, sed velociter emergent (0238C)ut crescere queant: utinam tam velociter qui haec fecit, intereat. Quod verbum sonuit in aures Chlodovechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad crescendum laxare, ipsumque interficere. At ille jussit eos pariter capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populo acquisivit. XLII. Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum, tam effrenis in luxuria, ut vix vel propinquis quidem parentibus indulgeret. Is habebat Farronem consiliarum, simili spurcitia lutulentum: de quo fertur, cum aliquid aut cibi, aut muneris, vel cujuslibet rei regi allatum fuisset, dicere solitum: (0239A)Hoc sibi suoque Farroni sufficere. Pro qua re Franci maxima indignatione tumebant. Unde factum est, ut datis aureis sibi armillis, vel baltheis, Chlodovechus, sed totum assimilatum auro (erat enim aereum deauratum sub dolo factum), haec dedit leudibus ejus, ut super eum invitaretur. Porro cum exercitum contra eum commovisset, et ille speculatores plerumque ad cognoscendum transmitteret, reversis nuntiis interrogat, quam valida haec manus foret. Qui responderunt: Tibi tuoque Farroni maximum est supplementum. Veniens autem Chlodovechus, bellum contra eum instruit. At ille devictum cernens exercitum suum, fuga labi parat: sed ab exercitu comprehensus, ac ligatis post tergum manibus, in conspectu Chlodovechi una cum Richario fratre suo (0239B)perducitur. Cui ille: Cur, inquit, humiliasti genus nostrum, ut te vinciri permitteres? Melius enim tibi fuerat mori. Et elevatam securim capiti ejus defixit. Conversusque ad 99 fratrem ejus, ait: Si tu solatium [Al. auxilium] fratri tribuisses, alligatus utique non fuisset. Similiter et hunc securi percussum interfecit. Post quorum mortem, cognoscunt proditores eorum, aurum quod a rege acceperant esse adulterum. Quod cum regi dixissent, ille respondisse fertur: Merito, inquit, tale aurum accipit, qui dominum suum ad mortem propria voluntate deducit. Hoc illis quod viverent debere sufficere, ne male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent. Quod illi audientes, optabant gratiam adipisci: illud (0239C)sibi asserentes sufficere si vivere mererentur. Fuerunt (0240A)autem supradicti reges, propinqui hujus: quorum frater, Rignomeris nomine, apud Cenomannis civitatem, ex jussu Chlodovechi interfectus est. Quibus mortuis, omne regnum eorum et thesauros Chlodovechus accepit. Interfectisque et aliis multis regibus, vel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatavit. Tamen congregatis suis, quadam vice dixisse fertur de parentibus, 100 quos ipse perdiderat: Vae mihi, qui tanquam peregrinus inter extraneos remansi, et non habeo de parentibus, qui mihi, si venerit adversitas, possit aliquid adjuvare. Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte potuisset adhuc aliquem reperire, ut interficeret.(0240B) XLIII. His ita transactis, apud Parisios obiit; sepultusque in basilica sanctorum Apostolorum quam cum Chrotechilde regina ipse construxerat. Migravit autem post Vocladense bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni ejus, triginta anni. Aetas tota, quadraginta quinque anni. A transitu ergo sancti Martini, usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit undecimus annus episcopatus Licinii Turonici sacerdotis, supputantur anni centum duodecim. Chrotechildis autem regina, post mortem viri sui Turonis venit: ibique ad basilicam sancti Martini deserviens, cum summa pudicitia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisios visitans. (0240C)Explicit liber secundus.
LIBER TERTIUS.
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. (0239)
I. De filiis Chlodovechi.
II. De episcopatu Dinifii, Apollinaris, atque Quintiani.
III. Quod Dani Gallias appetierunt.
IV. De Thoringorum regibus.
V. Quod Sigimundus filium suum interemit.
VI. De interitu Chlodomeris.
VII. De bello contra Thoringos, et eorum strage.
VIII. De interitu Hermenefridi.
IX. Quod Childebertus Arvernis abiit.
X. De interitu Amalrici.
XI. Quod Childebertus et Chlothacharius in Burgundias, Theudericus Arvernis abiit
XII. De excidio regionis Arvernae.
XIII. De Lovolautro et Meroliacensi castro.
XIV. De interitu Munderici.
XV. De captivitate Attali.
XVI. De Sigivaldo.
XVII. De episcopis Turonicis.
XVIII. De interitu filiorum Chlodomeris.
(0241)
XIX. De sancto Gregorio Lingonensi, et situ Divionensis castri.
XX. Quod Theudebertus Wisigardem desponsavit.
XXI. Quod Theudebertus in Provinciam abiit.
XXII. Quod postea Deotheriam accepit.
XXIII. De interitu Sigivaldi, et fuga Givaldi.
XXIV. Quod Childebertus Theudebertum muneravit.
XXV. De bonitate Theudeberti.
XXVI. De interitu filiae Deotheriae.
XXVII. Quod Theudebertus Wisigardem accepit.
XXVIII. Quod Childebertus cum Theudeberto contra Chlothacharium abiit.
XXIX. Quod Childebertus et Chlothacharius in Hispanias abierunt.
XXX. De regibus Hispanorum.
XXXI. De filia Theodorici regis Italici.
XXXII. Quod Theudebertus in Italiam abiit.
XXXIII. De Asteriolo et Secundino.
XXXIV. De munere Theudeberti circa Viridunenses cives.
XXXV. De interitu Sirivalai.
XXXVI. De obitu Theudeberti, et de interitu Parthenii.
XXXVII. De hyeme gravi.
PROLOGUS. (0241) 103 Velim, si placet, parumper conferre, quae Christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint, et quae haereticis eamdem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem qualiter illam Abraham veneratur ad ilicem, Jacob praedicat in benedictione, Moyses cognoscit in sente, populus sequitur in nube, eamdemque pavescit in monte; vel qualiter eam Aaron portat in logio, aut David vaticinatur in psalmo, orans innovari se per Spiritum rectum, nec sibi auferri Spiritum sanctum, atque se confirmari per Spiritum principalem (Psalm. L, 12-14). Magnum et ego hic cerno mysterium, quod scilicet quem haeretici minorem asserunt, principalem vox prophetica nuntiavit. Sed his, ut diximus, omissis, ad nostra tempora revertamur. Arius enim, (0241B)qui hujus iniquae sectae primus iniquusque inventor fuit, interioribus in secessum depositis, infernalibus ignibus subditur: Hilarius vero beatus individuae Trinitatis defensor, propter 104 hanc in exsilium deditus, et patriae paradiso restauratur. Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsos haereticos adjutorio ejus oppressit, regnumque suum per totas Gallias dilatavit: Alaricus hanc denegans, a regno et populo, atque ab ipsa, quod majus est, vita mulctatur aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit: (0242A)haeretici vero, nec acquirunt, sed quod videntur habere, aufertur ab eis. Probavit hoc Godegiseli, Gundobadi, atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt. Nos verounum atque invisibilem, immensum, incomprehensibilem, inclytum, perennem atque perpetuum Dominum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti: confitemur et trinum in unitate, propter aequalitatem substantiae, deitatis, omnipotentiae, vel virtutis: qui est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans. 105
I. Defuncto igitur Clodovecho rege, quatuor filii ejus, id est Theudericus, Chlodomeris, Childebertus, atque Chlothacharius regnum ejus accipiunt, (0242B)et inter se aequa lance dividunt. Habebat jam tunc Theudericus filium, nomine Theudebertum, elegantem atque utilem. Cumque magna virtute pollerent, et eis de exercitu robur copiosum inesset, Amalaricus filius Alarici, rex Hispaniae, sororem eorum in matrimonium postulat: quod illi clementer indulgent, et eam ipsi in regionem Hispaniae cum magnorum ornamentorum mole transmittunt.
II. Licinio autem urbis Turonicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit. Apud Arvenis vero post obitum beati Aprunculi, sanctus (0243A)Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quatuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicesimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutheno ejectus fuerat, elegisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollinaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: Sufficiat, domine sancte, senectuti tuae, quod es episcopus ordinatus. Permittat, inquiunt, pietas tua servo tuo Apollinari locum hujus honoris adipisci. Ille vero cum ad hunc apicem ascenderit, sicut tibi placitum fuerit, obsequetur: tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in omnibus jussioni: tantum ut humili suggestioni nostrae aurem tuae benignitatis accommodes. Quibus ille: Quid ego, inquit, praestabo, cujus potestati nihil est (0243B)subditum? Sufficit enim ut orationi vacans quotidianum mihi victum praestet Ecclesia. Illae autem haec audientes, Apollinarem 106 ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit: quo quatuor abutens mensibus, migravit a saeculo. Cum autem haec Theuderico nuntiata fuissent, jussit inibi sanctum Quintianum constitui, et omnem ei potestatem tradi Ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum ab urbe sua ejectus est. Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedram Arvernae Ecclesiae locaverunt, qui quartus decimus illi Ecclesiae praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationis ejus, scripta sunt in libro quem de ejus Vita composuimus.(0243C) III. His ita gestis, Dani cum rege suo, nomine Chlochilaicho, evectu navali per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theuderici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt. Sed rex eorum in littus residebat, donec naves altum mare comprehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theuderico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio ejus fuerit ab extraneis devastata, Theudebertum filium suum in illas partes cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui interfecto rege, hostes navali (0244A)praelio superatos opprimit, omnemque rapinam terrae restituit. IV. Porro tunc apud Thoringos, tres fratres regnum gentis illius retinebant: id est Badericus, Hermenefridus, atque Bertharius. Denique Hermenefridus Bertharium fratrem suum vi opprimens, interfecit. Is moriens Radegundem filiam orphanam dereliquit: reliquit autem et alios filios, de quibus in sequentibus scribemus. 107 Hermenefridi vero uxor iniqua atque crudelis, Amalaberga nomine, inter hos fratres bellum civile disseminat. Nam veniens quadam die ad convivium vir ejus, mensam mediam opertam reperit. Cumque uxorem quid sibi hoc velit interrogaret, respondit: Qui, inquit, a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere (0244B)nudatum. Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit, ac per occultos nuntios Theudericum regem ad eum persequendum invitat, dicens: Si hunc interficis, regionem hanc pari sorte dividemus. Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Conjunctique simul fidem sibi invicem dantes, egressi sunt ad bellum. Confligentesque cum Baderico, exercitum ejus atterunt, ipsumque obtruncant gladio: et obtenta victoria, Theudericus ad propria est reversus. Protinus Hermenefridus oblitus fidei suae, quod regi Theuderico indulgere pollicitus est, implere despexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia. V. Igitur mortuo Gundobado, regnum ejus Sigimundus filius ejus obtinuit, monasteriumque Agaunense (0244C)solerti cura cum domibus basilicisque aedificavit: qui perdita priori conjuge, filia Theodorici regis Italici, de qua filium habebat nomine Sigiricum, aliam duxit uxorem; quae valide contra filium ejus, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnosceret, commotus felle diceret ad eam: Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contingerent, 108 quae dominae tuae, id est matris meae, fuisse noscuntur. At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: Hic iniquus regnum (0245A)tuum possidere desiderat, teque interfecto, id usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum quod avus ejus Theodoricus Italiae tenuit, et iste possideat. Scit enim quod te vivente haec non potest adimplere; et nisi tu cadas, ille non surget. His et hujuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilio utens, iniquus exstitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium jubet: cui dormienti, orarium sub collo positum, ac sub mento ligatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est. Quo facto pater sero jam poenitens, super cadaver exanime ruens, flere coepit amarissime. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: Te, inquit, plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saevissimus; nam hunc qui innocens (0245B)jugulatus est, necessarium non est plangi. Nihilominus ille ad sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu et jejuniis durans, veniam precabatur. Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio eum prosequente. Hujus filiam rex Theudericus accepit. VI. Chrotechildis vero regina Chlodomerem, vel reliquos filios suos alloquitur, dicens: Non me poeniteat, charissimi, vos dulciter enutrisse: indignamini, quaeso, injuriam meam, et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindicate. Haec illi audientes, Burgundias petunt, et contra 109 Sigimundum et fratrem ejus Godomarum dirigunt: devictoque (0246A)exercitu eorum, Godomarus terga vertit. Sigimundus vero dum ad sanctos Agaunos fugere nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur, atque infra terminum Aurelianensis urbis in custodia positus, detinetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus resumptis viribus, Burgundiones colligit, regnumque recipit. Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere destinavit: cui a beato Avito abbate Miciacense, magno tunc temporis sacerdote, dictum est: Si, inquit, respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victoriam obtinebis; si vero eos occideris, tu ipse in manus inimicorum traditus, simili sorte peribis: fietque tibi uxorique (0246B)et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et conjugi ac liberis ejus. Sed ille auscultare despiciens consilium ejus, ait: Stultum enim consilium esse puto, ut inimicis domi relictis, contra reliquos eam; eisque a tergo, hoc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victoria patrabitur, si unus ab alio separetur: quo interfecto, facile et alius morti poterit destinari. Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Columnam Aurelianensis urbis vicum, in puteum jactari praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium Theudericum 110 regem. Ille autem injuriam soceri sui vindicare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Virontiam locum urbis Viennensis conjuncti (0247A)fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset, et Chlodomeris insequeretur, ac de suis non modico spatio elongatus esset, assimilantes illi signum ejus, dant ad eum voces, dicentes: Huc huc convertere, tui enim sumus. At ille credens, abiit, irruitque in medium inimicorum suorum, cujus amputatum caput, et conto defixum, elevant in sublime; quod Franci cernentes, atque cognoscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus Godomarum fugant, Burgundiones opprimunt, patriamque in suam redigunt potestatem. Nec mora Chlothacharius uxorem germani sui, Guntheucam nomine, sibi in matrimonium sociavit; filios quoque ejus Chrotechildis regina, exactis diebus luctus, secum recepit ac tenuit: quorum unus (0247B)Theodoualdus, alter Guntharius, tertius Chlodoualdus vocabatur. Godomarus iterum regnum recepit. VII. Post Theudericus non immemor perjurii Hermenefridi regis Thoringorum, Chlothacharium fratrem suum in solatium suum evocat, et adversum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem praedae, si eis munus victoriae divinitus conferretur. Convocatis igitur Francis, dicit ad eos: Indignamini, quaeso, tam 111 meam injuriam, quam interitum parentum vestrorum, ac recolite Thoringos quondam super parentes nostros violenter advenisse, ac multa illis intulisse mala, qui datis obsidibus, pacem cum his inire voluerunt: sed illi obsides ipsos diversis mortibus peremerunt, et irruentes super parentes nostros, omnem substantiam (0247C)abstulerunt, pueros per nervum femoris ad arbores appendentes, puellas amplius ducentas crudeli nece interfecerunt: ita ut ligatis brachiis super equorum cervicibus, ipsique acerrimo moti stimulo per diversa petentes, diversas in partes feminas diviserunt. Aliis vero super orbitas viarum extensis, sudibusque in terram confixis, plaustra desuper onerata transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus avibusque eas in cibaria dederunt. Nunc autem Hermenefridus quod mihi pollicitus est fefellit, et omnino haec adimplere dissimulat. Ecce verbum directum habemus: eamus cum Dei adjutorio contra eos. Quod illi audientes, et de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententia, Thoringiam petiverunt. Theudericus autem Chlothacharium (0248A)fratrem suum, et Theudebertum filium in solatium assumens, cum exercitu abiit. Thoringi vero venientibus Francis dolos praeparant. In campo enim, in quo certamen agi debebat, fossas effodiunt: quarum ora, operta denso cespite, planum assimulant campum. In has ergo foveas cum pugnare coepissent, multi Francorum equites corruerunt, et fuit eis valde impedimentum: sed post cognitum hunc dolum observare coeperunt. Denique cum se Thoringi caedi vehementer viderent, fugato Hermenefrido rege ipsorum, terga vertunt, et ad Onestrudem fluvium usque perveniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis facta est, ut alveus fluminis cadaverum congerie repleretur, et Franci, tanquam per pontem aliquem, super eos in littus ulterius transirent. Patrata (0248B)ergo victoria regionem illam capessunt, 112 in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens, Radegundem filiam Bertharii regis secum captivam abduxit, sibique eam in matrimonium sociavit. Cujus fratrem postea injuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste monasterium sibi infra Pictavensem urbem construxit, quae orationibus, jejuniis, vigiliis atque eleemosynis praedita in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti reges in Thoringia essent, Theudericus Clothacharium fratrem suum occidere voluit. Et praeparatis occulte cum armis viris, eum ad se vocat, quasi secretius cum eo aliquid tractaturus, expansoque in parte domus illius tentorio, de uno pariete in alterum, (0248C)armatos post eum stare jubet. Cumque tentorium illud esset brevius, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus est domum. Theudericus vero intelligens hunc haec cognovisse, fabulam fingit, et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens qualiter dolum suum deliniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit. Clothacharius vero valedicens, et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudericus vero queritur ad suos, nulla exstanti causa suum perdidisse catinum: et ad filium suum Theudebertum ait: Vade ad patruum tuum, et roga ut munus quod ei dedi, tibi sua voluntate concedat. Qui abiens, quod petiit impetravit. In talibus enim dolis Theudericus multum callidus erat.(0249A) VIII. Idem vero regressus ad propria, Hermenefridnm ad se data fide securum venire praecepit, quem et honorificis ditavit muneribus. Factum est autem dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo impulsus de altitudine muri ad terram corruit, ibique spiritum exhalavit. Sed quis eum exinde dejecerit, ignoramus: multi tamen asserunt 113 Theuderici in hoc dolum manifestissime patuisse. IX. Cum autem adhuc Theudericus in Thoringia esset, Arvernis sonuit eum interfectum fuisse. Arcadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childebertum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernis vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super (0249B)duabus jugeri partibus discerni posset. Dicere enim erat solitus rex: Velim, inquit, Arvernam Lemanem, quae tantae jocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portae civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisa Arcadius sera unius portae, eum civitati intromisit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theudericum vivum de Thoringia fuisse regressum. X. Quod certissime Childebertus cognoscens, ab Arvernis rediit, in Hispaniam vero propter sororem suam Chrotechildem dirigit. Haec vero multas insidias ab Amalarico viro suo propter fidem catholicam patiebatur. Nam plerumque procedente illa ad sanctam ecclesiam, stercora et diversos fetores super (0249C)eam projici imperabat. Ad extremum autem tanta eam crudelitate dicitur caecidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret: unde ille maxime commotus, Hispanias appetiit. Amalaricus vero haec audiens, naves ad fugiendum parat. Porro imminente Childeberto, cum Amalaricus navem deberet ascendere, ei in mentem venit multitudinem se pretiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. Cumque ad eosdem petendos in civitatem regrederetur, ab exercitu a portu exclusus est. Videns autem se non posse evadere, ad ecclesiam Christianorum 114 confugere coepit. Sed priusquam limina sancta contingeret, unus emissa manu lancea eum mortali ictu sauciavit, ibique decedens reddidit spiritum. Tunc Childebertus cum magnis (0250A)thesauris sororem assumptam secum adducere cupiebat: quae nescio quo casu in via mortua est, et postea Parisios allata, juxta patrem suum Chlodovechum sepulta est. Childebertus vero inter reliquos thesauros ministeria ecclesiarum pretiosissima detulit. Nam sexaginta calices, quindecim patenas, viginti Evangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro, ac gemmis pretiosis ornata: sed non est passus ea confringi. Cuncta enim ecclesiis et basilicis sanctorum dispensavit, ac tradidit in ministerium. XI. Posthaec Chlothacharius et Childebertus Burgundias petere destinant. Convocatusque Theudericus, in solatio eorum ire noluit. Franci vero qui ad eum aspiciebant, dixerunt: Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dexpexeris, te relinquimus, et (0250B)illos satius sequi praeoptamus. At ille infideles sibi existimans: Ad Arvernos, ait, me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam assumatis: tantum hos ne sequamini. His promissionibus hi illecti, suam voluntatem facere promittunt. Ille vero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitui cunctam regionis praedam cum hominibus in suas regiones transferri permittere. Chlothacharius vero et Childebertus in Burgundiam dirigunt, Augustodunumque obsidentes, cunctam fugato Godomaro Burgundiam occupaverunt XII. Theudericus vero cum 115 exercitu Arvernis (0250C)veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea Arcadius sceleris illius auctor, cujus ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberti regis. Placidina vero mater ejus, et Alchima soror patris ejus, comprehensae, apud Cadurcum urbem rebus ablatis exsilio condemnatae sunt. Rex igitur Theudericus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbano castra fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circumit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Juliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent, resque pauperum, quae ibidem fuerant aggregatae, diripiunt, et multa in hoc (0251A)loco perpetrant mala. Verumtamen auctores scelerum a spiritu immundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: Cur nos, martyr sancte, sic crucias? sicut in libro Virtutum ejus conscripsimus. XIII. Lovolautrum autem castrum hostes expugnant, Proculumque presbyterum, qui quondam sancto Quintiano injuriam intulerat, ad altarium ecclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo ob illius causam, quod fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum: quod usque in illa die defensatum est. Nam cum illud hostes expugnare non possent, et ad propria jam redire disponerent, audientes haec obsessi, jam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait Apostolus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus (0251B)superveniet interitus (Thess. I, 5, 3). Denique per ipsius Proculi presbyteri servum, jam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque 116 vastato castello ducerentur captivi, immanis pluvia quae per triginta dies fuerat abnegata, descendit. Tunc obsessi Meroliacensis castri, ne captivi abducerentur, redemptione data liberantur: sed haec ignavia eorum effecit, castrum enim propria natura munitum erat. Nam centenorum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, non murorum structione; in medio autem ingens stagnum aquae, liquore gratissimum; ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus diffluat aquae vivae. Sed in tam grandi spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant, frugesque (0251C)in abundantia colligant. Hujus munitionis tutamine elati, qui obsessi erant, egressi foras ut arrepta aliqua praeda, iterum se infra castelli septa reconderent, ab hostibus comprehensi sunt. Erant autem quinquaginta viri. Tunc ante ora parentum, vinctis post tergum manibus oblati, imminente jam gladio, acquieverunt obsessi, ne interficerentur, singulos triantes dare in redemptionem suam. Theudericus autem ab Arverno discedens, Sigivaldum parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquit. Erat autem ibi tunc temporis quidam Litigius ex monitoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctus episcopus pedibus ejus (0252A)prosterneret, nunquam ut se ei subderet movebatur, ita ut et quadam vice uxori quae sanctus fecerat, pro ridiculo indicaret. Quae melioris intelligentiae modo commota, ait: Si ita es hodie pessumdatus, nunquam erigeris. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens nunquam Arvernis regressus est. 117 XIV. Mundericus igitur, qui se parentem regium asserebat, elatus superbia, ait: Quid mihi et Theuderico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut illi. Egrediar, et colligam populum meum, atque exigam sacramentum ab eis, ut sciat Theudericus quia rex sum ego, sicut et ille. Et egressus coepit seducere populum, dicens: Princeps ego sum (0252B)sequimini me, et erit vobis bene. Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum fidelitatis, et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudericus comperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe. Dolose enim haec Theudericus dicebat, scilicet ut cum ad eum venisset, interficeretur. Ille vero noluit, dicens: Ite, renuntiate regi vestro, quia rex sum sicut et ille. Tunc rex commoveri jussit exercitum, quo oppressus vi puniretur. Quod ille cognoscens, et se non praevalens defensare, Victoriaci castri muros expetens, cum rebus omnibus in eo se studuit communire, his secum quos seduxerat aggregatis. Igitur commoto (0252C)exercitu castrum vallat, ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: Stemus fortes, et usque ad mortem pariter dimicemus, et non subdamur inimicis. Cumque exercitus a circuitu in contra jacula transmitteret, nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt haec regi. At ille misit quemdam de suis, Aregisilum nomine, dixitque ei: Vides, inquit, quod praevaleat hic perfidus in contumacia sua. Vade, et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum, et dele memoriam ejus a regno nostro. Qui abiens, fecit juxta quod ei praeceptum fuerat. Dederat tamen prius signum populo, dicens: Cum ego (0253A)haec et haec locutus fuero, statim irruentes interficite eum. Ingressus autem Aregisilus ait Munderico: Quousque hic resides tanquam unus ex insipientibus? Nunquid poteris 118 diu regi resistere? Ecce ablato tibi cibo, cum te fames oppresserit, ultro egredieris, et traderis in manus inimicorum, et morieris quasi unus ex canibus. Audi potius consilium meum, et subde te regi, ut vivere possis, tu et filii tui. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: Si egredior, comprehensus a rege interficior et ego, et filii mei, et omnes amici qui mecum sunt congregati. Cui Aregisilus ait: Noli timere, sed si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa, et sta securus coram rege. Ne timeas, sed eris cum eo, sicut prius fuisti. Ad haec Mundericus respondit: Utinam securus sim (0253B)quod non interficiar. Tunc Aregisilus positis super altarium sanctum manibus, juravit ei ut securus egrederetur. Dato igitur sacramento, egrediebatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili. Populus autem spectabat a longe aspiciens eum. Tunc pro signo ait Aregisilus: Quid aspicitis tam intente, o populi? Nunquid non vidistis prius Mundericum? Et statim irruit populus in eum. At ille intelligens, ait: Evidentissime cognosco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum. Verumtamen dico tibi, quia perjuriis me decepisti, te vivum ultra nullus aspiciet, et emissa lancea in scapulas ejus, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatoque deinceps Mundericus gladio cum suis, magnam stragem de populo illo fecit, (0253C)et usquequo spiritum exhalavit, interficere quemcunque assequi potuisset, non destitit. Quo interfecto, res ejus fisco collatae sunt. XV. Theudericus vero et Childebertus foedus inierunt, et dato sibi sacramento, ut neuter contra alterum moveretur, obsides ab invicem acceperunt, quo facilius firmarentur quae fuerant dicta. Multi tunc filii senatorum in hac obsidione dati sunt: sed orto iterum inter reges scandalo, ad servitium publicum sunt addicti. Et quicunque eos ad custodiendum accepit, servos sibi ex his fecit. Multi tamen ex eis per fugam elapsi, in patriam 119 redierunt, nonnulli in servitio sunt retenti: inter quos Attalus nepos beati Gregorii Lingonici episcopi, ad publicum servitium mancipatus est, custosque equorum (0253D)destinatus. Erat enim infra Treverici termini territorium cuidam barbaro serviens. Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum misit pueros. Quo invento, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens: Hic de tali generatione decem auri libris redimi debet. Quibus redeuntibus, Leo quidam de coquina domini sui, ait: Utinam me permitteres, et forsitan ego poteram eum reducere ex captivitate. Gaviso autem domino, directus venit ad locum: voluitque (0254A)puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tunc locans secum hominem quemdam, ait: Veni mecum, et venumda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum pretium meum: tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decrevi. Accepto vero sacramento, homo ille abiit, et vendito eo duodecim aureis discessit. Sciscitatus autem emptor a rudi famulo quid operis sciret, respondit: In omnibus quae manducari debent in mensis dominorum, valde scitus sum operari: nec metuo quod reperiri possit similis mei in hac scientia. Verum enim dico tibi, quia etiam si regi epulum cupias praeparare, fercula regalia componere possum, nec quisquam me melius. Et ille: Ecce enim dies solis adest, sic enim barbaries vocitare diem dominicum consueta (0254B)est, in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea. Rogo ut facias mihi prandium quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus. Et ille: Jubeat, inquit, dominus meus congregari pullorum gallinaceorum multitudinem, et faciam quae praecipis. Praeparatis ergo quae dixerat puer, illuxit dominica dies, fecitque epulum magnum, deliciisque refertum. Epulantibus autem omnibus, et laudantibus prandium, parentes illius discesserunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in promptu. Diligebatque eum valde, et omnibus 120 qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta. Post anni vero curriculum, cum jam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, (0254C)quod erat domui proximum, cum Attalo puero custode equorum: et decubans in terra cum eo a longe, aversis dorsis, ut non cognosceretur quod loquerentur simul, dicit puero: Tempus est enim, ut jam cogitare de patria debeamus. Ideoque moneo te, ut hac nocte cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non deprimaris, sed cum primum te vocitavero adsis, et ambulemus. Vocaverat enim Barbarus ille multos parentum suorum ad epulum, inter quos erat et gener ejus, qui acceperat filiam illius. Media autem nocte a convivio surgentibus, et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porrigensque ei bibere, in metatum ejus. Ait itaquo ad eum homo: Dic tu, o creditor soceri mei, si valeas, quando voluntatem adhibebis, ut assumptis equitibus (0254D)[Al. equis] ejus eas in patriam tuam? Hoc quasi joco delectans dixit. Similiter et ille joculariter veritatem respondens, ait: Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit. Et ille: Utinam, inquit, custodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis assumas. Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cunctis, vocavit Leo Attalum: stratisque equitibus interrogat si haberet gladium. Respondit: Non est mihi, nisi tantum lancea parvula. At ille ingressus (0255A)mansionem domini sui apprehendit scutum ejus ac frameam. Quo interrogante quis esset, aut quid sibi velit, respondit: Ego sum Leo servus tuus, et suscito Attalum ut surgat velocius, et deducat equos ad pastum: detinetur enim sopore quasi ebrius. Qui ait: Fac ut libet. Et haec dicens obdormivit. Ille vero egressus foras, munivit puerum armis, invenitque januas atrii divinitus reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia caballorum. Et gratias agens Domino, sumptis reliquis equitibus [equis] secum, discesserunt, unum etiam volucrum cum vestimentis tollentes. Venientes autem ad Mosellam fluvium, 121 cum transirent illum, et detinerentur a quibusdam, relictis equitibus [equis] et vestimentis, enatantes super (0255B)parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam. Et inter obscura noctis ingressi silvam, latuerunt. Tertia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei reperta arbore plena pomis, quam vulgo prunum vocant, comedunt; et parumper sustentati ingressi sunt iter Campaniae: quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium, dixeruntque: Prosternamur terrae, ne appareamus hominibus venientibus. Et ecce ex improviso stirps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes, projecerunt se terrae cum gladiis evaginatis, scilicet ut si adverterentur, confestim se quasi ab improbis framea defensarent: verumtamen cum venissent in locum illum coram stirpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam (0255C)projicerent: Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles, nec reperiri possunt; verum dico per salutem meam, quia si invenirentur, unum patibulo condemnari, et alium gladiorum ictibus in frusta discerpi juberem. Erat enim barbarus ille qui haec aiebat, dominus eorum, de Rhemensi urbe veniens, et hos inquirens: et reperisset utique in via, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc motis equitibus [equis] discesserunt. Hi autem nocte ipsa attigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati sunt ubinam esset domus Paulelli presbyteri. Indicavitque eis. Qui dum per plateam praeterirent, signum ad (0256A)Matutinas motum est, erat enim dies dominica, pulsantesque januam presbyteri, ingressi sunt. Exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbyter: Vera est enim visio mea: nam videbam duas in hac nocte columbas advolare, et consedere in manu mea, ex quibus 122 una alba, alia autem nigra erat. Dixeruntque pueri presbytero: Indulgeat Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid victus praebeas: quarta enim illucescit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus. Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum vino panem, et abiit ad Matutinas. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens pueros: sed illusus a presbytero regressus est. Presbyter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumptis pueri epulo viribus, (0256B)per duos dies in domo presbyteri commorantes, abscesserunt; et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali nepotis sui. Leonem autem a jugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitae suae. XVI. Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi ejus non desistebant a furtis, homicidiis, ac superventis diversisque sceleribus: nec ullus mutire ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensem, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Juliani reliquerat, temerario ausu pervaderet. Sed cum ingressus (0256C)in domum illam fuisset, statim amens effectus lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basternam, ut in aliam villam transtulit, sanum recepit. Et accedens, exposuit ei omnia quae pertulerat. Quod ille audiens, vota beato Martyri vovens, ea quae simplum abstulerat, duplicata restituit. Meminimus et hujus virtutis in libro Miraculorum sancti Juliani (cap. 14). 123 XVII. Igitur Difinio episcopo apud Turonos decedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex jussu Chlodomeris regis, cujus supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem (0257A)mensibus ministravit. Hic fuit vir strenuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrotechilde regina, tribus annis Turonicam rexerunt Ecclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex priusquam ad vigilias descenderet, jussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit: unde indubitatum est veneno eum fuisse necatum. Quo decedente, Injuriosus unus e civibus, quintus decimus post beatum Martinum, cathedram pontificalem sortitus est. XVIII. (0257B)Dum autem Chrotechildis regina Parisios moraretur, videns Childebertus, quod mater sua filios Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus, ac metuens ne favente regina admitterentur in regnum, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: Mater nostra filios fratris nostri secum retinet, et vult eis regnum dare. Debes velociter adesse Parisios, et habito communi consilio pertractare oportet, quid de his fieri debeat: utrum incisa caesarie ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis, regnum germani nostri inter nosmetipsos aequalitate habita dividatur. De quibus ille verbis valde gavisus Parisios venit. Jactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos conjungi 124 reges, quasi parvulos illos (0257C)elevaturos in regno. Conjuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: Dirige parvulos ad nos, ut sublimentur in regno. At illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu potuque, direxit eos dicens: Non me puto amisisse filium, si vos videam in ejus regno substitui. Qui abeuntes, apprehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, custodiebantur utrique, seorsum pueri, et seorsum hi parvuli. Tunc Childebertus atque Chlothacharius miserunt Arcadium, cujus supra meminimus (Cap. 9 et 12), ad reginam, cum forcipe atque evaginato gladio. Qui veniens ostendit reginae utraque, dicens: Voluntatem tuam, o gloriosissima (0258A)regina, filii tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere jubeas, an utrumque jugulari. At illa exterrita nuntio, et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudine praeventa, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: Satius enim mihi est, si ad regnum non eriguntur, mortuos eos videre quam tonsos. At ille parum admirans dolorem ejus, nec scrutans quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter nuntians ac dicens: Favente regina opus coeptum perficite: ipsa enim vult expleri consilium vestrum. Nec mora apprehensum Chlothacharius puerum seniorem brachio elisit in terram, defigensque cultrum in axillam crudeliter interfecit. Quo vociferante, frater ejus ad (0258B)pedes Childeberti prosternitur, apprehensisque ejus genibus, aiebat cum lacrymis: Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus. Tunc Childebertus lacrymis respersa facie, ait: 125 Rogo, dulcissime frater, ut ejus mihi vitam tua largitate concedas: et quae jusseris pro ejus anima conferam, tantum ne interficiatur. At ille conviciis actum, ait: Aut ejice eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu, inquit, es incestator hujus causae et tam velociter de fide resilis? Haec ille audiens, repulsum a se puerum projecit ad eum: ipse vero accipiens transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, jugulavit: deinde pueros cum nutritiis peremerunt. Quibus interfectis, Chlothacharius ascensis equitibus [Al. equis] abscessit, parvipendens de interfectione nepotum: (0258C)sed et Childebertus in suburbana concessit. Regina vero compositis corpusculis feretro, cum magno psallentio, immensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit. Quorum unus decem annorum erat, alius vero septennis. Tertium vero Chlodoualdum comprehendere non potuerunt, quia per auxilium virorum fortium liberatus est. Is postposito regno terreno, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est: bonisque operibus insistens, presbyter ab hoc mundo migravit. Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt. Chrotechildis vero regina talem se tantamque exhibuit, ut (0259A)ab omnibus honoraretur: assidua in eleemosynis, pernox in vigiliis; in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia ecclesiis, monasteriis, vel quibuscunque locis sanctis necessaria providit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedulo deservire. 126 Quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi, nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratiam.
XIX. Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam, magnus Dei sacerdos, signis et virtutibus clarus. Sed quia hujus pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectioni. Est autem castrum firmissimis muris, in (0259B)media planitie et satis jocunda compositum, terras valde fertiles habens atque fecundas, ita ut arvis semel scissis vomere, semina jaciantur, et magna fructuum opulentia subsequatur. A Meridie habet Oscaram fluvium, piscibus valde praedivitem; ab Aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursus portam egreditur, totum munitionis locum placida unda circumfluens: ante portam autem molendinas mira velocitate divertit. Quatuor portae a quatuor plagis mundi sunt positae: totumque aedificium triginta tres turres exornant: murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes, desuper a minuto lapide aedificatus habetur, habens in altum pedes triginta, in latum pedes quindecim: quae (0259C)cur civitas dicta non sit, ignoro. Habet enim in (0260A)circuitu pretiosos fontes: a parte autem Occidentis, montes sunt uberrimi, vineisque repleti, quia tam nobile incolis Falernum porrigunt, ut respuant Cabillonum: nam veteres ferunt ab Aureliano hoc imperatore fuisse aedificatum. XX. Theudericus autem filio 127 suo Theudeberto Uvisigardem cujusdam regis filiam desponsaverat. XXI. Gotthi vero cum post Chlodovechi mortem multa de his quae ille acquisierat, pervasissent, Theudericus Theudebertum, Chlothacharius vero Guntharium seniorem filium suum ad haec requirenda transmittunt. Sed Guntharius usque Ruthenos accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudebertus vero usque ad Biterrensem civitatem (0260B)abiens, Deas castrum obtinuit, atque hinc praedam diripuit. Deinde ad aliud castrum, nomine Caprariam, legatos mittit, dicens, nisi se illi subdant, omnem locum illum incendio concremandum, eosque qui ibidem resident captivandos. XXII. Erat autem ibidem tunc matrona, Deuteria nomine, utilis valde atque sapiens, cujus vir apud Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntios ad regem, dicens: Nullus tibi, domine piissime, resistere potest. Cognoscimus dominum nostrum: veni, et quod fuerit beneplacitum in oculis tuis facito. Theudebertus autem ad castrum veniens, cum pace ingressus est; subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deuteria vero ad occursum ejus venit; at ille, speciosam eam cernens, amore (0260C)ejus capitur, suoque eam copulavit stratui.(0261A) XXIII. In illis diebus Theudericus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theudebertum, ut et ille Givaldum, filium ejus, neci daret, quem tunc secum habebat: sed quia eum de sacro fonte exceperat, perdere noluit. Litteras vero quas ei pater transmiserat, ipsi ad 128 legendum dedit, dicens: Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accepi ut te interficiam: si vero ille defunctus fuerit, et me regnare audieris, tunc securus ad me reverteris. Quod audiens, gratias agens, et valedicens, abscessit. Arelatensem enim tunc urbem Gotthi pervaserant, de qua Theudebertus obsides retinebat: ad eam Givaldus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit, ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theudeberto patrem suum (0261B)graviter aegrotare, et ad quem nisi velocius properaret, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur, et ultra illuc non rediret. At ille his auditis, cunctis postpositis illuc dirigit, Deuteria cum filia sua Arvernis relicta. Cumque abiisset, Theudericus non post multos dies obiit vicesimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childebertus et Chlothacharius contra Theudebertum, regnum ejus auferre voluerunt. Sed ille muneribus placatis, a leudibus suis defensatus est, et in regno stabilitus. Mittens postea Arvernum, Deuteriam exinde accersivit, eamque sibi matrimonio sociavit. XXIV. Videns autem Childebertus, quod ei praevalere non potuisset, legationem ad eum misit, et ad se venire praecepit, dicens: Filios non habeo, te (0261C)tanquam filium habere desidero. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis quam de vestibus, vel reliquis ornamentis, quae regem habere decet, terna ei paria condonavit; similiter et de equitibus atque catinis. Haec audiens Givaldus, quod scilicet Theudebertus 129 regnum patris obtinuisset, ad eum de Italia rediit. Cui ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia quae in fisco suus pater posuerat de rebus Sigivaldi patris ejus, ipsi reddi praecepit. XXV. At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit. Erat enim regnum cum justitia regens, sacerdotes venerans, ecclesias munerans, pauperes relevans, et multa (0262A)multis beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributum, quod fisco suo ab ecclesiis in Arverno sitis reddebatur, clementer indulsit. XXVI. Deuteria vero cernens filiam suam adultam valde esse, timens ne eam concupiscens rex sibi assumeret, in basterna positam, indomitis bobus conjunctis, eam de ponte praecipitavit, quae in ipso flumine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum civitatem actum est. XXVII. Cumque jam septimus annus esset, quod Uvisigardem desponsatam haberet, et eam propter Deuteriam accipere nollet, conjuncti Franci contra eum valde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de qua parvulum filium habebat, Theodobaldum nomine, (0262B)Uvisigardem duxit uxorem. Quam nec multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verumtamen Deuteriam ultra non habuit. XXVIII. Childebertus autem et Theudebertus commoventes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans se horum exercitum sustinere non posse, in silvam confugit, et concides magnas in silvis illis fecit, totamque spem suam in Dei pietatem transfundens. Sed et Chrotechildis regina haec audiens, beati Martini sepulcrum adiit, ibique in oratione prosternitur, et tota nocte vigilat, orans ne 130 inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque hi venientes cum exercitibus suis cum obsiderent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco quo erant (0262C)congregati orta tempestas tentoria disjicit, res diripit, et cuncta subvertit; immixtaque fulgura cum tonitruis ac lapidibus super eos descendunt. Ipsi quoque super infectam grandine humum in faciem proruunt, et a lapidibus descendentibus graviter verberantur: nullum enim eis tegumen remanserat, nisi parmae tantum, hoc maxime metuentes ne ab ignibus coelestibus cremarentur. Sed et equites [Al. equi] eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicesimo quoque reperirentur stadio; multi enim prorsus ex eis non sunt inventi. Tunc illi, ut diximus, a lapidibus caesi, et humo prostrati, poenitentiam agebant, ac precabantur veniam a Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta decidit, aut aliquis (0262D)sonitus tonitrui est auditus: sed nec anhelitum (0263A)ullius venti in illo loco sensere. Hi quoque mittentes nuntios ad eum, pacem et concordiam petierunt: qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem. XXIX. Posthaec Childebertus rex in Hispaniam abiit; quam ingressus cum Chlothachario, Caesaraugustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsident. At illi in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentes a cibis et poculis, cum tunica beati Vincentii martyris muros civitatis psallendo circuirent: mulieres quoque amictae nigris palliis, dissoluta caesarie, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem suam locus ille ad Domini (0263B)misericordiam retulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum jejunium celebrari: nec aestimaretur aliud posse fieri, 131 nisi eorum precibus divina misericordia inflecteretur. Hi autem qui obsidebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuiri, putabant eos aliquid agere maleficii. Tunc apprehensum unum de civitate rusticum, ipsi interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: Tunicam beati Vincentii deportant, et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt: tamen acquisita maxima Hispaniae parte, cum magnis hi spoliis in Gallias redierunt. XXX. Post Amalaricum vero, Theoda rex [Al. Theuda] ordinatus est in Hispaniis. Quo interfecto, (0263C)Theudegisilum levaverunt regem. Is dum ad coenam cum amicis suis epularetur, et esset valde laetus, cum subito, exstinctis in recubitu luminaribus, ab inimicis gladio percussus interiit: post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gotthi hanc detestabilem (0264A)consuetudinem, ut si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum appeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem. XXXI. Et quia Theodoricus rex Italiae Chlodovechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus parvulam filiam cum uxore reliquit. Haec autem cum adulta facta esset, per levitatem animi sui relicto matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum, Traguilanem nomine, accepit, et cum eo ad civitatem, qua defensari possit, aufugit. Cumque 132 mater ejus contra eam valde frenderet, peteretque ab ea ne humiliaret diutius nobile genus, sed dimisso servo similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere, nullatenus voluit acquiescere. Tunc mater ejus contra eam frendens, (0264B)exercitum commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes in domum matris reduxerunt. Erant autem sub Ariana secta viventes. Et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes, de alio calice reges communicent, et de alio populus minor, venenum in calice illo posuit de quo mater communicatura erat. Quo illa hausto, protinus mortua est; non enim dubium est tale maleficium esse de parte diaboli. Quid contra haec miseri haeretici respondebunt, ut in Sancta eorum locum habeat inimicus? Nos vero Trinitatem in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, (0264C)Theodadum regem Tusciae invitantes, super se regem statuunt. Hic vero cum didicisset quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem exstiterat parricida, succenso vehementer balneo, eam in eodem cum una puella (0265A)includi praecepit. Quae nec mora, inter arduos vapores ingressa, in pavimento 133 corruens, mortua atque consumpta est. Quod cognoscentes hi reges Childebertus et Chlothacharius consobrini ejus, nec non et Theudebertus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte ejus, atque dicentes: Si haec quae egisti nobiscum non composueris, regnum tuum auferemus, et simili poena te damnabimus. Tunc ille timens, quinquagena eis millia aureorum transmisit. Childebertus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudeberto nepote suo conjunctus, diviso inter se hoc auro, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris aggressus, (0265B)multum illis amplius quam hi fraudaverant, abstulit. XXXII. Theudebertus vero in Italiam abiit, et exinde multum acquisivit. Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus ejus in diversis febribus corruens, vexabatur. Multi enim ex his in illis locis mortui sunt. Quod videns Theudebertus, ex ea reversus est, multa secum spolia ipse, vel sui deferentes; dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum accessisse civitatem, in qua Buccellinum rursum direxit. Qui minore illa Italia capta, atque in ditionem regis antedicti redacta, majorem petiit: in qua contra Bellissarium multis vicibus pugnans, victoriam obtinuit. Cumque imperator vidisset, quod Bellissarius crebrius vinceretur, amoto eo, Narsetem (0265C)in ejus locum statuit. Bellissarium vero comitem stabuli, quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit. Buccellinus vero contra Narsetem magna certamina 134 gessit; capta omni Italia, usque in mare terminum dilatavit; thesauros vero magnos ad Theudebertum de Italia direxit. Quod cum Narses imperatori posuisset in notitiam, imperator conductis pretio gentibus, Narseti solatium mittit, confligensque postea victus abscessit. Deinceps vero Buccellinus Siciliam occupavit, de qua etiam tributa exigens, (0266A)regi transmisit. Magna enim ei felicitas in his conditionibus fuit. XXXIII. Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habeabantur. Erat autem uterque sapiens, et rhetoricis imbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc jactantiam sumpserat, ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret: quae usque ad hoc profecit, ut oblitis verborum objectionibus propriis se manibus lacerarent. Cumque haec per regem pacificata fuissent, et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio [Al. contentio]. Et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in ejus potestatem (0266B)dedidit. Qui valde humiliatus est, et ab honore depositus: sed per Uvisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit. Nam hic moriens filium dereliquit, qui cum crevisset, et esset adultus, coepit patris sui velle injuriam vindicare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam ante eum fugeret, cum se jam videret eo imminente non posse evadere, ne in manus inimici corrueret, 135 veneno se, ut dicitur, interfecit. XXXIV. Desideratus autem Viridunensis episcopus, cui Theudericus rex multas irrogavit injurias, cum post multa exitia, et damna atque aerumnas, ad libertatem propriam jam Domino jubente rediisset, et episcopatu, ut diximus, apud Viridunensem urbem (0266C)potiretur, videns habitatores ejus valde pauperes atque destitutos, dolebat super eis; et cum ipse per Theudericum de rebus suis remansisset extraneus, nec haberet de proprio qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudeberti regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: Fama bonitatis tuae in universam terram vulgatur, cum tanta si tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestes. Rogo, si pietas tua habet aliquid de pecunia, nobis commodes, qua cives notros (0267A)relevare valeamus. Cumque hi negotium exercentes, responsum in civitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legit mis reddemus. Tunc ille pietate commotus, septem ei millia aureorum praestitit. Quae ille accipiens, per cives suos erogavit. At illi negotia exercentes, divites per hoc effecti sunt, et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes qui opprimebantur inopia, per tuam suggestionem, vel per meam largitatem sunt relevati. Et nihil exigens, antedictos cives divites fecit. XXXV. Defuncto autem apud urbem supradictam (0267B)memorato antistite, Agiricus quidam e civibus in cathedram ejus subrogatur. Siagrius autem filius ejus reminiscens injurias patris, qualiter a Sirivaldo ad regem Theudericum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis affectus fuisset, oppressum cum armata manu Sirivaldum taliter interfecit. Tunc mane facto, cum nebula esset condensa, 136 et vix adhuc disrumpentibus tenebris aliquid quis posset discernere, venit ad villam ejus in Divionensi territorio, cui nomen est Floriacum: egressoque domum uno amicorum, putantes ipsum Sirivaldum esse, interfecerunt eum; et revertentibus, quasi victoriam obtinuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum. At illi regressi, requirentes eum, cellulam, (0267C)in qua dormire solitus erat, repertam aggrediuntur. Ad cujus ostium diutissime pugnantes, nihil ei poterant praevalere. Dehinc eruto ab uno latere pariete ingredientes, gladio eum interfecerunt. Post mortem enim Theuderici hic interfectus est. XXXVI. His denique gestis Theudebertus rex aegrotare coepit. Ad quem medici multa studia impenderunt: sed nihil valuit, quia eum jam Dominus vocari jubebat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille vero in periculo positum se cernens, confugium ab urbe facit, et a duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem (0268A)Trevericam deducentes, populi saevientis seditionem sua praedicatione comprimerent. Quibus euntibus, nocte dum in stratu suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: Heu, heu! Succurrite qui adestis, et auxilium ferte pereunti! A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant quid hoc esset. Respondit ille: Ausanius amicus meus cum Papianilla conjuge, quos olim interfeci, ad judicium me arcessebant, dicentes: Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino. Zelo enim ductus ante annos aliquot conjugem innocentem, amicumque peremerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentis populi seditionem ferre non possent, 137 eum in ecclesia abdere voluerunt, scilicet ponentes (0268B)eum in arca, et desuper sternentes vestimenta, quae erant ad usum ecclesiae. Populus autem ingressus, perscrutatusque universos angulos ecclesiae, cum nihil reperisset, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: En arca, iu qua non est inquisitus adversarius noster. Dicentibus vero custodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta ecclesiae contineri, illi clavem postulant, aientes: Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringimus. Denique reserata arca, amotis linteaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: Tradidit Deus inimicum nostrum in manus nostras. Tunc caedentes eum pugnis, sputisque perurgentes, vinctis post tergum manibus ad columnam lapidibus obruerunt. Fuit autem in cibis 138 valde vorax: sed (0268C)quae sumebat, quo celerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloe velociter digerebat, sed et strepitus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu consummatus interiit. XXXVII. Gravem eo anno, et solito asperiorem hyemem fecit, ita ut torrentes concatenati gelu, pervium populis iter, tanquam reliqua humus, praeberent. Aves quoque rigore affectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudeberti, computantur anni triginta septem. Mortuo ergo Theudeberto, quarto decimo regni sui anno, regnavit Theodobaldus filius ejus pro eo.
LIBER QUARTUS.
139 140 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI.
(0269)
I. De obitu Chrothechildis reginae.
II. Quod Chlothacharius rex tertiam partem fructuum ecclesiis auferre voluit.
III. De uxoribus et filiis ejus.
IV. De Britannorum comitibus.
V. De sancto Gallo episcopo.
VI. De Catone presbytero.
VII. De episcopatu Cautini.
VIII. De Hispanorum regibus.
IX. De obitu Theodobaldi regis.
X. De rebellione Saxonum.
XI. Quod Catonem ex jussu regis ad episcopatum Turonici petierint.
XII. De Anastasio presbytero.
XIII. De levitate et malitia Chramni; et de Cautino ac Firmino.
XIV.Quod Chlothacharius contra Saxones ivit altera vice.
XV. De episcopatu sancti Eufronii.
XVI. De Chramno et satellitibus ejus, et malis quae gessit; vel qualiter Divionem advenit.
XVII. Quod Chramnus ad Childebertum transiit.
XVIII. De Austrapio duce.
XIX. De obitu sancti Medardi episcopi, et ejus sepultura.
XX. De obitu Childeberti, et interitu Chramni.
XXI. De obitu Chlothacharii regis.
XXII. Divisio regni inter filios ejus.
XXIII. Quod Sigibertus contra Chunos abiit: et Chilpericus civitates ejus pervasit.
XXIV. De patriciatu Celsi.
XXV. De uxoribus Guntchramni.
XXVI. De uxoribus Chariberti.
XXVII. Quod Sigibertus Brunichildem accepit.
XXVIII. De uxoribus Chilperici.
XXIX. De secundo Sigiberti contra Chunos bello.
XXX. Quod Arverni ad capiendam Arelatensem urbem jussu Sigiberti regis abierunt.
XXXI. De Taureduno castro, et aliis signis.
XXXII [Novum *]. De Juliano monacho.
XXXIII [Novum *]. De Sunniulfo abbate.
XXXIV [Novum *]. De Burdigalensi monacho.
XXXV [Novum *]. De episcopatu Aviti Arverni.
XXXVI [Novum *]. De sancto Nicetio Lugdunensi.
XXXVII [Novum *]. De sancto Friardo recluso.
XXXVIII [Al. XXXII]. De regibus Hispanorum.
XXXIX [Al. XXXIII]. De imperio Justini.
XL [Al. XXXIV]. De interitu Palladii Arverni.
XLI [Al. XXXV]. Quod Alboinus cum Langobardis Italiam occupavit.
XLII [Al. XXXVI]. De Eunii cognomento Mummoli origine.
XLIII [Al. XXXVII]. De bellis Mummoli cum Langobardis.
XLIV [Al. XXXVIII]. De Archidiacono Massiliensi.
XLV [Al. XXXIX]. De Langobardis et Mummolo.
XLVI [Al. XL]. Quod Mummolus Turonis venit.
XLVII [Al. XLI]. De interitu Andarchii.
XLVIII [Al. XLII]. Quod Theodobertus civitates pervasit.
XLIX [Al. XLIII]. De Latta monasterio.
L [Al. XLIV]. De Sigiberti reliquis gestis; et quod Parisios venit.
LI [Al. XLV]. Quod Chilpericus cum Guntchramno foedus iniit; et de obitu Theodoberti filii ejus.
LII [Al. XLVI]. De obitu Sigiberti regis.
(0269) (0269A)141 I. Igitur Chrotechildis regina plena dierum, bonisque operibus praedita, apud urbem Turonicam obiit, tempore Injuriosi episcopi: quae Parisios cum magno psallentio deportata, in sacrario basilicae S. Petri, ad latus Chlodovechi regis sepulta est a filiis suis, Childeberto atque Chlothachario regibus. Nam (0270A)basilicam illam ipsa construxerat, in qua et Genovefa beatissima est sepulta.
II. Denique Chlothacharius rex indixerat, ut omnes Ecclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent. Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc (0271A)beatus Injuriosus respuens subscribere dedignatus est, dicens: Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociter auferet: quia iniquum est, ut pauperes quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua 142 horrea repleantur. Et iratus contra regem, nec valedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam precans, et hoc quod fecerat damnans, simulque rogans, ut pro se virtutem beati Martini antistitis exoraret. III. Chlothacharius denique ipse rex de diversis mulieribus septem filios habuit, id est de Ingunde, Guntharium, Childericum, Charibertum, Guntchramnum, Sigibertum,et Chlotsindam filiam; de Aregunde vero sorore Ingundis, Chilpericum; de Chunsena (0271B)habuit Chramnum. Quae autem causa fuerit, ut uxoris suae sororem acciperet, dicamus. Cum jam Ingundem in conjugio accepisset, et eam unico amore diligeret, suggestionem ab ea accepit, dicente: Fecit dominus meus de ancilla sua quod libuit, et suo me strato ascivit: nunc ad complendam mercedem, quid famula tua suggerat, 143 audiat dominus meus rex. Precor ut sorori meae, servae vestrae, utilem atque habentem virum ordinare dignemini, unde non humilier, sed potius exaltata servire fidelius possim. Quod ille audiens, cum esset nimium luxuriosus, in amorem Aregundis incenditur, et ad villam in qua ipsa residebat dirigit [ It. vadit], eamque sibi in matrimonio sociavit. Qua accepta, ad Ingundem rediens, ait: Tractavi mercedem illam implere, (0271C)quam me tua dulcedo expetiit. Et requirens virum divitem atque sapientem, quem tuae sorori deberem adjungere, nihil melius quam meipsum inveni. Itaque noveris, quia eam conjugem accepi, quod tibi displicere non credo. At illa: Quod bonum, inquit, videtur in oculis domini mei faciat: tantum ancilla tua cum gratia regis vivat. Guntharius vero, Chramnus atque Childericus, vivente patre mortui sunt. Exitum vero Chramni in posterum scribemus. Alboinus quoque rex Langobardorum Chlotsindam filiam regis accepit. Obiit autem Injuriosus episcopus urbis Turonicae decimo et septimo episcopatus sui anno: cui Baudinus, ex domestico Chlothacharii regis, successit, (0272A)decimus sextus post exitum beati Martini. IV. Chanao quoque Britannorum comes tres fratres suos interfecit. Volens autem adhuc Macliavum interficere, comprehensum atque catenis oneratum in carcere retinebat, qui per Felicem Namneticum episcopum a morte liberatus est. Posthaec juravit fratri suo, ut ei fidelis esset; sed nescio quo casu sacramentum irrumpere voluit: quod Chanao sentiens, iterum eum persequebatur. At ille, cum se evadere non posse videret, post alium comitem regionis illius fugit, nomine 144 Chonomorem. Is cum sentiret persecutores ejus appropinquare, sub terra eum in loculo abscondit, componens desuper ex more tumulum, parvumque ei spiraculum reservans, unde halitum resumere posset. Advenientibus autem persecutoribus (0272B)ejus dixerunt: Ecce hic Macliavus mortuus atque sepultus jacet. Quod illi audientes, atque gaudentes, et super tumulum illum bibentes, renuntiaverunt fratri eum mortuum esse. Quod ille audiens, regnum ejus integrum accepit: nam semper Britanni sub Francorum potestate post obitum regis Chldovechi fuerunt, et comites, non reges appellati sunt. Macliavus autem de sub terra consurgens, Veneticam urbem expetiit, ibique tonsuratus, et episcopus ordinatus est. Mortuo autem Chanaone, hic apostatavit, et demissis capillis, uxorem quam post clericatum reliquerat, cum regno fratris simul accepit: sed ab episcopis excommunicatus est, cui qualis fuerit interitus, sequenter scribemus (lib. V, cap. 16). Obiit autem Baudinus episcopus anno sexto (0272C)episcopatus sui: in cujus locum Guntharius abbas subrogatur, decimus septimus post transitum sancti Martini. V. Denique cum beatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migrasset, sanctus Gallus in ejus cathedram, rege opitulante, substitutus est. Hujus tempore cum lues illa, quam inguinariam vocant, per diversas regiones desaeviret, et maxime tunc Arelatensem provinciam depopularetur, sanctus Gallus non tantum pro se, quantum pro populo suo trepidus erat. Cumque diu noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, (0273A)qui tam caesariem, quam vestem 145 in similitudine nivis candidam efferebat; et ait ad eum: Bene enim facis, o sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas: exaudita est enim oratio tua; et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperiet. Nunc autem ne timeas: post octo vero annos time. Unde manifestum fuit, transactis his annis, eum a saeculo discessurum. Expergefactus autem, et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per coelestem nuntium confortare dignatus est, Rogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo, ad basilicam beati Juliani martyris itinere pedestri venirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta. Tunc etiam in subita (0273B)contemplatione parietes vel domorum vel ecclesiarum signari videbantur. Unde a rusticis haec scriptio Thau vocabatur. Cum autem regiones alias, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit. Unde ego non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari defendente Domino non videret. Cum autem ab hoc mundo migrasset, et ablutus in ecclesiam deportatus fuisset, Cato presbyter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit, et omnem rem ecclesiae, tanquam si jam esset episcopus, in suam redegit potestatem: ordinatores removet, ministros respuit, cuncta per se ordinat. VI. Episcopi tamen qui advenerant ad sanctum (0273C)Gallum sepeliendum, postquam eum sepelierant, dixerunt Catoni presbytero: Videmus quia te elegit pars maxima populorum: veni, consenti nobis, et benedicentes consecremus te ad episcopatum. Rex vero parvulus est, et si qua tibi ascribitur culpa, nos suscipientes te sub defensione nostra, cum proceribus et primis regni Theodobaldi regis agemus, ne tibi ulla excitetur injuria; nos quoque (intantum fideliter crede, ut spondeamus pro te) omnia, etiam si damni aliquid supervenerit, de nostris 146 propriis facultatibus id reddituros. At ille cothurno vanae conflatus gloriae, ait: Nostis enim fama currente, me ab initio aetatis meae semper religiose vixisse, vacasse jejuniis, eleemosynis delectatum fuisse, continuatas saepius exercuisse vigilias, psallentio vero (0273D)jugi crebra perstitisse statione nocturna. Nec me Dominus Deus meus patitur hac ordinatione privari, cui tantum famulatum exhibui; nam et ipsos clericatus gradus canonica sum semper institutione sortitus. Lector decem annis fui, in subdiaconatus officio quinque annis ministravi, diaconatui vero quindecim annis mancipatus fui, presbyterii autem jam honore (0274A)viginti annis potior. Quid enim mihi nunc restat, nisi ut episcopatum, quem fidelis servitus promeretur, accipiam? Vos igitur revertimini ad civitates vestras, et si quid utilitati vestrae competit, exercete; nam ego canonice assumpturus sum hunc honorem. Haec audientes episcopi, et in eum vanam gloriam exsecrantes, discesserunt. VII. Igitur cum consensu clericorum ad episcopatum electus, cum adhuc non ordinatus cunctis ipse praecesset, Cautino archidiacono diversas minas intendere coepit, dicens: Ego te removebo, ego te humiliabo, ego tibi multas neces impendi praecipiam. Cui ille: Gratiam, inquit, tuam, domine piissime, habere desidero, quam si mereor, unum tibi beneficium praestabo. Sine ullo enim labore tuo, et absque (0274B)ullo dolo, ego ad regem pergam, et episcopatum tibi obtinebo, nihil petens, nisi ut promerear gratiam tuam. At ille suspicans eum sibi velle illudere, haec valde despexit. Hic vero cum se cerneret humiliari, atque calumniae subjici, languore simulato, et per noctem civitatem egrediens, Theodobaldum regem petiit, annuntians transitum sancti Galli. Quod ille audiens, vel qui cum eo erant, convocatis sacerdotibus apud Mettensem civitatem, Cautinus archidiaconus episcopus ordinatur. Cum autem venissent nuntii Catonis presbyteri, hic jam episcopus erat. Tunc ex jussu regis 147 traditis ei clericis, et omnibus quae hi de rebus ecclesiae exhibuerant, ordinatisque qui cum eo pergere deberent episcopis et camerariis, Arvernos eum direxerunt. Qui a clericis et civibus libenter (0274C)exceptus, episcopus Arvernis est datus. Grandes postea inter ipsum et Catonem presbyterum inimicitiae ortae sunt: quia nullus unquam potuit flectere Catonem, ut episcopo suo subditus esset. Nam et divisio clericorum facta est, et alii Cautino episcopo erant subditi, alii Catoni presbytero: quod eis fuit maximum detrimentum. Cautinus autem episcopus videns eum nulla ratione posse flecti, ut sibi esset subditus, tam ei quam amicis ejus, vel quicunque ei consentiebant, omnes res ecclesiae abstulit, reliquitque eos inanes ac vacuos. Quicunque tamen ex ipsis ad eum convertebantur, iterum quod perdiderant, recipiebant. VIII. Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum gravissimo dominationis suae jugo attereret, (0274D)exercitus imperatoris Hispanias est ingressus, et civitates aliquas pervasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum accepit. Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit, et eos plerumque devicit; civitatesque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum. IX. Theodobaldus vero cum jam adultus esset, (0275A)Uvaldetradam. duxit uxorem. Hunc Theodobaldum ferunt mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, quem suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: Serpens ampullam vino plenam reperit, per cujus os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit: a quo inflatus 148 vino, exire per aditum quo ingressus fuerat, non valebat. Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur, nec posset, ait ad serpentem: Evome prius quod inglutisti, et tunc poteris abscedere liber. Quae fabula magnum ei timorem atque odium praeparavit. Sub eo enim et Buccellinus, cum totam Italiam in Francorum regnum redegisset, a Narsete interfectus est, Italia ad partem imperatoris capta, nec fuit qui eam ultra reciperet. Sub hujus tempore uvas in arbore, quam sambucum (0275B)vocamus, absque vitis conjunctione natas vidimus; et flores ipsarum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitae sunt, racemorum grana dederunt. Tunc et in circulum lunae stella quinta ex adverso veniens introisse visa est. Credo haec signa mortem ipsius regis annuntiasse. Ipse vero valde infirmatus, a cinctura deorsum se volutare non poterat. Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuus est, regnumque ejus Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldetradam uxorem ejus strato suo. Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque Arvernis Chramnum filium suum. X. Eo anno rebellantibus Saxonibus, Chlothacharius rex, commoto contra eos exercitu, maximam (0275C)eorum partem delevit, pervagans totam Thoringiam ac devastans, pro eo quod Saxonibus solatium praebuissent. XI. Decedente vero apud urbem Turonicam Gunthario episcopo, per emissionem, ut ferunt, Cautini episcopi, Cato presbyter ad gubernandam Turonicae urbis Ecclesiam petebatur. 149 Unde factum est, ut conjuncti clerici, cum Leubaste martyrario et abbate, cum magno apparatu Arvernum properarent. (0276A)Cumque Catoni regis voluntatem patefecissent, suspendit eos a responso paucis diebus. Hi vero regredi cupientes, dicunt: Pande nobis voluntatem tuam, ut sciamus quid debeamus sequi; alioquin revertimur ad propria. Non enim nostra te voluntate expetivimus, sed regis praeceptione. At ille, ut erat vanae gloriae cupidus, adunata pauperum caterva, clamorem dari praecepit his verbis: Cur nos deseris, bone pater, filios, quos nunc usque educasti? Quis nos cibo potuque reficiet, si tu abieris? rogamus ne nos relinquas, quos alere consuesti. Tunc ille conversus ad clerum Turonicum, ait: Videtis nunc, fratres charissimi, qualiter haec multitudo pauperum me diligit; non possum eos relinquere et ire vobiscum. Istud hi responsum accipientes, regressi sunt (0276B)Turonis. Cato autem amicitias cum Chramno nexuerat, promissionem ab eo accipiens, ut si contigerit in articulo temporis illius regem mori Chlothacharium, statim ejecto Cautino ab episcopatu, iste praeponeretur Ecclesiae. Sed qui cathedram beati Martini contemptui habuit, quam voluit non accepit: impletumque est in eo quod David cecinit, dicens: Noluit benedictionem, et prolongabitur ab eo (Psal. CVIII, 18). Erat enim vanitatis cothurno elatus, nullum sibi putans in sanctitate haberi praestantiorem. Nam quadam vice conducta pecunia mulierem clamare fecit in ecclesia, quasi per energiam, et se sanctum magnum, Deoque charum confiteri; Cautinum autem episcopum omnibus sceleribus criminosum, indignumque qui sacerdotium debuisset adipisci.(0276C) XII. Denique Cautinus assumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus exsecraretur, vino ultra modum deditus: nam plerumque in tantum infundebatur potu, ut de convivio 150 vix a quatuor portaretur. Unde factum est, ut epilepticus fieret in sequenti: quod saepius populis manifestatum fuit. Erat enim et avaritiae intantum incumbens, ut cujuscunque possessionis fines ejus termino adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non minuisset: (0277A)et a majoribus quidem cum rixa et scandalo auferebat, a minoribus autem violenter diripiebat. Quibus et a quibus, ut Sollius noster ait, « nec dabat pretia contemnens, nec accipiebat instrumenta desperans. » Erat enim tunc temporis Anastasius presbyter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae Chrotechildis reginae proprietatem aliquam possidebat: quem plerumque conventum episcopus rogabat humiliter ac suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret, sibique possessionem hanc subderet. Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere differret, eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad ultimum invitum urbi exhiberi praecepit, ibique impudenter teneri; et, nisi instrumenta daret, injuriis affici et fame necari jussit. (0277B)Sed ille virili repugnans spiritu, nunquam praebuit instrumenta, dicens: Satius sibi esse ad tempus inedia tabescere, quam sobolem in posterum miseram derelinqui. Tunc ex jussu episcopi traditur custodibus, ut nisi has chartulas proderet, fame necaretur. Erat enim ad basilicam sancti Cassii martyris crypta antiquissima abditissimaque, ubi erat sepulcrum magnum ex marmore Pario, in quo grandaevi cujusdam hominis corpus positum videbatur. In hoc sepulcro super sepultum vivens presbyter sepelitur, operiturque lapide, quo prius sarcophagum fuit obtectum, datis ante ostium custodibus. Sed custodes fidi quod lapide premeretur, cum esset hyems, accenso igne, vino sopiti calido obdormiunt. At presbyter, tanquam novus Jonas, velut de 151 ventre (0277C)inferi, ita de conclusione tumuli Domini misericordiam flagitabat. Et quia spatiosum erat, ut diximus, sarcophagum, etsi se integrum vertere non poterat, manus tamen in parte qua voluisset libere extendebat. Manabat enim ex ossibus mortuis, ut ipse referre erat solitus, fetor lethalis, qui non solum externa, verum etiam interna viscerum quatiebat. Cumque pallio aditus narium obseraret, quandiu flatum continere poterat, nihil pessimum sentiebat: ubi autem se quasi suffocari putabat, remoto paululum ab ore pallio, non modo per os aut per nares, verum etiam per ipsas, ut ita dicam, aures, odorem pestiferum nauriebat. Quid plura? Quando divinitati, ut credo, condoluit, manum dexteram ad spondam sarcophagi tendit, reperitque vectem, qui decedente (0277D)opertorio, inter ipsum ac labium sepulcri remanserat. Quem paulatim commovens, sensit cooperante Dei adjutorio, lapidem amoveri. Verum ubi ita remotus (0278A)fuit, ut presbyter caput foras educeret, majorem quo totus egrederetur aditum liberius patefecit. Interea operientibus nocturnis tenebris diem, nec adhuc usquequaque diffusis, aliud cryptae ostium petit: erat enim seris fortissimis clavisque firmissimis obseratum; verumtamen non erat ita levigatum, ut inter tabulas aspicere homo non posset. Ad hos aditus presbyter caput reclinat, advertitque hominem viam praetereuntem. Hunc, licet voce tenui, vocat. Exaudit ille, nec mora, securem manu tenens, sudes ligneas, quibus serae continebantur, incidit, aditumque presbytero patefecit. At ille de nocte consurgens, ad domum pergit, satis virum obsecrans, ne de eo cuiquam aliud enarraret. Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata regina (0278B)tradiderat, ad Chlothacharium regem defert, indicans qualiter 152 ab episcopo suo vivens sepulturae fuerat mancipatus. Stupescentibus autem omnibus, et dicentibus, nunquam vel Neronem, vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo vivens sepulcro reconderetur, advenit ad Chlothacharium regem Cautinus episcopus: sed accusante presbytero, victus confususque discessit. Presbyter autem acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit posseditque, ac suis posteris dereliquit. In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit: de omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit. Judaeis valde charus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, (0278C)quas cum hic blandiretur, et illi se adulatores manifestissime declararent, majori quam constabant pretio venumdabant. XIII. Chramnus vero his diebus apud Arvernum residebat. Multae enim causae tunc per eum irrationabiliter gerebantur; et ob hoc acceleratus est de mundo: multum enim maledicebatur a populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bonum utileque posset accipere; nisi collectis vilibus personis aetate juvenili fluctuantibus, eosdem tantummodo diligeba, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum datis praeceptionibus, eisdem videntibus trahi juberet. Firminum a comitatu urbis graviter injuriatum abegit, et Salustium Evodii [Al. Euvodi] filium subrogavit. Sed Firminus cum socru (0278D)sua ecclesiam petiit. Erant autem Quadragesimae dies: et Cautinus episcopus in Brivatensem dioecesim psallendo adire disposuerat, juxta institutionem (0279A)sancti Galli, sicut supra scripsimus. Egressus est igitur episcopus ab urbe cum magno fletu, metuens ne aliquid in itinere adversi 153 perferret: intendebat enim et ipsi rex Chramnus minas. Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primos de latere suo, dicens: Ite et vi abstrahite Firminum, Caesariamque socrum ejus de ecclesia. Discedente vero episcopo cum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a Chramno, ingrediuntur ecclesiam, ac Firminum Caesariamque variis collocutionum dolis mulcere tentant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per ecclesiam colloquuntur, et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias aedis sacrae, quae tunc reseratae fuerant, appropinquant. (0279B)Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius Caesariam apprehensos inter brachia ab ecclesia ejiciunt, paratis pueris qui susciperent: quos statim in exsilium direxerunt. Sed die altera depressis somno custodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Juliani basilicam confugiunt, et sic ab exsilio liberantur: res tamen eorum fisco collate sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset quod et ipse injuriaretur, ac memoratum iter terens equum haberet stratum, vidit post tergum homines venientes cum caballis, qui ad occursum ejus veniebant, et ait: Vae mihi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me comprehendendum. Et ascenso equite [Al. equo], relicto psallentio, solus usque in porticum basilicae sancti Juliani, ambobus urgens calcaneis cornipedem, (0279C)pene exanimis percurrit. Sed nos haec narrantes, Sallustii sententiam, quam in detractores historiographorum protulit, memoramus; ait enim « Arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; deinde quia plerique delicta, quae reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant. » Sed coepta sequamur. XIV. Igitur Chlothacharius post mortem Theodobaldi cum regnum 154 Franciae suscepisset, atque illud circumiret, audivit a suis iterata insania effervescere Saxones, sibique esse rebelles; et quod tributa, quae annis singulis consueverant ministrare, (0280A)contemnerent reddere. His incitatus verbis, ad eos dirigit. Cumque jam prope terminum illorum esset, Saxones legatos ad eum mittunt, dicentes: Non enim sumus contemptores tui, et ea quae fratribus ac nepotibus tuis reddere consuevimus, non negamus, et majora adhuc, si quaesieris, reddemus. Unum tantum exposcimus, ut sit pax, ne tuus exercitus et noster populus collidatur. Haec audiens Chlothacharius rex, ait suis: Bene loquuntur hi homines: non incedamus super eos, ne forte peccemus in Deum. At illi dixerunt: Scimus enim eos mendaces, nec omnino quod promiserint impleturos. Eamus super eos. Rursum Saxones obtulerunt medietatem facultatis suae, pacem petentes. Et Chlothacharius rex ait suis: Desistite, quaeso, ab his hominibus, ne super nos (0280B)Dei ita concitetur. Quod illi non acquieverunt. Rursum Saxones obtulerunt vestimenta, pecora, vel omne corpus facultatis suae, dicentes: Haec omnia tollite cum medietate terrae nostrae: tantum uxores et parvulos nostros relinquite liberos, et bellum inter nos non committatur. Franci autem nec hoc acquiescere voluerunt. Quibus ait Chlothacharius rex: Desistite, quaeso, desistite ab hac intentione. Verbum enim directum non habemus; nolite ad bellum ire, in quo disperdamini. Tamen si eo ire volueritis spontanea voluntate, ego non sequar. Tunc illi ira commoti contra Chlothacharium regem, super eum irruunt, et scindentes tentorium ejus, ipsum quoque conviciis exasperantes, ac vi detrahentes, interficere voluerunt, si cum illis abire differret. Haec (0280C)videns Chlothacharius, invitus fuit cum eis. At illi inito certamine, maxima ab adversariis internecione 155 caeduntur: tantaque ab utroque exercitu multitudo cecidit, ut nec aestimari, nec numerari penitus possit. Tunc Chlothacharius valde confusus pacem petiit, dicens se non sua voluntate super eos venisse. Qua obtenta, ad propria rediit. XV. Turonici autem audientes regressum fuisse regem de caede Saxonum, facto consensu in Eufronium presbyterum, ad eum pergunt, dataque suggestione, respondit rex: Praeceperam enim, ut Cato presbyter illic ordinaretur: et cur est spreta jussio (0281A)nostra? Responderunt ei: Petivimus enim eum, sed noluit venire. Haec illis dicentibus, advenit subito Cato presbyter deprecans regem, ut ejecto Cautino ipsum Arverno juberet institui. Quod rege irridente, petiit iterum ut Turonis ordinaretur, quod ante despexerat. Cui rex ait: Ego primum praecepi, ut Turonis te ad episcopatum consecrarent: sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongaberis a dominatione ejus. Et sic confufus abscessit. De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt eum nepotem esse beati Gregorii, cujus supra meminimus. Respondit rex: Prima haec est et magna generatio. Fiat voluntas Dei, et beati Martini. Electio compleatur. Et data praeceptione, octavus decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur (0281B)episcopus. XVI. Chramnus vero apud Arvernis diversa, ut diximus, exercebat mala, semper adversus Cautinum episcopum invidiam tenens. Eo tempore graviter aegrotavit, ita ut capilli ejus a nimia febre deciderent. Habebat autem tunc secum virum magnificum, et in omni bonitate perspicuum, civem Arvernum, Ascovindum nomine qui eum vi ab hac malitia quaerebat avertere, sed non poterat. Habebat enim et Leonem Pictavensem, ad omnia mala perpetranda gravem stimulum, 156 qui secundum nominis sui interpretationem, tanquam leo erat in omni cupiditate saevissimus. Hic fertur quadam vice dixisse, quod Martinus et Martialis confessores Domini nihil fisci juribus utile reliquissent. Sed statim percussus a (0281C)virtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuus. Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Turonis, celebravitque vigilias, dedit munera: sed non eum respexit virtus consueta; cum ipsa enim qua venerat infirmitate, regressus est. Chramnus autem ab Arverno regressus, ad Pictavis civitatem venit. Ubi cum in magna potentia resideret, seductus per malorum consilium, ad Childebertum patruum suum transire cupit, patri insidias parare disponens. Ille vero dolose quidem, sed suscipere illum promittit, quem monere spiritaliter debuerat, ne patri existeret inimicus. Tunc per occultos nuntios inter se conjurati, contra Chlothacharium unanimiter conspirant. Sed nec memor fuit Childebertus, quod quotiescunque adversus fratrem suum (0282A)egit, semper confusus abscessit. Chramnus vero hoc foedere inito, Lemovicino rediit, et illud, per quod prius ambulaverat in regno patris sui, in sua dominatione redegit. Tunc Arvernus populus infra muros tenebatur inclusus, et diversis infirmitatibus oppressus graviter interibat. Porro Chlothacharius rex duos filios suos, id est Charibertum et Guntchramnum, ad eum dirigit. Qui per Arvernum venientes, audientesque quod in Lemovicino esset, usque ad montem, quem Nigrum nomine dicunt, accedunt, eumque reperiunt. Figentesque tentoria, contra se resederunt, mittentes legationem, ut res paternas, quas male pervaserat, reddere deberet: sin autem aliud, campum praepararet ad bellum. Cumque ille patri subditum se esse confingeret, diceretque: Omne quod (0282B)circumivi laxare 157 non potero, sed sub mea hoc potestate cum gratia patris mei cupio retinere. Illi ut praelium hoc inter ipsos dijudicaret, postulant. Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum convenissent, subito exorta tempestas cum gravi coruscatione atque tonitruo, eos ne pugnarent, inhibuit. Redeuntes autem ad castra, Chramnus dolose per extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. Eo enim tempore bellum contra Saxones, quod supra diximus (Cap. 10 et 14), gerebatur. At illi timentes, cum summa velocitate Burgundiam redierunt. Chramnus vero cum exercitu post eos dirigens, usque civitatem Cavillonensem venit, eamque obsidens acquisivit. Exinde usque Divionense castrum pertendit, ibique cum die dominico (0282C)advenisset, quid gestum fuerit dicam. Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cujus in superiori libello memoriam fecimus. Positis clerici tribus libris super altarium, id est Prophetiae, Apostoli atque Evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramno quid eveniret ostenderet: aut si ei felicitas succederet, aut certe si regnare posset, divina potentia declaret; simulque unam habentes conniventiam, ut unusquisque in libro quod primum aperiebat, hoc ad Missas etiam legeret. Aperto ergo primo omnium Prophetarum libro, reperiunt: Auferam maceriam ejus, et erit in desolationem: pro eo quod debuit facere uvam, fecit autem labruscam (Isai. V, 5, 2). Reseratoque Apostoli libro, inveniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte (0283A)veniet. Cum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus illis superveniet interitus, 158 sicut dolores parturientis, et non effugient (I Thess. V, 2, 3). Dominus autem per Evangelium ait: Qui non audit verba mea, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Matth. VII, 27). Chramnus vero ad basilicas ab antedicto sacerdote susceptus est, ibique comedens panem, ad Childebertum pertendit. Infra tamen muros Divionenses non est permissus intrare. Fortiter tunc rex Chlothacharius contra Saxones decertabat. Saxones enim, ut audierunt, per Childebertum commoti, atque indignantes contra Francos superiori anno, (0283B)exeuntesque de regione sua in Francium venerunt, et usque ad Divitiam civitatem praedas egerunt, nimiumque grave [Al. grande] scelus perpetrati sunt. XVII. Tunc Chramnus jam accepta uviliacharii filia, Parisios accedens, secum Childebertum regem constringit in fide atque charitate, jurans se patri esse certissimum inimicum. Childebertus autem rex, dum Chlothacharius contra Saxones decertaret, in Campaniam Rhemensem accedit, et usque Rhemis civitatem properans, cuncta praedis atque incendio devastavit. Audierat enim fratrem suum a Saxonibus fuisse peremptum, et regno suo cuncta subjici aestimans, quae adire potuit universa pervasit. XVIII. Tunc et Austrapius dux Chramnum meluens, in basilicam sancti Martini confugit: cui tali (0283C)in tribulatione posito non defuit divinum auxilium. Nam cum Chramnus ita eum constringi jussisset, ut nullus illi 159 alimenta praebere praesumeret, et ita arctius custodiretur, ut nec aquam quidem ei haurire liceret, quo facilius compulsus inedia, ipse (0284A)sponte sua de basilica sancta periturus exiret: accedens quidam vasculum illi cum aqua semivivo detulit ad potandum. Quo accepto, velociter judex loci advolavit, ereptumque de manu ejus, terrae diffudit. Quod velox Dei ultio, et beati antistitis virtus est subsecuta. Ea namque die judex, qui ista gesserat, correptus a febre, nocte media exspiravit; nec pervenit in crastinum ad illam horam, qua in basilica sancti poculum de manu excusserat fugitivi. Post illud miraculum, omnes ei opulentissime quae erant necessaria detulerunt. Redeunte autem in regnum suum rege Chlothachario, magnus cum eo est habitus. Tempore vero ejus, ad clericatum accedens apud Sellense castrum, quod in Pictava habetur dioecesi, ordinatur: futurum ut decedente Pientio (0284B)antistite, qui tunc Pictavam regebat Ecclesiam, ipse succederet. Sed rex Charibertus in aliud vertit sententiam. Denique cum Pientius episcopus ab hac luce migrasset, apud Parisios civitatem Pascentius, qui tunc abbas erat basilicae sancti Hilarii, ei succedit, ex jussu regis Chariberti, clamante Austrapio sibi hunc redhiberi locum: sed parum ei jactati profuere sermones. Ipse quoque regressus ad castrum suum, mota super se Theifalorum seditione, quos saepe gravaverat, lancea sauciatus 160 crudeliter vitam finivit. Dioeceses vero suas Ecclesia Pictava recepit. XIX. Tempore quoque Chlothacharii regis, sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu, et plenus dierum, sanctitate praecipuus, (0284C)diem obiit. Quem Chlothacharius rex cum summa honore apud Suessionas civitatem sepelivit, et basilicam super eum fabricare coepit; quam postea Sigibertus filius ejus explevit, atque composuit. Ad cujus beatum sepulcrum vidimus vinctorum compedes (0285A)atque catenas disruptas confractasque jacere, quae usque hodie in testimonium virtutis ejus, ad ipsum beati sepulcrum reservantur. Sed ad superiora redeamus. XX. Childebertus igitur rex aegrotare coepit, et cum diutissime apud Parisios lectulo decubasset, obiit; et ad basilicam beati Vincentii, quam ipse construxerat, est sepultus. Cujus regnum et thesauros Chlothacharius rex accepit: Ultrogottham vero et filias ejus duas in exsilium posuit. Chramnus autem patri repraesentatur, sed postea infidelis exstitit. Cumque se cerneret evadere non posse, Britanniam petiit: ibique cum Chonobro Britannorum comite, ipse et uxor ejus, ac filiae latuerunt. Wiliacharius autem socer ejus ad basilicam sancti (0285B)Martini confugit. Tunc sancta basilica a peccatis populi ac ludibriis, quae in ea fiebant, per Wiliacharium conjugemque ejus succensa est, quod non 161 sine gravi suspirio memoramus. Sed et civitas Turonica ante annum jam igni consumpta fuerat, et totae ecclesiae in eadem constructae, desertae relictae sunt. Protinus beati Martini basilica, ordinante Chlothachario rege, stanno cooperta est, et in illa, ut prius fuerat, elegantia, reparata. Tunc duae acies locustarum apparuerunt, quae per Arvernum atque Lemovicinum transeuntes, ut ferunt, Romaniacum campum venerunt, in quo, praelio magno inter se acto, maxime sunt collisae. Chlothacharius autem rex, contra Chramnum frendens, cum exercitu adversus eum in Britanniam dirigit. Sed nec ille contra (0285C)patrem egredi timuit. Cumque in uno campo conglobatus uterque resideret exercitus, et Chramnus cum Britannis contra patrem aciem instruxisset, incumbente nocte a bello cessatum est. Ea quoque nocte Chonober comes Britannorum dicit ad Chramnum: Injustum censeo te contra patrem tuum debere egredi. Permitte me hac nocte, ut irruam super eum, ipsumque cum toto exercitu prosternam. Quod Chramnus, ut credo, virtute Dei praeventus, fieri (0286A)non permisit. Mane autem facto, uterque commoto exercitu ad bellum contra se properant. Ibatque Chlothacharius rex tanquam novus David contra Absalonem filium pugnaturus, plangens atque dicens: Respice, Domine, de coelo, et judica causam meam, quia injuste a filio injurias patior. Respice, et judica juste; illudque impone judicium, quod quondam inter Absalonem et patrem ejus David posuisti. Confligentibus igitur pariter, Britannorum comes terga vertit, ibique et cecidit. Denique Chramnus fugam iniit, naves in mari paratas habens: sed dum uxorem et filias suas liberare voluit, ab exercitu patris oppressus, captus atque ligatus est. Quod cum Chlothachario regi nuntiatum fuisset, jussit eum cum uxore et filiabus 162 igni consumi: inclusique in (0286B)tugurio cujusdam pauperculi, Chramnus super scamnum extensus orario suggillatus est; et sic postea super eos incensa casula, cum uxore et filiabus interiit. XXI. Rex vero Chlothacharius anno quinquagesimo primo regni sui, cum multis muneribus limina beati Martini expetiit, et adveniens Turonis ad sepulcrum antedicti antistitis, cunctas actiones quas fortasse negligenter egerat replicans, et orans cum grandi gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret, et ea quae irrationabiliter commiserat, suo obtentu dilueret. Exin regressus, quinquagesimo primo regni sui anno, dum in Cotia silva venationem exerceret, a febre corripitur, et exinde Compendium villam rediit: in qua (0286C)cum graviter vexaretur a febre, aiebat: Vua! Quid putatis, qualis est ille Rex coelestis, qui sic tam magnos reges interficit! In hoc enim taedio positus, spiritum exhalavit. Quem quatuor filii sui cum magno honore Suessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentis anni diem, quo Chramnus fuerat interfectus. XXII. Chilpericus vero post patris funera, thesauros qui in villa Brinnaco erant congregati, accepit, (0287A)et ad Francos utiliores petiit, ipsosque muneribus mollitos sibi subdidit. Et mox Parisios ingreditur, sedemque Childeberti regis occupat, sed non diu hoc ei licuit possidere; nam conjuncti fratres ejus eum exinde repulere, et sic inter se hi quatuor, id est Charibertus, Guntchramnus, Chilpericus, atque Sigibertus, divisionem legitimam faciunt. Deditque sors Chariberto regnum Childeberti, sedemque habere Parisios; Gunthchramno vero regnum Chlodomeris, ac tenere sedem Aurelianensem; Chilperico vero regnum Chlothacharii patris ejus, cathedramque 163 Suessionas habere; Sigiberto quoque regnum Theuderici, sedemque habere Rhemensem. XXIII. Nam post mortem Chlothacharii regis Chuni (0287B)[Al. Hunni] Gallias appetunt, contra quos Sigibertus exercitum dirigit, et gesto contra eos bello, vicit atque fugavit: sed postea rex eorum amicitias cum eodem per legatos meruit. Dum autem cum eis turbatus esset Sigibertus, Chilpericus frater ejus Rhemis pervadit, et alias civitates, quae ad eum pertinebant, abstulit. Ex hoc enim inter eos, quod pejus est, bellum civile surrexit. Rediens autem Sigibertus victor a Chunis, Suessionas civitatem occupat, ibique inventum Theodobertum, Chilperici regis filium, apprehendit, et in exsilium transmittit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit: quo victo atque fugato, civitates suas in suam dominationem restituit. Theodobertum vero filium illius, apud Ponticonem villam custodiri jussit per annum integrum, (0287C)quem postea, ut erat clemens, muneribus ditatum patri reddidit sanum, dato tamen sibi sacramento, (0288A)ne unquam contra eum agere deberet: quod postea peccatis facientibus est irruptum. XXIV. Cum autem Guntchramnus rex regni partem, sicut fratres sui, obtinuisset, amoto Agroecula patricio, Celsum patriciatus honore donavit, virum procerum statu, in scapulis 164 validum, lacerto robustum, in verbis tumidum, in responsis opportunum, juris lectione peritum: cui tanta deinceps habendi cupiditas exstitit, ut saepius ecclesiarum res auferens, suis ditionibus subjugarit. Nam cum audisset quadam vice Isaiae prophetae lectionem in ecclesia legi, in qua ait: Vae his qui jungunt domum ad domum, et agrum ad agrum copulant usque ad terminum loci (Isai. V, 8), exclamasse fertur: Incongrue hoc Vae mihi et filiis meis. Sed reliquit filium, (0288B)qui absque liberis functus, maximam partem facultatis ecclesiis, quas pater exspoliaverat, dereliquit. XXV. Guntchramnus autem rex bonus, primo Venerandam, cujusdam suorum ancillam, pro concubina thoro subjunxit, de qua Gundobadum filium suscepit. Postea vero Marcatrudem, filiam Magnarii, in matrimonium accepit. Gundobadum vero filium suum Aurelianis transmisit. Aemula autem Marcatrudis post habitum filium, in hujus mortem grassatur, et transmissum, ut aiunt, venenum in potum, occidit. Quo mortuo, ipsa judicio Dei filium suum quem habebat perdidit, et odium regis incurrit, dimissaque ab eodem, non multo post tempore mortua est. Postquam rex Austrechildem, cognomento Bobilam, accepit, de qua iterum duos filios (0288C)habuit, quorum senior Chlotharius, junior Chlodomeris dicebatur. (0289A)165 XXVI. Porro Charibertus rex Ingobergam accepit uxorem, de qua filiam habuit, quae postea in Cantiam, virum accipiens, est deducta. Habebat tunc temporis Ingoberga in servitium suum duas puellas pauperis cujusdam filias, quarum prima vocabatur Marcovefa, religiosam vestem habens; alia vero Merofledis: in quarum amore rex valde detinebatur; erant enim, ut diximus, artificis lanarii filiae. Aemula ex hoc Ingoberga, quod a rege diligerentur, patrem earum secretius operari fecit, futurum ut dum haec rex cerneret, odio filias ejus haberet: quo operante vocavit regem. Ille autem sperans aliquid novi videre, aspicit hunc eminus lanas regias componentem: quod videns, commotus in ira, reliquit Ingobergam, et Merofledem accepit. Habuit (0289B)et aliam puellam opilionis, id est pastoris ovium, filiam, nomine Theudechildem, de qua et fertur filium habuisse, qui ut processit ex alvo, protinus delatus est ad sepulcrum. Hujus regis tempore apud urbem Sanctonicam Leontius, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, asserens non canonice eum fuisse hoc honore donatum. Decretum enim regis Chlothacharii habuerat, ut absque metropolitani consilio benediceretur, qui non erat praesens. Quo ejecto consensum fecere in Heraclium; tunc Burdegalensis urbis presbyterum, quod regi Chariberto subscriptum propriis manibus, per Nuncupatum presbyterum transmiserunt. Qui veniens Turonis, rem gestam beato Eufronio pandit, deprecans ut hoc consensum subscribere dignaretur, (0289C)quod vir Dei manifeste respuit. 166 Igitur postquam (0290A)presbyter Parisiacae urbis portas ingressus regis praesentiam adiit, haec effatus est: Salve, rex gloriose. Sedes enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam. Cui ille: Nunquid, ait, Romanam adisti urbem, ut papae illius nobis salutem deferas? Pater, inquit presbyter, tuus Leontius cum provincialibus suis salutem tibi mittit, indicans Aemulum, sic enim vocitare consueverant Emerium in infantia sua, ejectum ab episcopatu, pro eo quod praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit. Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco ejus substituatur: quo fiat, ut dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis prolixioribus propagetur. Haec eo dicente, frendens rex eum a suis conspectibus (0290B)extrahi jussit, et plaustro spinis oppleto imponi desuper, et in exsilium protrudi praecepit, dicens: Putasne quod non est super quisquam de filiis Chlothacharii regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem ejus voluntas elegit, absque nostro judicio projecerunt? Et statim directis viris religiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camerariis suis, qui exactis a Leontio episcopo mille aureis, reliquos juxta possibilitatem condemnarent episcopos: et sic principis est ultus injuriam. Posthaec Marcovefam, Merofledis scilicet sororem, conjugio copulavit. Pro qua causa a sancto Germano episcopo excommunicatus uterque est. Sed cum eam rex relinquere nollet, percussa judicio Dei obiit. Nec multo post et 167 ipse rex post eam decessit (0290C)Charibertus: cujus post obitum Theudechildis (0291A)una reginarum ejus, nuntios ad Guntchramnum regem dirigit, se ultro offerens matrimonio ejus. Quibus rex hoc reddidit in responsis: Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis: ego enim accipiam eam, faciamque magnam in populis, ut scilicet majore mecum honore quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur. At illa gavisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens rex ait: Rectius est enim, ut hi thesauri penes me habeantur, quam post [ Ed. apud] hanc, quae indigne germani mei thorum adivit. Tunc ablatis multis, paucis relictis, Arelatensi eam monasterio destinavit. Haec vero aegre acquiescens jejuniis ac vigiliis affici per occultos nuntios Gotthum quemdam advocat [Al. adivit], promittens quod si se in Hispanias deductam (0291B)conjugio copularet, cum thesauris suis de monasterio egrediens, libenti eum animo sequeretur. Quod ille, nihil dubitans, repromisit. Cumque haec collectis rebus, factisque voluclis [Al. volucris], a coenobio pararet egredi, anticipavit voluntatem ejus industria abbatissae: deprehensaque fraude, eam graviter caesam custodiae mancipare praecepit, in qua usque ad exitum vitae praesentis, non mediocribus attrita passionibus, perduravit.
XXVII. Porro Sigibertus rex, cum videret quod fratres ejus indignas sibimet uxores acciperent, et per vilitatem suam etiam ancillas in matrimonium sociarent, legationem in Hispaniam mittit, et cum multis muneribus Brunichildem Athanagildi regis filiam petiit. Erat enim puella elegans opere, 168 (0291C)venusta aspectu, honesta moribus atque decora, prudens consilio, et blanda colloquio. Quam pater ejus non denegans, cum magnis thesauris antedicto regi transmisit. Ille vero congregatis senioribus secum, praeparatis epulis, cum immensa laetitia atque jocunditate eam accepit uxorem. Et quia Arianae legi subjecta erat, per praedicationem sacerdotum, atque ipsius regis commonitionem conversa, beatam in unitate confessa Trinitatem credidit, atque chrismata est, quae in nomine Christi catholica perseverat. XXVIII. Quod videns Chilpericus rex, cum jam plures haberet uxores, sororem ejus Galsuintham expetiit, promittens per legatos se alias relicturum: tantum condignam sibi, regisque prolem mereretur accipere. Pater vero ejus has promissiones accipiens, (0291D)filiam suam, sicut anteriorem, similiter ipsi cum magnis (0292A)opibus destinavit. Nam Galsuintha aetate senior quam Brunichildis erat. Quae cum ad Chilpericum regem venisset, cum grandi honore suscepta, ejusque est sociata conjugio: a quo etiam magno amore diligebatur. Detulerat enim secum magnos thesauros. Sed per amorem Fredegundis, quam prius habuerat, ortum est inter eos grande scandalum. Jam enim in lege catholica conversa fuerat, et chrismata. Cumque se regi quereretur assidue injurias perferre, diceretque nullam se dignitatem cum eodem habere, petiit ut relictis thesauris, quos secum detulerat, liberam redire permitteret ad patriam. Quod ille per ingenia dissimulans, verbis eam lenibus demulsit. Ad extremum eam suggillari 169 jussit a puero, mortuamque reperit in strato. Post cujus obitum Deus (0292B)virtutem magnam ostendit. Lychnus enim ille, qui fune suspensus coram sepulcro ejus ardebat, nullo tangente, fune disrupto in pavimentum corruit: et fugiente ante eum duritia pavimenti, tanquam in aliquod molle elementum descendit, atque medius est suffossus, nec omnino contritus: quod non sine grandi miraculo videntibus fuit. Rex autem cum eam mortuam deflesset, post paucos dies Fredegundem recepit in matrimonio. Post quod factum, reputantes ejus [ Bell. ei] fratres, quod sua emissione antedicta regina fuerit interfecta, eum de regno dejiciunt. Habebat autem tunc Chilpericus tres filios de Audouera priore regina sua: id est Theodobertum, cujus supra meminimus (Cap. 23), Merovechum atque Chlodovechum. Sed ad coepta redeamus.(0292C) XXIX. Chuni vero iterum in Gallias venire conabantur, adversus quos Sigibertus cum exercitu dirigit, habens secum magnam multitudinem virorum fortium. Cumque confligere deberent, isti magicis artibus instructi, diversas eis fantasias ostendunt, et eos valde superant. Fugiente autem exercitu Sigiberti, ipse inclusus a Chunis retinebatur, nisi postea, ut erat elegans et versutus, quos non potuit superare virtute praelii, superavit arte donandi. Nam datis muneribus foedus cum rege iniit, ut omnibus diebus vitae suae nulla inter se praelia commoverent: idque ei magis ad laudem, quam ad aliquod pertinere opprobrium justa ratione pensatur. Sed et rex Chunorum multa munera regi Sigiberto dedit. Vocabatur autem Gaganus; omnes enim reges gentis illius (0292D)hoc appellantur nomine. XXX. (0293A)Sigibertus vero rex Arelatensem urbem capere cupiens, Arvernos commoveri praecepit. Erat 170 enim tunc Firminus comes urbis illius, qui cum ipsis in capite abiit. Sed et de alia parte Audouarius cum exercitu advenit, ingressique urbem Arelatensem, sacramenta pro parte Sigiberti regis exegerunt. Quod cum Guntchramnus rex comperisset, Celsum patricium cum exercitu illuc dirigit: qui abiens Avennicam [Avenionem] urbem abstulit. Accedens autem Arelatem, et vallans eam, impugnare exercitum Sigiberti, qui infra muros continebatur, coepit. Tunc Sabaudus episcopus dixit ad eos: Egredimini foras, et inite certamen, quia non poteritis sub murorum conclusione degentes, neque nos, neque urbis istius subjecta defendere. Quod si vos Deo propitio (0293B)illos devincitis, nos fidem quam promisimus custodiemus: si vero illi contra vos invaluerint, ecce reseratas reperietis portas; ingredimini ne pereatis. Hoc illi dolo delusi, egressi foras bellum parant; sed superati ab exercitu Celsi, fugam ineunt, venientesque ad urbem, portas reperiunt obseratas. Cumque exercitus a tergo jaculis feriretur, operireturque lapidibus ab urbanis, ad amnem Rhodanum dirigunt, ibique parmis superpositi, ulteriorem ripam expetunt. Sed multos ex his violentia amnis direptos enecavit, fecitque Rhodanus tunc Arvernis, quod fecisse quondam Simois legitur de Trojanis: . . . . . Correpta sub undis Scuta virum, galeasque, et fortia corpora volvit. Apparent rari nantes in gurgite vasto. (0293C)(Virg. Aeneid. lib. I.) Qui vix natandi, ut diximus, impulsu, parmarumque adjuti adminiculo, littoris alterius plana contingere potuerunt. Qui nudati a rebus, ab equitibus [Al. equis] destituti, non sine grandi contumelia patriae restituti sunt. Firmino tamen et Audouario discedendi via indulta est. Multi ibi tunc viri ex Arvernis, non solum torrentis impetu rapti, verum etiam gladiorum ictibus sunt prostrati. 171 Ac sic Guntchramnus rex recepta urbe illa, juxta consuetudinem bonitatis suae, Avennicam ditionibus fratris sui restituit.
XXXI. Igitur in Galliis magnum prodigium de Taureduno castro apparuit, quod super Rhodanum fluvium in monte collocatum erat. Qui cum per dies amplius sexaginta nescio quem mugitum daret, tandem (0293D)scissus atque separatus mons ille ab alio monte (0294A)sibi propinquo, cum hominibus, ecclesiis, opibusque ac domibus in fluvium ruit, exclusoque amnis illius littore, aqua retrorsum petiit Locus etenim ille ab utraque parte a montibus conclusus erat, inter quorum angustias torrens defluit. Inundans ergo superiorem partem, quae ripae insidebat, operuit atque delevit. Accumulata enim aqua erumpens deorsum, inopinatos reperiens homines, ut desuper fecerat, ipsos enecavit, domos evertit, jumenta delevit, et quae cuncta littoribus illis insidebant, usque ad Jenubam civitatem, violenta atque subita inundatione diripuit atque subvertit. Traditur a multis tantam congeriem inibi aquae fuisse, ut in antedictam civitatem super muros ingrederetur. Quod dubium non est, quia, ut diximus, Rhodanus in locis illis inter (0294B)angustias montium defluit, nec habuit in latere, cum fuit exclusus, quo se diverteret; commotumque montem qui descenderat adsemel erupit, et sic cuncta delevit. Quod cum factum fuisset, triginta monachi, unde castrum ruerat advenerunt, et terram illam, quae monte diruente remanserat, fodientes, aes sive ferrum reperiunt. Quod dum agerent, mugitum montis, ut prius fuerat, audierunt. Sed dum a saeva cupiditate retinentur, pars illa quae nondum ruerat, 172 super eos cecidit, quos operuit atque interfecit, nec ultra inventi sunt. Similiter et ante cladem Arvernam, magna regionem illam prodigia terruerunt. Nam plerumque tres aut quatuor splendores magni circa solem apparuerunt, quos rustici soles vocabant, dicentes: Ecce tres vel quatuor soles in (0294C)coelo. Quadam tamen vice in kalendis Octobribus, ita sol obscuratus apparuit, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret, sed teter atque decolor apparens, quasi saccus videbatur. Nam et stella, quam quidam cometem vocant, radium tanquam gladium habens, super regionem illam per annum integrum apparuit, et coelum ardere visum est, et multa alia signa apparuere. In ecclesia vero Arverna, dum matutinae celebrarentur vigiliae in quadam festivitate, avis corydalus, quam alaudam vocamus, ingressa, omnia luminaria quae lucebant, alis superpositis in tanta velocitate exstinxit, ut putares ea in unius hominis manu posita, aqua fuisse submersa: in sacrario autem sub velo transiens, cicindelum exstinguere voluit, sed ab ostiariis prohibita (0294D)atque occisa est. Simile et in basilica beati Andreae (0295A)de lychnis lucentibus, avis alia fecit. Jam vero adveniente ipsa clade, tanta strages de populo illo facta est per totam regionem illam, ut nec numerari possit quantae ibidem ceciderint legiones. Nam cum jam sarcofagi aut tabulae defecissent, decem aut eo amplius in una humi fossa sepeliebantur. Numerata sunt autem quadam Dominica in una beati Petri basilica trecenta defunctorum corpora: erat enim et ipsa mors subita. Nam nascente in inguine aut in ascella vulnere in modum serpentis, ita inficiebantur homines illi 173 a veneno, ut die altera aut tertia spiritum exhalarent. Sed et sensum vis illa veneni auferebat ab homine. Tunc et Cato presbyter mortuus est. Nam cum de hac lue multi fugissent, ille tamen populum sepeliens, et Missas dicens (0295B)viritim, nunquam ab eo loco discessit. Hic autem presbyter multae humanitatis, et satis dilector pauperum fuit: et credo haec causa ei, si quid superbiae habuit, medicamentum fuit. Cautinus autem episcopus, cum diversa loca, hanc cladem timens, circumisset, ad civitatem regressus est, et hanc incurrens, parasceve Passionis dominicae obiit. Nam ipsa hora et Tetradius consobrinus ejus mortuus est. Tunc et Lugdunum, Biturix, Cavillonum atque Divionum ab hac infirmitate valde depopulata sunt. XXXII. Erat tunc temporis apud Randanense monasterium civitatis Arvernicae presbyter praeclarae virtutis, Julianus nomine, vir magnae abstinentiae, qui neque vinum neque ullum pulmentum utebatur, cilicio omni tempore sub tunicam habens, in vigiliis (0295C)primus, in oratione assiduus: cui inergumenos curare, caecos illuminare, vel reliquas infirmitates depellere per invocationem dominici nominis, et signaculum sanctae crucis facile erat. Idem cum stando pedes ab humore haberet infectos, et ei diceretur, cur contra possibilitatem corporis semper staret, dicere cum joco spirituali erat solitus: Faciunt opus meum, dum et vita comes est, nec me eorum sustentatio Domino jubente relinquit. Nam vidimus cum quadam vice in basilica beati Juliani martyris inergumenum verbo tantum curasse: quartanariis et aliis febribus saepe (0296A)per orationem remedia conferebat. Qui sub hoc tempore luis, dierum atque virtutum plenus ex hoc mundo est assumptus in requie. 174 * XXXIII. Transiit tunc et abbas monasterii ipsius, cui Sunniulfus successit, vir totius simplicitatis et charitatis. Nam plerumque hospitum pedes ipse abluebat, manibusque ipse tergebat; unum tantum, quod gregem commissum non timere, sed supplicatione regebat. Ipse quoque referre erat solitus, ductum se per visum ad quoddam flumen igneum, in quo ab una parte littoris concurrentes populi seu apes ad alvearia mergebantur: et erant alii usque ad cingulum, alii vero usque ad ascellas, nonnulli usque mentum, clamantes cum fletu se vehementer aduri. Erat enim et fons super fluvium positus ita angustus, (0296B)ut vix unius vestigii latitudinem recipere posset. Apparebat autem et in alia parte littoris domus magna extrinsecus dealbata. Tunc iis qui cum eo erant, quid sibi haec velint interrogat. At illi dixerunt: De hoc enim ponte praecipitabitur, qui ad distringendum commissum gregem fuerit repertus ignavus; qui vero strenuus fuerit, sine periculo transit, et inducitur laetus in domum quam conspicis ultra. Haec audiens a somno excutitur, multo deinceps monachis severior apparens.
XXXIV. Quid etiam apud quoddam monasterium eo tempore actum sit, pandam: nomen autem monachi, quia superest, nominari nolo, ne cum haec scripta ad eum pervenerint, vanam incurrens gloriam reviliscat. Quidam juvenis ad monasterium veniens, (0296C)abbati se commendavit, ut in Dei servitio degeret: cui ille cum multa objiceret, dicens durum esse servitium illius loci, nec omnino tanta possit implere quanta ei injungebantur, se omnia impleturum in nomine Domini pollicetur; sicque collectus est ab abbate. Factum est autem post paucos dies, dum in humilitate atque sanctitate se in omnibus exhiberet, ut expellentes monachi 175 de horrea annonas, quasi coros tres, ad solem siccare ponerent, quas huic custodire praecipiunt. Cum autem reficientibus aliis, hic ad custodiam resideret annonae, subito nubilatum (0297A)est coelum, et ecce imber validus cum rumore venti festinus ad annonae congeriem appropinquabat: quod cernens monachus, quid agere, quid facere nesciebat. Tractans autem quod si caeteros vocaret, prae multitudine hoc recondere in horrea non valerent, cuncta postposita, ad orationem convertitur, Dominum deprecans, ne super triticum illud imbris illius gutta descenderet. Quod cum se terrae dejiciens exoraret, divisa est nubes, et circa annonam pluvia valde diffusa est, nullum granum tritici, si dici fas est, humectans. Cumque reliqui monachi cum abbate haec consentientes, velociter ut annonam colligerent advenissent, cernunt hoc miraculum, requirentesque custodem, inveniuntque [ Leg. inveniunt] haud procul arenae dejectum orantem. Quod (0297B)videns abbas, se post eum prosternit, et pertranseunte pluvia, consummata oratione vocat ut surgeret. Quem apprehensum verberibus agi praecepit, dicens: Oportet enim te, fili, in timore et servitio Dei humiliter crescere, non prodigiis atque virtutibus gloriari. Reclusumque in cellulam septem dies, eum sicut culpabilem jejunare praecepit, quo ab eo vanam gloriam, ne ei aliquod impedimentum generaret, averteret. Nunc autem idem monachus, ut a fidelibus viris cognovimus, in tanta abstinentia est devotus, ut diebus Quadragesimae nullum alimentum panis accipiat, nisi tantum die tertia plenum calice thisinae hauriat: quem Dominus orantibus usque vitae consummationem, ut sibi placeat, custodire dignetur.(0297C) XXXV. Defuncto igitur, ut diximus, apud Arvernum Cautino episcopo, plerique intendebant propter episcopatum, offerentes multa, plurima 176 promittentes. Nam Eufrasius presbyter, filius quondam senatoris Ennodi, susceptas a Judaeis species magnas, regi per cognatum suum Beregesilum misit, (0298A)ut scilicet quod meritis obtinere non poterat, praemiis obtineret. Erat quidem elegans in conversatione, sed non erat castus in opere; et plerumque inebriabat barbaros, sed raro reficiebat egenos; et, credo, haec causa obstitit, ut non obtineret, quia non per Deum sed per homines adipisci voluit hos honores. Sed nec illud potuit immutari, quod Dominus per os sancti Quintiani locutus est: Quia non surgit de stirpe Hortinzi, qui regat Ecclesiam Dei. Congregatis igitur Avitus archidiaconus clericis in ecclesia Arverna, multa [ l. nulla] quidem promisit, sed tamen accepto consensu ad regem petiit, voluitque ei tunc Firminus, qui in hac civitate comes positus fuerat, impedire: sed ipse non abiit. Amici autem ejus, qui in hac causa directi fuerant, rogabant regem, ut (0298B)saltem una dominica praeteriret, ut hic non benediceretur: quod si propalaretur, mille aureos regi darent; sed rex his non annuit. Factum est ergo ut congregatis in unum civibus Arvernis, beatus Avitus, qui tunc temporis, ut diximus, erat archidiaconus, a clero et populo electus cathedram pontificatus acciperet, quem rex in tanto honore dilexit, ut parumper rigorem canonicum praeteriens in sua eum praesentia benedici juberet, dicens: Merear de manu ejus eulogia accipere. Haec enim in gratia fecit, ut apud Mettensem urbem benediceretur. Idem accepto episcopatu magnum se hominibus praebuit, justitiam populis tribuens, pauperibus opem, viduis solatium, pupillisque maximum adjumentum. Jam si peregrinus ad eum advenerit, ita diligitur, ut in eodem se habere (0298C)et patrem recognoscat et patriam, qui cum magnis virtutibus floreat, et omnia quae Deo sunt placita 177 ex toto corde custodiat, iniquam in omnibus exstirpans luxuriam, justam Dei inserit castitatem.
- XXXVI. Decedente vero apud Parisios post synodum illam, quae Saffaracum expulit Sacerdote (0299A)Lugdunensi episcopo, sanctus Nicetius ab ipso, sicut in libro Vitae ejus scripsimus, electus suscepit episcopatum, vir totius sanctitatis egregius, castae conversationis. Charitatem vero, quam Apostolus (Rom. XII, 17) cum omnibus, si possibile esset, observare praecepit, hic possibiliter ita in cunctis exercuit, ut in ejus pectore ipse Dominus, qui est vera charitas, cerneretur. Nam etsi commotus contra aliquem pro negligentia fuit, ita protinus emendatum recepit, tanquam si non fuisset offensus. Erat enim castigator delinquentium, poenitentiumque remissor, eleemosynarius atque strenuus in labore: ecclesias erigere, domos componere, serere agros, vineas pastinare diligentissime studebat. Sed non eum hae res ab oratione turbabant. Hic viginti duobus annis sacerdotio (0299B)ministrato migravit ad Dominum, qui nunc magna miracula ad suum tumulum exorantibus praestat. Nam de oleo cicindeli, qui ad ipsum sepulcrum quotidie accenditur, caecorum oculis lumen reddidit, daemones de obsessis corporibus fugat, contractis membris restituit sanitatem, et omnibus infirmis magnum in hoc tempore habetur praesidium. Igitur Priscus episcopus, qui ei successerat, cum conjuge sua Susanna coepit persequi ac interficere multos de his, quos vir Dei familiares habuerat, non culpa aliqua victos, non in crimine comprobatos, non furto deprehensos, tantum inflammante malitia invidus, cur ei fideles fuissent. Declamabat multa blasphemia ipse cum conjuge de sancto Dei, et cum diu multoque tempore (0299C)observatum fuisset ab anterioribus pontificibus, ut mulier domum non ingrederetur ecclesiae, haec cum puellis etiam in cellula, in qua viri beati quieverant, introibat. Sed pro his commota tandem divina majestas ulta est in familia Prisci episcopi. Nam conjux ejus daemone arrepta, dimissis crinibus per totam urbem insana vexabatur, et sanctum 178 Dei, quem sana negaverat, amicum Christi confessa, ut sibi parceret declamabat. Episcopus ille a typo quartanae correptus tremorem incurrit. Nam cum typus ille recessisset, hic semper tremens habebatur ac stupidus. Filius quoque, omnisque familia decolor esse videbatur ac stupida: ut nulli sit dubium, eos a sancti viri virtute percussos. Semper enim Priscus episcopus, ejusque familia, contra sanctum Dei nefariis (0299D)vocibus oblatrabant, ipsumque sibi amicum esse dicentes, quicunque de eo improperia evomuisset. Jusserat enim in primordio episcopatus sui aedificium domus ecclesiasticae exaltari; et diaconus (0300A)quem saepe propter facinus adulterii sanctus Dei, dum esset in corpore, non solum a communione removerat, sed etiam saepius caedi praeceperat, et nunquam ei ad emendationem ducere potuit, hic ascendens super tectum domus illius, cum detegere coepisset, ait: Gratias tibi ago, Jesu Christe, quod post mortem iniquissimi Niceti super hunc tectum calcare promerui. Adhuc verba in ore pendebant, et statim subductus a pedibus ejus robur in quo stabat, cecidit ad terram, crepuitque et mortuus est. Cum autem episcopus vel conjux ejus multa contra rationem agerent, apparuit cuidam sanctus per somnium, dicens: Vade, et dic Prisco ut emendetur ab operibus malis, et fiant opera ejus bona. Martino quoque presbytero dices: Quia consentis his operibus, castigandus (0300B)eris; et si emendare perversitatem tuam nolueris, morieris. At ille evigilans, locutus est diacono cuidam, dicens: Vade, quaeso, eo quod sis amicus in domo episcopi, et haec loquere sive episcopo, sive Martino presbytero. Promisit se diaconus elocuturum, sed retractatus noluit ea fari. Nocte autem cum se sopori dedisset, apparuit ei sanctus, dicens: Cur non dixisti quae tibi abbas locutus est; et clausis pugnis coepit guttur ejus caedere. Mane autem facto, inflatis faucibus cum magno dolore, accessit ad viros, et omnia quae audierat intimavit. At illi parvipendentes ea quae audierant, phantasiam somniorum esse dixerunt. Martinus vero presbyter statim in febre et aegrotans convaluit; secum 179 semper adoratorio episcopo loqueretur, et consentiret et in malis (0300C)actibus ac blasphemiis quae in sanctum evomebant, iterum in febre redactus spiritum exhalavit.
- XXXVII. Sanctus vero Friardus hoc nihilominus tempore, quo sanctus Nicetius obiit plenus dierum, sanctitate egregius, actione sublimis, vita nobilis; de cujus miraculis quaedam in libro, quem de Vita ejus scripsimus memoravimus. In cujus transitu adveniente Felice episcopo, cellula tota contremuit, unde non ambigo aliquid ibidem fuisse angelicum, quod sic locus ille ipso transeunte tremuerit, quem episcopus abluens, atque dignis vestimentis involvens, sepulturae mandavit.
XXXVIII [Al. XXXII]. Ergo, ut ad historiam recurramus (0300D), mortuo apud Hispaniam Athanagildo rege, Leuva cum Leuvieldo fratre regnum accepit. Defuncto igitur Leuvane, Leuvieldus frater ejus totum regnum occupavit. Qui uxore mortua, Gunthsuentham (0301A)reginae Brunichildis matrem accepit, duos filios de prima uxore habens, quorum unus Sigiberti, alius Chilperici filiam desponsavit. Ille quoque inter eos regnum aequaliter divisit, interficiens omnes illos qui reges interimere consueverant, non relinquens ex eis mingentem ad parietem.
XXXIX [Al. XXXIII]. Defuncto igitur apud urbem Constantinopolitanam Justiniano imperatore, Justinus ambivit imperium, vir nimiae avaritiae deditus, contemptor pauperum, senatorum exspoliator: cui tanta fuit cupiditas, ut arcas juberet fieri ferreas, in quas numismatis aurei talenta congereret; quem etiam ferunt in haeresim Pelagianam dilapsum. Nam non post multum tempus exsensus effectos. Tiberium Caesarem sibi ascivit ad defensandas 180 provincias suas, hominem justum, eleemosynarium, aequum, discernentem, obtinentemque victorias: et, (0301B)quod omnibus supereminet bonis, etiam verissimum Christianum. Denique Sigibertus rex legatos ad Justinum imperatorem misit, pacem petens, id est Uvarinarium Francum, et Firminum Arvernum. Qui (0302A)euntes evectu navali, Constantinopolitanam sunt urbem ingressi, locutique cum imperatore, quae petierunt obtinuerunt. Ad sequentem tamen annum in Galliam sunt regressi. Posthaec autem Antiochia Aegypti, et Appamia Syriae, maximae civitates, a Persis captae sunt, et populus captivus abductus. Basilica tunc sancti Juliani Antiochensis martyris gravi incendio concremata est. Ad Justinum autem imperatorem Persae-Armeni cum magno serici intexti pondere venerunt, petentes amicitias ejus, atque narrantes se imperatori Persarum esse infensos. Venerant enim ad eos legati ejus, dicentes: Sollicitudo imperialis sciscitatur, si foedus initum cum eo custodiatis intactum. Respondentibus illis, omnia ab his pollicita illibata servari, dixerunt legati: In hoc apparebit vos ejus amicitias custodire, si ignem, ut ille veneratur, et vos veneremini. Respondente populo (0302B)nequaquam se haec facturum, ait episcopus qui coram erat: Quae est in igne deitas, ut venerari queat? quem Deus ad usus hominum procreavit, qui fomentis accenditur, aqua restinguitur, adhibitus urit, neglectus tepescit. Haec et his similia episcopo prosequente, legati furore succensi, actum conviciis fustibus caedunt. Cernens autem populus sacerdotem suum sanguine cruentatum, super legatos irruunt, manus injiciunt, interimuntque: et, sicut diximus, hujus imperatoris amicitias petierunt.
XL [Al. XXXIV]. Palladius autem Brittiani 181 quondam comitis ac Caesariae filius, comitatum in urbe Gaballitana, Sigiberto rege impertiente, promeruit, sed orta intentio inter ipsum et Parthenium episcopum, valde populum collidebat. Nam plerumque conviciis, ac diversis opprobriis, ac criminibus obruebat episcopum, pervadens res ecclesiae, (0302C)spoliansque homines ejus. Unde factum est ut, hac intentione crescente, cum ad praesentiam jam dicti principis properassent, et diversa sibi invicem objectarent, mollem episcopum, effeminatum Palladius vocitaret: Ubi sunt mariti tui, cum quibus stuprose (0303A)ac turpiter vivis? Sed haec in sacerdotem verba prolata, divina confestim ultio subsequens abolevit. Nam anno sequenti semotus a comitatu Palladius Arvernum regressus est: Romanus vero comitatum ambivit. Factum est autem, ut quadam die in urbe Arverna uterque conjungeretur, et altercantibus inter se pro hac actione comitatus, audivit Palladius se a Sigiberto rege debere interfici: sed falsa haec et maxime a Romano emissa deprehensa sunt. Tunc ille timore perterritus, ita in augustiam gravem redactus est, ut minaretur se propria dextera perimere; cumque a matre vel a cognato suo Firmino intente attenderetur, ne perficeret quod mente amara conceperat, per intervalla horarum elapsus a matris aspectu, ingressusque cubiculum, accepto spatio solitudinis, (0303B)evaginato gladio, cornuaque ensis pedibus calcans, acumen ad pectus erexit, impressusque desuper, gladius ab una ingressus mamilla in spatulam dorsi regressus est: erectusque iterum, similiter altera mamilla perfossus cecidit, et mortuus est: quod non sine diaboli opere perfectum scelus mirati sumus. Nam prima 182 eum plaga interlicere potuit, si non diabolus sustentaculum praebuissset, quo haec nefanda perageret. Currit mater exanimis, et supra filii corpusculum orbata collabitur, atque omnis familia voces planctus emittit. Verumtamen ad monasterium Chrononensem delatus sepulturae mandatur, sed non juxta Christianorum cadavera positus, sed nec Missarum solemnia meruit. Quod non ob aliam causam nisi ob injuriam episcopi, haec ei evenisse probatur.
(0303C)XLI [Al. XXXV]. Alboinus vero Langobardorum rex, qui Chlothosindam regis Chlothacharii filiam habebat, relicta regione sua, Italiam cum omni illa Langobardorum gente petiit. Nam commoto exercitu, cum uxoribus et liberis abiere, illuc commanere deliberantes. Quam regionem ingressi, maxime per septem annos pervagantes, spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, in suam redigunt potestatem. Mortua autem Chlothosinda uxore Alboini, aliam duxit conjugem, cujus patrem ante paucum tempus interfecerat. Qua de causa mulier in odio semper virum habens, locum opperiebatur in quo posset (0304A)injurias patris ulcisci. Unde factum est, ut unum ex famulis concupiscens, virum veneno necaret: quo defuncto, cum famulo abiit; sed apprehensi, pariter interfecti sunt. Langobardi deinceps alium super se regem statuunt.
XLII [Al. XXXVI]. Eunius quoque, cognomento Mummolus, a rege Guntchramno patriciatum promeruit: de cujus militiae origine, altius quaedam repetenda putavi. Hic etenim Peonio patre ortus, Antissiodorensis urbis incola fuit. Peonius vero hujus municipii comitatum regebat. Cumque ad renovandam actionem, munera regi per filium 183 transmisit, ille datis rebus paternis, comitatum patris ambivit, supplantavitque genitorem, quem sublevare debuerat. Ex hoc vero gradatim (0304B)proficiens, ad majus culmen evectus est. Igitur prorumpentibus Langobardis in Gallias, Amatus patricius, qui nuper Celsi successor exstiterat, contra eos abiit, commissoque bello terga vertit, ceciditque ibi. Tantamque tunc stragem Langobardi feruntur fecisse de Burgundionibus, ut non possit colligi numerus occisorum: oneratique praeda discesserunt iterum in Italiam. Quibus discedentibus, Eunius, qui et Mummolus, arcessitus a rege, patriciatus culmen meruit. Irruentibus iterum Langobardis in Gallias, et usque Mustias-Calmes accedentibus, quod adjacet civitati Ebredonensi, Mummolus exercitum movet, et cum Burgundionibus illuc proficiscitur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concidibus, per devia silvarum irruit super eos: multos (0304C)interfecit, nonnullos cepit, et regi direxit. Quos ille per loca dispersos custodire praecepit, paucis quodammodo per fugam elapsis, qui patriae nuntiarent.
XLIII [Al. XXXVII]. Fueruntque in hoc praelio Salonius et Sagittarius fratres atque episcopi, qui non cruce coelesti muniti, sed galea aut lorica saeculari armati, multos manibus propriis, quod pejus est, interfecisse referuntur. Haec prima Mummoli in certamine victoria fuit. Posthaec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, iterum prorumpunt in Gallias, et infra territorium Regense, id est apud Stablonem villam castra ponunt, discurrentes per (0305A)villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes, vel etiam cuncta vastantes. Quod cum Mummolus comperisset, exercitum movet, irruensque super eos, multa ex his millia interfecit, et usque 184 ad vesperam caedere non destitit, donec nox finem faceret. Ignaros enim repererat homines, et nihil de his quae accesserunt autumantes. Mane autem facto statuunt Saxones exercitum, praeparantes se ad bellum. Sed intercurrentibus nuntiis pacem fecerunt, datisque muneribus Mummolo, relicta universa regionis praeda cum captivis, discesserunt: jurantes prius quod ad subjectionem regum, solatiumque [ It. auxilium] Francorum redire deberent in Gallias. Igitur regressi Saxones in Italiam, assumptis secum uxoribus et parvulis, vel omni supellectile facultatis, (0305B)redire in Gallias destinantes, scilicet ut a Sigiberto rege collecti, in loco unde egressi fuerant, stabilirentur. Feceruntque ex se duos, ut aiunt, cuneos: et unus quidem per Niceam urbem, alius vero per Ebredunensem venit, illam revera tenentes viam, quam anno superiore tenuerant: conjunctique sunt in Avennico territorio. Erat enim tunc tempus messium, et locus ille maxime fructus terrae sub divo [ Ed. dio] habebat, nec quidquam ex his domi incolae recondiderant. Denique accedentes in areas, segetes inter se dividunt; colligentesque ac triturantes, frumenta comedebant, nihil ex his, eis qui laboraverant, relinquentes. Verum postquam expensis fructibus ad littus Rhodani amnis accesserunt, ut transacto torrente, regno se regis Sigiberti conferrent, (0305C)occurrit eis Mummolus, dicens: Non transibitis torrentem hunc. Ecce regiones domini mei regis depopulastis, collegistis segetes, pecora devastastis, tradidistis domus incendiis, oliveta ac vineta succidistis. Non ascendetis, nisi satisfaciatis prius his quos exiguos reliquistis. Alioquin non effugietis manus meas, nisi ponam gladium super vos, et ut uxores et parvulos vestros, et ulciscar injuriam domini mei Guntchramni regis. Tunc illi timentes valde, 185 dantes multa numismatis aurei millia pro redemptione sua transire permissi sunt: et sic Arvernis pervenerunt. Erat tunc vernum tempus, proferebant ibi regulas aeris incisas pro auro, quas quisque videns, non dubitabat aliud, nisi quod aurum probatum atque examinatum esset. Sic enim coloratum (0306A)ingenio nescio quo fuit: unde nonnulli hoc dolo seducti, aurum dantes et aes accipientes, pauperes facti sunt. Hi vero ad Sigibertum regem transeuntes, in locum unde prius egressi fuerant, stabiliti sunt.
XLIV [Al. XXXVII]. In regno autem Sigiberti regis, remoto ab honore Jovino rectore Provinciae, Albinus in loco ejus subrogatur. Magnam inter eos inimicitiam haec causa gessit. Igitur advenientibus ad cataplum Massiliensium navibus transmarinis, Vigilii archidiaconi homines septuaginta vasa, quae vulgo orcas vocant, olei liquaminisque furati sunt, nesciente domino. Negotiator autem cum cognovisset sibi rem furto ablatam fuisse, inquirere diligenter coepit, quo furtum in loco fuisset reconditum. Haec inquirens, audiit a quodam, quod homines Vigilii (0306B)archidiaconi perpetrassent. Perveniunt haec ad archidiaconem, qui inquirens et inveniens, nequaquam publicare, sed excusare suos coepit, dicens: Nunquam de domo mea egressus est, qui tale auderet admittere. Taliter, inquam, excusante archidiacono, negotiator ad Albinum pergit: causam exserit, et archidiaconem in crimine fraudis hujus mistum accusat. Die autem sancto Natalis dominici, episcopo in ecclesia adveniente, archidiaconus indutus alba adest, episcopum, 186 ut mos est, invitans ad altare debere procedere, ac solemnitatem diei sancti opportuno debere tempore celebrare. Nec mora, Albinus de sede exsiliens, apprehensum archidiaconem detrahit, pugnis calcibusque caedit, et custodia carcerali coarctat. Pro quo nunquam obtinere potuerunt, (0306C)nec episcopus, nec cives, nec ullus major natu, nec ipsa vox totius populi acclamantis, ut datis fidejussoribus, diem sanctum archidiacono liceat cum reliquis celebrare, atque accusatio ejus in posterum debere audiri: sed nec ob ipsa sacrosancta solemnia metum habuit, ut ministrum dominici altaris tali in die non auderet arripere. Quid plura? Quatuor millibus solidorum archidiaconem condemnavit: qui in praesentia regis Sigiberti veniens, quadrupla satisfactione, insequente Jovino, composuit.
XLV [Al. XXXIX]. Posthaec tres Langobardorum duces, id est Amo, Zaban, ac Rhodanus, Gallias irrupere. Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam usque Machovillam Avennici territorii, quam Mummolus munere meruerat regio, accessit: ibique (0307A)fixit tentoria. Zaban vero per Diensem descendens urbem, usque Valentiam venit, ibique castra posuit. Rhodanus autem Gratianopolitanam urbem aggressus est, ibique papiliones extendit. Et Amo quoque Arelatensem debellavit provinciam, cum urbibus quae circumsitae sunt. Et usque ipsum Lapideum campum, qui adjacet urbi Massiliensi accedens, tam de pecoribus, quam de hominibus denudavit: Aquensibus autem obsidionem paravit, de quibus viginti duabus libris argenti acceptis 187 abscessit. Sicque et Rhodanus ac Zaban in locis quibus accesserant, fecerunt. Quae cum Mummolo perlata fuissent, exercitum movit, et Rhodano, qui Gratianopolitanam urbem debellabat, occurrit. Sed cum Iseram fluvium exercitus laboriose transiret, nutu Dei ani mal amnem (0307B)ingreditur, vadum ostendit: et sic populus in ulteriorem ripam egreditur. Quod videntes Langobardi, nec morati, evaginatis gladiis hos appetunt, commissoque bello, in tantum caesi sunt, ut Rhodanus sauciatus lancea ad montium excelsa confugeret. Exinde cum quingentis viris qui ei remanserant, per devia silvarum prorumpens, ad Zabanem pervenit, qui tunc urbem Valentiam obsidebat: narravitque ei omnia quae acta fuerant. Tunc datis pariter cunctis in praedam, ad Ebredunensem urbem regressi sunt: ibique eis cum innumero exercitu Mummolus in faciem venit, commissoque praelio, Langobardorum phalangae usque ad internecionem caesae, cum paucis duces in Italiam sunt regressi. Cumque usque Sigusium urbem perlati fuissent, et eos incolae loci dure susciperent, praesertim cum Sisinnius magister (0307C)militum a parte imperatoris in hac urbe resideret: simulatus Mummoli puer in conspectu Zabanis, Sisinnio litteras protulit, salutemque ex nomine Mummoli dedit, dicens: En ipsum in proximo. Quod audiens Zaban, cursu veloci ab urbe ipsa digressus praeteriit. His auditis Amo, collecta omni praeda in itinere, proficiscitur: sed resistentibus nivibus, relicta praeda, vix cum paucis erumpere potuit. Exterriti enim erant virtute Mummoli.
XLVI [Al. XL]. Multa enim Mummolus bella gessit, (0308A)in quibus victor exstitit. Nam post mortem Chariberti, cum Chilpericus Turonis ac Pictavis pervasisset, quae Sigiberto rogi per pactum in partem venerant, conjunctus rex 188 ipse cum Guntachramno fratre suo, Mummolum eligunt, qui has urbes ad eorum [Al. verum] dominum revocare deberet. Qui Turonis veniens, fugato exinde Chlodovecho Chilperici filio, exactis a populo ad partem regis Sigiberti sacramentis, Pictavos accessit. Sed Basilius ac Sigharius Pictavi cives, collecta multitudine, resistere voluerunt: quos de diversis partibus circumdatos oppressit, obruit, interemit; et sic Pictavos accedens, sacramenta exegit. Haec interim de Mummolo dicta sufficiant: reliqua in posterum sunt dirigenda.
(0308B)XLVII [Al. XLI]. De Andarchii vero interitu locuturus, prius genus ordiri placet, et patriam. Hic igitur, ut asserunt, Felicis senatoris servus fuit, qui ad obsequium domini deputatus, ad studia litterarum cum eo positus, bene institutus emicuit. Nam de operibus Virgilii, legis Theodosianae libris, arteque calculi adplene eruditus est. Hac igitur scientia tumens, despicere dominos coepit: et se patrocinio Lupi ducis, cum ad urbem Massiliensem ex jussu regis Sigiberti accederet, commendavit. De qua regressus, hunc secum abire praecepit, insinuavitque eum diligenter Sigiberto regi, atque ad serviendum tradidit: quem ille per loca diversa dirigens, locum praebuit militandi. Ex hoc quasi Honoratus habitus, Arvernum venit: ibique cum Urso cive urbis ejus (0308C)amicitias illigat. Interim, ut erat acris ingenii, filiam ejus desponsare desiderans, loricam, ut ferunt, in libellari quo chartae abdi solitae sunt, recondit, dicens mulieri, conjugi utique Ursi: quia multitudinem aureorum meorum amplius quam sexdecim millia in hoc libellari reconditam tibi commendo, quod tuum esse poterit, si mihi filiam tuam praestiteris desponsari. Sed . . . . . Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames? (Virg. Aeneid. lib. III.)
189 Promisit mulier haec simpliciter credens, (0309A)absente viro, huic desponsari puellam. At ille regressus ad regem, praeceptionem ad judicem loci ehxibuit, ut puellam hanc suo matrimonio sociaret, dicens: Quia dedi arrham in desponsatione ejus. Negavit autem vir ille, dicens: Quia neque te novi unde sis, neque aliquid de rebus tuis habeo. Qua intentione pullulante, ac vehementius increscente, Andarchius expetiit Ursum regis praesentia arcessiri. Cumque venisset apud villam Brennacum, requirit hominem alium, Ursum nomine, quem ad altarium clam adductum jurare fecit, ac dicere: Per hunc locum sanctum et reliquias martyrum beatorum, quia si filiam meam tibi in matrimonio non tradidero, sexdecim millia solidorum tibi satisfacere non morabor. Stabant enim testes in sacrario, auscultantes occulte (0309B)verba loquentis, sed personam quae loqueretur penitus non videntes. Tunc Andarchius demulsit verbis lenibus Ursum, fecitque eum sine regis praesentia reverti ad partiam. Factoque ex hoc juramento, breve sacramentorum regi illo protulit discedente, dicens: Haec et haec mihi Ursus scripsit; et ideo gloriae vestrae praeceptionem deposco. ut filiam suam mihi tradat in matrimonio. Alioquin mihi liceat res ejus possidere, donec sexdecim millibus solidorum acceptis, me ab hac causa removeam. Tunc adeptis praeceptionibus, Arvernum rediit: ostendit judici jussionem regis. Ursus autem se in Vellavum territorium contulit. Cumque res ejus huic consignarentur, et hic in Vellavum accessit. Ingressusque unam Ursi domum, coenam sibi praecepit praeparari, atque (0309C)aquas quibus ablueretur calefieri jubet. Sed cum servi domus minime rudi domino parerent, alios fustibus, alios virgis caedit, nonnullis capita percutiens sanguinem elicuit. Turbata ergo familia, praeparatur 190 coena, abluitur hic aquis calidis, inebriatur vino, et se collocat super stratum. Erant autem cum eo septem pueri tantum. Cumque non minus somno quam vino sepulti altius obdormissent, Ursus congregata familia, ostia domus, quae erat ex ligneis fabricata tabulis, claudit: acceptisque clavibus, metas annonae quae aderant, elidit; ac circa domum et supra domum aggregatis his acervis annonae, quae tunc in manipulis erat, ita ut operta ex his domus cerneretur omnino. Tunc immisso per partes diversas igne, cum jam super hos infelices materia aedificii (0310A)exusta dirueret, excitantur, emittunt voces: sed non fuit qui exaudiret, donec tota domo adusta ipsos pariter ignis absorberet. Ursus vero metuens, basilicam sancti Juliani expetiit, datisque regi muneribus, res suas in solidum recepit.
XLVIII [Al. XLII].Chlodovechus vero Chilperici filius, de Turonico ejectus, Burdegalam abiit. Denique cum apud Burdegalensem civitatem nullo prorsus inquietante resideret, Sigulfus quidam a parte Sigiberti se super eum objecit: quem fugientem cum tubis et buccinis, quasi labentem cervum fugans, insequebatur, qui vix ad patrem regrediendi liberum habuit aditum. Tamen per Andegavis regressus, ad eum rediit. Cum autem intentio inter Guntchramnum et Sigibertum reges verteretur, Guntchramnus (0310B)rex apud Parisios omnes episcopos regni sui congregat, ut inter utrosque quid veritas haberet, edicerent. Sed ut bellum civile in majore pernicitate cresceret, eos audire peccatis facientibus distulerunt. Chilpericus autem rex in ira commotus, per Theodobertum filium suum seniorem, qui a Sigiberto aliquando apprehensus sacramentum dederat ut ei fidelis esset, civitates ejus pervadit, id est Turonis et Pictavis, et reliquas citra Ligerim sitas. Qui Pictavis veniens, contra Gundobaldum 191 ducem pugnavit. Terga autem vertente exercitu partis Gundobaldi, magnam ibi stragem de populo illo fecit; sed et de Turonica regione maximam partem incendit, et nisi ad tempus manus dedissent, totam continuo debellasset. Commoto autem exercitu, Lemovicinum, (0310C)Cadurcinum, vel reliquas illorum provincias pervadit, vastat, evertit; ecclesias incendit, ministeria detrahit, clericos interficit, monasteria virorum dejicit, puellarum deludit, et cuncta devastat: fuitque illo in tempore pejor in ecclesiis gemitus, quam tempore persecutionis Diocletiani.
XLIX [Al. XLIII]. Et adhuc obstupescimus et admiramur, cur tantae super eos plagae irruerant: sed recurramus ad illud quod parentes eorum egerunt, et isti perpetrant. Illi post pradicationem sacerdotum, de fanis ad ecclesias sunt conversi; isti quotidie de ecclesiis praedas detrahunt. Illi sacerdotes Domini ex toto corde venerati sunt, et audierunt; isti non solum non audiunt, sed etiam persequuntur. Illi monasteria et ecclesias ditaverunt; isti eas diruunt ac subvertunt. (0311A)Quid de Latta monasterio referam, in quo beati Martini habentur reliquiae? Cum ad eum unus cuneus hostium adventaret, et fluvium, qui propinquus est, transire disponeret ut monasterium exspoliaret, clamaverunt monachi, dicentes: Nolite, o barbari, nolite huc transire: beati enim Martini istud est monasterium. Haec audientes, eorum multi compuncti a Dei timore regressi sunt. Viginti tamen ex ipsis, qui non metuebant Deum, neque beatum confessorem honorabant, ascendentes navem illuc transgrediuntur, et inimico stimulante, monachos caedunt, monasterium evertunt, resque diripiunt, de quibus 192 facientes sarcinas, navi imponunt. Ingressique fluvium, protinus vibrante carina huc illucque feruntur. Cumque amisso solatio remorum, hastilibus (0311B)lancearum in fundum alvei defixis remeare conarentur, navis sub pedibus eorum dehiscit, et uniuscujusque ferrum, quod contra se tenebat, pectori defigitur, transverberatique cuncti a propriis jaculis interimuntur. Unus tantum ex ipsis, qui eos increpabat, ne ista committerent, remansit illaesus. Quod si hoc quis fortuitu evenisse judicat, cernat unum insontem plurimis evasisse de noxiis. Quibus interfectis, monachi ipsos et res suas ex alveo detrahentes, illos sepelientes, res suas domui restituunt.
L [Al. XLIX]. Dum haec agerentur, Sigibertus rex gentes illas, quae ultra Rhenum habentur, commovet, et bellum civile ordiens, contra fratrem suum Chilpericum ire destinat. Quod audiens Chilpericus, ad fratrem suum Guntchramnum legatos mittit. Qui (0311C)conjuncti pariter foedus ineunt, ut nullus fratrem suum perire sineret. Sed cum Sigibertus gentes illas adducens venisset, et Chilpericus de alia parte cum suo exercitu resideret, nec haberet rex Sigibertus super fratrem suum iturus, ubi Sequanam fluvium transmearet, fratri suo Guntchramno mandatum mittit, dicens: Nisi me permiseris per tuam sortem hunc fluvium transire, cum omni exercitu meo super te pergam. Quod ille timens, foedus cum eodem iniit, eumque transire permisit. Denique sentiens Chilpericus, quod Guntchramnus, scilicet relicto eo ad Sigibertum transisset, castra movit, et usque Avallocium Carnotensem vicum abiit. Quem Sigibertus insecutus, campum sibi praeparari petiit. Ille vero (0312A)timens, ne colliso 193 utroque exercitu, etiam regnum eorum corrueret, pacem petiit, civitatesque ejus, quas Theodobertus male pervaserat, reddidit; deprecans, ut nullo casu culparentur earum habitatores, quos ille injuste igni ferroque opprimens acquisierat. Vicos quoque, qui circa Parisios erant, maxime tunc flamma consumpsit; et tam domus quam res reliquae ab hoste direptae sunt. ut etiam et captivi ducerentur. Obtestabatur enim rex, ne haec fierent: sed furorem gentium, quae de ulteriore Rheni amnis parte venerant, superare non poterat; sed omnia patienter ferebat, donec redire posset ad patriam. Tunc ex gentilibus illis contra eum quidam murmuraverunt, cur se a certamine subtraxisset. Sed ille, ut erat intrepidus, ascenso equo, ad eos (0312B)dirigit, eosque verbis lenibus demulsit, multos ex eis postea lapidibus obrui praecipiens. Sed nec hoc sine beati Martini fuisse virtute ambigitur, ut hi sine bello pacificarentur. Nam in ipsa die qua hi pacem fecerunt, tres paralytici ad beati basilicam sunt directi,, quod in sequentibus libris, Domino juvante, disserimus.
LI [Al. XLV]. Dolorem enim ingerit animo ista civilia bella referre. Nam post annum iterum Chilpericus ad Guntchramnum fratrem suum legatos mittit, dicens: Veniat frater mecum [Al. meus], et videamus nos, et pacificati persequamur Sigibertum inimicum nostrum. Quod cum fuisset factum, seque vidissent, ac muneribus honorassent, commoto Chilpericus exercitu usque Rhemis accessit, cuncta incendens (0312C)atque debellans. Quod audiens Sigibertus, iterum convocatis gentibus illis, quarum supra memoriam fecimus, Parisios venit, et contra fratrem suum ire disponit, mittens nuntios Dunensibus et Turonicis, ut contra Theodobertum ire deberent. Quod illi dissimulantes, rex Godegiselum et Guntchramnum 194 duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, adversus eum pergunt. At ille derelictus a suis, cum paucis remansit: sed tamen ad bellum exire non dubitat. Ineuntes autem praelium, Theodobertus evictus in campo prosternitur, et ab hostibus exanime corpus, quod dici dolor est, spoliatur. Tunc ab Arnulfo quodam collectus, ablustusque, ac dignis vestibus est indutus, et ad Ecolismensem (0313A)lismensem civitatem sepultus. Chilpericus vero cognoscens quod iterum se Guntchramnus cum Sigiberto pacificasset, se infra Tornacenses muros cum uxore et filiis suis communivit.
LII [Al. XLVI]. In eo anno fulgor per coelum discurrisse visus est, sicut quondam ante mortem Chlothacharii factum vidimus. Sigibertus vero obtentis civitatibus illis, quae citra Parisios sunt positae, usque Rothomagensem urbem accessit, volens easdem urbes hostibus cedere. Quod ne faceret, a suis prohibitus est. Regressus inde, Parisios est ingressus: ibique ad eum Brunichildis cum filiis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum aspexerant seniorem, ad Sigibertum legationem mittunt, ut ad eos veniens, derelicto Chilperico, super seipsum (0313B)regem stabilirent. Ille vero haec audiens, misit qui fratrem suum in supra memorata civitate obsiderent, ipse illuc properare deliberans. Cui sanctus Germanus episcopus dixit: Si abieris, et fratrem tuum interficere nolueris, vivus et victor redibis: sin autem aliud cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per Salomonem dixit: Foveam quam fratri tuo parabis, in eam corrues (Prov. XXVI, 27). Quod ille, peccatis facientibus, audire neglexit. Veniente autem illo ad villam, cui nomen est Victoriacum, collectus est ad eum omnis exercitus, impositumque super clypeo sibi regem statuunt. Tunc duo pueri cum cultris validis, quos vulgo scramasaxos 195 vocant, infectis veneno, maleficati a Fredegunde regina cum aliam causam se gerere simularent, utraque (0313C)ei latera feriunt. At ille vociferans, atque corruens, non post multo spatio emisit spiritum: ibique et Charegisilus cubicularius ejus corruit; ibi et Sigila, qui quondam ex Gotthia venerat, multum laceratus est, et postea ab Chilperico rege comprehensus, incensis cum cauteriis candentibus omnibus juncturis, ac membratim separatus, crudeliter vitam finivit. Fuit autem Charegisilus ille tam levis opere, quam gravis cupiditate; de minimis consurgens, (0314A)magnus per adulationes cum rege effectus est; competitor rerum alienarum, testamentorumque effractor; cui talis fuit vitae exitus, ut non mereretur voluntatem propriam morte imminente complere, qui aliorum voluntates saepe destruxerat. Chilpericus autem in ancipiti casu defixus, in dubium habebat, an evaderet, an periret, donec ad eum missi veniunt de fratris obitu nuntiantes. Tunc egressus a Tornaco cum uxore et filiis, cum vestitum apud Lambros vicum sepelivit. Unde postea Suessionas in basilica sancti Medardi, quam ipse aedificaverat, translatus, secus Chlothacharium patrem suum sepultus est. Obiit autem quarto decimo regni sui anno, aetate quadragenaria. 196 A transitu ergo Theudeberti senioris usque ad exitum Sigiberti, supputantur (0314B)anni viginti novem. Inter exitum vero Sigiberti et nepotis sui Theodoberti, fuere dies decem et octo. Mortuo autem Sigiberto, regnavit Childebertus filius ejus pro eo.
A principio usque ad diluvium, anni bis mille ducenti quadraginta duo. A diluvio autem usque ad Abraham, anni nongenti quadraginta duo. Ab Abraham vero usque ad egressum filiorum Israel ex Aegypto, anni quadringenti sexaginta duo. Ab egressu filiorum Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi Salomonis, anni quadringenti octoginta. Ab aedificatione ergo templi usque ad desolationem ejus, et transmigrationem in Babyloniam, anni trecenti nonaginta. A transmigratione igitur usque ad pasionem Domini, anni sexcenti sexaginta (0314C)octo. A passione Domini usque ad transitum sancti Martini, anni quadringenti et duodecim. A transitu sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis, anni centum duodecim. A transitu Chlodovechi regis usque ad transitum Theudeberti, anni triginta septem. A transitu Theudeberti usque ad exitum Sigiberti, anni viginti novem. Qui sunt simul anni quinquies mille septingenti septuaginta quatuor.
LIBER QUINTUS. 197-198 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUINTI. (0313) (0313D)I. De Childeberti junioris regno, et de matre ejus. II. Quod Merovechus Brunichildem accepit uxorem. III. Bellum contra Chilpericum, et de malitia Rauchingi. IV. Quod Roccolenus Turonis venit. (0314D) V. De episcopis Lingonicis, et Namnetico. VI. De Leonaste archidiacono Biturigo. VII. De Senoch reclauso. VIII. De sancto Germano Parisiorum episcopo. (0315) IX. De Caluppane reclauso. X. De Patroclo reclauso. XI. De Judaeis conversis per Avitum episcopum. XII. De Brachione abbate. XIII. Quod Mummolus Lemovicas vastavit. XIV. Quod Merovechus tonsoratus ab basilicam sancti Martini confugit. XV. Bellum inter Saxones et Suevos. XVI. De interitu Macliavi. XVII. Quod Guntchramnus rex filios Magnacharii interfecit, suosque perdidit; et de dubietate Paschae. XVIII. De ecclesia Cainonensi; et quod Guntchramnus rex cum Childeberto conjunctus est. XIX. De Praetextato episcopo; et interitu Merovechi. XX. De eleemosynis Tiberii. XXI. De Salonio et Sagittario episcopis. XXII. De Winnoco Brittone. XXIII. De obitu Samsonis filii Chilperici. XXIV. De prodigiis ostensis. XXV. Quod Guntchramnus Boso filias suas de basilica sancti Martini abstulit, et Chilpericus Pictavis invasit. XXVI. De interitu Daconis et Dracoleni (Cod. Corb., Dacoleni et Dratgleni ducis). XXVII. Quod exercitus in Britannias abiit. XXVIII. De ejectione Salonii et Sagittarii. (0316) XXIX. De descriptionibus a Chilperico impositis. XXX. De vastatione Britannorum XXXI. De imperio Tiberii. XXXII. De insidiis Britannorum. XXXIII. De Basilica sancti Dionysii injuriata per mulierem. XXXIV. De prodigiis. XXXV. De dysenteriae morbo et filiis Chilperici mortuis. XXXVI. De Austrechilde regina. XXVII. De Heraclio episcopo, et Nantino comite. XXXVIII. De Martino Galliciensi episcopo. XXXIX. De persecutione Christianorum in Hispaniis. XL. De interitu Chlodovechi. XLI. De Elafio et Eunio episcopis. XLII. De legatis Galliciensibus, ac prodigiis. XLIII. De Maurilione Cadurcorum episcopo. XLIV. De altercatione cum haeretico. XLV. De his quae Chilpericus scripsit. XLVI. De obitu Agroeculae episcopi. XLVII. De obitu Dalmatii episcopi. XLVIII. De comitatu Eunomii. XLIX. De malitia Leudastis. L. De insidiis quas nobis fecit, et qualiter ipse humiliatus est. LI. Quae beatus Salvius de Chilperico praedixit. Prologus. (0315A)199 Taedet me bellorum civilium diversitates quae Francorum gentem et regnum valde proterunt, memorare: in quo, quod pejus est, tempus illud, quod Dominus de dolorum praedixit initio, jam videmus. Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum (Matth. X, 21). Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui ut divisi, statim ab inimicis sunt interempti. Quoties et ipsa Urbs urbium, et totius mundi caput, iniens bella civilia, ruit! quo cessante, rursum quasi ex humo surrexit. Utinam et vos, o reges, in his praeliis, in quibus parentes vestri desudaverunt, exerceremini, ut gentes vestra pace conterritae, vestris viribus premerentur. Recordamini quid caput victoriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui (0315B)adversos reges interfecit, noxias gentes elisit, patrias gentes subjugavit: quarum regnum vobis 200 integrum illaesumque reliquit. Et cum hoc faceret, neque aurum, neque argentum, sicut nunc est in thesauris vestris, habebat. Quid agitis? quid quaeritis? quid non abundatis? In domibus deliciae supercrescunt; in promptuariis vinum, triticum, oleumque redundat; in thesauris aurum atque argentum coacervatur. Unum vobis deest, quod pacem non habentes, Dei gratia indigetis. Cur unus tollit alteri suum? cur alter concupiscit alienum? Cavete illud, quaeso, Apostoli: Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V, 15). (0316A)Scrutamini diligenter veterum scripta, et videbitis quid civilia bella parturiant. Requirite quid de Carthaginensibus scribat Orosius: qui cum post septingentos annos subversam dicat civitatem et regionem eorum, addidit: « Quae res eam tandiu servavit? concordia. Quae res eam post tanta destruxit tempora? discordia. » Cavete discordiam, cavete bella civilia, quae vos populumque 201 vestrum expugnant. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester ceciderit, vos sine solatio relicti, atque a gentibus adversis oppressi protinus corruatis? Si te, o rex, bellum civile delectat, illud quod Apostolus (Gal. V, 17) in hominem agi meminit, exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem, et vitia virtutibus cedant, et tu liber capiti tuo, id est Christo, (0316B)servias, qui quondam radici malorum servieras compeditus. I. Igitur interempto Sigiberto rege apud Victoriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisios residebat. Quod factum cum ad eam perlatum fuisset, et conturbata dolore ac luctu, quid ageret ignoraret, Gundobaldus dux apprehensum Childebertum filium ejus parvulum furtim abstulit, ereptumque ab imminenti morte, collectisque gentibus super quas pater ejus regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno jam peracto: qui die dominici Natalis regnare coepit. Anno igitur primo regni ejus, Chilpericus rex Parisios venit, apprehensamque Brunichildem apud (0317A)Rothomagensem civitatem in exsilium trusit, thesaurosque ejus quos Parisios detulerat, abstulit: filias vero ejus Meldis urbe teneri praecepit. Tunc Roccolenus cum Cenomannicis Turonis venit, et praedas egit, et multa scelera fecit: quod in sequenti qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quae gessit, percussus interiit, memorabimus. II. Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pictavis dirigit. At ille relicta ordinatione patris, Turonis venit, ibique et dies sanctos Paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus ejus vastavit. Ipse vero simulans ad matrem suam ire velle, Rothomagum petiit, et ibi Brunichildi reginae conjungitur, eamque sibi in matrimonio sociavit. Haec 202 audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas (0317B)legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus, dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At illi cum haec cognovissent, quod eosdem separare decerneret, ad basilicam sancti Martini, quae super muros civitatis ligneis tabulis fabricata est, confugium faciunt. Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur, et illi dolose eum putantes facere, non crederent, juravit eis dicens: Si, inquit, voluntas Dei fuerit, ipse hos separare non conaretur. Haec illi sacramenta audientes, de basilica egressi sunt, exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis. Post dies vero paucos, adsumpto secum rex Merovecho, Suessionas rediit. III. Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania, Suessionas urbem aggrediuntur, (0317C)fugataque ex ea Fredegunde regina, atque Chlodovecho filio Chilperici, volebant sibi subdere civitatem. Quod ut Chilpericus rex comperit, cum exercitu illuc direxit, mittens nuntios ne sibi injuriam facerent, et excidium de utroque eveniret exercitu. Illi autem haec negligentes, praeparantur ad bellum: commissoque praelio invaluit pars Chilperici, atque fugavit partem sibi adversam, multos ex ea strenuos atque utiles viros prosternens, fugatisque reliquis Suessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter conjugationem Brunichildis, suspectum habere coepit Merovechum filium suum, dicens, hoc praelium ejus nequitia surrexisse: spoliatumque ab armis, datis custodibus libere custodiri praecepit, tractans quid de eo in posterum ordinaret. Godinus (0318A)autem, qui a sorte Sigiberti se ad Chilpericum transtulerat, et multis ab eo muneribus locupletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur: villas vero quas ei rex a fisco 203 in territorio Suessionico indulserat, abstulit, et basilicae contulit beati Medardi. Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cujus conjugem Rauchingus accepit, vir omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus; qui se ita cum subjectis agebat, ut non cognosceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae in suos desaeviens, nefanda mala gerebat. Nam si ante eum, ut assolet, convivio urentem puer cereum tenuisset, nudari ejus tibias faciebat, atque tandiu in (0318B)his cereum comprimi, donec lumine privaretur; iterum cum illuminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentis exurerentur. Quod si vocem emittere, aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus illico gladius imminebat; fiebatque ut hoc flente, iste magna laetitia exsultaret. Aiebant enim quidam, eo tempore duos de famulis ejus, ut saepe contingit, mutuo se amore dilexisse, virum scilicet et puellam. Cumque haec dilectio per duorum annorum aut eo amplius spatia traheretur, conjuncti pariter ecclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus comperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat sibi protinus reddi suos famulos excusatos. Tunc sacerdos ait ad eum: Nosti enim quae veneratio debeat impendi ecclesiis Dei. Non enim (0318C)poteris eos accipere, nisi ut fidem facias de permanente eorum conjunctione; similiter et ut de omni poena corporali liberi maneant, repromittas. At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem conversus ad sacerdotem, posuit manus suas super altari cum juramento, dicens: Quia nunquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac conjunctione permaneant: quia quanquam mihi molestum fuerit, quod absque mei consilii conniventia talia 204 sint gesta, illud tamen libens amplector, quod nec hic ancillam alterius, neque haec extranei servum acceperit. Credidit sacerdos ille simpliciter promissioni hominis callidi, reddiditque homines excusatos. Quibus ille acceptis, et gratias agens, abscessit ad domum suam; et statim jussit elidi arborem, (0319A)truncatamque columnam ejus per capita cuneo scissam praecepit excavari, effossaque in altitudine trium aut quatuor pedum humo, deponi vas jubet in foveam. Ibique puellam ut mortuam componens, puerum desuper jactari praecepit: positoque opertorio, fossam humo replevit, sepelivitque eos viventes, dicens: Quia non frustravi juramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum. Quae cum sacerdoti nuntiata fuissent, illuc cucurrit velociter, et increpans hominem, vix obtinuit ut detegerentur. Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero reperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam aliam habens potius utilitatem, nisi in cachinnis ac dolis, omnibusque perversis rebus. Unde non immerito taliter excessit a vita, qui (0319B)talia gessit cum frueretur hac vita, quod in pasterum digesturi sumus (lib. IX, cap. 9). Siggo quoque referendarius, qui annulum regis Sigiberti tenuerat et ab Chilperico rege provocatus erat, ut servitium quod tempore fratris sui habuerat, obtineret, ad Childebertum regem Sigiberti filium relicto Chilperico transivit, resque ejus quas in Suessionico habuerat, Ansoaldus obtinuit. Multi autem et alii de his qui se de regno Sigiberti ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis non post multo temporis spatio obiit: sed ille aliam rursus accepit. IV. His diebus Roccolenus ab Chilperico missus, Turonis advenit cum magna jactantia, et ultra Ligerim castra ponens, nuntios ad nos direxit, ut scilicet Guntchramnum, qui 205 tunc de morte Theodoberti (0319C)impetebatur, a basilica sancta deberemus extrahere. Quod si non faceremus, et civitatem, et omnia suburbana ejus juberet incendio concremari. Quo audito mittimus ad eum legationem, dicentes: Haec ab antiquo facta non fuisse, quae hic fieri deposcebat; sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta violaretur. Quod si fieret, nec sibi fore prosperum, nec regi qui haec jussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antistitis, cujus virtus hesterna die paralyticam direxisset. Nihil ex his ille formidans, cum in domo ecclesiae ultra Ligerim resideret, domum ipsam, quae clavis affixa erat, disfixit. Ipsos (0320A)quoque clavos Cenomannici, qui tunc cum eodem advenerant, impletis follibus portant, annonas evertunt, et cuncta devastant. Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens: Nisi hodie projeceritis Guntchramnum ducem de basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem atteram, ut dignus fiat aratro locus ille. Interim advenit dies sanctus Epiphaniae, et hic magis ac magis torqueri coepit. Tunc accepto a suis consilio, amne transacto, ad civitatem accedit. Denique cum psallentes de ecclesia egressi ad sanctam basilicam properarent, hic post crucem praecedentibus signis, equo superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introiit, mox furor minantis intepuit: regressusque ab ecclesia, (0320B)nihil cibi ea die accipere potuit. Exinde cum valde anhelus esset, Pictavis abiit. Erant enim dies sanctae Quadragesimae, in qua fetus cuniculorum saepe comedit. Dispositis vero actionibus, quibus in kalendis Martiis cives Pictavos vel affligeret, vel damnaret, 206 pridie animam reddidit: et sic superbia, tumorque quievit. V. Eo tempore Felix Namneticae urbis episcopus, litteras mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopatus, episcopum interfecisset. Sed ut haec scriberet, villam ecclesiae concupivit. Quam cum dare nollem, evomuit in me, ut dixi, plenus furore, opprobria mille. Cui aliquando ego respondi: « Memento dicti prophetici: Vae his qui jungunt (0320C)domum ad domum, et agrum ad agrum copulant. Nunquid soli inhabitabunt terram (Isai. V, 8)? O si te habuisset Massilia sacerdotem! nunquam naves oleum, aut reliquas species detulissent, nisi tantum chartam, quo majorem opportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes. Sed paupertas chartae finem imponit verbositati. » Immensae enim erat cupiditatis atque jactantiae. Sed ego ista postponens, ne illi similis appaream, illud explicabo qualiter germanus meus ab hac luce migraverit, et quam velocem in percussorem ejus Dominus praestiterit ultionem. Consenescente beato Tetrico ecclesiae Lingonicae sacerdote, (0321A)cum Lampadium diaconum, quem creditorem habuit, dejecisset, et frater meus, dum pauperibus, quos ille male spoliaverat, opitulari cupiens, consensisset in ejus humiliationem, odium ex hoc incurrit. Interea beatus Tetricus a sanguine sauciatur: cui cum nulla medicorum fomenta valerent, conturbati elerici, et a pastore ut pote destituti, Mondericum expetunt: qui a rege indultus, ac tonsuratus, episcopus ordinatur, sub ea quidem specie, ut dum beatus Tetricus viveret, hic Ternodorense castrum ut archipresbyter regeret, atque in eo commoraretur; migrante 207 vero decessore, iste succederet. In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit. Asserebatur enim contra eum, quod ipse Sigiberto regi, adversus fratrem suum. Guntchramnum venienti, (0321B)alimenta et munera praebuisset. Igitur extractus a castro, in exsilium super ripam Rhodani in turri quadam arcta atque detecta retruditur: in qua per duos fere annos cum grandi cruciatu commoratur. Obtinente beato Nicetio episcopo, Lugdunum regreditur, habitavitque cum eo per duos menses. Sed cum obtinere non posset a rege, ut in locum unde dejectus fuerat, restitueretur, nocte per fugam lapsus ad Sigibertum regem transiit, et apud Arisitensem vicum episcopus instituitur, habens sub se plus minus dioeceses quindecim, quas primum Gotthi quidam tenuerant, nunc vero Dalmatius Ruthenensis episcopus vindicabat. Quo abeunte iterum Lingonici Silvestrum popinquum, vel [ I. et] nostrum, vel beati Tetrici, episcopum expetunt. Sed tamen ut eum (0321C)peterent, fratris mei hoc instinctu fecerunt. Interea transeunte beato Tetrico, hic tonso capite presbyter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae: qui vero ut benedictionem episcopalem Lugduni accipiat, iter parat. Quae dum aguntur, ipse quia jam diu epilepticus erat, ab hoc morbo correptus, asperius extra sensum factus, et per dies duos assidue dans mugitum, tertia die spiritum exhalavit. Quibus peractis, Lampadius, ut superius diximus, ab honore et facultate privatus, in odium [ Ed. odio] Petri diaconi (0322A)cum filio Silvestri conjungitur, machinans atque confirmans patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interfectum. At ille aetate juvenis, sensu levis, contra cum 208 commovetur, ipsum impetens publice parricidam. Porro ille haec audiens, facto placito in praesentia sancti Nicetii episcopi, avunculi matris meae, Lugdunum dirigitur; et ibi Siagrio episcopo coram astante, et aliis sacerdotibus multis, cum saecularium principibus, se sacramento exuit, nunquam se in mortem Silvestri mistum fuisse. Post duos vero annos instigatus iterum a Lampadio filius Silvestri, assecutus in via Petrum diaconum, lancea sauciatum interfecit. Quod cum factum fuisset, de eo loco elevatus, et ad Divionense delatus castrum, secus sanctum Gregorium proavum nostrum sepelitur. (0322B)Iste vero homicida fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus suis fisco regis Guntchramni dimissis. Cumque per diversa vagaretur pro commisso scelere, nec ei esset locus firmus ad commorandum; tandem, ut credo, contra eum sanguine insonte ad divinam potentiam proclamante, in quodam loco dum iter ageret, innocentem hominem evaginato gladio interemit. Cujus parentes condolentes propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frusta concidunt, membratimque dispergunt. Talem justo judicio Dei exitum miser accepit, ut qui propinquum innocentem interemerat, ipse nocens diutius non maneret: nam tertio haec ei evenerunt anno. Denique post transitum Silvestri, Lingonici iterum episcopum flagitantes, Pappolum, (0322C)qui quondam archidiaconus Augustodunensis fuerat, accipiunt: qui multa, ut asserunt multi, egit iniqua, quae a nobis praetermittuntur, ne detractores fratrum esse videamur: tamen qualem is habuerit exitum, non omittam. Anno octavo 209 episcopatus sui, dum dioeceses ac villas Ecclesiae circumiret, quadam nocte dormienti apparuit illi beatus Tetricus vultu minaci; cui ita dicit: Quid tu, inquit, hic, Pappole? Ut quid sedem meam polluis? ut quid ecclesiam pervadis? ut quid oves mihi creditas sic dispergis? (0323A)Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione. Et haec dicens, virgam quam habebat in manu, pectori ejus cum ictu valido impulit. In quo ille evigilans, dum cogitat quid hoc esset, fixa in loco illo defigitur, ac dolore maximo cruciatur. In hoc igitur angore manens, abhorret cibum potumque, et mortem jam sibi proximam praestolatur. Quid plura? Tertia die cum sanguinem ore projiceret, exspiravit; exinde elatus Lingonas, est sepultus. In cujus locum Mummolus abbas, quem Bonum cognomento vocant, episcopus substituitur: quem multi magnis laudibus prosequuntur: dicentes eum esse castum, sobrium, moderatum, ac in omni bonitate promptissimum, amantem justitiam, charitatem omni intentione diligentem. Qui accepto episcopatu, (0323B)cognoscens quod Lampadius multum de rebus fraudasset ecclesiae, ac de spoliis pauperum, agros, vineasque, vel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a praesentia sua jussit abigi. Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus propriis victum quaerit. Haec de his sufficiant. VI. Anno vero quo supra, id est quo mortuo Sigiberto Childebertus filius ejus regnare coepit, multae virtutes ad sepulcrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsius miraculis componere tentavi. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quae aut ipse vidi, aut a fidelibus relata cognovi. Hic tantum quid negligentibus evenerit, qui post virtutem coelestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam: quia sicut per gratiam (0323C)210 sanitatum, ita et per castigationem stultorum virtus ejus ostenditur. Leonastes Biturigus archidiaconus, decidentibus cataractis, lumine caruit oculorum. Qui cum per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere posset, accessit ad basilicam beati Martini: ubi per duos aut tres menses consistens, et jejunans assidue, lumen ut reciperet flagitabat. Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Judaeo, ventosas quarum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decidente quoque sanguine, rursus in recidivam caecitatem redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad templum sanctum regressus est. Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere non meruit. (0323D)Quod ei ob peccatum non praestitum reor, juxta illud dominicum oraculum: Qui habet, dabitur ei, et abundabit: (0324A)et qui non habet, ipsum quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12). Et illud: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius evenias (Joan. V, 14). Nam perstitisset hic in sanitate, si Judaeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim admonet et arguit Apostolus, dicens: Nolite enim jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? Aut quae societas lucis cum tenebris? Quae autem communicatio Christi cum Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Quis autem consensus templo Dei cum idolis? Vos estis enim templum Dei vivi. Propterea exite de medio eorum, et separamini ab his, ait Dominus (II Cor. VI, 14-17). Ideo doceat unumquemque Christianum haec causa, ut quando coelestem accipere meruerit medicinam, (0324B)terrena non requirat studia. VII. Sed et illud commemorare libet, qui, vel quales viri hoc anno a Domino sunt vocati. Unde magnum eum et Deo acceptabilem ego censeo, qui talis de nostra terra suo paradiso collocatur. Nam benedictus Senoch presbyter, qui apud Turonos 211 morabatur, sic migravit a saeculo. Fuit autem genere Theifalus, et in Turonico clericus factus, in cellulam quam ipse inter parietes antiquos composuerat, se removit: collectisque monachis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat, reparavit. Idem super infirmos multas virtutes fecit, quas in libro Vitae ejus scripsimus. VIII. Eo anno et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit: in cujus exsequiis, multis virtutibus (0324C)quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerariis acclamantibus, corpus in platea aggravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur: ipsi quoque qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulcrum autem ejus multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur: ita ut quisque, si justa petierit, velociter exoptata reportet. Si quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum Vitae illius, qui a Fortunato presbytero compositus est, legens cuncta reperiet. IX. Eodem quoque anno et Caluppa reclausus obiit. Hic autem ab infantia sua semper religiosus fuit, et apud monasterium Melitense termini Arverni (0324D)conversus, in magna se humilitate fratribus praebuit, sicut in libro Vitae ejus scripsimus(0325A) X. Fuit autem in Biturico termino reclausus, nomine Patroclus, presbyterii honore praeditus, mirae sanctitatis ac religionis, vir magnae abstinentiae, qui plerumque ab inedia diversis incommodis vexabatur. Vinum, siceram, vel omne quod inebriare potest, non bibebat praeter aquam parumper melle linitam: sed nec pulmento aliquo utebatur. Cujus victus erat panis in aquam infusus, atque sale 212 respersus: hujus oculi nunquam caligaverunt. Erat autem in oratione assiduus. quam si parumper praetermisisset, aut legebat aliquid, aut scribebat. Frigoriticis, pustulis laborantibus, vel reliquis morbis, saepe per orationem remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecit, quae per ordinem longum est enarrare. Cilicium semper puro adhibebat (0325B)corpori. Qui octogenaria aetate abscedens a saeculo, migravit ad Christum. Scripsimus et de hujus Vita fibellum. XI. Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Judaeis hoc anno contigerit, pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus episcopus commoneret, ut relicto velamine legis Mosaicae, spiritaliter lecta intelligerent, et Christum filium viventis Dei, prophetica et regali auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarentur; manebat in pectoribus eorum, jam non dicam, velamen illud, quo facies Moysi obumbrabatur, sed paries, sacerdote quoque orante, ut conversi ad Dominum, velamen ab eis litterae rumperetur, quidam ex his ad sanctum (0325C)Pascha, ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Judaeorum super caput conversi Judaei oleum fetidum, diabolo instigante, diffudit. Quod cum cunctus abhorrens populus voluisset eum urgere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad coelos post redemptum hominem ascendit gloriosus, cum sacerdos de ecclesia ad basilicam psallendo procederet, irruit super (0326A)synagogam Judaeorum multitudo tota sequentium, destructamque a fundamentis, campi 213 planitiei assimilat. Alia autem die sacerdos eis legatos mittit, dicens: Vi ego vos confiteri Dei Filium non impello, sed tamen praedico, et salem scientiae vestris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ovibus superpositus, et de vobis ille verus Pastor, qui pro nobis passus est, dixit habere se alias oves quae non sunt ex ovili suo, quas eum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus grex, custode me posito; sin vero aliud, abscedite a loco. Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentu pontificis, conjuncti in unum ad eum mandata remittunt, dicentes: Credimus Jesum filium (0326B)Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et ideo petimus ut abluamur baptismo, ne in hoc delicto permaneamus. Gavisus autem nuntio pontifex, nocte sancta Pentecostes, vigiliis celebratis, ad baptisterium foras muraneum egressus est: ibique omnis multitudo coram eo prostrata, baptismum flagitavit. At ille prae gaudio lacrymans, cunctos aqua abluens, chrismate liniens, in sinu matris Ecclesiae congregavit. Flagrabant cerei, lampades refulgebant, albicabat tota civitas de grege candido: nec minus fuit urbi gaudium, quam quondam Spiritu sancto descendente super apostolos, Jerusalem videre promeruit. Fuerunt autem qui baptizati sunt, amplius quingenti. Hi vero qui baptismum percipere noluerunt, discedentes ab illa urbe, Massiliae redditi sunt.(0326C) XII. Transiit posthaec et Brachio abbas cellulae Manatensis. Fuit autem genere Thoringus, in servitium Sigivaldi quondam ducis venationem exercens, sicut alibi scripsimus. 214 XIII. Ergo ut ad propositum revertamur, Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Turonis transmisit. Qui congregato exercitu, in terminum Turonicum, et Andegavum usque Santonas transiit, eamque pervasit. Mummolus vero patricius Guntchramni regis, cum magno exercitu usque Lemovicinum (0327A)transiit, et contra Desiderium ducem Chilperici regis bellum gessit. In quo praelio cecidere de exercitu ejus quinque millia; de Desiderii vero viginti quatuor millia. Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit, eamque [Al., eaque] per loca exercitus ejus devastavit, et sic in Burgundiam peraccessit. XIV. Posthaec Merovechus cum ni custodia a patre retineretur, tonsuratus est, mutataque veste, qua clericis uti mos est, presbyter ordinatur, et ad monasterium Cenomannicum, quod vocatur Aninsula, dirigitur, ut ibi sacerdotali erudiretur regula. Haec audiens Gunthchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, residebat, misit Riculfum [Al. Rigulfum] subdiaconum, ut ei consilium occulte (0327B)praeberet expetendi basilicam sancti Martini. Qui cum abiisset, ab alia parte Gailenus puer ejus advenit. Cumque parvum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno in itinere excussus est, opertoque capite, indutusque veste saeculari, beati Martini templum expetiit. Nobis autem Missas celebrantibus, in sanctam basilicam, aperta reperiens ostia, ingressus est. Post Missas autem petiit, ut ei eulogias dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragnemodus Parisiacae sedis episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, 215 ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conniventia suspenderemus. Illo autem haec dicente, cum consensu fratris qui praesens erat, contestata causa canonica, eulogias (0327C)nobis accepit. Veritus autem sum, ne dum unum a communione suspendebam, in multos existerem homicida. Minabatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset. Multas tamen pro hac causa Turonica regio sustinuit clades. His diebus Nicetius vir neptis meae, propriam habens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Merovechi narraret. Quibus visis, Fredegundis regina ait: Exploratores sunt, et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut sciant quid Merovecho renuntient. Et statim exspoliatos in exsilium retrudi praecepit, de quo mense septimo expleto relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntios ad nos direxit, dicens: Ejicite apostatam illum de basilica: sin autem aliud, totam regionem illam igni succendam. Cumque nos rescripsissemus, (0327D)Impossibile esse quod temporibus haereticorum (0328A)non fuerat, Christianorum nunc temporibus fieri, ipse exercitum commovet, et illuc dirigit. Anno autem secundo Childeberti regis, cum videret Merovechus patrem suum in hac deliberatione intentum, assumpto secum Guntchramno duce ad Brunichildem pergere cogitat, dicens; Absit ut propter meam personam basilica domni Martini violentiam perferat, aut [Al. et] regio ejus per me captivitati subdatur. Et ingressus basilicam, dum vigilias ageret, res quas secum habebat, ad sepulcrum beati Martini exhibuit, orans ut sibi sanctus succurreret, atque ei concederet gratiam suam, ut regnum accipere posset. Leudastes tunc comes cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderet, ad extremum pueros ejus, qui in pago egressi 216 fuerant, (0328B)circumventos dolis gladio trucidavit, ipsumque interimere cupiens, si reperire loco opportuno potuisset. Sed ille consilio usus Guntchramni, et se ulcisci desiderans, redeunte Marileifo archiatro de praesentia regis, comprehendi praecepit: caesumque gravissime, ablato auro argentoque ejus, et reliquis rebus quas secum exhibebat, nudum reliquit. Et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus, ecclesiam expetisset: quem nos postea indutum vestimentis, obtenta vita Pictavum remisimus. Merovechus vero de patre atque noverca multa crimina loquebatur: quae cum ex parte vera essent, credo acceptum non fuisse Deo, ut haec per filium vulgarentur, sicut in sequentibus cognovi. Quadam enim die ad convivium ejus ascitus, dum pariter sederemus, suppliciter (0328C)petiit aliqua ad instructionem animae legi. Ego vero reserato Salomonis libro, versiculum qui primus occurrit arripui, qui haec continebat: Oculum qui adversus aspexerit patrem, effodiant eum corvi de convallibus (Prov. III, 17). Illo quoque non intelligente, consideravi hunc versiculum a Domino praeparatum. Tunc direxit Guntchramnus puerum ad mulierem quamdam, sibi jam cognitam a tempore Chariberti regis, habentem spiritum pythonis, ut ei quae erant eventura narraret. Asserebat praeterea ipsam sibi ante hoc tempus, non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Charibertus obiret denuntiasse. Quae haec ei per pueros mandata remisit: Futurum est enim ut rex Chilpericus hoc anno deficiat, et Merovechus rex exclusis fratribus omne capiat regnum. Tu vero ducatum totius regni ejus (0328D)annis quinque tenebis. Sexto vero anno in una civitatum (0329A), quae super Ligeris alveum sita est in dextra ejus parte, favente populo, episcopatus gratiam adipisceris, ac senex et plenus dierum ab hoc mundo migrabis. Cumque haec pueri redeuntes domino nuntiassent, statim ille vanitate elatus, tanquam 217 si jam in cathedra Turonicae ecclesiae resideret, ad me haec detulit verba. Cujus ego irridens stultitiam, dixi: A Deo haec poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit. Ille autem ab initio mendax est, et in veritate nunquam stetit (Joan. VIII, 44). Illo quoque cum confusione discedente, valde irridebam hominem, qui talia credi putabat. Denique quadam nocte vigiliis in basilica sancti antistitis celebratis, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum per aera volantem. Cumque super sanctam (0329B)basilicam praeteriret, voce magna ait: Heu heu! percussit Deus Chilpericum, et omnes filios ejus; nec superabit de his qui processerunt ex lumbis ejus, qui regat regnum illius in aeternum. Erant ei eo tempore de diversis uxoribus filii quatuor, exceptis filiabus. Cum autem haec in posterum impleta fuissent, tunc ad liquidum cognovi falsa esse quae promiserant harioli. Igitur commorantibus his apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaeque ei jam pro morte Theodoberti patrocinabatur occulte, dicens; Si Merovechum ejicere potueris de basilica ut interficiatur, magnum de me munus accipies. At ille praesto putans esse interfectores, ait ad Merovechum: Ut quid hic quasi segnes et timidi residemus, et ut hebetes (0329C)circa basilicam hanc occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerceamur venatione, spectaculisque patulis jocundemur. Hoc enim agebat callide, ut eum a sancta basilica separaret. Guntchramnus vero alias sane bonus. Nam ad perjuria nimium praeparatus erat, verumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi itaque, ut diximus, de basilica, ad Jocundiacensem domum civitati proximam progressi sunt: sed 218 a nemine Merovechus nocitus est. Et quia impetebatur tunc Guntchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberti, misit Chilpericus rex nuntios et epistolam scriptam ad sepulcrum sancti Martini, quae habebat insertum, (0330A)ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Guntchramnum de basilica ejus, an non. Sed Baudegilus diaconus, qui hanc epistolam exhibuit, chartam puram cum eadem quam detulerat, ad sanctum tumulum misit. Cumque per triduum exspectasset, et nihil rescripti reciperet, redivit ad Chilpericum. Ille vero misit alios, qui a Guntchramno sacramenta exigerent, ut sine ejus scientia basilicam non relinqueret. Qui ambienter jurans pallam altaris fidejussorem dedit, nunquam se exinde sine jussione regia egressurum. Merovechus vero non credens pythonissae, tres libros super sancti sepulcrum posuit, id est Psalterii, Regum, Evangeliorum: et vigilans tota nocte, petiit ut sibi beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum (0330B)accipere, an non, ut Domino indicante cognosceret. Posthaec continuato triduo in jejuniis, vigiliis, atque orationibus, ad beatum tumulum iterum accedens, revolvit librum, qui erat Regum: versus autem primus paginae quam reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis Dominum Deum vestrum, et ambulastis post deos alienos, nec fecistis rectum ante conspectum ejus: ideo tradidit vos Dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorum (III Reg. IX, 9). Psalterii autem versus hic est inventus: Verumtamen propter dolositatem posuisti eis mala: dejecisti eos, dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitates suas (Psalm. LXXI, 18. 19). In Evangeliis autem hoc est repertum: Scitis quia post biduum Pascha (0330C)fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI, 2). In his responsionibus ille confusus, flens diutissime 219 ad sepulcrum beati antistitis, assumto secum Guntchramno duce, cum quingentis aut eo amplius viris discessit. Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Antissiodorense territorium, ab Erpone duce Guntchramni regis comprehensus est. Cumque ab eo detineretur, casu nescio quo dilapsus, basilicam sancti Germani ingressus est. Audiens haec Guntchramnus rex, in ira commotus Erponem septingentis aureis damnat, et ab honore removet, dicens: Retinuisti, ut ait frater meus, inimicum suum. Quod si hoc facere cogitabas, ad me eum debuisti prius adducere; sin autem aliud, (0331A)nec tangere debueras quem tenere dissimulabas. Exercitus autem Chilperici regis usque Turonis accedens, regionem illam in praedas mittit, succendit, atque devastat: nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manu tetigit, sine ullo Dei intuitu, aut timore diripuit. Merovechus prope duos menses ad antedictam basilicam residens, fugam iniit, et ad Brunichildem reginam usque pervenit: sed ab Austrasiis non est collectus. Pater vero ejus exercitum contra Campanenses commovit, putans eum ibidem occultari: sed nihil nocuit, nec eum potuit reperire.
XV. Et quia tempore illo, quo Alboinus in Italiam ingressus est, Chlothacharius et Sigibertus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt; hi qui tempore (0331B)Sigiberti regressi sunt, id est qui cum Alboino fuerant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes: Simul vivere sine collisione possumus. Sed illi contra eos irati, eo quod ipsi hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc 220 obtulerunt eis iterum isti medietatem: posthaec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi acquiescentes, certamen expetunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, et qui quam post eorum exitum acciperet, tractant, putantes eos jam quasi interfectos habere. Sed Domini miseratio, quae justitiam facit, in aliam partem voluntatem (0331C)eorum retorsit. Nam confligentibus illis: erant autem viginti sex millia Saxonum, ex quibus viginti millia ceciderunt; Suavorum quoque sex millia quadringenti, et octoginta tantum prostrati sunt: reliqui vero victoriam obtinuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanserant, detestati sunt, nullum se eorum barbam, neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerentur. Quibus iterum decertantibus, in majore excidio corruerunt, et sic a bello cessatum est.(0332A) XVI. In Britanniis haec acta sunt. Macliavus quondam et Bodicus Britannorum comites, sacramentum inter se dederant, ut qui ex eis superviveret, filios partis alterius tanquam proprios defensaret. Mortuus autem Bodicus reliquit filium, Theodericum nomine. Quo, Macliavus oblitus sacramenti, expulso a patria, regnum patris ejus accepit. Hic vero multo tempore profugus vagusque fuit: cui tandem misertus Deus collectis secum a Britannia viris, se super Macliavum objecit, eumque cum filio ejus Jacob gladio interemit, partemque regni, quam quondam pater ejus tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Warochus Macliavi filius vindicavit sibi. XVII. Guntchramnus vero rex duos Magnacharii quondam filios 221 gladio interemit, pro eo quod (0332B)in Austrechildem reginam, ejusque soboles multa detestabilia atque exsecranda proferrent; facultatesque eorum fisco suo redegit. Ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressos perdidit, de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas Paschae fuit. In Galliis vero nos cum multis civitatibus quarto decimo Kalendas Maias sanctum Pascha celebravimus. Alii vero cum Hispanis, duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt: tamen ut ferunt, fontes illi, qui in Hispaniis nutu Dei complentur, in nostro Pascha repleti sunt. XVIII. Cainone vero Turonico vico, dum ipso glorioso Resurrectionis Dominicae die Missae celebrarentur, (0332C)ecclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem dedit, dicens quod ecclesia caderet: cunctique ab ea, etiam pereffractis ostiis per fugam lapsi sunt. Magna posthaec lues populum devastavit. Posthaec Guntchramnus rex ad Childebertum nepotem suum legatos mittit, pacem petens, ac deprecans eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit: qui ad pontem, quem Petreum vocitant, conjuncti sunt, consalutantes atque invicem osculantes se. Guntchramnus rex ait: Evenit impulsu (0333A)peccatorum meorum, ut absque liberis remanerem: et ideo peto, ut hic nepos meus mihi sit filius. Et imponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradidit, dicens: Una nos parma protegat, unaque hasta defendat. Quod si filios habuero, te nihilominus tanquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis, tecumque permaneat charitas, 222 quam tibi hodie ego polliceor, teste Deo. Proceres vero Childeberti similiter pro eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes, dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt. Tunc ad Chilpericum regem legationem mittentes, ut redderet quod de eorum regno minuerat: quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille despiciens, apud Suessionas atque Parisios circos aedificare (0333B)praecepit, eosque populis spectaculum praebens. XIX. His ita gestis, audiens Chilpericus, quod Praetextatus Rothomagensis episcopus contra utilitatem suam populis munera daret, eum ad se arcessiri praecepit. Quo discusso, reperit cum eodem res Brunichildis reginae commendatas: ipsisque ablatis, eum in exsilio usque ad sacerdotalem audientiam retineri praecepit. Conjuncto autem Concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi qui advenerant apud Parisios, in basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait: Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum amita sua, id est patrui sui uxore, conjungeres? An ignarus eras, quae pro hac causa Canonum statuta (0333C)sanxissent? Etiam non hic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer. Hostem autem filium patri fecisti, seduxisti pecunia plebem, ut nullus mecum fidem habitam custodiret; voluistique regnum meum in manum alterius tradere. Haec eo dicente, infremuit multitudo Francorum, voluitque ostia basilicae rumpere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urgeret: sed rex prohibuit fieri. Cumque Praetextatus episcopus ea quae rex dixerat, facta negaret, 223 advenerunt falsi testes, qui ostendebant species aliquas, dicentes: Haec et haec nobis dedisti, ut Merovecho fidem promittere deberemus. Ad haec ille dicebat: Verum enim dicitis, vos a me saepius muneratos, sed non haec causa exstitit, ut rex ejiceretur (0333D)a regno. Nam et cum vos mihi et equos optimos, et res alias praeberetis, nunquid poteram aliud facere, (0334A)nisi et ego vos simili sorte remunerarem. Recedente vero rege ad metatum suum, nos collecti in unum sedebamus in secretario basilicae beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito advenit Aetius archidiaconus Parisiacae Ecclesiae, salutatisque nobis, ait: Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis. Aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum, et bonae famae gratia refulgebitis; aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non erigitis, aut fratrem perire permittitis. Haec eo dicente, nullus sacerdotum ei quidquam respondit, timebant enim reginae furorem, cujus instinctu haec agebantur. Quibus intentis, et ora digito comprimentibus, ego aio: Attenti estote, quaeso, sermonibus (0334B)meis, o sanctissimi sacerdotes Dei, et praesertim vos, qui familiariores esse regi videmini: adhibete ei consilium sanctum atque sacerdotale, ne exardescens in ministrum Dei, pereat ab ira ejus, et regnum perdat, et gloriam. Haec me dicente, silebant omnes. Illis vero silentibus adjeci: Mementote, domini mei sacerdotes, verbi prophetici quod ait: Si viderit speculator iniquitatem hominis, et non dixerit, reus erit animae pereuntis (Ezech. XXXIII, 6). Ergo nolite silere, sed praedicate, et ponite ante oculos regis peccata ejus, ne forte ei aliquid mali contingat, et vos rei sitis pro anima ejus. An ignoratis quid novo gestum fuerit tempore? quomodo apprehensum Sigimundum Chlodomeris retrusit in carcerem? dixitque ei Avitus Dei sacerdos: Ne injicias manum in eum, et (0334C)cum Burgundiam petieris, 224 victoriam obtinebis. Ille vero abnuens quae ei a sacerdote dicta fuerant, abiit, ipsumque cum uxore et filiis interemit; petiitque Burgundiam, ibique oppressus ab exercitu, interemptus est. Quid Maximus imperator? Nonne cum beatum Martinum compulisset communicare cuidam homicidae episcopo, et ille, quo facilius addictos morti liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis aeterni judicio, ab imperio depulsus Maximus, morte pessima condemnatus est? Haec me dicente, non respondit ullus quidquam, sed erant omnes intenti et stupentes. Duo tamen adulatores ex ipsis, quod de episcopis dici dolendum est, nuntiaverunt regi dicentes, quia nullum majorem inimicum in suis causis quam me haberet. Illico unus ex aulicis cursu (0334D)rapido ad me repraesentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat rex juxta tabernaculum ex ramis (0335A)factum, et ad dexteram ejus Bertchramnus episcopus, ad laevam vero Ragnemodus stabat: et erat ante eos scamnum pane desuper plenum cum diversis ferculis. Visoque me rex ait: O episcope, justitiam cunctis largiri debes, et ecce ego justitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruit. Ad haec ego: Si quis de nobis, o rex, justitiae tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest: si vero tu excesseris, quis te corripiet? Loquimur enim tibi, sed si volueris audis; si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is qui se pronuntiavit esse Justitiam? Ad haec ille, ut erat ab adulatoribus contra me accensus, ait: Cum omnibus enim inveni justitiam, et tecum invenire non (0335B)possum. Sed scio quid faciam, ut noteris in populis, et injustum te esse omnibus perpatescat. Convocabo enim populum Turonicum, et dicam eis: Vociferamini contra Gregorium, quod sit injustus, et nulli hominum justitiam praestet. Illis quoque haec clamantibus respondebo, 225 Ego qui rex sum, justitiam cum eodem invenire non possum, et vos qui minores estis invenietis? Ad haec ego: Quod sim injustus, tu nescis. Scit enim ille conscientiam meam, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod vero falso clamore populus te insultante vociferatur, nihil est, quia sciunt omnes a te haec emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in acclamatione notaberis. Sed quid plura? Habes legem et Canones. Haec te diligenter rimari oportet: et tunc quae praeceperint, si non observaveris, (0335C)noveris tibi Dei judicium imminere. At ille quasi me demulcens, quod dolose faciens putabat me non intelligere, conversus ad juscellum quod coram erat positum, ait: Propter te haec juscella paravi, in quibus nihil aliud praeter volatilia, et parumper ciceris continetur. Ad haec ego, cognoscens adulationes ejus, dixi: Noster cibus esse debet facere voluntatem Dei, et non his deliciis delectari, ut ea quae praecepit, nullo casu praetermittamus. Tu vero qui alios de justitia culpas, pollicere prius quod legem et Canones non omittas: et tunc credimus quod justitiam prosequaris. Ille vero porrecta dextera, juravit per omnipotentem Deum, quod ea quae lex et Canones edocebant, nullo praetermitteret pacto. Posthaec accepto pane, hausto etiam vino discessi. (0335D)Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis, ostium mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus: missoque puero, nuntios Fredegundis reginae astare cognosco. Quibus introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde precantur pueri, ut in ejus causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras, si Praetextatus (0336A)me impugnante opprimeretur. Dicebant enim: Jam omnium episcoporum promissionem habemus: tantum tu adversus non incedas. Quibus ego respondi: Si mihi mille libras auri argentique donetis, nunquid aliud facere possum, nisi quod Dominus agere praecipit? Unum tantum polliceor, quod ea quae caeteri secundum Canonum statuta consenserint, sequar. At illi non 226 intelligentes quae dicebam, gratias agentes discesserunt. Mane autem facto, aliqui de episcopis ad me venerunt, simile mandatum ferentes: quibus ego similia respondi. Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit, dixitque: Episcopus enim in furtis deprehensus, ab episcopali officio ut avellatur Canonum auctoritas sanxit. Nobis quoque respondentibus: (0336B)Quis ille sacerdos esset, cui furti crimen irrogaretur? respondit rex: Vidistis enim species, quas nobis furto abstulit. Ostenderat enim nobis ante diem tertiam rex duo volucla, speciebus et diversis ornamentis referta: quae appretiabantur amplius quam tria millia solidorum. Sed et sacculum cum numismatis auri pondere tenentem quasi millia duo. Haec enim dicebat rex, sibi ab episcopo fuisse furata. Qui respondit: Recolere vos credo, discedente a Rothomagensi urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res ejus, id est quinque sarcinas, commendatas haberem: et frequentius advenire pueros ejus ad me, ut ea redderem, et nolui sine consilio vestro. Tu autem dixisti mihi, o rex: Ejice haec a te, et revertantur ad mulierem (0336C)res suae, ne inimicitia inter me et Childebertum nepotem meum pro his rebus debeat pullulare. Reversus ergo ego ad urbem, unum voluclum tradidi pueris: non enim valebant amplius ferre. Reversi iterum requirebant alia: iterum consului magnificentiam vestram. Tu autem praecepisti, dicens: Ejice, ejice haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum haec causa. Iterum tradidi eis duo ex his: duo autem alia remanserunt mecum. Tu autem, quid nunc calumniaris, et me furti arguis, cum haec causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputari? Ad haec rex: Si hoc depositum penes te habebatur ad custodiendum, cur solvisti unum ex his, et limbum aureis contextum filis in partes dissecasti, et dedisti per viros, qui me a regno dejicerent? Praetextatus (0336D)episcopus respondit: Jam dixi tibi superius, quia munera eorum 227 acceperam, ideoque cum non haberem de praesenti quod darem, hinc praesumpsi, et eis vicissitudinem munerum tribui. Proprium mihi esse videbatur, quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excepi. Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis superare (0337A)nequiret, attonitus valde, a [Al. ac] conscientia confusus, discessit a nobis; vocavitque quosdam de adulatoribus suis, et ait: Victum me verbis episcopi fateor, et vera esse quae dicit scio. Quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur? Et ait: Ite, et accedentes ad eum dicite, quasi consilium ex vobismetipsis dantes: Nosti quod sit rex Chilpericus pius atque compunctus, et cito flectatur ad misericordiam: humiliare sub eo, et dicito ab eo objecta a te perpetrata fuisse. Tunc nos prostrati omnes coram pedibus ejus, dari tibi veniam impetramus. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ita facturum. Mane autem facto, convenimus ad consuetum locum: adveniensque et rex, ait ad episcopum: Si munera pro muneribus his hominibus (0337B)es largitus, cur sacramenta postulasti, ut fidem Merovecho servarent? Respondit episcopus: Petii, fateor, amicitias eorum haberi cum eo: et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de coelo evocassem, qui esset adjutor ejus. Filius enim mihi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro. Cumque haec altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus prostratus solo, ait: Peccavi in coelum et coram te, o rex misericordissime, ego sum homicida nefandus: ego te interficere volui, et filium tuum in solio tuo erigere. Haec eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens: Audite, o piissimi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem. Cumque nos flentes regem elevassemus a solo, jussit eum basilicam egredi. Ipse vero ad metatum discessit, (0337C)transmittens librum Canonum, in 228 quo erat quaternio novus annexus, habens canones quasi apostolicos, continentes haec: « Episcopus in homicidio, adulterio, et perjurio deprehensus, a sacerdotio divellatur. » His ita lectis, cum Praetextatus staret stupens, Bertchramnus episcopus ait: Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non habes, ideoque nec nostra charitate uti poteris, priusquam regis indulgentiam mercaris. His ita gestis, petiit rex, ut aut tunica ejus scinderetur, aut centesimus octavus psalmus, qui maledictiones Ischariothicas continet, super caput ejus recitaretur; aut certe (0338A)judicium contra eum scriberetur, ne in perpetuum communicaret. Quibus conditionibus ego restiti, juxta promissum regis, ut nihil extra Canones gereretur. Tunc Praetextatus a nostris raptus oculis, in custodiam positus est. De qua fugere tentans [Al. cum fugeret] nocte, gravissime caesus, in insulam maris, quod adjacet civitati Constantinae, in exsilium est detrusus.
Posthaec sonuit, quod Merovechus iterum basilicam S. Martini conaretur expetere. Chilpericus vero custodiri basilicam jubet, et omnes claudi aditus. Custodes autem unum ostium, per quod pauci cleriei ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostia clausa tenebant: quod non sine taedio populis fuit. Cum autem apud Parisios moraremur, signa in coelo (0338B)apparuerunt, id est viginti radii a parte Aquilonis, qui ab Oriente surgentes ad Occidentem properabant: ex quibus unus prolixior et aliis supereminens, ut est in sublime elatus, mox defecit; et sic reliqui qui secuti fuerant, evanuerunt. Credo interitum Merovechi pronuntiasse. Merovechus vero dum in Rhemensi Campania latitaret, nec palam se Austrasiis crederet, a Tarabannensibus circumventus est, dicentibus, quod relicto patre ejus Chilperico, ei se subjugarent, si ad eos accederet. Qui velociter assumtis secum viris fortissimis, 229 ad eos venit. Hi praeparatos detegentes dolos, in villam eum quamdam concludunt, et circumseptum cum armatis nuntios patri dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare destinat. Sed hic cum in hospitiolo quodam (0338C)retineretur, timens ne ad vindictam inimicorum multas lueret poenas, vocato ad se Gaileno familiari suo, ait: Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit: rogo ne patiaris me manibus inimicorum tradi; sed accepto gladio irruas in me: quod ille nec dubitans, eum cultro confodit. Adveniente autem rege, mortuus est repertus. Exstiterunt tunc qui assererent verba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta; Merovechum vero ejus fuisse jussu clam interemptum. Gailenum vero apprehensum, abscissis manibus et pedibus, auribus, et narium summitatibus, et aliis multis cruciatibus (0339A)affectum, infeliciter necaverunt. Grindionem quoque, intextum rotae, in sublime sustulerunt; Gucilionem, qui quondam comes palatii Sigiberti regis fuerat, abscisso capite interfecerunt. Sed et alios multos qui cum eodem venerant, crudeli nece diversis mortibus affecerunt. Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumventione Egidium episcopum et Guntchramnum Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Guntchramnus Fredegundis reginae occultis amicitiis potiretur pro interfectione Theodoberti; Egidius vero, quod ei jam longo tempore esset carus.
XX. Cum autem Justinus imperator, amisso sensu, amens effectus esset, et per solam Sophiam augustam ejus imperium regeretur, populi, ut in superiore libro jam diximus (Lib. IV, cap. 33), Tiberium (0339B)Caesarem elegerunt, utilem, strenuum, atque sapientem, eleemosynarium, inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris quos 230 Justinus aggregavit, pauperibus erogaret, et Augusta illa eum frequentius increparet, quod rempublicam redegisset in paupertatem, diceretque: Quod ego multis annis aggregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis, aiebat ille: Non deerit fisco nostro, tantum pauperes eleemosynam accipiant, aut captivi redimantur. Hic est enim magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea corrumpit; et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI, 20). Ergo de hoc quod Deus dedit, congregemus per pauperes in coelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo. Et quia, (0339C)ut diximus, magnus et verus Christianus erat, dum hilari distributione pauperibus opem praestat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua crux Dominica erat sculpta, et ait: Cruce tua, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus. Et dicto citius jussit eum auferri, defossaque tabula atque erecta, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque, jussit et illam auferre. Qua (0340A)amota, reperiunt et tertiam: jussuque ejus et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius, ut consueverat, subministrat: nec ei Dominus aliquid deficere fecit pro bona voluntate sua. Quid ei in posterum Dominus transmiserit, non omittam. Narses ille dux Italiae, cum in quadam civitate domum magnam haberet, in Italiam cum multis thesauris egressus, ad supra memoratam urbem advenit: ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa millia centenariorum auri 231 argentique reposuit: ibique interfectis consciis, uni tantummodo seni per juramentum condita commendavit. Defunctoque Narsete haec sub terra latebant. Cumque supradictus (0340B)senex hujus eleemosynas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens: Si, inquit, mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Caesar, edicam. Cui ille: Dic, ait, quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsetis reconditum habeo, quod in extremo vitae positus celare non possum. Tunc Caesar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos: praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti. Pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque reperiunt, ut per multos dies vix evacuaretur a deportantibus. Et ex hoc ille amplius hilari erogatione dispensavit egenis. XXI. Igitur contra Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur. Hi enim a Sancto Nicetio (0340C)Lugdunensi episcopo educati, diaconatus officium sunt sortiti: hujusque tempore Salonius Ebredunensis urbis, Sagittariusque Vapigensis Ecclesiae sacerdotes statuuntur. Sed assumto episcopatu, in proprium relati arbitrium, coeperunt in pervasionibus, caedibus, homicidiis, adulteriis, diversisque in sceleribus, insano furore grassari; ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricastinorum episcopo solemnitatem natalitii sui, emissa cohorte, cum gladiis et sagittis irruerent super eum. Venientesque sciderunt (0341A)vestimenta ejus, ministros caeciderunt, vasa et omnem apparatum prandii auferentes, relinquentes episcopum in grandi contumelia. Quod cum rex Guntchramnus 232 comperisset, congregari synodum apud urbem Lugdunensem jussit. Conjunctique episcopi cum patriarcha Nicetio beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus, quibus accusabantur, valde convictos; praeceperuntque ut qui talia commiserant, episcopatus honore privarentur. At illi cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, implorantes se injuste remotos: sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romanae accedere debeant. Rex vero annuens petitionibus eorum, datis epistolis eos abire permisit. Qui accedentes coram papa Joanne, exponunt se nullius rationis existentibus (0341B)causis dimotos. Ille vero epistolas ad regem dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui jubet. Quod rex sine mora, castigatis prius illis verbis multis, implevit. Sed nulla, quod pejus est, fuit emendatio subsecuta: tamen Victoris episcopi pacem petierunt, traditis hominibus, quos in seditionem direxerant. Sed ille recordatus praecepti Dominici, non debere reddi inimicis mala pro malis (Rom. XII, 17), nihil his mali faciens, liberos abire permisit. Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod publice accusans, clam inimicis pepercisset, absque consilio fratrum, quos accusaverat. Sed per favorem regis iterum in communionem revocatus est. Hi vero in majoribus sceleribus quotidie miscebantur: et in praeliis illis, sicut jam supra meminimus (0341C)(Lib. IV, cap. 37), quae Mummolus cum Langobardis gessit, tanquam unus ex laicis, accincti arma, plurimos propriis manibus interfecerunt. In cives vero suos nonnullos commoti felle, verberantes fustibus usque ad effusionem sanguinis, saeviebant. Unde factum est, ut clamor 233 populi ad regem denuo procederet; eosdemque rex arcessiri praecepit. Quibus advenientibus, noluit suis obtutibus praesentari: scilicet ut prius habita audientia, si idonei invenirentur, sic regis praesentiam mererentur. Sed Sagittarius felle commotus, hanc rationem dure suscipiens, ut erat levis ac vanus, et in sermonibus irrationabilibus profluus, declamare plurima de rege coepit, ac dicere, quod filii ejus regnum capere non possent, eo quod mater eorum ex familia Magnacharii (0341D)quondam ascita, regis torum adiisset: ignorans (0342A)quod praetermissis nunc generibus feminarum, regis vocitantur liberi, qui de regibus fuerint procreati. His auditis rex commotus valde, tam equos quam pueros, vel quaecunque habere potuerant, abstulit; ipsosque in monasteriis a se longiori accessu dimotis, in quibus poenitentiam agerent, includi praecepit, non amplius quam singulos eis clericos relinquens: judices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cum armatis custodire debeant, ne cui ad eos visitandos ullus pateat aditus. Superstites enim erant his diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare coepit. Accedentes autem ad regem familiares ejus, dixerunt: Si propitius audire dignaretur rex verba servorum suorum, loquerentur in auribus tuis. Qui ait: Loquimini quae libet. Dixeruntque: Ne forte innocentes (0342B)hi episcopi exsilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur in aliquo, et ideo filius domini nostri pereat. Qui ait: Ite quantocius, et laxate eos, deprecantes ut orent pro parvulis nostris. Quibus abeuntibus, dimissi sunt. Egressi igitur de monasteriis, conjuncti sunt pariter, et se osculantes, eo quod olim a se visi non fuerant, ad civitates suas regressi sunt: et in tantum compuncti sunt, ut viderentur nunquam a psallentio cessare, 234 celebrare jejunia, eleemosynas exercere, librum Davidici carminis explere per diem, noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere. Sed non diu haec sanctitas illibata permansit, conversique sunt iterum retrorsum: et ita plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut clericis matutinas in ecclesia celebrantibus, hi pocula (0342C)poscerent, et vina libarent. Nulla prorsus de Deo erat mentio, nullus omnino cursus memoriae habebatur. Redeunte aurora, surgentes a coena, mollibus se indumentis operientes, somno vinoque sepulti, usque ad horam diei tertiam dormiebant. Sed nec mulieres deerant cum quibus polluerentur. Exsurgentes igitur, abluti balneis ad convivium discumbebant; de quo vespere surgentes, coenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quod superius diximus. Sic faciebant singulis diebus, donec ira Dei irruit super eos, quod in posterum memoraturi sumus (Lib. VII, cap. 39). XXII. Tunc Vuinnochus Britto in summa abstinentia a Britanniis venit Turonis, Hierosolymam accedere cupiens, nullum aliud vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens: quem nos quo (0342D)facilius teneremus, quia nobis religiosus valde videbatur, (0343A)presbyterii gratia honoravimus. Ingitrudis autem religiosam consuetudinem habebat, aquam de sepulcro sancti Martini colligere: qua aqua deficiente, rogat vas cum vino ad beati tumulum deportari. Transacta autem nocte, id exinde hoc presbytero praesente assumi mandavit, et ad se delato, ait presbytero: Aufer hinc vinum, et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, effunde. Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum quod semiplenum erat, ad unius guttae descensum impletum est. Idem bis aut ter ita vacuatum, per unam tantum guttam est impletum: 235 quod non ambigitur et in hoc beati Martini fuisse virtutem. XXIII. His ita gestis, Samson filius Chilperici regis junior, a dysenteria et febre comprehensus, e rebus (0343B)humanis excessit. Hic vero, cum Chilpericus rex Tornaci a fratre obsideretur (Lib. IV, cap. 52), natus est: quem mater ob metum mortis a se abjecit, et perdere voluit. Sed cum non potuisset, objurgata a rege, cum baptizari praecepit. Qui baptizatus, et ab ipso episcopo susceptus, lustro uno nec perfecto defunctus est. Nam et mater ejus Fredegundis in his diebus graviter aegrotavit, sed convaluit. XXIV. Posthaec in nocte, quae erat tertio Idus Novembris, apparuit nobis beati Martini vigilias celebrantibus magnum prodigium; nam in medio lunae stella fulgens visa est elucere, et super ac subter lunam aliae stellae propinquae apparuerunt. Sed et circulus ille, qui pluviam plerumque significat, circa eam apparuit. Sed quae haec figuraverint, ignoramus. (0343C)Nam et lunam hoc anno saepe in nigredinem versam vidimus, et ante Natalem Domini gravia fuere tonitrua. Sed et splendores illi circa solem, sicut jam ante cladem Arvernam fuisse commemoravimus (Lib. IV, cap. 31), quos rustici soles vocant, apparuerunt; et mare ultra modum egressum asserunt, et multa alia signa apparuerunt. XXV. Guntchramnus Boso Turonis cum paucis armatis veniens, filias suas, quas in basilica sancta reliquerat, vi abstulit, et eas usque Pictavis civitatem, quae erat Childeberti regis, perduxit. Chilpericus quoque rex Pictavum pervasit, atque nepotis sui homines ab ejus sunt hominibus effugati. Ennodium ex comitatu ad regis praesentiam perduxerunt. Quo exsilio damnato, facultates ejus fisco subdiderunt. (0344A)Sed post annum, et patriae et facultatibus redditus est (Lib. VIII, cap. 26). Guntchramnus Boso relictis filiabus suis in basilica beati Hilarii ad Childebertum regem transiit. XXVI. Anno quoque tertio 236 Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntchramni septimus decimus annus, cum Dacco Dagarici quondam filius, relicto rege Chilperico, huc illucque vagaretur, a Dracoleno duce, qui dicebatur Industrius, fraudulenter apprehensus est: quem vinctum ad Chilpericum regem Brannacum deduxit, dato ei sacramento, quod vitam illius cum rege obtineret. Sed oblitus sacramenti, egit cum principe, nefarias res asserens, ut moreretur. Ille quoque cum vinctus detineretur, et cerneret se penitus non evasurum, a presbytero, (0344B)rege nesciente, poenitentiam petiit. Qua accepta, interfectus est. Cum autem idem Dracolenus velociter reverteretur in patriam, his diebus Guntchramnus Boso filias suas a Pictavo auferre conabatur. Quod audiens Dracolenus, se super eum objecit; sed illi, sicut erant parati, resistentes, se defensare nitebantur. Guntchramnus vero misit unum de amicis suis ad eum, dicens: Vade et dic ei: Scis enim quod foedus inter nos initum habemus, rogo ut te de meis removeas insidiis. Quantum vis de rebus tollere non prohibeo; tantum mihi, etsi nudo, liceat cum filiabus meis accedere quo voluero. At ille, ut erat vanus ac levis: Ecce, inquit, funiculum, in quo alii culpabiles ligati ad regem, me ducente, directi sunt: in quo et hic hodie ligandus, illuc deducetur (0344C)vinctus. Et haec cum dixisset, calcaneorum ictibus urgens equum, ad illum veloci cursu dirigit; et casso eum verberans ictu, hastili diviso, ensis ad terram ruit. Guntchramnus vero cum super se mortem cerneret imminere, invocato nomine Domini, et virtute magna beati Martini, elevatoque conto, Dracolenum arctat in faucibus, suspensumque de equo sursum, unus de amicis suis eum lancea latere verberatum finivi,t fugatisque sociis, ipsoque spoliato, Guntchramnus cum filiabus liber abscessit. Posthaec Severus socer ejus a filiis apud regem graviter accusatur. Haec ille audiens, cum magnis muneribus ad regem petit 237 qui in via apprehensus et exspoliatus, atque in exsilium deductus, morte pessima vitam finivit. Sed et duo filii ejus, Bursolenus et Dodo, ob crimen majestatis (0345A)laesae judicio mortis suscepto, unus ab exercitu vi oppressus est; alius in fuga apprehensus, truncatis manibus et pedibus interiit; resque omnes tam eorum, quam patris, fisco collatae sunt. Erant enim eis magni thesauri. XXVII. Dehinc Turonici, Pictavi, Baiocassini, Cenomannici, Andegavi, cum aliis multis in Britanniam ex jussu Chilperici regis abierunt: et contra Warochum, filium quondam Macliavi, ad Vicinoniam fluvium resident. Sed ille dolose per noctem super Saxones Baiocassinos ruens, maximam exinde partem interfecit. Post die autem tertia, cum ducibus regis Chilperici pacem faciens, et filium suum in obsidatum donans, sacramento se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venetos quoque (0345B)civitatem refudit, sub ea conditione, ut si mereretur eam per jussionem regis regere, tributa vel omnia, quae exinde debebantur, annis singulis nollo admonente dissolveret. Quod cum factum fuisset, exercitus ab eo loco remotus est. Posthaec Chilpericus rex de pauperibus et junioribus ecclesiae vel basilicae bannos jussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim erat consuetudo, ut hi ullam exsolverent publicam functionem. Posthaec Warochus obliviscens promissionis suae, volens irrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticae urbis ad Chilpericum regem dirigit. At ille ira commotus, 238 objurgatum eum exsilio damnari praecepit. XXVIII. Anno quoque quarto Childeberti, qui fuit (0345C)decimus octavus Guntchramni et Chiperici regum, apud Cavillonum civitatem synodus facta est, ex jussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas. Objiciuntur eis crimina: et non solum de adulteriis, verum etiam de homicidiis accusantur. Sed haec per poenitentiam purgari censentes (0346A)episcopi, illud est additum, quod essent rei majestatis, et patriae proditores. Qua de causa ab episcopatu discincti [Al. dejecti], in basilicam beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt. XXIX. Chilpericus vero rex descriptiones novas et graves in omne regno suo fieri jussit. Qua de causa multi relinquentes civitates illas [Al. suas], vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius ducentes alibi peregrinari, quam tali periculo subjacere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per aripennem redderet. Sed et aliae functiones infligebantur multae, tam de reliquis terris, quam de mancipiis: quod impleri (0346B)non poterat. Lemovicinus quoque populus cum se cerneret tali fasce gravari, congregatus in calendis Martiis, Marcum referendarium, qui haec agere jussus fuerat, interficere voluit: et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus ab imminenti discrimine liberasset. Arreptis quoque libris descriptionum, 239 incendio multitudo conjuncta concremavit: unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, immensis damnis populum afflixit, suppliciisque conterruit, morte mulctavit. Ferunt etiam tunc abbates atque presbyteros ad stipites extensos diversis subjacuisse tormentis, calumniantibus regalibus missis, quod in seditione populi ad incendendos libros satellites [I. adjutores] adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.(0346C) XXX. Britanni quoque graviter regionem Rhedonicam vastaverunt, incendio, praeda, captivitate: qui usque Cornutium vicum debellando progressi sunt. Eunius [Al. Eonius] vero episcopus de exsilio reductus, Andegavo ad pascendum delegatur, nec ad civitatem suam Veneticam redire permittitur. Bippolenus vero dux contra Britannos dirigitur, et loca (0347A)aliqua Britanniae ferro incendioque opprimit: quae res majorem insoniam excitavit. XXXI. Dum haec agerentur in Galliis, Justinus impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat, cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius Caesar arripuit jam olim aggressum imperium. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad spectaculum circi praestolaretur populus processurum, parare ei cogitans pro parte Justiniani insidias, qui tunc nepos Justini habebatur, ille per loca sancta processit. Completaque oratione, vocato ad se urbis papa, cum consulibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus imperium confirmavit. Factionarii quoque (0347B)opperientes ad circum, cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi sine effectu regressi sunt, nihil homini qui in Deo spem 240 posuerat adversari valentes. Transactis igitur paucis diebus, adveniens Justinianus, pedibus se projecit imperatoris, quindecim ei centenaria auri deferens ob meritum gratiae. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, in palatium jussit assistere. Sophia vero Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit intendere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam jocundaretur, vocato clam Justiniano, Sophia voluit eum erigere in imperium. Quo comperto, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur, (0347C)apprehensamque Augustam, ab omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum relinquens. Segregatisque pueris ejus ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Justinianum vero objurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam suam promitteret, rursumque filio suo filiam ejus expeteret: sed non est res sortita effectum. Exercitus ejus Persas debellavit, victorque regressus, tantam molem praedae detulit, ut crederetur cupiditati humanae posse sufficere. Viginti elephanti capti ad imperatorem deducti sunt. XXXII. Britanni eo anno valde infesti circa urbem fuere Namneticam atque Rhedonicam: qui immensam (0348A)auferentes praedam, agros pervadunt, vineas a fructibus vacuant, et captivos abducunt. Ad quos cum Felix episcopus legationem misisset, emendare promittentes, nihil de promissis implere voluerunt XXXIII. Apud autem Parisios mulier quaedam ruit in crimen, asserentibus 241 multis, quasi quod relicto viro cum alio misceretur. Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes: Aut idoneam redde filiam tuam, aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat. Novi, inquit pater, ego filiam meam bene idoneam, nec est verum verbum hoc, quod mali homines proloquuntur. Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam faciam sacramento. Et illi: Si, inquiunt, est innoxia, super tumulum hoc beati Dionysii martyris sacramentis (0348B)affirma. Faciam, inquit pater. Tunc initio placito ad basilicam martyris sancti conveniunt, elevatisque pater manibus super altarium, juravit filiam non esse culpabilem. Econtrario vero perjurasse eum alii a parte viri pronuntiant. His ergo altercantibus, evaginatis gladiis in se invicem proruunt, atque ante ipsum altarium se trucidant. Erant autem majores natu et primi apud Chilpericum regem. Sauciantur multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia jaculis fodiuntur et ensibus, atque usque ad ipsum sepulcrum tela iniqua desaeviunt. Quod dum vix mitigatur, locus officium perdidit, donec ista omnia ad regis notitiam pervenirent. Hi vero properantes ad praesentiam principis, non recipiuntur in gratiam; sed ad episcopum loci illius (0348C)remitti eos jussum est, ut si de hoc facinore culpabiles invenirentur, non convenienter sociarentur communioni. Tunc ab episcopo Ragnemodo, qui Parisiacae Ecclesiae praeerat, componentes qui [Al. quae] male gesserant, in communionem ecclesiasticam sunt recepti. Mulier vero non post multis diebus cum ad judicium vocaretur, laqueo vitam finivit. XXXIV. Anno quinto Childeberti regis Arvernorum regionem diluvia magna presserunt, ita ut per dies duodecim non cessaret a pluvia: tantaque inundatione Limane est infusum, ut multos ne sementem jacerent prohiberet. Flumina quoque Liger 242 Flavarisque, quem Elacrem vocitant, vel reliqui torrentes percurrentes in eum, ita intumuerunt, ut (0349A)terminos, quos nunquam excesserant, praeterirent. Quae grande de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de aedificiis fecere naufragium. Pari modo Rhodanus cum Arari conjunctus, ripas excedens, grave damnum populis intulit, muros Lugdunensis civitatis aliqua ex parte subvertit. Quiescentibus vero pluviis, arbores denuo floruerunt: erat enim mensis September. In Turonico vero eo anno mane priusquam dies illucesceret, fulgor per coelum cucurrisse visus est, et ad Orientis plagam decidisse. Sed et sonitus, tanquam diruentis arboris, per totam terram illam auditus est: quod ideo non est de arbore aestimandum, quia in quinquaginta aut amplius milliaria est auditum. Ipso anno graviter urbs Burdegalensis a terraemotu concussa est, moeniaque civitatis (0349B)in discrimine eversionis exstiterunt; atque ita omnis populus metu mortis exterritus est, ut si non fugeret, putaret se cum urbe dehiscere. Unde et multi ad civitates alias transierunt. Qui tremor [Al. timor] ad vicinas civitates porrectus est, et usque Hispaniam attigit, sed non tam valide. Tamen de Pyrenaeis montibus immensi lapides sunt commoti, qui pecora hominesque prostraverunt. Nam et vicos Burdegalenses incendium divinitus ortum exussit, ita ut subito comprehensi igne, tam domus quam areae cum annonis incendio cremarentur; nullum penitus incitamentum habens ignis alieni, nisi forsitan jussione divina. Nam et Aurelianensis civitas gravi incendio conflagravit, in tantum ut ditioribus nihil penitus remaneret: et si aliquis ab igne quidquam (0349C)eripuit, ab insistentibus furibus est direptum. Apud terminum Carnotenum verus de effracto pane sanguis effluxit. Graviter tunc et Biturica civitas a grandine verberata est. XXXV. Sed haec prodigia gravissima 243 lues est subsecuta. Nam discordantibus regibus, et iterum bellum civile parantibus, dysentericus morbus pene Gallias totas praeoccupavit. Erat enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris, renumque nimius dolor, caput grave vel cervix. Ea vero quae ex ore projiciebantur, colore croceo, aut certe viridia erant; a multis autem asserebatur venenum occultum esse. Rusticiores vero corales hoc pusulas nominabant; quod non est incredibile, quia missae in scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erumpentibusque (0349D)vesicis, decursa sanie multi liberabantur; sed et herbae, quae venenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt. Et quidem primum haec infirmitas a mense Augusto initiata, parvulos adolescentes arripuit, lethoque subegit. (0350A)Perdidimus dulces et charos nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus, aut ulnis bajulavimus, aut propria manu ministratis cibis ipsos studio sagaciore nutrivimus; sed abstersis lacrymis cum beato Job, diximus: Dominus dedit, Dominus abstulit: quomodo Domino placuit, ita factum est. Sit nomen ejus benedictum in saecula (Job. I, 21). Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter aegrotavit: quo convalescente, filius ejus junior, necdum ex aqua et Spiritu sancto renatus, aegrotare coepit. Quem in extremis videntes, baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater ejus senior, nomine Chlodobertus, ab hoc morbo corripitur, ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero poenitens, ait ad regem: Diu nos male agentes pietas divina sustentat; (0350B)nam saepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit. Ecce jam perdimus filios; ecce jam eos lacrymae pauperum, lamenta viduarum, suspira orphanorum intermunt; nec spes remanet cui aliquid congregemus. Thesaurizamus, nescientes cui congregemus ea. Ecce thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni. Nunquid non exundabant 244 promptuaria vino? nunquid non horrea replebantur frumento? nunquid non erant thesauri referti auro, argento, lapidibus pretiosis, monilibus, vel reliquis imperialibus ornamentis? Ecce quod pulchrius habebamus, perdimus. Nunc si placet, veni [Al. venite], et incendamus omnes descriptiones iniquas; sufficiatque fisco nostro, quod suffecit patri regique (0350C)Chlothachario. Haec effata regina, pugnis verberans pectus, jussit libros exhiberi, qui de civitatibus suis per Marcum venerant; projectisque in ignem, iterum ad regem conversa: Quid tu, inquit, moraris? Fac quod vides a me fieri, ut et si dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus. Tunc rex compunctus corde tradidit omnes libros descriptionum igni, conflagratisque illis, misit qui futuras prohiberent descriptiones. Posthaec infantulus junior dum nimio labore tabescit, exstinguitur; quem cum maximo moerore deducentes a villa Brennaco Parisios, ad basilicam sancti Dionysii sepelire mandaverunt. Chlodobertum vero componentes in feretro, Suessionas ad basilicam sancti Medardi duxerunt, projicientesque eum ad sanctum sepulcrum, (0350D)voverunt vota pro eo; sed media nocte, anhelus jam et tenuis, spiritum exhalavit: quem in basilica sanctorum Crispini atque Crispiniani martyrum sepelierunt. Magnus quoque hic planctus omni populo fuit; nam viri lugentes, mulieresque lugubribus vestimentis (0351A)indutae, ut solet in conjugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecutae. Multa postea Chilpericus rex ecclesiis, sive basilicis, vel pauperibus est largitus. XXXVI. His diebus Austrechildis, Guntchramni principis regina, ab hoc morbo consumpta est: sed priusquam nequam spiritum exhalaret, cernens quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit leti sui habere participes, agens ut in exsequiis ejus aliorum funera plangerentur. Fertur enim Herodiano more regem petiisse, dicens: Adhuc spes vivendi fuerat, 245 si non inter iniquorum medicorum manus interissem; nam potiones ab illis acceptae, mihi vi abstulerunt vitam, et fecerunt me hanc lucem velociter perdere: et ideo, ne inulta mors mea praetereat, (0351B)quaeso, et cum sacramenti interpositione conjuro, ut, cum ab hac luce discessero, statim ipsi gladio trucidentur, ut sicut ego amplius vivere non queo, ita nec illi post meum obitum glorientur, sed sit unus dolor nostris pariter ac eorum amicis. Haec effata infelicem animam tradidit. Rex vero peracto ex more exsequio, oppressus iniquae conjugis juramento, implevit praeceptum iniquitatis; nam duos medicos, qui ei studium adhibuerant, gladio feriri praecepit: quod non sine peccato factum fuisse multorum censet prudentia. XXXVII. Hac itaque aegritudine et Nantinus Ecolismensis comes exinanitus interiit; sed quae contra sacerdotes vel ecclesias Dei egerit, altius repetenda sunt. Denique Maracharius avunculus ejus, (0351C)diu in ipsa urbe usus est comitatu. Quo officio expleto, Ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus. Qui multum vigilanter vel ecclesias, vel ecclesiae domos et erigens, et componens, septimo sacerdotii anno, injecto ab inimicis in caput piscis veneno, simpliciter accipiens crudeliter enecatur. Sed non diu inultam ejus mortem pertulit divina clementia; nam Frontonius, cujus consilio hoc scelus est perpetratum, assumpto confestim episcopatu, uno in eo degens anno, praecurrente judicio Dei, interiit. Cujus post obitum Heraclius Burdegalensis presbyter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, episcopus ordinatur. Nantinus vero ob requirendam avunculi sui mortem, comitatum in ipsa urbe expetiit. Quo accepto, multas episcopo injurias (0351D)irrogavit. Aiebat enim episcopo: Homicidas (0352A)illos, qui avunculum meum interfecerunt, 246 tecum retines; sed et presbyteros huic noxae admistos, ad convivium recipis. Deinde inimicitia increscente, paulatim coepit villas ecclesiae, quas Maracharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, asserens non debere ecclesiam ejus facultatem adipisci, a cujus clericis testator fuerat interfectus. Post ista vero, jam aliquibus ex laicis interfectis, addidit ut apprehensum presbyterum alligaret, ac conto perfoderet. Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus, appenso ad stipitem, elicere quaerebant si in hac causa fuisset admistus. Quod cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. Qua de causa commotus episcopus, jussit eum ab ecclesiae foribus prohiberi. Convenientibus (0352B)autem apud civitatem Santonas sacerdotibus, deprecabatur Nantinus ut pacem episcopi mereretur, promittens se omnes Ecclesiae res, quas sine ratione abstulerat, redditurum, atque humilem exhibere se sacerdoti. At ille fratrum jussioni obaudire procurans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbyteri omnipotenti Deo commendans, comitem in charitate recepit. Qui post ista regressus urbem, domos illas quas male pervaserat, spoliat, elidit, ac disjicit, dicens: Et si hoc ab ecclesia recipitur, vel desertum inveniatur, qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. Quae dum aguntur, impleto beatus pontifex vitae cursu, migravit ad Dominum. Nantinus quoque ab aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atque adulationibus, (0352C)communicatur. Post paucos vero menses a supradicto morbo corripitur, qui nimia exustus febre, clamavit, dicens: Heu, heu! ab Heraclio antistite exuror, ab illo crucior, ab illo ad judicium vocor. Cognosco facinus, reminiscor me injuste injurias intulisse pontifici; mortem deprecor, ne diutius crucier hoc tormento. Haec cum maxima in febre 247 clamaret, deficiente robore corporis, infelicem animam fudit, indubia relinquens vestigia, hoc ei ad ultionem beati antistitis evenisse. Nam exanimum corpus ita nigredinem duxit, ut putares eum prunis superpositum fuisse combustum. Ergo omnes haec obstupescant, admirentur, et metuant ne inferant injurias sacerdotibus: quia ultor est Dominus servorum suorum sperantium in se.(0352D) XXXVIII. Hoc tempore et beatus Martinus Galliciensis (0353A)episcopus obiit, magnum populo illi faciente planctum. Nam hic Pannoniae ortus fuit, et exinde ad visitanda loca sancta in Orientem properans, in tantum se litteris imbuit, ut nulli secundus suis temporibus haberetur. Exinde Galliciam venit, ubi, cum beati Martini reliquiae portarentur, episcopus ordinatur: in quo sacerdotio impletis plus minus triginta annis, plenus virtutibus migravit ad Dominum. Versiculos qui super ostium sunt a parte meridiana in basilica sancti Martini, ipse composuit. XXXIX. Magna eo anno in Hispaniis Christianis persecutio fuit, multique exsiliis dati, facultatibus privati, fame decocti, carcere mancipati, verberibus affecti, ac diversis suppliciis trucidati sunt. Caput quoque hujus sceleris Goisvintha fuit, quam post Athanachildi (0353B)regis connubium rex Leuvichildus acceperat; sed quae Dei servis notam humilitatis inflixerat, prosequente ultione divina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis. Nam unum oculum nubes 248 alba contegens, lumen quod mens non habebat, pepulit a palpebris. Erant autem Leuvichildo regi ex alia uxore duo filii, quorum senior Sigiberti, junior Chilperici regis filiam desponsaverat. Sed Ingundis Sigiberti regis filia cum magno apparatu in Hispanias directa, ab avia Goisvintha cum gaudio magno suscipitur; quam nec passa est in religione catholica diu commorari, sed ut rebaptizaretur in Ariana haeresi blandis coepit sermonibus illicere. Sed illa viriliter reluctans, coepit dicere: Sufficit satis me ab originali peccato baptismo (0353C)salutari semel ablutam fuisse, et sanctam Trinitatem in una aequalitate esse confessam. Haec me credere ex toto corde confiteor, nec unquam ab hac fide ibo retrorsum. Haec illa audiens, iracundiae furore succensa apprehensam per comam capitis puellam in terram collidit, et diu calcibus verberatam ac sanguine cruentatam, jussit exspoliari et piscinae immergi: (0354A)sed ut asserunt multi, nunquam animum suum a fide nostra reflexit. Leuvichildus autem dedit eis unam de civitatibus, in qua residentes regnarent. Ad quam cum abiissent, coepit Ingundis praedicare viro suo, ut relicta haeresis fallacia, catholicae legis veritatem agnosceret. Quod ille diu refutans, tandem commotus ad ejus praedicationem, conversus est ad legem catholicam: ac dum chrismaretur, Joannes est vocitatus. Quod cum Leuvichildus audisset, coepit causas quaerere qualiter eum perderet. Ille vero haec intelligens, ad partem se imperatoris jungit, ligans cum praefecto 249 ejus amicitias, qui tunc Hispaniam impugnabat. Leuvichildus autem direxit ad eum nuntios, dicens: Veni ad me, quia exstant causae quas conferamus simul. Et ille: (0354B)Non ibo, quia infensus es [Casin. est] mihi, pro eo quod sim catholicus. At ille datis praefecto imperatoris triginta millibus solidorum, ut se ab ejus solatio [It. auxilio] revocaret commoto exercitu, contra eum venit. Hermenegildus vero vocatis Graecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe conjuge sua. Cumque Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solatio, cum videret nihil se praevalere posse, ecclesiam quae erat propinqua, expetiit, dicens: Non veniat super me pater meus; nefas est enim aut patrem a filio, aut filium a patre interfici. Haec audiens Leuvichildus, misit ad eum fratrem ejus, qui dato sacramento ne humiliaretur, ait: Tu ipse accede, et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi. At ille poposcit vocari patrem suum; quo ingrediente, (0354C)prostravit se ad pedes illius. Ille vero apprehensum osculatus est eum, et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra; oblitusque sacramenti innuit suis, et apprehensum spoliavit eum indumentis suis, induitque illum veste vili, regressusque ad urbem Toletum, ablatis pueris ejus, misit eum in exsilium cum uno tantum puerulo.(0355A) XL. Igitur post mortem filiorum Chilperici, rex mense Octobri in Cotia silva plenus luctu cum conjuge residebat. Tunc Chlodovechum filium suum Brennacum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interfecerat, saeviebat; sed nihil ibidem incommodi 250 pertulit. Ipse enim rex Calam Parisiacae civitatis villam advenit. Post paucos vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit: cui qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta villa apud patrem habitaret, coepit immature jactare, vel dicere: Ecce mortuis fratribus meis ad me restitit omne regnum: mihi universae Galliae subjicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt. Ecce inimicis in manu positis inferam (0355B)quaecunque placuerit. Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibilia detrectabat. Quae illa audiens, pavore nimio terrebatur. Post dies vero aliquot, adveniens quidam ait reginae: Ut orbata filiis sedeas, dolus id Chlodovechi est operatus. Nam ipse concupiscens unius ancillarum tuarum filiam, maleficiis tuos per matrem ejus filios interfecit: ideoque moneo ne speres de te melius, cum tibi spes per quam regnare debueras sit ablata. Tunc regina timore perterrita, et furore succensa, nova orbitate compuncta, apprehensa puella in quam oculos injecerat Chlodovechus, et graviter verberata, incidi comam capitis ejus jussit, ac scissae sudi impositam defigi ante metatum Chlodovechi praecepit. Matre quoque puellae religata, et tormentis diu cruciata, (0355C)elicuit ab ea professionem, quae hos sermones veros esse firmaret. Regi exinde haec et alia hujuscemodi insinuans, vindictam de Chlodovecho poposcit. Tunc rex in venationem directus, cum praecepit arcessiri (0356A)secretius. Quo adveniente, ex jussu regis apprehensus in manicis a Desiderio atque Bobone ducibus, nudatur armis et vestibus, ac vili indumento contectus 251 reginae vinctus adducitur. At illa in custodia eum retineri praecepit, elicere ab eo cupiens, si haec ita ut audierat se haberent, vel cujus consilio usus fuerit, aut cujus haec instinctu fecisset, vel cum quibus maxime amicitias colligasset. At ille reliqua denegans, amicitias multorum detexit. Denique post triduum, regina vinctum jussit eum transire Matronam fluvium, et in villa, cui Nuceto nomen est, custodiri. In qua custodia cultro percussus, interiit, ipsoque in loco sepultus est. Interea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset; et adhuc ipsum cultrum de quo (0356B)se perculit, in loco stare vulneris affirmabant. Quibus verbis rex Chilpericus illusus, nec flevit, quem ipse, ut ita dicam, morti tradiderat, instigante regina. Servientes quoque illius per diversa dispersi sunt. Mater autem ejus crudeli morte necata; soror illius in monasterium, delusa a pueris reginae, transmittitur, in quo nunc veste mutata consistit; opesque eorum omnes reginae delatae sunt. Mulier quae super Chlodovechum locuta fuerat, dijudicatur incendio concremari. Quae cum duceretur, reclamare coepit misera, se mendacia protulisse: sed nihil proficientibus verbis, ligata ad stipitem, vivens exuritur flammis. Thesaurarius Chlodovechi a Cuppane stabuli comite de Biturico retractus, vinctus reginae transmissus est, diversis cruciatibus exponendus; sed (0356C)eum regina et a suppliciis, et vinculis jussit absolvi; liberumque nobis obtinentibus abire permisit. XLI. Post haec Elafius Catalaunensis episcopus, propter causas 252 Brunichildis reginae, in Hispanias (0357A)in legationem directus, correptus a febre nimia, spiritum exhalavit, et exinde delatus mortuus, ad civitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem legatum Britannorum supra meminimus, ad civitatem suam regredi non permissus, ut Andegavis pasceretur de publico a rege praeceptum est. Qui Parisios adveniens, dum die Dominica sacrosancta solemnia celebraret, emissa cum hinnitu voce terrae corruit. Erumpente vero ab ore ejus et naribus sanguine, inter manus deportatus est, sed convaluit. Nimium enim vino deditus erat, et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret. XLII. Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum regem direxit. Cumque per Pictavum terminum (0357B)praeterirent, quem tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi eos exhiberi praecepit, et Parisios custodiri. Eo tempore apud Pictavensem civitatem lupus ex silvis veniens, per portam ingressus est, clausisque portis infra muros ipsius urbis oppressus, occisus est. Asserebant enim quidam et coelum ardens se vidisse. Liger fluvius major ab anno superiore fuit, postquam ei Caris torrens se adjunxit. Ventus auster nimium violenter cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domos erueret, sepes efferret, ipsosque homines ad internecionem usque volutaret. Erat enim spatium ejus in latitudinem quasi jugera septem; longitudo autem non potuit aestimari. Nam et galli plausum cantus in initio noctis saepe dederunt. Luna conteuebricata (0357C)est, et cometes 253 stella apparuit. Gravis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Suevorum post annum dimissi, ad propria redierunt. XLIII. Maurilio Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico, sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam saepe candens ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderet. Sed cum episcopatum ejus multi expeterent, ipsi Ursicinum, qui quondam referendarius Ultrogotthae reginae fuerat, elegit. Quem dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit a saeculo. Fuit autem valde eleemosynarius, in Scripturis (0358A)ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum, quae in libris veteris Testamenti describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoria recenseret. Fuit etiam et in judiciis justus, ac defendens pauperes ecclesiae suae de manu malorum judicum, juxta illud Job: Conservavi egenum de manu potentis; et inopi cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes claudorum, et invalidorum pater (Job. XXIX, 12-16). XLIV. Leuvichildus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, virum nullius ingenii aut dispositionis ratione peritum, sed tantum voluntate in catholica lege perversum: quem cum via Turonis detulisset, lacessire nos de fide, et impugnare ecclesiastica (0358B)dogmata coepit. Iniqua enim, inquit, fuit antiquorum episcoporum lata sententia, quae aequalem asseruit Filium Patri. Nam qualiter, inquit, poterit esse Patri aequalis in potestate, qui ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28)? Non est ergo aequum ut ei similis aestimetur quo se minorem dicit, cui tristitiam mortis ingemit, cui postremo moriens spiritum, quasi nulla praeditus potestate, commendat. Unde patet eum et aetate et potestate paterna minorem. Ad haec ego interrogo, si crederet Jesum Christum Filium Dei esse, si eumdemque esse Dei sapientiam, si lumen, 254 si veritatem, si vitam, si justitiam fateretur. Qui ait: Credo haec omnia esse Filium Dei. Et ego: Dic ergo mihi, quando Pater sine sapientia? quando sine lumine? quando sine (0358C)vita? quando sine veritate? quando sine justitia fuerit? Sicut enim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse non potuit: quae maxime ad Dominici nominis mysterium coaptantur. Sed nec Pater esset utique, si Filium non haberet. Quod autem eum dixisse ais, Pater major me est (Joan. XIV, 28), scias eum hoc ex assumptae carnis humilitate dixisse, ut cognoscas non potestate, sed humilitate te fuisse redemptum. Nam tu qui dicis, Pater major me est, oportet te meminisse quod alibi ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nam et mortis timor, et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut sicut verus Deus, ita et verus (0359A)homo credatur. Et ille: Cujus quis implet voluntatem, eo et minor est; semper Filius minor est Patre, quia ille facit voluntatem Patris, nec Pater illius voluntatem facere comprobatur. Ad haec ego: Intellige quia Pater in Filio, et Filius in Patre, in una semper deitate subsistit. Nam ut cognoscas Patrem Filii facere voluntatem, si in te fides evangelica manet, audi quid ipse Jesus Deus noster, cum ad resuscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: et ego sciebam quia semper me audis. Sed propter turbam quae circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti (Joan. XI. 41, 42). Sed et cum ad passionem venit, ait: Pater, clarifica me claritate quam habui apud temetipsum, priusquam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Cui Pater de coelo respondit: (0359B)Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28). Aequalis est ergo Filius in deitate, non minor, sed neque aliquid minus habens. Nam si Deum confiteris, necesse est integrum fatearis, et nihil egentem; si vero integrum esse negas, Deum esse non credis. Et ille: Ex assumpto homine coepit Dei Filius vocitari; nam erat quando non erat. Et ego: Audi David dicentem ex persona Patris: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Et Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum 255 erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hoc ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 14. 3). Nam vos caecati veneno persuasionis, nihil dignum de Deo sentitis. Et ille: Nunquid et Spiritum sanctum Deum (0359C)dicitis, aut aequalem Patri Filioque decernitis? Cui ego: Una in tribus est voluntas, potestas, operatio: unus Deus in trinitate, et trinus in unitate. Tres personae, sed unum regnum, una majestas, una potentia omnipotentiaque. Et ille: Spiritus sanctus, inquit, quem aequalem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus, et a Patre legitur missus. Nemo enim promittit, nisi quod suae dominationi subsistit; et nemo mittit, nisi inferiorem se, sicut ipse ait in Evangelio: Nisi ego abiero, Paracletus ille non veniet: si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7). Ad haec ego respondi: Bene Filius ante passionem ait, quia nisi ille ad Patrem victor remeaverit, ac proprio sanguine redempto mundo, dignum Deo ex homine praepararet (0359D)habitaculum, non potest sanctus Spiritus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labe infecto descendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, effugiet fictum (Sap. I, 5). Tu autem si spem aliquam resurrectionis habes, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia, juxta sententiam Domini, In Spiritu sancto blasphemanti non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Et ille: Deus (0360A)est qui mitit, non est Deus qui mittitur. Ad haec ego interrogo, si crederet doctrinam Petri Paulique apostolorum. Respondente autem eo: Credo, adjeci: Cum argueret Petrus apostolus Ananiam pro fraude fundi, vide quid dicat: Quid tibi visum est mentiri Spiritui sancto? Non es enim mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3, 4). Et Paulus, cum gratiarum spiritualium distingueret gradus: Haec omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Qui enim quod voluerit facit, in nullius redigitur potestatem. Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua 256 sit hujus sectae perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arii, expressit interitus. Ad haec ille respondit: Legem quam non colis, blasphemare (0360B)noli; nos vero quae creditis, etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimini, si et illa et illa colantur. Sic enim vulgato sermone dicimus: Non esse noxium si inter gentilium aras et Dei ecclesiam quis transiens, utraque veneretur. Cujus ego stultitiam cernens, aio: Ut video, et gentilium defensorem, et haereticorum assertorem te esse manifestas, cum et ecclesiastica dogmata maculas, et paganorum spurcitias praedicas adorari. Satius; inquio, faceres, si ea et armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isaac in ariete, Jacob in lapide, Moyses vidit in sente; quam Aaron portavit in logio, David exsultavit in tympano, Salomon praedicavit in intellectu; quam omnes patriarchae, prophetae, sive Lex ipsa vel oraculis cecinit, (0360C)vel sacrificiis figuravit; quam et nunc praesens suffragator Martinus noster, vel possedit in pectore, vel ostendit in opere, ut et tu conversus crederes inseparabilem Trinitatem, et accepta a nobis benedictione, purgatoque a malae credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitates tuae. At ille furore commotus, et nescio quid quasi insanus frendens, ait: Ante anima ab hujus corporis vinculis emicet, quam ab ullo religionis vestrae sacerdote benedictionem accipiam. Et ego: Nec nostram Dominus religionem sive fidem ita tepescere faciat, ut distribuamus Sanctum ejus canibus, ac pretiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus. Ad haec ille relicta altercatione surrexit, et abiit. Sed posthaec cum in Hispanias reversus fuisset, infirmitate (0360D)debilitatus, ad nostram religionem necessitate cogente conversus est. XLV. Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indiculum, ut sancta Trinitas non in personarum distinctione, sed tantum Deus nominaretur: asserens indignum esse, ut Deus persona, sicut homo carneus, nominaretur; 257 affirmans etiam ipsum esse Patrem qui est Filius; idemque ipsum esse (0361A)Spiritum sanctum, qui Pater et Filius. Sic, inquit, prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa Lex nuntiavit. Cumque haec mihi recitari jussisset, ait: Sic, inquit, volo ut tu et reliqui doctores Ecclesiarum credatis. Cui ego respondi: Hac credulitate relicta, pie rex, hoc te oportet sequi quod nobis, post apostolos, alii doctores Ecclesiae reliquerunt; quod Hilarius Eusebiusque docuerunt, quod et in baptismo es confessus. Tunc iratus rex ait: Manifestum est mihi in hac causa Hilarium Eusebiumque validos inimicos haberi. Cui ego respondi: Observare te convenit, neque Deum, neque sanctos ejus habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, aliter Filius, aliter Spiritus sanctus. Non Pater assumpsit carnem, neque Spiritus sanctus, sed Filius; (0361B)ut qui erat Dei Filius, ipse ad redemptionem hominis filius haberetur et virginis. Non Pater passus, neque Spiritus sanctus, sed Filius; ut qui carnem assumpserat in mundo, ipse offerretur pro mundo. De personis vero quod ais, non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In his ergo tribus personis una gloria, una aeternitas, una potestas. At ille commotus ait: Sapientioribus te haec pandam, qui mihi consentiant. Et ego: Nunquam erit sapiens, sed stultus, qui haec quae proponis sequi voluerit. Ad haec ille frendens, 258 siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigensi episcopo, haec ei praecepit recenseri, deprecans ut sibi consentaneus fieret. Quod ille audiens, ita respuit, ut si chartam, in qua haec scripta tenebantur, potuisset attingere, in frusta discerperet. Et sic rex ab hac (0361C)intentione quievit. Scripsit alios libros idem rex versibus, quasi Sedulium secutus; sed versiculi illi (0362A)nulli penitus metricae conveniunt rationi. Addidit autem et litteras litteris nostris, id est ω, sicut Graeci habent, ae, the, UUI, quarum characteres subscripsimus. Hi sunt ω ψ Ζ Δ. Et misit epistolas in universas civitates regni sui, ut sic pueri docerentur, ac libri antiquitus scripti, planati pumice rescriberentur. XLVI. Agroecula autem Cabillonensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senatorio. Multa in civitate illa aedificia fecit, domos composuit, ecclesiam fabricavit, quam columnis fulcivit, variavit marmore, musivo depinxit. Magnae autem abstinentiae fuit, nam nunquam prandio usus est, nisi tantum coena: ad quam sic temporive residebat, ut sole stante consurgeret. Humanitatis [I. staturae] exiguae, facundiae vero magnae (0362B)erat. Obiit autem episcopatus anno quadragesimo octavo, aevi autem octogesimo tertio: cui Flavius referendarius Guntchramni regis successit. XLVII. Eo tempore et Dalmatius 259 Ruthenae civitatis episcopus, migravit a saeculo, vir in omni sanctitate praecelsus abstinens vel [l. et] a cibis, vel a concupiscentiis carnis; valde eleemosynarius, et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem saepius destruxit, incompositam dereliquit. Post cujus obitum multi, ut fit, episcopatum expetunt. Transobadus vero presbyter, qui quondam archidiaconus ejus fuerat, maxime in hoc intendebat, fidus quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutritius, commendaverat. Condiderat autem (0362C)episcopus testamentum, in quo regis exenium, qui post ejus obitum acciperet, indicabat, adjurans terribilibus (0363A)sacramentis, ut in ecclesia illa non ordinaretur extraneus, non cupidus, non conjugali vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueretur. Transobadus autem presbyter epulum in ipsa urbe clericis praeparat. Residentibus autem illis, unus presbyterorum coepit antistitem memoratum impudicis blasphemare sermonibus; et usque ad hoc erupit, ut eum delirum et fatuum nominaret. Haec eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremere coepit, laxatoque de manu calice, super illum [Al. alium], qui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab epulo ad sepulcrum, humo contectus est. Posthaec relecto testamento antistitis in praesentia (0363B)Childeberti regis ac procerum ejus, Theodosius, qui tunc archidiaconatu urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est. XLVIII. Audiens autem Chilpericus omnia mala quae faciebat Leudastes ecclesiis Turonicis, et omni 260 populo, Ansoualdum illuc dirigit: qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis et populo optione, Eunomius in comitatum erigitur. Denique Leudastes cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens: Usque nunc, o piissime rex, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem me ab actione remoto, vide qualiter custodiatur. Nam noveris quia Gregorius episcopus eam ad filium Sigiberti tradere destinat. Quod audiens rex, ait: Nequaquam, sed quia remotus es, ideo haec apponis. (0363C)Et ille: Majora, inquit, de te ait episcopus. Dicit enim reginam tuam in adulterio cum episcopo Bertchramno misceri. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere. XLIX. Sed quia liber finem postulat, narrare aliqua de ejus actionibus libet; sed prius videtur genus ac patriam, moresque ordiri. Cracina Pictavensis insula vocitatur, in qua a fiscalis vinitoris servo, Leocadio nomine, nascitur. Exinde ad servitium arcessitus, culinae regiae deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo promovetur ad cophinum. Sed dum inter fermentatas massas se delectari consimulat, servitium fugam iniens dereliquit. (0363D)Cumque bis aut tertio reductus a fugae lapsu teneri non posset, auris unius incisione mulctatur. Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla (0364A)auctoritate valeret, ad Marcovefam reginam, quam Charibertus rex nimium diligens in loco sororis toro asciverat, fugit. Quae libenter colligens, provocat, equorumque meliorum deputat esse custodem. Hinc jam obsessus vanitate, ac superbiae deditus, comitatum ambit stabulorum. Quo accepto, cunctos despicit ac postponit; inflatur 261 vanitate, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur, et in causis patronae alumnus proprius huc illucque defertur. Cujus post obitum refertus praedis, locum ipsum cum rege Chariberto oblatis muneribus tenere coepit. Posthaec, peccatis populi ingruentibus, comes Turonis destinatur, ibique se amplius honoris gloriosi supercilio jactat; ibi se exhibet rapacem praedis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum: ubi seminando (0364B)discordias, et inferendo calumnias, non modicos thesauros aggregavit. Post obitum vero Chariberti cum in Sigiberti sortem civitas illa venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique aggregaverat, a fidelibus nominati regis direpta sunt. Pervadente igitur Chilperico rege per Theodobertum filium urbem Turonicam, cum jam ego Turonis advenissem, mihi a Theodoberto strenue commendatur, ut scilicet comitatu quem prius habuerat potiretur. Multum se nobis humilem subditumque reddebat, jurans saepius super sepulcrum sancti antistitis, nunquam se contra rationis ordinem esse venturum, seque mihi tam in causis propriis, quam in Ecclesiae necessitatibus, in omnibus esse fidelem. Timebat enim, quod postea evenit, ne urbem illam iterum rex (0364C)Sigibertus in suum dominium revocaret. Quo defuncto, succedente iterum Chilperico in regnum, iste in comitatum accedit. Adveniente autem Turonis Merovecho, omnes res ejus usquequaque diripuit. Sed dum Sigibertus duos annos Turonis tenuit, hic in Britanniis latuit. Qui assumpto, ut diximus, comitatu, in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiae cum thoracibus atque loricis, praecinctus pharetra et contum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus. Jam si in judicio cum senioribus, vel laicis, vel clericis resedisset, et vidisset hominem justitiam prosequentem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in cives; presbyteros manicis jubebat extrahi, milites fustibus verberari; tantaque utebatur crudelitate, (0364D)ut vix referri possit. Discedente 262 autem Merovecho, qui res ejus diripuerat, nobis calumniator existit, asserens fallaciter Merovechum nostro usum (0365A)consilio, ut res ejus auferret. Sed post illata damna, iterat iterum sacramenta, pallamque sepulcri beati Martini fidejussorem donat, se nobis nunquam adversaturum. L. Sed quoniam longum est per ordinem prosequi perjuria vel reliqua mala ejus, veniamus ad illud, qualiter me voluit iniquis ac nefariis calumniis supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, ut illud adimpleretur: Omnis supplantans supplantabitur (Jerem. IX, 4); et iterum, Qui fodit foveam, incidet in eam (Prov. XXVI, 27). Igitur post multa mala quae in me meosque intulit, post multas direptiones rerum ecclesiasticarum, adjuncto sibi Riculfo presbytero, simili malitia perverso, ad hoc erupit ut diceret me crimen in Fredegundem reginam (0365B)dixisse: asserens si archidiaconus meus Plato, aut Gallienus amicus noster, subderentur poenae, convincerent me utique haec locutum. Tunc rex iratus, ut supra diximus (cap. 48), jussit eum pugnis calcibusque caesum, oneratum catenis recludi in carcerem. Nam Riculfum clericum se habere dicebat, per quem haec locutus fuisset. Hic vero Riculfus subdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hunc annum consilio cum Leudaste de hac causa habito, causas offensionis requirit, quibus scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nactusque tandem ipsum adivit, ac per menses quatuor dolis omnibus ac muscipulis praeparatis, ad me cum ipso Leudaste revertitur, deprecans ut eum debeam recipere excusatum. Feci, fateor, et occultum hostem publice in (0365C)domum suscepi. Discedente vero Leudaste, ipse se pedibus meis sternit, dicens: Nisi succurras velociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum quod loqui non debui. Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus comprehensus, mortales poenas sum luiturus. Cui ego aio: Si quid incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego alteri 283 te regno non mittam, ne suspectus habear coram rege. Post ista Leudastes exstitit accusator ejus, dicens se sermones jam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens Gallienum eadem die et Platonem archidiaconem fuisse praesentes, cum haec est episcopus elocutus. Sed Riculfus presbyter, qui jam (0365D)promissionem de episcopatu a Leudaste habebat, in tantum elatus fuerat, ut Magi Simonis superbiae aequaretur. Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulcrum sancti Martini dederat, in die sexta (0366A)Paschae in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix manibus temperaret, fidus scilicet doli quem praeparaverat. In crastina autem die, id est sabbati in ipso Pascha, venit Leudastes in urbem Turonicam, assimulansque aliud negotium agere, apprehensos Platonem archidiaconem et Gallienum in vincula connectit; catenatosque ac exutos veste jubet eos ad reginam deduci. Haec ego audiens, dum in domo ecclesiae residerem moestus, turbatusque ingressus oratorium, Davidici carminis sumo librum, ut scilicet apertus aliquem consolationis versiculum daret. In quo ita repertum est: Eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare (Psalm. LXXVII, 53). Interea ingressi in fluvium super pontem qui duabus lintribus tenebatur, navis illa, quae (0366B)Leudastem vehebat, demergitur, et nisi nandi fuisset adminiculo liberatus, cum sociis forsitan interisset. Navis vero alia, quae huic innexa erat, quae et vinctos vehebat, super aquas, Dei auxilio, elevatur. Igitur deducti ad regem qui vincti fuerant, incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex recogitans, absolutos a vinculo in libera custodia reservat illaesos. Ad civitatem vero Turonicam Berulfus dux cum Eunomio comite fabulam fingit, quod Guntchramnus rex capere vellet Turonicam civitatem; et idcirco ne aliqua negligentia accederet: 264 Oportet, ait, urbem custodia consignari. Ponunt portis dolose custodes, qui civitatem tueri as simulantes, me utique custodirent. Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent, ut occulte assumptis (0366C)melioribus rebus ecclesiae, Arvernum fuga secederem: sed non acquievi. Igitur rex arcessitis regni sui episcopis, causam diligenter jussit exquiri. Cumque Riculfus clericus saepius discuteretur occulte, et contra me vel meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum: O infelix, qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat silere, et petita venia episcopi gratiam impetrares. Ad haec ille clamare coepit voce magna, ac dicere: En ipsum, qui mihi silentium indicit, ne prosequar veritatem; en reginae inimicum, qui causam criminis ejus non sinit inquiri. Nuntiantur protinus haec reginae. Apprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur; et in vincula compactus custodiae deputatur. Cumque inter duos custodes (0366D)catenis et in cippo teneretur vinctus, media nocte dormientibus custodibus, orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur ejus potentia miserum visitare; et qui innocens colligatus fuerat, visitatione (0367A)Martini praesulis ac Medardi absolveretur. Mox disruptis vinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancti Medardi basilicam nocte nobis vigilantibus introivit. Congregati igitur apud Brennacum villam episcopi, in unam domum residere jussi sunt. Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione, ac benedictione accepta, resedit. Tunc Bertchramnus Burdegalensis civitatis episcopus, cui hoc cum regina crimen impactum fuerat, causam proponit, meque interpellat, dicens a me sibi ac reginae crimen objectum. Negavi ego in veritate me haec locutum; et audisse quidem haec alios, me non excogitasse. Nam extra domum rumor in populo magnus erat, dicentium: Cur haec super sacerdotem Dei objiciuntur? cur talia rex 265 prosequitur? nunquid potuit episcopus talia dicere vel (0367B)de servo? Heu, heu! Domine Deus, largire auxilium servo tuo! Rex autem dicebat: Crimen uxoris meae, meum habetur opprobrium. Si ergo censetis, ut super episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt. Certe si videtur ut haec non fiant, et in fidem episcopi committantur, dicite: libenter audiam quae jubetis. Mirati sunt omnes regis prudentiam vel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus: Non potest persona inferior super sacerdotem credi, restitit ad hoc causa, ut dictis Missis, in tribus altaribus me de his verbis exuerem sacramento. Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis regina condolens doloribus meis, jejunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret me omnia sic implesse, (0367C)ut fuerant instituta. Igitur regressi sacerdotes ad regem, aiunt: Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt, o rex. Quid nunc ad te, nisi ut cum Bertchramno accusatore fratris, communione priveris? Et ille: Non, inquit, ego nisi audita narravi. Quaerentibus illis, quis haec dixerit? respondit se haec a Leudaste audisse. Ille autem secundum infirmitatem vel consilii, vel propositionis suae, jam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus, ut sator scandali, inficiator reginae, accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in locum suum regressus est. Leudastes vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisios (0368A)expetiit. Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo colligeretur; et praesertim quod filius ejus, quem domi reliquerat, obiisset, Turonis occulte 266 veniens, quae optima habuit in Biturico transposuit. Prosequentibus vero regalibus pueris, ipse per fugam labitur. Capta quoque uxor ejus in pagum Tornacensem exsilio retruditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur, pro cujus vita vix obtinui: tamen de tormentis excusare non potui. Nam nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Ab hora tertia diei, revinctis post tergum manibus, suspensus ad arborem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas caedebatur fustibus, virgis, ac loris duplicibus, et non ab uno vel duobus, sed quot (0368B)accedere circa miseros potuissent artus, tot caesores erant. Cum autem jam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem, et arcana doli publice patefecit. Dicebat enim ob hoc reginae crimen objectum, ut ejecta de regno, interfectis fratribus, a patre Chlodovechus regnum acciperet, Leudastes ducatum, Riculfus vero presbyter, qui jam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodovechi, episcopatum Turonicum ambiret, huic Riculfo clerico archidiaconatu promisso. Nos vero, cum Dei gratia Turonis reversi, invenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum presbyterum; nam hic sub Eufronio episcopo de pauperibus provocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbyterium admotus, recessit ad propria, semper elatus, inflatus, praesumptuosus: (0368C)nam me adhuc commorante cum rege, hic, quasi jam esset episcopus, in domum ecclesiae ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiae, reliquasque res sub suam redigit potestatem. Majores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata distribuit; minores vero fustibus, plagisque multis, etiam manu propria affecit, dicens: Recognoscite dominum vestrum, qui victoriam 267 de inimicis obtinuit, cujus ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit; ignorans miser, quod praeter quinque episcopos, reliqui omnes qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt conjuncti. Illud saepe suis familiaribus dicere erat solitus, quod hominem prudentem non aliter, nisi in perjuriis, quis decipere possit. Sed cum me reversum (0369A)adhuc despiceret, nec ad salutationem meam, sicut reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me interficere minitaretur, cum consilio comprovincialium eum in monasterium removeri praecipio. Cumque ibidem arctius distringeretur, intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratae causae fautor exstiterat, circumvento perjuriis abbate, fuga elabitur, et usque ad Felicem accedit episcopum eumque ille ambienter colligit, quem exsecrari debuerat. Leudastes vero in Bituricum pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat, secum tulit. Nec multo post irruentibus Bituricis cum judice loci super eum, omne aurum argentumque, vel quod secum detulerat, abstulerunt, nihil ei nisi quod super se habuit relinquentes, ipsamque abstulissent vitam, (0369B)nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis dehinc viribus, cum aliquibus Turonicis iterum irruit super praedones suos: interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit, et in Turonicum revertitur. Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu ad comprehendendum eum. Ille vero cernens se jam jamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hilarii Pictavensis expetiit. Berulfus vero dux res captas regi transmisit. Leudastes enim egrediebatur 268 de basilica, et irruens in domos diversorum, praedas publicas exercebat. Sed et in adulteriis saepe infra ipsam sanctam porticum deprehensus est. Commota (0370A)autem regina, quod scilicet locus Deo sacratus taliter pollueretur, jussit eum a basilica sancti ejici. Qui ejectus, ad hospites suos iterum in Bituricum expetit, deprecans se occuli ab eis. LI. Et licet de beati Salvii episcopi collocutione superius (Cap. 45) memorare debueram, sed quia mente excessit, esse sacrilegum non arbitror, si in posterum scribatur. Igitur cum vale post synodum memoratam regi jam dicto, ad propria redire vellemus, non ante discedere placuit, nisi hunc virum libatis osculis linqueremus. Quem quaesitum in atrio Brinnacensis domus reperi. Cui dixi, quia jam eram ad propria rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermocinaremur, ait mihi: Videsne super hoc tectum quae ego suspicio? Cui ego: Video enim (0370B)supertegulum, quod nuper rex poni praecepit. Et ille: Aliud, inquit, non aspicis? Cui ego: Nihil aliud, inquam, video. Suspicabar enim quod aliquid joculariter loqueretur. Et adjeci: Si tu aliquid magis cernis, enarra. At ille alta trahens suspiria, ait: Video ego evaginatum irae divinae gladium super domum hanc dependentem. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti, duo filii regis, quos superius (Cap. 35) mortuos scripsimus, obierunt. Explicitus est liber quintus, finitus in anno quinto Childeberti regis.
LIBER SEXTUS.
269-270. INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEXTI. Incipit liber sextus, inchoatus ab anno sexto ejusdem Childeberti. (0369)
I. Quod Childebertus ad Chilpericum transiit; et de fuga Mummoli.
II. De legatis Chilperici ab Oriente reversis.
III. De legatis Childeberti ad Chilpericum.
IV. Qualiter Lupus a regno Childeberti fugatus est.
V. Altercatio cum Judaeo.
VI. De sancto Hospitio reclauso, et abstinentia vel miraculis ejus.
VII. De transitu Ferreoli Ucecensis episcopi.
VIII. De Eparchio reclauso Egolismensis urbis.
IX. De Domnolo Cenomannorum episcopo.
X. De basilica sancti Martini effracta.
XI. De Theodoro episcopo, et Dynamio.
XII. De exercitu contra Bituricas commoto.
XIII. de Lupo et Ambrosio Turonicis civibus interfectis.
XIV. De portentis quae apparuerunt.
XV. De obitu Felicis episcopi.
XVI. Quod Pappolenus uxorem suam recepit.
XVII. De Judaeis per Chilpericum regem conversis.
XVIII. De legatis Chilperici ab Hispania reversis.
XIX. De hominibus Chilperici apud Urbiam fluvium.
XX. De obitu Chrodini ducis.
XXI. De signis ostensis.
XXII. De Cartherio episcopo.
XXIII. Quod Chilperico regi filius natus est.
XXIV. De insidiis Theodori episcopi, et de Gundovaldo.
XXV. De signis et prodigiis circa ea tempora visis.
XXVI. De Gunthramno duce, et Mummolo.
XXVII. Quod Chilpericus rex est Parisios ingressus.
XXVIII. De Marco referendario.
XXIX. De puellis monasterii Pictavensis, seu, De virtutibus quae in monasterio domnae Radegundis actae sunt.
XXX. De obitu Tiberii imperatoris.
XXXI. De multis malis, quae Chilpericus rex civitatibus fratris sui fieri jussit, vel ipse fecit
XXXII. De interitu Leudastis.
XXXIII. De locustis, morbis prodigiisque.
(0371)
XXXIV. De obitu filii Chilperici, quem Theodoricum vocavit.
XXXV. De interitu Mummoli praefecti, et mulieribus interfectis.
XXXVI. De Aetherio episcopo, et de clerici cujusdam libidine.
XXXVII. De nece Lupentii abbatis Gaballitani.
XXXVIII. De obitu Theodosii episcopi, et successore ejus.
XXXIX. De obitu Remigii Biturigum episcopi; et de incendio urbis, et successione Sulpicii.
XL. De altercatione nostra cum haeretico.
XLI. Quod Chilpericus rex cum thesauris suis in Camaracensem abiit.
XLII. Quod Childebertus in Italiam abiit.
XLIII. De Galliciensibus regibus.
XLIV. De diversis signis.
XLV. De nuptiis Rigunthae filiae Chilperici.
XLVI. De interitu Chilperici regis.
(0371) (0371A)271 I. Anno igitur sexto regni sui, Childebertus rex, rejecta pace Guntchramni regis, cum Chilperico conjunctus est. Non post multum tempus Gogo moritur, in cujus locum Wandelinus subrogatur. Mummolus a regno Guntchramni fuga dilabitur, et se infra murorum Avennicorum munitionem concludit. Apud Lugdunum synodus episcoporum conjungitur, diversarum causarum altercationes incidens, negligentioresque judicio damnans. Synodus ad regem revertitur, multa de fuga Mummoli ducis, nonnulla de discordiis tractans.
II. Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine gravi damno atque labore. 272 Nam cum Massiliensem portum propter regum discordias adire (0371B)ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gotthorum regno sita est, advenerunt. Sed priusquam littus attingerent, navis acta vento, impulsa terris in frusta minuitur. Legati vero cum pueris se in periculo cernentes, arreptis tabulis vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi evaserunt. Res autem quas undae littori invexerant, incolae rapuerunt, ex quibus quod melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt. Multa tamen ex his Agathenses secum retinuerunt. Tunc ego Novigentum villam ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missorium magnum, quod ex auro gemmisque fabricaverat in quinquaginta librarum pondere, ostendit, dicens: Ego haec ad exornandam atque (0372A)nobilitandam 273 Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si vita comes fuerit, faciam. Aureos etiam singularum librarum pondere, quos imperator misit, ostendit, habentes ab una parte iconem imperatoris pictam, et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI. Ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem, continentesque scriptum: GLORIA. ROMANORUM. Multa autem et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit. III. Denique cum apud eamdem villam commoraretur, Egidius Rhemensis episcopus cum primis Childeberti proceribus in legationem ad Chilpericum regem venit, ibique collocutione facta, ut ablato Guntchramni regis regno, hi se conjungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: Filii mihi, peccatis increscentibus, (0372B)non remanserunt, nec mihi nunc alius superest haeres, nisi fratris mei Sigiberti filius, id est Childebertus rex: ideoque in omnibus quae laborare potuero, hic haeres existat. Tantum dum advixero, liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere. At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant firmaverunt, et ad Childebertum cum magnis muneribus sunt regressi. Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudovaldum episcopum cum primis regni sui direxit. Qui dato susceptoque sacramento, pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt. IV. Lupus vero dux Campanensis, cum jamdiu ab adversis fatigaretur et spoliaretur assidue, et (0373A)praesertim ab Ursione et Bertefredo, ad extremum conventione facta ut occideretur, commoverunt exercitum contra eum. Quod cernens Brunichildis regina, condolens fidelis sui insecutiones injustas, praecingens se viriliter, irrupit medios hostium cuneos, dicens: Nolite, o viri, nolite malum hoc facere, 274 nolite persequi innocentem; nolite pro uno homine committere praelium, quo solatium regionis intereat. Haec illa loquente, respondit Ursio: Recede a nobis, o mulier. Sufficiat tibi sub viro tenuisse regnum. Nunc autem filius tuus regnat, regnumque ejus non tua, sed nostra tuitione salvatur. Tu vero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant. Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtinuit reginae industria ne pugnarent. (0373B)Tamen ab illo loco discedentes, irruerunt in domos Lupi et direpto omni praesidio, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus intulerunt, intendentes Lupo minas, atque dicentes: Vivus virtutem nostram non evadet. At ille cernens se in discrimine, tutata infra urbis Lugduni Clavati muros conjuge sua, ad Guntchramnum regem confugit. A quo benigne susceptus cum eo latuit, exspectans ut Childebertus ad legitimam perveniret aetatem. V. Igitur Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam villam moraretur, impedimenta moveri praecipiens, Parisios venire disponit. Ad quem cum jam valedicturus accederem, Judaeus quidam, Priscus nomine, qui ei ad species coemendas familiaris erat, (0373C)advenit. Cujus caesarie rex blande apprehensa manu, ait ad me, dicens: Veni, sacerdos Dei, et impone manum super eum. Illo autem renitente, ait rex: O mens dura, et generatio semper incredula, quae non intelligit Dei Filium sibi prophetarum vocibus repromissum; non intelligit ecclesiastica mysteria in suis sacrificiis figurata. Haec eo dicente, Judaeus ait: Deus non eget conjugio, neque prole ditatur, neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte, videte quia ego sum Dominus, et absque me non est deus. Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Ad haec rex 275 ait: Deus ab spiritali utero Filium genuit sempiternum, non aetate juniorem, non potestate minorem, de quo ipse ait: Ex utero ante (0373D)luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Hunc ergo ante saecula natum, in novissimis saeculis mundo misit (0374A)sanatorem, sicut ait propheta tuus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20). Quod autem ais, quia ipse non generet, audi prophetam tuum dicentem ex voce dominica: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam (Isai. LXVI, 9)? haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait. Ad haec Judaeus respondit: Nunquid Deus homo fieri potuit, aut de muliere nasci, verberibus subdi, morte damnari? Ad haec rege tacente, in medium me ingerens dixi: Ut Deus Dei Filius homo fieret, non suae, sed nostrae necessitatis exstitit causa. Nam captivum peccato hominem, et diaboli servituti subjectum redimere non potuerat, nisi hominem assumpsisset. Ego vero non de Evangeliis et Apostolo, quae non credis, sed de tuis libris testimonia praebens, (0374B)proprio te mucrone confodiam, sicut quondam David Goliam legitur trucidasse. Igitur quod Deus homo futurus esset, audi prophetam tuum: El Deus, inquit, et homo, et quis cognovit eum? Et alibi: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius praeter eum; qui invenit omnem viam scientiae, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Posthaec in terris visus est et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36, 37, 38). Quod autem de Virgine nascitur, audi similiter prophetam tuum dicentem: Ecce Virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Quod verberibus subdi, quod clavis affigi deberet, et aliis quoque injuriis subjacere, vel affici, alius propheta ait: Foderunt (0374C)manus meas et pedes meos: diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI, 17), etc. Et iterum: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Et quod per ipsum crucis patibulum labentem mundum, et diaboli ditioni subjectum restitueret in regno suo, idem David 276 ait, Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10). Non quod antea non regnaverit apud Patrem, sed super populum quem a diaboli servitute liberaverat, rude regnum accepit. Judaeus ad haec respondit: Quae Deo fuit necessitas, ut ista pateretur? Cui ego: Jam dixi tibi, Deus hominem creavit innoxium, sed astu serpentis circumventus, praevaricator praecepti factus est: et ideo a sede paradisi ejectus, mundanis laboribus deputatus est; qui per mortem Unigeniti Dei Christi Deo reconciliatus (0374D)est Patri. Judaeus dixit: Non poterat Deus mittere prophetas aut apostolos, qui eum ad viam (0375A)revocarent salutis, nisi ipse humiliatus fuisset in carne? Ad haec ego: A principio genus semper deliquit humanum, quem nunquam terruit nec submersio diluvii, nec incendium Sodomae, nec plagae Aegypti, nec miraculum maris, Jordanisque divisio: qui semper Legi Dei restitit, prophetis non credidit; et non solum non credidit, verum etiam ipsos praedicatores poenitentiae interemit. Ideo nisi ipse ad eum descendisset redimere, haec explere non poterat alter. Cujus nos nativitate renati, baptismo abluti, vulnere curati, resurrectione erecti, ascensione glorificati sumus. Quod autem morbis nostris mederi venturus erat, propheta tuus ait: Livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5). Et alibi, Ipse peccata nostra portabit, et orabit pro transgressoribus (Ibid. 12). Et (0375B)iterum, Sicut ovis ad occisionem ductus est: et quasi agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humiliatione judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit (Ibid. 7, 8)? Dominus exercituum nomen ejus (Isai. LIV, 5). De hoc et Jacob ille, de cujus te jactas venisse generatione, in illa filii sui Judae benedictione, quasi ad ipsum Christum Filium Dei loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. De germine, fili mi, ascendisti, recubans dormisti quasi leo, quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9)? Pulchriores oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores (Ibid. 12). Quis, inquit, suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: 277 Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18), (0375C)tamen Paulus apostolus ait: Qui non crediderit quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus esse non poterit (Rom. X, 9). Haec et alia nobis dicentibus, nunquam compunctus est miser ad credendum. Tunc rex silente illo, cum videret eum his sermonibus non compungi, ad me conversus, postulat ut accepta benedictione discederet. Ait enim: Dicam, inquit, tibi, o sacerdos, quod Jacob dixit ad angelum qui ei loquebatur: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi (Gen. XXXII, 26). Et haec dicens, aquam manibus porrigi jubet; quibus ablutis, facta oratione, accepto pane gratias Deo agentes, et ipsi accepimus, et regi porreximus, haustoque mero, valedicentes discessimus. Rex vero ascenso equite [I. equo] Parisios est regressus, cum conjuge et filia, et omni (0375D)familia sua.(0376A) VI. Fuit autem apud urbem Nicensem eo tempore Hospitius reclausus magnae abstinentiae, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, induto desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem cum paucis dactylis comedebat. In diebus autem Quadragesimae, de radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus eremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus alebatur. Et primum quidem jus in quo coxerant hauriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas enim per eum Dominus virtutes dignatus est operari. Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu sancto adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit: Venient, inquit, Langobardi in Gallias, et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus (0376B)est intelligens, nullus est requirens Deum, nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placetur. Est enim omnis populus 278 infidelis, perjuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis promptus, a quibus nullus justitiae fructus ullatenus crescit; non decimae dantur, non pauperes aluntur, non teguntur nudi, non peregrini hospitio recipiuntur, aut cibo sufficienter satiantur: ideo haec plaga supervenit. Nunc autem dico vobis: Congerite omnem substantiam vestram infra murorum septa, ne a Langobardis diripiatur; et vos ipsos in locis firmissimis communite. Haec eo loquente, omnes obstupefacti et valedicentes cum magna admiratione ad propria sunt regressi. Monachis quoque dixit: Abscedite et vos a loco, auferentes vobiscum (0376C)quae habetis; ecce enim appropinquat gens quam praedixi. Dicentibus autem illis: Non relinquimus te, sanctissime pater, ait: Nolite timere pro me; futurum est enim ut inferant mihi injurias, sed non nocebunt usque ad mortem. Discedentibus autem monachis, venit gens illa; et dum cuncta quae reperit vastat, pervenit ad locum ubi sanctus Dei reclausus erat. At ille per fenestram turris ostendit se eis. Illi vero circumeuntes turrem, aditum per quem ingrederentur ad eum, invenire non poterant. Tunc duo ascendentes detexerunt tectum, et videntes eum cinctum catenis, indutumque cilicio, dicunt: Hic malefactor est, et homicidium fecit: ideo in his ligaminibus vinctus tenetur. Vocatoque interprete, sciscitantur ab eo quid mali fecerit, ut tali supplicio (0376D)arctaretur. At ille fatetur se homicidam esse, omnisque (0377A)criminis reum. Tunc unus, extracto gladio ut in caput ejus libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Tunc gladium laxans, terrae dejecit. Haec videntes socii ejus, clamorem in coelum dederunt, flagitantes a sancto, ut quid agi oporteret clementer insinuaret. Ipse vero imposito 279 salutis signo, brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco conversus, tonsurato capite fidelissimus monachus nunc habetur. Duo vero duces qui eum audierunt, incolumes patriae redditi sunt; qui vero contempserunt praeceptum ejus, miserabiliter in ipsa Provincia sunt defuncti. Multi autem ex ipsis a daemoniis correpti, clamabant: Cur nos, sancte et beatissime, sic crucias et incendis? sed imposita eis manu, mundabat eos. Posthaec homo erat Andegavensis incola, qui per (0377B)nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdiderat; et cum de febre convaluisset, surdus permanebat ac mutus. Igitur diaconus ex provincia illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pignora, vel reliquorum sanctorum qui urbem illam muniunt, exhiberet. Qui cum ad parentes infirmi illius pervenisset, rogant ut eum sibi comitem itineris sumere dignaretur, confisi quod si beatissimorum apostolorum adiret sepulcra, protinus posset assequi medicinam. Euntibus autem illis, venerunt ad locum ubi beatus Hospitius habitabat. Quo salutato ac deosculato, causas itineris diaconus pandit, ac proficisci se Romam indicat, seseque his qui sancto viro de naucleris amici essent, commendari deposcit. (0377C)Cumque ibi adhuc moraretur, sensit vir beatus per Spiritum Domini adesse virtutem. Et ait diacono: Infirmum qui comes tui nunc est itineris, rogo ut meis conspectibus repraesentes. At ille nihil moratus, velociter ad metatum vadit, invenitque infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indicabat; apprehensumque ducit ad sanctum Dei. At ille apprehensa manu caesarie, attraxit caput illius in fenestram, assumptoque oleo benedictione sanctificato, tenens manu sinistra linguam ejus, ori verticique capitis infudit, dicens: In nomine Domini mei Jesu Christi aperiantur aures tuae, reseretque os tuum virtus illa, quae quondam ab homine surdo et muto noxium ejecit daemonium. Et haec dicens, interrogat nomen. Ille vero clara voce ait: Sic dicor. (0377D)Cum haec vidisset diaconus, ait: Gratias tibi immensas refero, Jesu Christe, qui talia per servum 280 tuum dignaris ostendere. Quaerebam Petrum, quaerebam Paulum Laurentiumque, vel reliquos qui Romam proprio cruore illustrant: hic omnes reperi, hic cunctos inveni. Haec eo cum maximo fletu et (0378A)admiratione dicente, vir Dei omni intentione vanam vitans gloriam, ait: Sile, sile, dilectissime frater, non haec ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo condidit, qui pro nobis hominem suscipiens, caecis visum, surdis auditum, mutis praestat eloquium, qui leprosis cutem pristinam, mortuis vitam, et omnibus infirmis affluentem medicinam indulget. Tunc diaconus gaudens et valedicens, abscessit cum comitibus suis. Quibus discedentibus, homo quidam, Dominicus, sic enim erat viro nomen, a nativitate caecus, advenit ad istius miraculi virtutem probandam. Qui dum in monasterio duobus aut tribus mensibus resideret, orationi ac jejuniis vacans, tandem vocat eum ad se vir Dei, et ait: Vis recipere visum? Cui ille ait: Voluntas, inquit, mea erat ignota cognoscere. Nam (0378B)quae sit lux ignoro. Unum tantum scio, quod ab omnibus collaudatur; ego autem ab initio aetatis meae usque nunc videre non merui. Tunc cum oleo benedicto super oculos ejus crucem sanctam faciens, ait: In nomine Jesu Christi redemptoris nostri aperiantur oculi tui. Et statim aperti sunt oculi ejus; et erat admirans, cernensque magnalia Dei, quae in hoc mundo videbat. Dehinc mulier quaedam, quae, ut ipsa declamabat, tria habens daemonia, ad eum adducta est; quam cum tactu sacro benedixisset, atque ex oleo sancto crucem fronti ejus imposuisset, ejectis daemonibus purgata discessit. Sed et aliam puellam, ab spiritu immundo vexatam, benedictione sanavit. Cum autem jam dies obitus ejus appropinquaret, vocavit ad se praepositum monasterii, dicens: Exhibe (0378C)ferramentum, et irrumpe parietem, et mitte nuntios ad episcopum civitatis, ut veniat ad me sepeliendum. Die enim tertia ab hoc egredior mundo, et vado in requiem destinatam, quam mihi Dominus repromisit. Haec eo dicente, misit praepositus monasterii ad episcopum civitatis Nicensis, qui ei haec nuntiarent. 281 Posthaec Crescens quidam venit ad fenestram, et videns eum catenis vinctum, vermibus plenum, ait: O domine mi, qualiter tam valida tormenta tolerare tam fortiter potes? Cui ille ait: Confortat me ille pro cujus nomine haec patior. Dico autem tibi, quia jam absolvor ab his vinculis, et vado in requiem meam. Adveniente autem die tertia, deposuit catenas quibus vinctus erat, prostravitque se in orationem; et cum diutissime cum lacrymis orasset, collocans (0378D)se super scamnum, extensis pedibus, elevatisque ad coelum manibus, gratias agens Deo, tradidit spiritum. Et statim omnes vermes illi, qui sanctos artus perforabant, evanuerunt. Adveniens autem Austadius episcopus beatum corpus studiosissime (0379A)sepulturae mandavit. Haec omnia ab ipsius ore cognovi, quem superius mutum et surdum ab eo sanatum exposui, qui multa mihi et alia de ejus virtutibus narravit: sed prohibuit me res illa loqui, quia audivi Vitam ipsius a multis fuisse conscriptam. VII. Eo tempore Ferreolus Ucecensis episcopus, magnae vir sanctitatis, obiit, plenus sapientia et intellectu; qui libros aliquos epistolarum, quasi Sidonium secutus, composuit. Post cujus obitum Albinus ex praefecto per Dynamium rectorem Provinciae extra regis consilium suscepit episcopatum; quo non amplius quam tribus utens mensibus, cum ad hoc causa restitisset ut removeretur, defunctus est. Jovinus iterum qui quondam Provinciae rector fuerat, (0379B)regium de episcopatu praeceptum accipit. Sed praevenit eum Marcellus diaconus, Felicis senatoris filius. Qui convocatis comprovincialibus, per consilium Dynamii episcopus 282 ordinatus est. Sed et ipse vi pulsatus deinceps a Jovino, ut removeretur, conclusus in civitate, virtute se defensare nitebatur, sed cum non valeret, muneribus vicit. VIII. Obiit et Eparchius reclausus Egolismensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit, de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrogoricae urbis incola fuit, sed post conversionem clericus factus, Egolismam veniens, cellulam sibi aedificavit. In qua collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus (0379C)pauperum, aut in redemptione captivorum distribuebat. Panis in cellula illa eo vivente coctus nunquam fuit, sed a devotis cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum crucis signo saepe compressit, daemones de obsessis corporibus oratione abegit, et judicibus plerumque ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit, potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset (0380A)indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furto quis ad pendendum deduceretur, qui et in aliis multis sceleribus, tam in furtis, quam in homicidiis accusabatur ab incolis criminosius, et haec ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum judicem, ut scilicet culpabilis ille vitae concederetur. Sed insultante vulgo atque vociferante, quod si hic dimitteretur, neque regioni, neque judici possit esse consultum, dimitti non potuit. Interea extenditur ad trocleas, 283 virgis ac fustibus caeditur, et patibulo condemnatur. Cumque moestus monachus abbati renuntiasset: Vade, inquit, attende a longe, quia scito quod quem homo reddere noluit, Dominus suo munere donabit. Tu vero cum eum cadere videris, protinus apprehensum adducito in (0380B)monasterium. Monacho vero jussa complente, ille prosteruitur in oratione, et tam diu in lacrymis ad Dominum fudit preces, quoadusque disrupto obice cum catenis terrae restitueretur appensus. Tunc monachus apprehensum cum, abbatis conspectibus incolumem repraesentat. At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri jubet, dicens: Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non laxasti? At ille: Libenter te, inquit, audio, sancte sacerdos; sed insurgente vulgo aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri. Et ille: Tu, inquit, 284 me non audisti, Deus autem audire dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitae restituit. En, inquit, coram te astat sanus. Haec (0380C)eo dicente, prosternitur ad pedes ejus comes stupens, quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset. Haec ego ab ipsius comitis ore cognovi; sed et alia multa fecit, quae insequi longum putavi. Post quadraginta quatuor vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus, tradidit spiritum, protractusque a cellula, sepulturae mandatus est. Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in ejus processit exsequiis. IX. Domnolus vero Cenomannorum episcopus (0381A)aegrotare coepit. Tempore enim Chlothacharii regis apud Parisios ad basilicam sancti Laurentii gregi monasteriali praefuerat; sed quoniam, Childeberto seniore vivente, semper Chlothachario regi fidelis exstitit, et nuntios illius ad speculandum missos crebrius occulebat, praestolabatur 285 rex locum in quo pontificatus honorem acciperet. Migrante autem Avenniensis civitatis pontifice, istum illuc dare deliberaverat. Sed beatus Domnolus haec audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, quo tunc Chlothacharius rex ad orationem venerat, accessit, et nocte tota in vigiliis excubans, per priores qui aderant, regi suggestionem intulit ut non quasi captivus ab ejus elongaretur aspectu, nec permitteret simplicitatem illius inter senatores sophisticos ac judices (0381B)philosophicos fatigari, asserens hunc locum humilitatis sibi esse potius, quam honoris. Ad haec rex annuens, migrante Innocentio Cenomannorum episcopo, ipsum Ecclesiae illi antistitem destinavit. Jam assumpto episcopatu, talem se tantumque praebuit, ut in summae sanctitatis culmen evectus, debili usum (0382A)gressuum, caeco restitueret visum. Qui post viginti duos episcopatus annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulfum abbatem in locum suum praeelegit, cujus assensui rex praebuit voluntatem: sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badechisilum domus regiae majorem transfertur electio. Qui tonsuratus gradus, quos clerici sortiuntur, ascendens, post quadraginta dies, migrante sacerdote, successit. X. His diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit. Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, qui super tumulum eujusdam defuncti erat, ascendentes per eum, effracta vitrea sunt ingressi, auferentesque multum auri argentique, et palliorum holosericorum, abierunt, non metuentes super sanctum (0382B)sepulcrum pedem ponere, ubi vix vel os applicare praesumimus. Sed virtus sancti voluit hanc temeritatem etiam cum judicio manifestare terribili. Nam hi perpetrato scelere ad Burdegalensem civitatem venientes, orto scandalo, unus alterum interemit; sicque patefacto opere, furtum repertum est, ac (0383A)de hospitali eorum 286 argentum comminutum et pallia sunt extracta. Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, jussit eos alligari vinculis, et suo conspectui praesentari. Tunc ego metuens, ne ob illius causam homines morerentur, qui vivens in corpore pro perditorum vita saepius deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne nostris non accusantibus, ad quos prosecutio pertinebat, hi interficerentur. Quod ille benigne suscipiens, vitae restituit. Species vero quae dissipatae fuerant, studiosissime componens, loco sancto reddi praecepit. XI. Apud Massiliensem vero urbem Dynamius rector Provinciae graviter insidiari Theodoro episcopo coepit. At ille ad regem properare disponens, comprehensus ab eo in medio civitatis tenetur, et graviter (0383B)injuriatus, tandem laxatus est. Clerici autem Massilienses dolum cum Dynamio moliebantur, ut ab episcopatu ejiceretur. Sed dum ad regem Childebertum ambularet, cum Jovino ex praefecto a Guntchramno rege detineri jubetur. Quod audientes Massilienses clerici, gaudio magno repleti quod jam teneretur, jam deputaretur exsilio, quod jam in hoc res perstitisset, ut nunquam Massiliam reverteretur, domos ecclesiae apprehendunt, ministeria describunt, regestoria reserant, promptuaria exspoliant, omnesque res ecclesiae, tanquam si jam mortuus esset episcopus, pervadunt, diversa crimina de pontifice proloquentes, quae falsa, Christo auspice, deprehenduntur [Al. deprehendit]. Childebertus vero postquam cum Chilperico pacificatus est, legatos ad (0383C)Guntchramnum regem mittit, ut medietatem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, reddere deberet. Quod si nollet, noverit se multa perditurum pro partis istius retentione. Sed ille cum haec reddere nollet, vias claudi praecepit, ut nulli per regnum ejus transeundi aditus panderetur. Haec cernens Childebertus, Gundulfum ex domestico 287 ducem factum, de genere senatorio, Massiliam dirigit. Qui cum non auderet ambulare jam per Guntchramni regnum, Turonis venit. Quem benigne susceptum, recognosco matris meae avunculum esse, retentumque mecum quinque diebus, impositisque necessariis, abire permisi. Ille vero progressus, Massiliam (0384A)ingredi, obsistente Dynamio, non valebat. Sed nec episcopus, qui jam tunc cum Gundulfo venerat, in ecclesia sua recipiebatur. Dynamius autem una cum clericis portas obserat urbis, insultans pariter ac utrumque despiciens, episcopum scilicet et Gundulfum. Tandem ad colloquium ducis ascitus, in basilicam beati Stephani, quae urbi est proxima, venit. Ostiarii enim custodiebant aedis ingressum, ut introeunte Dynamio valvae protinus clauderentur. Quo facto exclusae armatorum turbae post Dynamium ingredi nequiverunt. Quo non intelligente, dum diversa inter se super altarium conferunt, recedentes ab altario, salutatorium ingrediuntur. Introeuntem cum his Dynamium, nudatumque jam a suorum solatio [I. auxilio], terribiliter increpant. Fugatisque (0384B)satellitibus, qui cum armis eo abducto circumstrepebant, seniores civium ad se dux una cum episcopo collegit, ut civitatem ingrederetur. Tunc Dynamius haec omnia cernens, veniam petens, datis duci multis muneribus, reddito etiam sacramento se fidelem episcopo deinceps regique futurum, suis induitur indumentis. Tunc reseratis tam portarum quam sacrarum aedium valvis, ingrediuntur utrique civitatem, dux scilicet et episcopus, cum signis et laudibus, diversisque honorum vexillis. Clerici autem qui sceleri huic misti fuerant quorum caput Anastasius abbas et Proculus presbyter erant, 288 intra Dynamii tecta confugiunt, petentes ab eo opem refugii, a quo fuerant incitati. Multi tamen eorum per idoneos fidejussores dimissi, ad regem jussi sunt (0384C)ambulare. Interea Gundulfus subjugata civitate in Childeberti regis ditionem, restitutoque in locum suum antistite, ad regem Childebertum regressus est. Sed Dynamius immemor fidei quam Childeberto regi promiserat, ad Guntchramnum regem nuntios dirigit, dicens quod partem sibi debitam civitatis per episcopum perderet, nec unquam Massiliensem urbem suo potiretur dominio, nisi hic evellatur ab ea. At ille ira commotus, jubet, contra fas religionis, ut pontifex summi Dei arctatus vinculis sibi exhiberetur, dicens: Trudatur exsilio inimicus regni nostri, ne nobis nocere amplius valeat. Sed cum episcopus de his suspectus esset, nec facile posset (0385A)ab urbe erui, advenit festivitas dedicationis oratorii ruris suburbani. Cumque ad haec festa egressus civitatem properaret, subito armati cum magno fremitu ab occultis insidiis scatentes, sanctum vallant antistitem, dejectumque ab equo fugant omnes comites ejus, servientes alligant, clericos caedunt, ipsumque super miserabilem imponentes caballum, nullum de suis sequi permittentes, ad regis deducunt praesentiam. Cumque per Aquensem praeterirent urbem, Pientius episcopus loci, condolens fratri, datis clericis ad solatium, impositisque necessariis, abire permisit. Dum haec agerentur, clerici iterum Massilienses domos ecclesiae reserant, arcana rimantur, et alia describunt, alia suis domibus inferunt. Episcopus vero ad regem deductus, nec culpabilis (0385B)inventus, ad civitatem suam redire permissus, cum grandi est a civibus laude susceptus. Ex hoc autem 289 gravis inimicitia inter Guntchramnum regem et Childebertum nepotem suum exoritur, disruptoque foedere sibi invicem insidiabantur. XII. Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat, jubetque ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactoque sacramento Aginnum pergit. Haec audiens uxor Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec et civitas in potestatem regis Chilperici redigeretur, basilicam sancti martyris Caprasii expetiit. Sed extracta exinde, et ispoliata facultate ac solatio famulorum, datis fidejussoribus Tolosam dirigitur: ibique (0385C)iterum in basilica sancti Saturnini ingressa residebat Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Guntchramnum aspiciebant, abstulit, et ditionibus regis Chilperici subegit. Berulfus vero dux, cum Bituriges mussitare, quod Turonicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet, et se in ipsos fines statuit. Graviter tunc pagi (0386A)Isiodorensis ac Berravensis urbis Turonicae devastati sunt. Sed et postea crudeliter qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati. Bladastes vero dux in Vasconiam abiit, maximamque partem exercitus sui amisit. XIII. Lupus vero urbis Turonicae civis, cum, uxore perdita ac liberis, clericatum expeteret, a fratre Ambrosio prohibitus est, timens ne haeredem institueret Dei ecclesiam, si ei conjungeretur; rursumque illi uxorem providit, et diem in quo ad sponsalia donanda conjungerentur, male suasus 290 frater indicit. Dehinc ad Cainonense castrum, ubi hospitium habebant, pariter advenerunt. Sed uxor Ambrosii cum esset adultera, et alium amore lupanario, exoso marito, diligeret, insidias viro tetendit. (0386B)Cumque hi germani pariter epularentur, et nocte usque ad ebrietatem vino maduissent, in uno strato pariter quieverunt. Tunc moechus uxoris Ambrosii, nocte veniens, quiescentibus cunctis et vino depressis, accensis igne paleis, ut videret quid agerent [Al. ageret], extracto gladio, Ambrosium in capite librat, ita ut descendens per oculos gladius cervical capitis amputaret; in quo ictu expergefactus Lupus, et se in sanguinem volutari decernens, exclamat voce magna, dicens: Heu, heu! succurrite, frater meus interfectus est. Moechus vero, qui jam perpetrato scelere discedebat, haec audiens, regressus ad lectum, Lupum adit. Quo repugnante, multis plagis laceratum oppressit, et mortali ictu sauciatum, semivivum reliquit; sed nullus de familia sensit. Mane autem facto, stupebant omnes de tanto scelere. Lupus (0386C)tamen adhuc vivens inventus, sicut actum fuerat referens, spiritum exhalavit. Sed nec longum meretix lugendi sumpsit spatium: sed paucis diebus interpositis conjuncta moecho discessit. XIV. Anno igitur septimo Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntchramni vicesimus et primus, mense Januario, pluviae, coruscationes atque tonitrua (0387A)gravia fuerunt, flores in arboribus ostensi sunt; stella, quam cometem superius nominavi, apparuit, ita ut in circuitu ejus magna nigredo esset. Et illa tanquam in foramine aliquo posita, ita inter tenebras 291 relucebat, scintillans, spargensque comas. Prodibat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tanquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est autem ad partem occidentis in hora noctis prima. In die autem sancto Paschae apud Suessionas civitatem coelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia: et unum erat majus, aliud vero minus. Post duarum vero horarum spatium conjuncta sunt simul; factaque pharo [Al. igni] magna, evanuerunt. In Parisiaco vero termino verus sanguis ex nube defluxit, et super vestimenta multorum hominum (0387B)cecidit, et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerent. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectensi vero territorio hominis cujusdam domus, cum ille mane surgeret, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna igitur eo anno lues in populo fuit: valetudines variae, malignae, cum pusulis et vesicis, quae multum populum affecerunt morte. Multi tamen adhibentes studium, evaserunt. Audivimus enim eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desaevire, ita ut nullum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo. XV. Felix vero episcopus Namneticae civitatis, in hanc valetudinem corruens, graviter aegrotare coepit. Tunc vocatis ad se episcopis, qui propinqui (0387C)erant, supplicat ut consensum, quem in Burgundionem nepotem suum fecerat, suis subscriptionibus reborarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tunc temporis Burgundio, quasi annorum viginti quinque. Qui veniens, rogat ut accedens usque Namnetas, episcopum eum in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrare deberem. Quod ego abnui, quia canonibus non 292 convenire cognovi. Consilium tamen praebui, dicens: Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticos gradus regulariter sortiatur (0388A). Tu ergo, dilectissime, revertere illuc, et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare. Cumque presbyterii honorem acceperis, ad ecclesiam assiduus esto; et cum eum Deus migrare voluerit, tunc facile episcopalem gradum ascendes. At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix episcopus ab incommodo levius agere videretur. Sed postquam febris discessit, tibiae ejus ab humore pusulas emiserunt. Tunc cantharedarum cataplasmam nimium validam ponens, computrescentibus tibiis, anno episcopatus sui tricesimo tertio, aetate septuagenaria, vitam finivit. Cui Nonnichius consobrinus ejus, rege ordinante, successit. XVI. Audiens autem Pappolenus ejus obitum, neptem illius de qua separatus fuerat, recepit. Ante (0388B)hoc autem tempus desponsatam eam habuerat; sed dissimulante de nuptiis Felice episcopo, hic cum magna cohorte veniens, ab oratorio puellam abstraxit, et in basilicam beati Albini confugit. Tunc Felix episcopus ira commotus, circumventam puellam dolis a marito separavit. Mutataque veste apud Vasatensem urbem in monasterio posuit: sed illa occultos pueros nuntios dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco in quo posita erat, acciperet. Quod ille non abnuens, assumptam de monasterio puellam suo conjugio copulavit, regalibusque munitus praeceptionibus, timere parentum distulit minas. XVII. Rex vero Chilpericus multos Judaeorum eo anno baptizari praecepit, ex quibus plures excepi e sancto lavacro. Nonnulli tamen eorum corpore (0388C)tantum, non corde abluti, 293 ad ipsam quam prius perfidiam habuerant, Deo mentiti regressi sunt, ita ut et sabbatum observare, et diem dominicum honorare viderentur. Priscus (sup. cap. 5) vero ad cognoscendam veritatem nulla penitus potuit ratione deflecti. Tunc iratus rex, jussit eum custodiae mancipari, scilicet ut quem credere voluntarie non poterat, saltem credere faceret vel invitum. Sed ille datis quibusdam muneribus, spatium postulat, donec filius ejus Massiliensem Hebraeam accipiat; pollicetur dolose se deinceps quae rex jusserat impleturum. Interea oritur intentio inter illum et Phatirem, ex (0389A)Judaeo conversum, qui jam regis filius erat ex lavacro. Cumque die sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manus ferens ferramentum, Mosaicas leges quasi impleturus, secretiora competeret, subito Phatir adveniens, ipsum gladio cum sociis qui aderant jugulavit. Quibus interfectis, ad basilicam sancti Juliani cum pueris suis, qui ad propinquam plateam erant, confugit. Cumque ibidem residerent, audiunt quod rex, dominum vita excessum, famulos tanquam malefactores a basilica tractos, juberet interfici. Tunc unus ex his evaginato gladio, domino suo jam fugato, socios suos interficit, ipse postmodum cum gladio de basilica egressus; sed irruente super se populo, crudeliter interfectus est. Phatir autem accepta licentia, ad regnum Guntchramni, (0389B)unde venerat, est regressus: sed non post multos dies a parentibus Prisci interfectus est. XVIII. Igitur legati Chilperici regis, id est Ansouldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Hispanias fuerant missi, regressi sunt. 294 His diebus Leuvichildus rex in exercitu contra Hermenegildum filium suum residebat, cui et Emeritam civitatem abstulit. Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit conjunctus, jam superius exposuimus. (Lib. V, cap. 39) Nam et legatis haec causa innexuit moras, ut tardius regrederentur. Quibus visis, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis Christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferveret. Tunc mihi haec Ansoualdus respondit: Christiani qui nunc apud Hispanias commorantur, catholicam fidem integre (0389C)servant. Sed rex novo nunc ingenio eam nititur exturbare, dum dolose et ad sepulcra martyrum et in ecclesiis religionis nostrae orare confingit. Dicit enim: Manifeste cognovi esse Christum Filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum sanctum, Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus esse. Heu! heu! quam iniquam sententiam, quam venenosum sensum, quam pravam mentem! Et ubi est illud quod Dominus ait, Spiritus Deus est (Joan. IV, 24). Et illud Petri, quod ad Ananiam ait: Quid tibi visum est tentare Spiritum sanctum (0390A)(Act. V, 9)? Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 4). Ubi est et illud, quod Paulus mystica dona commemorans, ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Qui enim operatur quod vult, nulli cognoscitur esse subjectus. Accedente autem Ansoualdo ad Chilpericum regem, legatio Hispanorum est subsecuta; quae de Chilperico ad Childebertum accedens, in Hispanias est regressa. XIX. Apud Pontem vero Urbiensem civitatis Parisiacae, Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores 295 de regno fratris sui ne nocerent aliquid, arcerentur. Quo Asclepius ex duce praecognito, nocte irruens, interfecit omnes, pagumque ponti proximum graviter depopulatus est. Cumque (0390B)haec regi Chilperico nuntiata fuissent, mittit nuntios comitibus, ducibusque, et reliquis agentibus, ut collecto exercitu in regnum germani sui irruerent. Sed prohibitus est consilio bonorum hominum, ne faceret, dicentium sibi: Illi perverse egerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si injuriam tuam emendare voluerit, nihil mali quaeras: si vero noluerit, tractabis deinceps quid sequaris. Et sic ratione accepta, prohibito exercitu legationem fratri dirigit. Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integre charitatem. XX. Eo anno Chrodinus obiit, vir magnificae bonitatis et pietatis, eleemosynarius valde, pauperumque refector, profluus ditator ecclesiarum, clericorumque nutritor. Nam saepe a novo fundans villas, (0390C)ponens vineas, aedificans domos, culturas erigens, vocatis episcopis quorum erat parva facultas, dato epulo, ipsas domos cum cultoribus et culturis, cum argento, peristromatibus, utensilibus, ministris et famulis benigne distribuebat, dicens: Sint haec Ecclesiae data, ut dum de his pauperes reficiuntur, mihi veniam obtineant apud Deum. Multa autem et alia bona de hoc viro audivimus, quae insequi longum est Transiit autem aetate septuagenaria. XXI. Haec in hoc anno iterato signa apparuerunt. Luna eclipsim passa est; infra Turonicum territorium (0391A)verus de effracto pane sanguis effluxit; muri urbis Suessionicae corrnerunt; apud Andegavam urbem terra tremuit; infra muros vero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes devoraverunt, nequaquam homines metuentes; per coelum ignis discurrere visus est. Sed et Vasatensis civitas incendio concremata 296 est, ita ut ecclesiae vel domus ecclesiasticae vastarentur. Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognovimus. XXII. Rex igitur Chilpericus pervasis civitatibus fratris sui, novos comites ordinat, et cuncta jubet sibi urbium tributa deferri: quod ita impletum fuisse cognovimus. His diebus apprehensi sunt duo homines a Nonnichio Lemovicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charterii Petrogoricae urbis (0391B)episcopi litteras, quae multa improperia loquebantur in regem: in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos se a paradiso ad inferos descendisse; scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit ditiones commutatus. Has litteras cum his hominibus jam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique si vera essent quae ei opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat; interrogat sacerdotem, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur vero homines a quo eas acceperint. Frontunium diaconum proferunt. Interrogatur sacerdos de diacono. Respondit sibi eum esse praecipuum (0391C)inimicum, nec dubitari debere ipsius esse nequitias, qui contra eum saepius causas commovisset iniquas. Adducitur diaconus sine mora; interrogatur a rege, confitetur super episcopum, dicens: Ego hanc epistolam episcopo jubente dictavi. Proclamante vero episcopo, et dicente quod saepius hic ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu dejiceret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans elementer episcopum pro diacono, et supplicans ut pro se sacerdos oraret: et sic cum honore urbi remissus est. (0392A)Post duos vero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminaverat, 297 sanguine percussus interiit; resque ejus, quia absque liberis erat, diversis a rege concessae sunt. XXIII. Dehinc Chilperico regi, post multa funera filiorum, filius nascitur. Ex hoc jubet rex omnes custodias relaxari, vinctos absolvi, compositionesque negligentum fisco debitas praecepit omnino non exigi. Sed magnum deinceps dolum hic intulit infans. XXIV. Nova iterum contra Theodorum episcopum bella consurgunt. Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothacharii regis esse dicebat, de Constantinopoli veniens, Massiliam est advectus: de cujus origine quaedam strictim libuit memorare. Hic cum (0392B)natus esset in Galliis, et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga demissis, litteris eruditus, Childeberto regi a matre repraesentatur, dicente ea: Ecce, inquit, nepotem tuum, Chlothacharii regis filium. Et quia invisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est. Quem ille, eo quod ei filii non essent, accipiens, retinebat secum. Nuntiantur haec regi Chlothachario, misitque fratri nuntios, dicens: Dimitte puerum ut veniat ad me. Nec moratus ille juvenem fratri direxit. Quo viso, Chlothacharius jussit tonderi comam capitis ejus, dicens: Hunc ego non generavi. Igitur post Chlothacharii regis obitum, a Chariberto rege susceptus est: quem Sigibertus arcessitum, iterum amputavit comam capitis ejus, et misit eum in Agrippinensem civitatem, (0392C)quae nunc Colonia dicitur. Ille quoque ab eo loco delapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsetem abiit, qui 298 tunc Italiae praeerat ibique uxore accepta, filios procreavit, et ad Constantinopolim accessit. Inde, ut ferunt, post multa tempora, a quodam invitatus ut veniret in Gallias, Massiliam appulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Et ab eodem etiam acceptis equitibus [I. equis], Mummolo duci conjunctus est. Erat autem tunc Mummolus in civitate Avennica, sicut supra jam diximus (Cap. 1). Guntchramnus vero dux apprehensum Theodorum (0393A)episcopum in custodiam pro hac causa detrusit, reputans cur hominem extraneum intromisisset in Gallias, voluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus. At ille epistolam, ut aiunt, manu majorum Childeberti regis subscriptam, protulit, dicens: Nihil per me feci, nisi quae mihi a dominis nostris et senioribus imperata sunt. Custodiebatur igitur sacerdos in cellula, nec permittebatur ecclesiae propinquare. Quadam vero nocte, dum attentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes qui erat custos ejus, ingenti pavore terreretur; visusque est super eum lucis immensae globus per duarum horarum spatium. Mane autem facto, narrabat haec comes ille caeteris qui cum eo erant. Posthaec autem ductus est ad Guntchramnum (0393B)regem cum Epiphanio episcopo, qui tunc Langobardos fugiens, Massiliae morabatur, scilicet quod et ipse conscius hujus causae fuisset. Discussi igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine. Rex tamen jussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia, Epiphanius episcopus obiit. Gundovaldus vero in insulam maris secessit, exspectans 299 eventum rei. Guntchramnus vero dux cum duce Guntchramni regis res Gundovaldi divisit, et secum in Arvernum detulit immensum, ut ferunt, argenti pondus, et auri, et reliquarum rerum. XXV. Anno octavo Childeberti regis, pridie Kalendas Februarias, cum die Dominico apud urbem Turonicam ad matutinas signum commotum fuisset, et populus surgens ad ecclesiam conveniret, coelo (0393C)nubilo, cum pluvia globus magnus ignis [Al. igneus] de coelo dilapsus, in spatio multo cucurrit in aera; qui tantam lucem dedit, ut tanquam media die omnia cernerentur: quo iterum in nubem suscepto, nox successit. Aquae vero extra solitum invaluerunt, nam tantam inundationem Sequana Matronaque circa Parisios intulerunt, ut inter civitatem et basilicam sancti Laurentii naufragia saepe contingerent. XXVI. Guntchramnus quoque dux Arvernum cum supradictis thesauris reversus, ad Childebertum regem abiit. Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiis, a Guntchramno rege comprehensus retinebatur, dicente sibi rege: Tua invitatio Gundovaldum adduxit in Gallias, et ob hoc ante hos annos abisti (0394A)Constantinopolim. Cui ille: Mummolus, inquit, dux tuus ipse suscepit eum, et in Avenione secum retinuit. Nunc autem permitte me, et adducam ipsum tibi, et tunc immunis ero ab his quae imputantur mihi. Cui rex ait: Non permittam te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti. At ille cernens se morti propinquum, ait: Ecce filium meum, suscipe illum, et sit obses pro his quae promitto domino meo regi; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam parvulum meum. Tunc rex permisit eum abire, retento secum ejus infantulo. At ille, assumptis secum Arvernis atque Vellavis, Avenionem abiit. Sed astu Mummoli, 300 naves in Rhodano infirmae praeparatae sunt, ascendentesque simpliciter, ut in medio amnis venerunt, impletis navibus mergebantur. (0394B)Tunc in periculo positi, alii nando evaserunt, nonnulli vero arreptis ipsarum navium tabulis attigerunt littus. Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne demersi sunt. Guntchramnus vero dux advenit Avenionem. Providerat enim Mummolus, postquam infra muros urbis illius est ingressus, ut quia pars parva residebat, quae non vallabatur a Rhodano, educta ex eo parte, locus ille totus hoc alluvio muniretur: in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatosque dolos aqua decurrens operuit. Tunc adveniente Guntchramno, ait ex muro Mummolus: Si fides est integra, veniat ille ab una parte ripae, et ego ex alia, et quod voluerit eloquatur. Quo cum convenissent, ait Guntchramnus econtra, hoc enim brachium fluminis inter utrumque erat positum: (0394C)Si licet, inquit, vadam; quia sunt aliqua quae inter nos secretius conferantur. Cui ille: Veni, ait, ne timeas. Ingressus cum uno amicorum suorum ut erat loricae pondere aggravatus, illico amicus ille, ut foveam amnis attigit, sub aquis demersus nusquam comparuit. Guntchramnus vero cum demergeretur atque portaretur ab unda veloci, unus de astantibus, porrecta manui ejus hasta, eum littori reddidit. Et tunc illatis sibi conviciis, ipse et Mummolus discesserunt. Obsidente quoque Guntchramno ipsam urbem cum exercitu Guntchramni regis, nuntiata sunt haec Childeberto. At ille ira commotus, cur haec non jussus ageret, Gundulfum superius (Cap. 11) dictum illuc direxit. Qui, amota obsidione, Mummolum Arvernis (0395A)adduxit: sed post paucos dies Avenionem regressus est. XXVII. Chilpericus rex 301 pridie quam Pascha celebraretur, Parisios abiit. Et ut maledicto, quod in pactione sua et fratrum suorum conscriptum erat, ut nullus eorum Parisios sine alterius voluntate ingrederetur (V. lib. VII, c. 6), carere posset, reliquiis sanctorum multorum praecedentibus, urbem ingressus est; diesque Paschae cum multa jocunditate tenuit, filiumque suum baptismo tradidit, quem Ragnemodus ipsius urbis sacerdos de lavacro sancto suscepit, ipsumque Theodoricum vocitari praecepit. XXVIII. Marcus quoque referendarius, cujus supra meminimus (lib. V, cap. 29), post congregatos de iniquis descriptionibus thesauros, subito lateris dolore (0395B)detentus, caput totondit, atque poenitentiam accipiens spiritum exhalavit, resque ejus fisco collatae sunt; nam magni ibidem thesauri ex auro argentoque, et multarum specierum reperti sunt, nihil exinde secum aliud portans, nisi animae detrimentum. XXIX. Legati de Hispaniis reversi nihil certi renuntiaverunt, eo quod Leuvichildus contra filium suum seniorem in exercitu resideret. In monasterio autem beatae Radegundis, puella quaedam, nomine Disciola, quae beati Salvii Albigensis episcopi neptis erat, obiit hoc modo. Cum aegrotare coepisset, et ei assidue sorores aliae deservirent, venit dies ille quo migraret a corpore; et circa horam nonam ait sororibus: Ecce jam leviorem me sentio; ecce nihil doleo. Nunc autem non est necesse sollicitudini vestrae, (0395C)ut mihi curae aliquid impendatis, sed potius discedite a me, quo facilius sopori relaxer. Haec audientes sorores ejus, recesserunt parumper a cellula, et post paululum advenerunt. Denique stantibus illis coram ea, exspectabant quid ab illa elocutionis audirent. Ipsa autem expansis manibus benedictionem a nescio quo efflagitans, ait: Benedic, inquit, mihi, sancte ac famule Dei excelsi. Ecce enim jam tertio fatigaris hodie mei causa. Et cur, sancte, pro infirma muliercula crebras injurias sustines? 302 Interrogantibus vero illis, ad quem haec verba proferret, penitus non est effata. Tunc facto modico intervallo, emisit vocem magnam cum risu, et sic tradidit spiritum. Et ecce quidam energumenus, qui tunc ad beatae Crucis gloriam mundandus advenerat, (0395D)arrepta manibus caesarie, collisit se in terram, dicens: Heu! heu! heu nobis, qui tale damnum perpessi sumus! vel licuisset prius causas inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima! Inquirentibus vero his qui aderant, quod esset hoc verbum quod loquebatur, respondit: Ecce animam (0396A)puellae Michael angelus suscepit, et ipse eam ad coelos evehit. Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis nihil in ea participatur. Post haec corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum linteum reperire abbatissa potuisset in promptu, quod corpore candidius cerneretur, induta tamen linteis mundis, sepulturae mandata est. Nam et alia puella hujus monasterii visum vidit, quod sororibus retulit. Putabat, inquit, se iter aliquod conficere, et erat ei votum ut ad fontem vivum gradiens perveniret. Cumque viam nesciret, vir quidam se obviam obtulit, dicens: Si, inquit, vis ad fontem vivum accedere, ego ero praevius itineris tui. At illa gratias agens, sequebatur praecedentem. Quibus ambulantibus, pervenerunt ad fontem magnum, cujus (0396B)aquae tanquam aurum splendebant, herbae vero in modum diversarum gemmarum vernante luce radiabant. Et ait vir ad eam: Ecce fontem vivum, quem multo labore quaesisti. Satiare nunc ab ejus fluentis, ut fiat tibi fons aquae vivae salientis in vitam aeternam. Cumque illa avide ex his aquis hauriret, ecce ab alia parte veniebat abbatissa, et denudatam puellam induit eam veste regia; quae tanta luce, auroque, et monilibus refulgebat, ut vix posset intendi, dicente sibi abbatissa: Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera. Haec cum puella vidisset, compuncta est corde, et 303 post dies paucos rogavit abbatissam, ut sibi in qua includeretur cellulam praepararet. At illa velociter perfecta, ait: Ecce, inquit, cellulam; quid nunc desideras? Puella vero petiit, ut recludi (0396C)permitteretur. Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis virginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manum, ad locum usque perducitur: Et sic vale faciens omnibus, et osculans singulas quasque, reclusa est. Obstructoque aditu per quem ingressa fuerat, ibi nunc orationi ac lectioni vacat. XXX. Hoc anno Tiberius imperator migravit a saeculo, magnum luctum relinquens populis de obitu suo. Erat enim summae bonitatis, in eleemosynis promptus, in judiciis justus, in judicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens; omnes diligens, ipse quoque diligebatur ab omnibus. Hic cum aegrotare coepisset, et se jam vivere desperaret, vocavit Sophiam augustam, (0396D)dicens: Ecce jam impletum sentio tempus vitae meae; nunc cum consilio tuo eligam, qui reipublicae praeesse debeat. Oportet enim strenuum eligi, qui pro me sit huic potestati. At illa Mauricium quemdam elegit, dicens: Valde strenuus et sagax est vir iste; nam et saepius contra inimicos reipublicae dimicans, (0397A)victorias obtinuit. Haec enim dicebat, ut isto transeunte, hujus conjugio necteretur. Sed Tiberius postquam consensum cognovit Augustae de hujus electione, jussit exornari filiam suam ornamentis imperialibus, et vocato Mauricio, ait: Ecce cum consensu Sophiae augustae ad imperium eligeris: in quo ut firmior sis, filiam meam tradam tibi. Et accedente puella, tradidit eam pater Mauricio, dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo [Al. ea] felix, memorque semper esto ut aequitate et justitia delecteris. 304 At ille accepta puella, duxit eam ad domum suam, et transacta solemnitate nuptiarum, Tiberius obiit. Igitur celebrato justitio, Mauricius indutus diademate et purpura, ad circum processit; acclamatisque sibi laudibus, largitis populo (0397B)muneribus, in imperio confirmatur. XXXI. Denique Chilpericus rex legatos nepotis sui Childeberti suscepit, inter quos primus erat Egidius Rhemensis episcopus; quibus intromissis ad regem, data suggestione, dixerunt: Pacem quam cum domino nostro nepote tuo fecisti, petit a te omnimodis conservari; cum fratre vero tuo pacem habere non potest, quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris, fugacesque suos retinet, nec eos vult ei remittere; ideo Childebertus nepos tuus charitatem, quam nunc tecum retinet, integre vult servare. Et ille: In multis, inquit, frater meus accessit culpabilis. Nam si ordinem rationis filius meus Childebertus inquirat, cognoscet protinus, quod hujus colludio pater ejus est interfectus. Haec eo dicente, (0397C)Egidius episcopus ait: Si cum nepote tuo conjungeris, et ipse conjungitur tibi; commoto exercitu, ultio quae debetur super eum velocius inferetur. Quod cum juramento firmassent. obsidesque inter se dedissent, discesserunt. Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto regni sui exercitu, Parisios venit: ubi cum resedisset, magnum dispendium rerum incolis intulit. Berulfus vero dux cum Turonicis, Pictavis, Andegavisque, atque Namneticis, ad terminum Bituricum venit. Desiderius vero et Bladastes, cum omni exercitu Provinciae sibi commissae, ab alia parte Bituricum vallant, multum vastantes per quas venerunt regiones. Chilpericus vero jussit exercitum, qui ad eum accessit, per Parisios (0398A)transire. Quo transeunte et ipse transiit, atque ad Miglidunense 305 castrum abiit, cuncta incendio tradens atque devastans. Et licet exercitus nepotis sui ad eum non venisset, tamen duces et legati ejus cum ipso erant. Tunc misit nuntios ad supradictos duces, dicens: Ingredimini Bituricum, et accedentes usque ad civitatem, sacramenta fidelitatis exigite de nomine nostro. Biturici vero cum quindecim millibus ad Mediolanense castrum confluunt, ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi strages magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septem millia cecidissent. Duces quoque cum reliqua parte populi, ad civitatem pervenerunt, cuncta diripientes vel devastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est (0398B)audita fuisse, ut nec domus remaneret, nec vinea, nec arbores, sed cuncta succiderent, incenderent, debellarent. Nam et ab ecclesiis auferentes sacra ministeria, ipsas incendio concremabant. Guntchramnus vero rex cum exercitu contra fratrem suum advenit, totam spem in Dei judicio collocans. Qui die una jam vespere, misso exercitu, maximam partem de germani sui exercitu interfecit. Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt, pollicentes alter alterutro, ut quidquid sacerdotes vel seniores populi judicarent, pars parti componeret, quae terminum legis excesserat: et sic pacifici discesserunt. Chilpericus vero rex cum exercitum suum a praedis arcere non posset, Rhotomagensem comitem gladio trucidavit; et sic Parisios rediit, omnem relinquens (0398C)praedam, captivosque relaxans. At isti qui Biturigas obsidebant, accepto mandato ut reverterentur ad propria tantas praedas secum sustulerunt, ut omnis regio illa, unde egressi sunt, valde putaretur evacuata, vel [I. et] de hominibus, vel de ipsis pecoribus. Ingressus quoque exercitus Desiderii atque Bladastis per Turonicum, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt, sicut solet contra inimicos fieri; nam et captivos abduxerunt, de quibus 306 spoliatos plurimos postea dimiserunt. Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita ut vix unicum remaneret; novumque esset si aliquis aut jumentum videret, aut cerneret buculam. Sed dum haec agerentur, Childebertus rex cum exercitu suo uno in loco residebat (0399A). Nocte autem quadam commoto exercitu, magnum murmur contra Egidium episcopum et duces regis minor populus elevavit, ac vociferari coepit, et publice proclamare: Tollantur a facie regis qui regnum ejus venumdant, civitates illius dominationi alterius subdunt, populum ipsius principis alterius ditionibus tradunt. Dum haec et his similia vociferando proferrent, facto mane, apprehenso armorum apparatu, ad tentorium regis properant, scilicet ut apprehensis episcopo et senioribus, vi opprimerent, verberibus afficerent, gladiis lacerarent. Quo comperto, sacerdos fugam iniit, ascensoque equite [I. equo] ad urbem propriam tendit. At populus ille cum clamore sequebatur, projiciens post eum lapides, evomensque convicia. Fuit tunc ei haec (0399B)causa praesidium, quod hi paratos equites [Al. equos] non habebant. Attamen lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus, ut unam caligam de pede elapsam colligere non curaret: et sic usque civitatem veniens, se infra murorum Rhemensium septa conclusit. XXXII. Ante paucos autem menses Leudastes in Turonicum cum praecepto regis advenit, ut uxorem reciperet, ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communionem reciperetur. Sed quoniam litteras reginae non vidimus, cujus causa maxime a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor. Interea ad eam dirigo; quae mihi scripta (0399C)remisit, dicens: Compressa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum 307 abire permitterem: nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur, neque eulogias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat, plenius pertractetur. At ego haec scripta relegens, timui ne interficeretur; accersitoque socero ejus haec ei innotui, obsecrans ut se cautum redderet, donec reginae animus leniretur. Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset inimicus, noluit agere quae mandavi: impletumque est illud proverbium, quod quemdam senem narrantem audivi: « Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accipit, inimicus spernit. » Spreto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui (0399D)tunc cum exercitu in pago Miglidunensi degebat: deprecatusque est populum, ut regi preces funderet, ut ejus praesentiam mereretur. Deprecante igitur omni populo, rex se videndum ei praebuit. Prostratusque (0400A)pedibus ejus veniam flagitavit, cui rex: Cautum, inquit, te redde paulisper, donec visa regina conveniat qualiter ad ejus gratiam revertaris, cui multum inveniris esse culpabilis. At ille, ut erat incautus ac levis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisios revertente, die Dominico in ecclesia sancta reginae pedibus provolvitur, veniam deprecans. At illa trendens et exsecrans aspectum ejus, a se repulit, fusisque lacrymis, ait: Et quia non exstat de filiis, qui criminis mei causas inquirat, tibi eas, Jesu Domine, inquirendas committo. Prostrataque pedibus regis, adjecit: Vae mihi, quae video inimicum meum, et nihil ei praevaleo! Tunc repulso eo a loco sancto, Missarum solemnia celebrata sunt. Igitur egresso rege cum regina de ecclesia sancta, Leudastes (0400B)usque ad plateam est prosecutus, inopinans quid ei accideret; domosque negotiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat, atque diversa ornamenta prospicit, dicens: Haec et haec 308 comparabo, quia multum mihi aurum argentumque resedit. Ista illo dicente, subito advenientes reginae pueri, voluerunt eum vincire catenis. Ille vero evaginato gladio, unum verberat; reliqui exinde succensi felle, apprehensis parmis et gladiis super eum irruerunt. Ex quibus unus librans ictum, maximam partem capitis ejus a capillis et cute detexit. Cumque per pontem urbis fugeret, elapso inter duos axes, qui pontem faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, ligatisque post tergum manibus, custodiae mancipatur; jussitque rex ut sustentaretur a medicis, quoadusque (0400C)ab his ictibus sanatus, diuturno supplicio cruciaretur. Sed cum ad villam fiscalem ductus fuisset, et computrescentibus plagis extremam ageret vitam, jussu reginae in terram projicitur resupinus, positoque ad cervicem ejus vecte immenso, ab alio ei gulam verberant, sicque semper perfidam agens vitam, justa morte finivit. XXXIII. Anno nono Childeberti regis partem Massiliae Guntchramnus rex ipsi nepoti suo refudit. Legati principis Chilperici de Hispaniis regressi, nuntiaveverunt provinciam Carpitaniam graviter a locustis fuisse vastatam, ita ut non arbor, non vinea, non silva, non fructus aliquis, aut quidquam viride remaneret, quod non a locustis everteretur. Aiebant enim inimicitias illas, quae inter Leuvichildum et filium (0400D)suum pullulaverant, vehementer augeri. Lues quoque magis in illis partibus saeviens multa loca devastabat, sed maxime apud urbem Narbonensem validius desaeviebat, et jam tertio anno, quod ibidem (0401A)apprehenderat et requieverat, populique revertentes a fuga, iterum morbo consumpti sunt. Nam et Albigensis civitas maxime ab hoc incommodo laborabat. His diebus apparuerunt a parte Aquilonis nocte media radii multi, fulgore nimio relucentes, qui ad se venientes iterum separabantur, usquequo evanuerunt. Sed et coelum 309 ab ipsa septentrionali plaga ita resplenduit, ut putaretur auroram producere. XXXIV. Legati iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera, et placitum accipientes cum Chilperico rege, ut filiam suam, secundum conniventiam anteriorem, filio regis Leuvichildi tradere deberet in matrimonium: denique dato placito, et omnibus pertractatis, legatus ille reversus est. Sed Chilperico regi egresso de Parisiis, ut in pagum Suessionicum (0401B)accederet, novus luctus advenit. Filius enim ejus, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a dysenteria correptus, spiritum exhalavit. Hoc enim fulgor ille, quem superius ex nube dilapsum memoravimus, figuravit. Tunc cum immenso fletu regressi Parisios, sepelierunt puerum, mittentes post legatum, ut reverteretur, scilicet ut placitum quod posuerat prolongaret, dicente rege: Ecce planctum in domo sustineo, et qualiter nuptias filiae celebrabo? Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, et eam in monasterio Pictavensi posuerat. Sed illa distulit, resistente praecipue beata Radegunde, et dicente: Non est enim dignum, ut puella Christo dicata iterum ad saeculi voluptates revertatur.(0401C) XXXV. Dum autem haec agerentur, nuntiatur reginae puerum qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum, ibique Mummolum praefectum, quem jam diu regina invisum habebat, conscium esse. Unde factum est, ut epulante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a dysenteria correptus fuerat, lamentaretur. Cui praefectus respondit: Habetur mihi herba in promptu, de qua si dysentericus 310 hauriat, quamlibet desperatus sit, mox sanatur. Nuntiatis his reginae, majore furore succenditur. Interea apprehensas (0402A)mulieres urbis Parisiacae tormentis applicat, ac verberibus cogit fateri quae noverant. At illae confitentur se maleficas esse, et multos occumbere letho se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione credi patior: Filium, aiunt, tuum, o regina, pro Mummoli praefecti vita donavimus. Tunc regina tormentis gravioribus mulieribus affectis, alias enecat, alias incendio tradit, alias rotis ossibus confractis innectit. Et sic Compendium villam una cum rege secessit, ibique universa regi quae de praefecto audierat revelavit. Rex vero missis pueris jussit eum arcessiri, discussumque catenis onerant, et suppliciis subdunt. Trabi post tergum revinctis manibus appenditur, et ibi quid maleficii noverit, interrogatur. Sed nihil de his quae superius memoravimus, confitetur. (0402B)Hoc tamen protulit saepius se inunctiones et potiones, quae ei regis reginaeque gratiam praeberent, ab his mulieribus suscepisse. Depositus igitur de poena, vocat ad se lictorem, dicens: Nuntia domino meo regi, quia nihil mali sentio de his quae illata sunt. His auditis rex: Verumne est, inquit, hunc esse maleficum, si de his nihil est laesus poenis? Tunc extensus ad trochleas, tandiu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipsi lassarentur tortores: posthaec sudes ungulis manuum pedumque defigunt. Cumque in hoc causa ageretur, ut ad decidendam cervicem ejus gladius immineret, a regina vitam obtinuit, sed non fuit minor morte humilitas subsecuta. Nam impositus plaustro, ad Burdegalensem urbem, in qua ortus fuerat, ablata 311 omni facultate, transmittitur; (0402C)in via vero ictuatus sanguine, vix accedere quo jussus est valuit. Sed non post multum tempus spiritum exhalavit. Posthaec regina apprehenso pueruli thesauro, tam vestimenta quam reliquas species, vel ex serico, aut quocunque vellere invenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt quatuor plaustra levasse: aurum vero et argentum fornace conflatum reposuit, ne aliquid integrum remaneret, quod ei planctum filii in memoriam revocaret. XXXVI. Aetherius vero Luxoensis episcopus, cujus supra meminimus, hoc ordine a civitate sua vel (0403A)expulsus est, vel receptus. Clericus quidam exstitit ex Cenomannica urbe, luxuriosus nimis, amatorque mulierum, et gulae ac fornicationis, omnique immunditiae valde deditus. Hic mulieri [Al. mulieris] cujusdam saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque virili habitu, secum in aliam civitatem deduxit, ut suspicio adulterii auferretur, cum inter incognitos devenisset. Erat enim mulier ingenua genere, et de bonis orta parentibus. Comperto autem post dies multos propinqui ejus quae acta fuerant, ad ulciscendam humilitatem generis sui velocius properant, repertumque clericum vinctum custodiae mancipant; mulierem vero igni consumunt. Et, sicut cogit auri sacra fames, clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet ratione, (0403B)ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius. Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis viginti aureis, eum ab imminenti exemit interitu. Igitur postquam vitae donatus est, profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod si ei pueros delegaret, perfectos eos in litteris redderet. Gavisus auditu sacerdos, pueros civitatis collegit, ipsique delegat ad docendum. Denique cum jam honoraretur a civibus, et pontifex ei aliquid terrae vinearumque largitus fuisset, ac per domos parentum 312 eorum quos erudiebat, invitaretur, reversus ad vomitum, unius pueruli matrem, immemor anterioris injuriae, concupiscit. Quod cum pudica viro mulier declarasset, conjuncti parentes ejus gravissimis clericum tormentis subdentes, (0403C)interimere voluerunt. Quem sacerdos iterum misericordia motus, castigatum verbis lenibus liberavit, honorique restituit. Sed mens laeva nunquam ad bonitatem potuit inclinari, sed potius factus est ejus inimicus, a quo saepius fuerat de morte redemptus. Conjunctus est enim archidiacono civitatis, et se episcopatu dignum proferens, episcopum molitur occidere. Locatoque clerico, qui eum bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, mussitant, amicitias clam illigant, proferunt praemia, ut si sacerdos obiret, ipse succederet. Sed misericordia Domini anticipavit eorum perfidiam, crudelitatemque iniquorum hominum veloci pietate repressit. Die vero quo sacerdos operarios in agro aggregaverat ad sulcandum, clericus antedictus cum securi prosequitur sacerdotem (0403D)nihil de his penitus scientem. Tandem igitur haec advertens: Quid tu, inquit, me attentius cum hac bipenne prosequeris? At ille timore perterritus, ad genua viri provolvitur, dicens: Fortis esto, sacerdos Dei. Nam scias me emissum ab archidiacono ac praeceptere, ut te securi percuterem. Quod cum saepius facere voluissem, et ictum dextra suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures obserabantur, (0404A)totumque corpus tremore quatiebatur; sed et manus absque virtute erant, et quae optabam implere non poteram: cum vero manus deposuissem, nihil mali sentiebam omnino. Cognovi enim quoniam tecum est Dominus, eo quod non potui aliquid tibi nocere. Haec eo dicente, flevit sacerdos, imponens silentium clerico, reversusque domum coenae discubuit. Qua exacta, in strato suo quievit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum. Denique diffisi hi de 313 clerico, per se nefas perficere cogitantes, nova argumenta machinantur, per quae, aut eum vi exstinguerent, aut certe crimen, quo a sacerdotio divelleretur, imponerent. Interea quiescentibus cunctis, media fere nocte cubiculum sacerdotis irrumpunt, exclamantes voce magna, atque dicentes vidisse se (0404B)mulierem a cubiculo egredi, ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent. Et sane pars haec et consilium diaboli fuit, ut in tali aetate crimen imponerent sacerdoti, qui erat fere septuaginta annorum. Nec mora, conjuncto secum iterum antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab ejus manibus, de cujus collo saepius vincula discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de coenosis carceribus plerumque liberaverat. At ille cognoscens inimicos sibi vehementer invaluisse, Domini misericordiam cum lacrymis in vincula compactus exorat. Mox opprimuntur somno custodes, solutisque divinitus vinclis, de custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator: deinde dilapsus, ad regnum Guntchramni regis transiit. Quo discedente, liberius (0404C)jam conjuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo, multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: In hoc cognosce, rex gloriosissime, vera esse haec quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad fratris tui transiit regnum. Quod ille non credens, hos ad civitatem redire jubet. Dum haec agerentur, moesti cives de pastoris absentia, cognoscentes omnia quae de eo acta fuerant per invidiam et avaritiam perpetrata, apprehensum cum satellite archidiaconum injuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent sacerdotem suum. At rex legatos fratri suo dirigit, asserens nihil se criminis in episcopo reperisse. Tunc Guntchramnus rex, ut erat benignus et profluus ad miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam (0404D)epistolas per omnes episcopos regni sui, ut peregrinum aliquo pro Dei intuitu consolarentur. 314 Tunc circumiens civitates, tanta ei a sacerdotibus Dei collata sunt, tam in vestibus quam in auro, ut vix civitati quae meruerat posset inferri; impletumque est illud quod ait Apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum (Rom. VIII, 28). Nam huic peregrinatio divitias attulit, et exsilium (0405A)opes multas invexit. Posthaec regrediens a civibus cum tali honore susceptus est, ut prae gaudio flerent, et benedicerent Deum, qui tandem ecclesiae tantum restituit sacerdotem. XXXVII. Lupentius vero abbas basilicae sancti Privati martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, advenit. Incusatus enim, ut ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid effatus de regina fuisset. Sed discussis causis, cum nihil de crimine majestatis conscius esset inventus, discedere jussus est. Verum ubi viam carpere coepit, iterum ab antedicto comite captus, et ad Ponticonem villam deductus, multis suppliciis est affectus; dimissusque iterum ut rediret, cum super Axonam fluvium tentorium tetendisset, iterum irruit (0405B)super eum inimicus ejus. Cujus vi oppressi amputatum caput in culeum oneratum lapidibus posuit, et flumini dedit; reliquum vero corpus vinctum cum saxo immersit gurgiti. Post dies vero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine sepulturae mandatum est. Sed dum necessitates funeris pararentur, et ignoraretur quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non inveniretur, subito adveniens aquila levavit culeum a fundo fluminis, et ripae deposuit: admirantesque qui aderant, apprehenso culeo, dum sollicite quid contineret inquirunt, caput truncati reperiunt, et sic cum reliquis artubus est sepultum. Nam ferunt nunc et lumen ibi divinitus apparere: et si infirmus ad hunc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit.(0405C) XXXVIII. Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto Dalmatio 315 successerat, diem obiit: in qua ecclesia intantum pro episcopatu intentiones et scandala orta convaluerunt, ut pene sacris ministeriorum vasis et omni facultate meliori nudaretur: verumtamen Transobadus presbyter rejicitur, et Innocentius Gabalitanorum comes eligitur ad episcopatum, opitulante Brunichilde regina. Sed assumpto episcopatu, confestim Ursicinum Cadurcinae urbis episcopum lacessere coepit, dicens, quia dioeceses Rutenae Ecclesiae debitas retineret. Unde factum est, ut diuturna intentione gliscente, post aliquot annos conjunctus metropolis cum suis provincialibus apud (0406A)urbem Arvernam residens, judicium emanaret, scilicet ut parochias, quas nunquam Rutena Ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet: quod ita factum est. XXXIX. Remigius Biturigum episcopus obiit: cujus post transitum gravi incendio pars maxima civitatis cremata est, ibique illa quae hostilitati resederant, perierunt. Posthaec Sulpicius in ipsa urbe ad sacerdotium, Guntchramno rege favente, praeeligitur. Nam cum multi munera offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: Non est principatus nostri consuetudo, sacerdotium venundare sub pretio, sed nec vestrum eum praemiis comparare: ne et nos turpis lucri infamia notemur, et vos Mago Simoni comparemini. Sed juxta Dei praescientiam Sulpicius vobis erit episcopus. Et sic ad clericatum (0406B)deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit. Est enim vir valde nobilis, et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rhetoricis, in metricis vero artibus nulli secundus. Hic synodum illam, cujus supra meminimus, pro parochiis Cadurcinis fieri commonuit. XL. Legatus vero, Oppila nomine, de Hispaniis advenit, multa munera 316 Chilperico regi deferens. Timebat enim rex Hispanorum, ne Childebertus exercitum ad ulciscendam sororis suae injuriam commoveret: quia Leuvichildus apprehensum filium suum Hermenegildum, qui sororem Childeberti acceperat, retruserat in custodiam, ipsa muliere cum Graecis relicta. Igitur cum die sancto Paschae hic legatus Turonis advenisset, sciscitati sumus, utrum nostrae religionis (0406C)esset. Respondit ipse se hoc credere quod catholici credunt. Exinde procedens nobiscum ad ecclesiam, Missarum solemnia tenuit; sed neque pacem cum nostris fecit, neque de sacrificiis communicavit. Cognitumque est mendacium esse quod dixerat se esse catholicum. Nihilominus ad convivium invitatus adfuit. Cumque ego sollicitus requirerem quid crederet, respondit: Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse virtutis. Cui ego respondi: Si haec, ut asseris, credis, quae obstitit causa ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare differres? Et ille: Quia, inquit, Gloriam non recte respondetis; nam juxta Paulum (0407A)apostolum nos dicimus: Gloria Deo Patri per Filium; vos autem dicitis: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto; cum doctores ecclesiarum doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundo, sicut ipse Paulus ait: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, per Jesum Christum Dominum nostrum (I Tim. I, 17). Et ego respondi: Patrem per Filium annuntiatum nulli catholico esse incognitum reor; sed sic praedicavit Patrem in saeculo, ut et se virtutibus ostenderet Deum. Deo autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderet Deum: ut quia mundus patriarchis, et prophetis, atque ipsi latori legis non crediderat, saltem vel Filio crederet. Ideoque necesse est, ut sub significatione personarum 317 (0407B)gloria detur Deo. Dicimus ergo: Gloria Deo Patri qui misit Filium; gloria Deo Filio, qui sanguine suo redemit mundum; gloria Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem jam redemptum. Nam tu qui dicis, Gloria Patri per Filium, adimis gloriam Filio; quasi ipse non sit gloriosus cum Patre, propterea quod eum annuntiavit in mundo. Nuntiavit, ut diximus, Filius Patrem in mundo, sed multi non crediderunt, dicente Joanne evangelista: In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 11, 12). Nam tu qui Paulo apostolo derogas, et sensum ejus non intelligis, percipe quam caute loquitur, et juxta [Al. juste] ut recipere quis potest, adverte qualiter praedicat inter (0407C)gentes incredulas, ut nulli onus grave videatur imponere, sicut quibusdam dicit: Lac vobis potum dedi non escam: nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2). Perfectorum est enim, solidus cibus (Heb. V, 14). Sed et aliis dicit: Nihil vobis praedicavi, nisi Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Nunc autem quid vis, o tu haeretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicavit, resurrexisse tu dubitas? Adverte potius cautelam ejus, et vide astutiam, quid aliis dicit, quos robustiores videbat in fide: Et si, inquit, novimus Christum crucifixum, nunc autem jam non novimus (II Cor. V, 16). Nega ergo tu accusator Pauli, si tanta mentem dementia cepit, quia nec crucifixus est. Sed, quaeso, relinque ista, et audi consilium melius: adhibe collyria (0407D)oculis lippis, et lucem praedicationis apostolicae percipe. Secundum homines enim loquebatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia sublevaret, sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22). Nunquid homo mortalis non est daturus gloriam Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et tertio glorificavit e coelo? Ausculta quid de coelis loquitur, cum idem Filius, descendente (0408A)Spiritu sancto, sub Joannis manu baptizaretur. Hic est, ait, Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. XVII, 5). Certe si oppilatas habes aures, ut ista non audias, crede apostolis quid 318 in monte audierint, cum tranfiguratus Jesus in gloria loqueretur cum Moyse et Helia. Nempe de nube splendida Pater ait: Hic est Filius meus charissimus, ipsum audite (II Pet. I, 17). Ad haec haereticus respondit: Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Filii, nisi tantum ipsum Filium monstrat. Et ego: Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater reddidit Filium gloriosum. Veniente autem Domino ad passionem, cum ille diceret: Pater glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te (Joan. XVII, 1); quid ei Pater respondit de coelo? Nonne ait: (0408B)Et glorificavi, et iterum glorificabo (Joan. XII, 28)? Ecce enim Pater glorificat eum propria voce, et tu ei gloriam conaris adimere? Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla suppetit. Nam qui Pauli apostoli accusator existis, audi ipsum imo Christum in ipso loquentem: Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11). Quod si nunc communis est cum Patre gloria, et in ipsa qua nunc Pater est gloria commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei reddenda gloria inter homines, qui pari gloria cum Patre regnat in coelis? Confitemur ergo Christum Filium Dei Deum verum. Ideoque quia deitas una, una erit et gloria. Posthaec dato silentio, ab altercatione cessatum est. Ille quoque ad Chilpericum (0408C)regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum miserat, in Hispaniam est regressus. XLI. Comperto autem Chilpericus rex quod Guntchramnus frater ejus cum Childeberto nepote suo pacem fecerat, et civitates, quas violenter invaserat, ei simul vellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Cameracensem urbem discessit, et omnia quae melius habere potuerat, secum tulit. Misitque ad duces et comites civitatum nuntios, ut muros componerent urbium, resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum munimenta concluderent, atque ipsi, si necessitas exigeret, repugnarent viriliter, ne eis pars adversa noceret, illud addens: Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis 319 ulciscemur, majora conquiretis; nesciens patrationem victoriarum (0408D)in manu Dei consistere. Deinde saepius exercitum commovet, et iterum infra terminum requiescere jubet. His diebus ei filius natus est, quem in villa Victoriacensi nutrire praecepit, dicens: Ne forte dum publice videtur, aliquid mali incurrat et moriatur. XLII. Childebertus vero rex in Italiam abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentes ne ab ejus exercitu caederentur, subdiderunt se ditioni ejus, (0409A)multa ei dantes munera, ac promittentes se parti ejus esse fideles atque subjectos; patratisque cum his omnibus quae voluit rex, in Gallias est regressus, atque exercitum commoveri praecepit, quem in Hispaniam dirigi jussit, sed quievit. Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos quinquaginta millia solidorum acceperat, ut Langobardos de Italia extruderet. Audito autem imperator, quod cum his in pace conjunctus est, pecuniam repetebat: sed hic, fidus a solatiis, ne responsum quidem pro hac re voluit reddere. XLIII. In Gallicia quoque novae res actae sunt. quae desuperius memorabuntur. Igitur cum Hermenegildus, sicut supra diximus, patri infensus esset, et in civitate quadam Hispaniae cum conjuge resideret, (0409B)solatio fretus imperatoris, atque Mironis Galliciensis regis, patrem ad se cum exercitu venire cognovit, consiliumque iniit qualiter venientem aut repelleret, aut necaret: nesciens miser judicium sibi imminere divinum, qui contra genitorem, quamlibet haereticum, talia cogitaret. Habito ergo tractatu, de multis virorum millibus trecentos viros elegit armatos, et infra castrum Osser, 320 in cujus ecclesia fontes divinitus complentur, includit: ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac lassatus, facilius ab inferiori manu, quae erat plurima, vinceretur. Denique his dolis Leuvichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur. Si, inquit, illuc cum omni exercitu abiero, conglobatus in unum exercitus adversariorum jaculis crudelissime sauciatur. (0409C)Si vero cum paucis vadam, virorum fortium manum nequeo superare; tamen cum omnibus ibo. Et accedens ad locum viros protrivit, castrumque combussit, sicut jam superius memoratum est. Patrata quoque victoria, cognovit Mironem regem contra se cum exercitu residere. Quo circumdato, sacramenta exigit sibi in posterum fore fidelem. Et sic datis sibi invicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. Sed Miro postquam in patriam rediit, non multos post dies conversus ad lectulum, obiit: infirmatus enim ab aquis Hispaniae fuerat malis, (0410A)aeribusque incommodis. Quo defuncto, filius ejus Eurichus Leuvichildi regis amicitias expetit; datoque, ut pater fecerat, sacramento, regnum Galliciense suscepit. Hoc vero anno cognatus ejus Audica, qui sororem illius desponsatam habebat, cum exercitu venit, apprehensumque clericum facit, ac diaconatus sive presbyterii ei imponi honorem jubet: ipse vero accepta soceri sui uxore, Galliciense regnum obtinuit. Leuvichildus vero filium suum Hermenegildum cepit, et secum usque Toletum adduxit, condemnans eum exsilio; uxorem tamen ejus a Graecis eripere non potuit. XLIV. Locustae quoque de Carpitania provincia, quam per quinque vastaverant annos, hoc anno 321 progressae, aggeremque publicum tenentes, ad aliam (0410B)se provinciam, quae huic vicina erat provinciae, contulerunt. Quare spatium in centum quinquaginta extenditur millia longitudo; latitudo vero in centum millibus terminatur. Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, vastationesque multae fuerunt in populo. Nam mense Januario rosae visae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mistus, ut solet in illo coelestis iris ambitu pluvia discedente monstrari. Pruina graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vineas segetesque per plurima loca vastavit, residuum quoque grandinis siccitas immensa consumpsit. Exiguusque fructus in aliquibus vineis visus, in aliis vero nulius, ita ut irati contra Deum homines, patefactis aditibus vinearum, pecora vel jumenta, intromitterent, (0410C)noxias sibi immiscentes miseri preces, atque dicentes: Nunquam in his vineis palmes nascatur in sempiternum. Arbores vero, quae mense Julio poma protulerant, mense Septembri fructus alios ediderunt. Morbus pecorum iteratus invaluit, ita ut vix quidquam remaneret. XLV. Interim advenientibus Kalendis Septembribus, Gotthorum magna legatio ad regem Chilpericum accedit. Ipse vero jam regressus Parisios, familias multas de domibus fiscalibus auferri praecipit, et in plaustris componi; multos quoque flentes et (0411A)nolentes abire, in custodiam retrudi jussit, ut eos facilius cum filia transmittere posset. Nam ferunt multos sibi ob hanc amaritudinem vitam laqueo extorsisse, dum de parentibus propriis auferri metuebant. Separabatur autem filius a patre, mater a filia, et cum gravi gemitu ac maledictionibus discedebant; tantusque planctus in urbe 322 Parisiaca erat, ut planctui compararetur Aegyptio. Multi vero meliores natu, qui vi compellebantur abire, testamenta condiderunt, resque suas ecclesiis deputantes, atque petentes, ut cum in Hispanias puella introisset, statim testamenta illa, tanquam si jam essent sepulti, reserarentur. Interea legati regis Childeberti Parisios advenerunt, contestantes Chilperico regi, ut nihil de civitatibus, quas de regno patris sui tenebat, (0411B)auferret, aut de thesauris ejus in aliquo filiam muneraret, ac non mancipia, non equites [Al. equos], non juga boum, neque aliquid hujuscemodi de his auderet attingere. De quibus legatis unum ferunt clam interemptum, sed nescitur a quo. Suspicio tamen vertebatur ad regem. Promittens vero Chilpericus rex nihil de his contingere, convocatis melioribus Francis, reliquisque fidelibus, nuptias celebravit filiae suae. Traditaque legatis Gotthorum, magnos ei thesauros dedit; sed et mater ejus immensum pondus auri argentique, sive vestimentorum protulit, ita ut videns haec rex, nihil sibi remansisse putaret. Quem cernens regina commotum, conversa ad Francos, ita ait: Ne putetis, o viri, quidquam hic de thesauris anteriorum regum haberi. Omnia enim (0411C)quae cernitis, de mea proprietate oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est. Et ego nonnulla de proprio congregavi labore, et de domibus mihi concessis, tam de fructibus quam de tributis; plurima reparavi. Sed et vos plerumque me muneribus vestris ditastis, de quibus sunt ista quae nunc coram videtis; nam hic de thesauris publicis nihil habetur. Et sic animus regis delusus est. Nam tanta fuit multitudo rerum, ut aurum argentumque, et reliqua ornamenta, quinquaginta plaustra levarent. Franci vero multa 323 munera obtulerunt: alii aurum, alii argentum, nonnulli equites [ I. equos], plerique vestimenta, et unusquisque ut potuit donativum dedit. Jam vero valefaciens puella, post lacrymas (0412A)et oscula, cum de porta egrederetur, uno carrucae effracto axe, omnes Mala-hora dixerunt: quod a quibusdam pro auspicio susceptum est. Denique haec de Parisiis progressa, octavo ab urbe milliario tentoria figi praecepit. Surgentes enim quinquaginta viri de nocte, apprehensis centum equitibus [Al. equis] optimis, totidemque frenis aureis, ac duabus catenis magnis, ad Childebertum regem fuga dilapsi abierunt. Sed et per totum iter cum labi quis potuisset, effugiebat, ferens secum quae arripere potuisset. Apparatus quoque magnus expensae de diversis civitatibus in itinere congregatus est, in quo nihil de fisco suo rex dari praecepit, nisi omnia de pauperum conjecturis. Sed quoniam suspicio erat regi, ne frater aut nepos aliquas insidias puellae in (0412B)via pararent, vallatam ab exercitu pergere jussit. Erant autem cum ea viri magnifici: Bobo dux, filius Mummoleni, cum uxore, quasi paranymphus; Domegiselus, et Ansoualdus; major domus autem Waddo, qui olim Santonicum rexerat comitatum: reliquum vero vulgus super quatuor millia erat. Caeteri autem duces et camerarii, qui cum ea properaverant, de Pictavo regressi sunt; isti vero item conficientes, pergebant ut poterant. Per quam viam tanta spolia, tantaeque praedae factae sunt, ut vix valeant enarrari; nam hospitiola pauperum exspoliabant, vineas devastabant, ita ut incisis caudicibus cum uvis auferrent, levantes pecora, vel quidquid invenire potuissent, nihilque per viam qua gradiebantur relinquentes; impletumque est quod dictum (0412C)est per Joel prophetam: Residuum locustae comedit eruca, et residuum erucae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo (Joel I, 4). Ita et hoc actum est tempore, 324 ut residuum pruinae protereret tempestas, et residuum tempestatis exureret siccitas, et residuum siccitatis auferret hostilitas. XLVI. His itaque cum hac praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodes, ad villam Calensem, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit, ibique venationes exercet. Quadam vero die regressus de venatione, jam subobscura nocte, dum de equo susciperetur, et unam manum super scapulam pueri retineret, adveniens quidam eum cultro percutit sub ascellam, iteratoque (0413A)ictu ventrem ejus perforat; statimque profluente copia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum. Quam vero malitiam gesserit, superior lectio docet. Nam regiones plurimas saepius devastavit atque succendit; de quibus nihil doloris, sed laetitiam magis habebat, sicut quondam Nero, cum inter incendia palatii tragoedias decantaret. Persaepe homines pro facultatibus eorum injuste punivit; in cujus tempore pauci quodammodo episcopatum clerici meruerunt. Erat enim gulae deditus, cujus deus venter fuit, nullumque se asserebat esse prudentiorem; confecitque duos libros, quasi Sedulium meditatus, quorum versiculi debiles nullis pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intelligebat, pro longis syllabas breves posuit, (0413B)et pro brevibus longas statuebat; et alia opuscula, vel hymnos, sive missas, quae nulla ratione suscipi possunt. Causas pauperum exosas habebat, sacerdotes Domini assidue blasphemabat; nec aliunde magis dum secretus esset, exercebat ridicula vel jocos, quam de ecclesiarum episcopis. Illum ferebat levem, alium superbum; illum abundantem, istum luxuriosum; illum asserebat elatum, hunc tumidum: nullum plus odio habens quam ecclesias. Aiebat enim plerumque: Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce 325 divitiae nostrae ad ecclesias (0414A)sunt translatae. Nulli penitus, nisi soli episcopi, regnant; periit honor noster, et translatus est ad episcopos civitatum. Haec aiens [Al. agens] assidue, testamenta quae in ecclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque patris sui praeceptiones, putans quod non remaneret qui voluntatem ejus servaret, saepe calcavit. Jam de libidine atque luxuria non potest reperiri in cogitatione, quod non perpetrasset in opere, novaque semper ad laedendum populum ingenia perquirebat; nam si quos hoc tempore culpabiles reperisset, oculos eis jubebat erui. Et in praeceptionibus, quas ad judices pro suis utilitatibus dirigebat, haec addebat: « Si quis praecepta nostra contempserit, oculorum avulsione 326 multetur. » Nullum unquam pure dilexit, a nullo (0414B)dilectus est; ideoque cum spiritum exhalasset, omnes eum reliquerunt sui. Mallulfus autem Silvanectensis episcopus, qui jam tertia die in tentorio residebat, et ipsum videre non poterat, ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vestimentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in navim levavit, et in basilica sancti Vincentii quae est Parisiis, sepelivit, Fredegunde regina in ecclesia derelicta. Explicit liber sextus Georgii Florentis, sive Gregorii Turonensis episcopi. Deo gratias.
LIBER SEPTIMUS.
327 328 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEPTIMI (0413)
I. De obitu sancti Salvii episcopi.
II. De collisione Carnotenorum et Aurelianensium.
III. De interitu Vedasti cognomento Avi.
IV. Quod Fredegundis in ecclesiam confugit; et de thesauris ad Childebertum ductis.
V. Quod Guntchramnus rex Parisios venit.
VI. Quod idem rex ea, quae de regno Chariberti erant, sibi subegit.
VII. Quod legati Childeberti Fredegundem requirunt.
VIII. Quod rex populum petiit, ne, ut fratres ejus, interimatur
IX. Quod Rigunthis a Desiderio thesauris ablatis retenta est.
X. Quod Gundovaldus in regno elevatus est; et de Rigunthe filia regis Chilperici.
XI. De signis quae apparuerunt.
XII. De incendio regionis Turonicae, et virtute sancti Martini.
XIII. De incendio et praedis Pictavae urbis.
XIV. De legatis Childeberti regis ad Guntchramnum regem missis.
XV. De malitia Fredegundis.
XVI. De regressu Praetextati episcopi.
XVII. De Promoto episcopo.
XVIII. De eo quod regi dictum est, ut se cautum redderet, ne occideretur.
XIX. Quod regina in villam abire jussa est.
XX. Quod eadem emisit qui Brunichildem necaret.
XXI. De fuga et custodia Eberulfi [Mss. al. Berulfi.]
XXII. De malitia ejus.
XXIII. De Judaeo interfecto cum suis.
XXIV. De praeda urbis Pictavae.
(0415)
XXV. De spoliis Marileifi.
XXVI. Quod Gundovaldus civitates circumit.
XXVII. De injuria Magnulfi [Mss. al. Aginulfi] episcopi.
XXVIII. Quod exercitus inante accessit.
XXIX. De interitu Eberulfi.
XXX. De legatis Gundovaldi.
XXXI. De reliquiis sancti Sergii martyris.
XXXII. De aliis Gundovaldi legatis.
XXXIII. Quod Childebertus ad Guntchramnum patruum suum venit.
XXXIV. Quod Gundovaldus Convenas abiit.
XXXV. De basilica sancti Vincentii martyris Agennensis vastata.
XXXVI. De collocutione Gundovaldi cum exercitu.
XXXVII. De bello contra urbem.
XXXVIII. De interitu Gundovaldi.
XXXIX. De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.
XL. De thesauris Mummoli.
XLI. De gigante.
XLII. De virtute sancti Martini.
XLIII. De Desiderio et de Wadone.
XLIV. De muliere pythonissa.
XLV. De fame anni praesentis.
XLVI. De interitu Christophori.
XLVII. De bello civili inter cives Turonicos.
(0415) (0415A)329 I. Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquit, tamen prius aliqua de beati Salvii episcopi obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obiisse probatur. Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum judicibus saeculi mundiales causas est exsecutus: nunquam tamen se in his concupiscentiis obligans, quibus adolescentum animus solitus est implicari. Jam cum divini spiramenti odor interna viscerum attigisset, relicta saeculari militia monasterium expetivit, intellexitque vir jam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertate cum Dei timore, quam saeculi pereuntis lucra sectari: in quo monasterio diu sub regula a patribus instituta versatus est. Jam vero cum in robore majori tam intellectus (0415B)quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscipit officium; et qui se magis fratribus publicum pro 330 correctione reddere debuerat, fit assumpto honore remotior. Illico sibi secretiorem cellulam quaerit. Nam in priore, ut ipse asserebat, amplius quam novem vicibus nimia exesus abstinentia, pellem corporis demutavit. Denique accepto honore, cum in hac contentius parcimonia orationi et lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acceperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur valedicens fratribus, sibique ipsis valedicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia, magis quam prius egerat, commoratur: studens pro charitatis (0415C)obsequio, ut cum quisque venisset extraneus, et orationem tribueret, et eulogias gratia plenissima ministraret: quae multis infirmis plerumque salutem (0416A)integram detulerunt. Quodam autem tempore, febre nimia exhaustus, anhelus jacebat in lectulo; et ecce subito magno lumine cellula clarificata contremuit. At ille extensis ad coelum manibus cum gratiarum actione, spiritum exhalavit. Misto quoque 331 ululatu monachi cum ipsius genitrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt, et feretro superponunt, atque in psallentio fletuque labentem exigunt noctem. Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus moveri coepit in feretro. Et ecce malis rubescentibus, vir quasi de gravi somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, et manibus elevatis, ait: O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteres, cum mihi melior esset in (0416B)coelo tua misericordia, quam istius mundi vita nequissima? Stupentibus autem suis, et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit. Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quo laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstitit alimento. Die autem tertio, convocatis monachis et matre, ait: Audite, o dilectissimi, et intelligite, quia nihil est quod cernitis in hoc mundo; sed sunt, juxta id quod Salomon propheta cecinit, Omnia vanitas (Eccle. I, 2). Felix est enim, qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in coelo. Et cum haec diceret, dubitare coepit utrum loqueretur amplius, an sileret. Quo tacente, implicitus fratrum precibus ut quid vidisset exponeret, ait: Cum me ante hos quatuor (0416C)dies contremiscente cellula exanimem vidistis, apprehensus a duobus angelis in coelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hoc squalidum saeculum, (0417A)verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere putarem: deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervae prorsus pervideri non possit. Cumque nobis via inter comprimentes, ab his qui praecedebant angelis, pararetur, pervenimus ad locum, quem jam de longinquo contemplabamur: in quo superpendebat nubes omni luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et vox procedebat de nube tanquam 332 vox aquarum multarum. Ibi etiam me peccatorem (0417B)humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac saeculari, quos mihi qui praecedebant, enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolimus famulatu. Stans igitur in loco in quo jussus sum, operuit me odor nimiae suavitatis, ita ut ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cibum potumque desiderem. Et audivi vocem dicentem: Revertatur hic in saeculum, quoniam necessarius est ecclesiis nostris. Vox enim audiebatur, nam qui loqueretur penitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum, cum fletu dicebam: Heu! heu! Domine! cur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie ejicis me a facie tua, ut revertar ad saeculum fragile, et huc ultra redire non valeam. Ne, quaeso, Domine, auferas misericordiam tuam a (0417C)me, sed deprecor ut permittas me hic habitare, ne illuc decidens peream. Et ait vox quae loquebatur mihi: Vade in pace. Ego enim sum custos tuus, donec reducam te in hunc locum. Tunc relictus a comitibus meis, descendens cum fletu, per portam qua ingressus fueram, huc sum regressus. Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrymis dicere: Vae mihi qui tale mysterium ausus sum revelare. Ecce enim odor suavitatis, quem de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cibo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed et lingua mea gravibus est operta vulneribus, et ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere. Et scio quia non fuit beneplacitum Domino Deo meo, ut haec arcana vulgarentur. (0417D)Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in jactantia mentis. Sed quaeso ut indulgeas, et non me derelinquas, juxta pollicitationem tuam. Et haec dicens siluit, et accepit cibum potumque. Ego vero haec scribens, vereor ne alicui legenti sit incredibile, juxta id quod Sallustius historiam (0418A)scribens ait, ubi de virtute atque gloria bonorum memor est: « Quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit: supra ea, veluti ficta pro falsis ducit. » Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore 333 omnia quae retuli, audita cognovi. Post multum vero tempus ipse vir beatus cellula sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus: in quo, ut opinor, decimum annum cum ageret, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo, et maxima jam parte de populo illo defuncta, cum jam pauci de civibus remanerent, vir beatus, tanquam bonus pastor, nunquam ab illo loco recedere voluit, sed semper hortabatur eos qui relicti erant, orationi incumbere, ac vigiliis instanter insistere, et bona semper tam in operibus (0418B)quam in cogitatione versare, dicens: Haec agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in judicium, sed in requiem introire possitis. Cum autem, ut credo, jam revelante Domino, tempus suae vocationis agnosceret, ipse sibi sarcofagum composuit, corpus abluit, vestem induit, et sic intentum semper coelo beatum spiritum exhalavit. Fuit autem magnae sanctitatis, minimaeque cupiditatis, aurum nunquam habere volens. Nam si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat. Cujus tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset, prosecutus ille omnes redemit Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captivos duxerant, et de pretio ei concederent, et in reliquo munerarent: et sic patriae (0418C)suae captivos libertati pristinae restauravit. Multaque de hoc viro bona audivi: sed dum ad historiae coeptum reverti cupio, plurima praetermitto.
II. Defuncto igitur Chilperico, inventaque quam diu quaesierat morte, Aurelianenses cum Blesensibus juncti super Dunenses irruunt, eosque inopinantes proterunt; domos annonasque, vel quae movere facile non poterant, incendio tradunt; pecora diripiunt, 334 atque res quas levare poterant, sustulerunt. Quibus discedentibus conjuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsequuntur, simili sorte eos afficientes qua ipsi affecti fuerant, nihil in domibus, vel extra domos, vel de domibus relinquentes. Cumque adhuc inter se jurgia commoventes (0418D)desaevirent, et Aurelianenses contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientiam data est, scilicet ut in die quo judicium erat futurum, pars quae contra partem injuste exarserat, justitia mediante componeret, et sic a bello cessatum est.(0419A) III. Vedastes cognomento Avo, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat, et ipsam sibi, quae consobrina sua esse dicebatur, in matrimonium acceperat, dum multa scelera infra Pictavum terminum perpetraret, quodam loco cum Childerico Saxone conjunctus, dum se invicem conviciis lacessirent, unus ex pueris Childerici Avonem hasta transfixit. Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sanciatus, iniquam animam sanguine defluente refudit; fuitque ultrix divina majestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, homicidia, adulteriaque miserrimus saepe commiserat, quae silere melius puto. Composuit tamen filiis Saxo ille mortem ejus. IV. (0419B)Interea Fredegundis regina jam viduata Parisios advenit, et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad ecclesiam confugit, atque a Ragnemodo fovetur episcopo: reliquos vero thesauros, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missorium illud aureum, quod nuper fecerat (lib. VI, cap. 2), thesaurarii levaverunt, et ad Childebertum regem, qui tunc apud Meldensem commorabatur 335 urbem, velociter transierunt.
V. Fredegundis igitur regina accepto consilio, legatos ad Guntchramnum regem mittit, dicens: Veniat dominus meus, et suscipiat regnum fratris sui. Est, inquit, mihi infans parvulus, quem in ejus ulnis ponere desiderans, me autem ipsam ejus humilio ditioni. Comperto autem Guntchramnus rex de fratris (0419C)excessu, amarissime flevit. Moderato quoque planctu, commoto exercitu Parisios dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childebertus rex nepos ejus ab alia advenit parte. VI. Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Guntchramnum regem dirigit, dicens: Scio, piissime pater, non latere pietatem tuam, qualiter utrumque usque praesens tempus pars oppresserit inimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit invenire justitiam. Idcirco supplex nunc deprecor, ut placita, quae inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur. Tunc Guntchramnus rex legatis illius ait: O miseri et semper perfidi, nihil in vobis verum habentes, neque in promissis permanentes, ecce omnibus quae mihi polliciti estis relictis, (0419D)cum Chilperico rege novam pactionem scripsistis, ut me a regno depulso, civitates meas inter se dividerent. Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestrae (0420A)subscriptiones, quibus hanc conniventiam confirmastis: et qua nunc fronte quaeritis, ut nepotem meum Childebertum suscipere debeam, quem mihi vestra perversitate voluistis facere inimicum? Cui legati dixerunt: Si tantum mentem iracundia cepit, ut nihil nepoti tuo de his quae pollicitus es indulgeas, vel illa, quae de regno Chariberti debentur, auferre desiste. Quibus ille ait: Ecce pactiones quae inter nos factae sunt, ut quisquis sine fratris voluntate Parisios urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr, cum Hilario atque Martino confessoribus, judex ac retributor ejus. Posthaec ingressus est in eam germanus 336 meus Sigibertus, qui judicio Dei interiens, amisit partem suam. Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo (0420B)transgressiones amiserunt partes suas: ideoque quia illi juxta Dei judicium et maledictiones pactionum defecerunt, omne regnum Chariberti cum thesauris ejus, meis ditionibus, lege opitulante, subjiciam: nec exinde alicui quidquam nisi spontanea voluntate indulgeam. Absistite igitur vos semper mendaces ac perfidi, et haec regi vestro referte. VII. Quibus discedentibus, legati iterum Childeberti ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes, atque dicentes: Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit, et patruum: quae ipsos quoque consobrinos meos gladio interemit. At ille: In placito, inquit, quod habemus, cuncta decernimus, tractantes quid oporteat fieri. Nam Fredegundem patrocinio (0420C)suo fovebat, ipsamque saepius ad convivium evocans, promittens se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die dum pariter ad mensam epularentur, regina consurgens, et valedicens, a rege detinebatur, dicente sibi: Adhuc aliquid cibi sume. Cui illa: Indulge, inquit, deprecor, domine mi, quia juxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam. Haec ille audiens, obstupuit, sciens quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium: tamen permisit eam consurgere. Priores quoque de regno Chilperici, ut erat Ansoualdus et reliqui, ad filium ejus qui erat, ut superius diximus, quatuor mensium, se collegerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exigentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicet (0420D)fideles esse debeant Guntchramno regi, ac nepoti suo Chlothario. Guntchramnus vero rex omnia, quae fideles regis Chilperici non recte diversis abstulerant, (0421A)justitia intercedente, restituit. Multa et ipse ecclesiis conferens, testamenta quoque 337 defunctorum, qui ecclesias haeredes instituerant, et ab Chilperico compressa fuerant, restauravit: multisque se benignum exhibens, ac multa pauperibus tribuens. VIII. Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec unquam ad ecclesiam aut reliqua loca quo ire delectabat, sine grandi pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die Dominica, postquam diaconus silentium populis ut Missae auscultarentur, indixit, rex conversus ad populum diceret: Adjuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignemini, nec me, ut fratres meos nuper (0421B)fecistis, interimatis; liceatque mihi vel tribus annis nepotes meos, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire: ne forte contingat, quod divinitas aeterna non patiatur, ut cum illis parvulis, me defuncto, simul pereatis; cum de genere nostro robustus non fuerit qui defenset. Haec eo dicente, omnis populus orationem pro rege fudit ad Dominum. IX. Dum haec agerentur, Rigunthis Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis, usque Tolosum accessit, et cernens se jam ad terminum Gotthorum esse propinquam, moras innectere coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itinere, vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum atque carrucarum apparatus adhuc, sicut (0421C)plaustris evecti erant, seorsum esse disjunctos. Oportere potius omnia haec prius diligenter stabiliri, et sic in itinere proficisci, ac suscipi cum omni elegantia ab sponso: ne forte si inculti inter Gotthos apparerent, irriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures 338 Desiderii ducis illabitur. Ipse quoque collectis secum viris fortissimis, Tolosam urbem ingreditur, repertosque thesauros abstulit de potestate reginae (Rigunthis), et in domum quamdam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans (0422A)reginae victum arctum, donec ad urbem regrederetur. X. Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra muros Avennicae urbis cum Gundovaldo, cujus in libro superiore meminimus (cap. 24). Qui conjunctus cum supradictis ducibus Lemovicinum accedens, Brivam Curretiam vicum, in quo sanctus Martinus nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit: ibique parmae superpositus, rex est levatus. Sed cum tertio cum eodem gyrarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentari potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tolosae, in quam Ragnoualdi uxor, cujus supra meminimus, (0422B)Chilpericum metuens confugerat, residebat. Ragnoualdus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituitur. Legationis enim causa Hispaniam petierat a rege Guntchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab imminenti hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tanquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incolae, eo quod plerumque virtutes ejus experiantur. XI. Erat enim cum haec agebantur, 339 mensis decimus. Tunc apparuerunt in caudicibus vinearum (0422C)palmites novi cum uvis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per coelum discurrens, quae priusquam lux in die fieret, late mundum illuminavit. Apparuerunt etiam in coelo et radii. A parte septentrionali columna ignea, quasi de coelo pendens, per duarum horarum spatium visa est, cui stella magna superposita erat. In Andegavo autem terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundovaldi interitum nuntiaverunt. XII. Igitur Guntchramnus rex comites suos ad comprehendendas civitates, quas quondam Sigibertus (0423A)de regno Chariberti fratris sui acceperat, direxit; ut exigentes sacramenta, suis eas ditionibus subjugarent. Turonici vero atque Pictavi ad Childebertum, Sigiberti filium, transire voluerunt: sed commoti Biturici contra eos venire disponunt, atque infra terminum Turonicum incendia facere coeperunt. Tunc Marojalensem ecclesiam termini Turonici, in qua sancti Martini reliquiae habebantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallulae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipsae, sed etiam herbulae olim collectae, altarioque locatae, nequaquam exustae sunt. Quae incendia videntes Turonici, legationem mittunt, dicentes melius sibi esse ad tempus Guntchramno regi subdi, quam (0423B)cuncta incendio aut ferro vastari. XIII. Confestim autem post mortem Chilperici, Gararicus dux Lemovicas accesserat, et sacramenta ex nomine Childeberti susceperat; exinde Pictavis veniens, ab ipsis receptus est, et ibi morabatur. Audiens autem quae Turonici patiebantur, mittit legationem, obtestans ne nos ad partem Guntchramni regis tradere deberemus, si nobis vellemus esse consultum: sed meminerimus potius Sigiberti, qui quondam genitor Childeberti 340 fuit. Nos vero haec rursum episcopo et civibus mandata remisimus, quod nisi se ad tempus Guntchramno regi subderent, similia paterentur, asserentes hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigiberti scilicet et Chilperici, qui ei fuerant adoptati: et sic tenere regni (0423C)principatum, ut quondam Chlothacharius rex fecerat pater ejus. His quoque non acquiescentibus, Gararicus de civitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe vero Eberonem cubicularium Childeberti regis relinquens. Sicharius vero cum Willachario Aurelianensi comite, qui nunc Turonis acceperat, exercitum contra Pictavos commovit, ut scilicet ab una parte Turonici, ab alia Biturici commoti cuncta vastarent. Qui cum ad terminum propinquassent, ac domos cremare coepissent, miserunt ad eos Pictavi legatos, dicentes: Petimus ut usque in placito, quod inter se Guntchramnus et Childebertus reges habent, sustineatis. Quod si convenit ut pagos hos bonus rex Guntchramnus accipiat, non resistimus; sin aliud, dominum nostrum recognoscimus, (0423D)eni servire plenius debeamus. Ad haec illi responderunt: Nihil ad nos de hac causa pertinet, (0424A)nisi tantum jussa principis adimplere. Nam si nolueritis, cuncta ut coepimus devastamus. Cumque in hoc res ageretur, ut universa incendio, praedae, atque captivitati traderentur, ejectis de civitate hominibus Childeberti, sacramenta Guntchramno regi dederunt, non longo tempore ea custodientes. XIV. Igitur adveniente placito, directi sunt a Childeberto rege Egidius episcopus, Guntchramnus Boso, Sigivaldus, et alii multi ad Guntchramnum regem, ingressisque ad eum, ait episcopus: Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit. Cui rex ait: Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est Rex regum, et Dominus dominorum, qui haec sua miseratione operari dignatus est. Nam non tibi, cujus (0424B)consilio 341 doloso ac perjuriis regiones meae anno superiore incensae sunt, qui nunquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cujus dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras. Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: Supplicat nepos tuus Childebertus, ut civitates quas pater ejus tenuit, reddi jubeas. Ad haec ille respondit: Jam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt; ideoque eas reddere nolo. Alius quoque legatorum ait: Rogat nepos tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi jubeas, ad ulciscendam mortem patris, patrui et consobrinorum suorum. Ait ille: Tradi ei, inquit, in potestatem non poterit, quia filium regem (0424C)habet. Sed et ea quae contra illam asseritis, vera esse non credo. Post hos Guntchramnus Boso quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit. Et quia sonuerat Gundovaldum manifeste regem levatum, anticipans rex verba ejus, ait: O inimice regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem aggressus es, ut Ballomerem quemdam (sic enim vocabat rex Gundovaldum), super regnum nostrum adduceres, semper perfide, et nunquam custodiens quae promittis. Cui ille: Tu, inquit, dominus et rex regali in solio resides, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere. Insontem enim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen impingat occulte, veniat nunc palam et loquatur. Tu, o rex piissime, ponens hoc in Dei (0424D)judicio, ut ille discernat cum nos in unius campi planitie viderit dimicare. Ad haec cunctis silentibus (0425A)addidit rex: Omnibus autem haec causa animos accendere debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cujus pater molendina gubernavit; et, ut vere dicam, pater ejus pectinibus insedit, lanasque composuit. Et quanquam possit fieri, ut 342 unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: Ergo duos, ut asseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molendinariumque. Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris. Non enim auditum est unum hominem, praeter spiritalem causam, duos habere posse pariter genitores. Dehinc cum multi solverentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: Valedicimus tibi, o rex; nam quia reddere noluisti civitates nepotis tui, scimus salvam esse securim, (0425B)quae fratrum tuorum capitibus est defixa; celerius tuum librabit defixa cerebrum. Et sic cum scandalo discesserunt. Tunc rex his verbis succensus, jussit super capita euntium projici equorum stercora, putrefactas hastulas, paleas, ac foenum putredine dissolutum, ipsumque foetidum urbis lutum. Quibus de rebus maculati graviter, non sine immensa injuria atque contumelia abierunt. XV. Residente vero Fredegunde regina in ecclesia parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tolosa advenerat ingressus ad eam, causas contumeliae injuriasque filiae ejus narrare coepit, dicens: Quia juxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe, ac vidi humilitatem ejus, et qualiter exspoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego vero per (0425C)fugam dilapsus, veni nuntiare dominae meae quae gesta sunt. Haec illa audiens, furore commota, jussit eum in ipsa ecclesia spoliari, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua jubet praesentia. Coquos quoque sive pistores, vel quoscunque de hoc itinere regressos esse cognovit, caesos, spoliatosque, ac demanicatos reliquit. Nectarium autem, Baudegisili episcopi fratrem nefandis accusationibus cum rege [ Pro apud regem] tentavit obruere, asserens eum de thesauro regis mortui multa portasse. Sed et de promptuariis tam tergora quam vina multa eum abstulisse 343 dicebat, petens ut vinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed patientia regis, fratrisque auxilium fieri non permisit. Multa quidem ibi vana (0425D)exercens, non metuebat Deum, in cujus ecclesia petebat auxilium. Habebat tunc temporis secum Audonem judicem, qui ei tempore regis in multis consenserat (0426A)malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberti regis senioris ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei praeter quod super se auferre potuit, remaneret. Domos enim ejus incendio subdiderunt; abstulissent utique et ipsam vitam, ni cum regina ecclesiam expetisset. XVI. Praetextatum vero episcopum aegre suscipit, quem cives Rothomagenses post excessum regis de exsilio expetentes, cum grandi laetitia et laude civitati suae restituerunt. Post reditum vero suum ad urbem Parisiacam advenit, ac se Guntchramno regi repraesentavit, exorans ut causam suam diligenter exquireret. Asserebat enim regina eum non debere (0426B)recipi, qui fuisset per judicium quadraginta quinque episcoporum a sacerdotali officio segregatus. Cumque rex pro hac causa synodum excitare vellet, Ragnemodus hujus urbis episcopus, pro omnibus responsum reddidit, dicens: Scitote ei poenitentiam indictam a sacerdotibus, non tamen eum prorsus ab episcopatu remotum. Et sic a rege susceptus, atque convivio ejus ascitus, ad urbem suam regressus est. XVII. Promotus vero qui in Dunensi castro, ordinante Sigiberto rege, episcopus fuerat institutus, et post mortem regis amotus fuerat, eo quod castrum illud esset dioecesis Carnotenae, contra quem ita judicium latum fuerat, ut presbyterii tantum officio fungeretur, accessit ad regem, deprecans 344 ut ordinationem episcopatus in antedicto castro reciperet. (0426C)Sed obsistente Pappolo Carnotenae urbis episcopo, ac dicente quia dioecesis meae est, ostendente praesertim judicio episcoporum, nihil aliud potuit obtinere cum rege, nisi ea quae sub ipsius castri termino propria habebat, reciperet, in quo cum genitrice adhuc superstite moraretur. XVIII. Commorante vero rege apud urbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: Audi, rex, verba oris mei. Noveris enim quia Faraulfus, cubicularius quondam fratris tui, quaerit te interficere. Audivi enim consilium ejus, ut eunte te matutina oratione ad ecclesiam, aut cultro appeteret, aut hasta transfoderet. Obstupefactus autem rex, misit vocari eum. Quo negante, de his rex metuens armis se valde munivit. Nec penitus ad loca sancta, vel (0426D)alio, nisi vallatus armatis atque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est.(0427A) XIX. Cum autem clamor fieret magnus adversus eos, qui potentes cum rege fuerant Chilperico, scilicet quod abstulissent vel villas, vel res reliquas de rebus alienis, omnia quae injuste ablata fuerant rex reddi praecepit, sicut jam superius indicatum est (Cap. 7). Fredegundem quoque reginam ad villam Rhotoialensem, quae in Rothomagensi termino sita est, abire praecepit, secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici regis; ibique relinquentes eam cum Melanio episcopo, qui de Rothomago submotus fuerat, ad filium ejus se transtulerunt, promittentes quod ab eis studiosissime nutriretur. XX. Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde moesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem 345 (0427B)se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interimere posset, videlicet ut cum se subtiliter in ejus subderet famulatum, ab ea credi posset, et sic clam percelleretur. Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum. Coepit se etiam omnibus reddere humilem, charum, obedientem, ac reginae privatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolose transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patefecisset occultam, redire permissus est ad patronam: reseransque quae acta fuerant, effatus quod jussa patrare non potuisset, manuum ac pedum abscissione mulctatur.(0427C) XXI. His ita gestis, cum rex Guntchramnus Cabillonum regressus mortem fratris conaretur inquirere, et regina crimen super Eberulfum cubicularium imposuisset (rogatus enim fuerat ab ea, ut post mortem regis cum ipsa resideret: sed obtinere non potuit); hac ergo inimicitia pullulante, asseruit regina ab eodem principem fuisse interfectum, ipsumque multa de thesauris abstulisse, et sic in Turonicum abscessisse [Al. transisse]; ideoque si rex mortem fratris desideraret ulcisci, noverit hujus causae hunc esse signiferum. Tunc rex juravit omnibus optimatibus, quod non modo ipsum, verum etiam progeniem ejus in nonam generationem deleret, ut per horum necem consuetudo auferretur iniqua, ne reges amplius interficerentur. Quod cum Eberulfus comperisset, basilicam (0427D)sancti Martini, cujus res saepe pervaserat, expetivit. Tunc data occasione ut custodiretur, Aurelianenses atque Blesenses vicissim ad has excubias veniebant, impletisque quindecim diebus, cum multa (0428A)praeda revertebantur, adducentes jumenta, pecora, vel quodcunque diripere potuissent. Illi vero qui beati Martini jumenta abduxerant, commota altercatione, se invicem lanceis transfixerunt. Duo 346 qui mulas diripiebant, in domum vicini cujusdam accedentes, potum rogare coeperunt. Cumque ille se habere negaret, elevatis lanceis ut eum transfoderent, hic extracto gladio utrumque perfodit, cecideruntque ambo, et mortui sunt: jumenta tamen sancti Martini reddita sunt. Tantaque ibi tunc mala per hos Aurelianenses gesta sunt, ut nequeant explicari. XXII. Dum autem haec agerentur, res ipsius Eberulfi diversis conceduntur, aurum, argentumque, vel alias meliores species, quas secum retinebat, in medio expositae sunt. Quod vero commendatum habuit, (0428B)publicatum est: greges etiam equorum, porcorum, jumentorumque diripiuntur. Domus vero inframuranea, quam de dominatione ecclesiae abstulerat, referta annonis, vino atque tergoribus, rebusque aliis multis, adplene spoliata est; nec ibi aliud quam parietes vacui remanserunt. Ex hoc nos maxime suspectos habebat, qui in causis ejus fideliter currebamus, promittens plerumque, quod si unquam ad regis gratiam perveniret, in nobis haec quae perferebat ulcisceretur. Deus enim novit, cui arcana pectoris revelantur, quia de puro corde, in quantum potuimus, solatium ministravimus; et quanquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecisset, exstabat tamen causa ut easdem obliviscerer, eo quod filium ejus de sacro lavacro suscepissem. Sed, credo, (0428C)infelici illi ea res maximum fuit impedimentum, quod nullam reverentiam sancto praestabat antistiti. Nam saepe caedes infra ipsum atrium, quod ad pedes beati exstat, exegit, exercens assidue ebrietates ac vanitates. Presbyterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum jam crapulatus aspiceret, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus verberavit, ut pene animam reddere videretur; et fecisset forsitan, si ei medicorum ventosae non subvenissent. Habebat enim pro timore regis in ipso salutatorio beatae 347 basilicae mansionem. Cum autem presbyter, qui claves ostii retinebat, clausis reliquis recessisset, per illud salutatorii ostium introeuntes puellae, cum reliquis pueris ejus suspiciebant picturas parietum, rimabanturque ornamenta (0428D)beati sepulcri: quod valde facinorosum religiosis erat. Quod cum presbyter cognovisset, defixis clavis super ostium, intrinsecus seras aptavit. Haec ille cum post coenam vino madidus advertisset, et nos in (0429A)basilica in initio noctis orationis gratia psalleremus, furibundus ingreditur, meque conviciis ac maledictionibus urgere coepit, illud inter jurgia exprobrans, quod ego eum velim a sancti antistitis fimbriis separare. Sed ego stupens quae virum cepisset insania, blandis eum sermonibus mulcere conatus sum. Sed cum ejus furias verbis lenibus superare non possem, silere decrevi. Ille vero me tacitum intendens, ad presbyterum convertitur, evomitque in eum multa convicia; nam et illum verbis procacibus, et me diversis opprobriis impugnabat. Nos vero cum vidissemus eum, ut ita dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta scandalum vigiliasque finivimus, illud maxime indignum ferentes, quod hoc jurgium absque reverentia sancti, ante ipsum sepulcrum anti (0429B)stitis excitaverat. His diebus vidi somnium, quod ipsi in sancta basilica retuli, dicens: Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta Missarum solemnia celebrare. Cumque jam altarium cum oblationibus pallio serico coopertum esset, subito ingredientem Guntchramnum regem conspicio, qui voce magna clamabat: Extrahite inimicum generationis nostrae, evellite homicidam a sacro Dei altario. At ego cum haec audirem, ad te conversus dixi: Apprehende pallium altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc abjiciaris. Cumque apprehenderes, laxabas eum manu, et non viriliter detinebas. Ego vero expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam, dicens: Noli ejicere hunc hominem de basilica sancta, ne vitae periculum patiaris, ne te sanctus antistes (0429C)348 sua virtute confodiat. Noli te proprio jaculo interimere: quia hoc si feceris, praesenti vita aeternaque carebis. Sed cum rex mihi resisteret, tu laxabas pallium, et post me veniebas. Ego vero valde tibi molestus eram. Cumque reverteres ad altarium, apprehendebas pallium, sed rursum relinquebas. Dum hoc tu tepide retineres, et ego viriliter regi resisterem, evigilavi pavore conterritus, ignarus quid somnium indicaret. Igitur cum ei ista narrassem, ait: Verum est somnium quod vidisti, quod valde cogitationi meae concordat. Cui ego: Ecquid providit cogitatio tua? Et ille: Deliberatum, inquit, habui, ut si me rex ab hoc loco juberet extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia vero, evaginato gladio, te prius interfecto, quantoscunque deinceps clericos (0429D)reperissem, in mortem prosternerem. Nec mihi posthaec erat injuria letho succumbere, si de hujus sancti clericis acciperem ultionem. Haec ego audiens et stupens, admirabar quod erat, quia per os ejus diabolus loquebatur; nunquam enim in Deum ullum (0430A)timorem habuit. Nam dum esset in libertate, equi ejus ac pecora per segetes pauperum vineasque dimittebantur. Quod si expellebantur ab his quorum evertebant labores, statim a suis percellebantur. Nam in hac angustia qua erat, saepe commemorabat, quod res beati antistitis abstulisset injuste. Denique anno superiore commotum quemdam levem e civibus ecelesiae actores fecit interpellare. Tunc postposita justitia, res, quas olim ecclesia possidebat, sub specie emptionis abstraxit, data ipsi homini parte aurea baltei sui. Sed [Al. haec] et talia multa perverse egit usque ad finem vitae suae, quem in posterum explanabimus. XXIII. Praesenti quoque anno Armentarius Judaeus cum uno sectae suae satellite et duobus Christianis, (0430B)ad exigendas cautiones, quas ei propter tributa publica Injuriosus ex vicario, ex comite vero Eunomius deposuerant, Turonis advenit: interpellatisque viris, promissionem accepit de 349 reddendo pecuniae foenore cum usuris, dicentibus sibi praeterea ipsis: Si ad domum nostram veneris, et quae debentur exsolvimus, et aliis te muneribus, sicut dignum est, honoramus. Eo quoque eunte, ab Injurioso suscipitur, et convivio collocatur; expletoque epulo, appropinquante nocte, commoti ab eodem loco ad alium transeunt. Tunc, ut ferunt, Judaei cum duobus Christianis ab Injuriosi hominibus interfecti, in puteum, qui propinquus erat domui ejus, projecti sunt. Auditis his parentes eorum quae gesta fuerant, Turonis advenerunt, datoque quibusdam hominibus indicio (0430C)puteum reperiunt, virosque extrahunt, multum negante Injurioso, quod in hac causa non fuerat inquinatus. Posthaec in judicium venit; sed cum fortiter, ut diximus, denegaret, et hi non haberent qualiter eum convincere possent, judicatum est ut se insontem redderet sacramento. Sed nec hoc his acquiescentibus, placitum in regis Childeberti praesentia posuerunt. Verumtamen neque pecunia, neque cautiones Judaei defuncti repertae sunt. Loquebantur tunc multi hominum Medardum tribunum in hoc scelere mistum fuisse, eo quod et ipse a Judaeo pecuniam mutuasset. Injuriosus tamen ad placitum in conspectu regis Childeberti advenit, et per triduum usque ad occasum solis observavit. Sed cum hi non venissent, neque de causa hac ab ullo interpellatus (0430D)fuisset, ad propria rediit. XXIV. Anno igitur decimo Childeberti regis rex Guntchramnus commotis gentibus regni sui magnum junxit exercitum. Sed pars major cum Aurelianensibus atque Bituricis Pictavum petiit; excesserant (0431A)enim de fide quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent utrum susciperentur ab his, an non. Sed episcopus loci, Maroveus, dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia, atque homicidia faciebant. Hi vero qui cum praeda revertebantur, 350 per Turonicum transeuntes, similiter illis qui jam sacramenta dederant, faciebant: ita ut ipsae quoque ecclesiae incenderentur, et quaecunque invenire potuissent, diriperentur; quod saepius actum est, dum illi ad regem aegre converterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet, et jam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se regi Guntchramno fatentes. At illi infra muros urbis recepti, super episcopum irruerunt, dicentes eum infidelem (0431B)esse. Ille vero cum se ab his cerneret coarctatum, efracto uno de sacris ministeriis calice aureo, et in numismata redacto, se populumque redemit. XXV. Marileifum vero, qui primus medicorum in domo Chilperici regis habitus fuerat, ardentissime vallant; et qui jam a Gararico duce valde spoliatus fuerat, ab his iterum denudatur, ita ut nulla ei substantia remaneret. Equos quoque ejus, aurum argentumque, sive species quas meliores habebat, pariter auferentes, ipsum ditioni ecclesiasticae subdiderunt. Servitium enim patris ejus tale fuerat, ut molendina ecclesiastica studeret, fratresque ac consobrini, vel reliqui parentes culinis dominicis atque pistrino subjecti erant. XXVI. Gundovaldus vero Pictavum accedere voluit, (0431C)sed timuit. Audierat enim jam contra se exercitum commoveri. In civitatibus enim quae Sigiberti regis fuerant, ex nomine regis Childeberti sacramenta suscipiebat: in reliquis vero quae aut Guntchramni, aut Chilperici fuerant, nomine suo, quod fidem servarent, jurabant. Posthaec Egolismam accessit, susceptisque sacramentis, muneratisque prioribus, Petrogoricum aggreditur, graviter episcopum tunc injuriatum reliquit, pro eo quod susceptus ab eodem non fuisset. XXVII. Exinde Tolosam digressus, emisit nuntios ad Magnulfum 351 episcopum civitatis, ut ab eo susciperetur. Sed ille non immemor prioris injuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regnum elevare voluit, pertulerat, dixit civibus suis: Scimus (0431D)enim regem esse Guntchramnum ac nepotem ejus Childebertum: hunc autem nescimus unde sit. Estote (0432A)ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum, Francorum regnum audeat violare. His ita resistentibus et bellum parantibus, adveniente Gundovaldo cum magno exercitu, cum vidissent quod sustinere non possent, susceperunt eum. Posthaec cum ad convivium in domo ecclesiae episcopus una cum Gundovaldo resideret, ait: Filium te Chlothacharii regis asseris, sed utrum sit verum, an non, ignoramus. Et si possis vindicare coepta, incredibile habetur apud animos nostros. At ille ait: Ego regis Chlothacharii sum filius, et partem regni de praesenti sum percepturus, et usque Parisios velociter accedam, et ibi sedem regni statuam. Cui episcopus (0432B)ait: Verumne est ergo, quod nullus de stirpe Francorum remansit, si tu quae dicis impleveris? Inter has altercationes, cum haec Mummolus exandisset, elevata manu alapis cecidit episcopum, dicens: Non pudet ut tam degener et stultus ita magno regi respondeas? Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi comperit quae fuerant dicta, ira commotus manus in eum injecit, caesumque communiter hastis, pugnis, et calcibus, ac fune revinctum, exsilio damnaverunt, res ejus, tam proprias quam ecclesiae, integre auferentes. Waddo autem, qui erat major domus reginae Rigunthis, se eisdem copulavit; reliqui vero qui cum eo abierant, per fugam dilapsi sunt. XXVIII. Posthaec exercitus ab urbe Pictava remotus, inantea post Gundovaldum proficiscitur. Secutique (0432C)sunt eum de Turonicis multi lucri causa; sed Pictavis super eum irruentibus 352, nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt. Hi autem qui de his ad exercitum prius junxerant, pariter abierunt. Itaque exercitus ad Dorononiam fluvium accedens, praestolari coepit, quid de Gundovaldo cognosceret. Cui jam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastes cum Waddone majore domus Rigunthis reginae. Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus. Sagittarius enim jam promissionem de episcopatu Tolosano acceperat. XXIX. Dum autem haec agerentur, misit rex Guntchramnus Claudium quemdam, dicens: Si abieris, inquit, et ejectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris, aut catenis vinxeris, magnis te muneribus (0432D)locupletabo; verumtamen ne sanctae basilicae injuriam inferas omnino commoneo, Ille vero, ut erat (0433A)vanitati atque avaritiae deditus, velociter Parisios advolavit: uxor enim ei ex Meldensi territorio erat. Volvere animo coepit utrum Fredegundem reginam videret, dicens: Si eam videro, elicere ab ea aliquid muneris possum. Scio enim eam esse homini, ad quem directus sum, inimicam. Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna capiens, promissiones multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum occideret, aut circumventum dolis catenis vinciret, aut certe in ipso eum atrio trucidaret. Regressus autem ad Dunense castrum, comitem commonet, ut el trecentos viros, quasi ad custodiendas Turonicae urbis portas, adjungeret: scilicet ut cum venisset, per eorum solatium Eberulfum posset opprimere. Cumque comes loci viros istos commoveret, Claudius Turonis (0433B)accessit. Et cum iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit, ac dicere sibi esse contraria, simulque interrogare multos, si virtus beati Martini de praesenti manifestaretur in perfidis? aut certe, si aliquis injuriam in eum sperantibus intulisset, si protinus ultio sequeretur? Igitur postpositis, ut diximus, viris qui 353 ad solatium ejus venire debuerant, ipse ad basilicam sanctam accessit. Statimque infelici Eberulfo conjunctus, sacramenta dare coepit, ac jurare per omnia sacrosancta, vel virtutem praesentis antistitis, nullum in causis ejus fore fideliorem, qui ita cum rege causas ejus possit exserere. Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: Nisi eum pejerando decepero, non vincam. Verum ubi vidit Eberulfus, quod ei talia cum sacramento in (0433C)ipsa basilica ac per porticus, et singula loca atrii veneranda promitteret, credidit miser homini pejeranti. Die autem altero cum nos in villa quasi millia triginta ab urbe commoraremur, ad convivium basilicae sanctae cum eodem et reliquis civibus est ascitus; ibique eum Claudius gladio ferire voluit si pueri ejus longius astitissent. Verumtamen nunquam haec Eberulfus, ut erat vanus, advertit. Postquam autem convivium est finitum, ipse simul ac Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi invicem fidem ac charitatem sacramentis intercurrentibus promittentes. His ita loquentibus, ait Claudius Eberulfo: Delectat animum ad metatum tuum haurire potum, si vina odoramentis essent immista, aut certe potentioris vini libationem strenuitas tua requireret. Haec eo (0434A)dicente, gavisus Eberulfus, respondit habere se, dicens: Et omnia quae volueris ad metatum meum reperies: tantum ut dignetur dominus meus tugurium ingredi mansionis meae. Misitque pueros, unum post alium, ad requirenda potentiora vina, Laticina videlicet, atque Gazitina. Cumque illum a pueris relictum solum Claudius conspexisset, elevata contra basilicam manu, ait: Martine beatissime, fac me uxorem 354 cum parentibus cito videre. Infelix enim in discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat, et virtutem sancti antistitis metuebat. Tunc unus e pueris Claudii qui erat robustior, apprehensum Eberulfum a tergo validioribus lacertis astringit, resupinatumque pectus ejus ad jugulandum parat. At Claudius, extracto a balteo gladio, ad eum dirigit. (0434B)Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum dum teneretur adaptat. Cumque Claudius elevata dextera cultrum ejus pectori injecisset, et ille non segniter sub ascella illius pugionem defixisset, retractoque ad se, librato ictu pollicem Claudii intercidit. Ex hoc convenientes pueri ejus cum gladiis, Eberulfum diversis ictibus sauciant. Quorum de manu dilapsus, dum fugere jam exanimis niteretur, extracto gladio caput ejus gravissime verberant, effusoque cerebro cecidit, et mortuus est; nec promeruit ab eo salvari, quem fideliter nunquam intellexit exposcere. Igitur Claudius timore perterritus cellulam abbatis expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cujus patronum reverentiam habere non sapuit. Illo quoque residente, ait: Perpetratum est scelus immensum, et nisi tu (0434C)subveneris, peribimus. Haec eo loquente, irruerunt pueri Eberulfi cum gladiis ac lanceis: obseratumque reperientes ostium, effractis cellulae vitreis, hastas per parietis fenestras injiciunt, Claudiumque jam semivivum ictu transfigunt. Satellites autem ejus post ostia et sub lectis abduntur. Abbas apprehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies vix vivus eripitur; reseratisque ostiis turba gladiatorum ingreditur. Nonnulli etiam matriculariorum et reliquorum 355 pauperum, pro scelere commisso tectum cellulae conantur evertere. Sed et energumeni ac diversi egeni cum petris et fustibus ad ulciscendam basilicae violentiam proficiscuntur, indigne ferentes, cur talia quae nunquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. Quid plura? Extrahuntur fugaces ex abditis, et (0435A)crudeliter trucidantur, pavimentum cellulae tabo maculatur. Postquam vero interempti sunt, extrahuntur foras, et nudi super humum frigidam relinquuntur. Percussores vero nocte sequenti apprehensis spoliis fuga dilabuntur. Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum atrium humano sanguine polluerunt. Sed nec ejus facinus parvum esse censetur, quem talia beatus antistes perferre permisit. Magnam ex hoc rex iracundiam habuit, sed cognita ratione quievit. Res tamen ipsius infelicis, tam mobiles quam immobiles, quae ei de propriis rebus relictae fuerant, suis fidelibus condonavit, qui uxorem ejus valde spoliatam in sancta basilica reliquerunt. Corpus vero Claudii et reliquorum, parentes proximi auferentes in suam regionem, sepelierunt.(0435B) XXX. Igitur Gundovaldus duos ad amicos suos legatos direxit, clericos utique: ex quibus unus abbas Cadurcinae urbis, litteras quas acceperat, cavata codicis tabula sub cera recondidit. Sed apprehensus ab hominibus regis Guntchramni, repertis litteris, in regis praesentiam est deductus: qui caesus gravissime, in custodiam est retrusus. XXXI. Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a Bertchramno episcopo valde dilectus. Inquirens autem quae ei causae solatium praebere possent, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergii martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc 356 confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset (0435C)ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris oppressa virtute, labebatur in fugam. Haec audiens Gundolvadus, inquirere diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere. Interea proditus ab episcopo Bertchramno Eufronius [Al. Eufron] negotiator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totonderat, inhians facultati ejus. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesarie crescente regreditur. Ait ergo episcopus: Est hic quidam Syrus, Eufronius nomine, qui de domo sua ecclesiam faciens, hujus sancti reliquias collocavit; et plurima ex his signa, virtute martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam Burdegalensis civitas (0436A)maximo flagraret incendio, haec domus circumdata flammis, nullatenus est adusta. Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Bertchramno ad domum Syri accedit: vallatoque homine, pignora sibi sancta praecepit ostendi. Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei hae pararentur insidiae, ait: Noli fatigare senem, nec sancto inferre injuriam, sed acceptis a me centum aureis abscede. Illo quoque insistente, ut sanctas videret reliquias, ducentos aureos obtulit; et nec sic obtinuit eum recedere, nisi ipsa pignora viderentur. Tunc Mummolus elevari ad parietem scalam jubet (erant enim in sublimi parietis contra altarium in capsula reconditae), diaconum suum scandere praecepit. Qui per gradus scandens scalae, apprehendens (0436B)causam, ita tremore concussus est, ut nec vivens putaretur ad terram reverti. Attamen accepta, ut diximus, capsula, quae de pariete pendebat, detulit. Qua perscrutata, Mummolus os de sancti digito reperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, et sic de alio percutiebat. Cumque post 357 multos ictus vix frangi potuisset, divisum in tres partes ossiculum diversas in partes dilabitur. Credo non erat acceptum martyri, ut haec ille contingeret. Tunc flente vehementius Eufronio, prosternuntur omnes in orationem, deprecantes ut Deus dignaretur ostendere, quae ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertae sunt particulae, ex quibus una Mummolus assumpta, abscessit, sed non, ut credo, cum gratia martyris, sicut in (0436C)sequenti declaratum est. Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbyterum Aquensi urbi episcopum ordinari praecipiunt. Nuper enim in Aquensi urbe episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici Juliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus civitati illi sacerdos daretur. Sed Gundovaldus destruere nitens ejus decreta, convocatis Episcopis, jussit eum benedici. Bertchramnus autem episcopus, qui erat metropolis, cavens futura, Palladium Santonicum injungit qui eum benediceret. Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine gravabantur. Fuit autem ad hanc ordinationem et Orestes Vasatensis episcopus: sed negavit hoc coram rege.(0437A) XXXII. Posthaec misit iterum Gundovaldus duos legatos, Zotanum, necnon et Zabulfum, ad regem cum virgis consecratis, juxta ritum Francorum, ut scilicet, non contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responso reverterentur. Sed hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant explanaverunt. Extemplo sermo cucurrit ad regem; itaque vincti catenis in regis praesentiam deducuntur. Tunc illi quid quaererent, ad quem directi, vel a quo fuerint missi negare non ausi, aiunt: Gundovaldus, qui nuper ab Oriente veniens, dicit se filium esse patris vestri regis Chothacharii, misit nos ut 358 debitam portionem regni sui recipiat: sin autem a vobis non redditur, noveritis eum in has partes cum exercitu esse venturum. Omnes enim viri fortissimi (0437B)regionis illius, quae ultra Dorononiam sita ad Gallias pertinet, ei conjuncti sunt; et ita infit: Judicabit tunc Deus, cum in unius campi planitie junxerimus, utrum sim Chlothacharii filius, an non. Tunc rex furore succensus jussit eos ad trochleas extendi et fortissime caedi, ut si vera essent quae dicerent, evidentius approbarent; et si aliquid doli adhuc intra pectorum arcana retinerent, vis tormentorum extorqueret invitis. Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id est regis Chilperici filiam, eum Magnulfo Tolosanorum episcopo exsilio deputatam, thesauros omnes ab ipso Gundovaldo sublatos; ipsum quoque regem ab omnibus majoribus natu Childeberti regis expetitum esse: sed praesertim cum Guntchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim (0437C)abiisset, ipsumque in Gallias invitasset. XXXIII. Quibus caesis, et in carcerem retrusis, rex arcessiri nepotem suum Childebertum jubet, ut scilicet conjuncti pariter homines istos audire deberent. Denique cum simul conjuncti viros interrogarent, iteraverunt ea regibus simul astantibus, quae prius solus rex Guntchramnus audivit Asserebant etiam constanter hanc causam, sicut jam supra diximus, omnibus senioribus in regno Childeberti regis esse cognitam. Et ob hoc nonnulli de prioribus regis Childeberti in hoc placitum abire timuerunt, qui in (0438A)hac causa putabantur esse participes. Posthaec rex Guntchramnus data in manu regis Childeberti hasta, ait: Hoc est indicium quod tibi omne regnum meum tradidi. Ex hoc nunc vade, et omnes civitates meas, tanquam tuas proprias, sub tui juris dominationem subjice. Nihil enim, facientibus 359 peccatis, de stirpe mea remansit, nisi tu tantum, qui mei fratri ses filius. Tu enim haeres in omni regno meo succede, caeteris exhaeredibus factis. Tunc relictis omnibus, assumpto seorsum puero clam locutus est, prius obtestans diligentissime, ne secreta collocutio ulli hominum panderetur. Tunc indicavit ei quos in consilio haberet, aut sperneret a colloquio; quibus se crederet, quos vitaret, quos honoraret muneribus, quos ab honore depelleret. Interea (0438B)interdicens, ut Egidium episcopum Rhemensem, qui ei semper inimicus exstiterat, nullo modo aut crederet, aut secum haberet, quia et ipsi et patri suo saepius pejerasset. Deinde cum ad convivium convenissent, cohortabatur Guntchramnus rex omnem exercitum, dicens: Videte, o viri, quia filius meus Childebertus jam vir magnus effectus est. Videte, et cavete, ne eum pro parvulo habeatis. Relinquite nunc perversitates, atque praesumptiones quas exercetis: quia rex est, cui vos nunc deservire debetis. Haec et his similia locutus, per triduum epulantes atque jocundantes, multisque muneribus locupletantes, cum pace discesserunt. Tunc ei reddidit rex Guntchramnus omnia, quae pater ejus Sigibertus habuerat, obtestans ne ad matrem accederet, ne forte (0438C)aliquis daretur aditus, qualiter ad Gundovaldum scriberet, aut ab eo scripta susciperet XXXIV. Igitur Gundovaldus cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duce, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladaste ducibus, atque Waddone transivit, Convenas petentes. Est enim urbs in cacumine montis sita, nullique monti contigua. Fons magnus ad radicem montis erumpens, circumdatus turre tutissima; ad quem 360 per cuniculum descendentes ex urbe, latenter latices hauriunt. Hanc enim ingressus urbem (0439A)in initio Quadragesimae locutus est civibus, dicens: Noveritis me cum omnibus, qui in regno Childeberti habentur, electum esse regem, atque haberi mecum non modicum solatium. Sed quoniam frater meus Guntchramnus rex immensum adversus me movet exercitum, oportet vos alimenta atque cunctam supellectilem infra murorum munitionem concludere, ut scilicet dum nobis illa pietas divina auget solatium, non pereatis inopia. Haec illis credentibus, quaecunque habere potuerunt collocantes in urbe praeparabant se ad resistendum. Eo tempore Guntchramnus rex misit litteras ad Gundovaldum, ex nomine Brunichildis reginae in quibus erat scriptum, ut relicto exercitu et in loca sua abire jusso, ipse remotior apud Burdegalensem urbem hiberna (0439B)deduceret. Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius quid ageret, posset agnoscere. Igitur commorante eo apud urbem Convenas, locutus est incolis, dicens: Ecce jam exercitus appropinquat, egredimini ad resistendum. Quibus egredientibus, hi occupantes portas atque claudentes, excluso foris populo, cum episcopo loci, cuncta quae in urbe invenire potuerant, suis editionibus subdiderunt. Tantaque ibi multitudo annonae atque vini reperta est, ut si viriliter stetissent, per multorum annorum spatia victus alimentis non egerent. XXXV. Audierant enim eo tempore duces Guntchramni regis, Gundovaldum ultra Garonnam in littore residere cum ingenti hostium multitudine; ipsosque thesauros, quos Rigunthis tulerat, secum (0439C)retinere. Tunc impetu facto cum equitibus [Ed. equis] Garonnam 361 natando transiere, nonnullis de exercitu in amne demersis. Reliqui in littus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camelos cum ingenti pondere auri atque argenti, sive equites [ Pro equos] quos fessos per vias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari, relictis plaustris ac diversis impedimentis cum populo minore, robustiores viri ipsum, sicut jam Garonnam transierant, insequi destinant. Quibus properantibus, venerunt ad basilicam sancti Vincentii, quae est juxta terminum Agennensis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse; inveneruntque eam refertam diversis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis non (0440A)esse a Christianis tanti martyris basilicam violandam, cujus ostia summo studio obserata erant. Nec mora appropinquans exercitus cum reserare templi valvas non valeret, ignem accendit; consumptisque ostiis, omnem substantiam cunctamque supellectilem, quam in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio divina conterruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentes fumum magnum, sicut ex incendio surgere solet. Nonnulli arrepti a daemone, per energiam debacchantes martyrem declamabant. Plurimi vero semoti a sociis propriis se jaculis sauciabant. Reliquum vero vulgus inante non sine grandi metu progressum est. Quid plura? Convenitur ad Convenas (sic enim diximus nomen urbis) omnisque phalanga (0440B)in suburbana urbis campania castrametata est, ibique extensis tentoriis residebat. Vastabatur in circuitu tota regio: nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius a suis evagantes, perimebantur ab incolis. 362 XXXVI. Ascendebant enim multi per collem, et cum Gundovaldo saepius loquebantur, inferentes ei convicia, ac dicentes: Tunc es pictor ille, qui tempore Chlothacharii regis per oratoria parietes atque cameras charaxabas? Tune es ille, quem Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae vocitabant? Tune es ille, qui plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas profers, tonsoratus et exsilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in haec loca adduxit, edicito. Quis (0440C)tibi tantam audaciam praestitit, ut dominorum ac regum nostrorum fines auderes attingere? Certe si a quoquam es evocatus, clara voce testare. En tibi ante oculos mortem expositam; en ipsam quam diu quaesisti exitii foveam, in quam praeceps dejiciaris. Dic satellites viritim, vel a quibus inviteris enuntia. At ille cum haec audiret, propius super portam astans dicebat: Quod me Chlothacharius pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo, vel deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus. Et haec me causa Narseti praefecto Italiae junxit, ibique uxorem accipiens, duos filios generavi. Qua mortua, assumptis mecum liberis, Constantinopolim abii. Ab imperatoribus vero susceptus benignissime, usque ad hoc tempus (0441A)vixi. Ante hos enim annos cum Guntchramnus Boso Constantinopolim abiisset, et ego sollicitus causas fratrum meorum diligenter rimarer, cognovi generationem nostram valde attenuatam, nec superesse de stirpe nostra, nisi Childebertum et Guntchramnum, fratrem scilicet, et fratris mei filium. Filii enim Chilperici regis cum ipso interierant, uno tantum parvulo derelicto. Guntchramnus 363 frater meus filios non habebat; Childebertus nepos noster, minime fortis erat. Tunc Guntchramnus Boso his mihi diligenter expositis, invitavit me, dicens: Veni, quia ab omnibus regni regis Childeberti principibus invitaris, nec quisquam contra te mutire ausus est. Scimus enim omnes te filium esse Chlothacharii; nec remansit in Galliis qui regnum illud regere possit, (0441B)nisi tu advenias. At ego datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio sacramenta, ut securus in hoc regnum accederem. Veni enim Massiliam, ibique me episcopus summa benignitate suscepit: habebat enim scripta seniorum regni nepotis mei. Ex hoc enim Avinionem accessi juxta placita patricii Mummoli. Guntchramnus vero immemor sacramenti ac promissionis suae, thesauros meos abstulit, et in suam ditionem subegit. Nunc autem recognoscite quia ego sum rex, sicut et frater meus Guntchramnus. Tamen si tanto odio mens vestra grassatur, vel ad regem vestrum deducar, et si me cognoscit fratrem, quod voluerit faciat. Certe si nec hoc volueritis, vel liceat mihi regredi, unde prius egressus sum. Abibo (0441C)enim, et nulli quidquam injuriae inferam. Tamen ut sciatis vera esse quae dico, Radegundem Pictavam, et Ingetrudem Turonicam interrogate: ipsae enim vobis affirmabunt certa esse quae loquor. Haec eo dicente, multi cum conviciis et improperiis haec verba prosequebantur. XXXVII. Quintus et decimus in hac obsidione effulserat dies, et Leudegisilus novas ad destruendam urbem machinas praeparabat: plaustra enim cum arietibus, clitellis et axibus erant texta, sub quibus exercitus properaret ad destruendos muros. Sed cum appropinquassent, ita lapidibus obruebantur, ut omnes appropinquantes muro corruerent. Cuppas cum pice et adipe accensas supra eos projicientes, alias vero lapidibus plenas super eos dejiciebant. (0441D)Sed cum nox certamina prohiberet, hostes ad castra regressi sunt. Erat autem cum Gundovaldo 364 et Chariulfus, valde dives ac praepotens, cujus apothecis ac promptuariis urbs valde referta erat: de cujus substantia hi maxime alebantur. Bladastes autem haec cernens quae gerebantur, metuens ne Leudegisilus obtenta victoria eos morti traderet, imposito (0442A)igne in ecclesiae domo, concurrentibus ad incendium mitigandum inclusis, ille fuga dilapsus abscessit. Mane autem facto, exercitus iterum ad bella consurgit, ac ex virgis fasces faciunt, quasi ad complendam vallem profundam, quae a parte Orientis sita erat: sed nocere haec machina nihil potuit. Sagittarius vero episcopus frequentius muros cum armis circumibat, et saepius lapides contra hostem manu propria jecit e muro. XXXVIII. Denique ii qui urbem impugnabant, cum viderent quod nihil proficere possent, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: Recognosce dominum tuum, et a perversitate ista tandem aliquando desiste. Quae enim te amentia vallat, ut ignoto homini subjungaris? Uxor enim tua jam cum (0442B)filiis captivata est; filii tui ut pote jam interfecti sunt. Quo ruis? quidve praestolaris, nisi uti corruas? Haec ille mandata accipiens dixit: Jam, ut video, regnum nostrum finem accipit, et potentia cadit. Unum superest, si securitatem vitae me habere cognoscerem. de multo vos labore poteram removere. Discedentibus nuntiis, Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad ecclesiam pergit ibique sibi invicem sacramenta dederunt, ut si de vitae promissione certiores fierent, relicta amicitia Gundovaldi, ipsum hostibus traderent. Reversi iterum nuntii, promiserunt eis vitae securitatem. Mummolus vero dixit: Hoc tantum fiat, ego hunc in manu vestra tradam, et ego recognoscens dominum meum regem, ad ejus praesentiam properabo. Tunc illi (0442C)promittunt, quod si haec impleret, ipsum in charitate susciperent, et si eum regi excusare non possent, in ecclesiam ponerent, ne vitae amissione mulctaretur. Haec cum sacramenti 365 interpositione polliciti, discesserunt. Mummolus vero cum Sagittario episcopo et Waddone ad Gundovaldum pergentes, dixerunt: Sacramenta fidelitatis qualia tibi dedimus, ipse qui praesens es nosti. Nunc autem accipe salubre consilium: discede ab hac urbe, et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti. Jam enim cum his hominibus collocuti sumus, et ipsi dixerunt, quia non vult rex perdere solatium tuum, eo quod parum de generatione vestra remanserit. At ille intelligens dolum eorum, lacrymis perfusus, ait: Invitatione vestra in has Gallias sum delatus; (0442D)thesaurorum vero meorum, in quibus immensum pondus argenti continetur et auri, ac diversarum specierum, aliquid in Avennica urbe retinetur, aliquid Guntchramnus Boso diripuit. Ego vero juxta Dei auxilium, spe omni in vobis posita, vobis consilium meum credidi, per vos regnare semper optavi. Nunc cum Deo vobis sit actio, si quid mihi mendacii dixeritis: (0443A)ipse enim judicet causam meam. Haec eo dicente, respondit Mummolus: Nihil tibi fallaciter loquimur, sed ecce viros fortissimos stantes ad portam tuum operientes adventum. Nunc autem depone baltheum meum aureum quo cingeris, ne videaris in jactantia procedere, et tuum accinge gladium, meumque restitue. Et ille: Non simpliciter, inquit, haec verba suscipio, ut ea quae de tuis usque nunc in charitate usus sum, a me auferantur. Mummolus vero asserebat cum juramento, nihil ei moleste fieri. Egressi igitur portam, ab Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est. Mummolus autem cum satellitibus in urbem regressus, portam firmissime obseravit. Hic autem cum se in manibus inimicorum cerneret traditum, elevatis ad coelum (0443B)manibus et oculis, ait: Judex aeterne, et ultio vera innocentium, Deus, a quo omnis justitia procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus doles neque versutia malitiae continetur, tibi commendo causam meam, deprecans ut sis velociter ultor super eos, qui me insontem manibus tradiderunt inimicorum. Haec cum dixisset, consignans se cruce Dominica, abire coepit cum hominibus supradictis. Cumque a porta se 366 elongassent, sicut est circa urbem vallis tota in praecipitium, impulsus ab Ollone cecidit, illo quoque clamante: En vobis Ballomerem vestrum, qui se regis et fratrem dicit et filium. Et immissa lancea, voluit eum transfigere, sed repulsa a circulis loricae nihil nocuit. Denique cum elevatus ad montem regredi niteretur, Boso emisso (0443C)lapide caput ejus libravit, qui cecidit. et mortuus est. Venitque omne vulgus, et defixis in eum lanceis, pedes ejus fune ligantes, per omnia exercituum castra traxerunt; evellentesque caesariem ac barbam ejus, insepultum ipso in loco quo interfectus fuerat, reliquerunt. Nocte vero sequenti, ii qui primi erant, omnes thesauros quos in urbe reperire potuerunt, cum ministeriis ecclesiae clam abstulerunt. Mane vero reseratis portarum valvis, immisso exercitu, omne vulgus inclusum in ore gladii tradiderunt, sacerdotes quoque Domini cum ministris ad ipsa ecclesiarum altaria trucidantes. Postquam autem cunctos interfecerunt, ut non remaneret mingens ad parietem, omnem urbem cum ecclesiis reliquisque aedificiis succenderunt, nihil ibi praeter humum vacuam relinquentes.(0443D) XXXIX. Igitur Leudegisilus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo et Waddone, nuntios occulte ad regem dirigit, quid de his fieri velit. At ille capitali eos jussit finire sententia. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsidibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertisset, accinctus armis tugurium Leudegisili petit. At ille videns eum, ait: Quid sic, inquit, quasi fugiens venis? Cui ille: Nihil, (0444A)ut video, de fide promissa servatur, nam cerno me in mortis exitio positum. Cui ille: Ego egrediar foras, et omnia mitigabo. Quo egrediente, confestim ex jussu ejus vallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad ostium. Cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt, sicque cecidit et mortuus est. Quo viso Episcopus (Sagittarius), dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de astantibus: Inspice propriis oculis, episcope, quae geruntur, et tecto 367 capite ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paululum, atque ira labente possis evadere. At ille accepto consilio, dum obtecto capite fugere niteretur, extracto quidam gladio caput ejus cum cucullo decidit. Deinde unusquisque ad (0444B)propria rediens, magnas per viam praedas et homicidia fecit. Fredegundis autem his diebus Cuppanem in Tolosanum direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocunque modo posset, erueret. Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut si Gundovaldum reperisset vivum, multis illectum promissionibus ad eam transduceret. Sed cum hoc facere nequivisset, acceptam Rigunthem a loco illo reduxit, non sine grandi humilitate atque contumelia. XL. Igitur Leudegisilus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominavimus, ad regem venit; quos postea rex pauperibus et ecclesiis erogavit. Apprehensa vero uxore Mummoli, inquirere rex coepit, quid thesauri quos ii congregaverant, devenissent. Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse, (0444C)et omnem jactantiam eorum prorsus in terram corruisse, omnia pandit, dixitque multum adhuc apud urbem Avennicam auri atque argenti esse, quae ad regis notitiam non venissent. Statimque misit rex viros qui haec deferre deberent cum uno puero, quem valde creditum Mummolus habens, haec ei commendaverat. Abeuntes autem acceperunt omnia, quae in urbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta et quinquaginta talenta argenti fuisse, auri vero amplius quam triginta. Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit. Quod rex divisum cum Childeberto rege nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus; mulieri autem nihil amplius, quam ea quae de parentibus habuerat, relinquens. XLI. Tunc et homo ille immensi corporis ad regem (0444D)de Mummoli familiaribus adductus est, ita magno corpore elatus, ut duos aut tres pedes super longissimos homines putaretur magnus, lignarius faber, qui non multo post obiit. 368 XLII. Posthaec edictum a judicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant, damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, hujusmodi homines spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: Sancti (0445A)Martini homines ii sunt. Nihil eis quidquam inferatis injuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire. At illi dixerunt: Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter profers: sed et tu et ipsi, pretia dissolvetis, pro eo quod regis imperium neglexistis. Et haec dicens ingressus est atrium domus. Protinus dolore percussus cecidit, et graviter agere coepit. Conversusque ad agentem voce flebili ait: Rogo ut facias super me crucem Domini, et invoces nomen beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus ejus; nam ingrediente me atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit. Ex ea enim unus me attigit ramus, de cujus ictu turbatus corrui. Et innuens suis (0445B)rogabat, ut ejiceretur de atrio. Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est.
XLIII. Desiderius vero infra castrorum munitionem se resque suas tutavit. Waddo major domus Rigunthis ad Brunichildem reginam transiit, et ab ea susceptus, cum muneribus et gratia est dimissus; Chariulfus basilicam sancti Martini expetiit. XLIV. Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum pythonis [Al. et infra, phytonis] habens, multum praestabat dominis divinando quaestum; eoque in gratia profecit, ut ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur. Si quis enim aut furtum, aut aliquid mali perferret, statim haec quo fur abiit, cui tradidit, vel quid ex hoc fecerit, edicebat. Congregabat quotidie (0445C)aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur aliquid esse divinum in populis. Sed cum Agerico Viridunensi episcopo haec nuntiata fuissent, misit 369 ad comprehendendum eam. Qua apprehensa et ad se adducta, juxta id quod in Actibus legimus apostolicis (Act. XVI, 16), cognovit in ea immundum spiritum esse pythonis. Denique cum exorcismum super eam diceret, ac frontem illius oleo sancto perungeret, exclamavit daemonium, et quid esset prodidit sacerdoti. Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est. Cernens vero puella, quod in loco illo habitare non posset, ad Fredegundem reginam abiit, ibique et latuit. XLV. Magna hoc anno fames pene Gallias totas oppressit; nam plurimi uvarum semina, flores avellanarum, (0445D)nonnulli radices herbae filicis arefactas, redactasque in pulverem, admiscentes parum farinae, panem conficiebant; multi etiam herbam segetum decidentes, similiter faciebant. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diversas colligentes herbas, et comedentes tumefacti deficiebant. Plurimi enim tunc ex inedia tabescentes, mortui sunt. (0446A)Graviter tunc negotiatores populum spoliaverunt, ita ut vix vel modium annonae, aut semimodium vini uno triante venumdarent. Subdebant se pauperes servitio, ut quantulumcunque de alimento porrigerent. XLVI. His diebus Christophorus negotiator ad Aurelianensem urbem abiit. Audierat enim, quod eo multum vini delatum fuisset. Abiens ergo, comparato vino, et lintribus invecto, accepta a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus viam equitando terebat. Pueri vero diu dominum exosum habebant, et plerumque fugerant illum, eo quod crebrius gravissime verberarentur. Cum venissent in quamdam silvam, praecedente domino, puer unus jaculata valide lancea, dominum suum transfixit. Quo ruente, (0446B)alius cum framea caput ejus dilaceravit, et sic ab utroque in frusta decisus, exanimis est relictus. Hi vero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt. Frater vero Christophori, sepulto corpusculo, homines suos post pueros dirigit: qui juniorem comprehensum ligant, seniore cum pecunia fugiente. 370 Quibus redeuntibus, cum vinctum laxius reliquissent, accepta lancea unum ex his a quibus adducebatur, interemit. Sed deductus ab aliis usque Turonis, diversis suppliciis affectus, detruncatusque, patibulo valde exanimis est appensus. XLVII. Gravia tunc inter Turonicos cives bella civilia surrexerunt. Nam Sicharius, Joannis quondam filius, dum natalis Dominici solemnia apud Montalomagensem vicum cum Austregisilo reliquisque pagensibus (0446C)celebraret, presbyter loci misit puerum ad aliquorum hominum invitationem, ut ad domum ejus bibendi gratia venire deberent. Veniente vero puero, unus ex his qui invitabantur, extracto gladio eum ferire non metuit: qui statim cecidit et mortuus est. Quod cum Sicharius audisset, qui amicitias cum presbytero retinebat, quod scilicet puer ejus fuerit interfectus, arreptis armis ecclesiam petiit, Austregisilum operiens. Ille autem haec audiens, apprehenso armorum apparatu, contra eum dirigit; mistisque omnibus, cum se pars utraque collideret, Sicharius inter clericos ereptus, ad villam suam effugit, relictis in domo presbyteri, cum argento et vestimentis, quatuor pueris sauciatis. Quo fugiente, Austregisilus iterum irruens, interfectis pueris, aurum (0446D)argentumque cum reliquis rebus abstulit. Dehinc cum in judicio civium convenissent, et praeceptum esset ut Austregisilus, qui homicida erat, et interfectis pueris res sine audientia diripuerat, censura legali condemnaretur. Inito placito paucis infra diebus, Sicharius audiens quod res quas Austregisilus diripuerat, cum Aunone et filio atque ejus fratre Eberulfo (0447A)retinerentur, postposito placito, conjunctus Audino, mota seditione, cum armatis viris irruit super eos nocte, elisoque hospitio in quo dormiebant, patrem cum fratre et filio interemit, resque eorum cum pecoribus, interfectisque servis, abduxit. Quod nos audientes, vehementer ex hoc molesti, adjuncto judice, mittimus ad eos legationem, ut in nostri praesentiam venientes, accepta ratione cum pace 371 discederent, ne jurgium in amplius pullularet. Quibus venientibus, conjunctisque civibus, ego aio: Nolite, o viri, in sceleribus proficere, ne malum in longius extendatur. Perdidimus enim ecclesiae filios: metuimus nunc, ne et aliis in hac intentione careamus. Estote, quaeso, pacifici, et qui malum gessit stante charitate componat, ut sitis filii pacifici, qui (0447B)digni sitis regnum Dei, ipso Domino tribuente, percipere. Sic enim ipse ait: Beati pacifici, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 9). Ecce enim, etsi illi qui novae sublitur, minor est facultas, argento ecclesiae redimetur: interim anima viri non pereat. Et haec dicens, obtuli argentum ecclesiae; sed pars Chramnisindi, quae mortem patris fratrisque et patrui requirebat, accipere noluit. His discedentibus, Sicharius iter ut ad regem ambularet praeparat, et ob hoc Pictavum ad uxorem cernendam proficiscitur. (0448A)Cumque servum, ut exerceret operam commoneret, elevataque virga ictibus verberaret, ille extracto baltei gladio dominum sauciare non metuit. Quo in terram ruente, currentes amici apprehensum 372 servum crudeliter caesum, truncatis manibus et pedibus, patibulo damnaverunt. Interim sonus in Turonicum exiit Sicharium fuisse defunctum. Cum autem haec Chramnisindus audisset, commonitis parentibus et amicis, ad domum ejus properat. Quibus spoliatis, interemptis nonnullis servorum, domus omnes, tam Sicharii quam reliquorum, qui participes hujus villae erant, incendio concremavit, abducens secum pecora, et quaecunque movere potuit. Tunc partes a judice ad civitatem deductae causas proprias proloquuntur; inventumque est a judicibus, ut qui nolens accipere (0448B)prius compositionem domos incendiis tradidit, medietatem pretii, quod ei fuerat judicatum, amitteret. Et hoc contra leges actum, ut tantum pacifici redderentur, aliam vero medietatem compositionis Sicharius redderet. Tunc dato ab ecclesia argento, quae judicaverant accepta securitate componunt, datis sibi partes invicem sacramentis, ut nullo unquam tempore contra alteram pars altera mussitaret: et sic altercatio terminum fecit.
LIBER OCTAVUS. 373-374 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI OCTAVI.
(0447)
I. De eo quod rex Aurelianis venit.
II. Qualiter ei episcopi praesentati; et qualiter ipse convivium praeparavit.
III. De cantoribus, et argento Mummoli.
IV. Laus Childeberti regis.
V. De visionibus quas rex, vel nos de Chilperico vidimus.
VI. De iis quos praesentavimus.
VII. De Palladio episcopo, qualiter Missas dixit.
VIII. De signis ostensis.
IX. De sacramento pro filio Chilperici dato.
X. De corporibus Merovechi et Chlodovechi.
XI. De ostiariis et interitu Boanti.
XII. De Theodoro episcopo, et plaga super Ratharium.
XIII. De legatione Guntchramni ad Childebertum directa.
XIV. De periculo in flumine.
XV. De conversione Ulfilaici aiaconi.
XVI. Quae de virtutibus sancti Martini retulit
XVII. De signis quae apparuerunt.
XVIII. Quod Childebertus in Italiam direxit exercitum, et qui duces vel comites aut instituti sunt, aut remoti.
XIX. De interitu Dagulfi abbatis.
XX. Quae in synodo Matiscensi acta sunt.
XXI. De placito in Belsonnaco; et de sepulcro violato.
XXII. De obitu episcoporum, et Wandelini.
XXIII. De diluviis.
XXIV. De insulis maris.
XXV. De insula in qua sanguis apparuit.
XXVI. De Eberulfo qui dux fuit.
XXVII. Quod Desiderius ad regem abiit.
XXVIII. De Hermenigildo et de Ingunde, vel de legatis Hispanorum clam ad Fredegundem missis.
XXIX. Quod Fredegundis misit, qui Childebertum interficeret.
XXX. Quod exercitus in Septimaniam abiit.
XXXI. De interfectione Praetextati episcopi.
XXXII. De interitu Domnolae uxoris Nectarii.
(0449)
XXXIII. De incendio urbis Parisiacae.
XXXIV. De reclausis tentatis.
XXXV. De legatis Hispanorum.
XXXVI. De interitu Magnovaldi.
XXXVII. Quod Childeberto filius natus est.
XXXVIII. Quod Hispani in Gallias proruperunt.
XXXIX. De obitu episcoporum.
XL. De Pelagio Turonico.
XLI. De iis qui Praetextatum episcopum interfecerunt.
XLII. Quod Bippolenus dux datus est.
XLIII. Quod Nicetus rector Provinciae ordinatur, et de iis quae Antistius gessit.
XLIV. De eo qui regem Guntchramnum interficere voluit.
XLV. De interitu Desiderii ducis.
XLVI. De obitu Leuvichildi regis.
(0449) (0449A)375 I. Igitur Guntchramnus rex anno vigesimo quarto regni sui de Cabillono progressus, Nivernensem urbem aggreditur. Invitatus enim Parisios veniebat ut Chilperici filium, quem iam Chlotharium vocitabat, a sacro regenerationis fonte deberet excipere. Digressus vero a Niverno ad Aurelianensem urbem venit magnum se tunc civibus suis praebens. Nam per domos eorum invitatus adibat, et prandia data libabat: multum ab his muneratus, muneraque ipsis proflua benignitate largitus est. Sed cum ad urbem Aurelianensem venisset, erat ea die solemnitas beati Martini, id est quarto Nonas mensis quinti. Processitque in obviam ejus immensa populi turba cum signis atque vexillis, canentes laudes. Et hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Judaeorum, (0449B)in diversis laudibus varie concrepabat, dicens: Vivat rex, regnumque ejus in diversis populis annis innumeris dilatetur. Judaei vero, qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: Omnes gentes te adorent 376 tibique genu flectant, atque tibi sint subditae. Unde factum est, ut celebratis Missis, cum rex ad convivium resideret, diceret: Vae genti Judaicae, malae et perfidae, ac subdolo semper sensu viventi. Ob hoc enim mihi, inquit, hodie laudes adulatorias acclamabat, ut me cunctae gentes quasi dominum adorarent, ut synagogam eorum, quae dudum a Christianis diruta est, juberem ope publica sublevari: quod inhibente Domino nunquam ero facturus. O regem admirabili prudentia clarum! Sic intellexit dolositatem haereticorum, ut ei penitus (0449C)non valerent subripere, quae erant postmodum suggesturi. Jam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens: Rogo ut in domo mea crastina die vestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus in ingressu vestro, ut ex hoc salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedictionum verba defluxerint. Haec eo dicente, omnes gratias agentes epulo expleto surreximus.
II. Mane autem facto, dum rex loca sanctorum orationis (0450A)gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit. Erat enim ibi basilica sancti Aviti abbatis, 377 cujus in libro Miraculorum meminimus. Surrexi gavisus, fateor, ad occursum ejus, et data oratione deprecor, ut in mansione mea eulogias beati Martini dignaretur accipere. Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad convivium, laetus abscessit. Tunc Bertchramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio Santonico valde regi infensus erat, pro susceptione Gundovaldi, cujus supra meminimus (Lib. VII, cap. 31); sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regis iram incurrerat, quod ei saepius fallacias intulliset. Discussi enim ante paululum fuerant ab reliquis episcopis et optimatibus regis, cur Gundovaldum suscepissent, cur (0450B)Faustianum Aquis episcopum ad praeceptionem ejus levissimam ordinassent. Sed hanc causam ordinationis Palladius episcopus a Bertchramno metropole suo auferens, super se devolvit, dicens: Oculi metropolis mei valde doloribus arctabantur, et ego spoliatus et contemptus, invitus ab eo in eo loco adductus sum. Non potui aliud facere, nisi quae ille, qui omnem principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat. Cum haec regi nuntiata fuissent, valde commotus est, ita ut vix obtineri posset, ut eos ad convivium advocaret, quos antea non viderat. Introeunte itaque Bertchramno, interrogat rex: Quis, ait, est iste? Diu enim erat quod ab eo visus non fuerat. Dixeruntque: Hic est Bertchramnus Burdegalensis urbis episcopus. Cui ille: Gratias, inquit, agimus, quod (0450C)sic custodisti fidem generationi tuae. Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens cras nobis ex matre nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam [Gundovaldum]. Cumque talia, et his similia Bertchramnus audisset, conversus ad Palladium rex, ait; Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiae referendae. Tertio enim mihi, quod de episcopo dici iniquum est, pejerasti, mittens 378 indiculos dolositate (0451A)plenos; a me excusabaris per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis invitabas. Judicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper tanquam ecclesiae patres studui, et vos circa me semper egistis dolose. Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: Quid vos, o sanctissimi patres, pro regionis utilitate, vel regni nostri sospitate tractastis, edicite? Illis quoque tacentibus, ablutis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit, laeto vultu et hilari facie, quasi nihil de contemptu suo fuisset effatus. III. Interea jam medio prandii peracto, jubet rex ut diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas psalmum responsorium dixerat, canere juberem. Quo canente, jubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes, (0451B)qui aderant, per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clericis, coram rege juberentur cantare. Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque ut potuit in regis praesentia psalmum responsorium decantavit. Cum autem fercula proferrentur, dixit rex: Argentum omne quod cernitis, Mummoli illius perjuri fuit (V. lib. VII, cap. 40). Sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostram dominationem translatum est; nam quindecim ex eo catinos, ut istum majorem cernitis, jam concidi, et non exinde amplius quam hunc, et alium de centum septuaginta libris reservavi. Et quid amplius quam ad opus quotidianum necesse est me retinere? Non ego, quod pejus est, alium filium praeter Childebertum habeo, cui satis sit de thesauris quos ei pater reliquit: (0451C)et quae jam de hujus miserrimi rebus, quae Avinione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero pauperum et ecclesiarum erunt necessitatibus tribuenda. IV. Unum vos tantummodo, sacerdotes Domini, deprecor, ut pro filio meo Childeberto Domini misericordiam 379 exoretis. Est enim vir sapiens atque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita cautus homo reperiri possit ac strenuus. Quia si hunc Deus his Galliis concedere dignabitur, fortassis spes erit de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere. Quod fieri juxta ejus misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitatis praesagium. Nam in die sancto Paschae, stante fratre meo Sigiberto in ecclesia, procedente diacono (0451D)cum sancto Evangeliorum libro, nuntius regi advenit, unaque vox fuit pronuntiantis lectionem evangelicam, ac nuntii dicentis: Filius natus est tibi, unde factum est, ut omnis populus in utraque annuntiatione proclamaret pariter: Gloria Deo omnipotenti. Sed baptismum in die sancto Pentecostes accepit, et (0452A)rex nihilominus in die sancto Dominicae nativitatis est elevatus. Unde si oratio vestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare. Haec rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem ejus misericordia conservaret. Adjecitque rex: Verum quia mater ejus Brunichildis me minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc formidinis est. Dominus enim qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, et de hujus insidiis liberabit me. V. Multa tunc et in Theodorum adversa locutus est, protestans, quod si ad synodum veniret, iterum exsilio truderetur, dicens: Scio enim quod horum causa germanum meum Chilpericum interfici fecit. Denique nec nos pro viris haberi debemus, si (0452B)ejus necem ulcisci non valemus hoc anno. Cui ego respondi: Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra justitiam tetendit insidias, quae ei mortis exitium intulerunt. Quod, ut dicam, valde hoc per visionem somnii inspexi, cum viderem eum a te tonsorato capite quasi episcopum ordinari, deinde super cathedram puram sola fuligine tectam impositum ferri, praelucentibus coram eo lychnis ac cereis. Me haec narrante, rex ait: Vidi et ego 380 aliam visionem, quae hujus interitum nuntiavit. Adducebatur enim in conspectu meo a tribus episcopis vinctus catenis, quorum unus Tetricus, alius Agricola, tertius vero Nicetius Lugdunensis erat, e quibus dicebant duo: Solvite, quaesumus, eum, et castigatum abire permittite. (0452C)Quibus econtrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis. Et cum diu multumque quasi altercantes haec inter se verba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum fervere vehementer. Tunc me flente, apprehensum infelicem Chilpericum confractis membris projiciunt in aeneum. Nec mora, inter undarum vapores ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo penitus indicium remaneret. Haec rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto surreximus. VI. Rex igitur in crastinum in venationem progressus est; quo redeunte, Garacharius comes Burdegalensis atque Bladastes a nobis repraesentati sunt: qui, ut superius diximus, in basilica sancti Martini (0452D)confugium fecerant, pro eo quod Gundovaldo conjuncti fuissent. Nam cum prius pro hic deprecatus nihil obtinere potuissem, haec in sequenti locutus sum: Audiat, o rex, potestas tua. Ecce a Domino meo in legatione ad te directus sum: sed quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere velis? (0453A)At ille obstupefactus ait: Et quis est dominus tuus, qui te misit? Cui ego subridens: Beatus Martinus, inquio, misit me. Tunc ille jussit sibi repraesentari viros. Sed cum in ejus conspectu venissent, multas eis perfidias ac perjuria exprobravit, vocans eos saepius vulpes ingeniosas: sed restituit eos gratiae suae, reddens quae illis ablata fuerant. VII. Adveniente quoque die Dominico, rex ecclesiam ad spectanda Missarum solemnia petit; fratres [episcopi] vero consacerdotesque qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. Quo incipiente prophetiam, 381 Rex interrogat, quis esset. Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata (0453B)verba praedicabit? Egrediar prorsus ab hac ecclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem. Et haec dicens, egredi coepit ecclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratris humilitate, dixerunt regi: Vidimus enim eum convivio tuo adesse, ac de ejus manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset. Nunc, si permittis, celebret quae coepit: in posterum autem si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur. Jam enim Palladius episcopus in sacrarium cum grandi humilitate discesserat. Tunc rex jussit eum revocari, et sic quae agere coeperat, expedivit. Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Bertchramnus asciti fuissent, commoti (0453C)invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobrarunt, nonnulla etiam de perjuriis. Quibus de rebus multi ridebant; nonnulli vero, qui alacrioris erant scientiae, lamentabantur, cur inter sacerdotes Domini taliter zizania diaboli pullularent. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fidejussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad synodum convenirent. VIII. Tunc apparuerunt signa, id est, radii a parte Aquilonis, sicut saepius apparere solent. Fulgor per coelum occurrisse visus est, floresque in arboribus ostensi sunt. Erat enim mensis quintus. IX. Posthaec rex Parisios venit, et coram omnibus loqui coepit, dicens: Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cujus nutritores, (0453D)matre deprecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in Dominici Natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps ut ad sanctum Pascha baptizaretur, sed nec tunc allatus est infans. Deprecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem (0454A)382 sancti Joannis exhiberetur, sed nec tunc venit. Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi habitabam: veni igitur, et ecce absconditur, nec ostenditur mihi puer. Unde, quantum intelligo, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicujus ex leudibus nostris sit filius; nam si de stirpe nostra fuisset, ad me utique fuisset deportatus. Ideoque noveritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognoscam indicia. Haec audiens Fredegundis regina, conjunctis prioribus regni sui, id est tribus episcopis et trecentis viris optimis, sacramenta dederunt hunc a Chilperico rege generatum fuisse: et sic suspicio ab animo regis ablata est. X. Denique cum interitum Merovechi atque Chlodovechi saepius lamentaretur, nesciretque ubi eos (0454B)postquam interfecerant, projecissent, venit ad regem homo qui diceret: Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum. Juravit rex nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. Tunc ille: Veritatem, inquit, me loqui, o rex, ipsa ratio quae acta est comprobabit. Nam quando Chlodovechus interfectus est, ac sub stillicidio oratorii cujusdam sepultus, metuens regina ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, jussit eum in alveum Matronae fluminis projici. Tunc intra lapsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem praeparaveram, reperi. Sed cum ignorarem quisnam esset, a caesarie prolixa cognovi Chlodovechum esse: apprehensumque in humeris ad littus detuli, ibique eum caespite (0454C)superposito tumulavi. Ecce salvatis artubus quod volueris effice. Quod cum rex comperisset, confingens se ad venationem procedere, detectoque tumulo, reperit corpusculum integrum et illaesum. Una tantum pars capillorum, quae subter fuerat, jam defluxerat; alia vero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat. Cognitumque est hunc esse quem rex intento animo requirebat. Convocato 383 igitur episcopo civitatis, cum clero et populo, ac cereorum innumerabilium ornatu, ad basilicam sancti Vincentii detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios jam sepultos. Posthaec misit Pappolum Carnotenae urbis episcopum, qui Merovechi cadaver requirens, juxta Chlodovechi tumulum sepelivit.(0454D) XI. Ostiarius vero quidam de alio ostiario dixit Domine rex, hic accepto praemio consensit ut tu interficiaris. Apprehensusque ostiarius, de quo dixerat, caesus, suppliciisque multis affectus, nihil de causa qua interrogabatur aperuit. Loquebantur enim (0455A)tunc multi hoc insidiis et invidia factum, quod ostiarius ille, cui hoc crimen impactum fuerat, plurimum a rege diligeretur. Ansoualdus autem nescio qua suspicione tactus, nec valedicens, a rege discessit. Rex vero Cabillonum regressus, jussit Boantum, qui sibi semper fuerat infidelis, gladio percuti. Qui vallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci ditionibus subjugatae sunt. XII. Denique cum rex maxima intentione Theodorum episcopum iterum persequi conaretur, et Massilia jam in Childeberti regis dominationem revocata fuisset, ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi dux a parte regis Childeberti dirigitur. Sed postposita actione, quae ei a rege injuncta fuerat, episcopum vallat, fidejussores requirit, et ad praesentiam (0455B)regis Guntchramni direxit, ut scilicet ad synodum, quae Matiscone futura erat, quasi ab episcopis damnandus adesset. Nec defuit ultio divina, quae servos suos ab ore canum rabidorum defensare consuevit. Nam egrediente episcopo a civitate, statim res ecclesiae diripit, et alia quidem sibi vindicat, alia sub sigillorum munitione concludit. Cumque hoc fecisset, protinus famulos ejus saevissimus invadit morbus, exhaustosque febre peremit; filius ejus ab hoc incommodo defecit, quem in suburbano Massiliae ipsius 384 cum gravi gemitu sepelivit; fuitque talis domui ejus plaga, ut cum ab urbe illa est digressus, vix ad patriam suam regredi putaretur. Theodorus vero episcopus a Guntchramno rege detentus est. Sed nihil ei rex nocuit. Est enim vir egregiae sanctitatis, (0455C)et in oratione assiduus, de quo mihi Magnericus Treverensis episcopus haec retulit. Ante hos annos cum ad praesentiam Childeberti regis ita sub ardun custodia duceretur, ut quandocunque ad urbem aliquam venisset, neque episcopum, neque quemquam de civibus videre permitteretur, adveniente Treveros, nuntiatum est episcopo, hunc jam in navi positum clam abduci; surrexitque sacerdos tristis, ac velociter prosecutus, reperit eum ad littus, causatusque cum custodibus, cur tanta esset impietas ut non liceret fratri fratrem aspicere: visoque tandem, osculatus eum, indulgens aliquid vestimenti, discessit. Veniens itaque ad basilicam sancti Maximini prosternitur sepulcro, illud apostoli Jacobi retinens: Orate pro invicem ut salvemini (Jac. V, 16). (0455D)Fusaque diu oratione cum lacrymis, ut fratrem dignaretur Dominus adjuvare, egressus est foras. Et ecce mulier quam spiritus erroris agitabat, clamare sacerdoti coepit, ac dicere: O sceleste et inveterate dierum, qui pro inimico nostro Theodoro orationem fundis ad Dominum. Ecce nos quotidie quaerimus, (0456A)qualiter ab his Galliis extrudatur, qui nos quotidianis incendiis conflat, et tu pro eo rogare non desinis? Satius enim tibi erat res ecclesiae tuae diligenter inquirere, ne pauperibus aliquid deperiret, quam pro hoc tam intente deposcere. Et aiebat: Vae nobis qui eum non possumus expugnare. Et licet daemoniis credi non debeat, tamen qualis esset sacerdos, de quo haec daemon condolens declamabat, apparuit. Sed ad coepta redeamus. XIII. Igitur legatos ad nepotem suum Childebertum rex dirigit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis, quod ob hoc nomen accepit, pro eo quod Mosella Rhenusque 385 omnes pariter confluentes in eodem loco jungantur. Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniae urbem de utroque regno (0456B)conjungerent, sacerdotibusque de regno Childeberti congruum non fuit; Felix legatus, salutatione praemissa, ostensis litteris, ait: Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni vestri ad Concilium quod simul decreveratis, venire different. An forsitan mali homines aliquam inter vos discordiae radicem faciant pullulare? Tunc ego, rege tacente, respondi: Nil mirum, si zizania seratur inter populos; nam inter hos quo radicem obliget, protinus non potest reperire. Nullum enim latet, quod Childebertus rex alium patrem nisi patruum non habet. Neque ille alium filium nisi hunc habere disponit, juxta id quod eum anno praesenti audivimus loqui. Absit ergo ut inter eos radix discordiae germinet, cum se (0456C)pariter et tueri debeant, et amare. Tunc vocato secretius Felice legato, Childebertus rex rogavit, dicens: Deprecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil injuriae inferat: quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinabit, crimusque discordia impediente disjuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici. Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit. XIV. Nobis itaque in antedicto castro cum rege commorantibus, dum ad convivium principis usque obscura nocte retineremur, epulo expleto surreximus, venientesque ad fluvium, offendimus navem in littore, quae nobis fuerat praeparata; ascendentibusque nobis irruit turba hominum diversorum, impletaque est navis tam hominibus quam aquis: sed virtus (0456D)Domini adfuit, non sine grandi miraculo, ut cum usque labium impleta fuisset, mergi non posset. Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum 386 aliorum sanctorum, quorum virtute nos credimus fuisse salvatos. At vero nave ad littus unde egressi fuimus redeunte, evacuata ab hominibus et (0457A)a lympnis, repulsisque extraneis, sine impedimento transivimus. In crastino autem vale regi dicentes, abscessimus. XV. Profecti igitur in itinere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Ulfilaico diacono nacti, et ad monasterium ejus deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium quasi millibus octo ab antedicto castro, in montis cacumine locatum: in quo monte magnam basilicam aedificavit, quam beati Martini vel reliquorum sanctorum reliquiis illustravit. Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis aliqua de conversionis suae bono narraret, vel qualiter ad clericatus officium advenisset, quia erat genere Langobardus. Sed nequibat exponere, vanam tota intentione cupiens gloriam (0457B)evitare. Quem ego terribilibus sacramentis conjurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expenderem, rogare coepi, ut nihil mihi de his quae interrogabam occuleret. Cumque diutissime reluctatus fuisset, victus tandem tam precibus quam obsecrationibus meis, haec effatus est. Dum essem, inquit, puer parvulus, audito beati Martini nomine, nesciens adhuc utrum martyr an confessor esset, vel quid boni in mundo gessisset, vel quae regio beatos artus tumulo meruisset accipere, jam in ejus honorem vigilias celebrabam, ac, si aliquid inter manus numismatis advenisset, eleemosynas faciebam. Jamque in majori aetate proficiens, litteras discere studui: ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum scirem. Deinde Aredio abbati conjunctus, ab eoque (0457C)edoctus, beati Martini basilicam adii. Revertensque cum eo, ille parumper pulveris beati sepulcri pro benedictione sustulit. Quem in capsula positum, ad collum 387 meum dependit: devectique ad monasterium ejus Lemovicino in termino, accepta capsula, ut eam in oratorio suo locaret, in tantum pulvis accrevit, ut non solum totam capsam repleret, verum etiam foris inter juncturas, ubi aditum reperire potuit, (0458A)scateret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in ejus virtute defigere. Deinde territorium Trevericae urbis expetii, et in quo nunc estis monte, habitaculum quod cernitis, proprio labore construxi. Reperi tamen hic Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat. Columnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine ullo pedum stabam tegmine. Itaque cum hyemis tempus solite advenisset, ita rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius vis rigoris excuteret, et in barbis meis aqua gelu connexa candelarum more dependeret. Magnam enim hyemem regio illa persaepe dicitur sustinere. Sed cum nos sollicite interrogaremus, quis ei cibus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius subvertisset, (0458B)ait: Potus, cibusque meus erat parum panis et oleris, ac modicum aquae. Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere coepit, praedicabam jugiter nihil esse Dianam, nihil simulacra, nihilque quae eis videbatur exerceri cultura; indigna etiam esse ipsa, quae inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant: sed potius Deo omnipotenti, qui coelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis impendere. Orabam etiam saepius, ut simulacro Dominus diruto dignaretur populum ab hoc errore discutere. Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in verba oris mei, ut scilicet relictis idolis Dominum sequeretur. Tunc convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc immensum, quod elidere propria virtute (0458C)non poteram, cum eorum adjutorio postea merui eruere: jam enim reliqua sigillorum quae faciliora fuerant, ipse confregeram. Convenientibus autem multis ad hanc Dianae 388 statuam, missis funibus trahere coeperunt: sed nihil labor eorum proficere poterat. Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrymis flagitabam, ut quia id humana industria evertere non (0459A)valebat, virtus illud divina destrueret. Egressusque post orationem, ad operarios veni, apprehensumque funem, ut primo ictu trahere coepimus, protinus simulacrum ruit in terram, confractumque cum malleis ferreis in pulverem redegi. Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum venissem, ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pedis pusulis malis repletum est, ut locus quem unus digitus tegeret, vacuus inveniri non posset: ingressusque basilicam solus, denudavi me coram sancto altario. Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilica detuleram: ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum. Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita corpus totum incolume (0459B)reperi, ac si nullum super me ulcus apparuisset. Quae vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi. Et quia semper ipse invidus Deum quaerentibus nocere conatur, advenientibus episcopis, qui me magis ad hoc cohortari debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem, dixerunt mihi: Non est aequa haec via quam sequeris, nec tu ignobilis Simeoni Antiocheno, qui columnae insedit, poteris comparari. Sed nec cruciatum hunc te sustinere patitur loci positio: descende potius, et cum fratribus, quos aggregasti tecum, inhabita. Ad quorum verba, quia sacerdotes non obaudire ascribitur crimini, descendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem, ac cibum pariter capiebam. Quadam vero die provocans me episcopus, longius ad villam (0459C)emisit operarios cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt columnam in qua stare solitus eram. In crastino autem veniens, inveni 389 omnia dissipata, flevique vehementer; sed erigere nequivi quae destruxerant, ne dicerer contrarius jussionibus sacerdotum, et ex hoc, sicut nunc habito, cum fratribus habitare contentus sum. XVI. Cui cum de virtutibus beati Martini quas in eo loco operatus est, aliqua ut declararet exposcerem, haec retulit. Franci cujusdam, et nobilissimi in gente sua viri, filius mutus surdusque erat: adductusque a parentibus ad hanc basilicam, jussi eum cum diacono meo et alio ministro, intra ipsum templum sanctum in lectulo requiescere; et per diem quidem orationi vacabat: nocte autem in ipsa, ut (0459D)diximus, aede dormiebat. Quandoque miserante Deo apparuit mihi in visione beatus Martinus, dicens: Ejice agnum de basilica, quia jam sanus factus est. Mane autem facto, cogitante me quod esset hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit, conversusque ad me, ait: Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddidit, et auditum. Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius vero qui plerumque in furtis diversisque sceleribus commistus pejerare consueverat, (0460A)cum aliquando a quibusdam pro furto argueretur, ait: Ibo ad basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar. Quo ingrediente, elapsa securi de manu ejus, ad ostium ruit, gravi cordis dolore perculsus, confessusque est miser verbis propriis, quae venerat excusare perjuriis. Alius simili modo cum de incendiis domus vicini sui argueretur, ait: Vadam ad templum sancti Martini, et fide data insons redditurus ero ab hoc crimine. Manifestum erat enim hunc domum illam incendio concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum, dixi ei: Quantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus ejus ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus. Tamen si (0460B)ita te vana fiducia cepit, quod Deus vel sancti ejus in perjuriis non ulciscantur, ecce templum sanctum, econtra jura ut libet; 390 nam calcare limen sacrum non permitteris. At ille elevatis manibus, ait: Per omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antistitis ejus, quia hoc incendium non admisi. Datis itaque sacramentis, dum recederet, visum est ei quasi ab igne circumdari; et statim ruens in terram, clamare coepit se a beato antistite vehementer exuri. Aiebat enim miser: Testor Deum, quia ego vidi ignem de coelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus conflat. Et dum haec diceret, spiritum exhalavit. Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius pejerare. Plurima quidem de his virtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum (0460C)putavi. XVII. Cum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in coelo, id est radios a parte Aquilonis tam clare splendidos, ut prius sic apparuisse non fuerint visi, et ab utraque quidem parte, id est ab Euro, et Zephyro, nubes sanguineae; tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hi radii. Et ecce dum hos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes, vidimusque totum coelum ab his operiri. Et erat nubes in medio coeli splendida, ad quam se hi radii colligebant in modum tentorii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasciis angustatis in altum, in unum cuculli caput saepe colligitur. Erantque in medio radiorum et aliae nubes ceu coruscum valide (0460D)fulgurantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum (V. supra cap. 24). Opperiebamur enim super nos aliquam plagam de caelo transmitti. XVIII. Childebertus vero rex compellentibus missis imperialibus, qui aurum quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italiam dirigit. Sonus enim erat sororem suam Ingundem jam Constantinopolim fuisse translatam. Sed cum duces inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione; nam Wintrio dux a pagensibus (0461A)suis depulsus, ducatu caruit, finissetque vitam, nisi fuga auxilium praebuisset; sed postea, pacato populo, ducatum recepit. Itaque 391 Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Arverno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo immensis muneribus. Et sic in urbe Arverna, Ruthena atque Ucetica dux ordinatus est, vir valde aetate juvenis, sed acutus in sensu; fecitque pacem in regione Arverna, et in reliquis ordinationis suae locis. Childericus vero Saxo in offensam regis Guntchramni incidens, pro causa ob quam superius diximus alios confugisse, beati Martini basilicam expetiit, uxorem in regno regis antedicti relinquens. Cui obtestatus fuerat, rex, ne virum videre praesumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliaretur. Ad quem cum pro eo saepius (0461B)legationem misissemus, tandem obtinuimus ut uxorem reciperet, et citra Ligerim fluvium commoraretur, non tamen ad regem Childebertum transire praesumeret. Sed ille accepta libertate recipiendae uxoris, clam ad eum transiit; adeptaque ordinatione ducatus in civitatibus ultra Garonnam, quae in potestate supradicit regis habebantur, accessit. Gunthramnus vero rex volens regnum nepotis sui Chlotharii, filii scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegavis comitem esse decrevit; introductusque in urbem, a civibus, et praesertim a Domigiselo cum humilitate repulsus est. Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duce intromissus, comitatum urbis illius rexit. Gundobaldus autem comitatum Meldensem, super (0461C)Guerpinum accipiens, ingressusque urbem, causarum actionem agere coepit. Exinde dum pagum urbis in hoc officio circumiret, in quadam villa ab Guerpino interficitur. Cujus parentes congregati super hunc irruunt, inclusumque in pessilem domus interimunt: sicque uterque a comitatu morte imminente discessit. XIX. Cum autem saepius Dagulfus 392 abbas pro sceleribus suis argueretur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore cum uxorem vicini sui concupiscens, misceretur cum ea, requirens occasiones diversas, qualiter virum adulterae intra monasterii hujus septa deberet opprimere contestatus est ei dicens, quod si ad uxorem suam accederet, (0462A)puniretur. Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic Dagulfus nocte cum uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur. Quibus dormientibus, adveniens vir ille, accenso stramine, elevata bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortio potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes Scripturae sanctae prohibeant: praeter has femitas, de quibus crimen non potest aestimari. XX. Interim dies placiti advenit, et episcopi ex jussu regis Guntchramni apud Matiscensem urbem collecti sunt. Faustianus autem, qui ex jussu Gundovaldi Aquensis urbis episcopus ordinatus fuerat, (0462B)ea conditione removetur, ut eum Bertheramnus, Orestesque, sive Palladius, qui eum benedixerant, vicibus pascerent, centenosque ei aureos annis singulis ministrarent. Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico rege praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est. Ursicinus Cadurcensis episcopus excommunicatur, pro eo quod Gundovaldum excepisse publice est confessus: accepto hujus modi placito, ut poenitentiam tribus annis agens, neque capillum, neque barbam tonderet, vino et carnibus abstineret, missas celebrare, clericos ordinare, ecclesiasque et chrisma benedicere, eulogias dare penitus non auderet; utilitas 393 tamen ecclesiae per ejus ordinationem, sicut solita erat, omnino exerceretur. Exstitit enim in hac synodo quidam ex (0462C)episcopis, qui dicebat mulierem, hominem non posse vocitari. Sed tamen ab episcopis ratione accepta quievit: eo quod sacer veteris Testamenti liber edoceat, quod in principio Deo hominem creante, ait, Masculum et feminam creavit eos: vocavitque nomen eorum, Adam (Gen. V, 2), quod est [exponitur] homo terrenus; sic utique vocans mulierem, ceu virum: utrumque enim hominem dixit. Sed et Dominus Jesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius Virginis, id est mulieris. Ad quam cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 4)? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit. Praetextatus vero Rothomagensis episcopus, orationes (0463A)quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit. Quae quibusdam quidem placuerant, a quibusdam vero, quia artem secutus minime fuerat, reprehendebantur. Stylus tamen per loca ecclesiasticus et rationabilis erat. Caedes autem magna tunc inter famulos Prisci episcopi et Leudegisili ducis fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum pecuniae obtulit. His etiam diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut putaretur a quibusdam non posse prorsus evadere: quod credo providentia Dei fuisset [It. fuit]. Cogitabat enim multos episcoporum exsilio detrudere. Theodorus itaque episcopus, ad urbem suam regressus, favente omni populo cum laude susceptus est. XXI. Itaque cum haec synodus ageretur, Childebertus (0463B)rex apud Belsonancum villam, quae in medio Ardoennensis silvae sita est, cum suis conjungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, 394 omnibus prioribus questa est: sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur. Ante paucos autem dies mortua propinqua uxoris ejus sine filiis, in basilica urbis Mettensis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. Factum est autem, ut post dies paucos adesset festivitas beati Remigii, quae in initio mensis Octobris celebratur. Discedentibus autem multis e civitate cum episcopo, et praesertim senioribus urbis cum duce, venerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilicam, in qua mulier erat sepulta. Ingressi, conclusis super (0463C)eos ostiis, detexerunt sepulcrum, tollentes et auferentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerunt. Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. Quod videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus, ascensisque equis, fugere coeperunt; sed timentes ne apprehensi in via diversis subigerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem res super altarium, sed foras egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia a Guntchramno Bosone transmissi sumus. Sed cum ad placitum in villam quam diximus. Childebertus cum proceribus suis convenisset, et Guntchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufigit: ablataeque (0464A)sunt ei deinceps omnes res, quas in Arverno de fisci munere promeruerat. Sed et diversorum res quas male pervaserat, cum confusione reliquit. XXII. Laban Helosensis episcopus hoc anno obiit. Cui Desiderius ex laico successit. Cum jurejurando enim rex pollicitus fuerat, se nunquam ex laicis episcopum ordinaturum. Sed quid pectora humana 395 non cogat auri sacra fames? Bertchramnus vero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitoque Waldone diacono, qui et ipse in baptismo Bertchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii deputat, omnesque conditiones, tam testamenti quam benemeritorum suorum, ipsi committit. Quo discedente, hic spiritum exhalavit. Regressus diaconus cum muneribus et consensu civium (0464B)ad regem properat, sed nihil obtinuit. Tunc rex, data praeceptione, jussit Gundegisilum Santonicum comitem, cognomento Dodonem, episcopum ordinari: gestumque est ita. Et quia multi clericorum Santonicorum ante synodum consentientes Bertchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post ejus obitum apprehensi a sacerdote, graviter caesi atque exspoliati sunt. Hoc tempore et Wandelinus, nutritor Childeberti regis, obiit; sed in locum ejus nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam velit propriam habere de filio. Quaecunque de fisco meruit, fisci juribus sunt relata. Obiit his diebus Bodegisilus dux plenus dierum, sed nihil de facultate ejus filiis minutum est. In locum (0464C)Fausti Auscensis episcopi, Fabius episcopus est subrogatus. Post obitum sancti Salvii, hoc anno Desideratus Albigensibus episcopus datus est. XXIII. Magnae hoc anno pluviae fuerunt, amnesque in tantum convaluerunt, ut plerumque naufragia evenirent. Ipsique littora excedentes, propinquas segetes ac prata operientes, graviter eliserunt: fueruntque vernales aestivique menses tam irrigui, ut hyems magis putaretur esse quam aestas. XXIV. Duae hoc anno insulae in mari divinitus incendio concrematae sunt: quae per dies septem cum hominibus pecoribusque consumptae subvertebantur. Nam qui in mare confugerant, et se in profundum praecipitabant, in ipsa qua mergebantur aqua 396 consumebantur, graviorique supplicio, qui non confestim (0465A)emittebant spiritum, urebantur. Redactisque omnibus in favillam, cuncta mare operuit. Ferebant etiam multi signa, quae superius nos vidisse octavo mense narravimus (Cap. 8 et 17), quasi arderet coelum, ex hujus incendii splendore fuisse. XXV. In alia vero insula, quae est proxima civitati Veneticae, erat stagnum validum, piscibusque refertum, quod in unius ulnae altitudinem conversum est in cruorem: ita per dies multos congregata canum atque avium inaestimabilis multitudo, sanguinem hunc lambens, satiata redibat in vesperum. XXVI. Turonicis vero atque Pictavis Ennodius dux datus est, Berulfus autem qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Sigiberti regis quos clam abstulerat, cum Arnegisilo socio suspectus habebatur. (0465B)Qui cum hunc ducatum in supradictis urbibus expeteret, a Rauchingo duce facto ingenio cum satellite alligatur. Nec mora, missi ad domos eorum pueri expilant omnia, multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta: quae omnia ad Childebertum regem delata sunt. Cumque in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum obtenta vita laxati sunt: nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes. XXVII. Desiderius vero dux cum aliquibus episcopis, et Aredio abbate vel Antestio, ad regem Guntchramnum properavit. Sed cum eum rex aegre vellet accipere, victus precibus sacerdotum in gratiam suam recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit quasi pro conjuge, quae eum spreverat, et ad Desiderium (0465C)transierat, causaturus: sed in ridiculum et humilitatem redactus, siluit. Desiderius vero remuneratus a rege, cum gratia est reversus. XXVIII. Igitur, ut superius diximus, Ingundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum 397 principem cum filio parvulo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta. Leuvichildus vero Hermenegildum filium suum, quem antedicta mulier habuit, morti tradidit. Quibus de causis commotus Guntchramnus rex, exercitum in Hispanias destinat, scilicet, ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Galliarum terminum habetur, ejus dominationi subderent, et sic inantea proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moveretur, indiculum cum nescio quibusdam hominibus rusticis est repertum. Quod et (0465D)Guntchramno regi legendum miserunt, hoc modo quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocunque ingenio exercitum illud prohiberet ire, dicens: Inimicos nostros, id est Childebertum et (0466A)matrem ejus, velociter interimite, et cum rege Guntchramno pacem inite, quam praemiis multis coemite. Et si vobis minus est fortassis pecuniae, nos clam mittimus; tantum ut quod petimus impleatis. Cum autem de inimicis nostris ulti fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus reseratur. Leuba enim est socrus Bladastis ducis. XXIX. Et licet haec ad Guntchramnum regem perlata, et nepoti ejus Childeberto in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit: quos etiam charaxari profundius, et veneno infici jusserat, scilicet si mortalis assultus vitales non dissolveret fibras, vel ipsa veneni infectio (0466B)vitam posset velocius extorquere. Quos cultros duobus clericis cum his mandatis tradidit, dicens: Accipite hos gladios, et quantocius pergite ad Childebertum regem, assimulantes vos esse mendicos. Cumque pedibus ejus fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera ejus utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo arrogantiam sumit, eo cadente corruat, mihique subdatur. Quod si tanta est custodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interimite inimicam. 398 Merces quoque operis vestri haec erit, ut si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans, primos in regno meo constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore. Noveritis enim, quod cunctos homines haec (0466C)causa continet. Armate virilitate animos, et considerate saepius fortes viros in bello corruere. Unde nunc parentes eorum nobiles effecti, opibus immensis cunctis supereminent, cunctosque praecellunt. Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile putantes haec jussa posse complere. At illa dubios cernens, medificatos potione direxit quo ire praecepit; statimque robur animorum accrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturos. Nihilominus vasculum hac potione repletum, ipsos levare jubet, dicens: In die illa cum haec quae praecipio facitis, mane priusquam opus incipiatis, hunc potum sumite: erit vobis magna constantia ad haec peragenda. His ita instructis, dimisit eos. Qui pergentes et ad urbem Suessionas accedentes, a Rauchinco (0466D)duce capti, discussique omnia reserant, et sic in carcerem religati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, incerta [Al. certa] jam quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquirere, (0467A)quid aut rumor populi ferret, aut si aliquem inveniret indicantem qui diceret Childebertum jam interemptum fuisse. Egressus igitur puer ab ea, Suessionas urbem venit. Audiens denique hos in carcerem retineri, ad ostium appropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus custodiae mancipatur. Tunc omnes simul ad Childebertum regem directi sunt, discussique veritatem aperiunt, indicantes se a Fredegunde missos ad eum interimendum, dicentes: Jussa reginae suscepimus, ut nos egenos assimularemus; cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere voluimus. Quod si assultu segniore 399 gladius defixus esset, ipsum venenum, quo ferrum erat infectum, animam velociter penetraret. Haec his dicentibus, (0467B)diversis suppliciis affecti, truncatis manibus auribusque et naribus, variis sunt mortibus interempti. XXX. Igitur Guntchramnus rex commoveri exercitum in Hispanias praecepit, dicens: Prius Septimaniam provinciam ditioni nostrae subdite, quae Galliis est propinqua. Indignum est, ut horrendorum Gotthorum terminus usque in Gallias sit extensus. Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit. Gentes vero quae ultra Ararim, Rhodanumque et Sequanam commanebant, cum Burgundionibus junctae, Ararica Rhodaniticaque littora tam de fructibus, quam de pecoribus valde depopulatae sunt. Multa homicidia, incendia, praedasque in regione propria facientes, sed et ecclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas (0467C)Deo aras interimentes, usque ad urbem Nemausum processerunt. Similiter et Biturici, Santonici cum Petragoricis, Egolismensibus, et reliquarum urbium populo, qui tunc ad antedicti regis imperium pertinebant, usque ad Carcassonam urbem devecti, similia mala gesserunt. Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente ingressi, nescio quo cum Carcassonensibus scandalo commoti, urbem egressi sunt. Tunc Terentiolus, comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro projecto percussus, occubuit: cujus caput truncatum est ad vindictam adversariorum, et urbi delatum est. Ex hoc omnis populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquit, quae vel per viam ceperat, vel quae secum adduxerat. Sed et Gotthi per (0467D)occultas insidias multos de his spoliatos interemerunt; exinde in Tolosanorum manus incidentes, quibus dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac caesi vix propria contingere potuerunt. Hi vero qui Nemausum 400 aggressi fuerant, devastantes universa regionis, succensis domibus, incensis segetibus, discissis olivetis, vinetisque succisis, nihil inclusis (0468A)nocere potentes, ad alias urbes progressi sunt. Erant enim valde munitae, et de cibis ac reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes, urbes minus irrumpere valuerunt. Tunc et Nicetius dux cum Arvernis in hac expeditione commotus, cum reliquis urbes assedit. Sed cum minus valeret, ad castrum quoddam pervenit, dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos creduli tanquam pacificos susceperunt. Illi vero ingressi, postposito sacramento, praesidia cuncta diripiunt, animas in captivitatem subdentes. Tunc accepto consilio unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorari perlongum sit. Verumtamen quia segetes Provinciae igni ab hisdem (0468B)succensas dicimus, fame atque inedia pereuntes, per viam relinquebantur exanimes; nonnulli in fluminibus demersi, plerique in seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque millia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant, coercebat aliorum interitus. Tunc et Arvernae regionis ecclesiae, quae viae publicae propinquae erant, a ministeriis denudatae sunt. Nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis, magna Guntchramnum regem amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad ejus solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiae in postmodum futurae. Postea vero quatuor convocatis episcopis, (0468C)necnon et majoribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens: Qualiter nos hoc tempore victoriam obtinere possumus, qui ea quae patres nostri consecuti sunt, non custodimus? 401 Illi vero ecclesias aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes venerantes, victorias obtinuerunt, gentesque adversas, divino opitulante adjutorio, in ense et parma saepius subdiderunt. Nos vero non solum Deum non metuimus, verum etiam sacra ejus vastamus, ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignora in ridiculo discerpimus ac vastamus. Non enim potest obtineri victoria, ubi talia perpetrantur. Ideo manus nostrae sunt invalidae, ensis tepescit, nec clypeus nos, ut erat solitus, defendit ac protegit. Ergo si hoc meae culpae (0468D)ascribitur, jam id Deus capiti meo restituat. Certe si vos regalia jussa contemnitis, et ea quae praecipio implere differtis, jam debet securis capiti vestro submergi. Erit enim documentum omni exercitui, cum unus de prioribus fuerit interfectus. Verumtamen jam experiri debemus quid agi oporteat. Si quis justitiam sequi destinat, jam sequatur; si quis contemnit, jam (0469A)ultio publica cervici ejus immineat. Satius est enim ut pauci contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam. Haec rege dicente, responderunt duces: Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrari facile non potest; qui timor tibi in Deum sit, qui amor in ecclesias, quae reverentia in sacerdotes, quae pietas in pauperes, quaeve dispensatio in egenos. Sed quia omnia quae gloria vestra profert, recta veraque esse censentur; quid faciemus quod populus omnis in vitium est dilapsus, omnemque hominem agere quae sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reveretur: et si fortassis alicui ista displicent, et ea pro longaevitate vitae vestrae emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur, et (0469B)intantum unusquisque contra 402 Seniorem saeva intentione grassatur, ut vix se credat evadere, si tandem silere nequiverit. Ad haec rex ait: Si quis sequitur justitiam, vivat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, jam pereat, ne nos diutius hoc blasphemium ( Gallice blâme) prosequatur. Haec eo dicente, advenit nuntius, dicens: Richaredus filius Leuvichildi de Hispaniis egressus, Caput Arietis castra obtinuit, et ex pago Tolosano maximam partem depopulatus est, hominesque captivos abduxit. Ugernum Arelatense castrum irrupit, resque cunctas cum hominibus abstulit; et sic se infra muros Nemausensis urbis inclusit. Haec audiens rex, Leudegisilum in locum Calumniosi, cognomento Aegilanis, ducem deligens, omnem ei Provinciam Arelatensem (0469C)commisit, custodesque per terminos super quatuor virorum millia collocavit. Sed et Nicetius Arvernorum dux similiter cum custodibus perrexit, et fines regionis ambivit. XXXI. Dum haec agerentur, et Fredegundis apud Rothomagensem urbem commoraretur, verba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens venturum esse tempus, quando exsilia in quibus detentus fuerat, reviseret. Et ille: Ego semper et in exsilio, et extra exsilium episcopus fui, sum, et ero; nam tu non semper regali potentia perfrueris. Nos ab exsilio provehimur, tribuente Deo, in regnum: tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut relicta stultitia atque malitia, jam te ad meliora converteres, et ab hac jactantia, (0470A)qua semper ferves, abstrahereris: ut et tu vitam adipiscereris aeternam, et parvulum quem genuisti adducere ad legitimam posses aetatem. Haec effatus, cum verba illius mulier graviter acciperet, se a conspectu ejus felle fervens abstraxit. Adveniente autem Dominicae Resurrectionis die, cum sacerdos 403 ad implenda ecclesiastica officia ad ecclesiam maturius properasset, antiphonas juxta consuetudinem incipere per ordinem coepit: cumque inter psallendum formulae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formulam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille vero vocem emittens, ut clerici qui aderant adjuvarent, nullius auxilio de tantis adstantibus est adjutus. At ille plenas sanguine manus super altarium (0470B)extendens, orationem fundens, et Deo gratias agens, in cubiculum suum inter manus fidelium deportatus, et in suum lectulum collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansoualdo adfuit, dicens: Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui evenirent. Sed utinam indicaretur qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia sustineret. Sciens autem eam sacerdos haec dolose proferre, ait: Et quis haec fecit, nisi is qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit? Respondit mulier: Sunt apud nos peritissimi medici, qui huic vulneri mederi possunt. Permitte ut accedant ad te. Et ille: Jam, inquit, me Deus praecipit (0470C)de hoc mundo vocari. Nam tu quae his sceleribus princeps inventa es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultor sanguinis mei de capite tuo. Cumque illa discederet, pontifex ordinata domo sua, spiritum exhalavit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus advenit. Magnus tunc omnes Rothomagenses cives, et praesertim seniores loci illius Francos, moeror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens, ait: Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc pejus non feceras, quam ut sacerdotem Dei juberes interfici. Sit Deus ultor sanguinis innocentis velociter; 404 nam et omnes erimus inquisitores mali hujus, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere. Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa (0471A)qui eum ad convivium provocaret. Quo renuente, rogat ut si convivio ejus uti non velit, saltem vel poculum hauriat, ne jejunus a regali domo discedat. Quo exspectante, accepto poculo, bibit absynthium cum vino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet: sed hic potus veneno imbutus erat. Statim autem ut bibit, sensit pectori suo dolorem validum imminere, et quasi si incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens: Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter perimamini. Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, ille protinus excaecatus, ascensoque equo, in tertio ab hoc loco stadio cecidit, et mortuus est. Posthaec Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit, et accepto consilio ecclesias Rothomagenses (0471B)clausit, ut in his populus solemnia divina non spectaret, donec indagatione communi reperiretur hujus auctor sceleris. Sed et aliquos apprehendit, quibus supplicio subditis, veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerant: sed ea defensante, ulcisci non potuit. Ferebant etiam ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter destinaret; sed custodia vallato suorum, nihil ei nocere potuerunt. Itaque cum haec ad Guntchramnum regem perlata fuissent, et crimen super mulierem jaceretur, misit tres episcopos ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Clotharium scripsimus (Lib. VII, cap. 6) vocitatum, id est Arthemium Senonicum, Veranum Cavellionensem, et Agrecium Tricassinum, ut scilicet cum his qui parvulum (0471C)nutriebant, perquirerent hujus sceleris personam, et in conspectu ejus exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: 405 Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulcisci. Nam non potest fieri, ut si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectum regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regali sanctione comprimere. Tunc sacerdotes dixerunt: Noveritis enim, quia si persona quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastabit: quia manifestum est hanc interfecisse gladio episcopum, quae (0472A)maleficiis Francum jussit interfici. Et his dictis discesserunt, nullum rationabile responsum accipientes; obtestantes omnino ut nunquam in ecclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotis fungeretur officio. XXXII. Multa enim hoc tempore mala gesta sunt. Nam Domnola relicta quondam Burgoleni, quae fuit filia Victorii Rhedonensis episcopi, quam Nectarius matrimonio copulaverat, intentionem de vineis cum Boboleno referendario Fredegundis habebat. Audiens eam in has vineas advenisse, misit nuntios obtestantes ne ingredi penitus in hanc possessionem praesumeret. Quod illa despiciens, et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille commota seditione, super eam cum armatis viris irruit: qua (0472B)interfecta, vineas vindemiavit, resque diripuit, et tam viros quam mulieres, qui cum ea erant, interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit. XXXIII. Exstitit autem in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, 406 quae diceret incolis: Fugite ab urbe, et scitote eam incendio concremandam. Quae cum a multis irrideretur, quod haec aut sortium praesagio diceret, aut vana aliqua somniasset, aut certe daemonii meridiani (V. lib. IV de Mir. S. Martini, cap. 36) haec instinctu proferret, respondit: Nequaquam est ita ut dicitis. Nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincentii venientem virum illuminatum, tenentem manu cereum, et domos negotiantum ex ordine succendentem. (0472C)Denique post tertiam noctem quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus accenso lumine, in promptuarium est ingressus, assumptoque oleo ac caeteris quae necessaria erant, abscessit, lumine secus cupellam olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quae ad meridiem pandit egressum. Ex quo lumine apprehensa domus incendio concrematur, de qua et aliae apprehendi coeperunt. Tunc diruente igne super vinctos carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenas, quibus vincti tenebantur, reserato carceris ostio, vinctos abire permisit incolumes. Illi vero egressi se ad basilicam sancti (0473A)Vincentii, in qua sepulcrum habetur beati Antistitis, contulerunt. Igitur cum per totam civitatem huc atque illuc flante vento flamma ferretur, totisque viribus regnaret incendium, appropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oratorium habebatur: quod ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisset. Vir autem qui eum intextis virgultis in sublime construxerat, confisus in 407 Domino, nec de beati Martini virtute diffisus, se resque suas intra ejus parietes ambivit, dicens: Credo enim, et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit, et in hoc loco leprosi hominis cutem osculo medente purgavit. Appropinquante enim illuc incendio, ferebantur validi globi flammarum, (0473B)qui percutientes parietem oratorii, protinus tepescebant. Clamabat autem populus viro ac mulieri: Fugite, o miseri, ut evadere possitis. Ecce jam ignium pondus super vos deruit; ecce favillae incendii cum carbonibus, tanquam validus imber, ad vos usque distenditur. Egredimini ab oratorio, ne cum eodem incendio concrememini. At illi orationem fundentes, nunquam ab his vocibus movebantur. Sed nec mulier se unquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amovit; quae erat spe firmissima de virtute beati antistitis praemunita. Tantaque fuit virtus beati pontificis, ut non solum hoc oratorium cum alumni proprii domo salvaret, verum etiam nec aliis domibus quae in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset: ibique cecidit (0473C)incendium, quod ab una parte pontis coeperat desaevire. Ab alia vero parte tam valide cuncta conflagravit, ut amnis finem imponeret. Verumtamen ecclesiae non sunt adustae cum domibus suis. Aiebant enim hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praevaleret, non serpens, non glis apparuisset. Nuper autem cum cuniculus pontis emundaretur, et coenum de quo repletum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repererunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum, et serpentes apparuerunt; et postea incendia perferre coepit. XXXIV. Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi; quid de reclausis ac Deo devotis nuper gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto, presbyterii (0473D)honore praeditus, cujus in alio libro meminimus, tantae se abstinentiae dedicavit, ut indumento (0474A)de pellibus tantum uteretur, cibum de herbis agrestibus incoctis sumeret; vini vero tantum vas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire. Sed cum eidem 408 devotorum largitas frequenter exhiberet vasa hoc plena liquore, didicit, quod pejus est, extra modum haurire, et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur: unde factum est, ut invalescente temulentia, tempore procedente, a daemonio correptus, per energiam vexaretur, in tantum ut accepto cultro, vel quodcunque genus teli, vel lapidem, aut fustem potuisset arripere, post homines insano furore discurreret; unde necessitas exegit, ut catenis vinctus custodiretur in cellula. In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debacchans, spiritum (0474B)exhalavit. Alius quoque Anatolius Burdegalensis, puer, ut ferunt, annorum duodecim, cum esset famulus cujusdam negotiatoris, petiit sibi ad reclusionem licentiam tribui. Sed resistente diu domino, putans eum in hoc tepescere, atque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur appetere, tandem victus precibus famuli facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi crypta ab antiquis transvoluto (Gallice voûté) elegantique opere exposita, in cujus angulo erat cellula parva de quadratis lapidibus clausa, in quam vix unus stans homo recipi posset. In hanc cellulam puer ingreditur; in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cibo potuque contentus, vigiliis orationibusque vacabat. Posthaec pavorem validum perpessus, clamare coepit, intrinsecus (0474C)se torqueri. Unde factum est, ut adjuvante eum, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, elideret parietem in terram, collidens palmas, et clamans se a sanctis Dei peruri. Cumque diutissime in hac insania teneretur, et sancti Martini crebrius confiteretur nomen, ac diceret se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciari, Turonis adducitur. Sed malus spiritus, credo, ob virtutem atque magnitudinem sancti compressus, nequaquam hominem mutilavit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil mali pateretur, regressus est: sed rursus quibus caruerat, incurrit. XXXV. Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis. Nam 409 (0474D)anno praeterito, cum exercitus Septimaniam debellasset, naves quae de Galliis in Galliciam abierant, ex (0475A)jussu Leuvichildi regis vastatae sunt, res ablatae, homines caesi atque interfecti, nonnulli captivi abducti sunt. Ex quibus pauci quodammodo scaphis erepti, patriae quae acta fuerant nuntiaverunt. XXXVI. Igitur apud Childebertum regem Magnovaldus causis occultis ex jussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege, et Iudum spectante, qualiter animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Qui veniens, et nesciens quae agenda erant, cum reliquis dissolutus risu, prospicere pecudem coepit. At is cui jussum fuerat, cum videret eum spectaculo intentum, librata securi, caput ejus illisit; qui cecidit et mortuus est, ac per fenestram domus projectus, a suis sepultus est, resque ejus protinus direptae, et aerario (0475B)publico, quantum repertum est, sunt illatae. Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis conjugem affectam interfecisset, et uxorem fratris ascisset toro, exstitisse causam qua interimeretur. XXXVII. Posthaec Childeberto regi filius natus est, qui a Magnerico Treverorum episcopo de sacro fonte susceptus, Theodobertus est vocitatus : de quo tantum gaudium Guntchramnus rex habuit, ut statim legatos dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens : Per hunc enim Deus erigere Francorum regnum propria majestatis suae pietate dignabitur, si huic pater, aut ipse vixerit patri. XXXVIII. Anno denique undecimo regni Childeberti regis, legati iterum de Hispaniis venerunt, pacem (0475C)petentes : sed nihil certi obtinentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuvichildi, usque Narbonam 410 venit, et intra terminum Galliarum praedas egit, et clam regressus est. XXXIX. Eo anno multi episcoporum obierunt. Badegisilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde saevus in populo, auferens sive diripiens injuste res diversorum : ad cujus animum acerbum atque immitem conjux accesserat saevior, quae illum in committendis sceleribus, nequissimis consilii stimulis perurgebat. Nec praeteribat dies, aut momentum ullum, in quo non aut in spoliis civium, aut in diversis altercationibus grassaretur. Quotidie autem cum judicibus causas discutere, militias saeculares exercere. saevire in alios, alios caedibus agere non cessabat, (0476A)manibus etiam propriis verberare progrediebatur multos, ac dicere : Num ideo quia clericus factus sum, ultor injuriarum mearum non ero? Sed quid dicam de caeteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis exspoliaret? Cum quo nunquam justitiam de rebus paternis maternisve assequi potuerunt. Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum jam sextum ingrediens, epulum civibus cum immensa laetitia praeparasset; a febre correptus, annum quem coeperat protinus morte imminente finivit. In cujus locum Bertchramnus Parisiacus archidiaconus subrogatus est. Qui multas altercationes cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegisili episcopi ecclesiae datae fuerant, tanquam proprias retinebat, dicens : Militia (0476B)haec fuit viri mei, et licet invita, tamen cuncta restituit. Erat enim ineffabili malitia; nam saepius viris omnia pudenda cum ipsis ventris pellibus incidit, feminis secretiora corporis loca laminis candentibus perussit, sed et multa alia inique gessit, quae tacere melius putavi. Obiit et Sabaudus Arelatensis episcopus, in cujus locum 411 Licerius regis Guntchramni referendarius est ascitus. Gravis tunc Provinciam ipsam lues depopulata est. Obiit et Evantius Viennensis episcopus, in cujus sedem Virus presbyter de senatoribus rege eligente substituitur. Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migraverunt : quod praeterire volui, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta. XL. Fuit autem et in urbe Turonica Pelagius quidam, (0476C)in omni malitia exercitatus, nullum judicem metuens, pro eo quod jumentorum fiscalium custodes sub ejus potestate consisterent. Ob hoc furta, superventa, pervasiones, caedes, diversaque scelera, tam in fluminibus quam in terris, agere non cessabat. Nam plerumque arcessitum, et minacibus lenibusque verbis, ut ab hac malitia desisteret, prohibere volui : sed magis odia quam aliquem fructum justitiae ab eo recepi, juxta illud Salomoniacae Sapientiae proverbium: Argue stultum, adjiciet odire te (Prov. IX, 8). Nam tantum in me odium miser habebat, ut saepius spoliatis caesisque hominibus sanctae exanimes reliquerit, causas qualiter ecclesiae vel basilicae sancti Martini damna intenderet, inquirens. Unde factum est, ut quadam vice venientes (0477A)homines nostros, atque echinum in vasis deferentes caederet, protereret, ipsaque vasa caperet. Quod factum cum comperissem, eum a communione suspendi, non quasi ultor injuriae meae, sed ut facilius eum ab hac insania redderem emendatum. At ille electis duodecim viris, ut hoc scelus pejeraret, advenit. Sed cum ego nullum vellem sacramentum suscipere, compulsus ab eo, vel a civibus nostris, amotis reliquis, ipsius tantum juramentum suscepi, jussique eum recipi in communionem. Erat autem eo tempore mensis primus. Adveniente autem mense quinto, quo prata secari solent, pratum sanctimonialium, quod termino prati sui adhaerebat, pervadit. In quo statim ut falcem misit, febre correptus, die tertia spiritum exhalavit. Deposuerat enim sibi sepulcrum (0477B)in basilica sancti Martini vici Condatensis, 412 quod detectum sui eteffractum in frusta reperiunt. Sic postea in porticu ipsius basilicae est sepultus; vasa quoque echini, quae pejeraverat, post obitum illius ab ejus promptuario sunt delata. Manifestata est autem virtus beatae Mariae, in cujus basilica miser sacramentum protulit mendax. XLI. Cum autem per totam terram sonus ille percurreret Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque quo facilius detergeretur a crimine, apprehensum puerum caedi jussit vehementer, dicens : Tu hoc blasphemium super me intulisti, ut Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio appeteres. Et tradidit eum nepoti ipsius sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem (0477C)evidenter aperuit, dixitque : A regina enim Fredegunde centum solidos accepi, ut hoc facerem; a Melantio vero episcopo, quinquaginta; et ab archidiacono civitatis, alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea. In hac voce illius, evaginato homo ille gladio praedictum reum in frusta concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum posuerat, ecclesiae instituit. XLII. Dum a Fredegunde Beppolenus dux valde fatigaretur, nec juxta personam suam ei honor debitus impenderetur, cernens se despici, ad Guntchramnum regem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quae ad Chlotharium Chilperici regis filium pertinebant, cum magna potentia pergit; (0477D)sed a Rhedonicis non est receptus. Andegavis vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, foenum, vinum, et quidquid reperire potuisset in domibus civium ad quas accesserat, nec exspectatis clavibus, disruptis ostiis devastaret; multosque de habitatoribus loci caedibus affecit protrivitque; Domigisilo (0478A)quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo. Accedens autem ad urbem dum epularetur cum diversis in tristega, subito effracto pulpito domus, vix semivivus evasit, multis 413 debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus ejus evertit. Ipse quoque ad Rhedonicos rediens, et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit. Qui non multo intercedente tempore, irruentibus Rhedonicis interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa apparuerunt : nam mense septimo arbores visae sunt floruisse, sed et multae quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque ad Natalis Dominici tempora in ipsis arboribus habitae sunt. Fulgor per coelum (0478B)in modum serpentis cucurrisse visus est. XLIII. Anno quoque duodecimo Childeberti regis, Nicetius Arvernus rector Massiliensis Provinciae et reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus. Antestius vero in Andegavo a rege Guntchramno dirigitur, multis ibidem damnis affligens eos, qui in morte Domnolae uxoris Nectarii misti fuerunt : resque Bepoleni, eo quod fuerit hujus caput sceleris, in fiscum redigens, Namnetas accessit, ac lacessere Nonnichium episcopum coepit, dicens : Quia filius tuus in hoc facinore est admistus, ut dignas pro commissis suis poenas luat meritum exigit. Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium filium Chilperici aufugit. Antestius vero acceptis fidejussoribus ab (0478C)episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultos in Hispanias nuntios dirigeret, eosdem a Palladio Santonicae urbis episcopo clam susceptos, et inantea transmissos fuisse. Erant autem eo tempore dies Quadragesimae sanctae, et episcopus in insulam 414 maris, orationis causa secesserat. Secundum consuetudinem autem, dum ad Dominicae Coenae festa ad ecclesiam suam populo exspectante rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui [ Forte cui ] nec discussa rei veritate dicebat : Non ingredieris urbem, sed exsilio condemnaberis, quia suscepisti nuntios inimicae domini nostri regis. At ille : Nescio, ait, quid loquaris. Tamen quia dies sancti imminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum (0478D)sanctarum festis, postea quaecunque volueris oppone, rationem a me accipies : quia quod reputas nihil est. At ille : Nequaquam, inquit, sed non attinges limina ecclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostro regi. Quid plura? tenetur in via episcopus, domus ecclesiae describitur, resque diripiuntur. Cives cum (0479A)homine obtinere non queunt, ut saltem vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicantibus, et illo renitente, tandem patefacit vulnus quod latebat in pectore. Si, inquit, domum quam intra territorii Biturici terminum habere dignoscitur, meae ditioni facta venditione subdiderit, quae flagitatis facio: alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur in exsilium. Metuit negare episcopus: scripsit, subscripsitque, ac tradidit agrum; et sic datis fidejussoribus de praesentia sua ante regem, in civitatem ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit: adfuit et Antestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo, potuit approbare. Episcopus autem ad urbem redire jubetur, et usque ad synodum futuram dilatatur, si forte aliqua (0479B)de his quae opponebantur, evidentius possint agnosci. Adfuit et Nonnichius episcopus, qui datis multis muneribus abscessit. XLIV. Fredegundis vero quasi 415 ex nomine filii sui, legatos ad Guntchramnum regem dirigit. Qui reserata petitione, accepto responso, valedicentes abscedunt; sed nescio quibus causis paululum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente rege ad matutinas, ac praeeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oratorii dormitare, accinctus gladio, cujus hasta pariete sustentabatur. Hoc viso rex exclamavit, dicens non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppressus autem, et loris revinctus, interrogabatur quid sibi haec vellent quae (0479C)ageret. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis qui advenerant emissum fuisse, ut rex deberet interfici. Denique apprehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: Nos nihil ad aliud missi, nisi ut legationem quam suggessimus deferremus. Tunc hominem illum diversis plagis affectum, et carceri mancipatum, legatos per diversa loca exsilio condemnari praecipit. Manifestissime enim patuit sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directos, ut regem interficere deberent. (0480A)Quod misericordia Domini non permisit: inter quos Baddo senior habebatur. XLV. Cum autem legati de Hispaniis crebro ad regem Guntchramnum venirent, et nullius pacis gratiam obtinere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Guntchramnus Albigensem urbem nepoti suo Childeberto reddidit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in ejusdem urbis territorio meliora facultatis suae condiderat; 416 timens ne ultio expeteretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitate exercitum gloriosae memoriae Sigiberti regis graviter affecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio tunc Arverno comiti abstulerat, in termino Tolosano cum rebus omnibus transiens exercitum commovet, et contra Gotthos (0480B)abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filios et conjugem: assumptoque secum Austrovaldo comite, Carcassonam petiit. Praeparaverant enim se hoc audito urbis illius cives, quasi resistere volentes: audierant autem de his prius. Denique inito bello fugere Gotthi coeperunt, et Desiderius cum Austrovaldo a tergo caedere hostem. Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit: lassati enim fuerant equites [Al. equi] sociorum. Tunc ad portam urbis accedens, vallatus a civibus qui intra muros erant, interfectus est cum his omnibus qui eum fuerant prosecuti: ita ut vix pauci exinde quodammodo evaderent, qui rem, ut gesta fuerat, nuntiarent. Austrovaldus vero audiens Desiderium mortuum, de via regressus ad regem perrexit, qui mox in ejus (0480C)locum dux statuitur. XLVI. Posthaec Leuvichildus rex Hispanorum aegrotare coepit, sed, ut quidam asserunt, poenitentiam pro errore haeretico agens, et obtestans ne huic haeresi quisquam reperiretur consentaneus, in legem catholicam transiit; ac per septem dies in fletu perdurans pro his quae contra Deum inique molitus est, spiritum exhalavit: regnavitque Richaredus filius ejus pro eo.
LIBER NONUS.
417-418 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI NONI.
(0479)
(0479C)I. De Richaredo et legatis ejus.
II. De obitu beatae Radegundis.
III. De eo qui cum cultro ad Guntchramnum regem venit.
IV. Quod Childeberto alius natus est filius.
V. De prodigiis.
(0481)
VI. De seductoribus et ariolis.
VII. De remotione Ennodii ducis; et de Wasconibus.
VIII. De praesentia Guntchramni Bosonis.
IX. De interitu Rauchingi.
X. De interitu Guntchramni Bosonis.
XI. Quod se reges viderunt.
XII. De interitu Ursionis ac Berthefredi.
XIII. De Baddone, qui in legationem abiens, detentus, et postmodum [Ed. post diu] dimissus est; et de morbo dysenterico.
XIV. De pace Egidii episcopi et Lupi ducis.
XV. De conversione Richaredi.
XVI. De legatione ipsius ad reges nostros.
XVII. De exiguitate anni hujus, seu, De sterilitate anni et charitate annonae.
XVIII. De Britannis, et obitu Namatii episcopi.
XIX. De interitu Sicharii civis Turonici.
XX. De eo quod ad Guntchramnum regem in legationem pro custodienda pace directi sumus.--Exemplar Pactionis apud Andelaum.
XXI. De eleemosynis et bonitate ipsius regis.
XXII. De lue Massiliensis urbis.
XXIII. De obitu Agerici episcopi, et de successore ejus.
XXIV. De episcopatu Fronimi.
XXV. Quod exercitus Childeberti in Italiam abiit.
XXVI. De obitu Ingobergae reginae.
XXVII. De obitu Amalonis.
XXVIII. De speciebus quas Brunichildis regina transmisit.
XXIX. Quod Langobardi pacem ad Childebertum regem petierunt.
XXX. De descriptoribus urbis Pictavae atque Turonicae.
XXXI. Quod Guntchramnus rex exercitum in Septimaniam direxit.
XXXII. De inimicitiis inter Childebertum et Guntchramnum.
XXXIII. Quod Ingeltrudis religiosa ad Childebertum abiit, contra filiam suggestura.
XXXIV. De inimicitiis Fredegundis cum filia sua.
XXXV. De interitu Waddonis.
XXXVI. Quod Childebertus rex Theodobertum filium suum Suessionas direxit.
XXXVII. De Droctigisilo episcopo.
XXXVIII. De eo quod aliqui contra Brunichildem reginam agere voluerunt.
XXXIX. De scandalo in monasterio Pictavensi orto per Chrodieldem et Basinam.--Epistola episcoporum ad S. Radegundem.
XL. De fomite primo scandali.
XLI. De caede in basilica sancti Hilarii.--Rescriptum episcoporum.
XLII. Exemplaria epistolae quam sancta Radegundis episcopis direxit.
XLIII. Quod Theutarius presbyter ad hoc scandalum mitigandum advenit.
XLIV. De intemperie anni.
(0481) (0481A)419 1. Igitur post mortem Leuvichildi Hispanorum regis, Richaredus filius ejus foedus iniit cum Goisvintha relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit. Haec enim erat mater Brunichildis reginae, matris Childeberti junioris. Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvichildi. Denique cum noverca habito consilio, legatos ad Guntchramnum regem, atque Childebertum dirigit, dicens: Pacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adjuti praesidio vestro, cum necessitas poposcerit, simili nos conditione, intercedente charitate, muniamus. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascense oppidum jussi sunt residere: ibique transmissis viris rex causas cognovit, sed recipere (0482A)noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, 420 ut ad civitates Septimaniae nullum de regno ejus transire permitterent. Hi vero qui ad Childebertum regem venerunt, cum charitate recepti sunt: datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.
II. Eo anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio quod constituerat dereliquit. Fuique et ego praesens ad eam sepeliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis, sepulta post triduum. Quae autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, et qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui.(0483A) III. Interea advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cabillonensem mense septimo celebratur, et Guntchramnus rex adfuit. Verum ubi peractis solemnibus, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat 421 contra regem, culter ei de manu dilabitur, apprehensoque repente, alium cultrum evaginatum in manu ejus reperiunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus, et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: Sic enim tractavit qui me misit. Quia cognovit rex multorum in se odia aggregata, et suspectus ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit: nec reperitur aditus qualiter ad eum cum gladiis possit accedere, nisi in (0483B)ecclesia, in qua securus et nihil metuens stare dignoscitur, transverberetur. Sed et his de quibus locutus fuit apprehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis dimisit vivum, quia nefas putavit, si is qui ab ecclesia eductus fuerat, truncaretur. IV. Eo anno Childeberto regi alius filius natus est, quem Veranus Cavillonensis episcopus suscipiens a lavacro, Theodorici nomen posuit. Erat enim eo tempore ipse pontifex magnis virtutibus praeditus, ita ut plerumque infirmis signum crucis imponens, statim sanitati, tribuente Domino, restauraret. V. Prodigia quoque multa dehinc apparuerunt. Nam vasa per domos diversorum, signis nescio quibus charaxata sunt, quae res nullo unquam modo, aut eradi potuit, aut deleri. Incoeptum est autem hoc (0483C)prodigium ab urbis Carnotenae territorio, et veniens per Aurelianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem quae fuit in medio. In vineis vero mense octavo transacta vindemia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus frondes novae, et nova visa sunt poma. Radii a parte Aquilonis apparuerunt. Asserebant nonnulli vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii affirmabant villam cum casis et hominibus subitanea internecione evanuisse; et multa alia signa apparuerunt, quae aut regis obitum annuntiare solent, aut regionis excidium. 422 Vindemia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae immensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt. VI. Fuit eo anno in urbe Turonica Desiderius nomine, (0483D)qui se magnum quemdam esse dicebat, asserens se multa posse facere signa. Nam et nuntios inter se, atque Petrum Paulumque apostolos discurrere (0484A)jactitabat: ad quem, quia praesens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore necromantici ingenit quaerebat illudere. Nam hos qui erant paralytici, aut alia impediti debilitate, jubebat valide extendi, ut quos virtutis divinae largitione dirigere non poterat, quasi per industriam restauraret. Denique apprehendebant pueri ejus manus hominum, alii vero pedes, tractosque diversas in partes, ita ut nervi putarentur abrumpi: cum non sanarentur, dimittebantur exanimes. Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exhalarent; tantumque miser elatus erat, ut minorem se beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum (0484B)ille auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se in fine saeculi fassurus sit. Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore necromanticae artis fuisse imbutum. Quia, ut asserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo procul et abdite quidquam locutus fuisset mali, coram populo astante improperabat, dicens: Quia hoc et illud de me effatus est, quae sanctitate mea erant indigna. Et quo alio nisi nuntiantibus daemoniis id cognoscebat? Habebat autem cucullum ac tunicam de pilis caprarum, et in praesenti quidem abstinens erat a cibis et potu; clam autem cum in diversorium venisset, ita infarcibat in ore, ut minister non occurreret tantum poscenti porrigere. Sed detecta dolositate ejus, et a nostris deprehensa, ejectus est extra urbis terminum. Nec cognovimus (0484C)deinceps quo abisset; dicebat 423 tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante hos septem annos fuit et alius magnus valde seductor, qui multos decepit dolositate sua. Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindone, crucem ferens, de qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere. Aiebat enim se de Hispaniis adventare, ac reliquias beatissimorum martyrum Vincentii levitae, Felicisque martyris exhibere. Sed cum jam vespere ad basilicam sancti Martini Turonis advenisset, et nos in convivio resideremus, mandatum misit, dicens: Occurrant reliquiis sanctis. Cui nos, quia hora jam praeterierat, diximus: Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedamus ad occursum earum. Sed hic primo diluculo (0484D)consurgens, nec exspectatis nobis, advenit cum cruce sua, et in cellula nostra adfuit. Stupefactus ego, et admirans levitatem, interrogo, quid (0485A)haec sibi velint. Respondit quasi superbus et inflata voce: Meliorem, inquit, occursum nobis exhibere debueras. Sec haec ego in aures Chilperici regis ingeram: ille autem ulciscetur despectionem meam. Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse capitellum unum, atque alterum, ac tertium dicit; ipse orationem profert, et ipse consummat, elevataque iterum cruce abiit. Erat enim ei et sermo rusticus, et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo rationabilis procedebat: qui usque Parisios accessit. His enim diebus Rogationes publicae celebrabantur, quae ante sanctum Dominicae Ascensionis diem agi solent. Factum est autem, ut procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo, et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens, (0485B)inusitatum populis exhibens indumentum, adjunctisque publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circumire tentat. Haec cernens episcopus, misit archidiaconum suum, dicens: Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum 424 in basilica, et nobiscum celebra dies sanctos; decursa autem solemnitate, proficisceris in viam tuam. At ille parvipendens quae ab archidiacono dicebantur, coepit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi. Sacerdos vero intelligens eum esse seductorem, jussit eum recludi in cellulam. Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum; ibique et dentes talpae, et ossa murium, et ungues atque adipes (0485C)ursinos. Vidensque haec maleficia esse, cuncta jussit in flumen projici, ablataque ei cruce, jussit eum a termino Parisiacae urbis excludi. Sed hic iterum facta altera cruce, coepit quae gesserat exercere; captusque ab archidiacono, et catenis vinctus, jussus est custodiri. His diebus Parisios adveneram, et ad basilicam beati Juliani martyris metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Juliani properat: atque in pavimento in loco quo ego stare eram solitus, ruit, ac sopore vinoque oppressus obdormivit. Nos vero ignari facti, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem: de quo tantus foetor [Al. paedor] egrediebatur, ut omnium (0485D)cloacarum atque secessuum foetores foetor ille devicerit. (0486A)Sed nec nos prae hoc foetore in basilicam sanctam ingredi poteramus. Accedens vero unus clericorum, clausis naribus eum excitare nititur, nec potuit, ita enim erat miser madefactus vino. Tunc quatuor accedentes clerici, levantes eum inter manus, in unum angulum basilicae projecerunt; et exhibentes aquas, abluto pavimento, resperso etiam berbulis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum: nunquam tamen nobis psallentibus potuit excitari, donec dato terris die altius solis lampas ascenderet: dehinc excusatum reddidi sacerdoti. Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narraremus, 425 ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus. Quo astante, elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit (0486B)eum suum esse famulum, sibique per fugam dilapsum, et sic excusatum receptum reduxit in patriam. Multi enim sunt qui has seductiones exercentes populum rusticum in errorem ponere non desistunt: de quibus, ut opinor, et Dominus in Evangelio ait, Consurgere in novissimis temporibus pseudochristos, et pseudoprophetas, qui dantes signa et prodigia, etiam electos in errorem inducant (Matth. XXIV, 24). De his ista sufficiant: nos potius ad propositum redeamus. VII. Ennodius cum ducatum urbium Turonicae atque Pictavae administraret, adhuc et Vici Juliensis atque Benarnae urbium principatum accipit. Sed euntibus comitibus Turonicae atque Pictavae urbis ad (0486C)regem Childebertum, obtinuerunt eum a se removeri. Ille vero ubi se remotum de his sensit, ad civitates superius memoratas properat; sed dum in illis commoraretur, mandatum accepit, ut se ab eisdem removeret, et sic accepto otio, ad domum suam reversus, privati operis curam gerit. Vascones vero de montibus prorumpentes in plana descendunt, vineas, agrosque depopulantes, domos tradentes incendio, nonnullos abducentes captivos cum pecoribus, contra quos saepius Austroualdus dux processit, sed parvam ultionem exegit [Al. exercuit] ab eis. Gotthi vero propter superioris anni devastationem, quam in Septimania regis Guntchramni exercitus fecit, in Arelatensem Provinciam proruperunt, egeruntque praedas, et captivos abduxerunt usque ad decimum (0486D)ab urbe milliarium. Unum etiam castrum, Ugernum (0487A)nomine, cum rebus atque habitatoribus desolantes, nullo resistente regressi sunt. VIII. Guntchramnus vero Boso cum exosus reginae haberetur, coepit per episcopos ac proceres discurrere, 426 et veniam misero precari quam ante despexerat. Nam cum rex Childebertus esset junior, Brunichildem reginam saepe conviciis atque improperiis lacessibat, sed et injuriis quae ei ab adversis inferebantur, fautor exstiterat. Sed et rex ad ulciscendam injuriam genitricis, jussit eum persequi, atque interfici: ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Viridunensem ecclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam impetrare confidens. Tunc pontifex ad regem properat, deprecaturque pro eo: cui Rex (0487B)cum negare nequiret quae petebat, ait: Veniat coram nobis, et datis fidejussoribus in praesentia patrui mei, quidquid illius judicium decreverit, exsequamur. Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis, ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur regi. Ad cujus provolutus pedes, ait: Peccavi tibi ac genitrici tuae, non obediendo praeceptionibus vestris sed agendo contra voluntatem vestram atque utilitatem publicam; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quae contra vos gessi. Rex autem jussit eum elevari a terra, et posuit in manu episcopi, dicens: Sit penes te, sancte sacerdos, donec in praesentiam Guntchramni regis adveniat. Et jussit eum discedere. IX. Posthaec Rauchingus conjunctus cum prioribus (0487C)regni Chlotharii filii Chilperici, confingens se quasi tractaturum de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut direptio gereretur, consilium habuerunt, ut scilicet interfecto Childeberto rege, Rauchingus cum Theodoberto seniore ejus filio regnum Campaniae teneret; Ursio vero ac Berthefredus, juniore filio nuper genito, qui Theodoricus cognominabatur, ad se suscepto, et excluso Guntchramno rege, reliquum regni tenerent. Multa etiam contra Brunichildem reginam 427 frementes, ut eam in contumeliam redigerent, sicut prius fecerant in viduitate sua. Rauchingus ergo summa elatus potentia, et ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se jactans gloriam pervenire, iter praeparat ad Childebertum regem accedendi, ut consilium quod (0487D)inierat posset explere. Sed pietas Domini haec verba in aures Guntchramni regis prius imposuit. Qui missis nuntiis clam ad Childebertum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae quae agi debeant. At ille diligenter inquirens quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognoscens, arcessiri (0488A)Rauchingum jussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo jussisset astare conspectui, datis litteris, et pueris destinatis cum evectione publica, qui res ejus per loca singula deberent capere, jussit eum in cubiculum intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo jubet. Cumque egrederetur, a duobus ostiariis pedibus apprehensus ruit in gradibus ostii, ita ut pars corporis ejus esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc ii qui jussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt, atque ita minutatim caput ejus colliserunt, ut simile totum cerebro putaretur; statimque mortuus est. Tunc denudatus, et per fenestram ejectus, sepulturae mandatus est. Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditati (0488B)ac facultatibus inhians alienis, et ex ipsis divitiis valde superbus; intantum ut jam in ipso interitus sui tempore Chlothacharii regis filium se fateretur. Multum tamen cum eo auri repertum est. Quo interfecto, protinus unus puerorum ejus cursu veloci evolans, nuntiavit conjugi ejus quae acta erant. Haec vero per plateam Suessionicae civitatis compta, grandibus ornamentis ac gemmarum pretiositatibus et auri fulgore obtecta, ascenso 428 equo, praecedentibus pueris aliisque sequentibus ferebatur; atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi spectatura Missas: erat enim eo die passio martyrum beatorum. Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, projectis in terram ornamentis, in basilicam sancti Medardi antistitis (0488C)confugit, ibi se tutari confessoris praesidio putans. Pueri vero qui missi a rege fuerant ad requirendas res ejus, tanta in thesauris illius reperiunt, quanta nec in ipso aerarii publici regesto poterant inveniri, quod totum regis conspectibus praesentarunt. Nam eo die, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Turonorum atque Pictavorum, de quibus tale fuit consilium, ut si malum hoc perficere potuissent, his subditis supplicio, dicerent quia ex vobis fuit qui regem nostrum interemit, eisque diversis suppliciis trucidatis, ultores se mortis regiae esse jactarent. Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit, implevitque illud quod scriptum est: Quia foveam quam fratri parabis, incides in eam (Eccli. XXVII, 29). In locum tamen Rauchingi (0488D)Magnoualdus dirigitur dux. Jam enim Ursio atque Berthefredus certi quod Rauchingus quae collocuti fuerant, posset explere, collecto exercitu veniebant. Sed audientes quod scilicet tali fuisset affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudine hominum, quae ad eos pertinere videbatur, infra castrum Vabrense, quod villae Ursionis propinquum (0489A)erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui, tractantes ut si rex Childebertus aliquid contra eos agere voluisset, virtute se ab ejus exercitu defensarent. Caput enim horum et causa malorum Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandata misit Berthefredo, dicens: Disjunge te ab homine inimico, et habebis vitam: alioquin cum eodem interibis. Filiam enim ejus ex lavacro regina susceperat, et ob hoc 429 misericordiam de eo habere voluit. Qui ait: Nisi morte divellar ab eo, nunquam a me relinquetur. X. Dum haec agerentur, iterum misit Guntchramnus rex ad nepotem suum Childebertum, dicens: Morae omnes abscedant, et veni ut te videam. Est enim certae necessitatis causa, tam pro vitae nostrae (0489B)commodo, quam pro utilitatibus publicis, ut videamur a nobis. Haec ille audiens, assumpta matre cum sorore et conjuge, ad occursum patrui destinat. Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis. Venit etiam Guntchramnus Boso, quem Agericus Viridunensis episcopus sua in fide susceperat: sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut si ipse decerneret eum mori debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille vitam concederet, liber abiret. Sed conjunctis regibus, pro diversis facilitatibus culpabilis judicatus, jussum est ut interficeretur. Quod cum ille comperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit, et clausis ostiis, segregatis ab eo clericis (0489C)ac famulis, ait: Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere, et nunc ad te confugio ut evadam. Ecce percussores ad ostium: unde manifeste scias, quod si a se non eruor, interfecto te, egrediar foras, et moriar. Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat, aut par vita defensat. O sancte sacerdos, scio enim te patrem communem cum rege esse filio ejus, et novi quoniam quaecunque petieris ab eo, obtinebis; nec negare omnino poterit sanctitati tuae quaecunque poposceris. Ideoque aut impetra veniam, aut moriamur simul. Haec autem evaginato aiebat gladio. Turbatus hoc episcopus audito, ait: Et quid faciam, si hic a te teneor? dimitte me, ut eam et deprecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui. Et ille: Nequaquam, (0489D)sed transmitte abbates et creditos tuos, ut haec quae loquor exponant. Verumtamen non haec regi, ut erant, nuntiata sunt, sed dixerunt quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est ut commotus (0490A)rex 430 diceret: Si episcopus exinde egredi noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat. Haec audiens episcopus, direxit nuntios ad regem. Qui cum ista narrassent, ait rex Guntchramnus: Injicite ignem in domum, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur. Haec audientes clerici, effracto vi ostio sacerdotem ejiciunt foras. Tunc miserrimus cum videret se flammis validis ab utraque parte vallari, accinctus gladio accedit ad ostium. Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e populo ejecta lancea, frontem ejus illisit. At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladium ejicere tentans, ab astantibus ita lancearum multitudine sauciatur, ut defixis in lateribus ejus spiculis, et sustentantibus hastilibus, ad terram ruere (0490B)non posset. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant, expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur. Fuit autem hic in actu levis, avaritiae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus jurans, et nulli promissa adimplens. Uxor autem ejus cum filiis exsilio data est, resque illius fisco collatae sunt. Multitudo autem auri argentique ac diversarum specierum in ejus regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non latuerunt. Ariolis ac sortibus saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit illusus. XI. Rex vero Guntchramnus cum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus, (0490C)ac stabilitis causis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum [Al. Deum] Guntchramnus rex, dicens: Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestitisti ut videre merear filios de filio meo Childeberto. Unde non me puto usque quaque a tua Majestate relictum, qui mihi haec praestitisti, ut videam filios filii mei. Tunc Dynamium et Lupum ducem redditos rex Childebertus recepit, Cadurcum Brunichildi reginae refudit. Et sic cum pace et gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, 431 se remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam. XII. Childebertus vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi jubet in quo Ursio ac Berthefredus inclusi (0490D)morabantur. Erat enim villa in pago Vabrensi, cui imminebat mons arduus. In hujus cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxit. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; (0491A)sed nunc [ Forte tunc] non cura, sed natura tantum munitum erat. In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus et familia se antedicti concluserant. Commoto ergo exercitu, sicut diximus, Childebertus rex illuc dirigi jubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicunque aut villas, aut res eorum reperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt. Accedentes autem ad hunc locum, ad montem se proripiunt, et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi ducem tunc Godegisilum, Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem applicare nituntur. Quod cerneus Ursio, accinctus gladio, foras egressus est. Tantaque caede hos qui obsidebant mactavit, ut quotcunque in ejus contemplationem advenissent, (0491B)nullus vivens remanere possit. Ibi et Trudulfus palatii regalis comes cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt. Cumque jam nullus de caede Ursionis erueretur, subito percussus a quodam in femore, debilitatusque ad terram ruit, et sic super eum ruentibus aliis vitam finivit. Quod cernens Godegisilus, clamare coepit ac dicere: Fiat nunc pax, ecce maximus inimicus dominorum nostrorum ruit: hic vero Berthefredus vitam habeat. Haec eo dicente, cum omnis populus ad direptionem rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Berthefredus ascenso equite ad Viridunensem urbem dirigit, ibique in oratorio quod in domo ecclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus in hac domo resideret. 432 Sed cum Childeberto (0491C)regi nuntiatum fuisset, effugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: Si hic mortem evaserit, non evadet Godegisilus manus meas. Nesciebat tamen rex eum in domum ecclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regionem aliam confugisse. Tunc timens Godegisilus, commoto iterum exercitu, domum ecclesiae armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac maceriis [Al. materiis], quibus oratorium opertum erat, illidentes, interfecerunt: ibique cum tribus famulis mortuus est. Multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non potuit, verum etiam locum in quo orare consueverat, et in quo sanctorum pignora aggregata fuerant, sanguine humano pollui (0491D)vidit. Misit autem Childebertus rex cum muneribus, ut a moerore revocaretur: sed noluit consolari. Multi (0492A)autem his diebus pertimescentes regem, in alias regiones abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in quorum ordinem alii successerunt. XIII. Guntchramnus vero Baddonem, quem pro crimine majestatis superius vinctum diximus (Lib. VIII, cap. 44), in praesentiam suam venire jussit; et transmittens usque Parisios, ait: Si eum cum idoneis hominibus Fredegundis ab hac actione qua impetitur, immunem fecerit, abscedat liber, et quo voluerit eat. Sed veniens Parisios, nullus de parte memoratae mulieris adfuit, qui eum idoneum reddere posset. Tunc vinctus et catenis oneratus, sub ardua custodia ad urbem Cabillonensem reductus est. Sed postea intercurrentibus nuntiis, et praesertim Leudovaldo Bajocassino (0492B)pontifice, dimissus ad propria rediit. Graviter tunc morbus dysentericus apud Mettensem saeviebat urbem. His diebus nos dum ad occursum regis properaremus, Wiliulfum civem Pictavum, plenum febre, hoc morbo laborantem in via offendimus, id est ad Rhemensem urbem: de qua profectus valde exinanitus, cum ad 433 urbem Parisiacam cum filio uxoris suae venisset, apud villam Rigoialensem facto testamento defunctus est; puer vero, qui et ipse ab hoc languore tenebatur, obiit; et sic pariter in urbis Pictavae delati terminum, tumulati sunt. Uxor quoque ipsius Wiliulfi tertio copulatur viro, filio scilicet Beppoleni ducis, qui et ipse duas jam, ut celebre fertur, uxores vivas reliquerat. Erat enim levis atque luxuriosus, et dum nimio ardore fornicationis arctaretur, ac relicta (0492C)conjuge cum famulabus accubaret, exhorrens legitimum connubium, aliud expetebat: sic et secundae fecit et huic, cui tertio copulatus est, ignorans quod corruptio incorruptionem non possidebit (I Cor. XV, 50). XIV. Posthaec cum Egidius Rhemensis urbis episcopus, de illo crimine majestatis quo superius (Cap. 12) memorati perempti sunt, suspectus haberetur, cum magnis muneribus ad Childebertum accedens, veniam deprecatur: prius tamen sacramenta suscipiens in basilica sancti Remigii, ne aliquid mali in itinere pateretur; susceptusque a rege cum pace discessit. Pacem etiam cum Lupo duce obtinuit, quem instinctu ejus de Campaniae ducatu supra memoravimus (Lib. VI, cap. 4) fuisse depulsum. Unde (0492D)rex Guntchramnus valde in amaritudinem excitatus est, eo quod ei promiserat Lupus, nunquam se cum (0493A)eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus inimicus. XV. Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex, compunctus miseratione divina, convocatis episcopis religionis suae, ait Cur inter vos et sacerdotes illos, qui se catholicos dicunt, jugiter scandalum propagatur: et cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis? Qua de re convenite, quaeso, 434 simul, et discussis utriusque partis credulitatibus, quae vera sunt cognoscamus; et tunc aut accepta illi a vobis ratione ea credant quae dicitis, aut certe vos ab illis veritatem agnoscentes, quae praedicaverint vos credatis. Quod cum factum fuisset, congregatis utriusque partis episcopis, proposuerunt haeretici illa quae saepius ab ipsis dicta jam (0493B)scripsimus. Similiter responderunt episcopi nostrae religionis ea de quibus haereticorum partem plerumque victam libris superioribus demonstravimus; et praesertim cum rex diceret quod nullum signum sanitatis super infirmos ab haereticorum ostenderetur episcopis, ac in memoria replicaret qualiter, tempore genitoris sui, episcopus qui se jactabat per fidem non rectam caecis restituere lumen, tacto caeco et caecitati perpetuae damnato discessisset confusus, quod nos in libro Miraculorum plenius declaravimus, vocavit ad se seorsum sacerdotes Dei. Quibus perscrutatis, cognovit unum Deum sub distinctione coli personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti; nec minorem Filium Patre Spirituque sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patre vel Filio, (0493C)sed in una aequalitate atque omnipotentia hanc Trinitatem verum Deum fateri. Tunc intelligens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae legi subdidit, et accepto signaculo beatae crucis cum chrismatis unctione, credidit Dominum Jesum Christum Filium Dei aequalem Patri cum Spiritu sancto, regnantem in saecula saeculorum. Amen. Deinde nuntios mittit ad provinciam Narbonensem, quibus narrantibus ea quae ille gesserat, simili credulitate populus ille connecteretur. Erat enim tunc temporis Arianae sectae episcopus Athalocus, qui ita per 435 propositiones vanas ac interpretationes falsas Scripturarum, Ecclesias Dei conturbabat, ut putaretur quod ipse esset Arius, quem projecisse in (0494A)secessum exta historiographus narravit Eusebius. Sed cum haec populo sectae suae credere non sineret, et ad consentiendum ei paucorum faveret adulatio, commotus felle, ingressus in cellulam suam, inclinato super lectulum capite, nequam spiritum exhalavit. Sicque haereticorum populus, in ipsa consistens provincia, inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit. XVI. Posthaec Richaredus legationem ad Guntchramnum atque ad Childebertum direxit pacis gratia, ut scilicet, sicut in fide se asserebat unum, ita et charitate se praestaret unitum. Sed a Guntchramno rege repulsi sunt, dicente: Qualem mihi fidem promittere possunt, aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam Ingundem in captivitatem (0494B)tradiderunt, et per eorum insidias, et vir ejus interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo legationem Richaredi, donec me Deus ulcisci jubeat de his inimicis. Haec legati audientes, ad Childebertum proficiscuntur, a quo et in pace excepti sunt, dicentes: Vult se dominus noster, frater tuus Richaredus, de hoc crimine exuere quod ei imponitur, quasi in mortem sororis vestrae fuisset conscius; de quo, sacramento, si vultis, aut qualibet alia conditione idoneus reddi potest. Deinde datis gratiae vestrae decem millibus solidorum, charitatem vestram habere desiderat; et ut ille vestro utatur solatio, et vos ejus, ubi necesse fuerit, beneficiis potiamini. Haec illis dicentibus, promiserunt Childebertus rex et mater ejus pacem et charitatem cum (0494C)ipso se integre custodituros. Acceptisque ac datis muneribus, 436 addiderunt legati: Jussit etiam dominus noster ponere verbum in auribus vestris de filia sive sorore vestra Chlodosinda, ut ei tradatur in matrimonium, quo facilius pax quae inter vos promittitur, confirmetur. Qui dixerunt: Promissio nostra ex hoc habilis dabitur, sed sine patrui nostri Guntchramni regis consilio haec facere non audemus: promissum enim habemus de majoribus causis nihil sine ejus consilio agere. Accepto itaque responso redierunt. XVII. Eo anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum jam vel arbores vel vineae fronduissent, nix decidua cuncta operuit. Subsequenti quoque (0495A)gelu, tam palmites vinearum quam reliqui ostensi fructus incensi sunt. Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam hirundines et alites, quae de externis regionibus venerant, vi algoris exstinguerentur. Illud etiam admirabile fuit, quod ubi nunquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit, et eo ubi consueverat laedere non accessit. XVIII. Britanni quoque irruentes in terminum Namneticum, praedas egerunt, pervadentes villas, et captivos abducentes. Quod cum Guntchramno regi perlatum fuisset, jussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint se gladio casuros ab exercitu ejus. At illi timentes, promittunt se omnia quae male gesserant, emendare. (0495B)His auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurelianensem et Bertchramnum Cenomannensem episcopum, cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii Chilperici regis filii, viri magnifici: qui euntes in terminum Namneticum locuti sunt cum Warocho et Vidimaclo omnia quae rex praeceperat. At 437 illi dixerunt: Scimus et nos civitates istas Chlothacharii regis filiis redhiberi, et nos ipsis debere esse subjectos: tamen quae contra rationem gessimus, cuncta componere non moramur. Et datis fidejussoribus atque subscriptis cautionibus, promiserunt se singula millia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in compositionem daturos promittentes nunquam terminum civitatum illarum ultra se aggressuros. (0495C)His ita compositis, regressi sunt reliqui, et narraverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum receptis villis infra terminum Namneticae urbis, quas olim parentes ejus perdiderant, ibidem moraretur, pusulae malae ei tres oriuntur in capite. Ex hoc valde confectus taedio, dum ad civitatem suam reverti cuperet, infra Andegavensis territorii terminum, spiritum exhalavit. Corpusculum ejus ad urbem suam delatum, in basilica sancti Aniani confessoris sepultum est in cujus cathedram Austrinus, Pastoris quondam filius, subrogatur. Warochus vero, oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit quae promisit. Vineas Namneticorum abstulit, et vindemiam colligens, vinum in Veneticum transtulit. Et ex hoc iterum rex Guntchramnus (0495D)valde furens, exercitum commoveri jussit, sed quievit. XIX. Bellum vero illud quod inter cives Turonicos (0496A)superius diximus (Lib. VII, cap. 47) terminatum, in redivivam rursum insaniam surgit. Nam Sicharius, cum post interfectionem parentum Chramnisindi magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se charitate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter strato recumberent, quadam die coenam sub nocturno tempore praeparat Chramnisindus, invitans Sicharium ad epulum suum: quo veniente, resident pariter ad convivium. Cumque Sicharius, crapulatus a vino, multa jactaret in Chramnisindum, ad extremum 438 dixisse fertur: Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione aurum argentumque superabundant in domo tua, et nudus nunc esses et (0496B)egens, nisi haec te causa paululum roborasset. Haec ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sicharii, dixitque in corde suo: Nisi ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo, et mulier infirma vocari. Et statim exstinctis luminaribus, caput Sicharii sica dividit, qui parvulam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est. Pueri vero qui cum eo venerant dilabuntur. Chramnisindus exanimum corpus, nudatum vestimentis, appendit in sepis stipite, ascensisque equitibus ejus ad regem pergit, ingressusque ecclesiam ad pedes prosternitur regis, dicens: Vitam peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homines qui, parentibus meis clam interfectis, res omnes diripuerunt. Cumque expositis per ordinem causis, et regina Brunichildis (0496C)graviter accepisset, eo quod in ejus verbo [ id est fide data] Sicharius positus taliter fuerit interfectus, frendere in eum coepit. At ille cum vidisset eam adversam sibi, Vosagensem territorii Biturici pagum expetiit, in quo ejus parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis invisus haberetur. Tranquilia quoque conjux Sicharii, relictis filiis et rebus viri sui in Turonico, sive in Pictavo, ad parentes suos Mauriopes vicum expetiit, ibique et matrimonio copulata est. Obiit autem Sicharius quasi annorum quadraginta. Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per ebrietatem injuriam intulit. Chramnisindus vero iterum ad regem abiit, judicatumque est ei ut convinceret super se eum interfecisse: quod ita fecit. Sed quoniam, ut (0496D)diximus, regina Brunichildis in verbo suo posuerat Sicharium, ideo res hujus confiscari praecepit; 439 sed in posterum a Flaviano domestico redditae sunt. (0497A)Sed et ad Aginnum properans, epistolam ejus elicuit, ut a nullo contingeretur. Ipsi enim res ejus a regina concessae fuerant. XX. Eo anno quoque decimo tertio regis Childeberti, cum ad occursum ejus usque Mettensem urbem properassemus, jussi sumus ad Guntchramnum regem in legationem accedere; quem apud urbem Cabillonensem reperimus, dicentes: Salutem uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepos tuus Childebertus, o inclyte rex, immensas referens gratias pietati tuae, quod a te jugiter commonetur, ut ea agat quae et Deo placeant, et tibi sint accepta, et populo congrua. De his vero quae locuti simul fuistis omnia implere promittit, nec quidquam se de pactionibus quae inter vos conscriptae sunt, irrumpere pollicetur. (0497B)Et rex ad haec ait: Non similiter ego gratias ago, quod taliter irrumpitur quod mihi promissum est. Pars mea de urbe Silvanectensi non redditur; homines quos pro utilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt. Et quomodo dicitis quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepos meus? Et nos ad haec: Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia implere promittit, ita ut de praesenti, si ad divisionem Silvanectensem vis mittere, nec tardetur: statim enim recipies tuum. De hominibus vero quos dicis, nomina scripta tradentur, et omnia quae promissa sunt implebuntur. Haec nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi rex coram astantibus jubet. EXEMPLAR PACTIONIS.
(0497C)« Cum in Christi nomine praecellentissimi 440 domni Guntchramnus et Childebertus reges, et gloriosissima domna Brunichildis regina, Andelaum charitatis studio convenissent, ut omnia quae undecunque inter ipsos scandalum poterant generare, pleniori consilio definirent: id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus, Deo medio, charitatis studio sedit, complacuit atque convenit. Ut quandiu eos Deus omnipotens in praesenti saeculo superesse voluerit, fidem et charitatem puram et simplicem sibi debeant conservare. Similiter quia domnus (0498A)Guntchramnus juxta pactionem, quam cum bonae memoriae domno Sigiberto inierat, integram portionem, quae est de regno Chariberti, illis fuerat consecutus, sibi diceret in integrum redhiberi; et pars domni Childeberti, ea quae pater suus possederat, ad se vellet ex omnibus revocare: id inter ipsos constat fixa deliberatione finitum, ut in illam tertiam portionem de Parisiensi civitate cum terminis et populo suo, quae ad domnum Sigibertum de regno Chariberti conscripta pactione pervenerat, cum castellis Duno et Vindocino, et quidquid de pago Stampensi vel Carnoteno in pervio illo antefatus rex cum terminis et populo suo perceperat, in jure et dominatione domni Guntchramni, cum eo quod superstite domno Sigiberto de regno Chariberti antea (0498B)tenuit, debeant perpetualiter permanere. Pari conditione civitates Meldis, et duas portiones de Silvanectis, Turonis, Pictavis, Abrincatas, Vico-Julii, Consoranis, Lapurdo et Albige, domnus Childebertus rex cum terminis a praesenti die suae vindicet potestati. Ea igitur conditione servata, ut quem Deus de ipsis regibus superstitem 441 esse praeceperit, regnum illius, qui absque filiis de praesentis saeculi luce migraverit, ad se in integritatem jure perpetuo debeat revocare, et posteris suis, Domino auxiliante, relinquere. Illud specialiter placuit per omnia inviolabiliter conservari, ut quidquid domnus Guntchramnus rex filiae suae Chlothieldi contulit, aut adhuc Deo propitiante contulerit, in omnibus rebus atque corporibus, tam (0498C)in civitatibus, quam agris vel reditibus, in jure et dominatione ipsius debeant permanere: et si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque praesidio pro arbitrii sui voluntate facere, aut quidquam [Al. cuiquam] conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conservetur, neque a quocunque ullo unquam tempore convellatur, et sub tuitione ac defensione domni Childeberti, cum his omnibus quae ipsam transitus genitoris sui invenerit possidentem, sub omni honore et dignitate secura debeat possidere. Pari conditione repromittit domnus Guntchramnus (0499A)rex, ut si, ut habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat, nec ille videre desiderat, contigerit domnum Childebertum, eo superstite de hac luce migrare, filios suos Theodobertum et Theodoricum reges, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat, ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possideant; et genitricem domni Childeberti, domnam Brunichildem reginam, vel filiam ejus Chlodosuindam, germanam domni Childeberti regis, quandiu infra regionem Francorum fuerit, vel ejus reginam Faileubam, tanquam sororem bonam, et filias in sua tuitione et defensione, spiritali dilectione, recipiat, et sub omni honore et dignitate cum omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, reditibus (0499B)vel cunctis titulis, et omni corpore facultatis, tam 442 quod praesenti videntur tempore possidere, quam quod adhuc, Christo praesule, juste potuerint augmentare, sub omni securitate et quiete possideant: ut si quid de agris fiscalibus, vel speciebus, atque praesidio, pro arbitrii sui voluntate facere, aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscunque voluntas illarum ullo tempore convellatur. De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovica, Cadurco, Benarno et Begorra, quas Gailesuindam germanam domnae Brunichildis, tam in dote quam in morganegiba, hoc est, matutinali dono, in Franciam venientem certum est acquisisse. Quas etiam per judicium gloriosissimi domni Guntchramni regis vel Francorum, superstitibus Chilperico et Sigiberto regibus, domna Brunichildis (0499C)noscitur acquisisse, ita convenit, scilicet ut Cadurcum civitatem, cum terminis et cuncto populo suo domna Brunichildis de praesenti in sua proprietate percipiat. Reliquas vero civitates, ex hac conditione superius nominatas, domnus Guntchramnus dum advivit possideat, ita ut quandoque post ejus transitum in dominationem domnae Brunichildis heredumque suorum cum omni soliditate, Deo propitio, revertantur; nec superstite domno Guntchramno, neque a domna Brunichilde, neque a filio suo Childeberto rege, filiisque suis, quolibet ingenio, vel tempore repetantur. Simili modo convenit, ut Silvanectis domnus Childebertus in integritate teneat; et quantum tertia domni Guntchramni exinde debita competit, de tertia domni Childeberti, quae est in (0499D)Rossontensi, domni Guntchramni partibus compensetur. Similiter convenit, ut secundum pactiones inter domnum Guntchramnum et bonae memoriae domnum Sigibertum initas, leudes illi, qui domno (0500A)Guntchramno post transitum domni 443 Chlothacharii sacramenta primitus praebuerunt; et si postea convincuntur in parte alia tradidisse, de locis ubi commanere videntur, convenit ut debeant removeri. Similiter et qui post transitum domni Chlothacharii convincuatur domno Sigiberto sacramenta primitus praebuisse, et se in aliam partem transtulerunt, modo simili removeantur. Similiter quidquid antefati reges ecclesiis aut fidelibus suis contulerunt, aut adhuc conferre cum justitia, Deo propitiante, voluerint, stabiliter conservetur; et quidquid unicuique fidelium in utriusque regno per legem et justitiam redhibetur, nullum ei praejudicium pariatur, sed liceat res debitas possidere atque recipere. Et si aliquid cuicunque per interregna sine culpa sublatum (0500B)est, audientia habita restauretur. Et de eo quod per munificentias praecedentium regum unusquisque usque ad transitum gloriosae memoriae domni Chlothacharii regis possedit, cum securitate possideat, et quod exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. Et quia inter praefatos reges pura et simplex est in Dei nomine concordia illigata, convenit ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis, quicunque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus denegetur. Similiter convenit, ut nullus alterius leudes nec sollicitet, nec venientes excipiat. Quod si forsitan pro aliqua amissione partem alteram crediderit expetendam, juxta qualitatem culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactioni, ut si qua pars praesentia statuta sub quacunque calliditate, tempore (0500C)quocunque transcenderit, omnia beneficia, tam repromissa quam in praesenti collata, amittat, et illi proficiat qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit, 444 et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. His itaque omnibus definitis, jurant partes per Dei omnipotentis nomen et inseparabilem Trinitatem, vel divina omnia ac tremendum diem judicii, se omnia, quae superius scripta sunt, absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturos. Facta pactio sub die quarto kalendis Decembris, anno vicesimo sexto [I. anno 587] regni domni Guntchramni regis, domni Childeberti vero duodecimo anno.
Lectis igitur pactionibus, ait rex: Judicio Dei feriar, si de his quidquam transcendero quae hic continentur. (0500D)Et conversus ad Felicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: Dic, o Felix, jam enim plenissime connexuisti amicitias inter sororem meam Brunichildem, et inimicam Dei et hominum Fredegundem. (0501A)Quo negante, ego dixi: Non dubitet rex quia illae amicitiae inter easdem custodiuntur, quae ante hos annos plurimos sunt ligatae. Nam certe scias quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum ea charitatem haberes. Nam, ut saepe cognovimus, dignius ejus legationem quam nostram excipis. Et ille: Scias, inquit, sacerdos Dei, quia sic ejus legationem suscipio, ut charitatem nepotis mei Childeberti regis non omittam. Nam ibi [Al. illi] amicitias ligare non possum, de qua saepius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent. Haec eo dicente, Felix ait - Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit (V. sup. cap. 16), quae neptem (0501B)vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonium postularet. Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit. Rex ait: Non est optimum enim, ut illuc neptis 445 mea ambulet, ubi soror sua est interfecta; sed nec illud rationabiliter complacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingundis Felix respondet: Multum se exinde excusare volunt, aut sacramentis, aut quibuslibet aliis conditionibus jusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Chlodosuinda, sicut postulat, desponsetur. Rex ait: Si enim nepos meus implet quae in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem ejus. Promittentibus nobis eum omnia impleturum, adjecit Felix: Deprecatur etiam pietatem vestram, ut ei solatium contra Langobardos tribuatis, (0501C)qualiter expulsi de Italia, pars illa quam genitor suus vindicavit vivens, ad eum revertatur; reliqua vero pars per vestrum suumque solatium imperatoris ditionibus restituatur. Respondit rex: Non, inquit, possum in Italiam exercitum meum dirigere, ut ultro eos morti tradam: gravissima enim lues Italiam nunc devastat. Et ego: Indicastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt quae debeant indagari: sed juxta consuetudinem canonum, placebat gloriosissimo nepoti vestro, ut unusquisque metropolis cum provincialibus [Ch. comprovincialibus] suis conjungeretur: et tunc quae irrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotafi emendarentur. Quae enim causa exstat, ut in unum tanta multitudo conveniat? (0502A)Ecclesiae fides periculo ullo non quatitur, haeresis nova non surgit. Quae erit ista necessitas, ut tanti debeant in unum conjungi Domini sacerdotes? Et ille: sunt multa, inquit, quae debeant discerni, quae injuste gesta sunt, tam de incestis, quam de ipsis quae inter nos aguntur causis. Sed praecipue illa Dei causa exstat omnibus major, ut inquirere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in ecclesia fuerit interemptus. Sed et de iis qui pro luxuria accusantur debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari, aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur. Tunc jussit ut in kalendis mensis quarti haec synodus prolongaretur. Et iis dictis, ad ecclesiam 446 processimus: erat enim dies illa Dominicae Resurrectionis (0502B)solemnitas. Dictis igitur Missis, convivio nos ascivit, quod fuit non minus oneratum in ferculis, quam laetitia opulentum. Semper enim rex de Deo, de aedificatione ecclesiarum, de defensione pauperum sermonem habens, ridebat interdum spiritali joco delectans, addens etiam unde et nos aliquid laetitiae frueremur. Dicebat enim et haec verba: Utinam mihi nepos meus promissa custodiat. Omnia enim quae habeo ejus sunt. Tamen si eum scandalizat illud, quod legatos Chlotharii nepotis mei suscipio, nunquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Novi enim id magis incidere, quam in tongins promulgare. Dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas, aut tres in parte aliqua civitates, ut (0502C)nec hic videatur exhaeredari de regno meo, nec huic inquietudinem praepararent quae isti reliquero. Haec et alia locutus, dulci nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere jubet, mandans ut ea semper Childeberto regi insinuentur, qua vitae ejus commoda fient.
XXI. Ipse autem rex, ut saepe diximus, in eleemosynis magnus, in vigiliis atque jejuniis promptus erat. Nam tunc ferebatur Massiliam a lue inguinaria valde vastari, et hunc morbum usque ad Lugdunensem vicum, Octavum nomine, fuisse celeriter propalatum. Sed rex, ac si bonus sacerdos, providens remedia, quibus cicatrices peccatoris vulgi mederentur, jussit omnem populum ad ecclesiam convenire, et Rogationes summa cum devotione celebrari, et nihil (0503A)aliud in usu vescendi, nisi panem hordeaceum cum aqua munda assumi, vigiliisque adesse instanter omnes jubet: quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim, ipsius eleemosynis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto populo formidabat, ut jam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdos Domini putaretur, totam spem suam in Domini miserationem transfundes, et in ipso jactans cogitationes, quae ei superveniebant, 447 a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. Nam celebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cujus filius quartano typo gravatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis in aquam posuit filioque bibendum dedit, statimque restincta (0503B)febre sanatus est. Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse saepius larvas energia famulante nomen ejus invocantes audierim, ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fateri. XXII. Nam sicut superius diximus, Massiliensis urbs contagio pessimo aegrota, quanta sustinuerit, altius replicare placuit. His enim diebus Theodorus episcopus ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit. Interea navis ab Hispania una cum negotio solito ad portum ejus appulsa est, quae hujus morbi fomitem secum nequiter deferebat: de qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animae erant, hoc (0503C)contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. Nec statim hoc incendium luis per domos spargitur totas: sed interrupto certi temporis spatio, ac velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit. Episcopus tamen urbis accessit ad locum, et se infra basilicae sancti Victoris septa continuit cum paucis qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis stragem orationibus ac vigiliis vacans Domini misericordiam exorabat, ut tandem, cessante interitu, populo liceret in pace quiescere. 448 Cessante vero hac plaga mensibus duobus, cum jam populus securus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti: (0504A)sed et multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est. XXIII. Agericus vero Viridunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter aegrotaret, pro eo quod Guntchramnus Boso, pro quo fidejussor exstiterat, interfectus esset; vel etiam abdita amaritudine, quod Berthefredus infra oratorium domus ecclesiasticae fuerat interfectus, et praesertim cum ipsos Guntchramni filios secum retinens quotidie fleret, dicens: In meo vos odio orphani relicti estis; his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine aggravatus, et maxime forti inedia consumptus, diem obiit, appositusque est in sepulcro. Buciovaldus quoque abbas ejus pro episcopatu cucurrit, sed nihil obtinuit. Charimerem enim referendarium (0504B)cum consensu civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Buciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccusvalidus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus, in cujus ecclesiam Virgilius abbas Augustodunensis, opitulante Syagrio epsicopo, substitutus est. XXIV. Obiit autem et Deutherius Vinciensis episcopus, in cujus locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Bituricae urbis incola fuit, sed causa nescio qua in Septimaniam abiit; ac post mortem Athanagildi regis a Leuvane successore ejus magnifice est receptus, atque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est. Sed post mortem Leuvanis cum Leuvichildus 449 in illa haereticae pravitatis perfidia (0504C)grassaretur, et Ingundis filia Sigiberti regis, cujus supra meminimus (Lib. V, cap. 39, etc.) in Hispaniam ad matrimonium duceretur, audivit Leuvichildus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut nunquam se veneno haereticae credulitatis deberet admiscere; et ob hoc semper ei molestus injuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopatu dejiceret. Cumque non inveniret quibus eum muscipulis posset innectere, ad extremum emisit qui eum gladio deberet appetere. Quod ille per internuntios cognoscens, relicta urbe Agathensi, in Gallias advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque (0505A)patefacto loco, apud supradictam urbem, potestatem pontificalem nono dejectionis suae anno, rege largiente, suscepit. Britanni eo anno graviter territorium Namneticum Rhedonicumque praedae subjecerunt, vindemiantes vineas, culturas devastantes, ac populum villarum abducentes captivum, nihilque de promissis superioribus custodientes, et non solum non custodientes promissa, verum etiam detrahentes regibus nostris.
XXV. Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi eorum esse conjugem, acceptis muneribus, promisisset; advenientibus Gotthorum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognosceret, repromisit, (0505B)ac legationem ad imperatorem dixerit, ut quod prius non fecerat, nunc contra Langobardorum gentem debellans cum ejus consilio eos ab Italia removeret; nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitu illuc abeuntibus, 450 confligunt pariter: sed nostris valde caesis, multi prostrati, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi vix in patriam redierunt. Tantaque ibi fuit strages de Francorum exercitu, ut olim similis non recolatur. XXVI. Anno quoque quarto decimo Childeberti regis Ingoberga regina, Chariberti quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta ac vita religiosa praedita, vigiliis et orationibus atque eleemosynis non ignava; quae, credo, per providentiam (0505C)Dei commonita, ad me usque nuntios dirigens, ut in his quae de voluntate sua, id est pro animae remedio cogitabat, adjutor existerem; sic tamen ut ad ipsam accedens, quae consilio habito fieri decernebat, scriptura connecteret. Accessi, fateor, vidi hominem timentem Deum: quae cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito, ut dixi, mecum consilio, quaedam ecclesiae Turonicae et basilicae sancti Martini, quaedam Cenomannicae ecclesiae delegavit; ac post paucos menses, subitanea aegritudine fatigata, migravit a saeculo, multos per chartulas liberos derelinquens, septuagesimo, ut arbitror, vitae anno, relinquens filiam unicam, quam in Cantia regis cujusdam filius matrimonio copulavit.(0506A) XXVII. Amalo quoque dux dum conjugem in aliam villam pro exercenda utilitate dirigit, in amorem puellulae cujusdam ingenuae ruit. Et facta nocte crapulatus a vino misit pueros, ut detrahentes puellulam, eam toro ejus ascirent. Illa quoque repugnante, et violenter in ejus mansionem deducta, dum eam alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur. Unde factum est ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur, 451 quam et ipse pugnis, colaphis, aliisque ictibus verberatam in ulnam suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa extensa manu trans caput viri gladium reperit: quo evaginato, caput ducis, velut Judith Holofernis, ictu virili libravit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. (0506B)Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, dicens: Ne faciatis, quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam haec quae pudicitiam studuit conservare, omnino non pereat. Haec dicens, spiritum exhalavit. Cumque super eum familia conjuncta lamentaretur, adjutorio Dei cruta puella domum egreditur, et per noctem Cabillonensem urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi millia triginta quinque: ibique basilicam sancti Marcelli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quae pertulerat pandit. Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui jussit, ut in verbo suo posita, a nullo unquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc Deo praestante cognovimus, (0506C)quod puellae castitas non est ab ereptore saevo [Al. suo] ullatenus violata. XXVIII. Brunichildis quoque regina jussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clypeum, ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispaniam regi mittit: in qua Ebregisilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit. Quo abeunte, nuntiatum est regi Guntchramno, dicente quodam, quia Brunichildis regina ad filios Gundovaldi munera dirigit. Quod rex audiens, jussit custodias arduas per vias regni sui fieri, ita ut nullus penitus praeterire possit, qui non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum (0507A)vel vestimentis, vel calciamentis, 452 aut in reliquis rebus, si occulte litterae portarentur. Ebregisilus vero Parisios accedens cum his speciebus, ab Ebrachario duce comprehensus, ad Guntchramnum deducitur. Dixitque ei rex: Non sufficit, o infelicissime hominum, quod impudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad conjugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suae regni nostri superare potentiam; et nunc filiis ejus munera mittitis, ut ipsos iterum in Gallias provocetis ad me jugulandum? Ideoque non accedes quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostrae. Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam sororem Childeberti (0507B)regis sponsare debuerat, haec munera mitti, credidit rex loquenti, et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus. XXIX. Igitur Childebertus rex invitante Sigiberto Momociacensis oppidi sacerdote, dies Paschae ad supradictam celebrari statuit urbem. Graviter tunc Theodobertus filius ejus senior, gulae afflictus tumore laboravit, sed convaluit. Interea Childebertus rex exercitum commovet, et in Italiam ad debellandam Langobardorum gentem, cum eisdem pergere parat. Sed Langobardi his auditis, legatos cum muneribus mittunt, dicentes: Sit amicitia inter nos, et non pereamus, ac dissolvamus certum ditioni tuae tributum. Ac ubicunque necessarium contra inimicos fuerit, ferre auxilium non pigebit. Haec Childebertus rex (0507C)audiens, ad Guntchramnum regem legatos dirigit, qui ea quae ab his offerebantur, in ejus auribus intimarent. Sed ille non obvius de hac conniventia, consilium ad confirmandam pacem praebuit. Childebertus vero rex jussit exercitum in loco residere: misitque legatos ad Langobardos, 453 ut si haec quae promiserant confirmarent, exercitus reverteretur ad propria; sed minime est impletum. XXX. Childebertus vero rex descriptores in Pictavos, invitante Maroveo episcopo, jussit abire, id est Florentianum majorem domus regiae, et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione innovaturae, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti (0507D)fuerant et ob hoc viduis, orphanisque ac debilibus tributi pondus insederat: quod hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmos illos, (0508A)quos justitiae conditio tributarios dabat, censu publico subdiderunt, et sic Turonis sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissolvissent, respondimus nos, dicentes: Descriptam urbem Turonicam Chlothacharii regis tempore manifestum est, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed compuncto per timorem sancti Martini antistitis rege, incensi sunt. Post mortem vero Chlothacharii regis, Chariberto regi populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum juramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo quo quondam sub patris dominatione statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retineret; neque ullam novam (0508B)ordinationem se inflicturum super eos, quod pertineret ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes ejusdem temporis accepto capitulario, quod anteriores scriptores fecisse commemoravimus, tributa coepit exigere: sed ab Eufronio episcopo prohibitus, cum exacta pravitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens, ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradidit: aureos exactos basilicae sancti Martini remisit, obtestans ut nullus de populo 454 Turonico ullum tributum publico redderet. Post cujus obitum Sigibertus rex hanc urbem tenuit, nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc quarto decimo anno Childebertus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere haec urbs aggravata (0508C)congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non: sed videte ne aliquid noceatis, si contra ejus sacramentum ambulare disponitis. Haec me dicente responderunt: Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus. Et ego aio: Liber hic a regis thesauro delatus non est, nec unquam per tot convaluit annos. Non est mirum enim si pro inimicitiis horum civium, in cujuscunque domo reservatus est. Judicabit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transactum spatium protulerunt. Dum autem haec agerentur, Audini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia exspiravit. Posthaec nos transmisimus nuntios ad regem, ut quid de hac causa (0508D)juberet, mandata remitteret. Sed protinus epistolam cum auctoritate miserunt, ne populus Turonicus pro reverentia sancti Martini describeretur. Quibus (0509A)relectis, statim viri qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi. XXXI. Guntchramnus vero rex exercitum commovit in Septimaniam; Austroualdus autem dux prius Carcassonam accedens sacramenta susceperat, ipsosque populos ditioni subegerat regiae. Rex autem ad reliquas civitates capiendas Bosonem cum Antestio destinavit. Qui accedens cum superbia, despecto Austroualdo duce, atque condemnato, cur absque eo Carcassonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Santonicis, Petragoricis, Burdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit [perrexit]. Cumque in hac jactantia ferretur, et Gotthis haec nuntiata fuissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvulum 455 propinquum urbi castra ponit, (0509B)epulis insedit, ebrietatibus incumbit, conviciis et blasphemiis Gotthos exaggerans. Illique irruentes super ipsos, reperiunt epulantes inopinantesque. Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At illi paululum resistentes, fugam simulant, prosequentibusque istis consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medio, usque ad internecionem ceciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix equite [Al. equo] ascenso per fugam dilapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitie, nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes si vel vita donarentur. Insequentes autem Gotthi res eorum omnes reperiunt, diripiuntque, pedestres omnes captivos abducentes: cecideruntque ibi quasi quinque millia virorum; captivi autem amplius (0509C)quam duo millia abierunt. Multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam. XXXII. Commotus autem rex vias claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberti regno per ejus regni territorium pervium posset habere, dicens: Quia per nequitiam ejus, qui cum rege Hispaniae foedus iniit, exercitus corruit meus, et ut se non subdant urbes illae ditioni meae, ejus hoc immissio facit. Additum est etiam huic causae aliud amaritudinis incendium, quod Childebertus rex filium suum seniorem. Theodobertum nomine, Suessionas dirigere cogitabat: quae res suspicionem fecerat Guntchramno regi, dicente eo: Quia in hoc filium suum nepos meus Suessionas dirigit, ut Parisios ingredi faciat, regnumque meum auferre cupiat: quod (0509D)nunquam Childebertus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem (0510A)reginam opprobria jactabat, dicens ejus consilio haec a filio fieri, addens etiam quod Gundovaldi quondam filium invitatum conjugio copulare vellet. Unde etiam synodum 456 episcoporum in kalendis Novembribus congregari praecepit. Multique de extremis partibus Galliarum ad hunc conventum properantes, de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimine exuit sacramentis: et sic viis iterum reseratis, pervium patefecit volentibus ad regem Childebertum accedere. XXXIII. His diebus Ingeltrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat, ad regem quasi filiam accusatura processit: in quo monasterio Berthefledis, filia quondam Chariberti regis, residebat. Sed ista egrediente, haec in Cenomannicum est ingressa. (0510B)Erat enim gulae et somno dedita, et nullam de officio Dei curam habens. Negotium vero Ingeltrudis et filiae ejus altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingeltrudis monasterium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filiae suae mandata mittit, dicens: Relinque virum tuum, et veni ut faciam te abbatissam gregi huic quem congregavi. At illa, audito levitatis consilio, cum viro Turonis advenit; ingressaque monasterium matris, dicebat viro: Regredere hinc, et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum. Non enim videbit regnum Dei conjugio copulatus. Ille vero ad me veniens, nuntiavit mihi omnia quae a conjuge audierat. Tunc ego accedens ad monasterium, canonum Nicaenorum decreta relegi, (0510C)in quibus continetur: Quia si quae reliquerit virum, et torum in quo bene vixit spreverit, dicens: Quia non sit ei portio in illa coelestis regni gloria qui fuerit conjugio copulatus, anathema sit. Quibus auditis Berthegundis metuens ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monasterium, rediit cum viro suo. Interpositis autem tribus vel quatuor annis, iterum mandata mittit ad eam mater, deprecans eam ad se accedere. At illa oneratis navibus 457 tam de rebus propriis, quam viri sui, assumpto secum uno filio, viro absente. Turonis est appulsa. Sed cum a matre propter improbitatem viri retineri non posset, scilicet ne calumniam quae ejus dolo fabricata fuerat exciperet, ad Bertchramnum germanum ejus, filium videlicet suum, Burdegalensis urbis (0510D)episcopum, eam direxit. Prosequente igitur eam viro ejus dicebat: Quia sine consilio parentum eam conjugio (0511A)copulasti, non erit uxor tua. Erant enim jam fere triginta anni, ex quo conjuncti pariter fuerant. Adiit enim vir ejus plerumque urbem Burdegalensem; sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem rex Guntchramnus ad Aurelianensem urbem, sicut in superiore libro memoravimus, advenisset, ibi eum acrius hic vir impugnare verbis coepit, dicens: Abstulisti uxorem meam cum famulis ejus. Et ecce, quod sacerdotem non decet, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis dedecus adulterii perpetratis. Tunc furore commotus rex, astrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro, dicens: Quia parens mea haec est: si quidquam mali exercuit in domo viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir conjux ejus aufertur? (0511B)Tunc Bertchramnus episcopus pollicitus est, dicens: Venit ad me, fateor, soror mea post multorum annorum curricula, quam pro charitatis ac desiderii studio tenui mecum ut libuit. Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam, revocetque quo voluerit; me obvium non habebit. Et haec dicens, misit clam nuntios ad eam, mandans ut, veste mutata ac poenitentia accepta, basilicam sancti Martini expeteret: quod facere illa non distulit. Venitque vir ejus cum multis insequentibus viris, ut eam ex ipso loco sancto ejiceret. Erat enim in veste religiosa, asserens se accepisse poenitentiam. Sed virum sequi despexit. Interea defuncto apud Burdegalensem urbem Bertchramno episcopo, haec ad se reversa ait: Vae mihi quae audivi consilium matris iniquae! Ecce (0511C)frater meus obiit, 458 ecce a viro derelicta sum, a filiis separata: et quo ibo infelix, vel quid faciam? Tunc habito consilio Pictavum pergit, voluitque eam mater retinere secum, sed penitus non potuit. Ex hoc inimicitia orta, dum saepius regis praesentiam adeunt, et haec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Bertchramni germani sui ostendit, dicens: Quia haec et haec mihi germanus meus contulit. Sed mater ejus non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit qui effracta domo ejus omnes res illius cum hac donatione diriperet: unde seipsam genitrix reddidit comprobatam, cum de rebus ipsis insequenti filiae quaedam repetenti districta restituit. Sed cum saepius ego, vel frater noster Maroveus episcopus, acceptis regalibus epistolis, (0511D)ut eas pacificare deberemus, Berthegundis advenit Turonis; in judicium quoque accedentem coegimus eam, inquantum potuimus, rationem sequi, mater vero ejus flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad (0512A)regem abiit, quasi filiam exhaeredem datura de facultate paterna. Ac in praesentia regis exponens causas, filia absente, judicatum est ei ut quarta parte filiae restituta, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet: in qua causa Theutharius presbyter, qui nuper ex referendario Sigiberti regis conversus, presbyterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem juxta regis imperium celebraret. Sed resistente filia, nec divisio facta, nec scandalum resedatum est. XXXIV. Rigunthis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret, diceretque se esse dominam, genitricemque suam servitio redhiberi, et multis eam et crebro conviciis lacessiret, ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam (0512B)mater: Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me habentur, accipe, et utere eis ut libet. Et ingressa in regestum reseravit arcam monilibus ornamentisque pretiosis refertam: de qua cum diutissime res diversas extrahens 459 filiae astanti porrigeret, ait ad eam: Jam enim lassata sum. Immitte tu, inquit, manum, et ejice quod inveneris. Cumque illa immisso brachio res de arca abstraheret, apprehenso mater opertorio arcae super cervicem ejus illisit. Quod cum in fortitudine premeret, atque gulam ejus axis inferior ita attereret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum quae erat intrinsecus voce magna, dicens: Currite, quaeso, currite: ecce domina mea a genitrice sua graviter suggillatur. Et irrumpentes (0512C)cellulam, qui coram foribus eorum praestolabantur adventum, erutam ab imminenti interitu puellam eduxerunt foras. Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigunthis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant. XXXV. Beretrudis vero moriens filiam suam haeredem instituit, relinquens quaepiam vel monasteriis puellarum quae ipsa instituerat, vel ecclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cujus in superiore libro meminimus, querebatur a genero ejus equos suos fuisse direptos: cogitavitque accedere ad villam ejus unam, quam reliquerat filiae, quae infra Pictavum terminum erat, dicens: Hic a regno alterius veniens diripuit equos meos, (0512D)et ego auferam villam ejus. Interea mandatum mittit agenti, ut se adveniente omnia quae erant ad expensam ejus necessaria, praepararet. Quod ille audiens, conjunctis secum hominibus ex domo illa (0513A)se ad bellum praeparat, dicens: Nisi moriar, non ingredietur Waddo in domum domini mei. Audiens autem uxor Waddonis apparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: Ne accesseris illuc, chare conjux: morieris enim si abieris, et ego cum filiis misera ero. Et injecta manu, voluit cum retinere, dicente praeterea tum filio: Si abieris 460 pariter moriemur, et relinques genitricem meam viduam, orphanosque germanos meos. Sed cum eum haec verba penitus retinere non possent, furore accensus contra filium, et timidum eum mollemque exclamans, projecta secure pene cerebrum ejus illisit. Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus abierunt, mandans iterum actori, ut domo scopis mundata stragulis (0513B)scamna operiret. Sed ille parvipendens mandatum ejus, cum turbis, sicut diximus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum hujus. Qui veniens, statim ingressus domum, ait: Cur non sunt scamna haec operta stragulis, aut domus scopis mundata? Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit; ceciditque et mortuus est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lancea, contra Waddonem dirigit: cujus mediam alvum ictu penetravit a tergo egressa falarica, et ruens ad terram, adveniente multitudine quae collecta fuerat, lapidibus obrui coepit. Tunc quidam de his qui venerant cum eo, inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago, ac populo mitigato, ejulante filio ejus, eumque super (0513C)equum elevans, adhuc viventem domui reduxit. Sed protinus sub lacrymis uxoris ac filiorum spiritum exhalavit. Explicita igitur tam infeliciter vita, filius ejus ad regem abiit, resque ejus obtinuit. XXXVI. Igitur anno quo supra regni sui Childebertus rex morabatur cum conjuge et matre sua infra terminum urbis, quam Strataburgum vocant. Tunc viri fortiores, qui in urbe erant Suessionica sive Meldensi, venerunt ad eum dicentes: Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retinentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminos urbis tuae defensare studeamus. At ille gavisus nuntio, Theodobertum filium suum seniorem 461 illuc dirigendum destinat; cui comitibus, domesticis, majoribus atque (0513D)nutritiis, et omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto hujus anni direxit eum juxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum: suscepitque (0514A)eum populus gaudens ac deprecans, ut vitam ejus patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet. XXXVII. Erat autem apud urbem Suessionas his diebus Droctigisilus, qui propter nimiam, ut ferunt, potationem, quarto instante anno sensum perdiderat. Asserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset, per emissionem archidiaconi quem ab honore repulerat, intantum ut infra muros urbis hanc amentiam magis haberet; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius. Cumque rex supradictus ad urbem venisset, et hic melius ageret, non permittebatur ingredi urbem propter regem qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac potator vini extra modum, et ultra quam sacerdotalem cautelam decet, (0514B)tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam episcoporum synodus aggregata fuisset, jussum est ut liceret ei ingredi urbem suam. XXXVIII. Cum autem Faileuba regina Childeberti regis, partu edito mox exstincto, aegrotaret, attigit aures ejus sermo, quod quidam vel contra eam, vel contra Brunichildem reginam agere conarentur. Cumque confortata ab incommodo, ad regis praesentiam accessisset, omnia tam ei quam matri ejus quae audierat reseravit. Verba autem hujuscemodi erant, quod scilicet Septimina nutrix infantum ejus, consilio suadere vellet regi, ut ejecta matre, conjugeque relicta, aliam sortiretur uxorem, et sic cum eodem quaecunque vellent, vel actu agerent, vel precibus obtinerent. (0514C)462 Quod si his rex nollet acquiescere quae suadebat, ipso maleficiis interempto, elevatis filiis ejus in regnum, repulsa nihilominus matre eorum et avia, ipsi regerent regnum. Hujus enim consilii socios pronuntiat esse Sunnegisilum comitem stabuli, et Gallomagnum referendarium, atque Droctulfum, qui ad solatium Septiminae ad nutriendum regis parvulos fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius caederentur, profitetur Septimina se virum suum Jovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi, ipsumque secum scorto misceri. De his quae supra diximus causis pariter confitentur, et memoratos viros in hoc consilio habitos indicant. Nec mora, inquiruntur et ipsi: sed conscientia terrente, (0514D)latebram infra ecclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait: Egredimini in judicium, ut cognoscamus de his quae vobis objiciuntur, si vera sint an falsa. Nam ego, ut opinor, in hanc (0515A)ecclesiam fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset. Verumtamen promissionem habete de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosos ab ecclesia eductos punire. Tunc educti foras, cum rege venerunt ad judicium: discussique reclamant, dicentes: Quia Septimina cum Droctulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes, nunquam consentire voluimus hoc scelus. Et rex: Si, inquit, vos nullam conniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa praebuisse consensum, cum hoc nostrae scientiae occuli voluistis? Et statim ejecti foras, iterum ecclesiam petierunt. Septimina vero cum Droctulfo vehementer caesa, ac cauteriis accensis in facie vulnerata, ablatis (0515B)omnibus quae habebat, in Marilegium villam deducitur, ut scilicet 463 trahens molam, his quae in gynaecio erant positae, per dies singulos farinas ad victus necessarias praepararet. Droctulfum autem incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt, sed post dies paucos fuga dilabitur, inquisitusque ab actore iterum ad regem deducitur, ibique multum caesus iterum ad vineam quam reliquerat destinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus privati a rebus quas a fisco meruerant, in exsilium retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Guntchramno, et petentibus pro his, ab exsilio revocantur: quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.(0515D) XXXIX. In monasterio vero Pictavensi, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, quae se Chariberti quondam regis filiam asserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exactis sacramentis a sanctimonialibus, ut injectis in abbatissam Leuboveram criminibus, ea monasterio dejecta, ipsam substituerunt principalem. Egressaque est cum quadraginta aut eo amplius puellis, et consobrina sua Basina filia Chilperici, dicens: Quia vado ad parentes meos reges, ut eis contumeliam nostram innotescere valeam: quia non ut filiae regum, sed ut malarum ancillarum genitae in hoc loco humiliamur. Infelix ac facilis non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monasterium, exhibebat. Egressa ergo ab eo Turonis advenit, dataque (0515D)nobis salutatione, ait: Deprecor, sancte sacerdos, ut has puellas, quae in magnam humilitatem ab abbatissa Pictavensi redactae sunt, custodire digneris, ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros, exponamque eis quae patimur, et revertar. Quibus ego aio: Si abbatissa deliquit, aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem (0516A)nostrum Maroveum episcopum, et conjuncti arguamus eam: emendatisque negotiis restituamini in monasterium vestrum, ne dispergatur luxuria, 464 quod sancta Radegundis jejuniis et orationibus crebris, eleemosynisque frequentibus aggregavit. Et illa respondit: Nequaquam, sed ad reges ibimus. Et ego: Quare rationi resistitis? ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor ne conjuncti sacerdotes Ecclesiarum vos a communione removeant. Sic enim et ab antecessoribus in epistola quam ad beatam Radegundem in initio hujus congregationis scripserunt, habetur insertum: cujus exemplaria huic lectioni inserere placuit. EXEMPLAR EPISTOLAE.
(0516B)« Dominae beatissimae et in Christo Ecclesiae filiae Radegundi, Eufronius, Praetextatus, Germanus, Felix, Domitianus, Victorius, et Domnolus episcopi. Sollicita sunt jugiter circa genus humanum immensae divinitatis provisura remedia, nec ab assiduitate beneficiorum suorum quocunque loco vel tempore videntur aliquando sejuncta, cum pius rerum Arbiter tales in haereditate culturae ecclesiasticae personas ubique disseminat, quibus agrum ejus intenta operatione fidei rastro colentibus, ad felicem centeni numeri reditum divina temperie Christi seges valeat pervenire. Tantum igitur benignitatis ejus se passim dispensatio profutura diffundit, ut illud nusquam deneget quod prodesse multis agnoscit. Quarum personarum exemplo sanctissimo cum judicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae (0516C)plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae religionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandae fidei primordia respirare, et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis Dominicae sacramenta; ne quid hic minus acquireret, quam in orbis circulo praedicantibus apostolis obtineret, beatum Martinum peregrina de stirpe ad illuminationem patriae dignatus est dirigere, misericordia consulente. Qui licet apostolorum tempore non fuerit, tamen apostolicam gratiam non effugit. Nam quod defuit in ordine, suppletum est in mercede: quoniam 465 sequens gradus illi nihil subtrahit, qui meritis antecellit. Hujus quoque, reverentissima filia, in vobis congratulamur rediviva surgere supernae dilectionis exempla, propitiatione divina. (0516D)Nam declinante tempore saeculi vetustate, vestri sensus certamine fides revirescit in flore: et [ Forte ut] quod veterno tepuerat algore senectae, tandem ferventis animi rursus incalescat ardore. Sed cum pene eadem veneris ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse, non est mirum si illum imitari videaris in opere, quem tibi ducem credimus itineris (0517A)exstitisse: ut cujus es secuta vestigia, felici voto compleas et exempla, et beatissimum virum in tanto tibi facias esse socium, in quantum partem refugis habere de mundo. Cujus opinionis radio praemicante, ita reddis audientium pectora coelesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum animi, divini ignis scintilla succensi, raptim festinent avide in charitate Christi fonte vestri pectoris irrigari, et relictis parentibus te sibi magis eligant, quam matrem. Facit hoc gratia, non natura. Igitur hujus studii vota videntes, gratias clementiae supernae referimus, qui voluntates hominum suae facit voluntati connecti: quoniam confidimus quas apud vos jubet colligi, suo vult amplexu servari. Et quia quasdam comperimus, divinitate propitia, de nostris territoriis ad institutionem (0517B)vestrae regulae desiderabiliter convolasse, inspicientes etiam vestrae petitionis epistolam, libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore firmamus: ut licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt, in Domini charitate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libentissimo animo suscepisse, quoniam contaminari non debet Christo fides coelo teste promissa, ubi non leve scelus est templum Dei, quod absit, pollui, ut ab eo possit ira succendente disperdi. Tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis, in Pictava civitate vestro monasterio 486 meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi Constituta, nulli sit ulterius discedendi (0517C)licentia, quae, sicut continet regula, voluntate propria videtur ingressa: ne unius turpi dedecore ducatur in crimen [Al. crimine], quod apud omnes emicat in honore. Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua insanae mentis illicitatione succensa, ad tanti opprobrii maculam praecipitare suam voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva ejecta de paradiso, per qualemcunque de claustris ipsius monasterii, immo de coeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere feriatur. Ita ut si fortassis Christo relicto homini voluerit nubere, diabolo captivante, non solum ipsa quae refugit, sed etiam ille qui ei conjunctus est, turpis adulter, et potius sacrilegus quam maritus: (0517D)vel quisquis ut hoc fieret, venenum magis quam consilium ministravit, simili ultione, sicut de illa dictum (0518A)est, coelesti judicio, nobis optantibus, percellatur, donec separatione facta, per competentem exsecrandi criminis poenitentiam, a loco quo egressa fuerat, recipi meruerit et adnecti. Adjicientes etiam, ut eorum qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condemnationis teneantur astrictae reatu; et si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter quam nostra deliberatio continet, relaxare, noverint se nobiscum aeterno Judice definiente causaturos: quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur. Quod nostrae determinationis decretum, pro firmitatis intuitu, propriae manus subscriptione credimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum. »
Lecta igitur hac epistola, Chrodieldis dixit: Nunquam (0518B)nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus. Venerant enim pedestri itinere a Pictavo, nec ullius equitis [I. equi] beneficium 467 habuerant: unde anhelae et satis exiguae erant. Sed nec victus alimoniam ullam eis in via quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram die prima mensis primi; erant enim pluviae magnae, sed et viae dissolutae erant a nimia immensitate aquarum.
XL. Detrahebant autem et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et hae turbatae, et monasterium erat derelictum; sed materiam hujus scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothacharii regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subjecta et obediens cum omni congregatione (0518C)sua anterioribus fuit episcopis. Tempore vero Sigiberti, postquam Maroveus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistolis Sigiberti regis pro fide ac devotione Radegundis beatae, in partes Orientis clericos destinat, pro Dominicae crucis ligno, ac sanctorum apostolorum caeterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora: quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monasterio locarentur. Sed ille despiciens suggestionem ejus, ascensis equitibus, villae se contulit. Tunc regina iterato ad regem Sigibertum direxit, deprecans ut injunctione sua quicunque ex episcopis haec pignora, cum illo quo decebat honore, votumque ejus exposcebat, in monasterio collocaret. Ad hoc enim opus beatus (0518D)Eufronius urbis Turonicae episcopus injungitur. Qui cum clericis suis Pictavum accedens, cum grandi (0519A)psallentio, et cereorum micantium ac thimiamatis apparatu, sancta pignora, absente loci episcopo, in monasterium detulit. Posthaec cum pontificis sui saepius gratiam quaereret, nec posset adipisci, necessitate commota cum abbatissa sua quam instituerat, Arelatensem urbem expetunt: de qua regula sancti Caesarii atque Caesariae beatae suscepta, regis se tuitione munierunt, 468 scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensionis suae poterant reperire. Ex hoc scandalo de die in diem propagato, tempus migrationis beatae Radegundis advenit: qua migrante, iterum petiit abbatissa, se sub sacerdotis sui potestate degere. Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit se patrem earum, sicut dignum erat, fieri, et ubi (0519B)necessitas fuisset, suam praebere defensionem. Unde factum est ut abiens ad Childebertum regem praeceptionem eliceret, ut ei hoc monasterium, sicut reliquas parochias, regulariter liceat gubernare. Sed nescio quid, credo, adhuc in ejus animis residebat, ut hae puellae asserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, praesentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes: Intenditis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat. Sed si, ut diximus, rationem praetermittitis, nec salubre consilium vultis accipere, vel hoc conjicite in animis vestris, ut praeterito hiberni hujus tempore, quod in hoc verno accessit, cum aurae commodiores fuerint, quo ducit voluntas, pergere valeatis. (0519C)Quod consilium aptum suscipientes, subsequente aestate, relictis Turonis, caeteris sanctimonialibus commendatis consobrinae suae, Chrodieldis ad regem Guntchramnum accessit. A quo suscepta ac muneribus honorata, Turonis est regressa, Constantina filia Burgolini in monasterio Augustidunensi relicta, exspectans episcopos qui a rege fuerant jussi advenire, et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multae tamen ex his a diversis circumventae matrimonio copulatae sunt, priusquam haec a rege regrederetur. Cumque praestolantes adventum, nullum episcopum advenire sensissent, Pictavum regressae sunt, et se infra basilicam sancti Hilarii tutaverunt, congregatis 469 secum furibus, homicidis, adulteris, omniumque criminum reis, stabilientes se (0519D)ad bellum, atque dicentes: Quia reginae sumus, nec prius in monasterium nostrum ingredimur, nisi abbatissa ejiciatur foras. Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucos annos per murum se dejiciens, ad basilicam sancti Hilarii confugit, multa in abbatissam crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. (0520A)Sed postquam in monasterium per eum locum unde se praecipitaverat funibus est attracta, petiit ut se in cellulam secretam reclauderet, dicens: Quia multum peccavi in Dominum et domnam meam Radegundem, quae illis diebus superstes erat; volo me, ait, ab hac frequentia congregationis totius amovere, et poenitentiam pro neglectis meis agere. Scio enim quia misericors est Dominus, et remittit confitentibus se peccata. Et ingressa est in cellulam. Cum autem hoc scandalum commotum fuisset, et Chrodieldis a Guntchramno rege regressa esset, haec disrupto nocturnis horis cellulae ostio egressa est a monasterio, et ad Chrodieldem abiit, multa, sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens. XLI. Dum autem haec agerentur, Gundegisilus (0520B)Burdegalensis, adjunctis secum Nicasio Egolismensi et Saffario Petragorico, ac ipso Maroveo Pictavensi episcopis, eo quod hujus urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Hilarii advenit, arguens has puellas, et in monasterium reducere cupiens. Sed cum illae obstinatius reluctarentur, et hic cum reliquis juxta epistolam superius nominatam eis excommunicationem indiceret, exsurgens turba murionum praefatorum, tanta eos in ipsa sancti Hilarii basilica caede mactavit, ut corruentibus in pavimento episcopis, vix consurgere possent; sed et diaconi et reliqui clerici sanguine perfusi, cum effractis capitibus 470 basilicam sunt egressi. Tam immensus enim eos, et, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut egredientes a loco sancto, nec sibi valedicentes, unusquisque (0520C)per viam quam arripere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitati et Desiderius diaconus Syagrii Augustidunensis episcopi, qui non inquisito Clenni fluminis vado, quo primum littus attigit est ingressus, ac natante equo ripae ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores eligit, villas monasterii pervadit, et quoscunque de monasterio arripere potuisset, plagis ac caedibus affectos suo servitio subjugabat, minans ut si monasterium posset ingredi abbatissam de muro projectam terrae dejiceret. Quod cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, statim directa auctoritate praecepit Macconi comiti ut haec reprimere omni intentione deberet. Gundegisilus autem cum has a communione suspensas cum caeteris, ut diximus, reliquisset episcopis, epistolam (0520D)ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Guntchramno fuerant aggregati: a quibus haec rescripta suscepit. EXEMPLAR RESCRIPTI.
« Domnis semper suis, atque apostolica sede dignissimis, (0521A)Gundegisilo, Nicasio et Saffario, Aetherius, Syagrius, Aunacharius, Hesychius, Agroecola, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix, et Bertchramnus episcopi. Litteras vestrae beatitudinis, quantum reserante nuntio de vestra sospitate gavisi, excepimus, tantum de injuria quam vos pertulisse signastis, non modico moerore astringimur; dum et regula transcenditur, et nulla reverentia religioni servatur. Sed quia indicastis monachas, quae de monasterio bonae memoriae Radegundis, instigante diabolo, fuerunt digressae, quod nullam a vobis acquieverint correctionem audire, 471 nec infra monasterii sui septa, de quo egressae fuerant, voluissent reverti: insuper basilicae domni Hilarii per caedes vestras vestrorumque injuriam intulisse. Quapropter (0521B)ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere, ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere. Igitur quia optime vos novimus statuta canonum percurrisse, ac regulae plenitudinem continere, ut qui in talibus excessibus videntur deprehendi, non solum excommunicatione, verum etiam poenitentiae satisfactione debeant coerceri: ea de re addentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indicamus ea quae definistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi, debeamus consilio pari tractare, qualiter talium temeritas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli liceat sub hunc lapsum faciente jactantia similia perpetrare. Attamen (0521C)quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus (II Tim. IV, 2) indesinenter videtur monere, ut opportune inopportuneque debeamus quoscunque excedentes sedula praedicatione corrigere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, ideo suggerimus adhuc, ut oratione assidua Domini misericordiam deprecemini (I Tim. IV, 8), ut ipse spiritus compunctionis ipsas inflammare dignetur, ut id quod per delictum visae sunt contraxisse, digna satisfactione poeniteant; ut in monasterio suo vestra praedicatione animae, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur; ut ille qui unam humeris illatam errantem ovem ad ovile reduxit, et de istarum transgressione, quasi acquisito gregi congaudere dignetur. Hoc specialius postulantes, ut pro nobis intercessionum (0521D)vestrarum suffragia indesinenter, ut confidimus, tribuatis. Peculiaris vester Aetherius peccator salutare praesumo. Cliens vester Hesychius reverenter audeo salutare. Amator vester Syagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbicus peccator famulanter saluto. Venerator vester Veranus episcopus (0522A)reverenter saluto. Famulus vester Felix salutare praesumo. Humilis vester atque 472 amator Felix audeo salutare. Humilis atque obediens vester Bertchramnus episcopus salutare praesumo. »
XLII. Sed et abbatissa recitavit epistolam quam beata Radegundis episcopis, qui suo tempore erant, dirigi voluit. Cujus nunc iterum ipsa abbatissa exemplaria ad vicinarum urbium sacerdotes direxit; cujus hoc est exemplar. EXEMPLAR EPISTOLAE.
« Domnis sanctis et apostolica sede dignissimis, in Christo patribus, omnibus episcopis, Radegundis peccatrix. Congruae provisionis tunc roborabiliter ad effectum tendit exordium, cum generalibus patribus, medicis ac pastoribus, ovilis sibi commissi (0522B)causa auribus traditur, cujus sensibus commendatur: quorum participatio de charitate, consilium de potestate, suffragium de oratione ministrare poterit interventum. Et quoniam olim vinclis laicalibus absoluta, divina providente et inspirante clementia, ad religionis normam visa sum voluntarie, duce Christo, translata, haec pronae mentis studio cogitans etiam de aliarum profectibus, ut, annuntiante Domino, mea desideria efficerentur reliquis profutura, instituente atque remunerante praecellentissimo domno rege Chlothario, monasterium puellarum Pictava urbe constitui, conditumque, quantum mihi munificentia regalis est largita, facta donatione dotavi: insuper congregationi per me Christo praestante collectae, regulam sub qua sancta Caesaria deguit: (0522C)quam sollicitudo beati Caesarii antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum Patrum convenienter collegit, ascivi. Cui consentientibus beatissimis vel hujus civitatis, vel reliquis pontificibus, electione etiam nostrae congregationis domnam et sororem meam Agnetem, quam ab ineunte aetate loco filiae colui et educavi, abbatissam institui, ac me post Deum ejus ordinationi regulariter obedituram commisi. Cuique, formam apostolicam observantes, tam ego quam sorores de substantia terrena quae possidere videbamur, factis chartis tradidimus, metu Ananiae et Saphirae, 473 in monasterio positae nihil proprium reservantes. Sed quoniam incerta sunt humanae conditionis momenta vel tempora, quippe mundo in finem currente, cum aliqui magis propriae quam divinae (0522D)cupiant voluntati servire, zelo ducta Dei hanc suggestionis meae paginam, apostolatus vestri in Christi nomine superstes porrigo vel devota. Et quia praesens non valui, quasi vestris provoluta vestigiis, epistolae vicarietate prosternor, conjurans per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ac diem tremendi (0523A)judicii, sic repraesentatos vos non tyrannus oppugnet, sed legitimus rex coronet: ut si casu post meum obitum quaecunque persona, vel loci ejusdem pontifex, seu potestas principis, vel alius aliquis, quod nec fieri credimus, congregationem, vel suasu malivolo, vel impulsu judiciario perturbare tentaverit, aut regulam frangere, seu abbatissam alteram quam sororem meam Agnetem, quam beatissimi Germani praesentibus suis fratribus benedictio consecravit; aut ipsa congregatio, quod fieri non potest, habita murmuratione mutare contenderit, vel quasdam dominationes in monasterio, vel rebus monasterii, quaecunque persona vel pontifex loci, praeter quas antecessores episcopi, aut alii me superstite habuerunt, novo privilegio quicunque affectare (0523B)voluerit, aut extra regulam exinde egredi quis tentaverit, seu de rebus, quas in me praecellentissimus domnus Chlotharius, vel praecellentissimi domni reges [Al. regis] filii sui contulerunt: et ego ex ejus praeceptionis permisso, monasterio tradidi possidendum, et per auctoritates praecellentissimorum domnorum regum, Chariberti, Guntchramni, Chilperici et Sigiberti, cum sacramenti interpositione, et suarum manuum subscriptionibus obtinui confirmari: aut ex his quae alii pro animarum suarum remedio, vel sorores ibidem de rebus propriis contulerunt, aliquis princeps, aut pontifex, aut potens, aut de sororibus cujuslibet personae ausi minuere, aut sibimet ad proprietatem revocare sacrilego voto contenderit, ita vestram sanctitatem (0523C)successorumque 474 vestrorum post Deum, pro mea supplicatione et Christi voluntate, incurrat: ut sicut praedones et spoliatores pauperum extra gratiam vestram habeantur, nunquam de nostra regula, vel de rebus monasterii, obsistentibus vobis, imminuere valeat aliquid aut mutare. Hoc etiam deprecans ut cum Deus praedictam domnam sororem nostram Agnetem de saeculo migrare voluerit, illa in loco ejus abbatissa de nostra congregatione debeat ordinari, quae Deo et ipsi placuerit, custodiens regulam, et nihil de proposito sanctitatis imminuat. Nam nunquam propria aut cujuscunque voluntas praecipitet. Quod si, quod absit, contra Dei mandatum et auctoritatem regum aliquis de suprascriptis conditionibus coram Domino et sanctis ejus precabiliter (0523D)commendatis agere, aut de persona aut substantia minuenda voluerit, aut memoratae sorori meae Agneti abbatissae molestias aliquas inferre tentaverit, Dei, et sanctae crucis, et beatae Mariae incurrat judicium, et beatos confessores Hilarium et Martinum, quibus post Deum sorores meas tradidi defendendas, ipsos habeat contradictores et persecutores. Te quoque, beate pontifex, successoresque vestros, (0524A)quos patronos in causa Dei diligenter ascisco, si, quod absit, exstiterit qui contra haec aliquid moliri tentaverit, pro repellendo et confutando Dei hoste, non pigeat ad regem, quem eo tempore locus iste respexerit, vel ad Pictavam civitatem, pro re vobis ante Dominum commendata percurrere, et contra aliorum injustitiam exsecutores et defensores justitiae laborare; ut tale nefas nullo modo suis admitti temporibus rex patiatur catholicus, nec convelli permittat quod Dei, et mea, et regum ipsorum voluntate firmatum est. Simul etiam principes, quos Deus pro gubernatione populi post decessum meum superesse praeceperit, conjuro per regem cujus regni non erit finis, et ad cujus nutum regna consistunt, qui eis donavit ipsum vivere vel regnare, ut monasterium (0524B)quod ex permisso et solatio domnorum regum, patris vel avi eorum construxisse visa sum, et ordinasse regulariter, vel dotasse, 475 sub sua tuitione et sermone, una cum Agnete abbatissa jubeant gubernare, et a nullo neque saepe dictam abbatissam nostram, neque aliquid ad nostrum monasterium pertinens molestari, aut inquietari, vel exinde imminui, aut aliquid mutari permittant; sed magis pro Dei intuitu una cum domnis episcopis, ipsi, me supplicante coram redemptore gentium, sicut eis commendo, defensari jubeant et muniri, ut in cujus honore Dei famulas protegunt, cum defensore pauperum et Sponso Virginum perpetualiter aeterno socientur in regno. Illud quoque vos sanctos pontifices, et praecellentissimos domnos reges, et universum (0524C)populum Christianum, conjuro per fidem catholicam in qua baptizati estis, et Ecclesias quas conservatis, ut in basilica quam in sanctae Mariae Dominicae genitricis honorem coepimus aedificare, ubi etiam multae sorores nostrae conditae sunt in requie, sive perfecta, sive imperfecta, cum me Deus de hac luce migrare praeceperit, corpusculum meum ibi debeat sepeliri. Quod si quis aliud inde voluerit aut fieri tentaverit, obtinente cruce Christi et beata Maria, divinam ultionem incurrat, et vobis intercur rentibus, in loco ipsius basilicae merear cum sororum congregatione obtinere loculum sepulturae. Et ut haec supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, in universalis Ecclesiae archivo servetur, effusis cum lacrymis deprecor: quatenus si contra (0524D)improbos aliquos necessitas exegerit, ut vestra defensione soror mea Agnes abbatissa, vel congregatio ejus, quo succurri sibi poposcerint, vestrae misericordiae pia consolatio opem pastorali sollicitudine subministret; nec de me destitutas se proclament, quibus Deus praesidium vestrae gratiae praeparavit Illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, per ipsum, qui de cruce gloriosa Virginem suam genitricem (0525A)beato Joanni apostolo commendavit, ut qualiter ab illo completum est Domini mandatum, sic sit apud vos quod indigna et humilis domnis meis Ecclesiae patribus 476 et viris apostolicis commendo: quod cum dignanter servaveritis depositum, meritis participes cujus impletis mandatum apostolicum, digne reparetis exemplum. »
XLIII. Posthaec Maroveus episcopus cum diversa improperia ab his audiret, Porcarium abbatem basilicae beati Hilarii, ad Gundegisilum episcopum, et reliquos comprovinciales ejus destinat, ut data communione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur; sed nequaquam potuit obtinere. Childebertus autem rex, cum assiduas de utraque parte, monasterii scilicet, vel puellarum quae (0525B)egressae fuerant, molestias pateretur, Theutharium presbyterum ad dirimendas querimonias quae inter easdem agebantur, destinat. Qui provocatis Chrodielde cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliari meremur, tunc ad audientiam venire (0526A)non differimus. Haec audiens ille, ad episcopos abiit; cumque cum his de hac causa locutus fuisset, nullum effectum obtinere potuit de communione earum, et sic ad urbem Pictavam regressus est. Puellae vero separatae ab invicem, aliae ad parentes, aliae ad domos proprias, nonnullae in haec monasteria, in quibus prius fuerant, sunt regressae; quia hiemem validam simul positae propter penuriam ligni tolerare non poterant. Paucae tamen cum Chrodielde et Basina remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia, pro eo quod altera alteri se praeponere cupiebat. XLIV. Eo anno post clausum Pascha, tam immensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarum aut trium horarum spatium, etiam per minores vallium meatus, ingentia currere flumina viderentur; arbores (0526B)in autumno floruerunt, et poma, sicut prius dederant, ediderunt. Mense nono rosae apparuerunt. Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentia littora loca, quae nunquam contingere consueta fuerant, operirent, non minimum sationibus inferentia damnum.
LIBER DECIMUS.
477-478 INCIPIUNT CAPITULA LIBRI DECIMI. (0525) XXII. De interitu Childerici. XIV. De interitu Theodulphi.
I. De Gregorio papa Romano. Oratio S. Gregorii ad plebem.
II. De reditu Gripponis legati ab imperatore Mauricio.
III. Quod exercitus Childeberti regis in Italiam abiit.
IV. Quod Mauricius imperator legatorum interfectores in Gallias direxit
V. Quod Cuppa [Al. Chuppa] limitem Turonicum irrupit.
VI. De carcerariis Arvernis.
VII. Quod in ipsa urbe rex Childebertus clericis, ne tributum redderent, praestitit.
VIII. De Eulalio et Tetradia, quae uxor ejus fuit.
IX. De exercitu Guntchramni regis, qui in Britanniam abiit.
X. De interitu Chundonis cubicularii ejus.
XI. De infirmitate Chlotharii junioris.
XII. De malitia Berthegundis.
XIII. Altercatio de resurrectione.
(0525B)diaconi.
XV. De scandalo monasterii Pictaviensis.
XVI. De judicio contra Chrodieldem et Basinam lato. Exemplar judicii.
XVII. De excommunicatione earum.
XVIII. De percussoribus ad Childebertum regem missis.
XIX. De expulsione Egidii Rhemensis episcopi.
XX. De puellis supra memoratis in hac reconciliatis synodo
XXI. De interitu filiorum Waddonis.
(0526B)Saxonis.
XXIII. De signis, et dubietate Paschae.
XXIV. De destructione urbis Antiochenae.
XXV. De interitu ejus qui se Christum dicebat.
XXVI. De obitu Ragnemodi ac Sulpicii episcoporum.
XXVII. De his quos Fredegundis interfici jussit.
XXVIII. De baptismo Chlotharii filii ejus.
XXIX. De conversione ac miraculis, vel obitu Aredii abbatis Lemovicini.
XXX. De temperie anni praesentis, et de diei Dominicae celebratione.
XXXI. Recapitulatio de episcopis Turonicis.
(0527) (0527A)479 I. Anno igitur quintodecimo Childeberti regis, diaconus noster ab urbe Roma cum sanctorum pignoribus veniens, sic retulit, quod anno superiore mense nono tanta inundatione Tiberis fluvius urbem Romam obtexerit, ut aedes antiquae diruerentur; horrea etiam ecclesiae subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validae, per hujus fluvii alveum in mare descendit; sed suffocatae bestiae inter salsos maris turbidi fluctus, littori ejectae sunt. Subsecuta est de vestigio clades, quam inguinariam vocant. Nam medio mense undecimo adveniens, primum omnium, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur, A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6), Pelagium papam perculit, et (0527B)sine mora exstinxit: quo defuncto, magna strages populi de hoc morbo facta est. 480 Sed quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium diaconum plebs omnis elegit. Hic enim de senatoribus primis, ab adolescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit; septimum infra urbis Romae muros instituit: quibus tantam delegans terrarum copiam, quanta ad victum quotidianum praebendum sufficeret, reliqua vendidit cum omni praesidio domus, ac pauperibus erogavit; et qui ante serico contectus, ac gemmis micantibus solitus erat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu, ad altaris Dominici ministerium consecratur; septimusque levita ad adjutorium papae asciscitur. Tantaque ei abstinentia in cibis, (0527C)vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis erat, ut infirmato stomacho vix consistere posset. Litteris grammaticis, dialecticisque ac rhetoricis ita erat institutus, ut nulli in urbe ipsa putaretur esse secundus. Hunc apicem attentius 481 fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in saeculo de adepto honore jactantia quaedam subreperet: unde factum est ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus filium ex lavacro sancto susceperat, conjurans et multa prece poscens ne unquam consensum praeberet populis, ut hunc hujus honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romae Germanus ejus anticipavit nuntium, et comprehenso, disruptis epistolis, consensu quem populus fecerat imperatori direxit. At ille gratias Deo agens pro (0527D)amicitia diaconi, quod reperisset locum honoris ejus, data praeceptione ipsum jussit institui. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret, verbum ad plebem pro agenda (0528A)poenitentia in hunc modum exorsus est.
ORATIO GREGORII AD PLEBEM.
« Oportet, fratres dilectissimi, ut flagella Dei quae metuere ventura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa, quam patimur, poena dissolvat: ut enim propheta teste praedictum est, Pervenit gladius usque ad animam (Jerem. IV, 10). Ecce etenim cuncta plebs coelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur: nec languor mortem praevenit, sed languoris moras, ut cernitis, mors praecurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta poenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Judicis pervenit, cui non vacat flere quod (0528B)fecit. Habitatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt: domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum haeredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, et quod nequiter egimus flendo puniamus. Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psalm. XCIV, 2), et sicut propheta admonet, Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum (Thren. III, 41). Ad Deum quippe corda cum manibus levare est, 482 orationis nostrae studium merito bonae operationis erigere. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (0528C)(Ezech. XXXIII, 11). Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet: veternosas namque Ninivitarum culpas triduana poenitentia abstersit (Jon. III, 10); et conversus latro vitae praemia, etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit (Luc. XXIII, 43). Mutemus [Al. levemus] igitur corda, et praesumamus nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem Judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos importunis fletibus insistamus. Ea namque, quae ingrata esse hominibus importunitas solet, judicio Veritatis placet; quia pius ac misericors Deus vult a se precibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci; hic etenim per psalmistam dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te: et magnificabis (0528D)me (Psalm. XLIX, 15). Ipse ergo sibi testis est, quia invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, ab ipso feriae quartae primo diluculo, (0529A)septiformem Letaniam juxta distributionem inferius designatam, devota ad lacrymas mente veniamus, ut districtus Judex cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae [Al. proposita] damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, cum presbyteris regionis sextae. Omnes vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, cum presbyteris regionis quartae. Omnes abbatissae cum congregationibus suis, egrediantur ab ecclesia sanctorum martyrum Marcellini et Petri, cum presbyteris regionis primae. Omnes infantes, ab ecclesia sanctorum martyrum Joannis et Pauli cum presbyteris regionis secundae. Omnes vero laici, ab ecclesia sancti protomartyris (0529B)Stephani, cum presbyteris regionis septimae. Omnes mulieres viduae, ab ecclesia sanctae Eufemiae cum presbyteris regionis quintae. Omnes autem mulieres conjugatae egrediantur ab ecclesia sancti 483 martyris Clementis, cum presbyteris regionis tertiae. Ut de singulis ecclesiis exeuntes cum precibus ac lacrymis, ad beatae Mariae semper virginis genitricis Domini Dei nostri Jesu Christi basilicam congregemur, ut ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promereri valeamus. »
Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere jussit per triduum, ac deprecari Domini misericordiam. De hora quoque tertia veniebant utrique chori psallentium ad ecclesiam, clamantes per (0529C)plateas urbis, Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster qui aderat, in unius horae spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoginta homines ad terram corruisse, et spiritum exhalasse. Sed non destitit sacerdos tantus praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconatu degeret. Cumque latibula fugae praepararet, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus papa urbi datus est. Sed nec destitit diaconus noster, nisi ad episcopatum ejus de Porto rediret, et qualiter ordinatus fuerit, praesenti contemplatione suspiceret.
II. Grippo autem ab imperatore Mauricio rediens, (0529D)haec nuntiavit, quod anno superiore cum adepto navigio cum sociis suis Africae portum attigisset, Carthaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, jussionem opperientes praefecti qui aderat, (0530A)qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Evantii scilicet, qui cum eodem abierat, direptam speciem de manu cujusdam negotiatoris ad metatum detulit. Quem ille prosecutus cujus res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat; sed isto differente, cum de die in diem hoc 484 jurgium in majus propagaretur, quadam die negotiator puerum illum in platea reperit, apprehensoque vestimento ejus, tenere coepit dicens: Quia non a me laxaberis, priusquam res quas violenter diripuisti, meae ditioni restituas. At ille excutere se de ejus manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statim ad metatum regressus est, nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati, Bodegisilus filius Mummoleni (0530B)Suessionici, et Evantius filius Dynamii Arelatensis, et hic Grippo genere Francus, qui elevantes de epulo, sopori se dederant pro quiete. Quare cum seniori urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus, vel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum dirigit. At illi inopinantes expergefacti, obstupescunt, cernentes haec quae gerebantur. Tunc ille qui prior erat, exclamabat dicens: Arma deponite, et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice qualiter homicidium factum est. Haec illi audientes, timore perterriti, adhuc ignorantes quae gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Juraverunt homines illi, quod custodire impatientia non permisit. Sed mox egredientem Bodegisilum gladio percutiunt, similiter (0530C)et Evantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Grippo arreptis armis cum pueris qui secum erant, processit ad eos, dicens: Quae gesta fuerunt non ignoramus, et ecce socii itineris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. Judicabit Deus injuriam nostram, et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis: nec ultra erit pax inter reges nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus, et pro adjutorio reipublicae impertiendo. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non 485 custodiatur inter principes pax promissa. Haec et hujuscemodi Grippone verba proferente, soluto Carthaginensis belli procinctu, regressus est unusquisque ad propria. Praefectus (0530D)vero ad Gripponem accedens, mulcere coepit animos ejus de iis quae gesta fuerant, ordinans qualiter ad praesentiam imperatoris accederet. Qui veniens narrata legatione pro qua directus fuerat, exitium (0531A)sociorum exposuit. Qua de causa imperator valde molestus, pollicitus est ulcisci mortem eorum, juxta id quod Childeberti regis judicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est. III. His a Grippone Childeberto regi relatis, confestim exercitum in Italiam commoveri jubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessario inserenda. Audoualdus vero dux cum Vinthrione commoto Campaniae populo, cum ad Mettensem urbem, quae ei in itinere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regioni putaretur inferre. Sed et alii quoque duces similiter cum phalangis suis (0531B)fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem afficerent, quam quiddam victoriae de inimica gente patrarent. Appropinquantes autem ad terminum Italiae, Audoualdus cum sex ducibus dexteram petiit, atque ad Mediolanensem urbem advenit, ibique eminus in campestria castra posuerunt. Olo autem dux ad Bilitionem hujus urbis castrum, 486 in campis situm Caninis, importune accedens, jaculo sub papilia sauciatus, cecidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praedam, ut aliquid victus acquirerent, a Langobardis irruentibus passim per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territorio, quod Coresium vocitant, ex quo parvus quidam fluvius, sed profundus egreditur; super hujus laci littus Langobardos residere audierant. Ad quem cum appropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, transirent, a littore illo unus Langobardorum stans lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens: Hodie apparebit cui divinitas obtinere victoriam praestet. Unde (0532A)intelligi datur, hoc signum sibi Langobardos praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum; et ecce omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen, nullum de iis reperiunt, nisi tantum recognoscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerant, vel tentoria fixerant. Cumque nullum de iis deprehendissent, ad castra sua regressi sunt, ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes adesse exercitum in solatium eorum, dicentesque: Quia post triduum cum eisdem veniemus, et hoc vobis erit signum: Cum videritis villae hujus, quae in monte sita est, domus [ Pro domos] incendio concremari, et fumum incendii ad coelos usque sustolli, noveritis 487 nos cum exercitu quem (0532B)pollicemur adesse. Sed exspectantes juxta placitum dies sex, nullum ex iis venisse contemplati sunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laevam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam dysenteriae graviter exercitum afficiebat, eo quod aeres incongrui insuetique iis hominibus essent, ex quo plerique interierunt. Commoto autem vento et data pluvia, cum paulisper refrigescere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent, neque se de inimicis ulcisci possent, eo quod se in locis communissent firmissimis; neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinenses munierat muros; infirmatus, ut diximus, aerum intemperantia (0532C)exercitus, ac fame attritus, redire ad propria destinavit. Subdens etiam illud, acceptis sacramentis, regis ditionibus quod pater ejus prius habuerat, de quibus locis et captivos, et alias abduxere praedas. Et sic regredientes ita fame conficiebantur, ut prius et arma et vestimenta ad coemendum (0533A)victum demerent, quam locum genitalem contingerent. At Aptacharius Langobardorum rex, legationem ad Guntchramnum regem cum hujuscemodi verbis direxit: Nos, piissime rex, subjecti atque fideles vobis gentique vestrae, sicut patribus vestris fuimus, et esse desideramus; nec discedimus a sacramento quod praedecessores nostri vestris praedecessoribus juraverunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit pax nobis et concordia, ut ubi necessarium fuerit contra inimicos auxilium praebeamus, ut vestra scilicet nostraque gente salvata, ac nos pacificos cognoscentes, terreantur magis adversarii qui in circuitu obstrepunt de amicitia, quam de nostra discordia gratulentur. Pacifice haec 488 Guntchramnus rex verba suscepit, misitque eos ad (0533B)nepotem suum Childebertum regem. Dum autem his narratis in loco commorarentur, venerunt alii qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes, Paulumque in loco ejus substitutum, ejusmodi verba quae supra diximus, deferentes. Sed Childebertus rex placitum cum eisdem ponens, ut quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere jussit. IV. Mauricius autem Carthaginenses illos, qui legatos Childeberti regis anno superiore (Sup. cap. 2) interemerant, vinctos manibus, catenisque oneratos, ad ejus direxit praesentiam, duodecim scilicet numero viros, sub ea videlicet conditione, ut si eos interficere vellet, haberet licentiam, sin autem ad redimendum laxaret, trecentis pro uno quoque acceptis aureis quiesceret, sicque ut quod vellet eligeret: quo facilius (0533C)sopito scandalo, nulla occasio inter ipsos inimicitiae oriretur. Sed rex Childebertus differens homines vinctos accipere, ait: Incertum apud nos habetur, utrum ii sint homicidae illi quos adducitis, an alii, vel fortassis servi cujuscunque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti. Praesertim et Grippo astabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus, qui interfecti sunt, ac dicebat: Quia praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum millibus irruit super nos, interemitque socios meos: in quo excidio et ego ipse interissem, si me viriliter defendere nequivissem. Accedens autem ad locum homines (0534A)agnoscere potero; de quibus si imperator vester, ut dicitis, nostro cum domino pacem custodire deliberat, ultionem exigere debet: et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscedere jubet. 489 V. His autem diebus Cuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, irrupto Turonicae urbis termino, pecora reliquasque res, quasi praedam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolae praesensissent, collecta multitudine eum sequi coeperunt. Excussaque praeda, duobus ex pueris ejus interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis, quos vinctos ad Childebertum regem transmiserunt; quos ille in carcerem conjici jubens, interrogare praecepit, cujus auxilio Cuppa fuisset ereptus, ut ab iis non comprehenderetur qui sequebantur. (0534B)Responderunt hoc Animodi vicarii dolo, qui pagum illum judiciaria regebat potestate, factum fuisse. Protinusque directis rex litteris ad comitem urbis, jubet ut eum vinctum in praesentiam regis dirigeret: quod si resistere conaretur, vi oppressum etiam interficeret, si principis gratiam cupiebat acquirere. Sed ille non resistens, datis fidejussoribus, quo jussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum, causatus cum socio, nec noxialis inventus, pacificatus cum eodem, redire ad propria jussus est, datis tamen domestico illi muneribus prius. Ipse quoque Cuppa iterum commotis quibusdam de suis, filiam Badegisili, quondam Cenomanensis episcopi, diripere sibi in matrimonium voluit; irruens autem nocte cum cuneo sociorum (0534C)in villa Maroialensi, ut voluntatem suam expleret, praesensit eum dolumque ejus Magnatrudis materfamilias, genitrix scilicet puellae: egressaque cum famulis contra eum vi repulit, caesis plerisque ex illis, unde non sine pudore discessum est. VI. Apud Arvernos vero vincti carceris, nocte nutu Dei disruptis vinculis, reseratisque aditibus custodiae egressi, ecclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catenarum 490 addi jussisset, ut super eos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt: et sic obtinente Avito pontifice eruti, propriae sunt redditi libertati. VII. In supradicta vero urbe Childebertus rex (0535A)omne tributum tam ecclesiis quam monasteriis, vel reliquis clericis, qui ad Ecclesiam pertinere videbantur, aut quicunque Ecclesiae officium excolebant, larga pietate concessit. Multum enim jam exactores hujus tributi exspoliati erant, eo quod per longum tempus et succedentium generationes, ac divisis in multas partes ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum. Quod hic, Deo inspirante, ita praecepit emendari, ut quod super haec fisco deberetur, nec exactorem damna percuterent, nec Ecclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret. VIII. In confinio vero termini Arverni, Gabalitani atque Rutheni, synodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ab ea Eulalius comes res quas ab (0535B)eo fugiens secum tulisset. Sed hanc causam, vel qualiter Eulalium reliquerit, vel quemadmodum ad Desiderium confugerit altius memorandum putavi. Eulalius autem, ut juvenilis aetas habet, agebat quaepiam irrationabiliter: unde factum est, ut a matre saepius increpitus, haberet in eam odium quam amare debuerat. Denique cum in oratorio domus suae haec in oratione frequenter incumberet, et nocturnas vigilias persaepe dormientibus famulis, in oratione cum lacrymis expleret, in cilicio quo orabat suggillata reperitur. Sed nescientibus cunctis quis haec fecisset; crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernae urbis comperisset, eum a communione submovit. Convenientibus autem civibus 491 cum sacerdote ad festivitatem beati martyris (0535C)Juliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, querens se inauditum a communione remotum. Tunc episcopus permisit eum cum caeteris Missarum spectare solemnia. Verum ubi ad communicandum ventum est, et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus: Rumor populi parricidam te proclamat esse. Ego vero utrum perpetraveris hoc scelus, an non, ignoro: idcirco in Dei hoc et beati martyris Juliani statuo judicio. Tu vero, si idoneus es, ut asseris, accede propius, et sume tibi Eucharistiae particulam, atque impone ori tuo. Erit enim Deus respector conscientiae tuae. At ille accepta Eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiorem. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu (0535D)misceretur, conjugem negligere coepit, et cum ab (0536A)scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius afficiebat. Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in quibus ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem, quem in domo viri habuerat perdidisset, et ille abisset ad regem, haec a Viro [ Al. Vero], sic enim erat nomen hominis, mariti sui nepote concupiscitur, scilicet ut quia ille perdiderat conjugem, hujus matrimonio jungeretur. Virus autem timens inimicitias avunculi, mulierem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei: quae omnem substantiam viri sui, tam in auro quam in argento, et vestimentis, et quae moveri poterant, cum seniore filio secum sustulit, relicto in domo alio juniore. (0536B)Rediens vero Eulalius ex itinere, comperit quae acciderant. Sed cum mitigato dolore paululum quievisset, super Virum nepotem suum irruit, eumque inter arcta vallium Arvernarum interemit. Audiens autem 492 Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdiderat, quod scilicet Virus interfectus fuisset, conjugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugdunensi diripuit, eamque accepit. Sed concubinae ejus, instigante, ut quidam asserunt, invidia, maleficiis sensum ejus oppilaverunt. Post multum vero temporis, Eulalius Emerium hujus puellae consobrinum clam appetiit, occiditque. Similiter Socratium fratrem sororis suae quem pater ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrare perlongum est. Joannes filius (0536C)ejus, qui cum sua discesserat genitrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque jam Innocentius episcopatum Ruthenae urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res quae ipsi in hujus civitatis territorio debebantur, per hujus auxilium recipere posset. Sed Innocentius ait: Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo retineam, faciam quae precaris. At ille transmisit puerum, Joannem nomine, recepitque res suas. Susceptoque Innocentius episcopus puero, totondit comam capitis ejus, deditque eum archidiacono ecclesiae suae; qui in tanta se abstinentia subdidit, ut pro tritico hordeum sumeret, pro vino aquam hauriret, et pro equo asino uteretur, vestimenta vilissima habens. Igitur conjunctis, ut diximus, sacerdotibus et (0536D)viris magnificis in confinio supradictarum urbium, (0537A)Tetradia ab Agino repraesentatur, atque Eulalius contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de ejus, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquireret, judicatum est Tetradia, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, filiosque quos de Desiderio conceperat, incertos haberi: illud etiam ordinantes, ut si haec quae Eulalio est jussa dissolveret, accedendi in Arvernum licentia praeberetur, rebusque suis, quae ei ex paterna successione 493 obvenerant absque calumnia frueretur: quod ita factum est. IX. Cum haec agerentur, et Britanni circa urbes, Namneticam utique et Rhedonicam, valde saevirent, Guntchramnus rex exercitum contra eos commoveri jussit; in quorum capite Beppolenum et Ebracharium (0537B)duces delegit. Sed Ebracharius suspectus, quod si victoria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum ejus acquireret, inimicitias cum eodem connectit, ac per viam totam se blasphemiis, conviciis atque maledictionibus lacessunt. Verum per viam qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quam transmissi, ad Uldam fluvium pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. Conjunctus enim fuerat eo tempore Beppoleno presbyter quidam, dicens: Si secutus me fueris, ego te usque Warochum ducam, ac Britannos tibi in unum collectos ostendam. Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procinctu Beppolenus abiret, quia ei jam ex anteriore (0537C)tempore invisus erat, Bajocassinos Saxones, juxta ritum Britannorum tonsos, atque cultu vestimenti compositos, in solatium Warochi abire praecepit. Adveniente autem Beppoleno cum iis qui eum sequi voluerunt, certamen iniit, multosque per biduum de Britannis ac Saxonibus suprascriptis interemit. Recesserat enim ab eo Ebracharius cum majori manu, nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. Die autem tertio cum jam qui cum eo erant interficerentur, atque ipse sauciatus lancea repugnaret, irruentibus super eum Warocho cum supradictis, interfecerunt eum: incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus magis luto necti, quam gladio trucidati sunt. Ebracharius vero usque Venetos urbem accessit: miserat (0537D)enim ad eum obviam episcopus regalis clericos suos cum 494 crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. Ferebant etiam quidam eo tempore, quod Warochus in insulas fugere cupiens cum (0538A)navibus oneratis auro, argentoque et reliquis rebus ejus, cum alta maris cepisset, commoto vento, demersis navibus, res quas imposuerat, perdidisset: tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit, obsidesque cum multis muneribus tradidit, promittens se nunquam contra utilitatem Guntchramni regis esse venturum. Quo recedente, et regalis episcopus cum clericis et pagensibus urbis suae, similia sacramenta dedit, dicens: Quia nihil nos dominis nostris regibus culpabiles sumus, nec unquam contra utilitatem eorum superbi exstitimus, sed in captivitate Britannorum positi, gravi jugo subditi sumus. Pace igitur celebrata inter Warochum atque Ebracharium, dixit Warochus: Discedite nunc et renuntiate, quia omnia quae jusserit rex, sponte implere curabo: (0538B)quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsidem tribuam. Et ita fecit, cessatumque est a bello. Verumtamen multitudo magna, sicut de regali exercitu, ita et de Britannis caesa est. Egrediente autem exercitu a Britanniis, ac transeuntibus amnem robustioribus, inferiores et pauperes qui cum his erant simul transire non potuerunt. Cumque in littus illud Vicinoniae amnis restitissent, Warochus oblitus sacramenti atque obsidum quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, apprehensisque viris quos in littore illo reperit, vinculis alligat, resistentes interficit, nonnullis qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mare dejectis. Dimissi sunt postea multi a conjuge Warochi cum cereis et tabulis quasi liberi, (0538C)et ad propria sunt regressi. Exercitus vero ipsius qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andegavam urbem dirigit, Meduanae torrentis expetens 495 pontem: sed parva quae prius transiit manus, ad ipsum quem praefati sumus pontem, spoliati, caesi et ad omne dedecus sunt redacti. Per Turonicum vero transeuntes, praedas agentes multos exspoliaverunt; inopinantes enim repererant incolas loci. Multi tamen de hoc exercitu ad Guntchramnum regem accesserunt, dicentes quia Ebracharius dux ac Uviliacharius comes, accepta pecunia ab Warocho, exercitum perire fecissent. Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum conviciis actus a rege, a praesentia ejus discedere jussus est, Uviliachario (0538D)comite per fugas latitante. X. Anno igitur decimo quinto Childeberti regis, qui est Guntchramni nonus atque vicesimus, dum ipse Guntchramnus rex per Vosagum silvam venationem (0539A)exerceret, vestigia occisi bubali deprehendit. Cumque custodem silvae arctius distringeret, quis haec in regali silva gerere praesumpsisset, Chundonem cubicularium regis prodidit. Quo haec loquente, jussit eum apprehendi, et Cabillonum compactum in vinculis duci. Cumque uterque in praesentia regis intenderent, et Chundo diceret, nunquam a se haec praesumpta quae objiciebantur, rex campum dijudicat. Tunc cubicularius ille dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campo uterque steterunt; jactaque puer ille lancea super custodem silvae, pedem ejus transfigit, moxque resupinus ruit. Puer vero extracto cultro qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incidere tentat, cultro sauciati ventre transfoditur: cecideruntque ambo, et mortui sunt. (0539B)Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Acclamante vero rege ut comprehenderetur, priusquam limen sanctum attingeret, comprehensus est, vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus. Multum se ex hoc deinceps rex poenitens, ut sic eum ira praecipitem reddidisset, ut pro parvulae causae noxa, fidelem sibique necessarium virum tam celeriter interemisset. XI. Chlotharius vero Chilperici quondam regis filius graviter 496 aegrotavit, et intantum desperatus est habitus, ut regi Guntchramno obitus ejus fuisset nuntiatus: unde factum est, ut egrediens de Cabillono, quasi Parisios accedere cupiens, usque ad terminos Senonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de itinere est regressus. (0539C)Sed cum eum Fredegundis mater ejus desperatum vidisset, multum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est. Sed et ad Warochum nuntios dirigit, ut qui adhuc in Britanniis de exercitu Guntchramni regis retinebantur, pro hujus vita absolverentur, quod ita Warochus implevit: unde manifestatum est, hujus mulieris colludio, et Beppolenum interfectum esse, et exercitum fuisse collisum. XII. Ingeltrudis vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini, puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit: unde reliqua congregatio maxime murmuravit, sed nobis increpantibus cessavit a jurgio. Haec vero cum filia (0539D)discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abstulerat, obsecravit ut neque in monasterio quod instituit, neque super sepulcrum ejus permitteretur orare. Quae octuagesimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepultaque est septimo Idus mensis primi [Martii]. Sed veniens filia ejus Berthegundis Turonis, cum non fuisset excepta, ad Childebertum regem abiit, postulans (0540A)ut ei liceret in locum matris suae monasterium regere. Rex vero oblitus judicii quod matri ejus fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec continentem ut res omnes quas mater vel pater ejus habuerant, suo dominio subjugaret, et quidquid monasterio Ingeltrudis reliquerat auferretur. Cum quo praecepto veniens, ita cunctam supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra praeter vacuos reliqueret parietes, colligens secum diversorum criminum reos, atque in seditionibus praeparatos: qui si quid erat de villis reliquis quod devotio dederat, fructum auferrent. Tantaque ibi 497 mala gessit, quae vix ex ordine possent narrari. Haec vero, acceptis his rebus quas diximus, in Pictavum rediit, multa in abbatissam (0540B)crimina vomens falsa, quae parens ejus proxima habebatur. XIII. His autem diebus exstitit quidam de presbyteris nostris, Sadducaeae malignitatis infectus veneno, dicens non esse futuram resurrectionem. Cumque nos eam sacris litteris praedictam, et apostolicae traditionis auctoritate monstratam affirmaremus, respondit: Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus utrum sit, an non, praesertim cum Dominus iratus primo homini quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. III, 19) Quid ad haec respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis; cum in pulverem redactum hominem (0540C)resurgere ulterius divinitas non promittat? Cui ego: Quid de hac causa, vel ipsius Domini et Redemptoris nostri, vel patrum praedecessorum verba loquantur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi cum patres obirent, aiebat Dominus: Tu autem congregaberis ad populum tuum. Sepultus in senectute bona (Gen. XXV, 8). Et ad Cain dicitur: Quia vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Unde liquido apparet, vivere animas post egressum corporis, atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestolari. Sed et de Job scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectione mortuorum. Et propheta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? hoc est, Qui (0540D)mortis somno opprimitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Isaias (Isai. 66.), quod de sepulcris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel propheta (Ezech. 37), cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem futuram edocuit. Sed et illud manifetum (0541A)fuit resurrectionis indicium, quod Elisaei (IV Reg. XIII, 21) ossa tangens exstinctum cadaver, virtutis effectu revixerit: quod ipsius Domini, 498 qui est primogenitus mortuorum, resurrectio manifestavit: qui morti mortem intulit, et de sepulcro vitam mortuis reformavit (Apoc. I, 5). Ad haec presbyter: Quod Dominus in assumpto homine mortuus fuerit ac resurrexerit, non ambigo: illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto. Et ego: Et quae fuit necessitas Filio Dei de coelo descendere, carnem assumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem quem plasmaverat, non permitteret in morte perpetua derelinqui? Sed et justorum animae, quae usque passionem ejus infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt. Nam descendens (0541B)ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciarentur, eduxit, juxta illud, Et in sepulcro ejus resurgent mortui. Et presbyter ait: Nunquid possunt ossa in favillam redacta iterum animari, et hominem viventem proferre? Et ego respondi: Nos credimus quia quamlibet in pulverem redigatur homo, et aquis, ac terrae venti violenti impetu dispergatur, non sit difficile Deo haec ad vitam resuscitari. Presbyter respondit: Hic maxime vos errare puto, ut asserere verbis lenibus tentetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis immersum, piscium faucibus devoratum, in stercus redactum, et per secretum digestionis ejectum, aut aquis labentibus [Al. latentibus] dejectum, aut terra computrescente abolitum, (0541C)ad resurrectionem venturum. Ad haec ego respondi: Oblivioni apud te traditum est, ut opinor, quid Joannes evangelista super pectus Dominicum recumbens, ac divini mysterii arcana rimans, in Apocalypsi dicat: Tunc, inquit, reddet mare mortuos suos (Apoc. XX, 13). Unde manifestum est, quia quidquid humani corporis piscis absorbuit, ales rapuit, bestia deglutivit, a Domino conjunctum in resurrectionem reparandum erit: quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata creavit: sed ita haec in integritatem solida, sicut prius fuerant, reparabit, ut corpus quod fuit in mundo, aut poenam juxta meritum ferat, aut gloriam. Sic enim ipse Dominus in Evangelio ait: 499 Quia Filius hominis veniet in gloria Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique (0541D)secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Sed et Martha cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Joan. XI, 24). Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita (Ibid. XI, 25). Ad haec presbyter: Quomodo autem in psalmo dicitur, Quia non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5)? Et ego respondi: Non resurgunt ut judicent, sed resurgunt ut judicentur. Nec enim sedere cum impiis judex potest, causas suorum redditurus actuum. Et ille: Dominus, inquit, in Evangelio dixit, Qui non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18): utique quia peribit resurrectioni. Et ego respondi: Judicatus est enim ut ad supplicium aeternum perveniat, quia non credidit (0542A)Unigenitum Filium Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit corpore, patiatur. Nec enim potest judicium fieri, nisi prius resurgant mortui: quia sicut illos qui defuncti sunt sancti, coelum, ut credimus, retinet, de quorum sepulcris saepius virtus illa procedit, ut de his caeci illuminentur, claudi gressum recipiant, leprosi mundentur, et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, ita credimus et peccatores in illo infernali carcere usque ad judicium retineri. Et presbyter ait: In psalmo autem legimus: Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII, 16). Ego dixi: Hoc est quod ipse Dominus per parabolam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat: Recepisti (0542B)tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala (Luc. XVI, 25). Non autem cognovit dives ille purpuras suas et byssum, nec delicias convivii, quas ei vel aer, vel terra, vel mare protulerat; sicut nec Lazarus vulnera, aut putredines quas jacens ante ejus januas perferebat, cum hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis. Presbyter dixit: In alio psalmo legimus, Quia exiit spiritus eorum, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Ad haec ego: Bene ais. Quia cum egressus fuerit ab homine spiritus, et jacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo reliquit, ac si verbi causa dicas: Non cogitat aedificare, plantare, agrum excolere; 500 non cogitat congregare aurum, argentum, vel reliquas (0542C)divitias mundi. Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus in quo ipse, ut ait. Christus loquebatur, evidenter exprimit dicens: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem: ut sicut ille mortuus est, et resurrexit, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Et iterum: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 51). Et iterum: Stella autem differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum (Ibid. XV, 41). Item illic, Seminatur in corruptione, surget in incorruptione (Ibid. XV, 42), et reliqua. Item illic, Omnes nos repraesentari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, (0542D)prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. V, 10). Ad Thessalonicenses autem, evidentissime futuram resurrectionem designat dicens: Nolo vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus, quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino (0543A)erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis (I Thess. IV, 12 et seqq.). Plurima sunt enim de his testimonia quae hanc causam confirmant. Sed tu ignoro quid ambigas de resurrectione, quam sancti exspectant pro merito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc enim resurrectionem, et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in aestate foliis tectae, hieme veniente nudantur; succedente vero verno tempore quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur. Haec ostendunt et illa quae jaciuntur semina terris, quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus: Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). 501 Quae omnia ad fidem resurrectionis (0543B)mundo manifestata sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit justis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decidant ergo cuncti in voluntatibus suis, et faciat unusquisque quae placuerit, si judicium futurum non erit. Vel illud, improbe, non formidas, quod ipse Dominus beatis apostolis ait: Cum venerit, inquit, Filius hominis in sede majestatis suae, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab haedis: et statuet oves quidem ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Et his dicet: Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem: Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. XXV, 31 et seqq.). Atque ut ipsa Scriptura docet, Ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam (Ibid. XXV, 46). Putasne erit (0543C)resurrectio mortuorum, aut judicium operum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis dicens: Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis et fides vestra (I Cor. XV, 14). Ad haec contristatus presbyter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere in resurrectionem, juxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus. XIV. Erat autem tunc temporis Theodulfus diaconus urbis Parisiacae, qui sibi videbatur in aliquo sciolus, qui saepius de hac causa altercationes movebat. Hic autem de Parisiis urbe abscedens, Andegavis venit, et se Audoveo episcopo subdidit, propter antiquam amicitiam, quam simul Parisios commorantes habuerant: unde et a Ragnemodo Parisiacae (0543D)urbis episcopo, saepius excommunicatus est, quod ad ecclesiam suam in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret. Hic in tanta familiaritate cum praefato Andegavae urbis episcopo adhaeserat, ut non se posset ab ejus importunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat. Factum est autem ut (0544A)aedificaret super muros urbis solarium, de quo coenae epulo perfuncto descendens, manum super diaconum 502 sustentabat, qui intantum erat crapulatus a vino, ut vix vel figere gressum valeret, pueroque qui praeibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit. Quo impulso [Al. impulsu] hic cum se continere non potuisset, cum ipso impetu de muro praecipitatur, sudarium episcopi quod balteo dependebat arripiens, cum quo pene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abbas velociter amplexus esset. Qui ruens super lapidem, confractis ossibus, et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens spiritum exhalavit. Erat enim et vino deditus, et in adulterio dissolutus. XV. Cum autem scandalum quod, serente diabolo, (0544B)in monasterio Pictavensi ortum, in ampliorem quotidie iniquitatem consurgeret, et Chrodieldis aggregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis, adulteris, fugitivis et reliquorum criminum reis, in seditione parata resideret, jussit eis ut irruentes nocte in monasterium abbatissam foras extraherent. At illa tumultum sentiens venientium, ad sanctae Crucis arcam se deportari poposcit: gravabatur enim dolore humoris podagrici, scilicet ut vel ejus foveretur auxilio. Sed ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armis huc illucque vagarentur per monasterium inquirentes eam, introeuntes in oratorium, repererunt jacentem super humum ante arcam sanctae Crucis. Tunc unus acerbior caeteris, qui ad hoc scelus patrandum aggressus fuerat, ut abbatissam gladio divideret, ab alio, (0544C)ut credo, divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine solo decubans, votum quod levi conceperat animo, non explevit. Interea Justina praeposita cum aliis sororibus palla altaris, quod erat ante Crucem dominicam, exstincto cereo, abbatissam operit. Sed venientes cum evaginatis gladiis ac lanceis, scissa veste, et pene sanctimonialium manibus laniatis, apprehensam praepositam pro abbatissa, quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesarie, 503 detrahunt, et usque basilicam sancti Hilarii inter manus deferunt custodiae mancipandam. Appropinquantesque basilicae, coelo modicum albescente, ubi cognoverunt non esse abbatissam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt; revertentesque, abbatissam apprehendunt, (0544D)extrahunt, et in custodiam, juxta sancti Hilarii basilicam, in loco ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad ostium custodibus, ne quis ullum captivae praeberet auxilium. Exinde nocte subobscura aggressi monasterium, cum nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta promptuario (0545A)cuppa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem injiciunt, factaque pharo magna de hujus incendio, cunctam monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes. Haec autem gesta sunt ante septem dies Paschae. Cumque episcopus haec omnia graviter ferret, nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens: Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non retineatur: alioqui non celebrabo Pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ullus catechumenus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur jubeatur absolvi. Quod si nec sic volueritis absolvi, collectis civibus auferam eam. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores deputat, dicens: Si eam violenter quis auferre tentaverit, statim (0545B)eam gladio percutite. Adfuit autem diebus illis Flavianus nuper domesticus ordinatus, cujus ope abbatissa sancti Hilarii ingressa basilicam absconditur [Sic Bec.; al. absolvitur]. Inter haec ad sepulcrum sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae Crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor superveniente die per Chrodieldis superbiam augeretur, et assiduae caedes et reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur, atque ita haec jactantia tumuisset ut consobrinam suam Basinam altiori cothurno despiceret, illa poenitentiam agere coepit, dicens: Erravi sequendo Chrodieldis jactantiam; et ecce despectui habeor ab eadem, et abbatissae meae contumax existo. Et 504 conversa, humiliavit se coram abbatissa, expetens pacem ejus; fueruntque (0545C)pariter uno animo eademque voluntate. Denique orto scandalo, pueri qui cum abbatissa erant, dum seditioni quam Chrodieldis schola [coetus] commovit, resisterent, puerum Basinae percutiunt, qui cecidit et mortuus est. At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina relicta abbatissa discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in pace quam prius habuerant redierunt. Postea vero multae inter has scholas inimicitiae ortae sunt. Quis unquam tantas plagas tantasque strages, vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix praeteriit dies sine homicidio, hora sine jurgio, vel momentum aliquod sine fletu! Haec autem Childebertus rex audiens, legationem ad Guntchramnum regem direxit, ut scilicet episcopi conjuncti de utroque regno, haec (0545D)quae gerebantur sanctione canonica emendarent. Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam, cum Ebregisilo Agrippinensi et ipso urbis Pictavae Maroveo episcopo jussit adesse; Guntchramnus vero rex Gundegisilum Burdegalensem cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis huic urbi esset. Sed nos resultare coepimus, dicentes quod non accederemus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, judicis districtione (0546A)prematur. Pro hac causa Macconi, tunc temporis comiti, prolata praeceptio est, in qua jubebatur ut hanc seditionem, si resisterent, vi opprimeret. Haec audiens Chrodieldis, sicarios istos cum armis ante ostium oratorii astare jubet, ut scilicet repugnantes contra judicem, si vim vellet inferre, pariter resultarent. Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum armis procedere, et quosdam caesos vectibus, nonnullos telis transfixos, et acrius resultantes gladiorum ictibus affectos opprimere. Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce Dominica, cujus prius virtutem despexerat, in obviam egreditur dicens: Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regina, filia regis, regisque alterius consobrina; nolite facere, nequando veniat 505 tempus, ut ulciscar (0546B)ex vobis. Sed vulgus parvipendens quae ab ea dicebantur, irruens, ut diximus, supra hos resultantes, vinctos monasterio extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis caesarie, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decisis, seditio depressa quievit. Tunc residentibus sacerdotibus qui aderant super tribunal Ecclesiae, adfuit Chrodieldis multa in abbatissam jactans convicia cum criminibus, asserens eam virum habere in monasterio, qui indutus vestimenta muliebria, pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissae famularetur assidue, indicans eum digito: En ipsum. Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram omnibus astitisset, dixit se nullum opus posse virile agere, ideoque sibi hoc indumentum aptasse; abbatissam (0546C)vero nonnisi tantum nomine nosse, seque eam nunquam vidisse, neque cum eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pictava millibus degeret. Igitur abbatissam de isto crimine non convincens, adjecit: Quae enim sanctitas in hac abbatissa versatur, quae viros eunuchos facit, et secum habitare imperiali ordine praecipit? Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens: Puer iste parvulus cum esset et infirmaretur in femore, desperatus coepit haberi; mater quoque ejus sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium juberet impendi. At illa, me vocato, jussit ut si possim aliquid, adjuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam (0546D)medicos agere conspexeram, incisis testiculis puerum sanum genitrici moestae restitui. Nam nihil de hac causa abbatissam scire cognovi. Sed cum nec de hac re abbatissa potuisset culpabilis reperiri, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre: quarum assertiones 506 responsionesque, quia in judicio, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indere. EXEMPLAR JUDICII EARUMDEM. XVI. « Domnis gloriosissimis regibus, episcopi qui (0547A)adfuerunt. Propitia divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regio, rectissime suas causas patefacit religio: intelligens, sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto. Et quia ex jussione potestatis vestrae, cum ad Pictavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam ejusdem monasterii. vel monachas, quae de ipso grege non salubri deliberatione progressae sunt, ipsis disceptantibus agnoscere deberemus. Evocatis partibus, interrogata Chrodieldi vel Basina, quare tam audacter contra suam regulam, foribus (0547B)monasterii confractis, discesserant, et hac occasione congregatio adunata discissa sit. Quae respondentes, professae sunt famis, nuditatis, insuper et caedis se jam non ferre periculum; adjicientes etiam, eo quod diversi earum in balneo lavarentur incongrue, ad tabulam ipsa luserit, atque saeculares cum abbatissa reficerent, etiam sponsalia in monasterio facta sint; de palla holoserica vestimenta nepti suae temerarie fecerit; foliola aurea, quae fuerant in gyro pallae, inconsulte sustulerit et ad collum neptis suae facinorose suspenderit; vittam de auro exornatam, eidem nepti suae superflue fecerit; barbatorias intus eo quod celebraverit. Interrogantes abbatissam, quid ad haec responderet, dixit: De fame quod conqueruntur, secundum quod temporis (0547C)penuria permitteret, nunquam ipsae nimiam egestatem pertulerunt. De vestimento vero dixit: Si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas habere quam necessitas indigeret. De balneo vero, 507 quod opponeretur, retulit hoc factum diebus Quadragesimae, et pro calcis amaritudine, ne lavantibus noceret novitas ipsius fabricae, jussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii, publice hoc visitarent, donec omnis odor nocendi discederet. Quod per Quadragesimam usque ad Pentecostem in usu famulis fuerit. Ad haec Chrodieldis respondit: Et postea similiter multi per tempora laverunt. Retulit abbatissa se nec probare quod dicerent, et se nescire an factum sit. Sed adhuc inculpans easdem, quod si ipsae vidissent, cur abbatissae non proderent. (0547D)De tabula vero respondit: Et si lusisset vivente domna Radegunde, se minus culpa respiceret; tamen nec in regula per scripturam prohiberi, nec in (0548A)canonibus retulit, sed ad jussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per poenitentiam, quidquid juberetur implere. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est domna Radegunde; se Christianis fidelibus eulogias obtulisse, nec sibi comprobari cum illis ullatenus convivasse. De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus, pro nepte sua orphanula arrhas accepisse: et tamen si haec culpa sit, veniam se coram cunctis petere professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit. De palla quod reputarent, protulit monacham nobilem quae ei mafortem holosericum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; (0548B)de reliquo vero quantum opportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condigne condiderit; et de illa inscissura quae pallae superfuit, purpuram nepti suae in tunica posuerit, quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit, quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aureis et vitta auro exornata, Macconem famulum vestrum praesentem testem adhibuit, eo quod per manum ejus ab sponso puellae praedictae neptis suae viginti solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii 508 quidquam ibi permistum sit. Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissae, quod absit, adulterii reputarent, sive quid homicidii vel maleficii fecerit, aut crimen capitale quo percuteretur, edicerent, respondentes protulerunt non habere se (0548C)aliquid, nisi per haec quae dixerant eam ista fecisse contra regulam proclamarent. Ad extremum, pro peccatis quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensium spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt praegnantes. Quibus per ordinem discussis, nec invento crimine quod abbatissam dejiceret, de levioribus causis paterna commonitione contestati sumus, ut haec nullatenus deinceps pro reprehensione repeteret. Tunc nobis percunctantibus causam adversae partis, quae majora crimina commiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis infra monasterium ne foras procederent, despexerunt, pontifice conculcato, et in summo contemptu in monasterio relicto. confractis (0548D)seris et januis, irrito facto discesserunt, et ad suum peccatum aliae tractae transgressae sunt insuper et Gundegisilus pontifex, cum suis provincialibus pro (0549A)ipsa causa commonitus, per praeceptionem regum Pictavis accessissent, et ad audientiam eas ad monasterium convocarent, despecta commonitione, ipsis occurrentibus ad beati Hilarii confessoris basilicam, ubi ipsae commorabantur accedentes, ut condecet pastorum sollicitudinem, dum commonerentur, facta seditione, fustibus tam pontifices quam ministros affecerunt, et intra basilicam fuderunt sanguinem levitarum. Dehinc ex jussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbyter in causa directus fuerit, et statutum fuisset quando judicium fieret, non exspectato tempore, monasterium seditiosissime, accensis in corte cuppis, vectibus ac securibus confractis posticis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in (0549B)ipsis oratoriis, spoliato monasterio, denudata et 509 discissa capillis abbatissa, graviter ad ridiculum ducta et tracta per compita, et in locum retrusa, etsi non ligata, nec libera: superveniente diei Paschae festo per saeculum, offerente pontifice pro condemnata pretium, ut spectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox supplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent, nec jusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignium suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit: unde certum est tractari quid ex hoc datur intelligi, quod additur crudelitati, ad sepulcrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent, et scelere crescente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium (0549C)ceperint, et ad domnorum jussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes acquiescere, et contra regum praecepta magis arma tenerent, et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter erigerent. Hinc denuo egressae ad audientiam publicam, extrahunt Crucem sanctam sacratissimamque occulte, et ad injuriam, indecenter, ad culpam, quae postea restituere coactae sunt in ecclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus, nec refraenatis, sed jugiter magis auctis criminibus, nobis eisdem dicentibus, ut abbatissae pro culpa veniam peterent, aut quod male directum fuerat emendarent: et nolentes hoc facere, sed magis de ejus interfectione tractarent, quod publice sunt professae; reseratis a nobis et recensitis canonibus, (0549D)visum est aequissimum eas, usque quo dignam agerent poenitentiam, a communione privari, et abbatissam suo loco permansuram restitui. Haec nos pro vestra jussione, quod ad ecclesiasticum pertinuit ordinem, circumspectis canonibus, absque (0550A)personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De caetero quod de rebus monasterii, vel instrumentis chartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, 510 quae se habere professae sunt, sed nobis inobedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra, vel anteriorum principum merces aeterna permaneat, ad loci instaurationem, vestrae pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogere reformari; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime destruxerunt, ne pejora proveniant, vel redire concedite, vel permittatis iterum aspirare: quatenus his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus totum acquiratur Deo, nihil perdat religio: ut status conservatus tam patrum quam canonum (0550B)nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad fructum. Christus vos Dominus alat regatque, regnum tribuens prolixius, vitamque conferat beatam. » XVII. Posthaec cum emisso judicio a communione fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterium restituta, hae ad Childebertum regem petierunt, adjicientes malum supra malum, denominantes scilicet regi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam ejus Fredegundem quotidie nuntia deportarent. Quod audiens rex, misit qui eos vinctos adducerent: sed cum discussi nihil criminis inventum in eis fuisset, abscedere jussi sunt. XVIII. Ante hos vero dies cum rex in oratorium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri ejus (0550C)hominem ignotum eminus astantem, dixeruntque ad eum: Qui es tu, et unde venis, aut quod est opus tuum? non enim a nobis agnosceris. Illo quoque respondente: Quia de vobis sum, dicto citius ejectus extra oratorium, interrogatur. Nec mora confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque: Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex huc venimus, alii vero sex Suessionibus remanserunt ad decipiendum filium regis. Et ego cum 511 locum praestolans, ut regem Childebertum in oratorio percutere destinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui. Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socios; quibus per loca singula inquisitis, alios carceribus mancipant, alios manibus (0550D)incisis relinquunt, nonnullos auribus naribusque amputatis ad ridiculum laxaverunt. Plerique tamen ex vinctis, suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus; nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.(0551A) XIX. Sunnigisilus vero iterum tormentis addicitur, ac quotidie virgis lorisque caeditur; et computrescentibus vulneribus, cum primum decurrente pure coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabantur ad poenam. In his tormentis, non solum de morte Chilperici regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est: inter quas confessiones addidit etiam Egidium Rhemensem episcopum socium fuisse in illo Rauchingi, Ursionis ac Berthefredi consilio ad interficiendum Childebertum regem. Nec mora rapitur episcopus, et ad Mettensem urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopos arcessiri ad ejus examinationem praecepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensem urbem (0551B)adesse deberent. Tunc ab aliis sacerdotibus increpitus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodiam retrudi praecepisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistolas, ut supra diximus, ad omnes regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse deberent. Erant autem pluviae validae, aquae immensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viae, amnes littora excedentes: sed praeceptioni regiae obsistere nequiverunt. Denique 512 convenientes, pertracti sunt usque Mettensem urbem: ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex inimicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negotium delegit prosequendum, cujus propositio prima haec fuit: Dic mihi, o episcope, quid (0551C)tibi visum fuit, ut relicto rege, in cujus urbe episcopatus honore fruebaris, te Chilperici regis amicitiis subdereris, qui semper inimicus domino nostro regi fuisse probatur, qui patrem ejus interfecit, matrem exsilio condemnavit, regnumque pervasit, et in iis urbibus quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine, suo dominio subjugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti? Ad haec ille respondit: Quod fuerim amicus regis Chilperici negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberti haec amicitia pullulavit. Villas vero quas memoras, per istius regis chartas emerui. Tunc proferente easdem in publico, negat rex se largitum fuisse; requisitusque Otto [Ed. Otho], qui tunc referendarius fuerat, cujus ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, (0551D)negat se subscripsisse: conficta enim erat manus ejus in hujus praeceptionis scripto. In hac igitur (0552A)causa primum episcopus fallax repertus est. Post haec epistolae prolatae sunt, in quibus multa de improperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum delatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum: « Quia si radix cujuslibet rei incisa non fuerit, culmus qui terris est editus non arescet. » Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut superata Brunichilde, filius ejus opprimeretur. Negavit se episcopus has epistolas vel misisse suo nomine, vel suscepisse a rescripto Chilperici. Sed puer ejus familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per tomos chartarum comprehensa tenebat: unde non dubium fuit residentibus, haec ab eodem 513 directa. Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberti (0552B)ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut ejecto Guntchramno rege, hi duo reges inter se ejus regnum urbesque dividerent: sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens: Quid tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret? Unde factum est ut commotus exercitus Biturigas urbem, pagumque Stampensem, vel Mediolanense castrum attererent atque depopularentur: in quo bello multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei judicio de tuis manibus requirendae? Haec episcopus negare non potuit. Scripta enim ista in regesto Chilperici regis in uno scriniorum pariter sunt reperta: ac tunc ad eum pervenerunt, quando interempto Chilperico, thesauri ejus de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eumdem delati sunt. Cumque (0552C)de hujuscemodi causis altercatio diutius traheretur, adfuit et abbas Epiphanius basilicae sancti Remigii, dicens quod duo millia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Astiteruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicentes: Quia nobis relictis diutius cum eodem solus collocutus est: de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem imposterum cognoscentes. Haec eo negante, abbas qui fuerat semper in iis consiliorum arcanis particeps, locum hominemque denominat, ubi, et qui aureos, quos diximus, detulisset; et qualiter de excidio regionis ac regis Guntchramni conventum fuerat, ut gestum est ex ordine denarravit. Quae et ille convictus, deinceps est confessus. Haec (0552D)audientes episcopi qui advocati fuerant, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, (0553A)suspirantes, de iis triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum reperire posset, per quem se ab iis noxis 514 quae ei objiciebantur, excusare valeret: sed illucescente die tertia, convenientes in ecclesiam, interrogant episcopum, si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini. Nam ego novi me ob crimen majestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem hujus regis matrisque ejus abii; ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina novi, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt. Haec episcopi audientes, ac lamentantes fratris opprobrium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, (0553B)removerunt: qui statim ad Argentoratensem urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus, exsilio condemnatus est. In cujus locum Romulfus filius Lupi ducis, jam presbyterii honore praeditus, episcopus subrogatus est, Epiphanio abbatis officio, qui basilicae sancti Remigii praeerat, remoto. Multa enim auri argentique in hujus episcopi regesto pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt illata; quae autem de tributis, aut reliqua ratione Ecclesiae inventa sunt, inibi relicta. XX. In hac synodo Basina Chilperici regis filia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prostrata, veniam petiit, promittens se cum charitate abbatissae monasterium (0553C)ingredi, ac de regula nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod Leobovera abbatissa in hoc monasterio commorante, ibidem nunquam ingrederetur. Sed utrisque rex veniam impertiri deprecatus est, et sic in communionem receptae, Pictavo regredi jussae sunt: scilicet ut Basina in monasterium, ut praefati sumus, regrederetur, Chrodieldis vero in villa, quae quondam Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege concessa resideret. XXI. Filii autem Waddonis 515 ipsius per Pictavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam irruentes ante hoc tempus super negotiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant, abstuleruntque res eorum: sed et alium tribunitiae potestatis virum circumventum dolis, (0554A)interfecerunt, diripientes res ejus. Quod cum Macco comes reprimere niteretur, ii praesentiam expetunt regis. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solite deberet inferre, adfuerunt et ii coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum, gladiumque mirabilem, cujus capulum ex gemmis Hispanicis auroque dispositum erat. Cumque rex haec scelera quae audierat ab iis cognovisset manifestissime perpetrata, vinciri eos catenis praecepit, ac tormentis subdi. Qui dum torquerentur, thesauros patris absconditos, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater diripuerat, revelare coeperunt. Nec mora, directi viri ad inquirendum, immensam multitudinem auri argentique, ac diversarum specierum, et auro gemmisque exornatarum (0554B)repererunt, quod thesauris regalibus intulerunt. Posthaec seniore capite plexo, juniorem exsilio damnaverunt. XXII. Childericus vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones, multaque alia improba quae gessit, ad Ausciensem urbem, in qua possessio uxoris erat, abiit. Cumque rex auditis ejus improbitatibus jussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut ab eo suffocatus, mortuus in strato suo reperiretur. Asserebant enim ad illud superius scelus nominatum, quo sacerdotes Domini in basilica sancti Hilarii per Chrodieldem caesi sunt, hunc fuisse signiferum: ultusque est Deus, si ita est, injuriam servorum suorum. 516 XXIII. In hoc autem anno tantus terris nocturno (0554C)tempore splendor illuxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempora saepius per coelum cucurrisse, mundumque illuminasse visi sunt. Dubietas Paschae fuit ob hoc, quod in cyclo Victor luna decima quinta Pascha scripsit fieri. Sed ne Christiani, ut Judaei, sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit, Latini autem luna vigesima secunda. Ob hoc multi in Galliis decima quinta luna celebraverunt. Nos autem vigesima secunda. Inquisivimus tamen studiose; sed fontes Hispaniae, qui divinitus implentur, in nostrum Pascha repleti sunt. Terraemotus factus est magnus decimo octavo Kalendas mensis quinti, die quarto primo mane, cum lux redire coepisset. Sol eclipsim pertulit mense octavo mediante, et ita lumen ejus minuit, ut (0555A)vix quantum quintae lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validae, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt. Vivariensem Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit. XXIV. Anno igitur decimo sexto Childeberti, Guntchramni autem trigesimo regum, quidam episcopus de transmarinis partibus ad Turonicam urbem advenit, nomine Simon. Hic nobis eversionem Antiochiae urbis enuntiavit, asserens se de Armenia in Perside captivatum fuisse. Rex enim Persarum, irrupto Armeniorum termino, praedas egit ecclesiasque igni succendit, et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxit. Tunc etiam et basilicam sanctorum quadraginta octo martyrum, de quibus (0555B)in libro Miraculorum memini, qui in illa regione passi sunt, oppleta ligni congerie, pice, tergoribusque suillinis immistis, suppositis ardentibus 517 facibus, succendere nisi sunt: sed nequaquam ignis apparatum incendii comprehendit, sicque videntes magnalia Dei, recesserunt ab ea. Audita autem quidam episcopus istius memorati sacerdotis abductione, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quo ille suscepto, relaxavit a servitutis vinculo episcopum istum. Ex iis ergo discedens regionibus, Gallias est aggressus, ut aliquid consolationis a devotis acciperet: qui nobis, ut praefati sumus superius, haec retulit. Homo erat in Antiochia valde devotus in eleemosynis, conjugem ac liberos habens; nec unquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam (0555C)proprium habere coepit, quod sine paupere epulum praelibasset. Hic una die cum circumisset urbem usque ad vesperum, et reperire non potuisset egenum, cum quo cibum capere posset, egressus extra portam, cum nox irrueret, reperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historia, territus ait: Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui; et sumpto epulo, quiescite in strato, mane autem proficiscemini in viam quam volueritis. Cui ille qui erat senior tenens sudarium in manu sua, ait: Non poteras, o homo Dei, cum Simeone vestro hanc urbem salvare, ne subverteretur? Et elevans manum excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim corruerunt omnia (0555D)aedificia, et quodcunque ibi structum fuit; ibique oppressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque sexus interiit. Quod ille cernens, tam de persona viri, quam de sonitu ruinae hebes effectus, ruit in terram et factus est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sudario, (0556A)quasi super aliam medietatem urbis, apprehensus est a duobus sociis qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis, ut indulgeret medietati urbis, ne rueret, mitigatoque furore sustinuit manum suam, atque elevans hominem 518 qui corruerat in terram, ait: Vade ad domum tuam, ne timeas: filii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit. Custodivit enim te oratio assidua et eleemosynae quas quotidie exerces in pauperes. Et haec dicens, discesserunt ab oculis ejus, nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbem, reperit urbis medietatem dirutam atque subversam cum hominibus pecoribusque, ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debilitati reperti sunt vivi. Verumtamen (0556B)nec illa cassata sunt, quae viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effata. Nam veniens, omnem domum suam incolumem reperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabatur, protexitque eum in medio iniquorum dextera Domini cum domo sua, salvatusque est a periculis mortis, ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis (Gen. XIX). XXV. At in Galliis Massiliensem Provinciam morbus saepe nominatus invasit: Andegavos, Namneticos, atque Cenomanicos valida fames oppressit. Initia sunt enim haec dolorum, juxta illud quod Dominus ait in Evangelio: Erunt pestilentiae et fames, et terraemotus per loca (Matth. XXIV, 7); et exsurgent pseudochristi, et pseudoprophetae (Ibid. XXIV, 11); et dabunt (0556C)signa et prodigia in coelo, ita ut electos in errorem mittant (Marc. XIII, 22). Sicut praesenti gestum est tempore. Quidam enim ex Biturico, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus, ligna caederet ad explendam operis cujusdam necessitatem, muscarum eum circumsedit examen, qua de causa per biennium amens est habitus: unde intelligi datur diabolicae emissionis fuisse nequitiam. Posthaec transactis urbibus propinquis, Arelatensem Provinciam adiit, ibique indutus pellibus, quasi religiosus orabat: ad quem illudendum pars adversa, divinandi ei tribuit facultatem. Ex hoc ut in majori proficeret scelere, commotus a loco, Provinciam memoratam deserens, Gabalitanae regionis terminum est ingressus, proferens 519 se magnum, ac profiteri se (0556D)non metuens Christum, assumpta secum muliere quadam pro sorore, quam Mariam vocitari fecit. Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant enim ei aurum argentumque, ac vestimenta, ii qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret, (0557A)pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum muliere memorata, et surgens se iterum a circumstantibus adorari jubebat. Praedicebat enim futura, et quibusdam morbos, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed haec omnia diabolicis artibus, et praestigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo immensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes ecclesiastici. Sequebantur autem eum amplius quam tria millia populi. Interea coepit quosdam spoliare ac praedari, quos in itinere reperisset: spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus minas mortis intentabat, eo quod ab iis adorari despiceretur. Ingressus autem Vellavae urbis terminum, ad locum (0557B)quem Anicium vocitant accedit, et ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore, saltantes atque ludentes, qui adventum ejus annuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquirentes quid sibi vellent ista quae gereret. Unus autem ex iis qui erat senior, cum se inclinasset quasi osculaturus genua ejus ac discussurus viam illius, jussit eum apprehensum spoliari: nec mora, ille evaginato gladio in frusta concidit, ceciditque Christus ille, qui magis Antichristus nominari 520 debet, et mortuus est, dispersique sunt omnes qui cum eo erant. Maria autem illa, suppliciis dedita, omnia phantasmata ejus (0557C)ac praestigias publicavit. Nam homines illi quos ad se credendum diabolica circumventione turbaverat, nunquam ad sensum integrum sunt regressi, sed hunc semper quasi Christum, Mariam autem illam partem deitatis habere profitebantur. Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has praestigias adjungentes sibi mulierculas quasdam, quae debacchantes sanctos eos confiterentur, magnos se in populis praeferebant: ex quibus nos plerosque vidimus, quos objurgantes revocare ab errore nisi sumus.(0558A) XXVI. Ragnemodus quoque Parisiacae urbis episcopus obiit. Cumque germanus ejus Faramodus presbyter pro episcopatu concurreret, Eusebius quidam negotiator, genere Syrus, datis multis muneribus, in locum ejus subrogatus est: isque accepto episcopatu omnem scholam decessoris sui abjiciens, Syros de genere suo ecclesiasticae domui ministros statuit. Obiit et Sulpicius Bituricae urbis pontifex, cathedramque ejus Eustasius Augustidunensis diaconus est sortitus. XXVII. Inter Tornacenses quoque Francos non mediocris disceptatio orta est, pro eo quod unius filius, alterius filium, qui sororem ejus in matrimonium acceperat, cum ira saepius objurgabat, cur conjuge relicta scortum adiret: quae iracundia, cum (0558B)emendatio criminis non succederet, usque adeo elata est, ut irruens puer super cognatum suum, eum cum suis interficeret, atque ipse ab iis cum quibus venerat ille prosterneretur, nec remaneret quispiam ex utrisque, nisi unus. tantum cui percussor defuit. Ex hoc parentes utriusque inter se saevientes, a Fredegunde regina plerumque arguebantur, 521 ut relicta inimicitia concordes fierent, ne pertinacia litis in majus subveheretur scandalum. Sed cum eosdem verbis lenibus placare nequiret, utrumque bipenne compescuit. Invitatis enim ad epulum multis, hos tres in uno fecit sedere subsellio: cumque in eo prandium elongatum fuisset spatio, ut nox mundum obrueret, ablata mensa, sicut mos Francorum est, illi in subsellia sua sicut locati fuerant, residebant. (0558C)Potatoque vino multo, in tantum crapulati sunt, ut pueri eorum madefacti per angulos domus, ubi quisque corruerat, obdormirent. Tunc ordinati a muliere viri cum tribus securibus, a tergo horum trium astiterunt, illisque colloquentibus, in uno, ut ita dicamus, assultu puerorum manus libratae, hominibus perculsis, ab epulo est discessum. Nomina quoque virorum, Chariualdus, Leodoualdus, atque Waldinus. Quod cum parentibus perlatum fuisset, custodire arctius Fredegundem coeperunt, dirigentes nuntios ad Childebertum regem, ut comprehensa interficeretur. (0559A)Commotus autem pro hac causa Campaniensis populus, dum moras innecteret, haec suorum erepta auxilio, ad locum alium properavit. XXVIII. Posthaec autem legatos ad Guntchramnum regem mittit, dicens: Proficiscatur dominus meus rex usque Parisios, et arcessito filio meo nepote suo, jubeat eum baptismatis gratia consecrari, ipsumque de sancto lavacro exceptum, tanquam alumnum proprium habere dignetur. Haec audiens rex, commotis episcopis, id est Aetherio Lugdunensi, Syagrio Augustidunensi, Flavioque Cabillonensi, et reliquis quos voluit, Parisios accedere jubet, indicans se postmodum secuturum. Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno ejus, tam domestici quam comites, ad praeparanda regalis expensae necessaria. (0559B)Rex autem deliberatione acta, ut ad haec deberet accedere, pedum est dolore prohibitus. Postquam autem convaluit, 522 accessit Parisios: exinde ad Rotojalensem villam ipsius urbis properans, evocato puero jussit baptisterium praeparari in vico Nemptodoro. Dum autem haec agerentur, legati Childeberti regis accesserunt ad eum, dicentes: Non enim ista nuper nepoti tuo Childeberto pollicitus eras, ut cum inimicis ejus amicitias colligares? Sed in quantum cernimus, nihil de promissione tua custodis, sed potius quae promiseras praetermittis: et puerum istum in urbis Parisiacae cathedra regem statuis. Judicabit enim Deus, quia non reminisceris quae ultro pollicitus es. Haec iis dicentibus, rex ait: Promissionem quam in nepotem meum Childebertum regem statutam (0559C)habeo, non omitto. Nam illum non oportet scandalizari, si consobrinum ejus filium fratris mei, de sancto suscipiam lavacro: quia hanc petitionem nullus Christianorum debet abnuere. Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam divinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostrae, si hic a me excipiatur. Si enim domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur et mihi non liceat propinquum parentem excipere, ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedite nunc, et nuntiate domino vestro: Pactionem quam tecum pepigi, custodire cupio illibatam, quam si tuae conditionis noxa non omiserit, a me prorsus omitti nequibit. Et haec dicens, legatis discedentibus, (0559D)rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum. Quem excipiens, Chlotharium vocitari voluit, dicens: Crescat puer, et hujus sit nominis exsecutor, ac tali potentia polleat, sicut ille quondam, cujus nomen indeptus est. Quo mysterio celebrato, (0560A)invitatum ad epulum parvulum multis muneribus oneravit. Similiter et rex ab eodem invitatus, plerisque donis refertus abscessit, et ad Cabillonensem urbem redire statuit. 523 XXIX. Aredius quoque hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad coelum. Lemovicinae urbis incola fuit, non mediocribus regionis suae ortus parentibus, sed valde ingenuus. Hic Theodoberto regi traditus, aulicis palatinis adjungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trevericam vir eximiae sanctitatis Nicetius episcopus, non solum in praedicatione admirabilis facundiae, verum etiam in operibus bonis ac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe. Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vultu ejus cernens divinum, praecepit (0560B)ei se sequi. At ille relicto regis palatio, secutus est eum. Cumque ingressi in cellulam, de iis quae ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adolescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo imbui, ac in divinis voluminibus ab eodem exerceri. Cumque in hujus studii flagrantia cum antistite memorato degeret, tonsurato jam capite, quadam die psallentibus clericis in ecclesia, descendit columba e camera, quae leviter volitans circa eum, resedit super caput ejus, illud indicans, ut opinor, eum Spiritus sancti gratia jam repletum. Quam cum ille non sine pudore conaretur abigere, haec paululum circum volans, iterum super caput ejus, aut super scapulam residebat: quae non modo ibi, sed etiam cum in cellulam episcopi ingrederetur, jugiter comitabatur (0560C)cum eo. Quod per dies plurimos factum, non sine admiratione episcopus intendebat. Exinde vir Dei Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defunctis, regreditur, consolaturus Pelagiam genitricem, quae nullum parentem praeter hanc sobolem spectabat. Deinde cum jejuniis atque orationibus vacaret, deprecatur eam, ut omnis cura domus, id est, sive correctio familiae, sive exercitium agrorum, sive cultus vinearum ad eam aspiceret: ne huic viro aliquod accideret impedimentum, quo ab oratione cessaret; unum sibi tantum privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse praeesset. Quid plura? construxit templa Dei in honore 524 sanctorum, expetiitque eorum pignora, ac ex familia propria tonsuratos instituit monachos, (0560D)coenobiumque fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii et reliquorum abbatum, qui monasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis ministrante. Nec minus haec tamen impedita hoc onere in (0561A)Dei laudibus perstrepebat; sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper orationem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium coeperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum vexillo crucis imponens, sanitati reddebat; quorum, si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeam, nec vocabula memorare: unum tamen novi, quod quicunque ad eum aeger advenit, sospes abscessit. De majoribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genitrice dum ageret, et sancti Juliani martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco. Erat autem locus ille aridus, et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater ejus: Fili, aquam non habemus, (0561B)et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus? At ille prostratus in orationem, et diutissime preces fudit ad Dominum, et erigens se defixit virgam in terra quam manu gerebat, eamque cum bis aut tertio in gyrum vertisset, ad se laetus extraxit; moxque unda aquae secuta est tam valida, ut non solum ipsis de praesenti, sed etiam pecoribus affatim deinceps pocula ministraret. Nuperrimo autem tempore iter carpens, nimbus ad eum pluviae advenire coepit: quem ille cernens, paululum super equum in quo sedebat caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata vero oratione, divisa est nubes in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen, nulla, si dici fas est, gutta descendit. Wistrimundo quoque, cognomento (0561C)Tattonis, civi Turonico, dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat: quod cum beato viro 525 questus fuisset, manum super locum doloris imposuit, statimque dolor fugatus, nusquam deinceps ad injuriam hominis excitatus est. Haec ipse qui passus est retulit. De his vero signis quae per virtutem sancti Juliani martyris Martinique confessoris beati, in ejus manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias virtutes, quas Christo cooperante complevit, advenit Turonis post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis se haud longaevo tempore adhuc in hoc mundo retineri, aut (0561D)certe velocius dissolvi; et valedicens abscessit, gratias agens Deo, quod priusquam obiret sepulcrum beati antistitis osculari promeruisset. Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento condito, ordinatis omnibus, ac sancto Martino Hilarioque antistitibus haeredibus constitutis, aegrotare coepit ac dysenteriae morbo gravari. Sexta quoque aegrotationis (0562A)ejus die, mulier quae ab spiritu immundo saepius vexata, a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare coepit ac dicere: Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad exsequium beati Aredii conveniunt. Ecce adest Julianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonis, Martialisque ab urbe propria. Adest Saturninus a Tolosa, Dionysius ab urbe Parisiaca, nonnulli et alii, quos coelum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis. Haec cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est. Sed nequaquam potuit contineri: quae rumpens vincula, ad monasterium cum his vocibus properare coepit. Moxque beatus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis, quod (0562B)sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in exsequiis suis cum alia muliere nequiori spiritu vexata, ut est sepulcro tectus, a nequitia infesti daemonii emundavit. Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit 526 emundare, ut exsequiae illius hac virtute glorificarentur. Post celebratum vero funus, mulier quaedam rictu patulo, sine vocis officio, ad ejus accessit tumulum: quo osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium. XXX. Hoc anno mense secundo, tam in Turonico quam in Namnetico gravis populum lues attrivit, ita ut modico quisquis aegrotus capitis dolore pulsatus, animam funderet. Sed factis rogationibus cum grandi abstinentia et jejunio, sociatis etiam eleemosynis, (0562C)adversus divini furoris impetus mitigatus est. Apud Lemovicinam vero urbem ob Dominici diei injuriam, pro eo quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne coelesti consumpti sunt. Sanctus est enim hic dies, qui in principio lucem conditam primus vidit, ac Dominicae resurrectionis testis factus emicuit: ideoque omni fide a Christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die Dominico sunt adusti. Siccitas immensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit: unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac jumentis invalescens, parum unde sumeretur origo relinqueret; sicut Habacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves, et non erunt in praesepibus boves (Habac. III, 17). Non modo (0562D)enim in domesticis, verum etiam in ipsis ferarum immitium generibus haec lues grassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum et reliquorum animantium prostrata per invia nacta est. Fenum ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae, vineae vero profusae fuerunt; quercuum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.(0563A) XXXI. De episcopis Turonicis licet in superioribus libris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum et supputationem, quo tempore primum praedicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocare placuit. 1. Primus Gatianus episcopus, 527 anno imperii Decii primo, a Romanae sedis papa transmissus est: in qua urbe multitudo paganorum idololatriis dedita commorabatur; de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob impugnationem potentum, eo quod saepius eum injuriis et contumeliis cum repererant affecissent, ac per cryptas et latibula cum paucis Christianis, ut diximus, per eumdem conversis, mysterium solemnitatis diei Dominici clanculo (0563B)celebrabat. Erat autem valde religiosus et timens Deum: ut nisi fuisset talis, non utique domos, parentes et patriam ob Dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali conditione, ut ferunt, annos quinquaginta commoratus, obiit in pace, et sepultus est in ipsius vici coemeterio, quod erat Christianorum; et cessavit episcopatus triginta septem annis. 2. Secundus, anno imperii Constantis primo, Litorius ordinatur episcopus: fuit autem de civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum jam multi Christiani essent; primaque ab eo ex domo cujusdam senatoris, basilica facta est. Hujus tempore sanctus Martinus in Galliis praedicare exorsus est. Sedit (0563C)autem annos triginta tres, et obiit in pace, sepultusque est in suprascripta basilica, quae hodieque ejus nomine vocitatur. 3. Tertius, sanctus Martinus, anno octavo Valentis et Valentiniani, episcopus ordinatur. Fuit autem (0564A)de regione Pannoniae, civitate Sabariae: qui ob amorem Dei apud urbem Mediolanensem Italiae, primo monasterium 528 constituit; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis caesus atque expulsus de Italia, in Gallias accessit; multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem, unum tantummodo suscitavit. Hic transtulit corpus beati Gatiani, sepelivitque ipsum juxta sepulcrum sancti Litorii, in illa nominis sui praefata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispaniam ad interficiendos destinaret haereticos: quibus sufficere statuit, quod a catholicorum ecclesiis essent vel communione remoti. (0564B)Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensem vicum urbis suae, anno octogesimo primo aetatis. De quo vico navigio sublatus, Turonis est sepultus, in loco quo nunc adoratur [Bec., adornatur] sepulcrum ejus: de cujus vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero quod nunc Majus dicitur, basilicam in honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli aedificavit: in vicis quoque, id est Alingaviensi, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomagensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris, baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annos viginti sex, menses quatuor, dies viginti septem, et cessavit episcopatus dies viginti.(0564C) 4. Quartus, Briccius ordinatur episcopus, anno Arcadii et Honorii secundo, cum pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus, cui trigesimo tertio 529 episcopatus anno, crimen adulterii est impactum a civibus Turonicis: expulsoque eo, Justinianum (0565A)episcopum ordinaverunt: Briccius vero episcopus ad papam Urbis dirigit. Justinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensem obiit. Turonici verum iterum malignantes, Armentium statuerunt. Briccius vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire jussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque portam ingrederetur, Armentius per aliam portam mortuus efferebatur, quo sepulto, cathedram suam recepit. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, id est, Catalonnum, Briccam, Rotomagum, Briotreidem, Cainonem; fueruntque omnes anni episcopatus ejus quadraginta septem. Obiitque, et sepultus est in basilica, quam super (0565B)sanctum Martinum aedificavit. 5. Quintus Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genere senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, Brixis, Iciodorum, Luccas, Dolus. Aedificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasii et Protasii martyris condidit, quae sancto Martino de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos septemdecim. Et sepultus est in basilica, quam Briccius episcopus super sanctum Martinum struxerat. 530 6. Sextus ordinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunt, senatorio, et propinquus decessoris sui, dives valde, et per multas civitates habens possessiones. Hic, submota basilica quam prius Briccius (0566A)episcopus aedificaverat super sanctum Martinum, aedificavit aliam ampliorem miro opere. In cujus absida beatum corpus ipsius venerabilis sancti transtulit. Hic instituit jejunia, vigiliasque, qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic est. De jejuniis.
Post Quinquagesimam quarta et sexta feria usque natale sancti Joannis. De kalendis Septembris usque kalendas Octobris bina in septimana jejunia. De kalendis Octobris usque depositionem domni Martini bina in septimana jejunia. A depositione domni Martini usque Natale Domini terna in septimana jejunia. De natali sancti Hilarii usque medium Februarium bina in septimana jejunia.
De vigiliis.(0566B) Natali Domini in ecclesia. Epiphania, in ecclesia. Natali sancti Joannis, ad basilicam domni Martini. Natali sancti Petri episcopatus, ad 531 ipsius basilicam. Sexto [al. quinto] kalendas Aprilis Resurrectione Domini nostri Jesu Christi, ad basilicam domni Martini. Pascha, in ecclesia. Die Ascensionis, in basilica domni Martini. Die quinquagesimo, in ecclesia. Passione sancti Joannis, ad basilicam, in baptisterio. Natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ad ipsorum basilicam. Natali sancti Martini, ad ejus basilicam. Natali sancti Symphoriani, ad basilicam domni Martini. Natali sancti Litorii, ad ejus basilicam. Item Natale sancti Martini, ad ejus basilicam. Natali sancti (0567A)Briccii, ad domni Martini basilicam. Natali sancti Hilarii, ad domni Martini basilicam.
Hic aedificavit basilicam sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quae usque ad nostra tempora perseverat. Basilicam quoque sancti Laurentii in monte Laudiaco ipse construxit. Hujus tempore aedificatae sunt 532 ecclesiae in vicis, id est Evena, Mediconno, Berrao, Balatedine, Vernado. Condiditque testamentum, et deputavit per singulas civitates quod possidebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam et Turonicae tribuens facultatem. Sedit autem annos triginta, et sepultus est in basilica sancti Martini.
7. Septimus vero Volusianus ordinatur episcopus, ex genere senatorio, vir sanctus, valde dives, propinquus (0567B)et ipse Perpetui episcopi decessoris sui. Hujus tempore jam Chodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam hic pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum ditionibus subdere vellet, apud urbem Tolosam exsilio condemnatus, in eo obiit. Hujus tempore vicus Mantolomaus aedificatus est, et basilica sancti Joannis in majori monasterio. Sedit autem annos septem, menses duos.(0568A) 8. Octavus ordinatur episcopus Verus, et ipse pro memoratae causae zelo suspectus habitus a Gothis, in exsilium deductus, vitam finivit: facultates suas ecclesiis et bene meritis dereliquit. Sedit autem 533 annos undecim, dies octo. 9. Nonus Licinius, civis Andegavus, qui ob amorem Dei in Orientem abiit, sanctaque loca revisit: exinde digressus, in possessione sua monasterium collocavit infra terminum Andegavum, et postea abbatis officio in monasterio, ubi sanctus Venantius abbas sepultus est, functus, ad episcopatum eligitur. Hujus tempore Chlodovechus rex victor de caede Gothorum, Turonis rediit. Sedit autem annos duodecim, menses duos, dies viginti quinque, et sepultus (0568B)est in basilica sancti Martini. 10. Decimo loco Theodorus et Proculus, jubente beata Chrotechilde regina, subrogantur, eo quod de Burgundia jam episcopi ordinati, ipsam secuti fuissent, et ab hostilitate de urbibus suis expulsi fuerant. Erant autem ambo senes valde: rexeruntque ecclesiam Turonicam simul annis duobus, et sepulti sunt in basilica sancti Martini. 11. Undecimus Dinifius episcopus, et ipse ex Burgundia (0569A)veniens: qui per electionem praefati regis ad episcopatum accessit; cui aliquid de fisci ditionibus est largitus, deditque ei potestatem faciendi de his rebus quae voluisset; qui maxime ecclesiae suae quod fuit melius dereliquit; largitus est etiam quiddam et bene meritis. Sedit autem menses decem, et sepultus est in basilica sancti Martini. 12. Duodecimus Ommatius de senatoribus civibusque Arvernis, valde 534 dives in praediis, qui condito testamento per ecclesias urbium, in quibus possidebat, facultates suas distribuit. Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis Turonicae, sanctorum Gervasii atque Protasii reliquiis consecratam, quae muro conjuncta est. Hic coepit aedificare basilicam sanctae Mariae infra muros urbis, quam imperfectam (0569B)reliquit. Sedit annos quatuor, menses quinque: obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini. 13. Tertius decimus Leo ex abbate basilicae sancti Martini ordinatur episcopus. Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres holochryso tectas, ex quibus quaedam apud nos retinentur: in aliis etiam operibus elegans fuit. Sedit autem menses sex, et sepultus est in basilica sancti Martini. 14. Quartus decimus Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens conjugem, Claram nomine, sed filios non habens: fueruntque ambo divites valde in agris, quos maxime sancti Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam et proximis suis. Sedit autem annos duos, menses sex; obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.(0569C) 15. Quintus decimus Injuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen. Hujus tempore Chrotechildis regina transiit. Hic peraedificavit ecclesiam sanctae Mariae infra muros urbis Turonicae. Hujus tempore et basilica sancti Germani aedificata est. Vici etiam, Noviliacus et 535 Luciliacus, fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseverat. (0570A)Sedit autem annos sexdecim, menses undecim, dies viginti sex; obiitque, et sepultus est in basilica sancti Martini. 16. Sextus decimus Baudinus, ex referendario Chlothacharii regis ordinatur episcopus, habens et filium, multis eleemosynis praeditus. Aurum etiam quod decessor ejus reliquerat, amplius quam viginti millia solidorum, pauperibus erogavit. Hujus tempore alter vicus Noviliacus aedificatus est. Hic instituit mensam canonicorum. Sedit autem annos quinque, menses decem; obiitque, et sepultus est in basilica sancti Martini. 17. Decimus septimus Guntharius, ex abbate monasterii sancti Venantii ordinatur episcopus, vir valde prudens dum abbatis fungeretur officio, et saepius (0570B)legationes inter reges Francorum faciens. Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus, pene stolidus apparuit: quae res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas, quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et improperiis. Sedit autem annos duos, menses decem, dies viginti duos. Obiit autem, et sepultus est in basilica sancti Martini, cessavitque episcopatus anno uno. 18. Octavus decimus Eufronius presbyter ordinatur episcopus, ex genere illo, quod superius senatorium nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Hujus tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est: de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam vetustissimam (0570C)relinquens desertam. Postea vero basilica sancti Martini 536 et ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset (Vid. lib. IV, cap. 20), quam postea idem pontifex texit stanno, opitulante rege Chlothachario. Hujus tempore basilica sancti Vincentii aedificata est. Tauriaco, Cerate, et Orbigniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt. Sedit (0571A)autem annos septemdecim, obiitque aetate septuagenaria, et sepultus est in basilica sancti Martini. Cessavitque episcopatus dies novemdecim. 19. Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus Martinus et caeteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam diruptamque nactus sum, quam reaedificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi, in qua, sicut a longaevis presbyteris comperi, beatorum ibidem reliquiae Agaunensium ab antiquis fuerant collocatae. Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicae sancti Martini reperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum. Ac dum vigiliae (0571B)in eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum praelucescente cereo visitare: quae dum a nobis attente rimantur, dixit aedis aedituus: Est hic, inquit, lapis opertorio tectus, in quo quid habeatur prorsus ignoro, sed nec praedecessores ministros hujus custodiae scire comperi. Deferam eum, et scrutamini diligenter quid contineatur infra conclusum. Quem delatum reseravi, fateor, et inveni in hoc capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiae 537 tenebantur. Nacti etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat, concavos, in quibus sanctorum apostolorum cum reliquorum martyrum pignora continebantur. Quod munus ego divinitus indultum admirans et gratias agens, celebratis vigiliis, dictis etiam Missis, (0571C)haec in ecclesia collocavi. In cellula sancti Martini ecclesiae ipsi contigua, sanctorum Cosmae et Damiani martyrum reliquias posui. Basilicas sancti Perpetui adustas incendio reperi, quas in illo nitore vel pingi, vel exornari, ut prius fuerant, artificum nostrorum opere imperavi. Baptisterium ad ipsam basilicam aedificari praecepi, in quo sancti Joannis, cum Sergii martyris, reliquias posui, et in illo priore baptisterio sancti Benigni martyris pignora collocavi. In multis vero locis infra Turonicum terminum, et ecclesias, et oratoria dedicavi, sanctorumque reliquiis illustravi, quae memorare ex ordine prolixum censui. Decem libros Historiarum, septem Miraculorum, (0572A)unum de Vitis Patrum scripsi, in Psalterii tractatum librum unum commentatus sum; de Cursibus etiam ecclesiasticis unum librum condidi. Quos libros licet stylo rusticiori conscripserim, tamen conjuro omnes sacerdotes Domini, qui post me humilem ecclesiam Turonicam sunt recturi, per adventum Domini nostri Jesu Christi, ac terribilem reis omnibus judicii diem, si nunquam confusi de ipso judicio discedentes cum diabolo condemnandi estis, ut nunquam libros hos abolere faciatis, aut rescribi, quasi quaedam legentes, et quasi quaedam praetermittentes: sed ita omnia vobiscum integra illibataque permaneant, sicut a nobis relicta sunt. Quod si te sacerdos Dei, quicunque es, Martianus noster septem disciplinis 538 erudiit, id est, si te in grammaticis docuit legere, (0572B)in dialecticis altercationum propositiones advertere, in rhetoricis genera metrorum agnoscere, in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologicis cursus siderum contemplari, in arithmeticis numerorum partes colligere, in harmoniis sonorum modulationes suavium accentuum carminibus concrepare: si in his omnibus ita fueris exercitatus, ut tibi stylus noster sit rusticus, nec sic quoque deprecor ut avellas quae scripsi. Sed si tibi in his quiddam placuerit, salvo opere nostro te scribere versu non abnuo. Hos autem libros in anno vicesimo primo ordinationis nostrae praescripsimus: et licet [Al. scilicet] in superioribus de episcopis Turonicis scripserimus [al. scripsimus], annotantes annos eorum, non tamen sequitur ac supputatur numerus (0572C)chronicalis, quia intervalla ordinationum integre non potuimus reperire. Est ergo omnis summa annorum mundialium talis: A principio usque ad diluvium anni MMCCXLII; a diluvio usque ad transitum filiorum Israel per mare Rubrum anni MCCCCIV; ab hoc maris transitu usque ad resurrectionem Dominicam, anni MDXXXVIII, a resurrectione Dominica usque ad transitum sancti Martini, anni CCCCXII; a transitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est, ordinationis nostrae primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani quintus, Guntchramni regis trigesimus primus, Childeberti junioris decimus nonus, anni CLXVIII. Quorum omnis summa est annorum MMMMMDCCCXIV.
(0571)Explicit Historia Ecclesiastica Francorum Gregorii episcopi Turonici.
(no apparatus)