Jump to content

Historia Hierosolymitana

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hierosolymitanae historiae libri quatuor
saeculo X

editio: J. P. Migne (post Bongars, Gesta Dei per Francos I 81)
fons: PLD

Baldrici epistola nuncupatoria ad Petrum abbatem Malleacensem.

[recensere]

|1057D| Amor mihi silentium interdicit, et in verbositatem inducit: amor aufert otium, et trahit in negotium; amor vetat ut sileam, cogit ut loquar et scribam. Totum hoc agit amor non novus, sed inveteratus et continuus, quodam tamen modo renovatus. Quemdam amicum singularem habui et unicum, qui me |1058D| sibi totum peculiaverat, et in me sibi duntaxat ipse complacebat, dominum Gaufredum dico, virum venerabilem, parentibus Ebredunensem, abbatem Malleacensem, hominem memorandum et describendum, nisi temporis ingruentis molestia suum mihi peperisset obstaculum. Ego ei revera, in quantum |1059A| poteram, diligendo respondebam, quoniam in eum amando nullatenus inferior esse volebam. Is tandem laudabili fine quievit: abbatem tamen sponte prius exuit, ut et liberius theoriae vacaret, atque ipsi Deo exoccupatior deserviret. Huic in eodem regimine, ipso tamen volente, successit Petrus, ejus consanguineus, pastor postmodum idoneus, vir satis industrius, et tantae sollicitudini multum opportunus. Hunc etenim monachi Malleacenses elegerunt, et sibi rapuerunt, et quantum dominum meum Gaufredum dilexerant, in eo ipso monstraverunt, quem pro patrui amore abbatem sibi praefecerunt, quamvis et multae utilitates ipsum abbatia dignum praedicarent. Is sicuti avunculo suo successivus subintravit in honore, sic et haeres ei perstitit in morum decentissima |1059B| liberalitate. Habemus igitur hunc Petrum, Deo gratias, bono Gaufredo superstitem, moribus et temporibus nostris satis concordem. Ad hunc ergo modo scribo, ego Baldricus, Dei gratia Dolensis archiepiscopus; Petrum quoque meum, meum inquam et vestrum, tota voluntate saluto. Saluto te, Petre mi, sicuti Malleacensem rectorem; saluto te sicuti fratrem meum charissimum, saluto te sicut oratorem et viatorem Jerosolymitanum. Gratias ago Deo meo, frater dulcissime, qui te duxit et reduxit: Gratias ago Deo meo qui pedem tuum bene direxit; qui omnia tua dispensat, et huc usque dispensavit: dispenset etiam obsecro, et ut tibi vultum suum serenet efflagito. Gratias etiam ago tibi quarum tenorem forsitan huc usque non audisti, cum nondum |1059C| quod praecepturus sum audieris; et tamen quodam modo jam factum sit, quod tibi imperare decreverim: ac si jam mihi responderis: Puta dictum, puta factum. Imperare tibi decerno, non rogare, quia malo imperiosus ei esse in quo confido, quam suggillator taediosus immineam ei a quo desperare compellor. Gratias ago quia talis es in quo confidam, quem rogare, vel cui jubere debeam. Petre, quaeso, meus, sacerdos reverende, gratiarum mearum actiones ea qua loquor dilectione munificus accipe: quas et si quilibet ex obliquo remordebit praeproperas, homo tamen sani cerebri judicabit tempestivas. Nihil enim poterit esse intempestivum, quod erit insignis amoris comitate et titulo decusatum. Parit enim perpulchra et urbana ludicra, splendens amicitiarum |1059D| praerogativa. Neque enim vere sunt amici, qui inter |1060A| se dubitant; nam amicabilis fascinatur identitas, ubi lividatur alterutra securitas. Ne vero velut ingratus mihi ipsi redarguar (ingratitudo siquidem totius bonae opinionis est noverca), mihi ipsi gratias actito, qui cui imperare possum, quemlibet habeo. Non enim omni amicorum destitutus solatio, qui erga te potestativo utor imperio. Quod autem impero hujusmodi est: glosulas exposituras mihi nuper super Moysi Pentateuchum in camera tua ostendisti, ipsemet legisti, auctorem vero nuncupare non nosti; complacuere mihi, quia et verborum connexionem exprimebant; et si quid erat caliginosum, elucidabant. Nunc igitur fraternitati tuae praecipiendo praecipio quatenus libellum illum transcriptum obsecranti mihi dirigas, tali compactum charactere, |1060B| talibusque figuris quae seniles oculos non offendant, quae iter legenti praebeant, ne se duplex littera findere videatur, quae intellectum nostrum inconcinna non obtundat. Si vero residuum quod deest alicubi reperire poteris, sive illud mihi insinuando significa, ut totum obtineam; sive bene prodigus, tuis sumptibus mihi redimi jubeas. Puto siquidem quod postquam in hoc mihi acquieveris, studiosum me parturies, et de jacto semine messem multiplicem recipies. Apponam siquidem et sententias interlineares, et excerpam sicubi latent medullas interiores. Adjiciam adhuc, si quid decurtatum est; castigabo, si quid superfluum est. Totum autem illud nomini tuo destinabo, et libello tuo praeeunte posteritati legentium illud profuturum, |1060C| irrequietus indagator, commendabo. Quod praecepi, non diffido quin solemniter exsequaris: sed est aliud quod precor, quod desidero, quo valde jucundabor. Non mihi sis sterilis quin rescribas, ut tali legato me visites; meque peregrinum ac exsulem, in citeriori Britannia sic salutes. Complectar illud tanquam alterum me: tu vero me tibi vicinum semper exopta, tanquam alterum te. Libellum quem De Jerosolymitano itinere quoquo modo composui, ad castigandum tibi transmisi, quem regulari censura volo compescas et polias, et epistolam hanc cum ipso mihi non irremuneratam remittas. Salutemus nos interim invicem, ut alteruter vivamus et valeamus, et iterum nos mutuo videamus. |1060D| Amen.

Petrus abbas Malleacensis Baldrico archiepiscopo Dolensi.

[recensere]

|1059D| Sicut autem experientiae tuae subtiliter satisque succincte praelibavit sanctitas, « amorem silentium nullatenus diligere, » diu est ex quo, reverendissime Pater, experimento didicimus. Otia siquidem eliminando expellit, atque ad ea quae sui juris sunt |1060D| amantis animum, et in his jucundantis, indicibiliter trahendo accendit. Sed unde hoc mihi, ut veniat epistola domini mei ad me? Ecce enim ut facta est auditio ejus in auribus meis, exsultaverunt omnia interiora in utero meo. Quemadmodum etenim tetri |1061A| atque caliginosi aeris ad Boreae impetum effugantur nubila, sic sic ad visionem illius, omnium phantasmata cogitatuum, quarumlibet etiam mordacium expulsa sunt pondera curarum. Nullius quippe tristitiae locus remansit, ubi tantae laetitiae tam desiderabilis materies supervenit. Legant alii, atque desudent ingentia philosophorum revolvendo volumina: mihi siquidem mei admirandi Ciceronis scripta sufficiunt, suaque inexplicabili obdulcoratione animam legentis reficiunt. Credat itaque, quidquid veteres cecinere poetae, amantissimus duntaxat meus prosa vel pede me visitet, atque diversorum fatigationibus et negotiationibus praegravatum, suarum crebra dulcique consolatione epistolarum relevando relevet. Hujus ego si benignissimam morum benignitatem atque |1061B| praeclarissima facta describere aggrederer, ad tantae rei magnitudinem obstupescens, non ea explanando, sed potius inscitiae meae incuria attenuando obfuscare metuerem. Satis igitur et consultius est tot et tanta pii Patris contemplando admirari, et in ejus totius mentis brachiis amplexando atque amando amore delectari. Verumtamen hujus indissolubilis dilectionis, cui grates referam? Ascribamne meae probitati, an ejus sibi quoslihet incorporanti charitati? Illi prorsus assignandum, illi totum est imputandum, qui formicam sibi copulavit, et perpetuae fraternitatis glutino conglutinavit. Ea propter quidquid placuerit, quidquid cordi advenerit, servo suo emptitio indubitanter praecipiat: et non praecepti sui expletionem, sed implentis devotionem, considerans |1061C| perpendat: Sum, fateor, sum emptitius illius: sed cujus illius? Ejus sine dubio quem ab ineunte aetate laudabilis vitae laudabilia commendant praeconia; qui etiam de virtute in virtutem ascendens, ad summum sacerdotii apicem sublimari meruit; populumque sibi subjectum, tam praedicationis sanctae vomere, quam bonorum operum ostensione arguendo, obsecrando, pennis virtutum ad sublimia provehit. Felix revera, et Deo amabilis terra Britanniae, tanti sideris illustrata coruscationibus. Exsultat Oriens, apostolicorum Patrum doctrinis seu gloriosissima palma decorata; laetetur nihilominus et Occidens, primatis tanti titulis insignata. Deponat gens effera genuinam quodammodo ferocitatem, |1061D| cursitans ad sui speculatoris mellifluam affabilitatem. |1062A| Non imputetur ei ulterius fatuitas quaedam naturalis, tam sapientissimi antistitis documentis informatae. O admiranda atque praedicanda supernae dispensationis clementia! Ut ferocium misereretur, fatuitatemque excluderet, patronum mitissimum, atque incomprehensibilis sapientiae, sale conditum, ad edomandam belluinam eorum cervicositatem direxit. Illos visitando ditavit, nos vero gratissima ejus visione exspoliavit. Visitando, inquam, plebem barbaricam, diuque sub ignorantiae tenebris sepultam, incomparabili thesauro ditavit, ac nobis pastorem, quasi Luciferum inter nostrates refulgentem, subtraxit. Ad hunc sermo meus prolixior sese direxisset, nisi tam instantis persecutionis et adversum nos intonantis procellosa tempestas intercidisset. Ad |1062B| praesens itaque id tantillulum benignus benigne suscipiat; videat, nec legere dedignetur, non attendens litteraturae superficiem, sed mittentis, seseque pedum ipsius vestigiis toto corde et corpore substernentis, considerans affectionem. Et quoniam divinae astipulatione paginae, « thesaurus absconditus et sapientia occulta frivola sunt, » glossulas super Pentateuchum, quas irrequietus indagator pulsando quaerit, quam citius poterimus transcriptas illius venerandae paternitati transmittemus. Non enim diffidimus quin de parvissimo manipulo multiplicatae segetis centesimum fructum, successivae posteritati profuturnm, recolligamus. Porro prae omnibus efflagitamus, quatenus sicut ad unguem eas promisit corrigat, superflua quaeque abradendo, et si qua |1062C| desunt diligenter interserendo. Librum quoque Jerosolymitanum, Jerosolymitano mihi directum, cum epistola in fronte ipsius apposita miraque dulcedine referta remittimus. Non minimum vero obstupescendo miror, quo animo libellum praefatum ad compescendum et poliendum direxerit insciolo, et pene nullius scientiae gutta rigato, cum praesertim nullus poetarum id praesumere audeat. Quippe ubi concatenatio multiplicium sententiarum consonat, partium quoque junctura regulari censura liberoque gressu discurrit, nihilque lector diligens absonum inibi reperiat. Verum cum salute submissa jam finem sermonis facimus, et ut Patrem desideratum videre mereamur intente exposcimus.

Historia Hierosolymitana Baldrici archiepiscopi.
Incipit prologus domini Baldrici archiepiscopi in historia Hierosolymitana

[recensere]

|1061D| BALDRICUS, Burguliensium fratrum abbas, postea vero Dei misericordia Dolensium archiepiscopus, licet indignus, omnibus Christianis pacem et veritatem diligere.

|1062D| Benedictus Dominus noster Jesus Christus, Christiani nominis auctor et rector invictissimus, et amplitudinis Christianae sapientissimus propagator. Hunc ut benedicatis, et in omnibus suis operibus |1063A| laudetis oportet, fratres charissimi, et indeficientis suae erga nos misericordiae nullatenus obliviscamini. Ipse reges mutat, et tempora; ipse pios corrigit, ut provehat; ipse punit impios, ut corrigat; quippe, in quo nihil est immisericordiae. Ipse temporibus nostris Christianitatem suam, ubicunque terrarum erat, pene totam excitavit: et ut ad cruendam in qua passus est Jerusalem, de spurcorum manibus Turcorum, qui ei velut captivae dominabantur, Christiana concurreret militia, fideles suos unanimiter incitavit. Non enim sine divina inspiratione credendum est, ab occidentali ad orientalem plagam, omnium rerum copiosos velle militatum iri; et contra barbaras nationes, relictis praediis et domibus, filiis et uxoribus, pugnaturos brachio |1063B| suo, inter innumeras calamitates gaudenter proficisci. Quis enim tot principes, tot duces, tot milites, tot pedites sine rege, sine imperatore dimicantes eatenus audivit? Neque siquidem in isto exercitu, alter alteri praefuit, alius alii imperavit: nemo quod sibi peculiare videbatur disposuit, nisi quod sapientium commune consultum decrevit, nisi quod plebis scitum collaudavit. Certum est ergo quia Spiritus sanctus, qui ubi vult spirat, et ut tantos labores arriperent eos animavit, atque indiscissam eis concordiam inspiravit.

Hujus Historiae seriem posterae successioni stylo nostro, licet non satis expolito, nisus sum commendare, quamvis tantum onus ingenioli nostri tenuitas non suffecerit convenienter explicare. Sed quoniam |1063C| diebus nostris magna erat Sallustiorum et Ciceronum copia, qui tamen huic otio non ignobili assidere vellet, sterilis imminebat inopia: majoribus nostris, qui dormitabant et pigritabantur, velut indignatus, hoc opus aggressus sum: et ne invidae oblivioni cederet historia digna relatu, ad scribendum pene sexagenariam appuli manum. Sane si melius facundiores id ipsum attentaverint, ipsorum nequaquam praejudico, si me castigaverint, facundiae: |1064A| tantum precor ut nostro non derogent labori, causa invidentiae vel culpae insolentiae. Non tamen huic beatae interesse promerui militiae, neque visa narravi; sed nescio quis compilator, nomine suo suppresso, libellum super hac re nimis rusticanum ediderat; veritatem tamen texuerat: sed propter inurbanitatem codicis nobilis materies viluerat, et simpliciores etiam inculta et incompta lectio confestim a se avocabat. Accessi igitur ad hoc studium, non inanis gloriae cupidus, non supercilii tumore inflatus, sed quod successivae placeat Christianitati, membranulis indidi curiosus. Et quamvis, Christianus ego, Christianis processerim atavis, ut jam nunc tanquam haereditate possideam sanctuarium Dei, et haereditarium Christianae mihi possessionis |1064B| vindicaverim titulum; paganismum autem, utpote a lege Dei extorrem, totis viribus abominaverim, tamen in proferenda historiae veritate, in neutram amor vel odium, vel caetera vitia, me scientem praecipitabunt partem: ut scilicet paganis detrahendo, Christianis, mendax et mendosus, temere faveam; et si quid fortiter et audacter gentiles egerunt, eorum fortitudini et audaciae zelando aliquid decerpam: proferendae siquidem veritati temperanter studebo; et animi mei favorem, quem tamen maxime Christianis debeo, veritatis censura castigabo. Si enim gentilium robur plus justo attenuarem; Christianorum fortitudini et laboribus detraherem, dum tanquam adversus gentem imbellem, genus nostrum hiatu temerario dimicasse declamarem. |1064C| Succincte igitur quae in codice praedicto perpendi, recapitulabo; et partium narrantium quae ibi adfuerunt relatione fretus, quae audivi interseram, sicque juvante Deo aggressum opus consummabo. Jam igitur ad praelibatum negotium stylum exspectantem applicemus. Emolumentum praesumpti opusculi, bonorum omnium retributor, in bonum mihi retribuat Deus. Amen.

Explicit prologus.

INCIPIT HISTORIA JERUSALEM,
qualiter Christiani
a remotis partibus mundi
cum maximo labore
eam exquisiverunt, expugnaverunt
et tenuerunt.

Liber primus.

[recensere]

|1063D| Jerusalem, totius Judaeae metropolim, non ignobilem nec ignotam civitatem, regalibus honorificentiis in immensum multoties decoratam, multoties a tyrannis hostibus obsessam, et ad solum usque dirutam, et a propriis filiis in captivitatem abductis orbatam, variasque temporum tumultationes ante Salvatoris adventum perpessam, noverunt qui vel historiographorum libros saltem tenuiter legerunt; vel qui computantium relationi aures audiendi |1064D| avidas accomodaverunt. Jam vero Christum praedicantem super eam flesse, et ejus abolitionem denuntiasse, nullus ignorat, nisi si quis forte paginam Evangelii imprudens et impudens vecorditer conculcat. Quod quomodo acciderit, legenti gesta Titi et Vespasiani indifficulter patebit: quam lectionem vir eloquentissimus Josephus, stylo celebri consecravit. Ipsam iterum reaedificatam et Christianis insignibus insignitam, et ecclesiarum aedificiis decentissimis |1065A| honoratam, ipsa adhuc loquuntur aedificia, et quibus tota civitas circumvallatur provecta testantur moenia; quae civitas, quoniam in ipsius suae Christianitatis temporibus, Christo suo quam oportuit minus obtemperavit, terreno Regi subjugata rursum servivit, quia coelesti imperatori militare pedetentim contempsit. Facta est igitur Babylonico admiraldi diutino tempore tributaria, quae superba cervicositate a Christo suo deviarat; quamobrem servierunt dominis profanis hi qui mortem evaserunt vel captivitatem, ejusdem urbis coloni; et dominati sunt filiis indigenis gentiles adventitii. Pollutum est nimirum sanctum Dei templum; et facta est aula Dei gentium convenarum irreverenter conventiculum: Domus orationis spelunca latronum |1065B| facta est, et filiis suis mater Ecclesia, in novercam alienata est. Sane Sancti Sepulcri ecclesiam, paulo servari sinebant honorificentius: non quia multum de religione christiana curabant; sed quoniam taliter utilitatibus et cupiditatibus suis satisfaciebant. Adventabant siquidem a remotis orbis partibus Christiani, orationis gratia, et honorabant sanctuarium illud largifluis oblationibus, confluentes autem Christianos multimodis gentiles angariis affligebant, et opimis evectionibus quas attulerant, peregrinos funditus emungebant, utpote quos et de vecturis conducendis invitos in via compellebant, et ab introitu desideratae et diu quaesitae civitatis quousque ingrediendi pretium dedissent coercebant, et sic variis exactionibus eos pauperabant; ad extremum |1065C| vero, ab injuriatis corporibus animas plerumque tormentis profligatas extorquebant. Ecclesiarum etiam alias in usus peculiares gens barbara reduxerant, aut in ipsis jumenta sua stabulantes, aut si quid est ignominiosius in eis operantes. Exacerbaverunt itaque contra se Deum, qui Deum abominabiliter inhonoraverunt, et loca sancta illicitis et fedis actibus dehonestaverunt. Decrevit igitur eos divinum consilium castigare; et per eos quibus imperitaverant deliberavit eos a Deo locis dicatis eliminare. Jam enim gentiles usque Antiochiam imperium suum dilataverant, et similiter ipsius sanctae civitatis loca gloriosa fedaverant. Idcirco irritaverant in se furorem Omnipotentis, quoniam operum suorum fetorem emiserant in coelum. Videbamus aliquando |1065D| cives ipsius Jerusalem, inter nos, mendicos et exsules: videbamus indigenas Antiochiae, casum locorum sanctorum deplorantes, sibique pauperatis suppliciter stipem publicam implorantes. Aliqui condolebamus egenis; idipsum siquidem per nostros, siquando revertebantur, audiebamus peregrinos. Publicae praedicationis causa, papa Romanus, Urbanus nomine, venit in Gallias, et prout erat disertus seminiverbius, verbum Dei passim seminabat. Sane Placentiae concilio generali celebrato, praelibatus paulo post Arvernis advenit, ibique cum multis Galliarum episcopis et abbatibus, iterum generalem synodum celebravit, in qua, quae ad fidem pertinebant praemissis, de Christianorum Jerosolimitanorum |1066A| et Antiochenorum casibus aerumnosis, hujuscemodi sermonem subjunxit. Confluxerant etiam ad concilium e multis regionibus viri potentes et honorati innumeri, quamvis cingulo laicalis militiae superbi. Itaque residens in pulpito sic peroravit.

« Audivimus, fratres dilectissimi, et audistis quod sine profundis singultibus retractare nequaquam possumus quantis calamitatibus, quantis incommoditatibus, quam diris contritionibus in Jerusalem et in Antiochia et in caeteris Orientalis plagis civitatibus, Christiani nostri fratres nostri membra Christi flagellantur, opprimuntur, injuriantur. Germani fratres vestri contuberniales uteri vestri: nam et ejusdem Christi, et ejusdem Ecclesiae filii |1066B| estis; in ipsis suis domibus haereditariis, vel alienis, dominis mancipantur, vel ex ipsis exploduntur, aut inter nos mendicant, aut, quod gravius est, in ipsis suis patrimoniis venales exsulant et vapulant. Effunditur sanguis Christianus, Christi sanguine redemptus, et caro Christiana carni Christi consanguinea nefandis ineptiis et servitutibus nefariis mancipatur. Illis in urbibus ubique luctus, ubique miseria, ubique gemitus. Suspiriosus dico, Ecclesiae in quibus olim divina celebrata sunt sacrificia, proh dolor! ecce animalibus eorum stabula praeparantur: nequam homines sanctas occupavere civitates; Turci, spurci et immundi, nostris fratribus dominantur. Antiochiae beatus Petrus primus resedit episcopus: ecce in ipsa ecclesia gentiles suas collocavere superstitiones, |1066C| et religionem Christianam, quam potissimum coluisse debuerant, ab aula Deo dicata turpiter eliminaverunt. Praedia sanctorum stipendiis dedita, et nobilium patrimonia sustentandis pauperibus contradita, paganae tyrannidi subjiciuntur, iisque in proprios usus redactis domini crudeles abutuntur. Sacerdotium Dei humotenus conculcatum est; sanctuarium Dei, proh nefas! ubique profanatum est. Si qui ibi adhuc latitant Christiani, inauditis exquiruntur tormentis. De sancta Jerusalem, fratres, huc usque quasi loqui dissimulavimus, quod valde loqui de ea pertimescimus et erubescimus: quoniam ipsa civitas, in qua, prout omnes nostis, Christus ipse pro nobis passus est, peccatis nostris exigentibus, sub spurcitiam Paganorum redacta est, |1066D| Deique servituti (ad ignominiam nostram dico) subducta est, quod enim ita est improperii nostri cumulus est, Christianorum, qui ita promeruimus, magnum dedecus est. Cui servit nunc ecclesia B. Mariae in qua ipsa pro corpore sepulta fuit in valle Josaphat? Sed quid templum Salomonis, imo Domini praetermisimus, in quo simulacra sua barbarae nationes contra jus et fas modo collocata venerantur? De sepulcro Dominico ideo reminisci supersedimus, quoniam quidam vestrum, oculis vestris vidistis quantae abominationi traditum sit. Inde violenter abstrahunt Turci quas pro eleemosyna illic multoties intulistis oblationes, ibi nimirum multas et innumeras religioni nostrae ingerunt irrisiones. Et tamen illo in loco (non |1067A| ignota loquor), requievit Deus, ibi pro nobis mortuus est, ibi sepultus est. Quam pretiosus sepulturae Domini locus concupiscibilis, locus incomparabilis: Neque si quidem ibi Deus adhuc annuum praetermisit facere miraculum; cum in diebus Passionis suae, exstinctis omnibus et in sepulcro et in ecclesia circumcirca luminibus, jubare divino lampades exstinctae reaccenduntur. Cujus pectus silicinum, fratres, tantum miraculum non emolliat? Credite mihi, bestialis homo et insulsi capitis est, cujus cor virtus divina tam praesens ad fidem non everberat. Et tamen gentiles cum Christianis ista vident communiter, nec emendantur: perterrentur equidem, sed non convertuntur ad fidem: nec mirum, quoniam mentis obcaecatio illis dominatur. Quantis afflictionibus |1067B| vos qui adestis, qui redistis injuriaverint, vos ipsi melius nostis, qui substantias vestras, qui sanguinem vestrum inibi Deo immolastis. Haec idcirco, charissimi, diximus, ut vos ipsos sermonis nostri testes habeamus. Plures supersunt et fratrum nostrorum miseriae, et Ecclesiarum Dei depopulationes, quae singulatim possemus referre, sed instant lacrymae et gemitus; instant suspiria, et singultus. Ploremus, fratres, eia ploremus et cum Psalmista medullitus plorantes ingemiscamus. Nos miseri, nos infelices quorum prophetia ista completa est: « Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctitatis tuae; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam; dederunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli, carnem sanctorum |1067C| tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum, tanquam aquam in circuitibus Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII) . » Vae nobis, fratres: nos, qui jam facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et irrisio his qui in circuitu nostro sunt, condoleamus et compatiamur fratribus nostris, saltem in lacrymis; nos abjectio plebis facti, et omnium deteriores, immanissimam sanctissimae terrae plangamus devastationem. Quam terram merito sanctam dixerimus, in qua non est etiam passus pedis quem non illustraverit et sanctificaverit, vel corpus vel umbra Salvatoris; vel gloriosa praesentia sanctae Dei genitricis; vel amplectendus apostolorum commeatus; vel martyrum ebibendus sanguis |1067D| effusus. Quam beati, o Stephane protomartyr, qui te laureaverunt lapides? quam felices, o Baptista Joannes, qui tibi ad Salvatorem baptizandum servierunt Jordanici latices? Filii Israel ab Aegyptiis educti, qui Rubro mari transito vos praefiguraverunt, terram illam armis suis, Jesu duce, sibi vindicaverunt; Jebuseos et alios convenas inde expulerunt, et instar Jerusalem coelestis, Jerusalem terrenam incoluerunt. Quid dicimus, fratres? audite et intelligite. Vos accincti cingulo militiae, magno superbitis supercilio; fratres vestros laniatis, atque inter vos dissecamini: Non est haec militia Christi, quae discerpit ovile Redemptoris. Sancta Ecclesia, ad suorum opitulationem sibi reservavit militiam, sed eam male depravastis in malitiam. Ut veritatem fateamur, |1068A| cujus praecones esse debemus, vere non tenetis viam per quam eatis ad salutem et vitam, vos pupillorum oppressores, vos viduarum praedones, vos homicidae, vos sacrilegi, vos alieni juris direptores; vos pro effundendo sanguine Christiano exspectatis latrocinantium stipendia; et sicut vultures odorantur cadavera, sic longinquarum partium auspicamini et sectamini bella. Certe via ista pessima est, quoniam a Deo omnino remota est. Porro, si vultis animabus vestris consuli, aut istiusmodi militiae cingulum quantocius deponite, aut Christi milites audacter procedite, et ad defendendam Orientalem Ecclesiam velocius concurrite. Haec est enim de qua totius vestrae salutis emanaverunt gaudia, quae distillavit in os vestrum divini lactis verba, quae vobis propinavit Evangeliorum |1068B| sacrosancta dogmata. Haec ideo, fratres, dicimus, ut et manus homicidas a fraterna nece contineatis, et pro fidei domesticis, vos exteris nationibus opponatis. Et sub Jesu Christo duce nostro, acies Christiana, acies invictissima, melius quam ipsi veteres Jacobitae, pro vestra Jerusalem decertetis; et Turcos qui in ea sunt, nefandiores quam Jebusaeos, impugnetis et expugnetis. Pulchrum sit vobis in illa civitate mori pro Christo, in qua pro vobis Christus mortuus est. Caeterum si vos citra mori contigerit, id ipsum autumate mori in via si tamen in sua Christus vos invenerit militia. Deus ejusdem denarii retributor est, prima et hora undecima (Matth. XX) . Horrendum est, fratres, horrendum est, vos in Christianos rapacem manum extendere: |1068C| minus malum est in Sarracenos gladium vibrare; singulare bonum est: quia et charitas est, pro fratribus animas ponere. Ne vero de crastinis evectionibus solliciti sitis, sciatis quod timentibus Deum nihil deest, neque his qui eum diligunt in veritate. Facultates etiam inimicorum vestrae erunt: quoniam et illorum thesauros exspoliabitis, et vel victoriosi ad propria remeabitis, vel sanguine vestro purpurati, perenne bravium adipiscemini. Tali imperatori militare debetis, cui omnis non deest potentia, cui quae rependat nulla desunt stipendia. Via brevis est, labor permodicus est, qui tam immarcescibilem vobis rependet coronam. Jam nunc igitur auctoritate loquamur Prophetica. « Accingere, » o homo, |1068D| unusquisque, « gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLIV, 4) : » Accingimini, inquam, et estote filii potentes, quoniam melius est vobis mori in bello, quam videre mala gentis vestrae et sanctorum. Non vos demulceant illecebrosa blandimenta mulierum, rerumque vestrarum, quin eatis, nec vos deterreant perferendi labores, quatenus remaneatis. » Et conversus ad episcopos: « Vos, inquit, fratres et coepiscopi, vos consacerdotes et cohaeredes Christi, per Ecclesias vobis commissas idipsum annuntiate, et viam in Jerusalem toto ore viriliter praedicate. Confessis peccatorum suorum ignorantiam, securi de Christo coelestem paciscimini veniam. Vos autem qui ituri estis, habebitis nos pro vobis oratores; nos habeamus vos pro populo Dei pugnatores. Nostrum |1069A| est orare, vestrum sit contra Amalecitas pugnare; nos extendemus cum Moyse manus indefessas orantes, in coelum; vos exerite et vibrate intrepidi praeliatores in Amalech gladium. »

His vel hujuscemodi aliis a Domino apostolico, his qui aderant luculenter intimatis, alii suffundebantur ora lacrymis, alii trepidabant, alii super hac re disceptabant. Inter omnes autem in eodem concilio, nobis videntibus, vir magni nominis et summae ingenuitatis episcopus Podiensis nomine Naimarus, ad dominum papam vultu jucundus accessit, et genu flexo, licentiam et benedictionem eundi poposcit et impetravit; insuper et ab apostolico mandatum promeruit, ut omnes ei obedirent; et ipse pro officio suo in omnibus, exercitui patrocinaretur, utpote |1069B| quem omnes magnae strenuitatis et singularis industriae praesulem noverant. Digno itaque exercitui Dei invento primicerio, praebuit assensum multitudo multa nobilium, et statim omnes in vestibus superamictis consuerunt sanctae crucis vexillum. Sic etenim papa praeceperat, et ituris hoc signum facere complacuerat: quippe praedicaverat summus pontifex Dominum dixisse sequacibus suis: « Si quis non bajulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. Idcirco, debetis, inquit, vobis crucem coaptare vestris in vestibus, quatenus et ex hoc tutiores incedatis, et his qui viderint, exemplum et incitamentum suggeratis. »

Dum haec agerentur, ecce ex improviso adfuerunt legati comitis Tolosani, Raimundi videlicet de sancto |1069C| Aegidio, qui ipsum iturum jamque sibi crucem coaptasse retulerunt, et in concilio testati sunt. « Adjuncti sunt etiam ipsi, inquiunt, milites innumeri, et populum in ducatu suo conducet quam plurimum. » Et adjunxerunt: « Si quis est Dei, jungatur ei, quoniam opes suas indigentibus communicabit, et auxilium et consilium suum, nemini viantium denegabit. Ecce, Deo gratias, jam Christianis ituris, duo ultronei processere duces; ecce sacerdotium et regnum; clericalis ordo et laicalis ad exercitum Dei conducendum concordant. Episcopus et comes, Moysen et Aaron nobis reimaginantur. » His auditis si qui pusillanimes heri exstiterant, hodie animabantur, et sancta cruce passim palliabantur. |1069D| Solutum est concilium, et nos unusquisque properantes redivimus ad propria. Praedicabant episcopi, et voce liberiori jam illud idem vociferabantur laici: verbum Dei seminabatur, et quotidie numerus Jerosolymitanorum augebatur; verecundabantur qui remanebant, et jam coram gloriabantur qui peregrinatum ire disponebant: Alii alios cohortabantur; et in angulis et in compitis, inde singuli sermocinabantur. Nimirum pro his agendis dicunt quaedam divinitus obtigisse signa, quae nos omnino non ignoramus vera.

(An. D. 1095.) Anno siquidem ab incarnatione millesimo nonagesimo quinto, pridie Nonarum Aprilium, feria quarta, luna vigesima quinta, visus est ab innumeris inspectoribus in Galliis, tantus stellarum |1070A| discursus, ut grando, nisi lucerent, pro densitate putarentur: opinabantur etiam quidam eas cecidisse, nos tamen de earum occubitu nihil temere praesumimus affirmare. Novimus tamen, Veritate testante, quod quandoque stellae cadent de coelo (Matth. XXIV, 29) . De discursu autem vel earum coruscationibus, si quis dubitat, vel nobis credat, vel annalibus nostris, in quibus id notatum reperiet, saltem acquiescat. Quid autem concursus iste praecipue portenderit minime diffinimus: praesertim cum nobis nondum datum sit nosse mysterium regni Dei, sed per parabolas et quasdam competentias, motui stellarum Christianitatis motum comparabant. Quippe anno subsequente (1096) et synodus Arvernis habita est, et via inchoata est. Praeter haec omnia, quaedam |1070B| Christianis intima inspirabatur voluntas, ut pene omnes iter arriperent, si stipendiorum facultas eis suppeteret. Laetabantur patres, filiis abscedentibus; gaudebant uxores, abeuntibus maritis dilectissimis, plusque tristabantur quod remanebant. Plures tamen abierunt, quam quod vel vix vel nullatenus redituri earum viri properabant. Et mirum in modum, quod fieri solet in mortibus charorum, lacrymas his et illis extorquebat jucunditatis affectus. « Excessit » tamen « medicina modum, » quia plusquam debuit in quibusdam eundi voluntas surrepsit. Nam et multi eremitae et reclusi et monachi, domiciliis suis non satis sapienter relictis, ire viam perrexerunt: Quidam autem orationis gratia, ab abbatibus suis accepta licentia, profecti |1070C| sunt; plures autem fugiendo, se subduxerunt. Multi etiam de gente plebeia, crucem sibi divinitus innatam jactando ostentabant; quod et idem quaedam ex mulierculis praesumpserunt: hoc enim falsum deprehensum est omnino. Multi vero ferrum calidum instar crucis sibi adhibuerunt, vel peste jactantiae, vel bonae suae voluntatis ostentatione. Sed de his, ut libet. Talibus enim rumoribus concursus euntium in tantum augmentabatur, ut jam esset numerus innumerus. Haec idcirco inseruimus, ne vel aliquid praeterisse videamur; vel nostratibus, in vanitatibus suis pepercisse redarguamur. Nec tantummodo populares, citramontanos homines is rumor excivit, sed palatinos consules et regios tyrannos |1070D| cievit, videlicet Hugonem Magnum, fratrem Regis Francorum; Robertum Northmanniae comitem, Anglorum Regis Wilhelmi filium; iterum Robertum Flandrensem. In Alamanniae partibus Dux Godefridus, cum fratre suo Balduino et Eustachio, sermonem hunc recepit, et iterum alius Balduinus comes de Monte. Ultra montes quoque, in Apulia scilicet, verbum istud percrebuit: et Boamundum, virum admodum industrium, Roberti Guischardi filium, ducis Rogerii fratrem vocavit, eique Tancredum nepotem suum, et Ricardum de principatu sociavit. Porro si de viris consularibus loqui attentarem, nec de Radulpho Balgentiacensi tacerem, nec Ebrardum de Puisat praetermitterem, nec de Centorio de Bieria, nec de Wilhelmo Amanei aliquid |1071A| dissimularem, nec multos alios stylus noster fastidiret, qui tamen praeclaris facinoribus suis seipsos magnificaverunt, et in exercitu Dei se laudabiliter habuerunt. Nec tamen hos vel alios aemula praeteribit oblivio, ubi se opportuna offeret occasio. Praedicti itaque viri, expeditionem Dei aggressi, Constantinopolim, imperatoriae dignitatis civitatem, cum populis innumeris appropinquaverunt. Neque siquidem Angliam, vel alias maritimas insulas, licet a nobis undisoni maris abysso ab orbe remotas, tonitruum istud latere potuit; imo et Britannos et Guascones, et extremos hominum Gallicios, fama perniciter succrescens animavit et armavit. Venetii quoque et Pisani, et Genuani, et qui vel Oceani vel maris Mediterranei littus incolebant, |1071B| navibus onustis armis et hominibus, machinis et victualibus mare sulcantes operuerunt, et qui terra ibant, universae terrae faciem, tanquam locustae, occuluerunt.

Transeundum fuit praedictis Alamannis per Hungariam, et transierunt. Petrus quidam, magnus Eremita, cum multis Alamannis et Francis plurimis, subsequens agmen praecesserat, et regiam ad urbem applicuerat: Invenit tamen multos Lumbardos et Longobardos et iterum Alamannos qui eum praecesserant; et ex imperatoris responso, venientem exercitum sustinebant. Imperator autem interim iis mercatum dari jusserat, sicut erat rectum, in civitate. Mandando quoque mandaverat, ne quemdam sinum maris, quem Brachium Sancti Georgii vocant, |1071C| transfretarent, quousque maximus qui subsequebatur advenisset exercitus. « Si enim, ait, aliter egeritis, efferi gentiles in vos irruent, et imbellem hanc periment legionem; » quod et sic postea contigit. Gens etenim illa sine rege, sine duce, variis aggregata locis indisciplinate viventes, in res alienas rapaciter involabant, et plumbum, de quo ecclesiae coopertae fuerant, asportabant et vendebant, necnon et palatia destruebant, et in omnibus se nequiter agebant. His cognitis imperator iratus est valde, quippe qui beneficiis suis illos jam videbat ingratos. Coegit itaque eos transfretare expulsos a civitate. Qui transfretati multis iterum illicitis in Christianos patratis: nam et domos eorum, et Ecclesias, hostiliter terra depraedata, cremaverunt: tandem venerunt Nichomiam. |1071D| Illic Lumbardos, Longobardos et Alamannos a Francis separantes: Franci siquidem ferociores et intractabiliores erant; et ob id, ad omne malum procliviores; praefecerunt sibi gentes aliae, Francis remotis, quemdam Raginaldum; et sub ejus ducatu ingressi sunt Romaniam. Ultra Nicenam autem civitatem progredientes, quatuor itinere dierum, invenerunt quoddam castellum cui nomen Exerogorga, (incertum an timore an industria) incolis omnibus vacuum: illud igitur intrantes causa hospitandi, ibi demorati sunt, quippe ipsum invenerunt omnium victualium redundantia plenum. Quo Turci per exploratores suos cognito, haud mora circumvallare castellum festinaverunt. Raginaldus |1072A| cum suis castellum exierat, ut Turcis venientibus praetenderet insidias. Praevaluerunt autem Turci, et multos ex eis gladio ceciderunt; si qui vero potuerunt, fuga clapsi in castellum recepti sunt, quo undique obsesso aquam illis confestim abstulerunt. Fons etenim et puteus, quo castellum sustentabatur, extra erat, quem utrinque viriliter circumseptum Turcorum exercitus indesinenter observabat. Nihil est laborantibus aquae penuria durius: nihil citius tuta expugnant loca, quam intolerabilis sitis injuria. Coacti sunt ergo Christiani suorum sanguinem elicere et bibere jumentorum. Alii pannos in cisternas limosas deponebant, et si quid humoris invenissent, in os suum exprimere non erubescebant. Dictum est, quod nimis turpe est, quod quidam in |1072B| manibus suis micturiebant et sorbebant. Alii si forte reperissent terram humidam vel frigidam, fodiebant; et in ipsa vel nudi supinabantur, vel suis apponebant pectoribus, ut saltem sic quoquomodo refrigerarentur. Quis in tantis anxiatus angustiis vivere potuit? Sustinuerunt tamen moribundi magnam hanc per octo dies incommoditatem, Sacerdotibus qui aderant sic interim sermocinantibus: « Sustinete, fratres, ut enim vos tentet adest Deus. Nolite itaque desperare in his etiam magnis tribulationibus; sed efficite gnaviter, ut qui ejus provocastis iram, vel in arcto positi nunc, ejus largifluam vobis everberetis misericordiam. Promereri poteritis in tali angustia positi ejus beneficium, si ad ipsius toto corde confugietis auxilium. Ipse olim percuti jussit in deserto |1072C| Sina, petram, et fluxerunt aquae, et biberunt patres nostri in saturitate. Adhuc est ejusdem potentiae, adhuc est ejusdem misericordiae. Si vos modo non exaudierit, culpa nostra est; si vos modo non respexerit, nostra est negligentia. Reminiscamini quoniam eum graviter offendimus et irritavimus, qui in rerum fraternarum rapacitate et in ecclesiarum destructione inexplicabiliter crassati sumus. »

Haec illis sacerdotes quotidie referebant, sed illi nullo vino compunctionis potari poterant. Computruerant illi tanquam jumenta in stercoribus suis, ideoque de peccatis suis, indurati corde cum Pharaone, Deo satisfacere nequaquam potuerunt: quocirca perierunt. Obtura verunt igitur aures suas, aspidibus surdiores, contra vocem incantantium sapienter, |1072D| et idcirco revera operati sunt insipienter. Quin dux eorum Raginaldus cum Turcis consiliatus est, et ut eis si posset fratres suos proderet pactus est. Exivit itaque cum multis, fingens se ad bellum procedere, et transfuga fugit ad Turcos. Qui remanserant, inhonestam coacti fecerunt deditionem; et, o miserum facinus! versi in desperationem, contra Dominum abominabilem commiserunt apostasiam. Illi vero qui fidei suae testimonium perhibuerunt, vel capitalem subiere sententiam, vel in signum positi, sagittati sunt, vel ab invicem divulsi, pro vili pretio venundati sunt vel in captivitatem abducti sunt, alii in Antiochiam, alii in Corrosanum, alii in Aleph, aut ubi de eis triumphantibus, et captivantibus |1073A| captivos captivatum ire magis complacuit; qui tamen pro fidei Christianae inconvulso tenore, glorioso fine quieverunt. Hanc persecutionem primam perpessi sunt Christiani tertio Kalend. Octobris. Audientes iterum Turci quod Petrus Eremita et Walterius cognomento Sine habere, in alia civitate cui nomen Civitot prope Nicenam essent, persequi aggressi sunt illos, pro secundis successibus rabidiores, et more luporum debacchantium vel ferae tigridis, sanguine effundendo proclivius incumbentes. Jam igitur, securi de triumpho, accurrentes obviaverunt Walterio, quem et multos qui cum eo erant, obtruncaverunt. Petrus enim Eremita jam Constantinopolim redierat, quoniam illum auscultare gens litigiosa non acquiescebat. Et quoniam eos |1073B| imparatos Turci repererunt, ideo facilius superaverunt. Decollaverunt etiam quemdam Domini sacerdotem, Missarum solemnia suppliciter celebrantem. Si qui potuerunt evadere vivi, fugerunt, vel in carectis vel sylvis, vel in montanis delitescentes; alii Civitot castellum, quatenus se defenderent, tenuerunt; quod et Turci protinus obsederunt, lignisque quamplurimis undequaque allatis, incendium et castello et hominibus praeparabant. Christiani autem, extrema jam in desperatione positi, animosiores: « Desperatio siquidem aliquando audaciores facit; » audenter in ligna jaculati sunt ignem. Sic ergo evaserunt incendium, sed non omnino evaserunt imminens mortis periculum. Apprehenderunt siquidem Turci totam castri munitionem, et Christianos |1073C| apprehensos vel occiderunt, vel captivaverunt, vel in quodlibet opprobrium subsannaverunt. Haec iterum passio contigit eis in mense Octobri. Ecce modico temporum intervallo, parvo terrarum interstitio Christianitas bis profligata est, bis multata, bis castigata: quod pro expiatione facinorum suorum illis contigisse non ambigimus; et pro reprimenda minus cautorum stoliditate, et pro subsequentis exercitus necessaria castigatione. Qui enim adhuc citra Constantinopolim castra metati fuerant, hoc audito (multi etenim profugi redierant, quorum omnium arma imperator emerat, quatenus inermes suis minus nocere possent) alii alios exspectabant, quatenus consilio communicato, auxiliaribus freti ducibus, et copiis stipati |1073D| militaribus, terram inimicorum ingrederentur, Deitate sibi, precum pura confessione, prius complacata.

Dum haec agerentur, dux Godefridus et Balduinus atque Eustachius fratres, et Balduinus de Monte cum turmis suis per Hungariam commeantes, Constantinopolim appropinquabant. Podiensis namque episcopus et comes Raimundus per Sclavariam gradiebantur. Hugo Magnus et Flandrensis comes, et Robertus Northmannorum dux, cum suis commilitonibus Romam praetereuntes, in Apuliam devenerunt. Boamundus autem tantas Francorum frequentias audiens adventare, neque siquidem tantum hominem hujusce rei ignarum, tam divulgata fama pertransire |1074A| poterat, singulorum probitatibus signisque perscrutatis, pallium optimum praecepit afferri; quod per particulas concisum, crucem unicuique suorum distribuit, suamque sibi retinuit. Tantus igitur militum concursus ad eum subito factus est, quatenus comes Rogerius in obsidione (erant siquidem uterque in quadam obsidione) pene solus remaneret; dolensque se suam amisisse gentem, Siciliam cum paucis reversus est. Boamundus autem, ut erat vir per omnia modestissimus, modeste viam suam et evectiones praeparavit, et cum optimatibus suis et cum affluentibus armatorum copiis transfretavit, et tandem tranquillo remige in Bulgariae partibus applicuit. Nomina vero suorum qui ei in itinere hoc adhaeserunt, eique aliis cohaeserant |1074B| in bellis, haec sunt: Tancredus Marchionis filius; Richardus de principatu, Ranulfus frater ejus, Robertus de Anxa, Ermannus de Canni; Robertus de Surda valle, Robertus filius Turstani, Hunfredus filius Radulfi, Ricardus filius comitis Rannulfi, et comes de Rusinolo, cum fratribus suis, et Boellus Carnotensis, Alberedus de Cagnano, et Gunfredus de Monte scabioso. Hi omnes unanimiter Boamundo conjuncti sunt, eique se devotissime in via Dei obedituros, inseparabiliter juraverunt. Hugo vero Magnus et Wilhelmus Marchisi filius ad portum Bari pelagus praepropere ingressi sunt, et navigantes applicuerunt Duracium. Dux autem civitatis illius de principibus imperatoris unus, arbitratus eos, ut revera erant, viros magnos et gnaros, apprehendi |1074C| jussit eos, utpote qui nondum erant cuneis militaribus et auxiliaribus peditum manipulis satis praemuniti. Fecit ergo eos sub excubanti custodia Constantinopolim solerter deduci: quatenus imperator pro libitu suo super eos decerneret, sicque vellet hominium et fidelitatem ab eis reciperet. Hoc autem dux ille idcirco maxime fecisse visus est, ut et devotionem quam erga imperatorem suum habebat, res ipsa talibus indiciis approbaret; eumque sibi vehementius conciliaret.

Dux autem Godefridus, ducum omnium primus Constantinopolim venit, duos dies ante Natale Domini, et prope illam castra metatus est. Boamundus enim suos exspectando, qui eum subsequi satagebant, |1074D| pedetentim gradiebatur; proinde callide eos paulatim eundo in dies operiebatur. Imperator autem in suburbio civitatis, duci paulo post mandavit hospitium. Armigeri vero ducalis exercitus, sine qualibet cautela, ad subvehendas paleas, vel caetera sibi necessaria, extra civitatem cursitabant. Quippe nondum aliquid de imperatore suspicabantur sinistrum, utpote qui eis voluntarius praebuisset hospitium. Imperator vero absconse suis mandaverat Turcopolis et Pincinatis, quatenus in dies exeuntes invaderent, et perimerent, et curiosissime super hoc excubarent. Duci, suorum defectus nuntiatus est, et inopinatae Turcopolorum ei patuerunt insidiae. Exivit igitur Balduinus ad suorum protectionem, et si posset ad insidiantium deletionem; |1075A| invenit autem eos insequentes suos, et ex improviso incautos invasit et superavit; partem occidit, sexaginta quoque ex iis vivos comprehensos, fratri suo duci imperterritus praesentavit. Audiens hoc imperator Alexius (Alexius enim vocabatur), valde iratus, malum exercitui Christi in corde suo indesinenter machinabatur. Dux de imperatoris furibunda perturbatione certus, praecavens in futurum, civitatem exivit, et ubi prius sua fixerat tentoria collocavit. Nocte superveniente, jussu imperatoris invasa sunt castra ducis, et exercitus ejus multis lacesssitus injuriis. Dux autem, sicut erat hujusce rei sagacissimus, et pugnator acerrimus, excubiatores qui tentoriis excubarent prudenter disposuerat, et unumquemque vigilare sibi mandaverat: |1075B| versutias enim imperatoris non nesciebat. Repulsi sunt quantocius invasores, et ex illis septem peremptis, usque ad portam civitatis audacter dux fugavit fugientes. Ad tentoria itaque sua reversus, fuit ibi pene quinque diebus. Imperator enim interim in eum malum moliri; dux sollicitius sibi suisque consiliari: imperator ei transitum per civitatem regiam prohibere; dux subseqeuntium optimatum adventum exspectare. Imperator tandem ut nihil intentatum relinqueret (erat namque vir perspicax et industrius), sub pacis obtentu pactus est cum duce, quod si transfretaret Brachium, copiosum ei semper mitteret mercatum; et omnibus indigentibus, stipem impertiret necessariam, tantum de eo juramento esset securus. Ideo |1075C| sic fecit imperator, ut ducem a regione illa cum suis amoveret copiis, ne posset couti superventorum principum consiliis et auxiliis. Transivit itaque dux, imperatori facta et ab eodem accepta identidem promissorum fidelitate.

Boamundus interim in vallem de Andrinopolin venit ibique suos concionando taliter allocutus: « Optimates et commilitones nostri, oportet caute nos omnes dehinc abeamus. Cautela nobis est pernecessaria, praesertim cum pro Deo a nostra peregrinamur patria. Peregrini pro Deo sumus, Christi milites sumus, a Christianorum penatibus diripiendis manus rapaces cohibeamus. Tempus erit cum terram hostilem intrabimus, cum de eorum spoliis |1075D| opimis ditabimur et laetabimur. Christiani quicunque nobis mercatum praestiterint, securi veniant et securi redeant: terra in qua sumus Christianorum est, ideo vobis eam depraedari non licet. Tantummodo in ea pro benedictione cibaria capiamus; nec ultra quam usus vivendi postulat, fratrum suppellectilem discerpamus. Vos autem, proceres nostri, familiares nostri, qui expeditiores estis, de peditibus vigilantius procurate, et ne deficiant in via, eos exspectando maturius procedite, et tentoria vestra tempestive figite. Et quoniam, Deo gratias, opulentiores estis, opes vestras pro eleemosyna pauperibus effundite, Dominum ante oculos praesentem semper habete. » His dictis heros prudentissimus conticuit, et moveri castra de valle praecepit. Tandem |1076A| perventum est Castoriam, in qua Natale Domini solemniter peregerunt; ibique per aliquot morati dies, quaesitumque mercatum habere non potuerunt. Praetendebant enim homines civitatis illius eos nequaquam peregrinos, sed gladiatores et tyrannos. Compulsi sunt ergo, inedia cogente, boves, equos et asinos rapere, et si quid quod mandi posset convenientius inveniebatur. Egressi subinde Castoria castrametati sunt in Pelagoniam. Castellum autem Haereticorum ibi erat munitissimum, abunde bonis omnibus refertum: quod undique aggressum, habitatoribus ejusdem cum eo combustis, omnino pessum dederunt, haereticis nimirum inimicantes. Omnes siquidem illi viatores, Judaeos, haereticos, Sarracenos aequaliter |1076B| habent exosos, quos omnes appellant inimicos Dei. Castello igitur illo radicitus diruto, exstinctisque omnibus habitatoribus ejus, tentoriis collectis pervenerunt ad flumen Bardanum, quod Boamundus cum parte sui exercitus pertransivit: pars etenim, comes videlicet de Rosinolo, cum fratribus suis remansit. Homines autem imperatoris qui vias obsidentes, palantes explorabant, videntes exercitum divisum, impetu facto irruerunt in comitem et in suos, sperantes se in eos indifficulter praevalituros, exercitu duntaxat a se disgregato. Quo Tancredus sive per legatum sive per tumultum cognito, necdum enim multum ab aliis aberant, rapidum calcaribus urgens cornipedem fulmineus advolat; et fluvio qui intererat evadato, sed potius enatato, |1076C| festinum comiti contulit praesidium. Duo siquidem millia militum Tancredum subsecuti fuere, qui similiter amne transito eis auxilium praebuerunt: qui confestim, contra spem Turcopolorum, ipsis praevaluerunt, et eos de praelio fugaverunt, et de fugatis gloriose triumphaverunt. Nonnullis autem peremptis, plures apprehensos, vinctos praesentaverunt Boamundo, qui eos percunctatos quare tam crudeliter suae resisterent expeditioni, praesertim cum suo non inimicaretur imperatori, ipsis respondentibus audivit: « Nos in roga imperatoris locati, nihil aliud quam quod ipse imperat possumus. » Boamundus autem imperatori indignatus, seipsum tamen reprimens, eos quidem impunitos dimisit, |1076D| sed ne suis de caetero nocerent, interminando eos compescuit. Dixisse tamen suis familiaribus putatur: « Nos transituri per imperatorem, tumorem animi compescamus, et ne eum injuste exacerbemus, prout possumus evitemus. Extremae imperitiae genus est, hominem ibi totum efflare spiritum, ubi commotus animus nullum habebit effectum. Porro prudentiae modus est potestativum hominem seipsum dissimulare, ubi potentiae suae nequit satisfacere. Prudentiae est, in tempus differre, quod continuo non possis implere. Rursus socordiae et ignaviae redarguendus est, qui cum ultra non possit, intonat minis; cum vero possit, illatae obliviscitur improbitatis. Si possumus, imperatorem beneficiis superemus; sin autem, mala nobis illata |1077A| aequanimiter dissimulemus. » Haec ait, et iram. animi tacitus continuit. Hoc bellum factum est quarta feria in capite jejuniorum. Nulli dubium quin illa die inviti pugnaverint peregrini, nisi quod se defendendi necessitas eis incubuit. Interea imperatoris legati obviaverunt Boamundo (Boamundus enim jam suos ad eum direxerat) qui eum per terram illam secure deducerent, et eis ubique mercatum impenderent. Misit autem ad hoc quemdam suum corpalatium, valde sibi familiarem, hominem admodum solertem. Iste semper praeibat, et ex imperatore regionarios allocutus, forum rerum venalium semper eis praeparabat. Ad quoddam ventum est castellum, quod quia frumento, caseo, vino et oleo redundabat, aggredi contendebant; castellani siquidem, neque |1077B| eis mercatum praeparabant, et in tantum eos verebantur, quod neminem eorum recipiebant. Boamundus autem viriliter illud prohibuit, ne forte imperator in eo aliquam inveniret perperam: licet ei Tancredus et alii multum in faciem restiterint; praevaluit tamen sententia prohibentis.

Mane facto obviam illi exierunt castellani, cruces prae manibus gestantes, et indulgentiam deprecantes, et ei quaecunque placuissent offerebant; ille autem libenter eis indulsit et pertransivit. Venit autem ad civitatem quae Serra dicitur, et ibi sufficiens habuerunt mercatum. Boamundus tunc prudenter egit, quoniam cum duobus corpalatiis, sine aliqua amaritudine concordatus est, et amicissimi in die illa facti sunt; pro illorum denique amicitia, |1077C| cuncta reddi animalia jussit quae sui rapuerant, quaecunque fuerunt inventa. Corpalatii autem, hominibus omnia quorum fuerant, reddiderunt: luctus itaque plangentium, versus est in gaudium. Denique prout tempus poscebat, de loco in locum castra metati sunt, et usque Rusam civitatem venerunt: ibi quaecunque necessaria erant sufficienter comparatis (Graecorum quippe gens Boamundum videre desiderabat inhianter), suos tetenderunt papiliones, feria quarta ante Coenam Domini. Boamundus ibi sua gente dimissa, cum paucis ad imperatorem profectus est, suisque dixit hominibus: « Modeste vos agite: ego vos praeibo, vobis transitum praeparatus; vos autem moderanter appropinquate civitatem, et omnia sapienter agite. » Tancredus |1077D| autem caput et princeps militiae Boamundanae, videns Christianos in expeditione pauperatos et mendicos, eis in immensum condoluit; et illos, qua cibaria invenirent, per aliam viam conducere cogitavit. Intraverunt igitur in vallem uberae glebae gaudentem, et nutrimentis corporalibus refertam, ubi Pascha Domini celebraverunt. Imperator audiens, quem nimium verebatur, advenisse Boamundum (frequenter enim de prudentia et audacia ejus audierat, ipseque semel et iterum cum patre suo Guischardo pugnaverat et superaverat), honorifice suscepit eum, et extra civitatem, prout utrumque decebat, copiose procuravit. Dum autem imperator de colloquio Boamundi praecepisset, dux Godefridus, |1078A| Constantinopolim, suis ultra brachium relictis, redierat: quoniam imperator, ut ei pepigerat, mercatum nullum transmittebat. Episcopus vero Podiensis et sancti Aegidii comes, sua iterum post se intermissa multitudine, aderant. Imperator a suis accepto consilio (gens quippe Graecorum multum callet in consiliis), heroas singulos per internuntios allocutus est, quatenus ei omnes et hominium et fidelitatem facerent, et sic securi transfretarent. Optimates enim regiae civitatis sibi praecaventes, ne forte Franci congregati in eos insurgerent, bonisque suis eos privarent, illud imperatori consuluerant, ut saltem a Francis taliter securi viverent. Franci siquidem omnino perjurium vitant. Hoc imperator ingeniose quaerere, Franci viriliter negare; Franci |1078B| praetendere se juramentum nulli nisi Deo debere, cujus milites erant in via. Ad haec imperator transitum abdicare, de caetero et mercatum et conductum polliceri, seque ipsum post eos iturum, et iis cum omnibus suis copiis subventurum affirmare. Angustiabantur Franci, juramentum facere renuentes, praesertim cum Graeci aliter eis meatum nequaquam consentirent. Quid facerent? contra Christianos pugnare nolebant; transitum pacifici habere non poterant: imperfecto ad quod ierant negotio, ad propria regredi abominabantur. Tandem multi compulsi necessitatibus in hanc devenere sententiam, pollicitationibus imperatoris aliquantulum allecti, quatenus eo tenore satisfacerent imperatori, si ipse de quibuscunque eis promittebat, eis jurari praeciperet, |1078C| quod ita totum factum est. Juraverunt igitur Alexio imperatori vitam et honorem, quod neutrum ei auferrent, quoad ipse quod jurabat bona fide teneret. Comes autem Sancti Aegidii plus aliis renitebatur; imo, quomodo de imperatore suos ulcisceretur, irrequietus cogitabat. Praevaluit tamen communis Heroum sententia; et ab hac intentione animosum comitem revocaverunt. Juravit itaque, sed ad hominium nequaquam deductus est: dixit enim se malle mori, quam hominium faceret imperatori. Dicunt Graecis sacramentum comitis satis fuisse, quandoquidem illud quod amplius exigebant extorquere non potuerunt; praeceptum est igitur illico de navigio. Tancredus interim cum exercitu sibi commisso advenerat. Audiens itaque quod imperator a |1078D| majoribus natu sacramentum exegerat, cum Ricardo de Principatu inter plebeios delituit; puppibusque acceleratis, properus pertransivit. Boamundus tamen suis transfretaturis, succincte dixit: « Maturate gradum, nec aliquid incaute faciatis: demorabor adhuc de mercato locuturus, ne aliquid inconsulte fecisse videamur; vos prudenter ambulate, nec nimis remisse, nec insipienter militate. Plerumque contingit, ut quorumdam insipientia, sapientium causas impediat. Videte ergo quomodo caute ambuletis omnes et singuli, et alius alium attentius commonete. Haec » ait, et de transitu festinanter mandavit. Ecce iterum legationes episcopi Podiensis pariterque comitis aderant Tolosani. Remansit |1079A| itaque comes cum sua gente, donec ei et Boamundo satisfactum est de mercato.

Dux Godefridus cum aliis Nicomediam venit ibique cum Tancredo tribus diebus fuit. Cognitoque quod nulla, qua tot et tantae gentes possent procedere, pateret via, misit dux qui rupium et montium complanarent praecipitia, hominum tria millia, qui acceptis securibus asciis et vidulis, aliisque multimodis ferramentis, ad carecta et fruteta stirpanda, et ad praerupta montium coaequanda, viam exercitui praeparaverunt, positisque in altum signis, quae subsequentes agnoscere possent, ne forte deviarent, venerunt Niceam, pridie Nonas Maii. Nicea autem totius Romaniae caput est. Castris itaque metatis, locatisque tentoriis, obsessa est Nicea, quae est civitas |1079B| munitissima, utpote quam ostentabant inexpugnabilem in coelum porrecta moenia lacusque adjacens civitatem a latere cingens. Passi sunt igitur ibi Christiani calamitosam panis inopiam, ita ut si quando panis unus inveniebatur, viginti vel triginta denarios emeretur: nondum enim mercatum ad eos ab imperatore fuerat directum. Sed Deo de suis procurante, venit confestim Boamundus copiosum terra marique deducens mercatum; facta est itaque inopina et repentina victualium ubertas, in tota Christi militia. In die autem Ascensionis Dominicae, aggressi sunt civitatem expugnare, et contra muralem altitudinem machinas ligneas erigere. Per duos igitur dies infestantes acriter civitatem, conati sunt etiam murum effodere. Gentiles qui intus erant, e |1079C| contra viriliter instare, muros penatesque suos magna vi defensare; lapides et spicula dirigere, clypeis se protegere, et supervenienti telorum nimbo se audacter opponere. E regione Galli nihil intentatum relinquere; consertorum testudine scutorum se occultare, et sic jaculorum ingruentiam devitare; et sic persaepe fatiscentes obsessos lacessere. Cives interim missis nuntiis, neque siquidem qua lacus extendebatur, civitas observari poterat, a contribulibus et confinibus suis adjutorium convocaverunt dicentes: « Accelerate, per meridianam portam, nihil formidantes intraturi. Porta, inquiunt, enim meridiana, adhuc ab omni vacat obsidione. » Ipsa autem die, porta eadem comiti Tolosano et Podiensi episcopo, Sabbato scilicet post Ascensionem Domini, |1079D| commissa fuit; nam eadem die uterque advenerant. Comes itaque Saracenis secure accurrentibus, ex improviso armatus obviavit; et ejus exercitus totus in armis speciosus; et omnes signo sanctae crucis confisi, barbaram viriliter repulerunt stoliditatem. Quae gens non paucis suorum amissis, in fugam turpiter versa est, et a Francis indifficulter superata. Comes itaque cum magno trophoeo, ea die tentoria sua ingressus est. Cives obsessi alios rursus direxere nuntios, qui de auxilio loquerentur; et spem pugnae et certitudinem victoriae, jurando testarentur. Veniebant igitur catervatim congaudentes, et victoriam in manibus autumantes, et de spolils inimicorum diripiendis jam laetantes. Efferebant |1080A| itaque suos unusquisque funiculos, quibus vinctos ad sua captivatum ducerent Christianos. Confidebant namque, et in magnis nationum congregatarum copiis, et in suae viribus animositatis, parvipendebant etiam gentem Christianam, utpote et itineris longinquitate molestatam; et fame et siti, multisque aliis incommoditatibus profligatam. Ex montium igitur cacuminibus incaute conglobati descendebant, et ad civitatem usque discurrere satagebant. Quibus iterum obviantes Franci: Franci siquidem nihil negligentes, vias omnes observabant, eos rursus invaserunt, rursum superaverunt, rursum fugaverunt; multis autem internecioni deditis victoriosi redierunt, attulerunt etiam plurima caesorum capita, quae fundibularii projecerunt |1080B| in civitatem, ad obsidentium exsultationem, ad obsessorum perturbationem. Non tamen gentiles minus animosiores Christianis resistebant; sed modo de propugnaculis jacula dirigere, muros defendere; modo progredientes, ipsa castra perturbare. Contra comes Raimundus et Podiensis episcopus homines ordinaverunt, qui turrem quae tentoriis suis porrecta praeminebat, incessanter suffoderent et infractis viribus operi injuncto insisterent. Aggressi itaque civitatem, colonos rebellantes, balistis et arcubus et fundis deterrentes (grandinem etenim supervenientia tela putares), homines praeparatos ad muros usque direxerunt, et ne quid eis mali possent oppidani moliri, sagaciter eos tuebantur; suffoderunt itaque turrem radicitus, immissisque lignis, et igni |1080C| in muro terebrato succenso, indemnes redierunt ad suos. Ignis extemplo lignis praevaluit. Quibus combustis, turris dependens extabuit, et per rimas dehiscens, ruinae machina tota succubuit. Sed quoniam nox erat, non potuerunt nec voluerunt Christiani contra urbem praeliari, quod mane futuro se facturos disponebant. Dilatio autem ipsa multum obsessis profuit, multum vero Christianis obfuit. Nocte siquidem gentiles murum irrequieti reaedificaverunt, noctemque illam insomnem duxerunt, in nullo pigritantes, sed de civitatis suae tuitione se invicem cohortantes. Facto diluculo Franci de inopina muri aedificatione vehementer admirati sunt, et eorum irrequietudinem laudaverunt, et tamen quia diutius ibi morari compulsi sunt, doluerunt. De repente |1080D| siquidem maceriam eo usque inaltaverant, ut Christiani eos ex illa parte neutiquam nocere possent. Cassatus itaque Christianorum labor hoc modo fuit, quibus illa moeniorum suffossio nihil profuit. Ecce advenerat comes Robertus de Northmannia.

Isti omnes urbem obsederunt, tentoria sua prope locantes. Ex una parte obsederant eam Boemundus et Tancredus: juxta quos dux Godefridus, cum fratre suo Balduino atque Eustachio. Deinceps autem comes Flandrensis, vir quidem strenuus et miles audacissimus. Juxta hunc etiam comes Robertus Normannus atque Stephanus Carnotensis, et comes de Sancto Paulo, et Chonanus filius comitis Gaufridi, et Radulphus de Guaer, et Rogerius de Barnavilla, |1081A| et alii quamplures. A porta vero meridiana Tolosanus et Podiensis, ut dictum est, excubabant. Ita circumcirca eam vallaverant, quatenus nemo vel ingredi vel egredi possit, nisi qua lacu civitas cingebatur. Per lacum enim Christianis videntibus, securi navigabant, sibique necessaria navigio devectabant. Porro Christi militia taliter urbem obsederat. « O castra speciosa! o tentoria imperiosa! quis unquam similia vidit tabernacula? Cesset illa adulabilis fabula de Troja, vilescant illa Pelasgorum tentoria, obscurentur ulterius procerum illorum actus et nomina. Illic Ulysses suam exercuit astutiam; Ajax suam ostentavit audaciam; Achilles suam manifestavit duritiam. Hic columbinam Christiani praetendebant simplicitatem, et in armis mundam et |1081B| gloriosam exercebant militiam: mundi moribus, vegeti corporibus, animosi pectoribus dimicabant; quippe animabus suis praecavebant, carnisque voluntatibus et voluptatibus omnia illicita abdicabant; fulgebant in armis, maximeque in morum ornatu erant decentissimi. » Fateor et verum fateor, quoniam si Balaam (Num. XXIV, 3) huic tam formosae speculationi adesse meruisset, tentoria ista tentoriis Israeliticis praeposuisset. In castris siquidem Christianis, nec Phinees Medianitidem (Num. XXV, 6) , quem pugione confodere deberet, inveniret; nec serpens malignus quem pro malignitate sua torreret, haberet. Ut breviter dicam, militia illa formosae Ecclesiae instar erat; et forma, ut de tali non temerarius Salomonem decantasse autumaverimus: « Ecce |1081C| tu pulchra es, amica mea, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cantic. I, 4) . » In ista siquidem expeditione duces ipsi militabant, ipsi duces excubabant, ut nescires quid dux a milite, quid miles differret a duce. Praeterea ibi erat tanta omnium rerum communitas, ut vix aliquis aliquid sibi diceret proprium; sed, sicut in primitiva Ecclesia, ferme illis erant omnia communia. Lupanar et prostibulum omnino a castris suis procul eliminaverant, et potissimum de morum honestate disceptabant. Ibi tamen cum hominibus mulieres habitabant, sed vel in conjugio vel in legali ministerio. Si quis enim alicujus convincebatur inhonestatis, vel in faciem, ut caeteris metus incuteretur, castigandus increpabatur, vel graviter de eo vindicabatur: quotidie siquidem de |1081D| continentia sermocinabantur episcopi, et omne scortum et abusum de medio castrorum abominabantur. Opponebant se certatim castrenses illi pro fratribus, inimicorum gladiis; et mirum in modum laetabantur, si mori mererentur pro ulciscendis proximorum injuriis: « O super omnes regiones extollenda Gallia! quam pulchra tabernacula tua ecce in Romania! Ab occidentali Europa armata iter arripuisti, et in Asia tentoria tua et Conopeorum tuorum paxillos collocasti. Conservet ac perennet Deus hanc bonae voluntatis tuae unanimitatem; quatenus tuta procedere possis ad quam suspiras Jerusalem. » Turci interim et pro civitate defendenda desudabant, et a moeniorum restauratione nullatenus quiescebant. |1082A| Terra undique obsessi, lacui victualia subvecturi securi se committebant. Ibant et redibant Christianis videntibus, nec eis nocere poterat Francorum quantuslibet exercitus. Sed quis eorum sollicitam evasit solertiam? Franci, viri per omnia prudentissimi, consilium acceperunt, quatenus oppidanis auferrent etiam lacum. Direxerunt itaque legationem suam Constantinopolim, quae vocabulo antiquiori Byzantium dicta fuit, unde et adhuc monetae civitatis illius, denarios byzanteos vocamus, quatenus imperator imperio potestativo, navigium copiosum Civitot dirigeret, ubi portus erat opportunus; et quoniam nocuit differre paratis, nullas in remittendo innecteret moras. « Insuper, inquiunt, boves et plaustra nobis transmitte, ad rates per montana et |1082B| silvas ad lacum usque subvehendas. Si enim taliter egeris, civitatem Niceam, quam obsedimus, quam Turci tibi violenter abstulerunt, indubitanter recuperabis: nullum enim habent effugium, si suum eis interdicemus navigium. » Ex imperatoris praecepto et boves festinanter adducti sunt, et naves velivolae portum Civitot appulerunt; Turcopoli etiam imperatoris adfuerunt. Scaphae carrucis superpositae, bobus huic operi ministrantibus, usque ad crepidinem lacus magno labore deductae sunt. Ea vero die noluerunt eas impingere in lacum, quod commodius duxerunt noctem exspectare. Hoc autem ideo fecisse videntur, quatenus ex improviso civitati per lacum approximarent; navigiumque castellanorum, dum nescirent, diriperent. Sole ruente nocteque terris |1082C| incumbente, naves in lacum impegerunt, easque Turcopolis mandaverunt. Crepusculo diei albescente, lacum sulcantes, ordinate tendebant puppes ad civitatem. Cives lacum navibus opertum eminus aspicientes, admirabantur; et si forte sibi veniret adjutorium suspicabantur. At postquam fides eis facta est naves illas contra se praeparatas, neque navigio suo sicut heri et nudius tertius, illis patebat de caetero commeatus, diriguere metu, et exsangues facti desperaverunt: repentino siquidem casu perturbatis, praeter spem omnia contigerant. Rebellando etiam nequaquam ulterius resistere poterant, super quos confluxerant gentes innumerae: urbi, terra lacuque obsessae, nulla spes erat salutis; nullus locus effugii, praeter, quod omnibus adjacet victis, dedecus deditionis. |1082D| Exterrebant eos arma incognita, et ipse fulgor armorum obsessos exanimabat: noverant Francorum gentem ferocem et bellicosam; nec eos ab incoepto desistere, donec eis omnia pro voto contigerint. Sciebant illos penitus immisericordes, quos ipsi exacerbaverant gentis suae peremptores. De imminenti ergo tractantes periculo ad imperatorem dirigunt, utque sibi sub lege deditionis respondeat satisfaciunt. « Securos, inquiunt, nos faciat, imperatoria fides tua non violanda, de familiaribus et substantiolis nostris, urbemque deditam suscipe pacto tuae protectionis; impune jubeas recedamus, urbemque tuam tibi reddemus. Tuere nos ab istis carnificibus qui adhuc te graviter infestabunt, |1083A| tuisque nos fac praesentari conspectibus. Obtemperabimus tuis mandatis, si nostris aeque respondeas voluntatibus; liceat nos tibi servire; liceat nos vivos in tuum imperium vel in tuum caput insurgentes dimicare. Ne nobis imputes, quoniam dum licuit contra te pugnavimus, quod tum lege belli vivebamus: fac nos tibi obnoxios vita concessa; ex inimicis praepara nos tibi devotos servos. Si, quod absit, posthac nos tibi senties ingratos, ingratitudini nostrae, plexis corporibus et tandem capitibus amputatis, digna repende. Tanto siquidem erimus tibi fideliores, quanto parturies nos beneficiis tuis obnoxiores. Larga liberalitas imperatoris parcat victis, debellet superbos. » His imperator auditis, Christianorum profectui postea rei probavit eventus, |1083B| occulte invidens, obsessorumque legationi satisfaciens, satellitibus suis imperavit, quatenus et se et sua dedentes, Constantinopolim impunitos deducerent, deque civitate servanda curiosi procurarent. Juxta praeceptum imperatoris omnia Tacta sunt, et civitas reddita est, gensque gentilium ad urbem imperatoriam indemnis deducta est: quam, ut dictum est, non modo captivitatis, sed honorificentia libertatis suscepit imperator, magnisque dapsilitatibus educatam honoravit. Hoc autem idcirco fecisse dicitur, quatenus et liberatos sibi affectaret, aliosque ad deditionem invitaret, eosque contra Christianos tempore opportuno animaret; ac per eos in quibus clam invidebat, occasione se praebente, rebellaret. Pauperibus tamen Christianis multa largitus est |1083C| donaria ut taliter quod apud se occultabat, clandestino dissimularet figmento, seque suaque commenta, in futurum per competentes reservaret machinationes. Civitate reddita, Christianorum gens ab obsidione secessit. Mortui sunt ibi multi Christiani, alii fame, alii gladio, alii quolibet alio exterminio. Hos autem existimant felici laureatos martyrio, quoniam pro fratrum compassione sua corpora tradiderunt. Gentilium etiam, pro variis bellorum eventibus, pro ingruentibus incursitantium infortuniis, multa trucidata videres corpora, multa passim reperires inhumata cadavera. Per septem hebdomadarum circulum tresque dies, ibi Christiani demorati sunt; et capta seu magis reddita civitate, pedem alias direxerunt. De non |1083D| publicandis etenim civitatis illius penatibus imperator mandaverat; noluissent ibi etiam tot dies expendisse, quoniam rebus suis multisque diebus in cassum expensis, ut videbatur, imperatori totum immolaverant, quod vel sanguinem suum effuderant vel quod quas attulerant facultates in immensum attenuaverant; nec etiam, quae multimodis mortibus acquisierant, spoliis opimis gratulabantur. Poenitebat igitur eos longae obsidionis, quandoquidem non dominati sunt urbi, more subjugatae civitatis; nam si saltem publicarentur facultates inimicorum, et paupertas egenorum temperaretur, et absumptae aliquantulum resarcirentur impensae. Non igitur aequanimiter Alexii mandatum pertulerunt; |1084A| et tamen quod tunc nihil proficerent, in tempus finierunt. Hic primum patuit odiorum seminarium; hic compertum est inimicitiarum fomentum; hic discordiarum coeperunt incentiva pullulare; hic simultatum simulacra visa sunt succrescere. Nam quoniam Alexius non recte contra eos egerat, ipsi contra eum de ultione cogitabant. Hic igitur primus liber claudatur, ubi prima civitate devicta, quamvis ea pro voto potiti non fuerint, Christianus alias militatum ire disponit exercitus. Vadant interim Christiani, nosque ad incoeptum opus accingamur, cum luce surgentis aurorae.

Liber secundus.

[recensere]

Qua in die soluta est obsidio, ad quemdam perventum est pontem, ubi sua exercitus Christianus |1084B| collocavit tentoria. Fecerunt autem ibi duos dies; tertia vero die, antequam matutinatus lucifer exalbesceret, iter praeproperi arripuerunt et quoniam nox erat tenebrosa, incertam incertia arripuerunt viam. Divisi ergo ab invicem duorum consummaverunt iter dierum, Boamundus et Robertus North mannus Blesiensisque comes, Stephanus et Tancre dus, necnon comes de Sancto Paulo, et Walterius de Sancto Valerio, Bernardusque filius ejus, et Girardus de Gornaio, et Wilhelmus, filius vice comitis Ranulfi, et Wilhelmus de Ferreres, et Herveus, filius Dodemani, et Chonans, filius comitis Gaufridi, et Radulfus de Guaer, et Alanus filius ejus et Rioldus de Loheel, et Alanus dapifer sacrae Ecclesiae Dolensis archiepiscopi, et alii plures erant |1084C| in uno agmine. In altero Tolosanus et Podiensis episcopus, duxque Godefridus, et Balduinus, et Hugo magnus, et Flandrensis, cum copiosis commeantium examinibus. Die altera post secundam, Turci, tanquam arena maris innumeri contra Boamundum confluxerunt. Videntes autem Christianos, magna quidem confisi multitudine, intrepidi unanimiter ipsos impetebant. Animabat enim eos ira, furorque; indignabantur etiam quod eorum possessiones depopularentur alienigenae; denique nimis aegre ferebant quod Niceam praesumpsissent expugnare. Boamundus autem, videns innumerabilem inimicorum multitudinem, suis et ore rapido et effero gladio minitantem et insultantem, stetit imperterritus, suisque satis consulte dixit comitibus: |1084D| « Fortissimi Christi milites, ecce dimicandi tempus est. Metum omnem qui etiam viros effeminat abjicite, et de vobis ipsis defensandis, viriliter procurate; ictus impugnantium indefessi sustinete, et ex Jesu Christi confisi adjutorio, manus bellicosas exerite, viresque avitas ecce, dum tempus est, ostentate. Ne, quaeso, deturpetur propter nostram negligentiam laus Francorum; non vilescat propter nostram segnitiem sanctum nomen Christianorum. Res in arcto est, bellum ex adverso est, hostis multus in proximo est; nihil tamen praeter spem seu voluntatem vestram contigit vobis: omnia vobis ex voto provenerunt. Ad hoc patriam egressi estis; ad hoc venistis: Bellum semper desiderastis. |1085A| Ecce quod diu optastis et orastis; ecce undique nos vallaverunt. Sed, o genus infractum, o gens invictissima! ne terreamini, quoniam revera nobiscum est Deus. Si quis meticulosus est, seu audacem animum, in angusto positus, sibi mutuet seu saltem, prae pudore, metum dissimulet. Nunc armis et animis opus est; non est tempus socordiae, nec imperitiae. Quid moror verbis? Jam nunc sibi quisque loquatur. » Jubet denique celeriter aptari tentoria mandatque sociis qui ab eo longiuscule recesserant, quatenus ad eos juvandos praeponerent. « Instat enim nobis, ait, nisi acceleraveritis inevitabile mortis periculum. Non est ambigua de conflictatione fama, quam oculis intuemur, quam icti corporibus persentimus. Age, jam Christiani |1085B| accurrite, et nos et vestram rempublicam defendite: commune periculum est in quo sumus, commune discrimen est in quo laboramus. Deinde dixit: Qui pedites estis, impigre et prudenter tentoria figite, qui milites estis, obviam eis mecum procedite et laborem certaminis indefessi sustinete. Pro Christo praeliatores advenimus; in isto Christi praelio ne deficiamus. Unusquisque sibi dicat quod in tali negotio faciendum non ignorat. »

Interim Turci declamantes advenerant, et seu sagittando seu jaculando, seu cominus feriendo, Christianos acerrime infestabant; nulla fatigatis dabatur requies; sed omnia Christianorum corpora vel cruore vel sudore liquentia conspiceres. Franci enim econtra, pondus belli indesinenter sufferre; |1085C| incursus in hostes aliquando prudenter differre; gladiis interdum resistere; socios vocatos exspectare nec in aliquo titubare. Hanc conflictuum violentiam ab hora diei tertia usque in horam nonam pertulerunt Christiani. Illa die fuerunt mulieres bellantibus pernecessariae: quae et aquam sitientibus perniciter porrigebant, et pugnantes exhortando confortabant. Martis campus incanduerat, nam utrinque totis viribus certabatur: angebantur Christiani, nam plerumque in ipsis castris impugnabantur. Alius exercitus, Boamundi legatis discredebat, de belli certitudine ambigens. Nullam siquidem gentem sperabat esse, quae contra exercitus sui partem decimam, de bello auderet anhelare. Postquam tamen rumor iste per totum percrebuit |1085D| exercitum et legatis legati superadditi sunt, dux, ut erat miles acerrimus, comes quoque Stephanus vir prudens et modestus, necnon Hugo Magnus cum suis advolant commilitonibus; Balduinus quoque atque Eustachius frater ejus, intrepidi advolant cum suis commilitonibus; Podiensis episcopus illos pone sequebatur, comesque Tolosanus Raimundus. Mirabantur jam fatiscentium Christianorum corda unde tanta gens, tamque repentina praeter spem in eos emersisset. Cooperuerant enim montes et valles, et si qua plana erant densis turmarum cuneis omnia frequentabantur. Erant enim Sarraceni, Agulani, Persae, quorum numerum computaverunt trecenta sexaginta millia, praeter Arabes, quorum concursus |1086A| fuit indeterminatus. Interea necessarium desiderabatur et exspectabatur adjutorium. Dicebant ergo: O si venerit! Loquebantur autem mutuo: « Secretum habeamus quod inhianter opinamur; Deo hodie juvante de istis nos nunc atrociter infestantibus, triumphabimus; hodie de ipsorum opulentiis ditabimur et laetabimur: sileamus interim et duremus. » Taliter se cohortabatur; et gladiis exertis et in mortem vibratis, res duntaxat gerebatur. Et nisi Deus in castris suorum tunc adfuisset, subsidiumque jam defessis praeparasset, ipsa dies totius expeditionis finem peperisset. Adsunt repentini quos advocaverant socii. Podiensis cum suo magno exercitu, a tergo praeoccupavit inimicos, parte altera, comes Sancti Aegidii et Balduinus atque Eustachius festinanter |1086B| equitabant; a dextera dux Godefridus irruit, et Hugo magnus, et Flandrensis Rotbertus, per omnia miles expeditissimus. Rotbertus namque Northmannus jam cum Blesiensi Stephano, necnon Tancredo atque Balduino pugnabat. Gentiles obstupefacti quoniam hostiliter et a facie et a tergo inopine premebantur, fugae se crediderunt; et terga cedentibus consenserunt. Cecidit autem eos usque ad internecionem Christianorum gladius et multi multimodis oppetierunt mortibus. Nam et si qui potuerunt, latibulis delituerunt; caesa sunt ibi Barbarorum multa millia, quoniam in eos vehementer crassati sunt, quos tota die immisericorditer insectati fuerant. Wilhelmus marchisus, Tancredi frater ea die oppetiit, et Gaufridus de Monte Scabioso, viri multum |1086C| militares, bonae indolis et illustres. Praeter hos multi ceciderunt milites ex Christianis et pedites.

Non enim Turcos imbelles audemus dicere, qui astu nimio praepollentes audaci vigent animo et irreverberato confligunt gladio. Mortes etiam eminus inimicis creberrime infligunt, quia utuntur arcubus et multis instrumentis bellicis nituntur. Sed tamen multum tunc dedidicerant usum praeliandi, quoniam habuerant diuturnum tempus feriandi. Jactitant tamen se de Francorum stirpe duxisse genealogiam, eorumque proatavos a Christianitate descisse. Dicunt etiam nullos naturaliter debere militare nisi se et Francos. Si tamen ad Christianitatem redirent, tunc demum de Francorum prosapia exortos sese gloriarentur recte. Hoc ad praesens |1086D| sufficiat quoniam indubitanter viri sunt callidi, ingeniosi et bellicosi; sed proh dolor! a Deo alienati. Obfuscatur igitur ingenuitas illa qua, sicuti dicunt, oriundi emanaverunt, quia verae olivae, quae Christus est, neutiquam inserti sunt. Factum est hoc praelium Kalendis Julii. Christiani Christo suo gratias egerunt, qui eos de inimicantium eripuit manibus, eosque suis replevit consolationibus. Duxerunt ergo diem illam solemnem, Deoque dignam immolaverunt laudem.

His ita pessumdatis et procul effugatis, ad eorum tentoria diripienda conversi sunt Christiani, quoniam ipsis fugientibus non utique ibi diu licuit immorari. Inventum est ibi et auri et argenti plurimum, |1087A| subjugalia, mulas et equos, boves et camelos, verveces et asinos, et copiosam supellectilem in eorum papilionibus reperierunt; et diversis onusti gazis, cum triumpho et inenarrabili gaudio, redierunt ad suos. Facta est igitur laetitia magna in Christianorum tentoriis, et celebrem habuerunt diem illam, gratias agentes prosperatori viae et vitae suae, Domino nostro Jesu Christo. Solemnis igitur habita est victoria qua liberati sunt non manu sua, sed virtute divina, ex omni angustia, et omni affluentia bonorum referti. Nec fama fuit contenta circumsitas urbes excire, sed longinquas et exteras nationes coepit deterrere, et titulum Christianitatis remotorum populorum auribus infundere; divulgabantur Christianorum praeclara facinora, sibique superventuram |1087B| eorum militiam, omnes et singuli formidabant. Unde factum est ut Solimanus, senioris Solimani filius, de Nicea fugiens, invenerit Arabum decem millia qui, comperto quod fugeret, dixerunt ei: « Excors et miser, quid fugis? » Quibus Solimanus: « Olim, ait, putabam me Francorum posse superare et vincere populum, sed versa vice superati sumus, et ea propter vagabundi huc et illuc diffugimus. Vidimus enim, seu nos vidisse putamus, tam diffusam eorum multitudinem, ut nullus eorum aestimare sufficiat apparatum; mirari potuissetis et obstupescere, quoniam coeli sideribus innumerabiliores sunt. Nos autem adhuc tremuli, vix eorum legiones evasimus. Hac de nimio terrore concussi, palpitando vix adhuc respiramus. Si ergo nobis creditis, |1087C| priusquam vos deprehenderint delitescentes, aufugietis. Neque enim civitatulae quaelibet poterunt obsistere, quandoquidem Niceam metropolim nostram praevaluerunt expugnare. » Qui, cum audissent Solimanum, fugere tentaverunt. Venientes autem ad castella vel civitates quibus morabantur Suriani, qui et ipsi titulo Christianitatis erant insigniti, sub dole ad eos loquebantur et dicebant: « Devicimus Francos; ita omnino defecerunt, ut omnino eraserimus de terra ista memoriam eorum, si qui supervixerunt in cuniculis absconditi sunt. » Sic incautos alloquebantur et intra portas recipiebantur. Ingressi autem, insciorum municipia, domos eorum et ecclesias depraedabantur; quidquid erat pretiosum |1087D| et concupiscibile, et filios et filias, auferebant, et sic eis passim illudebant; Francorum etenim praeoccupabant adventum, et antequam isti accessissent, illi recesserant.

His auditis, Christiani eos insequentes, iter suum moliebantur. Intraverant autem terram inaquosam et inhabitabilem, in qua fame et siti defecerunt usque ad mortem. Si forte tamen segetes immaturas inveniebant, spicas vellebant, et fricantes masticabant et glutiebant. His tam parcis victualibus multis deficientibus, alii utcunque sustentabantur, illic eorum defecerunt subjugales equi et asini, multique gloriosi milites coacti sunt ire pedites; et qui potuerunt pro vehiculis adhibuerunt sibi boves, vel ad se vel ad sua subvehenda. Nec multo post uberrimam |1088A| ingressi sunt terram, victualibus et bonis omnibus refertam: excepto quod equinas nequaquam sibi potuerunt reparare vecturas. Ventum est autem ad Ichonium; habitatorum vero terrae illius persuasione, quoniam colonia illa penuriam aquarum patitur, repleverunt utres suos ad refocillandum; post haec itinere diei confecto venerunt ad quemdam fluvium, ubi duos dies hospitati recreati sunt. Cursitores, qui semper exercitum praecurrebant seu ut exercitui praeviderent, seu ut paleas vel alia necessaria diriperent, praecurrerunt ad Erachiam, in qua civitate multus erat Turcorum conventus, si qua possent obesse Christianis exspectans. Collocaverant nocivas igitur, si potuissent, cursitantibus insidias. Quos inventos audacter aggressi sunt Franci |1088B| et fugatos indifficulter disperserunt. Civitas ergo Erachia, Turcis abjectis, confestim in dominationem Christianorum redacta est; ibique quatuor confecerunt dies.

Ibi se disgregaverunt Tancredus ab aliis, vir equidem singularis strenuitatis, et Balduinus, frater ducis Godefridi, vir nequaquam Tancredo probitate dissimilis; et cum suis expeditionibus vallem intraverunt de Betrentot. Tancredus autem iterum a Balduino separatus, Tharsum venit cum suis militibus. Turci vero de civitate progressi, obviaverunt eis ad resistendum praeparati. Quos Tancredus hostiliter aggressos viriliter cecidit, eosque fugientes in ipsam praeliando refugavit civitatem. Tancredus autem, vir aeque per omnia imperterritus, laxis |1088C| habenis castra metatus est prope moenia civitatis. Nec mora Balduinus adfuit, postulans ut se ad capiendam amicabiliter sociaret civitatem; quod Tancredus omnino prohibebat. Nocte insecuta, Turci exeuntes civitatem, inierunt fugam. Habitatores autem civitatis illius sub ipso noctis articulo, post Turcos civitatem egressi, alta voce clamabant: « Franci triumphatores orbis et dominatores, Turci recesserunt; urbs patet, accedite. Currite, Franci invictissimi, recepturi civitatem; currite, ne moremini: cur tardatis? » Haec castrorum excubitores audiebant illos, nec clam nec submisse, vociferantes; sed quoniam nox erat, et consilium et negotium illud in diem dilatum est.

|1088D| Aurora illucescente, venerunt civitatis majores, seque suaque Christianis dedentes. Volentes igitur, quas audiebant litigantium compescere simultates, non inconsulte responderunt: « Optimates inclyti, ab his in praesentiarum absistite controversiis. Nos volumus et oramus, pacifici veniatis; sin autem, Tancredus ille nobis dominetur, qui heri tam gloriose, nobis admirantibus contra Turcos dimicavit. » Noluit Balduinus acquiescere, sed volebat vel eam sibi dimidiare, vel saltem eam totam communiter diripiendo publicare. « Absit, inquit, Tancredus, ut fratrum nostrorum facultates direptas nobis peculiemur. Ipsi me rogant, ipsi me desiderant, ipsi vitam suam mihi committunt, et ego lupo rapaci assimilis praedam mihi commissam devorabo? Absit |1089A| hoc, inquam, a me. » Suriani enim, qui civitates illas incolebant, Christiani erant, sed eis Turci principabantur. Balduinus nolebat Tancredi sermonibus acquiescere, sed in suam anhelans sententiam, in urbis publicationem deliberabat pronis pedibus currere. Totus erat vel in penatum depopulatione, vel nitebatur civitatem dimidiam vindicare. Nec voluit nec potuit Tancredus, refraganti Balduino diutius obluctari, quoniam copiae majores illius exercitus erant; datoque signo suis lituisque clangentibus, aliquantulum amaricatus abscessit. Temperavit tamen, prout erat moderatus irae suae, et meutiquam intendebat iter in Jerusalem, pro injuriis etiam sibi illatis, perturbare. Ita Balduinus Tarsum totam solus obtinuit. Tancredo autem, nec mora, redditae sunt duae civitates optimae, Azera et Mamistra, |1089B| et castella plurima.

Optimates alii cum suis exercitibus, Armeniorum terram intraverant. Invenerunt autem ibi municipium munitissimum; et quoniam noluerunt ibi diutius demorari, illo illaeso praeterito abierunt: nec enim pro uno castello totum exercitum fatigare commodum ducebant. Erat non longe quaedam civitas Alfia quae venientibus confestim est reddita. Quidam autem vir ex militati cingulo, nomine Simeon, terrae illius indigena, ad defensandam terram, urbem illam petiit et accepit; qui cum quibus potuit ibi remansit. Porro major exercitus pertransivit: venerunt quoque ad Caesaream Cappadociae, quae ad solum usque diruta erat; ruinae tamen |1089C| utcunque subsistentes, quanta fuerit illa Caesarea testabantur. Inde digressi, pedem direxerunt ad aliam civitatem pulchram et uberae glebae opimam Plastentiam quam Turci paulo ante tribus obsederant hebdomadibus; quae, quoniam erat inexpugnabilis, a Turcis nullatenus potuit expugnari. Haec igitur illico non ingratanter Christianis patuit. Hanc quidam Petrus de Alfia petitam ab optimatibus indifficulter obtinuit, ad tuendam et expugnandam terram, in fidelitate Sancti Sepulcri et Christianitatis. Auditum est in illa expeditione, quod Turci qui civitatem obsederant, haud longe praeirent exercitum, si qua possent eis nocituri. Boamundus autem, negotiorum militarium vir industrius, de suis quos voluit accitis militibus, eos curiose insecutus est, |1089D| sicubi forte posset eos invenire et laedere. Nihil tamen profecit, quoniam eos invenire non potuit. Ventum est deinceps ad Coxon, nobilem et copiosam civitatem, quam alumni loci illius cum fratribus suis Christianis libenter reddiderunt. Ibi tribus diebus fatigatus pausavit exercitus. Relatum est comiti Tolosano quod Turci, qui fuerant in Antiochiae custodia, discedentes aufugissent. Igitur, cum suis consiliatus, elegit quos praemitteret, qui rem diligenter investigarent, et caetera curiosi explorarent; ad hoc directi sunt consulares viri disciplinae militaris non ignari, vicecomes de Castellone, Wilhelmus de Monte Pislerio, Petrus de Roasa, Petrus Raimundi, cum militibus multis. Venerunt autem in vollem Antiochiae, et ibi rem aliter audierunt: audierunt |1090A| enim quod se Turci copiose praeparassent ad civitatem defendendam. Petrus autem de Roasa, declinans ab aliis, introivit vallem de Rugia. Inventisque Turcis quam plurimis, eos graviter cecidit, superavit, fugavit. Armenii illi, auditis Christianorum secundis successibus paganorumque frequentibus infortuniis, reddiderunt Petro Rusam civitatem et quaedam castella. Illis autem sic prospere, at non aeque majori provenit exercitui. Iter enim aggressi, gradiebantur rependo per montana, nimis aspera et scopulosa, per quae nec eorum phalanges poterant, sicut heri et nudiustertius, seriatim procedere, nec eorum clitellariis dabatur saltem repere posse, sed miserrime hi et illi praegravabantur, neque siquidem illis in angusto positis, aliud erat aliunde diverticulum. Collidebantur ergo et conquassabantur |1090B| laborantes et deficientes per viam inviam. Qui, prae nimia tristitia, strictim complosis manibus et stridentes dentibus ingemiscebant; labebantur equi in immane praecipitium, et trames arctissimus pepererat omnibus dehiscens offendiculum, multi vel equis, vel clitellariis cum rebus superpositis illic amissis, pauperati sunt. Alii pro vili pretiolo venditabant, vel ancilia vel loricas, vel galeas; alii procul a se jactitabant; quippe ibi nullus, etiam inermis, esse poterat exoccupatus. Unica eis erat nec sine formidine cura de suis conducendis corporibus. Postquam illas calamitosas vix evaserunt angustias, ad quamdam diverterunt civitatem, quae vocatur Marafin. Convenae autem civitatis illius copiosum |1090C| illis detulerunt mercatum; ibi autem aliquantisper demorati, donec quantumlibet recrearentur, dominum sustinebant Boamundum, qui et ipse, ut dictum est, ut Turcos insequeretur, nuper ab eis abscesserat.

Posthaec ingressi sunt vallem illam inclytam, vallem spatiosam et uberem, in qua regia et famosa civitas Antiochia sita est, quae totius Syriae metropolis et princeps est, in qua primicerius apostolorum Petrus, cathedram decoravit pontificalem. Nunc, occulto Dei judicio, sed non injusto, plurimis in ea dirutis ecclesiis, quibusdam usibus humanis irreverenter applicatis, Turcanis foeditatibus, proh dolor! mancipabatur. Cursitores autem, qui subsequentem exercitum praecurrere solebant, Pontem ferreum |1090D| propinquantes, Turcos invenerunt innumeros, munitum Antiochiam festinantes. Itaque, repentino impetu in eos facto, semper enim Christiani proficiscebantur armati, subito conflictu eos consternaverunt. Multis itaque deletis, eorum burdones quos multimodis onustos victualibus et diversis gazis ad civitatem adducebant, ad propria reduxerunt castra, quae super fluminis ripam metati fuerant. Factum est igitur immensum gaudium in castris, tum pro victoria, tum propter optima quae ad eos reportaverant, cursitores spolia, nec cessabant Deo gratias agere, ne ingrati viderentur, cujus ope fatebantur tam felices successus eis contingere. Dicebant ergo: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXV) . » Quotidianas ergo et continuas |1091A| Deo reddebant laudes, et omnium agendorum suorum, devotis precibus et submissis cordibus eum implorabant protectorem.

Boamundus, pigritiae vel somnolentiae nunquam acquiescens (irrequietus enim homo erat), cum quatuor millibus militum, caute prope portam Antiochiae, clandestinus venit, si qui forte latenter ingrederentur vel egrederentur exspectans. Summo vero diluculo exercitus de loco in quo erant, tentoria collegit, iter arripuit, Antiochiam accessit; et quarta feria, duodecima Kalend. Novembris, tentoria sua coaptavit, et a tribus portis civitatem viriliter obsedit. Parte namque alia nequaquam fuit obsessa, quoniam tam porrectis et inaccessis coangustabatur scopulis et montanis, ut nullus illac se accommodaret |1091B| obsidendi locus. Tantus autem timor invasit Antiochenos et omnes in circuitu positos, ut nullus eorum, cursitorum auderet exspectare occursum. Siluerunt itaque ferme diebus quindecim. Terra vero quae circa Antiochiam adjacebat, prout vallis est fertilis, erat uberrima, vineis referta, fructibus et frugibus jucunda, arboribus nemorosa, hortis opima, pascuis opulenta. Erant autem in civitate Armenii multi et Suriani; ipsi equidem Christiani, sed Turcis multum obnoxii; ipsi fugam simulantes, audacter exibant in castra, mendicantes et stipem publicam postulantes. Hi, quoniam mulieres eorum erant intra civitatem, ad familiares redibant lares; et exploratores maligni, quaecunque in castris audiebant, Turcis fideliter insinuabant: quod non mediocriter |1091C| obfuisse dicunt Christianis: « Nihil enim magis nocet bellantibus, quam inimicorum rescire secreta, et contra praeparata, obviantia praeparare machinamenta, et inimicorum exinanire vel praevenire consilia. » Ubi Antiochenis castrensium patefacta sunt consilia, coeperunt paulatim forinsecus intrepidi prodire et peregrinos homines aggressos coangustare. Aggrediebantur siquidem et trucidabant, si praevalerent, incautos; et, patratis latrociniis, vel in civitatem redibant, vel indemnes ad tutiora secedebant loca. Sic circumcirca omnes obsidebant vias, ut et a mari et a montanis omnia clauderentur Christianis. Sicque factum est ut jam pejus qui foris erant obsiderentur quam qui intrinsecus latitabant. |1091D| Erat ibi non longe castellum satis munitum, nomine Areth, ubi morabantur qui in Christianos frequenter irruebant. Quo optimates comperto, de incursitatione hostili vehementer condoluerunt, quoniam in gentem sanctam ausi sunt, nefarii, cruentos evaginare gladios. Jam enim indigenarum insidiis multi occubuerunt. Miserunt ergo, qui Turcis obviarent, et eos dum ipsimet refugerent, allicerent. Boamundus namque, totus militiae deditus, in insidiis delituit; Christiani vero videntes Turcos sese acerrime insequentes fugamque fingentes, prout erant edocti, confestim terga dederunt, et quo Boamundus reconditus erat, scienter declinaverunt. Occisi sunt tamen in illo conflictu vel potius fuga, duo milites Christiani.

|1092A| Porro Boamundus, praeliator fortissimus, de loco in quo diverterant concitus surrexit; Turcosque aggressos multos peremit, et quosdam vivos retinuit, quos ante portam civitatis solemniter in spectaculum decollari praecepit. Hoc ideo fecisse dicitur, ut qui erant in civitate, pro multatis contribulibus suis, terrerentur, si forte ab insectatione Francorum taliter avocarentur. Saepe namque pro poenis aliis illatis, alii exanimantur. Qui tamen erant in civitate, magis efferati, plerumque turres editiores ascendebant, a propugnaculis Christianos sagittabant, et quibuscunque modis poterant eos procul ab urbe repellebant. Sagittae namque eorum coram Boamundi tentoriis advolabant; ibi siquidem ictu sagittae percussa mulier occubuit, quia prope civitatem castra |1092B| sua Christiani locaverant. Consilio iterum Castrenses accepto, super verticem montis qui vocatur Maregard, qui Boamundi tentoriis imminebat, castellum aedificaverunt, quo a Turcorum incursionibus castra tutarentur: quod per dierum successiones, heroum unus, quisque in ordine vicis suae, custodiebant. Interim attenuata sunt victualia, quia neque cursitare audebant, neque mercatum habebant, quod enim in valle reperierant, dum de crastino non prospectaverunt, affluenter consumpserant. In castris tamen eorum parum quid erat residuum, quod quotidie absumptum minuebatur. Itaque cibaria omnino erant percara. Et jam instabat Dominici Natalis solemnitas.

|1092C| Locuti sunt ad invicem proceres illi, consilium quo gentes alerentur accepturi. Affectu quippe paterno majores minoribus patrocinabantur. Jam vero fames inhorrescebat, quoniam pabula omnia de die in diem deficiebant. Dixerunt ergo: « Pars nostrum procul frumentatum et praedatum excedat; pars depraedantes, succenturiata custodiat; pars in castris remaneat, et nihil relinquamus intentatum. Milites Christi, nunquam tepescamus otiosi. Quid etiam moramur? Jamjam gens Christiana, magna ex parte periclitatur. » Boamundus itaque primus adjecit: « Si vobis sanum videtur, optimates et domini, ego et Flandrensis comes foras exibimus, et si quid Deus praestiterit, vos videbitis; interim pro castris excubate, et nihil negligenter agite. » Collaudatum est |1092D| consilium, et solutum est concilium. Celebrata igitur diligenter Christi Nativitate, Flandrensis et Boamundus armati, non sine remanentium lacrymis processerunt, et cum eis militum ac peditum plusquam viginti millia, et perniciter dispersi sunt per Sarracenorum colonias. Sarraceni autem, et Arabes et Turci, ab Jerusalem et Damasco et ab aliis regionum multarum municipiis, cougregati erant, gentes ingentes, quatenus Antiochiae subvenirent. Audientes autem Christianos per regionem suam dispersos, admodum gavisi sunt, sperantes se illis pro certo praevalituros, utpote quos opinabantur paucos et adventitios. Intempesta igitur nocte, duas acies ordinaverunt in insidiis, unam a facie, alteram a tergo; quatenus facto diluculo, ubi eos aggrederentur |1093A| in neutram Christiani partem effugerent, imo illis ab utroque incumberent latere. Comes autem Flandrensis, vir armipotens et Boamundus, in eos unanimiter irruerunt, et invocato nomine Jesu, et evecto quod semper praeferebant sanctae crucis signo, constantissime praeliati sunt, et inimicos suos graviter afflixerunt. Mortui sunt ergo multi ex illis; sed de spoliis eorum parum ditati sunt Christiani. Non enim otium habuerunt vel eos persequendi vel spoliandi. Interea Turci, qui stabant in praesidio civitatis, audientes Boamundum abscessisse, audacius exibant de civitate, et jam in ipsis discurrebant castris. Exploraverunt igitur qua tentoria languidiora reperirentur.

Quadam ergo die, irruerunt unanimiter in castris; |1093B| et cominus unanimiter impegerunt Christianos. Necdum enim suos audierant superatos. Die ergo illa, multi ex Christianis perempti sunt, quoniam Ismaelitae illi vehementer in castris perstiterunt. Ea die Podiensis suum amisit signiferum, qui ejus deferebat vexillum; et nisi luteae interessent salebrae quae civitatem a castris dirimebant, et ideo transitus vel nullus erat vel difficilis, laxis habenis frequenter ipsa protererent tentoria, et debaccharentur in Christianorum gentem, quae jam aliquantulum marcuerat. Boamundus de Sarracenorum regionibus regrediens, bello peracto, sed modico, quod depraedaretur invento, alia conscendit montana, si forte quidlibet alias inveniret, quod depraedatum vel suis comitibus, |1093C| vel exspectantibus se proficeret. Sed in tantam jam terra redacta erat vastitatem, ut multi vacui remeaverint. Incassum ergo laboraverant, nisi quod de Turcis solemniter triumphaverant. Sed nulla victoria famem exstinguit, ubi totum quod mandi debeat deficit. Parum durat laetitia, quam panis egestas contristat. Reversi sunt autem ad castra, quae perhorrescens inedia sauciabat.

Armenii et Suriani, homines terrae illius indigenae, et lucris inexplebiliter inhiantes, videntes Christianos rediisse vacuos, ad opportuna et remotiora discurrebant loca, quae reperiebant, coementes cibaria, in castra deferebant; et multo pretio quod vili comparaverant, venditabant. Aselli quidem onus octo vendebant purpuratos, qui appretiati, denariorum |1093D| centum viginti solidos valebant. Ergo morbi lues contaminabat castra; et passim quibus facultas comparandi deerat, fame calamitosa moriebantur. Qui tamen ditiores erant, multa indigentibus et hostiatim postulantibus conferebant donaria. Sed tamen non poterant multis diebus sustentare tot millia. Cogitaverunt igitur aliqui castra subterfugere. Consiliati sunt ergo Wilhelmus Carpentarius et Petrus Eremita quatenus latenter fugerent: et fugerunt; quos inventos Tancredus apprehendit, et inhoneste conviciatos et coactos ad hostem redire compulit. Juramentum enim et fidem ab eis extorsit, ut redirent et fratribus satisfacerent; Wilhelmus ad Boamundi tentoria deductus est. Quem probrosis Boamundus coercuit verbis et condignis castigavit |1094A| angariis. Dicebat ergo: « Quid, o dedecus et totius improperium Franciae, facere praesumpsisti? cur enervare voluisti tuorum corda confratrum, ut exemplo tuo hostem Dei, non redituri dimitterent? An tu solus tutum tibi arripuisti pavorem, ut tu nobis dimissis sanus effugeres? Omnium miserrime, decuerat te in Castris Dei permanere, et pro fratribus gloriosam animam ponere. Nunc igitur, omnibus diebus vitae tuae super terram eris ignominiosus. »

Interim ad Boamundum accesserunt Franci, et pro Wilhelmo quem tenebat rogaverunt, qui eis quantocius adquievit: ne tamen de caetero discederet, ipsis collaudantibus, Wilhelmus juravit. Tunc etiam in tantum Christianorum defecerunt equi, ut vix in toto et tanto exercitu mille milites invenirentur |1094B| qui caballis uterentur; homines namque et equi pari laborabant incommodo, nec erat ulla spes evadendi, nisi Deus eis suspirantibus et clamitantibus propitiaretur. Ad Dominum enim eorum fugiebant corda et ora; et quia terreno desperaverant adjutorio, in Deo totam spem suam collocaverant. « Taliter autem Deus redarguebat eos misericorditer, ut ad eum toto corde converterentur; et si quid in eis impoenitudinis latitabat, igne compunctionis et infortunio supervenientis necessitatis excocti, purgarentur. » Fames augebatur in dies, et omnes timore perterriti tabescebant. Accedebat ad metum exagerandum fama, praesaga mali et rumorum augmentatrix, quae Turcos praenuntiabat superventuros. |1094C| Quidam igitur Constantinopolitanus natione Graecus, nomine Tagingus, ab imperatoris latere venerat, qui satellitibus quos imperator in exercitum legaverat principando praeerat. Hic metu mortis plus aliis renes dissolutus, ad optimates venit; et quod enormiter verebatur dissimulans, ad eos sic exorsus est: « Video vos, egregii proceres, summa in anxietate positos, et omnibus angustiis circumventos: omnia victualia consumpta sunt, equi mortui sunt, castra obsessa sunt. Gravius nos obsidemur qui obsidemus, quam illi quos obsedimus: ipsi equitant, ipsi cursitant, ipsi graviter nos impugnant: nos undique circumvallamur, ut nullatenus egredi audeamus. Nullum adjutorem exspectamus. Omne mercatum nobis inhibetur. Ista diu tolerare nihil est |1094D| aliud quam per singula momenta deficere. Misereor liberalitatis vestrae, patres conscripti, qui ab extremis terrae regionibus advenistis in his exteris nationibus morituri, nisi vel mihi credideritis vel melius consilium acceperitis. Cujus pectus ferreum non moveat tot Christianorum defectus? Mihi credite, patres conscripti; non ignota loquor: in terra mihi non incognita sum. Satis mihi possem consulere, si cogitarem vos deserere. Sed deleatur anima mea de libro viventium, si vestrae sanctitudini unquam me subtraho; nisi necessitatibus vestris semper communicabo: sed interim taedet animam meam miseriarum vestrarum et nisi vobis potero subvenire, totus moriar in amaritudine. Accipite igitur meum, dum bene dixero, consilium. Nolo vivus, ut praelibatum |1095A| est, ab hoste recedere, nisi contubernalibus nostris melius excogitassem prodesse. Ego domesticus sum, ut nostis, imperatori; ego percognitus sum omni Graecae nationi. Ascendit igitur cor meum cogitatio, quam, licet mihi molestum et laboriosum sit, quod cogito, vobis insinuo. Paratus sum et ad portus et ad imperatorem evolare; et ubi decretum imperiale dirigere, ut omnes ad adjutorium vestrum festinanter conveniant; farinam et vinum, carnem et caseum abundanter devehant; et quidquid victualium habent fideles imperatoris, vobis largiter suppeditent. Equos etiam elaborabo, vita comite, plurimos adducere. Ne autem de me diffidatis, in veritate loquar: quidquid ultroneus offero, fideliter exsequar. Papiliones autem et comites meos, |1095B| mox rediturus, hic dimitto, et sic me omnia bona fide prosecuturum super haec sacrosancta juro. »

Sic juravit, et abiit. Credidit enim ei multitudo, et de reditu accelerando omnis populus eum obnixius obtestabantur. Abiit autem, sed male perjurus nunquam rediit. Tali enim occassione consuluit miserrimae vitae suae. Gens interim pauperata furtim discedebat, vadens quo vivere se putabat. Ad mare nullus audebat procedere, quoniam viae et avia servabantur. In portu autem naves adnaverant, quae illis possent prodesse, si accessus ad eas patefieret. Ecce iterum fama recens percrebuit Turcos innumeros adventare, et ingruentiam mortis confestim omnibus imminere. Tot enim erant, quod vix multorum stadiorum sufficeret eis quaquaversum porrecta |1095C| capacitas. Ecce iterum novus timor, ecce de repente timebant, ac si nullatenus ea usque timuissent; excordes et exsangues facti pallebant, et multi eorum colla marcida circulabant. Nobilitas tamen de bello disputare causa est. Confluxerant omnes de quibus supra meminimus optimates; omnes se invicem de bello cohortabantur, quoniam inter eos nec aliquis tepidus, nec aliquis pusillanimus inveniebatur. Boamundus tamen suum depromens consilium adjecit: « Video vos, Deo gratias, omnes unanimes, nec aliquis hac in re dissentit ab aliquo. Superfluum ergo reor, tot optimates, tot viros prudentes ducere per ambages, quos jam video in eadem voluntate complices. Omnes quidem anhelatis |1095D| ad pugnam, omnes id ad communem profuturum creditis salutem. Ego vero idipsum collaudo; ego idipsum vehementer efflagito. Nam rogo ne sicut segnes moriamur vel imbelles: non simus improperium, vel omnium infamia Christianorum. Si mori contigerit, gloriose saltem moriamur in bello. Tantum est si moriamur inglorii, ac si comparemur jumentis insipientibus, brutis assimiles pecudibus. Nam quoad populum Dei qui se nobis commisit, multum mori conspicabimur. Quid differt dominus a servo, nobilis a plebeio, dives a paupere, miles a pedite, nisi nostrum qui praesidemus eis prosit consilium, et patrocinetur auxilium? si Turci mihi dominabuntur impune, nolo amplius vivere. Vos, domini consulares et illustres viri, lux et flos victoriosae |1096A| Franciae, decus et speculum pugnatricis militiae, pro vobis ipsis decertate, et pro fratribus vestris animas ponite. Invocemus nomen Domini Jesu; et, vel spoliis laetabimur opimis, vel morte moriemur insigni! quando saltem de animarum nostrarum securi, non moriemur sicut mori solent ignavi. Denique non sumus tot nec tanti, qui duo valeamus bella sustinere. Sed, o milites omnes egrediamur castra: sic enim mihi videtur pulchrum et utile; et intrepidi procedamus iis obviam: vos autem omnes in castris remanete pedites, castris munimentum; eis qui in civitate sunt, obstaculum. Omnes insomnes pernoctate; vel vicarii, alii aliis succedite: vobismetipsis fulcite vos et unusquisque vestrum pugnate pro vobis, imo alius alium defendite: |1096B| praecipue portas civitatis quae coram vobis sunt, diligenter observate, ne illis reseratis possint in vos libere discurrere. Amodo sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. »

Hic dictis armati, et communione sancta praemuniti, processerunt e castris, non sine gravibus utriusque catervae lamentis. Neuter de se confidebat, nec sacerdos, nec mulier; nec populus, nec miles; nec isti, nec illi sperabant se de caetero, posse frui aspectu mutuo. Hi et illi proruebant in charorum oscula, et omnes in lacrymas ciebantur. Milites hospitati sunt inter fluvium, qui in antiquo vocabulo, Daphnes nuncupatus est, qui praeterfluit Antiochiam, et lacum: audierant siquidem Turcos in castello Areth convenisse, ultra Pontem Ferreum. |1096C| Optimates antelucani convenerunt; nec enim in tanto discrimine coarctati somnum capere potuerant. Et aurora prima illucescente, gnaros praemiserunt exploratores, qui eis de Turcis renuntiarent. Nec mora viderunt eos ex altera ripa fluminis accelerantes. Fecerant autem duas copiosas acies. Pone vero sequebatur maxima virtus illorum. Reversi sunt ergo celeriter speculatores, acclamantes: « Quid opus est verbis? Ecce eos, ne moremini, prope enim sunt. » Locuti sunt optimates de bello ordinando, et negotium illud commiserunt Boamundo. Eia, inquit Boamundus, « singuli vos convocate, et signo dato unusquisque vestra cum acie militate; ubi autem opus fuerit lanceis et gladiis, rem peragite; et |1096D| actuum, et ictuum paternorum ne obliviscamini. » Ordinatae sunt itaque sex acies. Quinque ex illis praecesserunt quae belli pondus sustinerent, et inimicum agmen efficaciter feriendo propellerent. Boamundus postremus cum acie sua paulatim gradiebatur, omnibus provisurus et subventurus; et si Turci prioribus praevalerent, totam belli ingruentiam excepturus. Litui clangebant, buccinae reboabant, utriusque multitudinis clamor audiebatur; et jam clypeo clypeus, jam umbone umbo repellebatur; hastis confractis, enses mutilabantur, et cominus utraeque instabant legiones. Supervenere Turcorum succenturiae qui graviter Christianos coeperunt impellere. Nequibant Franci tantum impetum, tot examinatarum nationum, sustinere, sed titubantes |1097A| cogebantur cedere. Tantus enim erat et clamor et strepitus, et telorum imber, ut ipsum etiam obnubilarent aerem. Ingemuit Boamundus, qui undique prospiciebat eis, tanquam totus oculatus, et ait: « Christe, tuos sustenta Christianos. » Et adjecit: « Roberte, » Robertus siquidem, Girardi filius, suum detulerat vexillum, « rapidum calcaribus urge cornipedem; et Christianis titillantibus imperterritus esto juvamen. Memor esto, obsecro, parentum nostrorum, et ne lividaveris in aliquo rutilantem titulum Francorum. Scito nobis illico de coelo auxilium futurum: sed vult Deus ut nos, tanquam fortes athletae, promereamur et adipiscamur bravium. » Robertus, sanctae crucis signo munitus, et auxiliaribus constipatus manipulis, praeproperus affuit; Turcisque cruentis, miles audacissimus |1097B| obstitit. In tantum enim perfidos aggressus est illos, ut vexilli Boamundi lingulas in ora Turcorum volitare faceret, altoque clamore suo Turcos aliquantulum deterreret. Ad illius primipilaris impetum et clamorem, Franci, animo resumpto, in Turcos irruerunt unanimiter; et pugionibus vibratis instabant efferacius in instantes: fragor armorum multus erat, et ab aereis cassidibus, ignis elucubratus scintillabat: vulnera vulneribus illidebantur, et campi nimio sanguine purpurabantur. Intestina videres dependentia; videres et caesa capita, et trunca corpora passim oppetentia. Exterriti sunt autem Turci prae timore nimio; et repente, cuneis eorum labantibus, fugae se commiserunt. Persecuti sunt ergo Christiani ultra Pontem Ferreum, sternendo, proterendo, mactando. |1097C| Caesi sunt ibi Turcorum multi milites: quoniam praelium illud non habuerat pedites. Christiani autem magno potiti tropheo, reversi sunt ad suos, secum adducentes equos multos, quibus singulariter indigebant; et spolia multa quae sibi ipsi pepererant manu sua in praelio: factum est igitur gaudium magnum in castris, Deoque dignas omnes edidere gratias. Turci vero ad castellum suum Areth, satis inglorii regressi sunt animo contrito vultuque dimisso. Quod omnino despoliantes, succenderunt et aufugerunt. Quod Armenii videntes et Suriani arcta praeoccupavere loca; Turcisque fugitantibus magnum intervenere nocumentum: multos enim peremerunt, quosdam etiam vivos reduxerunt, castellum etiam praedictum |1097D| Christianis subjugatum reddiderunt. Franci quoque in castris centum capita peremptorum attulerunt ad consolationem suorum et ad defectionem obsessorum; quae etiam legatis admirabilis Babylonii praesentaverunt, qui tunc forte a Babylonia ad eos missi, juxta eos suis morabantur in tentoriis. Illi autem qui remanserant in castris, in Antiochenos tota die pugnaverant: utpote qui tres portas civitatis, ne foras erumperent, indesinenter servaverunt.

Praelium hoc actum est Idus Februarii, feria tertia, quae caput jejunii quadragesimalis praecedebat. Qui vero civitatem munierant magis in iram efferati, Christianos ardentius impetebant; et ab incursitationibus in eos nullatenus absistebant. Et quamvis in praeliis hucusque semper superati fuerint, |1098A| alii mortui, alii vulnerati, alii capti, residui omnes fugati defecerint; tamen tanta erat in civitate multitudo, ut incessanter ipsa castra perturbarent; frequenter insilirent, et frequentius eos quibuslibet mortibus funestarent. Christiani praeter haec magnis affligebantur incommodis: quia nec obsidionem deserere, nec procula castris audebant procedere. Regiones autem circumsitae in tantam redactae erant solitudinem ut nullam eis sappeditarent pabulorum subministrationem. Turci nimirum, quibus locorum opportunitates erant percognitae, et frumentatum cursitabant, et Christianis attentius insidiabantur. Porro quaecunque civitates, quaecunque castella, quaecunque municipia, quilibet homo, quaelibet mulier; omnes qui vel prope vel procul erant, Christianis inimicabantur. Omnis |1098B| locus obstructus erat, ne forte negotiatores ad eos accederent. Itaque perhorrenda periclitabantur eduliorum inopia. Nobilitas igitur, ut plebi consulerent, misericorditer anxiabantur. Dixerunt ergo: « Videtis quod nihil proficimus. Civitas haec inexpugnabilis est. Nos non possumus eam saltem circumvallare. Ipsa intrinsecus cibariorum ubertate redundat. Nos forinsecus calamitosa fame periclitamur. Pene plures sunt qui latitant intus, quam nos qui sumus exterius. Tamen, si de praelio loquerentur, illud gratanter audiremus. Ecce ipsa moenia, etiamsi dormierint, ipsos defendunt. Nobis videntibus, ubique discurrunt. Denique quid mali patiuntur? imo nos patimur, qui tam graviter coarctamur; faciamus igitur unum quid, nobis omnibus profuturum, illis praecipue, ut |1098C| videtur, obfuturum. Cernitis Machomariam illam, ante portam civitatis aedificatam? Illic pons est eorum commeatibus sufficienter opportunus. Ibi ergo castrum erigamus, quo munito, iis facilius resistere valebimus, et genti nostrae subvenire: quippe postquam inimici nostri et pontem et transitum amiserint, nos autem et liberius et securius discurremus, vel etiam in castris tutiores pernoctabimus. » Bonus igitur visus est sermo iste in oculis eorum. Ad quos Tholosanus: « Faciamus, ait, sicut dicitis, castellum: et ego munitum illud custodiam. » Boamundus etiam subjunxit: « Si consilium meum acceptabile vobis, patres conscripti, videbitur, eamus ad Sancti Symconis portum: nam et ego vadam vobiscum, et adducam illam, quae illie nos exspectat, quantulamcunque gentem, |1098D| quae fideliter nobis subveniat, atque efficaciter hoc opus praedestinatum perficiat. Illic et multae sunt naves, et multi nostri sunt comites: sed accersiti non audent accedere, quia loca omnia impio plena sunt crassatore. Nos autem militemus, semper securi de bello, et cauti et providi simus nostris quos adduxerimus in adjutorio; qui vero remanebunt ad sarcinas, et de castris tutandis non negligenter procurent, et operi denotato indeficienter insistant. Nihil segniter aggrediendum est. Sed hoc et illud graviter tentandum est. » Comes S. Aegidii Boamundo adjunctus est: et ad portum S. Symeonis acceleratum est. Qui vero in castris remanserunt, accincti gladiis, ad castellum inchoandum unanimiter se praeparaverunt |1099A| Turci nec minus expediti, nec numero nec armis impares, intrepide Francis obviaverunt. In tantum igitur imperterriti Christianos aggressi sunt, quatenus eos in fugam compulerint, multosque peremerint. Facta est ergo tristitia magna in castris: doluerunt itaque in tentoriis, et die illa siluerunt.

Turci denique, comperto quod Tholosanus et Boamundus ad portum abscessissent, insidiis clandestinis competenter collocatis, qualiter Christianis nocere potuissent machinati sunt. Ecce a portu redibant Christiani, secum adducentes gentem nec satis armatam, nec multum pugnacem: quos Sarraceni undique circumpseptos et circumventos, immaniter agressi sunt, et omnimoda telorum ingruentia impugnare moliti sunt. Impetebant igitur eos nunc |1099B| sagittis, nunc ensibus nunclanceis, nunc missilibus. Obtruncabant eos immisericorditer, et clamitabant in eos dentibus stridentes. Non potuerunt Christiani, utpote pauci, debacchantium crudelitatem diutius perpeti; et, quoniam non poterant rebellare, fuga compulsi sunt semetipsos praeripere. Si qui potuerunt, seu latitare, seu effugere, viventes evasere; alii lethali sorte praeventi, proh dolor! occubuere Perempti sunt itaque in illo conflictu plusquam mille Christiani: et ecce duplicatus augmentabatur moeror in castris: heri et hodie triumphavit de Christianitate gentilitas; ecce per insolentiam elata gentilitate et plaudente, humiliata est hodie lugubris Christianitas. Tales tamen sunt bellorum eventus, tales sunt |1099C| vicissitudines, et hominum et temporum. Nulli unquam semper successit feliciter, nemo unquam de continua prosperitate vel laetabitur vel laetatus est. Hac de re et cavenda est in prosperis adversitas, et speranda et optanda est in adversis prosperitas. Rumor de Christianis superatis aures eorum qui remanserant impleverat; et ideo pariter omnis populus lamentabatur. Nesciebant enim vel quos vivos vel quos autumarent mortuos Plurimi tamen, per montana repentes, evaserant, et ad tentoria quantocius redierunt. Boamundus autem per compendiosiorem reversus viam, Tholosanum praevenit; et de Christianorum defectu verus interpres nuntiavit. Christiani vero magis in iram concitati quam exterriti, contra Turcos unanimiter exierunt, eosque viriliter |1099D| agressi sunt: e regione Sarraceni restiterunt, putantes se posse praevalere, sicuti nuper Tholosano et Boamundo praevaluerant. Credebant etiam Gallos ex ipso timore defecisse et seipsos pro felici successu succrescere. Utrinque igitur acerrime dimicatum est. Turci pontem transierant, et Christianis audacter obviaverant: Christiani, tanquam singularis ferus, vel canum morsibus irritatus, vel venabuli cuspide sauciatus, occisione commilitonum et confratrum excitati, Turcorum sanguinem inhianter sitiebant; et ad ulciscendos suos penitus elaborabant. Gentiles, quoniam eis praeter spem acciderat expavefacti, terga ferientibus, nec mora, praebuerunt, et fugiendo elabi voluerunt: fuga igitur inita, legio tota irreverenter effeminabatur. |1100A| Oberat ipsis fugientibus seu pons angustus, seu fluvius rapidus et profundus. Nam vel per utrumque vel per alterum instabat eis transeundum. Fluvium circa pontem evadare nemo, enatare vix aliquis poterat. Tanta multitudo equitantium pontem pariter conscenderunt, ut alius alium impediret; multi alter alterum suffocarent. Facilius enim singulatim quam conglobati transirent. Denique cedentibus praesto aderant Christiani, fraternarum suarumque injuriarum nequaquam immemores; sui sanguinis effusi avidissimi ultores; et victoriae cupidi, et de civitate subjuganda solliciti. Instabant itaque illis insatiati peremptores, et lanceis et ensibus in eos cominus utebantur. Quoscunque poterant vel in fluvium praecipitabant, vel lethalibus gladiis |1100B| confodiebant; ita ut ipse fluvius et cruentatus videretur, et cadaveribus supertegeretur. Si qui siquidem, vel enatare moliebantur, vel reptare circa pontem conabantur, ab instantibus necabantur, et omnimoda calamitate pessumdabantur. Dies mortis, dies illa gentilibus illuxerat, in qua vix aliquis mortem evitare poterat. Instabant Christiani fugientibus, instabant enatare molientibus, superincumbebant procumbentibus. Nullus a sanguine suam manum prohibebat; sed omnis Christianus gladium suum occisorum sanguine inebriabat. Mulieres a murorum et propugnaculorum spectaculis, et suorum miserias prospectabant, et successivis Francorum prosperitatibus invidebant. Illo in praelio mortui sunt principes duodecim de Turcorum agminibus quos |1100C| admiralios vocant, illustres et egregii proceres; et mille quingenti milites, viri industrii et fortissimi, qui diu solerter invigilaverant defensandae civitati. Porro alios timor altus compescuit, ne de caetero arroganter contra Christianos clamitarent, vel praesumptuosi super eos cursitarent. Praelium autem illud nox intempesta diremit. Qui vero vivi potuerunt evadere, civitatem exsangues intraverunt; neque dein vires pristinas resumere potuerunt. Christiani quoque ad suos victoriosi rediere, equis multis et spoliis copiosis, quibus non mediocriter indigebant, secum et adductis et allatis. Laetabantur autem in Domino Jesu; et gratias agentes, de die in diem proficiebant in melius.

|1100D| Facta die crastina, Turci de civitate prodeuntes, summo diluculo cadavera collegerunt, quaecunque reperire potuerunt; et ea sepelierunt ultra pontem ad Machomariam ante civitatis portam. Plurima vero submersa in fluvio dimiserunt, super quibus dicere potuerunt: « Fluvio tegitur qui non habet urnam. » Quae autem subtumulaverunt, palliorum et pretiosarum exuviarum gazis prosecuti sunt; et arcus et pharetras et plurimos byzanteos, mortuorum procurationi adjecerunt. Quo Christiani comperto, partim exuviarum cupiditate allecti, partim ut dolorem Turcis apponerent, incitati, sepultos desepelierunt; et corporibus egestis satis ignominiose insultaverunt. Quidquid autem substantiae concupiscibilis cum ipsis repertum est, rapuerunt; |1101A| et corpora congregata in foveam unam contumeliose projecerunt. Burdones vero quatuor caesorum capitibus onustos miserunt ad portum, quatenus ea legati de Babylonia qui ibi forte aderant viderent, et dolentes obstupescerent. Porro cives ista videntes, in immensum doluerunt, et ad mortem usque constristati sunt. Ingemiscebant igitur tota die et ululabant, et lamentabantur, et quotidie deficiebant. Tertia vero die castellum, de quo supra memoratum est, aedificare coeperunt; et de lapidibus ipsis, quos de sepulturis dehumatorum abstraxerant, munire deliberaverunt. Quo satis munito, jam coangustabant arctius inimicos suos, et ne forte foras excederent tota sedulitate observantes insistebant. Franci autem securiores ad montana cursitabant; |1101B| et paleis, vel aliis quibuslibet victualibus devehendis jam liberius vacabant. Ex altera namque parte fluminis, ubi Christiani nondum sua locaverant tentoria, Turci securum habebant discursum, utpote ubi nullum verebantur Christianum. Consiliati sunt ergo ad invicem Christiani: « Si, inquiunt, aliqui ex nobis essent, qui castellum illac aedificatum inhabitarent, ac defensarent, et nos essemus securiores; et ista civitas sollertius obsessa, facilius tabesceret: nimirum eis et commeandi facultas omnis interdiceretur, et omnino eis pabula prohiberentur. » Omnes istud collaudant consilium: omnes tamen, et unusquisque praecipue, transire fluvium hospitandi gratia formidabant. Unus et alter sibi metuebat; neque aliquis de castello defensando |1101C| sibi praesumebat. Alius, se subtrahendo, invitabat et incitabat alium; nullus tamen illud sibi ambiebat castellum. Tancredus demum locutus est, et de castello illo servando, cum primoribus Francorum pactus est. Excitis itaque commilitonibus, suisque manipulis, et si quos alios asciscere potuit sodalitati suae adjunctis, castellum munitum obtinuit; et qualiter obsessae civitati acriter obstaretur instituit. Observabant namque satellites ejus vias et invia; et ubicunque sui complices irrequieti excubabant. Quadam vero die, sicut heri et nudiustertius, Suriani et Armenii, quaecunque necessaria in civitatem abundanter deferebant: quos inventos Tancredus celeriter aggreditur; et omnibus quae |1101D| devehebant ablatis, opimis et spoliis et victualibus victoriose gratulatur. Extunc pavor tam magnus civitatem invasit, ut et cives, sed et omnes qui civibus subvenire cogitabant, exterrerentur. Civitasque omnibus jam indigebat stipendiis, et in multa miseria jam periclitabatur: utpote quae pene omnia sua consumpserat, nec aliquid in illam invehi poterat. Undique siquidem circumvallabantur, et praecipue illi totus negotiationis commeatus inhibebatur. Nec tamen omnes singulatim, vel quas oppidani, vel qui morabantur in castris, passi sunt calamitates, explicamus: quoniam non omnia possumus omnes. Hi et illi magna vicissim patiebantur infortunia: frequentius tamen castrensibus dum praeliarentur serenior arridebat fortuna, Franci siquidem moribus |1102A| ferociores, natura animosiores, usu in bello expeditiores erant; et ad hoc in longinquas regiones et exteras nationes iter arripuerant. Longanimitate igitur praediti, quosvis laetabundi perferebant labores. Deum autem in angustiosis necessitatibus suis adjutorem invocabant, cique frequenter pro humanis suis excessibus devoti satisfaciebant.

Erat in obsessa civitate quidam admiratus, Turcorum prosapia oriundus, nomine Pirrus, qui foedus amicitiae per fideles internuncios cum Boamundo inierat: non quod, ut reor, Boamundum aliquando viderit; sed quoniam de eo fama volans ad eum multa bona detulerat, et de prudentia ipsius neutiquam ambigebat. Frequenter igitur per fidos interpretes, et nota intersigna loquebantur ad invicem. |1102B| Hunc Boamundus aliquando ad Christianitatem incitabat; aliquando ad civitatem reddendam multimodis pollicitationibus suadebat: et ut vir callens, nihil intentatum relinquebat. Nunc enim eum pro infortuniis civitati immineniibus deterrebat; nunc eum pro praemiis copiosis, quae a Deo gloriose destinantur Christianitati, alliciebat. Aiebat itaque Boamundus. « Persuasurum iri, inquam, volo tibi, Pirre mi charissime, quatenus juxta morem verae amicitiae agas omnia: ut scilicet mea secreta quae tibi transfundo, in te sepelias; neque cuiquam proditurus arcana nostra tibi solus habeas, neque posthac amicus amico, unicus unico discredas. Fac igitur omnia de quibus sermo est, celeriter: et de mihi reddenda civitate, et de tibi adipiscenda libertate, |1102C| et imprimis de suscipienda Christianitate cogita vivaciter. Non deerunt tibi quaecunque volueris: nosque tibi paciscimur quaecunque mandaveris. Quae nisi omnia feceris, cum sint et utilia et honesta, et in immensum errabis, et te non nostrum fuisse amicum procul dubio demonstrabis. » His vel hujuscemodi dictis acquievit Pirrus; et sciscitantibus legationibus aurem credulam accommodans, tandem in haec prorupit mandata. Jam etenim ei Deus aspiraverat quid agere deberet; et ut Boamundo pro voluntate responderet, in aure cordis ejus stillaverat: « Assentior, inquit, mandatis tuis, mi charissime. Novi enim te virum modestum et honestum. Deinde non incognitum habeo quanti debeamus |1102D| facere nomen et virtutem amicitiae, cujus idem velle et idem nolle summus gradus est. Casus quoslibet imminentes urbi, posthac mihi praetendas nolo. Non sumus qui minis vestris deterreamur. Civitas enim, ut vides, inexpugnabilis est. De Christianitate tua, ad quam vehementer suspiro, quam invictissimam video, et gloriosam nequaquam diffiteor, loquaris volo. Denique, ut compenditiosius loquar, utque tibi satisfaciam, et animam meam in manibus unici mei pono; et civitatem istam in fide amici mei colloco. Sunt sub mea custodia tres turres satis munitae, quas tuis reddam apparitoribus. Neve mihi in aliquo discredas, filium meum obsidem tibi transmittam, ut quos miseris, securiores accelerent. At ne proditionis redarguar, quidquid agere dispono, totum |1103A| Christianitati vestrae imputo. Nolo autem ita incipias, quatenus fatiscens, imperfecto negotio succumbas: sic etenim mors mihi meisque immineret; et de caetero, de civitate reddenda nulla daretur alicui facultas. Ne differas ergo, neve dissimules: quoniam nocuit differre paratis: sed accepto atque accelerato consilio, vel ex toto dimitte, vel rem maturatam perfice. » His Boamundus auditis, nimium gavisus est: attamen vultum et os ad tempus compescuit, ne ex inepta laetitia deprehenderetur intestinus animi motus: locutus autem ad optimates, sic demum ora resolvit: « Videtis, Patres conscripti, quod sine profundis singultibus enucleare non possum, quantis affecti sumus calamitatibus, quantis incommoditatibus populus iste percellitur. Sed quid |1103B| plebeios homines commemorem, cum vos, o illustris sanguinis stemmata, inedia palleatis, taedio tabescatis, laboribus marcescatis? Gravis lues castra nostra contaminat, gravibus indigentiis contracta. Jamdiu est ex quo sub dio vigilatur, puro sub aere dormitur: algidae noctes valde nos infestant: omnis ista terra nobis inimicatur agri in solitudinem redacti, vel nullo vel raro excoluntur vomere. Tempore quo alii messes suas colligent, nos spicas nullas metemus; nec mercatum quod nostris alimoniam suppeditet habemus. Cives, quibus haec regio nota est, quin eant et redeant non possunt cohiberi. Civitatem istam inexpugnatam dimittere contumeliosum est: et o utinam omnes potius moriamur, quam non dedita vel deleta civitate |1103C| recedamus. De infelicibus jam securi, utrum felices successus nobis proveniant ignoramus. Sed quam diu hic mortem continuam patiemur? Civitas haec, ut videtis, inexpugnabilis est. Nam quid hic arietes, quid balistae, quid quaelibet ad expugnandam civitatem hic prodessent machinae? Restat ergo ut ad consiliorum divertamus experimenta, quandoquidem nobis non prosunt, vel quorumlibet armorum congressuum machinamenta. Tentet ergo unusquisque vestrum, Patres conscripti, an pecunia, an amicitia an minis a quibuslibet civitatem hanc sibi vindicare praevalebit angariis: eamque illi ultronei concedamus, qui hoc efficere quolibet potuerit ingenio. Nam quid hic tanto moramur tempore? An quae erunt civitatis subjugatae emolumenta, si antequam subjugabitur, |1103D| totus exercitus Christianus, quibuslibet mortibus exterminabitur? Igitur si, meis, seniores optimi, acquiescendum censueritis consiliis, in medium consulite; et ei qui urbem istam sibi subjugare poterit, concedamus et concedite; et ut etiam id efficaciter quilibet nostrum exsequatur, rogate. »

Tandem vero eloquens heros conticuit. Procerum autem convocatorum hujusmodi fuit responsum. Opinor et ipse quia jam suspicando sermonem illum intelligentes praeoccupaverant; Boamundum scilicet, tanquam sibi soli locutum, autumabant. Quamobrem illi velut ex obliquo taliter responderunt: « Absit, inquiunt, a nobis ut alter praeponatur alteri, ut videlicet alicui nostrum civitas haec specialiter condonetur. |1104A| Fratres sumus et pares jure fraterno et sorte parili, postquam eam obtinuerimus, dividemus. Dignum et justum est ut, sicut participes sumus laboris, participes simus et honoris: pariter eam expugnemus, pariter de illa sortiamur. » In his sermonibus solutus est ille conventus; Boamundus autem siluit et interim res dilata ad nultum provenit effectum: sibi ergo ipsi vir apprime prudens temperavit, ne si quid quod noluisset audierat, mutatione sui vultus illud addisceretur. Nec multo post fama, praesaga mali, percrebuit in castris, Turcos, Publicanos, Agulanos, Azimitas, et plurimas alias gentilium nationes adventare, et de bello in Christianos condixisse; jamque certi eruperant nuntii, qui de certitudine imminentis testabantur periculi. |1104B| Locuti sunt igitur ad invicem Christianorum duces, et sponte sua Boamundo subintulerunt: « Vides quo in articulo res nostra posita sit. Si civitatem ergo istam vel prece vel pretio, nobis etiam juvantibus poteris obtinere, nos eam tibi unanimiter concedimus: salvo in omnibus quod imperatori, te caullaudante, fecimus sacramento. Si ergo imperator nobis adjutor advenerit, juratasque pactiones custodierit, perjuri vivere nolumus: sed quod pace tua dictum sit, nos illi eam concedimus; sin autem, tuae semper sit subdita potestati. » Mox Boamundus iteratis sermonibus coepit interpellare Pirrum; neve moras innecteret, suum sedulo propulsahat amicum. Pirrus autem nihil percunctatus, ita consulendo festinanti festinus respondit; misit etiam filium suum obsidem |1104C| in haec verba: « Praeco vester in castris vestris intonet alta voce, ut gens Francorum hodie praeparata, cras ingrediatur Sarracenorum terram depraedandi causa, et sic nostris et vestris dissimulabitur causa nostra. Nostri siquidem minus solliciti quiescent, utpote sperantes longiuscule abiisse majorem gentis vestrae multitudinem. Postquam vero vestra exieriut tentoria, noctis sub silentio per loca revertantur opportuna: vos interim clandestini, scala muris admota accelerate, tumultumque omnem compescite, murumque velociter et confidenter ascendite, quoniam turres meas, ut vobis promisi, mandabo. Vos autem de reliquis agendis procurate, rerumque eventus gladiis perficite, nec aliquid quod agendum |1104D| sit, tanquam segnes, negligite. Ego vero insomnis et sollicitus, vestrum praestolabor adventum. » Boamundus, officium praeconandi cuidam suo injunxit servienti, quem nescio de qua re Malam coronam nuncupabant: qui vadens per omnia castra, clamosa voce perstrepebat tempus ab optimatibus indici, ut irent depraedatum terram inimicorum suorum. Secretum autem omnium agendorum suorum Boamundus credidit duci Godefrido, et comiti Flandrensi, et comiti de Sancto Aegidio, atque Podiensi episcopo, Robertoque Nortmanno, et quibusdam aliis optimatibus. Tancredus enim suique consiliarii rem totam ab origine noverant. Stephanus Blesiensis aberat, qui magna sicut asserebat detentus invaletudine, ad Alexandretam, recreationis gratia, donec |1105A| convaluisset, discesserat. Exercitus igitur Christianus hujusce rei ignarus, die vesperascente castra egressus est; et per quaedam devia deductus, aurora nondum illucescente, prope civitatem per compendiosa repedavit diverticula. Boamundus autem interim suis familiaribus mandavit: « Hanc quam praeparavi muro illi, quem cernitis, prudenter apponite scalam et taciturni sapienter vos agite, et confidenter ascendite. Faciet vos tutos Pirrus amicus noster, inque suis turribus potestativos collocabit vos. Filium suum mecum obsidem habeo. Vos autem postquam turres ascenderitis, rem reliquam peragite gladio. Nullus timeat, nemo stupeat; scala muro adjuncta est, et vincta cum propugnaculis desuper. Properate igitur et intrepidi ascendite. » Ascendit |1105B| primus quidam Langobardus, nomine Paganus, non tamen omnino intrepidus: nec mirum, cum et de proditione timeret, atque ad loca incognita transcenderet; et de quibuslibet eventis formidaret, ac mortis horrorem sibi praesentem semper imaginaret. Subsecuti sunt tamen eum homines fere sexaginta, quibus diligentissime Pirrus collectis, atque suis in turribus collocatis, postquam vidit plures numero nequaquam subsequentes, materna dixisse fertur lingua, « Michro Francos echome, » hoc est, heu, heu! paucos habemus Francos. Verebatur enim, quoniam quidem pauci erant ad defendendum, nedum ad congrediendum, ne illi cum ipso in manus inciderent Turcorum. In Boamundum ergo tanquam |1105C| ineffeminatum et segnem, suam retorquebat querelam; eumque amicabilibus conviciis lacessiebat. Descendit praeproperus ille Langobardus, per quam primum ascenderat scalam: dixitque eminus exspectanti Boamundo: « Quid agis? an dormis? mitte quos velociter missurus es, quoniam jam indemnes obtinuimus tres turres. Alioquin et nos, et civitatem, et amicum tuum qui totam spem et animam suam in sinum tuum expandit, amisisti. » Laetatus est, et qui cum eo erant, Boamundus, et dicto citius festinanter cursum arripiunt, ascensum praeoccupant; et commonendo, jam alius alium praeveniebat. Itaque jam multi ascenderant, multi adhuc ascendebant, cum qui in turribus et in aliis maeniorum erant propugnaculis, vocibus altisonis exclamaverunt. |1105D| Occupaverunt etiam turres alias, et jam discurrebant personantes per muros et plateas. Quoscunque vero reperire poterant, trucidabant; et nemini obvianti parcebant. Cives enim vix expergefacti et adhuc somnolenti: laboribus enim longae obsidionis fatigati, supini deficiebant; rem ignorantes, domos suas inermes exibant, et somno et sono clamantium stupefacti, cauti incautis occursabant, et suos esse sperantes. Christianos, ac si suos, convocabant: illi autem ubicunque obviabantur, tanquam oves procumbebant, et obtruncabantur. Tunc etiam, fortuitu, mactatus est Pirri conterinus frater. Tales sunt, caeca et intempesta nox, tui eventus! tales sunt, horae caliginosae, vestrae tumultuationes! |1106A| Interea tantus erat per scalam repentium concursus, ut ipsa scala dissiliens dissolveretur: quod et ad luctum et ad magnum impedimentum Christianis accidisse, nemo sani capitis dubitat. Phalanges siquidem Francorum, visum propter muros aderant: sed eis qui sursum et intus pugnabant, nullum auxilium conferre poterant. Orta est igitur ibi non modica tristitia. Erat autem non procul a scala quaedam porta, quam retroactis diebus Christiani explorantes viderant, hanc a sinistra parte palpantes invenerunt; et ipsa fracta, quantocius ingressi sunt. Tunc major exortus est fragor, et uberior succrevit Christianis dimicandi occasio, Turcisque somno vinoque sepultis, crudelior necis obvenit angustia. Gentiles illi, dum periculum imminens effugere vellent, |1106B| impegerunt in Christianos, et impetum evitare satagentes, dum nesciunt, in repentinum ceciderunt mortis discrimen. Boamundus, quoniam animo cupienti nihil satis festinatur, morarum impatiens, vexillum suum efferri mandavit in civitate, et collocari contra municipium quod erat in urbe, in editiori colle. Tanto siquidem examine urbem introierant Franci, gentique illi circumcisae praevaluerant, ut innumeris interemptis, quidquid residuum esse potuit, vel in castellum quod imminebat urbi abigerent, vel in alia quaelibet diverticula effugarent, nec aetati nec sexui, nec cuivis conditioni nocte illa indultum est. Nox erat ambigua et ideo promiscui sexus nullum exceperat. Dies illuxit, et qui morabantur in castris, tumultuantibus populis, et reboantibus |1106C| exciti lituis, vexillum Boamundi viderunt et agnoverunt, et de capta civitate gavisi sunt. Cucurrerunt igitur ad portas, et introeuntes, si quos invenerunt Turcos subterfugere molientes, ceciderunt, et facta est illa die maxima gentilium strages. Nox illa et mane illud lethalem peperit Antiochenis fortunam. Quidam etiam per portas vivi effugerunt, quoniam impetuosis Francis incogniti fuerunt. Cassianus autem Turcorum dominus inter fugientes delituit; et nescio quomodo, non minori tamen infortunio, sed dilato, vivus aufugit. Pervenit enim in Tancredi terram, ultra quam credi potest palpitans. Incertum habetur, an totius expers confugii discesserit, an ad disquirendum a contribulibus suis adjutorium discurrerit. Illud certum habetur, quoniam |1106D| si castellum suum introisset, sibi suisque opportunius consuluisset. Equis ergo suis sodaliumque suorum ad extremum fatigatis, coactus substituit; et in quoddam tugurium divertit, ibique non satis fideliter delituit. Hoc etenim regionis illius accolae comperto, Suriani videlicet vel Armenii, concursu in eum facto, superincubuerunt: et apprehensi caput amputaverunt, et amputatum coram Boamundo detulerunt, ut scilicet taliter ipsius promererentur gratiam, ipsique libertate donarentur et potirentur optata. Cassiani autem, viri clarissimi, finis fuit obscurus et miserabilis. Tales sunt tuae remunerationes, mundana prosperitas! hujusmodi sunt tua stipendia, fallax et deceptiva fortuna! Gentiles fatis et fortunae nimis |1107A| acquiescunt. Ecce Cassianus infelix, dux et admirabilis Antiochenus, hodie miserabili sorte, miserabili praeventus infortunio, fatisque infestis delusus, perimitur. Ecce germen regium, tanquam quilibet in stercore natus, indecenter corpore inhumato plectitur. Balteum autem ejus et vaginam, sexaginta byzanteos appretiaverunt. Gentes enim illae hujusmodi faleris et fibulis valde gloriantur. Plateae |1108A| vero et omnes civitatis intercapedines ita densis erant occupatae cadaveribus, ut liber nemini daretur incessus, compita nimirum et viculi, caesis impediebantur corporibus. Horror itaque et fetor nimius quibuslibet incumbebat viatoribus. Civitas itaque Antiochia, excepto municipio, capta est; et Cassianus, ut dictum est, deformiter obtruncatus est, quarta feria, tertio Nonas Junii.

Liber tertius.

[recensere]

|1107B| Cum obsideretur Antiochia, multi ad ejus adjutorium confluxerant, multi adhuc confluebant: sed qui confluxerant, capta civitate, alii perempti sunt, alii in municipium recepti, alii vero, vitae suae fuga consuluerunt: qui autem confluebant, audito de Antiochenorum casu rumore, substiterunt, deliberantes an procul discederent, an proprius accederent. Discedere suadebat fama, quae felices Christianorum passim praenuntiabat successus, et ex felicibus feliciores auspicabantur, et idcirco, metus quammaximus singulorum pectoribus inserebatur. Accedere vero eos exhortabatur ira, pro contribulium suorum inimica interfectione; pudor, pro peregrinorum nullatenus adhuc repressa temeritate. Confidebant etiam in nationum coagulatarum diffusa |1107C| multitudine; et in sua, sicuti jactitabant, singulari animositate. Praeterea ingloriose se esse dicebant, nisi multi paucorum stoliditatem compescerent, nisi adventitios indigenae a suis finibus dissiscerent, nisi suorum sanguinem hostiliter effusum ulciscerentur, nisi filios et uxores penatesque suos lariumque suorum residuam suppellectilem desides tutarentur. Horum princeps et dux Curbarannus erat, vir quidem bellicosissimus, nulli audacia secundus, prudentia praeditus, divitiis copiosus, militaribus auxiliis constipatus, cupidus laudis, inflatus supercilio jactantiae, magni nominis homo, militiae soldani Persiae magister. Hunc Cassianus Antiochiae admiratus, dum obsideretur, multis invitaverat legationibus, quatenus ad Antiochiam liberandam |1107D| festinaret: nam illum multis honoratum denariis remitteret. Curbarannus autem, tum ut stipendia promissa reciperet, tum maxime ut nomen suum dilataret, a Caliphas, gentis suae apostolico, accepta licentia saeviendi in Christianos, sibi gentes innumeras, Turcos videlicet, Sarracenos, Arabes, Publicanos, Azimitas, Curtos, Perses, Agulanos, et alios innumeros coagulaverat, et exercitum immensum conflaverat. Contractis itaque undequaque viribus copiosis quas dinumerare nemo poterat, adjunctis adhuc eidem collegio, Jerosolymitanorum admirato, Damascenorum quoque rege, Curbarannus ad Antiochiam proficiscebatur. Erant in expeditione eadem, ut dictum est, Agulani, circiter tria millia, qui toti ferro loricati, neque sagittas neque lanceas timebant; neque praeter gladios in bellum arma ferebant. Istis Antiochiam appropinquantibus |1108B| obviavit Sensadolus, Cassiani filius, et pro capta civitate lugubris, et pro morte contabescens. Videres lacrymas per pubescentia stillantes ora, quae pectus etiam adamantinum ad misericordiam commoverent, et ad adjutorium incitarent. Is igitur hujuscemodi verba in sinum Curbaranni profudit: « Princeps invictissime, inimica laesus fortuna supplex ad te compellor accedere; et auxilium a liberali munificentia tua rogare. Moveat te, quaeso, debita miseris misericordia, cogat te mutuae carnalitatis humanus affectus. Cogita, inquam, in quos devenerim casus, perpende humanae tribulationis vicissitudines. Quae me modo fortuna obliquo respicit intuitu, mihi nuper arridebat; et tunc patre optimo et civitate inclyta gratulabar. Idem infortunium |1108C| tibi timeas oportet. In tuis secundis successibus praemediteris necesse est de praecavendis adversitatibus. Fortunati et liberalis hominis est alienas calamitates autumare suas; alienae miseriae, largam impendere misericordiam. Succurre ergo mihi, quo tibi succurri velles animo, si te fortuna meo tetigisset incommodo. Si de Christianis triumphare volueris, potes etenim eos indifficulter disperdere, et tibi nomen magnum acquires, et gentem nostram libertati restitues. Quod si contra eos dimicare dissimulaveris, quid restat nisi ut domum et cognationem tuam perditum ire contendant? Gens enim ista nisi viriliter reprimatur, Corrosanum ire anhelat; et mirum in modum ultra vires suas attentat, et minatur grandia. Ecce Antiochiam |1108D| inexpugnabilem civitatem ingeniosa proditione obtinuerunt; et municipium quod imminet urbi, populus temerarius obsederunt, hiatuque Coturnoso contra gentem nostram, quisquiliae viles, ogganniunt. Propera igitur, et de mihi subveniendo festina, quoniam non recedes irremuneratus, nec ero beneficiis tuis ingratus. Praeterea perpes tibi faciam hominium, et in tua fidelitate civitatem quam mihi reddideris, tenebo. »

« Non, » inquit Curbarannus, « ita facere disposui. Sed si volueris ut totis viribus pro te contendam, Castellum in manu nostra committe; et ego illud satellitibus meis delegabo. Postquam de te, sicut dixi, securus ero; plebeculam illam totis nisibus impugnabo: sin autem, terrae meae tantummodo patrocinabor. » Sensadolus indignus auxilii, Curbaranni postulationibus acquievit, et municipium |1109A| potestati protectoris contradidit. Tertia vero die postquam civitas Christianis est tradita, municipium quoque Curbarannus obtinuit; praedictique principis cursores prope civitatem cursitaverunt: exercitus reliquus pone sequebatur, et castra metati sunt ad Pontem Ferreum: et firmitatem illam confestim expugnaverunt, et omnes extemplo interfecerunt, reservato illius castelli domino, ferreisque vinculis alligato. Is etiam bello, de quo post dicetur, peracto, vivus et vinctus inventus est. Facta est dies crastina, et Curbarannus inter flumen et lacum metatus est castra: et ibi duos fecerunt dies. Castellum autem sibi redditum cuidam familiari suo commisit, et ait: « Novi fidem tuam, et audaciam, et temperantiam; et idcirco civitatem hanc |1109B| vigilantiae tuae committam. Sciebam, inquam, te nostro congavisurum honore; et ideo hunc honorem quam maximum tuae concredo fidei. Prudenter igitur observa illud, et super injuncto tibi negotio vigilanter procura. Sunt multi, ut nosti, mihi admirati, qui in omnibus dicto citius nostris obtemperarent mandatis: sed illorum fidei, fidem tuam praepondero, eorum solertiae solertiam tuam praepono, nullum enim sagacitati tuae aequiparo. » Ad quem admiratus ille: « Si, inquit, salva gratia tua, sententiam hanc tuam evitare possem, in quemlibet alium praesens mandatum transferres optarem. Sin autem, antequam infidelitatis cujuslibet me redarguas, animumque tuum erga me impacatum sentiam, castellum hoc recipiam, tali tamen conditione, |1109C| ut si in campo manibus praelio consertis superaberis vitae meae consulens, castellum Francis patefaciam. » Ad quem Curbarannus: « Prudentiam et probitatem tuam non inexpertam habeo: quaecunque futura sunt, ex dispositione tua concedo. » Commisso et accepto, ut dictum est, castello, Curbarannus qui cum quibusdam suis advenerat, reversus est ad castra, in valle ubi suus exercitus papiliones suos locaverant. Agareni autem illi, quaedam arma vilissima, ensem rubiginosum videlicet, lanceolam quoque satis inutilem, quibusdam pauperculis diripuerant Christianis. Haec Curbaranno ad Francorum improperium obtulerunt, dicentes: « Haec sunt arma bellica, arma nimis pretiosa, quae attulerunt locustae illae de mendica Gallia. His nos |1109D| expugnare minantur, his contra nos obluctantur. » Curbarannus vero subridens et in manus arma suscipiens, subsannando sic aiebat: « Franci nullos adhuc invenerunt viros. Haeccine sunt arma in quibus confidunt? Haeccine sunt armorum simulacra, in quibus Antiochiam proditione deceptam expugnasse se credunt? Sed, o inaniter, super hoc gloriantur; quoniam municipium, quod praesidet Antiochiae, munitum propugnaculis et militibus retinuimus, et eos inclusos quibuslibet injuriis afficiemus. Expergiscamur igitur, o gens nostra semper invictissima, et in primo conflictu qui sumus, an jumenta, an homines, gens infelix experiantur. Abigamus abjectionem plebis a finibus nostris et, |1110A| o genus infractum, indeficientes prosequamur eos etiam in nationibus suis. Censeo dedecus quammaximum, optimates nostri, in terra nostra nos defendisse et superasse, nisi talionem reddentes eis, in terra sua nobis contigerit eos et quaecunque sunt eorum delere. Antiochia, civitas regalis et inclyta, totius Syriae caput est, quam proditione non armis, quam pollicitationibus et adulationibus suis, non bello praeoccupaverunt. Hanc igitur dimicando excutiamus, et ipsis explosis eorum terras aggrediamur. » Accito itaque notario suo, sic ait: « Scribe chartas in Corrosano recitandas, quae hunc modum contineant:

« Caliphae nostro papae, et Solimanno regi magno, perpes salus, et honor immensus. Noveritis |1110B| quoniam locustae illae, quae propriam non habent mansionem, qui Christiani dicuntur, latibula sua irreverenter exierunt; et prout audistis, terram nostram aggredi irreverentius praesumpserunt; sed nos ad reprimendam gentis illius stoliditatem, benevolentia vestra et brachio nostro confisi, exivimus; et eos indifficulter in servitutem redigemus. Sed hoc parum nobis esse censemus, nisi etiam fines eorum manipulis nostris operiemus, et omnia bona eorum absorbebimus. Interim gaudeatis omnes amici nostri, et filios generetis oportet, qui dum in longinquam militabimus regionem, illi quos nobiscum adduxerimus resarciant, et donec redibimus, regiones nostras possideant. Nos autem municipium, quod urbi Antiochenae imminet, nobis redditum |1110C| munivimus et modo contra eos quatinus dimicemus, consiliantes tractamus. Ut ergo videatis in quos pugnare habeamus, eorum gloriosa vobis direximus arma, in quibus notare poteritis quam nugaces sint armorum istorum geruli. Ut etiam plenius laetari possitis, eos qui Antiochiam suis occupavere praestigiis, jam inclusos habemus, nec de illorum deditione ambigimus. Indulgete igitur affluenter voluntatibus et voluptatibus vestris, et valete omnes amici et consiliarii nostri. Valeat praecipue Solimannus, rex potens et magnus. Juro enim me nullatenus reversurum, donec Syria et Romania in libertatem redacta, Apuliam quoque meo subdiderim dominio. »

Dum haec aguntur praedicti Curbaranni mater, quae erat in civitate Aleph, ad praedictum accessit |1110D| filium, de his quae audierat pro filio gemebunda. Erat enim senex et plena dierum, utpote centenaria, et praesaga futurorum. Colligebat etiam multa, mulier sortilega, de constellationibus; et geniculorum non erat ignara, et multarum disciplinarum erat conscia. Flebilis igitur ad filium aiebat: « Ut quid, me inconsulta, fili charissime, negotium agressus es bellicum? An quoniam sum decrepita, me desipuisse putasti? Crede mihi, viget sensus effetis in visceribus; et laxa cutis, et ruga senilis, vivacem adhuc fovet animum. Denique tuum nulli fidelius poteras reserare consilium, quae te vel arctius diligeret, vel quae tibi discretius consuleret. Quid enim affectui materno comparari poterit? |1111A| Quid igitur matrem inconsultam, matrem insalutatam, o homo plumbei cordis, aufugere praesumpsisti! o pectus silicinum et jecur adamantinum, quod non emollivit matris memoria, quod non everberavit ad colloquium affectuosae matris reverentia! Si enim emarcuit corpus, vivit et viget adhuc irreverberatus sensus. Ad extremum, fili dulcissime, quam grande, quam inefficax aggressus es negotium sine me saltem cantus libripens, prius debueras praeponderare. Decuerat te metiri, cum qua insuperabili dimicaturus es gente: oportuerat te perpendere, quam insuetae sunt praeliandi, quas undequaque corrogasti copiae. Ut enim veritatem nullatenus tacuerim; nostra gens aurea est, illa ferrea. Nostra tamen satis animosa est; sed manu, minus inefficax, inexperta et expers |1111B| est multum hujusce laboris: quoniam admodum in pace effloruit senectus istius nationis. Praeterea Deus Francorum revera Omnipotens est, quem nisi ipsi graviter offenderint, semper eos victoriosos protegit. Nostris in regionibus, os meum et caro mea, nomen tuum satis dilatatum est; sed in Christianos brachium tuum nondum satis approbatum est. Quo nisi impugnare desieris, de duobus alterum erit, seu de Christianis triumphans gloriosior eris; seu titulum tuae probitatis superatus, quod absit, lividabis. Porro si matri consulenti acquiesceres, ab hac temeritate resipiscens absisteres; teque gentemque tuam huic praesumptivo labori, qualibet occasione non inhonesta subtraheres. Sin autem, periculosum est certe ancipiti te committas fortunae. Dubium est |1111C| enim cui potius Mars arriserit parti, nostris tamen timeo, quoniam et carnificum illorum ferocitas, et usus praeliandi assuetus, suaque calliditas me vehementer exanimat. Haec igitur omnia discretiori essent consideranda cautela: sed quoniam tuo sic inchoasti arbitrio, nec ab his amoveri poteris inceptis: obstinatus enim homo es: ne aliquid adulativa praetermiserim: In isto, si commiseris, superandus es praelio, et gazis opimis tuus exspoliabitur exercitus. Multis autem interfectis, tu vivus evades: hoc tamen morieris in anno, heu mihi! morte subita. » Veterana illa in lacrymis deficiens loquendi finem fecerat, cum filius ejus jactabundus sic paucis respondit: « Miror, mater mi, qua fronte de Christianorum pronuntiaveris victoria, cum ipsi nec |1111D| numero, nec armis nec animis genti nostrae debeant comparari. Plures enim solus ego habeo admiratos potentes, bellicosos, quam ipsi sunt cum tota sua expeditione. Quis tamen falsus interpres haec annuntiavit tibi? Interim tamen sileas volo, ne forte nostri exercitus animos tuis enerves sermocinationibus. Revertere igitur, mater dulcissima, eventumque rei meliora desiderans, exspecta. Ipsi homines sunt, sicut et nos; et contra homines impuros, et incircumcisos, non contra Deum, nec Deus contra nos, pugnabimus. Aequalis sorte mortalitatis circumdamui. Illi duntaxat ocius morientur, quorum manus segniores erunt; quorum animi ad non defendendum, frigescent minus audaces. Tu autem, mater, tota |1112A| digna reverentia, vale; et necdum tempus illud quod portendunt sortes et auguria nostra, quod scilicet Christiani terram nostram possessuri sunt, eredas adesse. » His dictis belliger heros conticuit; materque, filio deosculato, genas suffusas lacrymas, ad lares suos curiosa remeavit, et opes quas undequaque corrogare potuit, in Aleph, civitatem munitissimam conservandas intulit.

Tertia die post haec, Curbarannus armatus in oppidum sibi commissum equitabat. Christiani vero videntes acies ordinate procedentes, urbique appropinquantes, exierunt eis obviam; et praelio praeparato se iis posse resistere autumabant. Tanta vero fuit Ismaelitarum illorum multitudo et fortudo, quod extemplo coacti sunt Franci refugere in |1112B| civitatem, pertimescentes impetuosas sustinere gentes. Et quoniam non poterat eis portarum angustia ingressum praebere liberum, ex ipso impetu multi suffocati perierunt. Aggressi sunt eos Turci vehementer; jamque deficiebat dies, neque lassis dabatur requies. Sic exhausta die, nox optata terras obumbravit. Incubuit igitur Christianis magna desperatio: alii tamen consolabantur alios, et in diem crastinum concionabantur de praelio. Aliqui tamen ultra jus et fas meticulosiores, et fratrum affectus immemores, noctu de fuga cogitaverunt; et ad totius suae consanguinitatis et successionis ignominiam ignominiosiores aufugerunt. Non enim meminerunt quantum fuerit dedecus, fratribus et commilitonibus dimissis, amicis insalutatis, proceribus inconsultis, |1112C| per murum funibus dimitti, virile robur turpiter effeminari, homines antequam oporteat dementari. Nam qui quondam a praeliis, sociis dimissis, fugiebant, sociorum proditores vocabantur, et plerumque capitibus in eis vindicabatur. Horum quosdam nominare non praetermittam: licet omnes nominarem, si omnes ex nomine nossem. Non enim eorum parcere debemus infamiae, qui suae nimis formidolosi non pepercerunt famae. Wilhelmus de Grenta Maisnil, et albericus frater ejus, et Guido Trosellus, et Lambertus Pauper. Hi hesterni belli timore perterriti, et ut crastinum aufugerent solliciti, funibus per murum demissi sunt; et ad perpetuam suam ignominiam furtivi funambuli vocati |1112D| sunt. Noctis igitur illius conticinio, et funibus elapsi sunt, et ad portum Sancti Symeonis pedites, manibus et pedibus excoriatis, devenerunt. Ambulaverunt tota nocte per praecipitiorum abrupta; et cum multis comitibus ad portum praefatum ambulantes, defessi substiterunt: et nautis in portu vacillantibus dixerunt: erant nempe in portu naves multae: « Quid hic agitis, gens miseranda? Omnes quos exspectatis, decollati et deleti sunt Christiani. Et nemo praeter nos vivus evasit: et vos adhuc desidiosi moras agitis. Turci Antiochiam quam subegeramus, obsederunt; imo ceperunt. Alios omnes decollaverunt; et nos vix eorum gladios evasimus, dum nocte hac ad vos usque viam direximus. Rumpite igitur funes, quantocius, inquam, rumpite, remisque mare per |1113A| cellite: quoniam si moras innexueritis, quod dicimus videbitis. » Nautae, hujuscemodi rumoribus exciti, alii anchoris abruptis, mare velivolum jam sulcabant, et carbasa crepitantes in auras obliquabant. Dum haec aguntur, ecce Turci repentini littora explorantes advolant; et imparatos et timoratos nautas trucidant; rates in portu remorantes ignibus appositis depopulantur, et spoliant; et desidiosos homines pro voto dilacerant. Qui vero remanserant in civitate, pondus belli Turcani tota die sustinuere, nec jam diutius fatigati tantos poterant perferre labores, cum subitum arripientes consilium, murum de lapidibus impolitis, et sine caemento inter civitatem et oppidum aedificaverunt, ne Turcis in eos liber daretur excursus. Ipsa enim maceria opportunum |1113B| Christianis praestitit auxilium; importunum autem Turcis peperit impedimentum. Ad murum usque siquidem oppidani discurrebant, sed statim a Francis repellebantur; et ita congressus gentilium frustrabatur. Franci siquidem, tota sedulitate, propter murum armati assistebant; nec somno, nec cuilibet aliis curandis indulgebant. Fames interim pedetentim convaluit: et ut equos et asinos, et si quid aliud immundum erat, devorarent, compulsi sunt Christiani. In magna constituti miseria, plerique desperabant; alii tamen ad Deum medullitus suspirabant. Necessitatem enim qualiter evadat, circumspectus homo cogitare non desinit. Nec facilius quilibet evadit, quam qui sibi Dominum coadjutorem efficit. Invocabant igitur Dominum, |1113C| et ipse exaudivit eos: et misit eis quemdam sacerdotem, ita sermocinantem: « Fratres, et amici mei, audite visionem quam videns vidi: quam ne putetis phantasiam, vel somniorum ludificationem, si mentior, meam volo deleatis impudentiam. Dum in ecclesia sanctae Dei Genitricis pernoctare decrevissem, pro nobis, inquam, intercessurus: nescio vel vigilans vel semi sopitus: nescio, Deus scit: Dominum nostrum Jesum Christum vidi, nec tamen agnovi. Aderat etiam sanctissima sua Genitrix, et princeps apostolorum Petrus sanctissimus. Hos omnes aspiciebam, neque, ut dictum est, homo dementatus, Dominum meum sanctumque illud collegium agnoscebam. Dixitque mihi Dominus: Agnoscisne me? » Cui ego, vocem quippe percunctantis intelligebam, sed personam interrogantis nondum agnoscebam: « Nequaquam, Domine mi. » Interim crux splendida super caput ejus resplenduit apposita. Interim interrogavit me eumdem sermonem, et ego. « Si bene, Domine mi, percipio, ex signo crucis capiti tuo impositae crucifixum et Redemptorem nostrum te intelligo. Qui dixit: Ita est plane ut dicis. » Ego vero suffusus lacrymis genas ad pedes ejus singultuosus cecidi, et adjeci: « Domine, miserere nostri. Domine, memor esto populi tui, Domine Deus, adjuva nos. » Et Dominus ad me: « Et ego huc usque vos juvi; nam et Nicheam obtinere vos permisi, et in multis vos protexi praeliis; meque duce vicistis, et Antiochiae praevaluistis, et |1114A| in ipsa obsidione multa pro voto vestro vobis indulsi: vos, beneficiis meis ingrati, contra me intumuistis; et tanquam ex adipe iniquitas vestra prodiit; meque, gens injuriosa, gentiliter exacerbastis, dum cum mulieribus vel alienigenis, vel vestrae professionis, sed illicitis, fornicati estis. Iste siquidem singularis paedor coelos attigit, et oculos meos a vobis avertit. Retribuam igitur ego vestrae ingratitudini, nec parcam prostitutae et lupananti multitudini. » Tunc misericordiae mater Petrusque beatus ad pedes misericordes ceciderunt Redemptoris; et his supplicationibus iram mitigabant minitantis: « Domine, tot annis gens pagana domum istam, quae domus erat orationis, obtinuit: suisque spurcitiis, proh pudor! eam delegavit: et |1114B| ecce, paucorum culpis exigentibus, omni Christianitati tuae, quae domum istam suo sanguine exinde liberavit, eam deleturus irasceris? Parce, Domine, parce; parce populo tuo; et ne des haereditatem tuam in perditionem, ut dominentur eis nationes. » Acquievit Sanctus sanctorum supplicantis matris et apostoli precibus, jamque vultu jucundior dixit mihi: « Vade, et dic populo meo: Lupanar, et prostibulum, et omnem a vobis removete abusum; et vestra lacrymis eluite facinora; et ad me revertimini, et ego revertar ad vos: et infra quinque dies opportunum providebo vobis auxilium. Quia Deus nihil habens immisericordiae, ipse sum. Interim quotidie decantent: Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua. Contere fortitudinem |1114C| illorum, Domine, et disperge illos: ut cognoscant quod non est qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster. Disperge illos in virtute tua; et depone eos, protector noster Domine, Haec et alia capitula, Deitatem complacantia, indesinenter psallant. » Haec sacerdos dixit, et adjecit: « Fratres et domini mei, nolite meae discredere parvitati: quoniam non fictis loquor ambagibus; nec fantasticis elusus fallo vos imaginationibus. Si vultis, etiam hujusce rei faciam experimentum, ne forte, quod absit, contemnatis quod vobis edixi, Redemptoris mandatum. Vel de turris cujuslibet summitate me praecipitate, vel in ignem projicite; et dum vobis illaesus videbor, tunc demum acquiescite. Alioquin, me figmenta locutum scitote. » Podiensis |1114D| Evangelium et crucem coram afferri mandavit: super quae presbyter, satis faciens populo, juravit ita visionem seriatim se vidisse, sicut testatus fuerat in eadem concione. Populus omnis statim ad lamentum convertitur; et de reatus sui confessione alius alium cohortatur: videres suffusa fletibus Christianorum ora: capitibus cineratis, et nudis pedibus, passim orationis gratia, omnis aetas, nulla excepta persona, maturabant per ecclesias: petunt auxilium, rogant consilium. Inspiravit autem Dominus eis hoc consilium, quod unanimiter acceperunt. Dixit enim quispiam illorum: « Optimates nostri, juremus ad invicem, quod nullus nostrum deinceps de isto sancto, quoad vixerit, subter fugiat |1115A| collegio: donec Sepulcro Domini Dei nostri, pro quo viam hanc ingressi sumus, deosculato. Tunc, etiam consalutatis fratribus, qui voluerint ad propria revertantur. » Placuit itaque sermo iste communi conventui. Juraverunt igitur omnes duces, quorum vocabula superius habes praenotata. Tancredus idem juravit et adjecit: Quod quandiu posset sexaginta secum habere milites, a Jerosolimitano itinere nequaquam recederet. Animata est igitur et corroborata tota Christianorum congregatio, et in immensum exhilarata est, tali communicata juramento.

Erat etiam ibi quidam peregrinus, nomine Petrus, cui, antequam Antiochia praeoccuparetur, sanctus apparuerat Andreas, interrogans eum et dicens: « Quid agis, bone vir? » Cui Petrus: « Quis enim |1115B| es tu, demine mi? » Dicit ei: « Ego sum Andreas apostolus Christi. Noveris igitur volo, quoniam postquam ingressus civitatem istam, beati Petri Ecclesiam intraveris, invenies illo in loco, » locumque demonstravit, « lanceam quae latus Salvatoris in cruce perforavit. Quidquid enim in patibulo crucis salutare illud Spiritus sancti domicilium tetigit sacrosanctum est, et Christianis omnibus specialiter amplectendum est. » His dictis, beatus disparuit apostolus. Peregrinus, his auditis, siluit. Responsum enim apostoli nemini propalare voluit: aestimabat enim se somniantis more visionem vidisse istam. Beatus tamen Andreas, sicut postea peregrinus referebat, cum ad locum usque deportaverat; |1115C| ibique quod diu latuerat totum demonstraverat. Capta igitur civitate, et, ut dictum est, multum profligata Christianitate, iterum apparuit ei beatus Andreas dicens: « Quare, pusillanimis, lanceam non abstulisti? » Cui Petrus: « Eequis, inquit, domine, meo crederet auditui.|Noli desperare, » ait apostolus, « noli desperare. Sed scito pro certo ut dixi, tibique demonstravi, omnia vera esse; scias enim quoniam haec revelatio multum proderit fatigatis Christianis: utpote quibus pro lancea, confidentia profluet salutaris. Infra enim quinque dies visitabit eos Dominus, et potenter eruet eos a persequentium manibus. » Petrus autem consilium hoc sibi divinitus insinuatum suis patefecit comitibus. Populus autem discredebat, et testificanti |1115D| subsannabat. Perstitit ille, et jurejurando affirmavit bis ei sanctum Andream apparuisse, sibique talia denuntiasse; et ne ulterius secretum sibi concreditum absconderet vehementer adjurasse. Tandem crediderunt juranti, viresque pristinas animo resumpserunt, tanquam expergefacti a somno. Jam enim duo praecones emerserant, qui de sua salute, Deique propitiatione concordabant. Jam ergo de Dei securiores adjutorio, velut jam vicissent, congratulabantur in Domino.

Interea Turci, qui erant in castello, a Christianorum infestatione nullatenus absistebant; sed tota sedulitate Francos incursabant. Incluserunt itaque quadam die, Francis videntibus, tres Christianos |1116A| in quadam turre, nec ausi fuerunt Franci subsidium inclusis conferre. Defecerant enim multis afflicti tribulationibus; et adhuc tabescebant, nullis nisi in spe relevati consolationibus. Duo igitur ex eis graviter vulnerati, exierunt de turre; tertius quoque viriliter tota die se defendebat solus de Turcorum invasione: stravit itaque duos Turcos, nullis coadjutus auxiliis: sed sola manu persequentium obstitit turmis. Haec idcirco dixerimus, ut quantum jam exterriti fuerint Christiani, dicere non omiserimus: quoniam fratres suos videbant impugnari, nec audebant pro iis, coram positi, obluctari. Ille praeliator fortissimus, Hugo Forsenatus dicebatur, de exercitu Godefridi de monte Scabioso; vir quidem magnanimus et audax, et inter omnes belticosos |1116B| praecipua laude dignus. Hunc igitur quem suorum non juverunt arma, successivis saltem generationibus, militem gloriosum, nostra commendaverit pagina. Heu! quot et quantis calamitatibus Francorum emarcuerant animi, qui unum ex suis tota die viderunt pugnantem, nec succurrerunt; audierunt clamantem, nec responderunt. Quos cum duces vocarent, non conveniebant; cum litui clangerent, in domibus latitabant: imo inermes et exanimati, bellum diu rogatum detestabantur; et jam velut exanimes, imbelles et inglorii, mori praeoptabant. Boamundus et duces sic exercitum defectum ire videntes, quod neque se volebant defendere; nec saltem ad murum usque qui civitatem ab oppido utcunque tenui discrimine separabat, poterant eos |1116C| conducere: ignem copiosum mandaverunt accendi; civitatem ex parte cremari: quatenus vel sic domos exirent, et latibula in quibus ad ultimum evirati, satis inverecunde delitescebant. Accensus est itaque ignis in urbe qua parte Cassiani palatium proeminebat. Duces enim molestiabantur et aegre ferebant quod more solito nullam eis reverentiam, ad pugnam acciti, exhibebant. Ignis itaque, nec mora, praevaluit: quoniam flammis crepitantibus, alimenta praebebat lignorum antiqua congeries: ventus autem urens, suppeditabat incitamentum et vires. Quicunque igitur in domibus illis hospitati fuerant, spoliis suis vix arreptis, ad duces suos coacti confugiebant, qui ad portas civitatis excubandi causa sibi unusquisque |1116D| locum acceperant. Ab hora diei tertia usque ad mediam noctem incendium non defecit; et combustae sunt vel domus vel ecclesiae circiter ad duo millia. Sopitus igitur est ignis, quoniam omnis ventorum feritas evanuit. Turci oppidani, jam omnino Francis se vix tutantibus, praevaluerant, quos pene ab invicem nihil nisi arma separabant. Jam enim res brachio manuque duntaxat gerebatur, et jam cominus utrinque certabatur; nec bellum vel ad momentum interrumpebatur. Turci plures numero, et impensiore confortati cibo, vicibus sibi succedere, nihil intentatum praetermittere, Francos audacter aggredi, ultro se congressibus ingerere; alius alium commonere. Franci e regione, immoderanter angustiati vacillare; nec cibum nec somnum capere, quippe |1117A| quibus nulla dabatur requies: qui enim panem habebat, comedere non licebat; aqua quoque reservata nullus os squalidum refrigerare sibi poterat; quippe quibus nec respirare vacabat. In tanta igitur constituti miseria, murum alium silice et calce aggressi sunt provehere: quoniam quem ipsi incaementatum erexerant, indifficulter Turci prostraverant. Ligneam insuper erexere machinam, quo securiores Christiani se tutare potuissent. Nec etiam bellum interim deerat, quoniam ne murus ageretur, Turci indefessi omnimodis elaborabant. Nox caliginosa rerum omnium colores occuluerat; et ignis ab occidente de coelo visus est imminere, et inter Turcorum castra tanquam cadens desaevire. Non enim multum eorum castra differebant a civitate, |1117B| qui sua locaverant tentoria proxima in valle. Et licet ignis indemnis et innoxius eis fuerit, multum tamen eis incussit terrorem, et moestitiam, Christianis autem solamen et laetitiam: utrisque siquidem populis signum illud de coelo enituit. Quidam autem eorum, castris continuo relictis, pavitantes hospitati sunt ubi potuerunt, videlicet prope Boamundi portam. Qui vero in municipio remanserant, tota die cum Christianis confligebant, nec ab eorum vel mortibus vel fatigationibus avelli poterant: instabant lanceis et missilibus, et illidebant vulnera vulneribus. Pars autem quae morabatur in castris ita civitatem circumvallavit, ut nemini pateret in die vel introitus vel exitus. Nocte siquidem aliquando aliquis poterat exire; sed occulte, nec tamen sine |1117C| timore. Igitur fames in dies invalescebat, et Christianorum exercitum ultra quam credi vel dici potest vehementer angebat: multi siquidem exspiraverunt fame. Qui vivi, vix palpitabant, lurida videbatur eorum facies, quos enormiter deformabat exhausta, protelatis jejuniis, attenuata macies. Nullos in illa calamitate videres prodigos; imo quosque ditiores, etiam videres indigos: et omnes obesis carnibus, et tenuata inedia macilentos. Panis enim paximatius et permodicus, si quando inveniebatur, byzanteo comparabatur. De vino melius puto silere quam dicere: cum vinum ibi vix aliquis ducum libaverit. Equinae carnes vel asininae pro imperialibus computabantur delitiis. Gallinae pretium quindecim erat solidorum; ovum, duobus solidis; nux juglans uno |1117D| appretiabatur denario: multos stateres quaeque vilia valebant: folia ficulnearum, vitium et cardonum, et si quae inveniebantur aliarum arborum, avidius decerptas bulliebant et vorabant: coria caballorum, asinorum et camelorum, sive bufalorum, sicca coquebant, et manducabant: et praeterea multas alias ibi passi sunt calamitates et penurias. Coacti sunt etenim cibos olim fastiditos, fame perurgente, dentibus avidis masticare, et deglutire. Nihil enim fuit tam foedum, tam insipidum, cui fames saporem non attribuerit; cui verecundiam ut gustaret non abstulerit. Hanc passionem continuam toleraverunt gens miseranda diebus triginta sex. Nemo igitur vera dixisse nos ambigat, nemo submurmuret: cum quibus eduliis |1118A| vivere potuerint qui messem non collegerant, qui horrea nulla repererant, qui urbem longa obsidione depopulatam, et tandem combustam incolebant, qui forum venalium rerum ab indigenis non accipiebant, nullus convenienter excogitare queat. Admirari quidem potest, sed unde tandiu vixerint competenter definire non posset. Neque Deo, pro quo talia passi sunt, calumniose imputandum est; qui castigat ut corrigat; flagellat autem paterno aflectu omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6) . In ipsis etenim flagellis misericors est; et bonitas ejus secreta nihil agit perperam vel immisericorditer: Dei namque judicia nunquam sunt injusta. Sed Christus de suis Christianis ita disponebat, ut in ipsis afflictationibus, praeter spem barbarorum, convalescerent: |1118B| et cum eos putarent defecisse, superarent. In oppressionibus siquidem suis, quae eis ut ad liquidum examinarentur contingebant, indesinenter decantabant: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII) . » Haec redarguti, misericorditer, de profundis clamabant et exaudiebantur; et super inimicos suos elevabantur.

Stephanus interim comes Carnotensis quem majores natu elegerant debere praeesse consiliis et publicis agendis, homo facundus et singularis scientiae, aliquantula, ut dicebat, detentus infirmitate, ut dictum est, ad Alexandretam secesserat convalescendi gratia: hujus reditum omnes exspectabant, utpote quem ducem, quem consiliarium sibi praefecerant. Sperabant etiam, si rediret, ejus peritiam |1118C| omnibus valde jucundam. Is autem, nondum capta civitate, ut dictum est, aegrotaverat et abierat. Ubi vero audivit Turcos civitatem circumvallasse his et aliis exercitus rumoribus (non enim Alexandreta multum remota est ab Antiochia), montana latenter conscendit quae declivae proeminebant civitati, quatenus pleniter addisceret exercitus utriusque, vel defectus vel apparatus. Vidit itaque Turcorum innumera tentoria; et ipsos tanquam arenam maris per stadia plurima diffusos: civitatem etiam vidit circumvallatam, et parvam Christianorum manum agnovit inclusam. Arbitratus itaque consodales suos, vel jam omnes deletos vel omnes extemplo delendos: quid enim aliud expers homo arbitrari poterat? |1118D| cum suis qui aderant, timore non modico perterritus, cursim fugam iniit et clandestinus discessit. Satis tamen inconsulte, quia nullum allocutus fuerat de Christianorum expeditione. Debuerat siquidem de suis aliquem clanculo prius mittere, nihil temere negligere; quid intus ageretur, revera dignoscere; si posset, eos diligenter consulere: non metum qui omnibus imminebat, sibi soli totum arripere; nec ut quilibet ex popularibus indecenter aufugere. Gloriosius enim ei fuerat mori cum fratribus, quam fugitivum supervixisse, et in patriam rediisse. Quam offensam postea, tactus cordis contritione, rediens a patria in Jerusalem, piavit; et sic omnibus satisfecit. Sed ad tempus, timor inconsultus eum ad inhonestam praecipitavit fugam. Quod ad improperium ei multum imputatum fuit, |1119A| donec culpam diluit; inclusis etiam nimis obfuit. Postquam enim castellum suum, reversus spoliaverat, et fugam initam accelerabat, imperatori ad Philomenam obviavit; eique seorsum vocato dixit: « Antiochiam pro certo captam fuisse noveris a Christianis: sed castellum, quod munitissimum proeminet urbi sibi retinuerunt Turci; et ecce, civitatem circumvallatam obsident, et ex municipii propugnaculis expugnant: seu magis, ut reor, jam expugnaverunt eam, et omnes viri perierunt. Consule igitur et tibi, et quam conducis genti: Consulo ita et ego: et quam citius revertere, ne forte incidatis in manus insequentium nos; et vos omnes in ictu oculi pereatis. Quod si secus egeris, dico tibi, in proximo, sed sero, temeritatis hujusce te poenitebit. » |1119B| Imperator confestim accito consilio suo, et Francis, qui multi cum eo aderant; quia utrinque populus Gallus et Graecus ad obsessorum adjutorium copiosus confluebat: rem eis ex ordine patefecit et dixit: « Franci, ad quos succurrendum festinaramus, majore quam nostro nunc egerent auxilio: quia vel omnes in morte jam absorpti sunt, vel in captivitatem abducti sunt. Indigerent ergo, seu qui eos vivificare posset auxiliatore; vel qui eos reduceret virtute praevalida, in quam minati sunt ex longinqua captivitate. Nam ita comes iste, qui adest, testificatur: nos autem neutrum horum possumus. Auxilium quod eis praeparabamus, praeproperum anticipavit tempus. Ecquid amplius possumus? Postquam omnes deleti sunt, quid eis nostrum proficeret |1119C| auxilium? Illuc quippe laboriose et dispendio magno tendere, ubi nihil proficias, extremae dementiae est. Visum est igitur nobis, ut ocius revertamur; ne forte et nos inutiliter exterminemur. Ecce enim Turci plus solito insolentiores, et prae sanguine effuso tigridibus efferaciores, si nobis irruant, facillime praevalebunt: quia nostri, rumoribus his auditis, excordes illico titubabunt. Revertamur igitur, et rem nostram in tempus crastinum differamus. Veniet, inquam, dies cum sanguinem effusum, de Turcis perfidis ultum iri proficiscemur. Volo ad praesens moriantur nostri, morte repentina; sed regrediantur, ut vivant; et reservemus et reparemus eos, ad irascendum et ulciscendura. Interim, post terga terram istam, edicto imperiali, devastatam iri praecipimus: |1119D| ut si quando Turci in nos emerserint, dum nihil hic invenerint coacti recedant. Porro gentem istius regionis incolam transferri mandamus in Bulgariam: ut nullius rei redarguamur immemores. » Itaque Franci revertebuntur inviti, et amarissime lamentabantur. Multi etiam e pauperibus peregrinis passim moriebantur, aegroti diutius invaletudinibus. Guido Boamundi frater erat cum imperatore, donee rumigerulus comes loquebatur: hic, audito loquentis vaticinio, valde contristatus est; et ex ipsis praecordiorum conquestus medullis, lacrymatus est. Ejulans ergo clamabat: « Heu! mi frater et charissime domine Boamunde, quid contigit? Quamodo spes populi Dei cecidisti? Putamusne |1120A| sic promeruisti? Vae mihi! cur ipse non potius perii? O Deus, quare sic judicasti? Cur populum tuum sic abominatus es? Ut quid improperium facti sumus gentium? Quis mihi det, Boamunde frater dulcissime, ut ego moriar pro te? Moriatur anima mea, gens Dei, duces totius laudis titulo digni, morte vestra. » Haec dicens et aduncis unguibus pubentes genas dirimebat, flavamque caesariem decerpebat; et omnes ad lamenta ciebat auditores. Vix autem consolatus, non tamen lenito dolore, cum imperatore compulsus est redire. Obrepsit etiam inaestimabilis maestitudo in populo Dei. Nam episcopi et abbates et presbyteri, pene triduo a precibus et laudibus Dei cessaverunt, et profundis gemitibus suspirabant, Guido etiam semper in ipso itinere conquerebatur: |1120B| et gemebat; et in praedictum comitem convicia multa evomebat. Interim etiam omnis exercitus ille, die illo facti sunt stupidi, ut stupore mentis perterriti pene a seipsis desipuerint: tandem tamen redierunt ad se; et voces querulas et preces placabiles, et lugubres querelas, denuo ad Deum devotius emisere. Imperator autem, nimis festine verbis credulus Blesiensis, in illa singulari necessitate, nullo Christianis obsessis auxilio collato, Constantinopolim suae quieti satisfaciens reversus est. Ecce quantum nocuit exercitui Dei Stephanus Carnotensis, qui dum sibi soli consuluit, fratribus et commilitonibus suis dimissis, imperatoris auxiliarem praesentiam ab eis avertit; et rumores alios quam eum decuit, non veridicus portitor eructavit. Ex Dei tamen dispositione |1120C| factum non dubitamus, qui disponit omnia suaviter; nec casu fortuito permittit, vel unum passerem ad terram cadere. Si enim Alexius imperator advenisset, Turcosque superasset, triumphus genti suae, non exercitui Dei ascriberetur; et Graecorum multitudini deputaretur, non Francorum fortitudini.

Qui autem erant in civitate, ad Deum conversi, totam suam spem in supernis collocavere: quoniam ab humano adjutorio coacti sunt diffidere. Locuti sunt ergo ad invicem de lancea Domini disquirenda, magnam enim habebant in illa fiduciam, si inveniretur; quoniam ita ex Deo promiserat Andreas apostolus. Ventum est igitur in ecclesiam Beati Petri, et ibi diligenter notato loco super hac re diutius |1120D| altercatum; praevaluit autem sententia plurimorum, et tredecim laboriosis et strenuis hominibus, qui ibi curiose foderent, opus illud commiserunt: foderunt ergo a mane usque ad vesperam: et tandem, codem Petro cui revelatum fuerat praesente, repererunt lanceam. Qua cum digna reverentia levata, publicus clamor exoritur; et ut debebatur, laetabundus ad eam fit concursus, et tota devotione deosculatur. Videres populos lacrymis irroratos, quas extorquebat gaudium: perpenderes gaudium, quod pepererat tantae rei experimentum. Orta est igitur inter eos tanta laetitia, ut, remota omnia accidia, deinceps nullius meminerint maestitiae. Et extunc ausi fuerunt de bello tractare.

|1121A| Consiliati sunt ergo ut numios suos ad Turcotum principes dirigerent, qui per interpretem ad eos sua responsa referrent. Miserunt autem duos, Petrum Heremitam, et quemdam Herluinum, linguae Turcanae non expertem. Hi duo, satis gnari et industrii viri ex Christianis, Curbaranno suisque ita dixerunt: « Mittunt nos ad vos Christianorum duces, et omnis Christianorum exercitus, rogantes ut ab eorum infestatione dein absistatis: et Christianos insectari a modo desinatis. Ut quid enim contra eos tentoria vestra locastis, et arma bellaturi vibrando parastis? Quid enim vobis male faciunt? Nam quid ad vos de Antiochia, pro qua congregati estis? Si judicio contendere vultis, nunquid terra ista, dictante justitia, Christianorum non est? Nonne eam praedicatione sua |1121B| beatus Christianitati destinavit Petrus? Nunquid in ipsa eadem ipse praesedit episcopus? Vos autem freti superba tyrannide, fratribus nostris peremptis, ipsam vestro coagulastis imperio. Ecce iterum ausu temerario in eos militare disponitis. Itane vobis justum videtur, quod si suam terram modo recuperare volunt, neque quidquam de vestro vobis aufferre moliuntur, vos e regione gladiis accincti in insontes insurgatis? Mandant igitur quod si pacifici recederitis, omnia vestra vobis absportare permitterent; et si quid velletis de suo gratis contraderent. Si autem, quod melius esset, ad baptismum suspiraretis, sacramentum illud vobis libenter impertirent: et terram istam ditioni vestrae restituerent; et semetipsos inimicis vestris, pro vobis, tanquam uterini fratres, |1121C| opponerent. Sin autem accingimini gladio et si audetis cogitare de praelio, pugnabit securius, quem ejusdem causae, pro qua pugnatur, justitia tuetur: sed nos, in voluntate Dei, et Deum promerebimur adjutorem, et justitiam habebimus assistricem. Si quid respondere habetis, respondentes audiemus. » Tunc Curbarannus torvo vultu respondisse fertur: « Longe aliter trutinamus: Christianitatem enim vestram, quae idololatria et abominatio est, omnino respuimus et abominamur. Cruxcifixus vester, quem praetenditis, qui se crucis improperio non potuit eripere, vos nostris eripiet manibus? Miramur, quo hiatu terram, quam diu possedimus, vestram vocare praesumitis, quam ante Petrum illum superstitiosum vestrum, progenitores nostri possederunt: sed illos |1121D| fallaciis suis, a Deitatis suae cultura avertit; eosque in nugacissimam sectam vestram deceptos seduxit. Porro, et terra nostri juris est ab antiquo, et virtus nostra, vobis erasis, nobis eam mox restituet. Quod si nobiscum velletis Turci fieri, quod nobis ad vitam tutandam esset pernecessarium, et istam civitatem, et multas alias regiones vobis committeremus: et quicunque pedites sunt equites sublimaremus; et pro vobis ubique pugnaremus. Quod si et hoc respuitis, vos cogitate de fuga: nos enim providebimus nobis de terra subigenda, imo jam subacta. » Legati retrogradum iter arripientes, festini redierunt; et exercitum Christianum de bello imminenti certiorem reddiderunt: interim fames invalescebat; |1122A| et timor Turcorum corda pavitantium Christianorum adhuc aliquatenus evirabat. Tandem, sacerdotum edicto, triduanis expletis jejuniis, processionibusque per ecclesias cum laetaniis celebratis, et Christianorum singulis sacrosancto viatico munitis, pugnam ordinaverunt. Sex igitur acies in ipsa civitate stabiliverunt. In acie prima fuit Hugo Magnus cum Francigenis et comite Flandrensi: in secunda, dux Godefridus cum suo bellicoso exercitu: in tertia, Robertus Northmannorum dux: in quarta, Podiensis episcopus, secum portans lanceam, quam Christiani sibi praeferri desiderabant; et praesidium et tutamentum sibi magnum credebant: Raimundus quoque comes Sancti Aegidii remansit, quatenus observaret ne Turci de castello descenderent, et in civitatem |1122B| pede libero irruerent. Aciem quintam regebat Tancredus, princeps et miles strenuus: aciei sextae praesedit Boamundus, ut omnibus provideret, atque singulorum in necessitatibus totus adesset. Episcopi et presbyteri sermocinabantur, et orabant, et signo reverendae crucis, editioribus stantes in locis, omnes consignabant. Exibant autem ordinate per portam quae est ante Machomariam. Nec illud silentio suprimendum arbitror: quod dum exirent de civitate, pluviola, tanquam roscida stilla, cecidit: quae, quasi ros matutinus, irroratos equos et equites ita laetificavit ut eqni tanquam exhilarati hinnire coeperint: equitum animi dulcorati, vegetiores et alacriores fuerint; et omnes se ipsos promptiores et expeditiores senserint. Fuit tamen pluvia illa tam subtilis et |1122C| modica, ut vix pluviam fuisse dixerint; sed quasdam guttulas rorantes plus senserint, quam viderint. Hoc enim nobis a multis relatum est probahilibus personis. Quis autem hoc divini muneris largitatem dubitaverit? Quis guttularum irrorantiam Dei suos visitantis benedictionem nescierit? Ad bellum igitur jam majori fiducia procedebant animati. Curbarannus dixisse fertur: « Plus ad fugam hi properant quam ad pugnam. » Tantae siquidem animositatis et stoliditatis erat, ut nullam generationem audere sibi obviam venire arbitraretur. Postquam tamen illos vidit nec hac nec illac formidolosos deviare, sed gressu maturato procedere, iterum non erubuit dicere: « Hae contemptibiles caniculae de bello forsitan audebunt praesumere? » Dicitur etiam aliquantulum |1122D| timuisse, et prae ira efferum expalluisse. Prius enim dixerat suis dum Christianos videret exeuntes: « Sinite eos huc usque accedere, ut liberius deglutiamus eos in nostra potestate. Exeant; veniant: nos enim eos statim circumcingemus, et praevalebimus, et suffocabimus. » Christiani vero gradatim ibant, nec alius alium inordinate praeproperabat. Idcirco Curbarannus, ut dictum est, majori metu diriguit, solutisque solitis viribus corporis, animo friguit. Mandavit igitur clam procuratori suo, quem admiralium vocant, qui suis rebus praeerat, ut si videret in capite sui exercitus ignem accensum fumigare, suos sciret superatos; et ille confestim dato signo, suisque omnibus sublatis, recederet ne forte |1123A| populus qui cum eo erat, vel in papilionibus, totus deperiret. Curbarannus autem acies ordinatas speculatus, et majores quam audierat copias intuitus, pedem paulatim astutus ad monta retrahere coepit, ut eos fugere putantes, Franci praecipites insequerentur; et ob id exordinati, possent facilius laedi. Tunc et Turci, cum nihil ita proficerent, disgregati sunt ab invicem: pars a mari veniebat; alii stabant in loco, sperantes includere posse se Christianos. Econtra Franci hostilium insidiarum non ignari, ex acie ducis Godefridi et Roberti Northmanni partem assumpserunt, quam aciem septimam statuerunt; et illis quendam Reinaldum praefecerunt, qui venientibus a mari gentilibus confestim obviaverunt. Turci vero in eos instanter praeliabantur, et multos ex illis |1123B| sagittaverunt, seu illis quaelibet alia mortis genera atrociter intulerunt. Aliae Christianorum turmae ordinaverunt se extendendo a mari usque ad montana: quod interstitium quasi duorum dicitur esse miliariorum. Et a montanis et a mari sagaciter instabant Turci, Christianos circumcingentes, et eos undique infestantes.

Ecce, Deo gratias! ab ipsis montanis visus est exire exercitus innumerabilis, equis albis insidentes et vexilla candida in manibus praeferentes. Hoc multi viderunt Christianorum, et sicut putant, gentilium; et haesitantes, mirabantur quidnam esset. Tandem utrique cognoverunt signum de coelo factum. Cognoverunt enim duces illius agminis, Sanctum Georgium, et Sanctum Demetrium, et Sanctum Mercurium, sua signa ferentes, praecedere. |1123C| Sarracenis ergo visio haec multum incussit timorem; Christianis autem spem auxit meliorem. Istos animavit, illos exanimavit. Hoc qui affuerunt multi contigisse testati sunt: non tamen id omnes videre potuerunt; sed quibus Dominus voluit arcanum suum revelare. Revelavit autem aliis ad confusionem, aliis ad instantis triumphi ostensionem. Porro mendacii nemo nos redarguat; quia nihil ex corde nostro fingimus, sed quod audivimus, id testamur et testimonium nostrum, ex ore eorum qui affuerunt, verum est. Gentiles e regione maris pugnantes, postquam pondus belli sustinere non poterant, sicut Curbarannus praedixerat, in herbam ignem miserunt; ut videntes qui erant in tentoriis, |1123D| fugam inirent; et spolia quaecunque possent, secum asportarent. Signo autem quod diximus cognito, pernices et irrequieti aufugiebant; et tremuli suppellectilem pretiosiorem diripiebant. Christiani autem qui ex adverso pugnabant, jam ad eorum tentoria pugnam divertebant, ubi majorem eorum virtutem remansisse non nesciebant. Obstabant adhuc Turci, tota qua poterant obstinatione; alii siquidem pugnabant, alii tendis spoliandis intendebant. Dux Godefridus, et Robertus Flandrensis, et Hugo Magnus, juxta flumen equitabant, ubi rursus maxima pugnantium erat copia. Hi constanter eos aggressos, unanimiter repellebant; instabant gentiles illi pertinaciter, et utrinque pugnabatur irremediabiliter. Resonabant aeneae cassides, tanquam percussae |1124A| incudes, minutatim scintillabat ignis, mutilabantur enses, eliso cerebro humi procumbebant homines; rumpebantur loricae, fundebantur exta; fatiscentes sudabant equi, nec equis nec equitibus ulla praestabatur requies. Agmina conserta, tenui armorum discrimine vix a seipsis jam distabant; alii siquidem alios, cominus impingebant; et manus manibus, pedes pedibus, corpora corporibus repellebant. Timor tamen super Turcos illapsus divinitus, eos exterruit; et constantia Francorum invincibilis illos admirari et obstupescere fecit, et in fugam coegit. Coepit ergo legio tota labare, nec buccina, nec tympanum, nec lituus, nec praeco poterat eos revocare. Impossibile siquidem est tot gentes, fuga inita, denuo reverti, denuo praeliari: |1124B| ipse quippe impetus, et communis metus eos exanimat, et in fugam elapsos praecipitat. Declinaverunt autem Turci fugitantes ad tentoria, ubi multos suorum quos ibi dimiserant succenturiatos aestimabant; sed illi, dum isti decertabant, fugam inierant, postquam, ut dictum est, ignem succensum prospexerant. Franci vero de spoliandis papilionibus manus et oculos ad tempus continentes, eosque diligenter et immisericorditer occidendo persequentes, et ad Pontem Ferreum usque fugaverunt; et adhuc ad Tancredi castellum, passim obtruncando persecuti sunt. Tandem ad tendas eorum revertentes, quidquid erat concupiscibile diripuerunt; et gazas omnimodas, et equos et jumenta innumera, et oves lanigeras et alimenta copiosa, et quaecunque indigentibus erant |1124C| necessaria, detulerunt in civitatem. Hanc etenim gentiles habent consuetudinem, ut, si quando vadant in hostem, vel causa necessitatis suae supplendae, vel supercilio jactantiae, opes copiosas secum devehant: et equos et asinos et camelos ad subvehendum clitellarios faciant; et oves et boves ad comedendum deduci praecipiant; nec annonam, nec farinam, nec fabam, nec oleum, nec vinum praetermittant. His igitur omnibus in civitate abundanter illatis, optatoque triumpho potiti, condignis laudibus Deum benedixerunt; eumque sui protectorem ac defensosorem praesentialiter cognoverunt; hymnosque gratulabundos in coelum extulerunt. Suriani etiam et Armenii qui illas incolebant regiones, videntes Turcos |1124D| irrecuperabiliter in bello-superatos, notos montaneorum anfractus oppilabant, callesque angustos praescupabant; et illis immensam deletionem, strictis gladiis, parturiebant. Mactabant siquidem eos velut oves errantes, utpote, prae pavore nimio, totius defensionis immemores. Admiralius quoque qui in municipio civitatis remanserat, cui Curbaramus castellum illud commiserat, videns suos longe lateque indecenter effusos, antequam omnes Franci rediissent timore perterritus, Christianorum vexillum rogavit et accepit, et in municipio in loco editiori collocavit. Hoc autem ideo fecisse dignoscitur, ut sic et suis et sibi parceretur, nec de municipio reddendo dubitaretur. Erat autem signum illud, quoniam dum rogaretur praesentior aderat, comitis Sancti Aegidii. Quod |1125A| Longobardi videntes vehementer indignati sunt: quoniam non erat illatum Boamundi vexillum, cui confratres illi civitatem praelibatis pactionibus concesserant. Admiralius autem ille pro controversia pacificanda illa, reddito comitis signo, Boamundi in turre sublimavit; et tempore colloquii petito, de pace commilitonumque suorum salute locutus est. Pacti sunt ergo Boamundus et admiralius ad invicem quod illi castellani, qui Christiani fieri vellent, de vita securi liberalitate Christiana tractarentur: qui vero legem suam servare voluissent, indemnes ad tuta loca conducerentur; nec ibi ab eis quae secum detulissent dolosis exactionibus privarentur. Pactum hoc ab omnibus firmatum est et municipium Boamundo confestim redditum est. Admiralius autem |1125B| ille nec multo post baptizatus est, et liberali Francorum munificentia donatus est. Solebat autem dicere postea, quod sibi Christianitatem peculiariter adoptasset a diuturno tempore. Qui fidei Christianae recalcitraverunt, Boamundi conductu in terram suam remigraverunt. Hoc praelium factum est quarto Kalend. Julii, in vigilia apostolorum Petri et Pauli. Gentilibus autem sic devictis, et aliis a civitate procul explosis, et Christianis, Christo suo duce, glorioso triumpho potitis, et condignis Deo laudibus exhibitis, duces illius speciosae Christianitatis in unum convenerunt; et communicato consilio, Hugonem Magnum, virum non imperitum, ad Alexium imperatorem, Constantinopolim direxerunt quatenus |1125C| ad civitatem recipiendam, quam calamitosis passionibus ei acquisierant, festinaret; iisque similiter juratas pactiones illibatas conservaret: ipsi etenim a suis declinare nullatenus volebant: veniret ergo, quatenus neuter a promissis et debitis fraudaretur. « Ad nos, inquiunt, veniat, et sicut nobis pactus est, et irremotum comitem a modo se nobis in Jerusalem impertiat. Nolumus de sacramento quod ei fecimus adhuc aliquas praetendere occasiunculas, quod tamen certe possemus; nec ipse quin veniat et juramentum suum teneat, ullam excusationem praeferat. Perjurii siquidem ipsa res est, non simulacrum perjurii, nisi ultra vires, etiam omni dolositate remota, observare juramentum elabores. » Ivit Hugo Magnus hujusce legationis officio functus; sed, quamvis in |1125D| ipsa expeditione gnaviter multa manu consilioque peregerit, ibi tamen multum deliquit, ubi ad fratres sicut promiserat et debuerat, corvini generis legatus, postea non redivit.

Postquam Hugo praedictus ad imperatorem recesserat, Francorum duces consilium ordinaverunt, et de conducendo in Jerusalem populo Dei consiliati sunt. Dixerunt ergo: « Populus iste qui multas passus est calamitates, ut sepulcrum Domini Dei sui videre promereatur, jam multis fatigatus infortuniis, de accelerando itinere palam conqueritur; et nos itidem multo affecti taedio conquerimur. Provideamus igitur ipsis quid magis utile sit. Moras nequaquam ulterius quaslibet censemus innectendas, praeter quas inevitabilis opposuerit necessitas. Sed |1126A| tamen singula non impetuose, sed diligenter et modeste sunt aestimanda. Terra per quam ituri sumus, inaquosa est; aestas ultra modum torrida est; aeris adpraesens inclementiam ferre non possemus. Longa obsidione, et viribus, et sumptibus exhausti sumus. Sileamus ergo, et quiescamus; et vulneratos et infirmos nostros reparemus; et interim pauperum nostrorum misereamur. Exspectemus humida solstitia; et declinemus Cancri et Leonis nocivos successus. Calendis Novembribus, tempus refrigerabitur; et tunc congregati, unanimiter condictum iter aggrediamur. Alioquin totum populum intempestivis ardoribus affligeremus. Hoc autem consilium, turbis flagitantibus, enucleatius disseratur. Tempus intractabile necesse est declinemus, et hoc |1126B| omnibus utillimum perpendimus. » Id in toto exercitu annuntiatum est, et tandem ab omnibus colladdatum est. Dispersi sunt ergo duces et familiae per finitimas regiones, aestivandi gratia; et egeni eos subsequebantur, vivendi causa. Dixerant enim duces: « Si quis egenus est et corpore vegetus, jungatur nobis, et nos omnibus, datis unicuique stipendiis, subsidiabimur; infirmi publica stipe donec convaluerint, sustententur. »

Erat in eodem exercitu miles quidam pectoris non modici, de familiaribus comitis Sancti Aegidii, cui nomen Raimundus Piletus. Hic collegit sibi plures homines, milites ac pedites. Collecto igitur quantum potuit exercitu, Sarracenorum audacter introivit terram; et ultra duas civitates profectus, ad quoddam |1126C| devenit castrum, cui nomen Thalamania. Habitatores autem illius castri, quoniam erant Suriani, sponte sua se reddiderunt ei. Requieverunt autem eo in loco fere diebus octo. Nuntiatum est igitur illis, quoniam non longe aberat castellum Sarracenorum plenum. Cingulis itaque militaribus accincti, pannisque objectis protecti, castellum undique aggredientes coangustaverunt; et praevaluerunt, et depraedati sunt, et colonos illos humotenus pessum dederunt: si qui tamen ad catholicam voluerunt converti fidem, illos reservaverunt illaesos. Reversi sunt ergo ad prius castellum, victorum potiti gaudio. Iterum die tertia exierunt; et venerunt ad quamdam civitatem nomine Marram, |1126D| quae prope eos erat. Convenerant ibi multi gentiles ab Aleph, et aliis circumsitis civitatibus, qui contra eos exierunt ad bellum. Franci pugnaturos eos arbitrati, ad pugnam se, nec mora, castrensium more militum praeparaverunt; sed delusit eos exinanita spes illorum. Turci namque versum civitatem caute reversi sunt, non fugientes neque cominus propugnantes; sed quodam astu se pugnae subducentes, et iterum Francos celeri gestu impugnantes. Invadebant eos et gyro facillimo revertebantur et mox reducti equi rursus indifficulter gyrabantur. Franci frequentes sustinebant impetus, nec tuto devitare poterant instantium concursus: si enim attentarent recedere, gentiles a tergo, quod et accidit postea, cedentibus insisterent. Sustinuerunt igitur usque ad |1127A| vesperam et laborem et sitis ardorem: aestus quippe erat quammaximus. Postquam amplius nec laborem poterant sustinere, nec sitis pestem compescere, quoniam ad refocillandum nulla inveniebatur aqua, conati sunt et condixerunt ad castellum suum conglobati gradatim redire. Sed gens invalida et indocta, pedites videlicet et Suriani, ordine spreto, et edicto militum neglecto, coeperunt disgregatim fugere, nimio correpti pavore. Instabant eis gentiles indefessi, et terga praebentes insequebantur, et cedebant; et lupis atrociores, nemini parcebant. Suggerebat illis vires optata victoria, et praesentis temporis opportunitas. Multi itaque de gente plebeia et pusillanimi, perempti sunt; alii necati gladio, alii suffocati sitibundarum faucium incommodo. Qui vivi evaserunt, |1127B| cum suo Raimundo ad castellum suum redierunt, feceruntque ibi dies aliquot: facta est illa occisio in praedicto mense Julio. Neque enim semper feliciter successit Christianis; castigabat siquidem eos Dominus de insolentia, ne forte, propter frequentes victorias, mentes eorum aliquantula lividarentur superbia. Qui vero in Antiochia remanserant, votorum compotes, potiti sunt quiete et laetitia; excepto quod dux et patronus eorum Podiensis episcopus, gravi corporis detentus incommodo, coepit aegrotare; et infirmatus, aegritudinis lecto recubuit. Paterno igitur ore filios lugubres allocutus, et affatim eos consolatus, viam universae carnis ingrediens, ingravescente morbo, migravit in Domino. Factus est itaque luctus immoderatus in tota Christi militia: |1127C| quoniam ipse fuerat consilium nobilium, spes orphanorum, imbecillium sustentamentum; militibus homo militaris, clericos clericaliter educebat et educabat; singulari prudentia praelucebat, eloquens et jucundus, omnibus omnis erat. Unde factum est ut eum sicut patrem et dominum toto venerarentur animo, quoniam singulis affectu patrocinabatur interno. Celebraverunt autem singultuosus exercitus ejus exsequias episcopali honorificentia; et condito ejus corpore quibus potuerunt aromatibus, imperialibus exeniis illud prosecuti sunt; et pupillorum examina patrem defunctum, lacrymabiliter et solemniter in ecclesia Beati Petri sepelierunt. Vix autem ab ejus sepulcro populi, crines et ora discerpentes, |1127D| avulsi, episcopo defuncto, diutinas immolavere lacrymas, quibus extersis rursum sibi consuluere.

Comesenim Sancti Aegidii, nullatenus acquiescens pigritiae vel socordiae, quin gentilibus zelo continuo inimicaretur, Sarracenorum ingressus est terram; et pervenit ad Albaram non ignobilem eorum civitatem: quam exercitus ejus violenter expugnatam apprehendit, et omnes utriusque sexus civitatis incolas ad nihilum perimendo redegit; urbemque subactam suo dominio mancipavit. Electum autem in ea pontificem, virum prudentem et honestum, consecrandi gratia miserunt Antiochiam: praefecerunt igitur eum in eodem loco antistitem, et populo Christiano dignum dispensatorem. Ordinatis igitur ibi quae ad religionis cultum attinebant, mensis November |1128A| appropinquabat. Instabat igitur eundi jam condictum tempus; ac de peragendo itinere omnes sollicitabantur. Conveniebant ergo omnes optimates in Antiochiam, in qua major pars exercitus aestivaverat. Invenerunt autem eos laetantes et exsultantes, excepto quod Kalend. Augusti Podiensem tumulaverant pontificem. Coeperunt autem, postquam omnes convenerant, de imminenti negotio disserere, ne videlicet ulterius disturbarentur ab itinere. Boamundus interim in propatulo conquerebatur de civitate, quod nondum totam eam haberet in sua potestate. Alloquebatur enim eos de foederatis, quas ei fecerant, pactionibus, dum necdum capta civitas obsideretur. Pepigerant enim ei totius civitatis dominationem, donec res ex integro referretur ad imperatorem: |1128B| comes Sancti Aegidii nullo modo poterat emolliri, quin semper de sacramento loqueretur, quod imperatori fecerat; sicuti Boamundus ipse collaudaverat: « Perjurii, aiebat, nusquam volo redargui; nec interim patiar ut tu solus huic urbi domineris. Sit duntaxat civitas sub communi custodia, et de via peragenda exoccupatius disceptemus. Sin autem, pares et coaequales nostri, quod justum est determinando dijudicent. » Haec erat insopibilis altercatio inter Boamundum, et comitem de Sancto Aegidio. Congregati sunt ergo omnes majores natu, et quorum praeeminebat peritia, in ecclesia Beati Petri, si qua posset sopiri tanta simultas. Auditae sunt diligenter utriusque litigantis quaestiones, exspectantes judicum peritorum diffinitiones. Itum est in partem, et a viris |1128C| peritis luculenter et abunde disputatum; dilata est sententia, ne augmentaretur discordia. Dixerunt ergo et dux Godefridus, et Flandrensis comes, et Robertus Northmannus et alii majores: « Quoniam ad praesens nullam dare possumus sententiam, quae alteri non displiceat, prout poterimus causam istam sub pacis obtentu procrastinemus; interim fiet aliquid. » Responderunt autem exspectantibus: « Nullam in praesentiarum dare possumus sententiam; sed volumus et collaudamus, quatenus ista re pacifice induciata, viam nostram acceleremus, qua peracta, vel ordine judiciario vel consilii nostri auctoritate, postquam Deo prosperante redierimus (tantum nobis credite) vos ad invicem concordabimus. » Id totum ita concessum est, et sic se simpliciter prosecuturos, |1128D| manu in manu episcoporum, firmatum est Boamundus itaque munivit quod ei redditum fuerat castellum, alimentis et hominibus, armis et excubitoribus; comes similiter, quod praeoccupaverat palatium Cassiani admiralii, et turrem quae est supra pontem, a portu Sancti Simeonis. Tantae enim erant et ambitiones et simultates, ut neuter alteri crederet, uter sub palliata ambitione civitatem sibi attentaret. Nec mirum quantum ad honorem et utilitatem.

Antiochia siquidem civitas est pulcherrima et munitissima, et copiosorum reddituum opulentissima. Sunt intra ipsam quatuor montaneae satis altae, in quarum una, sublimiori scilicet, castellum est, quod omni civitati proeminet. Deorsum civitas est decenter |1129A| aedificata et duplici muro circumambita: murus interior amplus et in aera porrectus est, et magnis quadris lapidibus compactus et compaginatus est: in qua muri compagine turres sunt quinquaginta quadringentae, formosiis venustatae moeniis, et defensae propugnaculis; murus exterior non tantae est celsitudinis, sed tamen admirandae venustatis. Continet in se trecentas et quadraginta ecclesias. Pro suo magno primatu patriarcham habet, cujus patriarchatui subjiciuntur centum quinquaginta et tres episcopi. Ab Oriente quatuor clauditur montaneis; ab Occidente vero, civitatis muros praeterfluit fluvius, cui nomen Farfar. Octoginta et quinque reges eam constituendo sublimaverunt et nobilitaverunt: quorum maximus et primus emersit Antiochus, de |1129B| cujus nomine Antiochia nuncupata videtur. Et quoniam tantae fuit auctoritatis et nobilitatis, noluerunt eam devictam temere dimittere Franci, utpote quae caput totius Syriae exstiterat; et primatum suum longe lateque protulerat, et regiones etiam longinquas eis erat subjugatura. Hanc Christiani per octo menses et diem unum obsederant, et apprehenderant. Iterum in ipsa civitate jam capta, Gentiles obsessos eos tenuerunt per tres hebdomadas. In qua obsidione diuturna tantus confluxit Gentilium conventus, ut nullus meminerit copiosiorem vel se vidisse vel audisse populorum frequentiam. Requieverunt igitur in ea quinque mensibus et novem diebus. Tot rebus occurrentibus, noluerunt eam incaute dimittere, sed fideli delegaverunt tutelae. |1129C| Comes tamen et Boamundus peculiariter super ea sibimet cogitabant. Civitatem ergo, ut dictum est, munierunt; et in mense Novembri, alias profecturi, rebus quibuslibet compositis, Antiochia exierunt. Comes Raimundus cum suo exivit exercitu et pertransitis duabus civitatibus, Rugia et Albaria, quinto Kalend. Decembris, applicuit ad Marram, civitatem munitam et opimam, et multis Agarenorum nationibus refertam. Die vero crastina civitatem expugnare adorsus est; sed obstantibus moeniis et defensoribus, tunc quidem nihil profecit. Subsecutus est Boamundus et in die Dominica praedictam venit ad urbem. Altera vero die, feria scilicet secunda, urbem viriliter aggressi sunt. Nam et scalas pro muro civitatis erexerunt, et tutores |1129D| moeniorum tota die variis assultibus infestaverunt, et similiter parum eis nocuerunt. Nam et scalae ad murum erant erectae, sed Turcis acclamantibus et oppugnantibus, nemo praesumebat scandere. Credebant etiam cives illi se similiter istis obstare posse, sicut et Raimundo Pileto ludum obstiterant; sed ad ultimum spes praesumptuosa fefellit eos. Raimundus enim comes ligneam compaginari machinam fecit, quae, ut habilior esset ad conducendum, super quatuor eam collocaverat rotulas; fuit autem tantae proceritatis, ut moeniorum culmen despiceret, turrium quoque porrecturam adaequaret. Admoverunt igitur struem illam propter quamdam turrem. Lituorum et tubarum clangebant |1130A| classica; phalanges armatae circumvallabant moenia, balistarii et sagittarii spicula dirigebant, et qui in arce lignea erant, lapides immensos sursum jactitabant; sacerdotes et clerici Deum suppliciter exorabant quatenus suam defenderet Christianitatem, praestans illis sospitatem et victoriam. Wilhelmus de Monte Pislerio erat in machina, et alii multi. Et quoniam aedificium illud erat muris porrectius, facilius eis nocebant, utpote super quos lapides jaculati desursum ruebant. Percussi vero vel in ancilibus vel in galeis vel in capitibus, indifficulter oppetebant et omnimodis deficiebant. Habebant etiam uncinos ferreos, quibus sine intermissione infestabant alii alios. Turci nihilominus qui erant in turribus, Christianos sagittis et lapidibus impugnare; |1130B| ignem, quem Graecum vocant, in machinam jacere, et nihil otiosum admittere. Christiani e contra, oleum quod maxime illum ignem exstinguit, effundere; ascensum attentare, pedemque retrahere; qui muris supererant, formidare, in nullo tamen deficere. Sic praelium illud usque ad vesperam protelatum est. Tantum siquidem erat infatigata virtus Agarenorum, ut audacter refellerent versutias Christianorum. Gulferius tamen de turribus, vir alti sanguinis et audaciae mirabilis, Lemovicensis oriundus prosapiae, primus audacter scalam ascendit et usque in murum pedem tetendit. Ascenderunt post eum aliquot, sed non multi; scala siquidem confracta dissiluit. Defensabat tamen murum viriliter; et, Paganis expugnatis, socios et nutu et voce convocabat. |1130C| Interim alia scala festinanter erecta est, et per eam gradiebantur multi pedites ac milites; denique tot ascenderunt ut murum magna ex parte praeoccupaverint, et cives expugnando rejecerint. Insurrexerunt tamen Pagani, totisque viribus Christianos aggressi sunt. Tanta siquidem virtute illos aliquoties impetierunt, ut Francorum aliqui e muro se dimiserint, timore subacti. Plures tamen in muro remanserunt, qui tandiu frequentes impetus toleraverunt et recompensaverunt, quousque Christiani murum suffodissent et aditum patefacerent. Quo Turci cognito ad desperationem usque timuerunt et in fugam irrevocabiliter praecipitati sunt. Capta est igitur Marra civitas opulenta, hora vespertina, die Sabbati, tertio Idus Decembris. Visum |1130D| est majoribus civitatis, in tanta trepidationis miseria, filiis et uxoribus suisque supellectilibus ascitis, coire in palatium quod supra portam erat, ut sic saltem mors repentina dilata temperaretur, et ad vivendum lucrarentur momentum. Sperant enim omnes morituri summum lucrum si possint prolongare vitam ad modicum. Christiani vero urbem devictam ingressi sunt, et quidquid gazarum, vel in domibus vel in foveis invenire potuerunt, rapaciter abstulerunt. Sarracenis autem perimendis, tanto conatu institerunt ut vix aliquem vivere permiserint. Non itaque in tota civitate vel platea, vel angulus, vel domus, vel locus aliquis vacabat a cadaveribus; gressus quoque viantium graviter |1131A| offendebantur ab exstinctis et condensis corporibus. Pavor qui vivis oriri solet ex mortuis, ibi nullus erat; quoniam mortuos, ubique locorum, tanquam vivos sibi contiguos didicerant. Foetor illis duntaxat officiebat; nam sentire, vel videre, vel inter mortuos dormire sine fastidio, jam illis consuetum erat. Qui in palatio congregati erant, alii perempti sunt, alii in Antiochiam, Boamundo jubente, vel servitium, vel venum deducti sunt, et omnes ita, opibus eorum direptis, dissipati sunt; nam qui deficiebant in via, vel lapidibus obruebantur, vel gladiis confodiebatur. Passi sunt itaque Marrenses cives infelices exterminium quod diximus. Morati sunt autem Franci in eadem civitate mensem integrum et tres dies. Oriensis episcopus infirmatus ibi recessit a |1131B| superis et ad superos evolavit. Ex illa mora successit exercitui fames valida, quoniam omnia quae in civitate invenerant, equi vel equites consumpserant; nec extra civitatem, tota terra depopulata, tantulumcunque invenire poterant, et mercatum nullum habebant, unde factum est ut ex ipsa diuturnitate, fames ista, fami quam in Antiochia perpessi sunt, praeemineret. Compulsi sunt ergo quaelibet inhonesta vel inconsueta, vel austera, vel etiam illicita, dentibus infastiditis attingere. Relatum est enim et compertum, quod multi carnes Turcinas, carnes scilicet humanas, verutatas et ignibus assas, inverecundis morsibus tetigere. Exibant itaque furtim a civitate, et procul ignibus accensis coquebant, et nefandis dapibus sumptis, sic etenim miserae |1131C| consulebant vitae, tanquam nihil egerint ejusmodi, revertebantur. Palam tamen hoc verbum factum est in exercitu: sed quoniam fames praevalebat, ultio suspendebatur. Majores tamen pectus |1132A| et os percutiebant, et horrentes silebant: nec tamen imputabatur eis pro scelere, quoniam famem illam pro Deo alacriter patiebantur, et inimicis manibus et dentibus inimicabantur. Patrabant equidem illicita, sed legem violari compellebat angustiosa necessitas. Fames enim castrensis omnia appetit, nihil respuit. Quid enim non cogis, saeva fames? Haec enim lues incurabilis est, et cibis ablatis fames augmentatur in dies. Nullam enim gravedinem minus potest homo tolerare quam famem: qua de re multoties contigit, ut quidam famelici, tanquam somniantes, seipsos suis dentibus appetierint. Nihil enim homini, fame est intolerabilius. Alii qui vere volebant honestius, findebant Turcorum corpora; quoniam in eorum visceribus byzanteos |1132B| inveniebant, et aurum illud quod glutierant, Christiani sibi tollebant. Tantam inediae pestilentiam Christiani passi sunt in Marra; plerique autem fame perierunt praevalida. Ibi rursus de concordia locuti sunt inter Boamundum et comitem Raimundum; quae res postquam nihil profecit, Boamundus confestim iratus Antiochiam reversus est, et iter in Jerusalem ad populorum detrimentum disturbatum est. Privatae siquidem principum simultates subjectos pessumdant et affligunt, dum alter ab altero dissentiunt. Dum enim unusquisque quod suum est quaerit, a communi providentia tepescit: populi quoque ad communem perniciem desolantur, ubi consules seipsos non consolantur. Populus itaque Jerosolimitanus multum erat impeditus pro |1132C| ducum suorum querelis particularibus. Jam igitur liber iste tertius finiatur, et ad quartum inchoandum rursus accingamur.

Liber quartus.

[recensere]

|1131C| Causa simultatis mutuae inter principes revera erat Antiochia. Porro querelarum occasiones erant, quod alius sacramentum imperatori factum, palam omnibus praetendebat, quod praevaricari nullatenus volebat; alius donum sibi ab omnibus factum de civitate dicebat, et idcirco donum sibi factum obtinere |1131D| volebat. Utrumque tamen verum erat; et quamvis ita se res haberet, quoniam tamen nequibant pacificari, magnum impedimentum hoc erat omni exercitui. Postquam Boamundus ad Antiochiam recesserat, Raimundus comes per legatos suos principes qui erant Antiochiae prosecutus est, et ut ei ad Rugiam confabulandi gratia obviarent, illos allocutus est. Venerunt Rugiam convocati principes, dux videlicet Godefridus et Robertus Northmannus et Robertus Flandrensis, et Boamundum secum adduxerunt. Locuti sunt sicuti heri et nudius tertius de concordandis proceribus. Postquam iterum res ad nullum processit effectum, principes illi contristati Antiochiam redierunt, quoniam de via |1132C| maturanda nihil adhuc profecerunt. Nec comes nec Boamundus ire volebant, quoniam adhuc vehementer de civitate disceptabant. Boamundus ire nolebat, nisi civitas ei tota redderetur; neque comes, nisi Boamundus eos comitaretur. Comes Marram reversus est, ubi Christianus exercitus fame periclitabatur. Compunctos |1132D| autem corde, animo suo liberaliter dominatus est, et ut Dei militibus consuleret, eundo in Jerusalem aggressus est. Praeposuit enim causam Dei suae vel voluntati vel utilitati. Summa quidem virtus est in principibus, si sibi ipsis dominentur, nisi pertinaciter obstinentur; in ducibus enim nimia obstinatio, subditorum omnium est periclitatio. Imperavit igitur comes sibi ipsi, ne omnino noceret Christianitati. Procuravit ergo mandando hominibus suis, de palatio Cassiani curiose muniendo. Exivit igitur Marram, Idus Januarii, nudis pedibus, et coagulavit se spontaneus peregrinis hominibus: hoc enim signum susceptae peregrinationis, humiliatus comes ostendit. Facta est itaque in populo |1133A| Dei magna laetitia; et pronciscentibus illis, adjunctus est ad civitatem Capharda, comes de Northmannia, et ibi tres quieverunt dies. Rex ergo Caesariae, pactionem pacis pactus est cum comitibus. Multoties enim legatos suos ante Marram direxerat, conventionem hanc condixerat quod pacificus esset Christianis, et multa de his libenter eis impertiret, nisi ad eum exhaeredandum, vel ad regnum suum depopulandum Francorum genus indomitum anhelaret. Fiduciam insuper eis fecit, quod quandiu suum dilataretur regnum, nullum omnino Christianis fieret offendiculum, eisque copiosum mandaret mercatum. Hanc fidelitatem a rege Caesariae susceperunt, et confidentiores ire perrexerunt. Exeuntes a Capharda, castrametati sunt secus fluvium Pharfar |1133B| prope Caesaream. Cumque videlicet rex Francos prope civitatem suam hospitatos, vehementer indoluit, quoniam castrorum alienigenarum, juxta se eum puduit. Dixitque: « Nisi summo diluculo castra vestra a civitatis nostrae suburbio removeritis, vos foedus initum violabitis; nosque vobis mercatum promissum vetabimus, nosque nobis providebimus. » Mane igitur facto duos de suis ad eos direxit, qui eos evadere fluvium edocerent, et exercitum in terram fertilem deducerent. Intraverunt ergo quamdam vallem opimam et locupletem, cui super erat castellum, quod extemplo fecit comitibus securitatem. Depraedati sunt igitur ibi animalium tanquam ad quinque millia. Repertum est etiam ibi multum diversorum alimentorum, et prae ubertate gratuita |1133C| refecta est tota Christi militia. Castrenses etiam exercitui dederunt equos, aurumque purissimum, multamque pecuniam; et juraverunt se peregrinis nullatenus deinceps nocituros, neque subinde mercatum eis prohibituros. Manserunt autem ibi diebus quinque; porro inde digressi, ad quoddam Arabum applicuere castrum. Exivit igitur continuo castelli dominus cum eis locuturus, et de pace paciscenda tractaturus; facta vero pace, quae utrique complacuit parti, ad aliam demigraverunt civitatem, muris pulcherrimam et bonis omnibus opulentam, in quadam valle sitam, nomine Cephalia. Cives autem urbis illius, adventum Francorum pertimescentes, urbem pavitantes exierunt, et hortos oleribus refertos, et |1133D| domos alimentorum et opum plenas, absterriti reliquerunt et inconsulti aufugerunt. Quibus omnibus Franci gratulanter potiti, die tertia inde processerunt; et altam et immensam montaneam praecipitando transcenderunt, et iterum in vallem uberem descenderunt, ubi dies duodecim quieverunt. Erat autem haud procul a valle castellum, Sarracenorum plenum, quod Christiani viriliter aggressum apprehendere nitebantur; et revera illud devicissent, nisi gentiles animalium et jumentorum et pecorum greges foras ejecissent, quibus Christiani direptis, sic a castello nocte illa quieveruut. Reversi sunt ergo ad sua tentoria, deducentes secum quae castrenses emiserant animalia. Die crepusculo Franci, suis collectis papilionibus, ad idem castrum redibant, |1134A| putantes se ibi sua metatum iri castra. Gens autem pagana nimium perterrita, noctu secessit et castellum hominibus reliquit. Introeuntes ergo festinanter Christiani, quamvis vacuum esset hominibus, illud tamen invenerunt copiosum omnium abundantiarum consolationibus; neque siquidem deerat frumentum, nec vinum, nec farina, nec hordeum, nec oleum. Si quis egens ibi remansit, egestatis molestiam ignaviae infortunium ei peperit. Ibi celebraverunt devotissimi Purificationem Sanctae Mariae die altera Februarii. Venerunt ibi ad comites nuntii regis de Camela civitate. Mandavit enim comitibus rex illius civitatis larga donaria, et de pace cum eis constituit; dixit etiam quod nunquam Christianos offenderet, imo diligeret ac honoraret; tantum populus Christianus |1134B| ei talionem retribueret. Rex autem Tripolis suos ad comites acceleravit nuntios, deducentes eis decem equos, et mulas quatuor, et auri pondus immensum. Quibus oblatis, subintulerunt nuntii: « Rex Tripolis in haec verba ista dirigit, ut scilicet pacem et amicitiam cum illo habeatis, et eum tanquam ipse vos in veritate diligatis. » Comites cum eo nec pacem fecerunt, nec oblata receperunt, imo fiducialiter responderunt: « Haec omnia ex te respuimus, quousque fieri satagas Christianus. » Exeuntes autem de valle illa optima, transierunt ad quoddam castrum quod Arche dicitur, pridie Idus Februarii; juxta quod castra locaverunt. Oppidum autem illud innumerabili Paganorum gente munitum erat, et Arabum et Publicanorum frequentiis. Defendebant |1134C| igitur se viriliter. Iverunt autem quatuordecim milites Christiani versus Tripolim, quae non multum ab exercitu differebat; hi Turcos invenerunt sexaginta qui ante se multos conducebant homines, Sarracenos, Turcos et Arabes, mille circiter quingentos, et animalia plurima. Hos pertinaciter invaserunt Christiani, et ex illis sex occiderunt, et equos totidem abstulerunt, et alios fugaverunt, et animalia reduxerunt. Francorum siquidem invincibilis ferocitas et finitimos et procul positos omnes deterrebat. Deus etenim sic operabatur in illis, v. etiam nunc quatuordecim sexaginta superaverint et residuam multitudinem fugaverint, animalibus ex ipsorum faucibus abstractis. De exercitu Sancti Aegidii comitis exierunt Raimundus Piletus et Raimundus |1134D| vicecomes; et cum militibus non multis, ante Tortosam civitatem discurrebant; ibi autem erat paganorum multitudo non modica. Sero jam facto, secretum recesserunt ad locum, et opportunis in locis pluribus accensis ignibus, tanquam totus ibi adventasset exercitus, in loco pernoctaverunt. Orto jam sole Franci convenerunt, quatenus civitatem aggrederentur; quam vacuam inventam inhabitaverunt, quousque ad castellum fuit obsidio. Erat alia civitas non longe ab ista, quae dicitur Maraclea. Admiralius autem qui ei praesidebat, pactus cum Christianis, invexit in illam Francorum vexilla. Dux interea Godefridus, et Flandrensis comes, et Boamundus venerunt usque ad Lichiam civitatem. |1135A| Boamundus iterum ab illis segregatus reversus est Antiochiam, quam multum desiderabat esse suam. Dux autem et comes quamdam obsederunt civitatem, cui vocabulum fuit Gibellum. Audivit comes Raimundus gentiles cum magnis militantium cuneis adventare, bellumque Christianis non anceps praeparare. Misit ergo ad socios qui Gibellum obsederant, dicens: « Bellum nobis imminet non incertum, et super nos conveniunt agmina paganorum. Cum civitate ergo quam obsedistis, agatis volumus de pace; fratribus tutandis expeditiores adestote. Melius est nos convenire et pugnare, quam nos a nobis separari et superari. In bellis mora modica est, sed vincentibus lucrum quam maximum; obsidiones multa consumunt tempora, et vix obsessa |1135B| subjugantur municipia. Bella nobis subdent nationes et regna: bello subacti evanescent tanquam fumus inimici: bello peracto et hoste devicto, vastum imperium nobis patebit. Bonum est ergo ut conveniamus, quoniam si Deum promereri poterimus ducem, et praeambulum, non indubitanter statim de inimicis nostris triumphabimus. Accelerate, inquam, ne nos inveniant aemuli nostri, dum venerint, imparatos. » Dux et comes legationem gratanter audiebant, quoniam bellum inhianter esuriebant; fecerunt pacem cum Gibellensi admiralio, et acceptis ab eo muneribus, auro et burdonibus, et aliis quae complacuerunt pactionibus, civitate relicta, confratrum ad auxilium profecti sunt; sed tunc minime Turcos quos sperabant invenerunt. Frustrato igitur |1135C| quod desiderabant praelio, frustrata est illorum praeliandi voluntas in illa die; hospitati sunt autem ultra fluvium, et ex illa parte castellum illud obsederunt. Nec multo post equitaverunt ex Christianis quidam ad Tripolim, si qua possent obesse Gentilibus illis attentantes. Invenerunt igitur gentem illam effusam extra civitatem, Arabes et ipsos Tripolitanos et Turcos, excursum Christianorum similiter exspectantes, et velut in insidiis latitantes. Alii vero pertinaciter invaserunt alios: Agareni siquidem illos primos impetus aliquantulum sustinuerunt, et diutius obluctati sunt. Tandem percutientibus, terga dedere; et in tergiversatione illa e suis multos amisere. Ceciderunt etiam ibi multi ex nobilioribus civitatis. Mulieres, matres et virgines a pinnarum |1135D| spectaculis, mala Christianis imprecabantur, et pro suis anxiebantur et ingemiscebant; et tamen forsitan earum aliquae probitati Francorum in cordibus suis applaudebant. Tanta fuit eo die Paganorum occisio, et cruoris effusio, ut fluvius, qui civitatem alluebat, rubuisse visus fuerit; et cisternae civium, quae in urbis erant sinu, quas ille fluvius alebat, sanguine illo contaminatae sorduerint. Incubuit igitur moeror et luctus Tripolitanis quam maximus, tum pro trucidatis suis majoribus, tum pro cisternis foeda sanguinis incursione pollutis. Porro die illa duobus affecti damnis, duplices profuderunt lacrymas: angustiabat eos quod inopinabiliter Franci potiti sunt trophaeo; contristabat eos cisternarum suarum, quas |1136A| magnipendebant, sanguinolenta foedatio. Exterriti sunt usque ad defectionem Tripolitani, et ulterius sine obsidione obsessi, non audebant exire civitatis portam. Tripolitanorum finitimi eisdem percellebantur infortuniis. Franci gratulabunda potiti victoria, hymnizantes Deo, reversi sunt ad suos. Die altera milites de exercitu equitaverunt ultra vallem Desem, depraedatum terram; et inventis bobus et asinis, ovibus et camelis, quorum fuit numerus fere ad tria millia, tanta onusti praeda, cum gaudio remearunt ad castra. Sederunt ergo ad castrum illud, nam nimis erat inexpugnabile, tribus mensibus et una die. Celebraverunt etiam ibi Pascha suum, quarto Idus Aprilis. Naves enim Christianorum, de quibus inprimis diximus, ad quemdam applicuerant portum |1136B| satis tutum et castello vicinum; quae suppeditaverant castrensibus illis frumentum et vinum, caseum et oleum, fabam et lardum, et totius ubertatis mercatum. Idcirco et illuc tandiu consederant, quoniam et navigium eos sustentaverat, et terram opulentam depraedatum frequenter exibant. Exibant, inquam; et quoniam nullatenus a suo fraudabantur voto, ob id laetiores revertebantur, et ad discurrendum iterum vehementer incitabantur. Ibi etiam multi ex Christianis perempti sunt, quoniam et Sarracenorum gladii non semper fuerunt obtusi, nee semper eorum militia fuit otiosa, nec manus invalida, quoniam et occiderunt Anselmum de Rabamonte, et Wilhelmum Picardum, viros alti sanguinis et gnaros rei militaris, quorum praeclara facinora |1136C| evidenter comperta sunt in illa Christi militia. Et plures alii ceciderunt, quorum nomina in memoriali vitae suae contineat; nos enim, non omnia possumus omnes. Tripolitanus autem rex per internuntios saepe Christianorum duces alloquebatur, et omnimodis eorum animos pertentabat, ut datis ei muneribus secum paciscerentur, castrum dimitterent, et pactas acciperent pecunias. Christiani de Christianitate illi proponebant, nec aliter a proposito suo divelli poterant. Rex ille Christianitati nimium recalcitrabat, quoniam patrum leges et atavorum consuetudines verebatur et verecundabatur.

Tempore procedente novae fruges exalbuerant, quoniam tractus ille terrarum majoribus quam citra montanus vaporat fervoribus; et idcirco properantior |1136D| aestas properantiores maturat messes. Martio mediante, fabae colligebantur novellae; Idus Aprilis, frumenta secabantur, et vindemiarum redibat autumnus. Locuti sunt igitur et dux Northmannus et Flandrensis, et Tolosanus, et Tancredus de via peragenda, quoniam jam instabat, imo poene transierat temporis opportunitas. Dimisso igitur quod diu obsederant castello, ventum est ad Tripolim, pactique sunt cum Tripolitanis: rex siquidem quindecim millia Byzanteorum dedit illis, et quindecim equos magni pretii, et reddidit eis trecentos peregrinos, quos ex diu tenuerat captivos. Denique sub obtentu pacis, mercatum eis praestitit, unde refecti sunt universi; et firmiter eis pepigit, quod si bellum |1137A| quod eis Admiralius Babylonicus praeparabat aliquando evincere possent, ipsemet Christianus efficeretur et terram suam in eorum fidelitate retineret.

Itaque discesserunt a civitate, Maio mediante. Eundum illis erat, et iverunt tota die per arctam et arduam atque inviam viam; et sero pervenerunt ad castrum cui nomen Bethoron: deinde appropinquaverunt civitati sitae in littoribus maritimis, quae dicitur Zebaris. Ibi propter aquarum penuriam perpessi sunt sitis immoderatam angustiam, qua nimis defecti cursum praeparaverunt ad fluvium Braim: ibi recreati sunt quantum ad potum, et homines et jamenta. Die vero Ascensionis Dominicae commeare illos oportuit per viam angustam; ibi discursum Gentilium tota die metuebant; metuendo tamen, |1137B| ab eundo non vacabant. Signiferi et milites, armati praecedebant; et toto exercitui ab insidiatoribus praecavebant; subsequebantur sarcinarum provisores, et clitellariorum sublevatores: pone properabat ordo militaris, et omnes omnium aderant necessitudinibus. Sic quotidie sarcinarii mediestini properabant, et eos imbellium turmarum comitabantur greges. Audiebantur buccinae, et gradatim, ne debiliores deficerent, in via pergebatur: Excubabant vicissim noctibus; et ubi major ingruebat metus, ibi vigilantior praeparabatur excubitus. Nihil enim inconsultum, nihil inordinatum admittebant: indisciplinati castigabantur, inscii erudiebantur, rebelles objurgabantur, incontinentes de incontinentia sua redarguebantur, et omnes in commune |1137C| ad eleemosynam incitabantur. Omnes etiam frugalitati et pudicitiae studebant; et, ut ita dixerim, quaedam schola disciplinae moralis in castris erat. Is erat modus et haec erat forma in Jerusalem ambulantium. Dum hunc disciplinae rigorem tenuerunt, et affectu charitativo redundaverunt, evidenter inter eos Deus conversatus est, et per eos bella sua bellatus est. Haec idcirco dixerimus quatenus indisciplinatorum illorum, qui huic expeditioni gloriosae, superciliosi successerunt, illos extollentes, vitam et viam redarguerimus. Nihil enim est inter homines utilius disciplina.

Montaneis illis, in quibus timebantur hostes, sine hoste transcensis, venerunt ad civitatem secus mare, |1137D| cui nomen Baruch; et de illa ad aliam, quae nuncupatur Sagitta; et exinde ad aliam, quae Sur dicitur, et de Sur, ad Acra; et de Acra, ad castellum quod vocatur Cayphas; et exinde hospitandi venerunt juxta Caesariam, ubi die Pentecostes, quarto Kalend. Junii quieverunt. Quo die solemniter, ut Christianorum mos est, exhausto, collectis papilionibus et itinere rursus quod instabat emenso, ad civitatem quae Ramula vocatur, devenerunt; ibique via fatigati substiterunt; quorum adventum cives civitatis illius reverentes, quoniam illo in vico contra Christianos confligere ausi non sunt, ipsa vacua dimissa, fuga elapsi sunt. Juxta quam civitatulam honorabilis monstrabatur ecclesia, in qua pretiosissimum Beati Georgii martyris corpus quieverat, quoniam |1138A| a paganis ibi detentus, cursum irroratum felix agonista compleverat. Habuerat hesternis temporibus episcopum locus iste; sed gentilitati modo mancipatus, amissa pontificis dignitate, Sarracenorum cervicositati subdebatur inglorius. Ingemuerunt Christiani, amore invictissimi Georgii duntaxat allecti; quem enim audierant et viderant in bello Antiocheno praeambulum et praecursorem, et contra gentem erroneam propugnatorem, volebant etiam semper promereri socium et defensorem: solent enim dicere Gentiles, quoniam et eis semper infestus est. Videbant ecclesiae parietes venustatos aedificiis, eamque desertam populis; restituerunt igitur civitati desolatae suam pristinam dignitatem et electum ei praefecerunt pontificem. Confidebant enim in Domino, |1138B| subdendam sibi regionem illam, et idcirco satagebant ad Christianitatis plenitudinem restaurandam. Sed quoniam restitutus episcopus, quibus vivere posset, possessiunculas nondum habebat, quoniam veprosa fructificabant universa ecclesiae illius praedia; Christiani facultatum suarum ei decimas obtulerunt, quibus collatis dapsilitatibus, praedictus pontifex vivere, et ecclesiam reficere potuisset. Rogaverunt autem eum et de fidei castitate conservanda; et de plebe ad fidem catholicam convocanda. Suggerebant ei, quatenus aequanimiter pauperatae regionis desolationem pateretur; quoniam qui pro Christianis instaurandis olim pauper factus fuerat, non habens ubi caput suum reclinaret, ecce invocatus, utpote non inexaudibilis cum eo |1138C| efficaciter cooperaretur. Sciret enim suis eum dixisse cooperariis: Ecce ego vobiscum sum, omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .

Apud Ramulam his ita compositis, iter in Jerusalem accelerandum diluculo censuerunt; signo dato, viam ingressi sunt; et sicut din desideraverant, ea die ad civitatem usque pervenerunt. Non enim multum distat a Ramula Jerusalem, sed quasi viginti quatuor milliariis. Nocte illa qua in crastinum venerunt in Jerusalem, nulla nox, ut credo, fuit eis in via importunior, seu taediosior; quae inveteratae famis quasi quoddam fuit irritamentum. Cum enim esurienti a nudius tertius cibus ostenditur, nec porrigitur, quanto censes desiderio, quasi novo, iterum |1138D| afficitur? sic qui viam in Jerusalem arripuerant, et tot noctes intempestivas propter hoc toleraverant, postquam se die crastina cognoverunt illic adfuturos, quantum impedimentum putas eis nox morosa praestitit? Noctes aliae, vel algores, vel metus, vel bella illis intulerant; nox ista, quod gravius est, dilatum succendebat desiderium. Vix autumabant diem illam adfuturam, quam tamen adfuturam non ignorabant, quae votis suis satisfaceret, quae desideratam civitatem eis ostenderet. Exspectabatur illud mane et mox illucescendum non nesciebatur; sed quoniam quasi differebatur, et idcirco dilatus affectus augmentabatur: animo siquidem cupienti nihil, satis festinatur. Illuxit dies, et montana quae instabant Dei populus indefessus conscendit; ibat ergo |1139A| gaudenter, quoniam annuis laboribus ea finem fuerat collatura dies. Ea dies erat desiderabilis, tanquam dies postrema mercenarii. Ubi vero ad locum ventum est, unde ipsam turritam Jerusalem possent admirari, quis quam multas ediderint lacrymas digne recenseat? quis affectus illos convenienter exprimat? Extorquebat gaudium suspiria et singultus generabat immensa laetitia. Omnes visa Jerusalem substiterunt, et adoraverunt; et flexo poplite terram sanctam deosculati sunt; omnes nudis pedibus ambularent, nisi metus hostilis eos armatos incedere debere praeciperet. Ibant et flebant; et qui orandi gratia convenerant, pugnaturi prius properi arma deferebant. Fleverunt igitur super illam, super quam et Christus illorum fleverat; |1139B| et mirum in modum, super quam flebant, feria tertia, octavo Idus Junii, obsederunt. Obsederunt, inquam, non tanquam novercam privigni; sed quasi matrem filii. Obsederunt enim, non illa obsidione qua dixerat Dominus: Ecce venient dies in te, et inimici tui circumdabunt te, et coangustabunt te et filios tuos qui in te sunt (Luc. XIX) . Nunc e converso circumdederunt eam amici, et filii coangustaverunt advenas et adulterinos. Ecce enim nullos habebat in se filios, qui ei consulentes principarentur; sed modo patiebatur dominos extorres et peregrinos, discolas et impuros, qui ei captivae, jugo abusivo dominabantur. Obsederunt igitur eam, non ut liberam captivarent, sed ut captivam liberarent.

Obsedit eam Rotbertus dux Northmannorum a |1139C| septentrionali parte, juxta ecclesiam beati Stephani Protomartyris, ubi lapidatus a Judaeis obdormivit in Domino: hunc juxta comes Flandrensis sua tentoria collocavit: ab occidente obsederunt eam dux Godefridus et Tancredus: a meridie obsedit eam comes Sancti Aegidii, videlicet in monte Sion, circa ecclesiam beatissimae Dei genitricis Mariae, ubi Dominus Jesus cum suis coenavit discipulis. Jerusalem itaque sic obsessa filiis suis occludebatur; intus autem a populis Mazelinis profanabatur. Die tertia exierunt castra milites e Christianis, Raimundus videlicet Piletus, et Raimundus de Taurina cum aliis pluribus, vel causa circumspiciendi vel depraedandi; et inventos Arabes ducentos superaverunt et fugaverunt; |1139D| multos autem occiderunt, et ibi triginta equos apprehenderunt. His ita gestis, alacres reversi sunt ad suos. Feria secunda, constanter impetierunt civitatem; et, ut putabant, revera tunc praevaluissent, si scalas sufficienter praeparassent. Straverunt tamen murum exteriorem, et scalam unam erectam admoverunt ad interiorem. Super illam autem vicissim ascendebant milites Christiani; et cominus praeliabantur in muro cum Sarracenis, et eos percutiebant ensibus et lanceis. In illa congressione ex utroque populo multi perempti sunt, plures tamen ex gentilibus perierunt. Audito retrahendi lituo, Christiani ab impetu illo tandem destiterunt, et ad castra remearunt. Victualia vero quae secum detulerant, interim defecerant; nec jam inveniebatur panis ad |1140A| emendum, nec ire poterant frumentatum, vel quia regio illa nullatenus est irrigua, imo torrida et perarida, et ideo minus jumentis et animalibus opportuna, utpote pascuis inopima, nec terra illa est nemorosa, et idcirco minus fructifera, excepto quod palmam alit et olivam: patitur autem et vineam. Jordanus ab Jerusalem stadiis fere triginta, ut putant, sejungitur; lacus habet, sed remotos. Civitas suas habet cisternas unde alitur. Ad radicem montis Sion Siloe fons est, sed vix paucos poterat sustentare homines; juvabat tamen; et magnis expensis modica comparabatur aqua. Equos potum ducebant, non sine pavore nimio, per sex milliaria. Interim nuntiatum est in castris, naves Christianorum onerarias in portu Japhi, quam antiquo vocabulo |1140B| Joppe dictam putamus, applicuisse; quod valde omnibus complacuit castrensibus. Consiliati sunt principes, quomodo euntes et redeuntes tutos facerent, qui e navibus necessaria deveherent; Joppe siquidem vel Japhi a Ramula, quasi octo distat milliariis. Porro Ascalonitae, vel indigenae, qui vagabantur seu in montaneis seu in excisis praeruptorum cuniculis, viatores aliquoties incursitabant et obtruncabant. Motus iste, vel rumor, negotiatorum commeatus disturbabat. Ad hoc exsequendum summo diluculo de exercitu comitis Sancti Aegidii, Raimundus Piletus, et Acardus de Montinerlo, et Willelmus de Sabra, et certum milites exierunt, et quidam pedites, ad mare procedentes. Ibant autem, sua confisi audacia, militantes ad portum: |1140C| incertum habemus an industria, an post agitando moras, viae ignorantia, divisi sunt ab invicem. Triginta namque milites, aliam viam gradientes, sejuncti sunt ab aliis; qui triginta centum Arabes invenerunt, Turcos et Sarracenos nonnullos, de Admiralii exercitu, et audacter eos aggressi sunt, et in praelium convenerunt. Illi vero e regione pertinaciter restiterunt, confisique multitudine sua, multi paucos circumcinxerunt: Sarracenis enim is modus est pugnandi. Jam incluserant Christianos, et jam de mortibus eorum garrientes confidebant; cum nuntius Raimundum Piletum vociferans, sic excivit: « Nisi citissimus ad commilitones tuos evolaveris, auxilium eis perhibiturus, omnes pro certo amisisti; jam enim circumvallati sunt ab inimicis; adhuc |1140D| tamen utcunque se defendunt. » Habenas laxant, et calcaribus cornipedes urgent aeneis; et dicto citius omnes advolant; et scutis pectoribus oppositis, turbas contis depellunt, et oppositos disjiciunt, et unusquisque suum sternit humi. Ex improviso siquidem ignaris supersunt, et rem totam gladiis committunt. Praevalebant igitur illis: qui duo rursus statuentes agmina, putaverunt se posse resistere; nec quidquam profecere. Franci siquidem denuo ferociter eos invaserunt, suosque ab impetu illo taliter liberaverunt, excepto quod Acardum de Montinerlo, militem audacissimum, ibi amiserunt, et aliquot ex peditibus. Dederunt ergo Turci scapulas, et fugam initam maturaverunt, sed plures cuspidibus insequentium confossi |1141A| sunt: insecuti sunt enim eos fere ad quatuor millia. Retinuerunt etiam ibi centum et tres equos et unum hominem vivum, qui quaecunque Christianis praeparabantur coactus enarravit per ordinem. In obsidione interim Jerosolimitana sitis vehemens grassabatur, et perurgebat Christianorum castra; consuebant tamen et boum et bufalorum et equorum coria recentia, et consutis utribus aquam per sex referebant milliaria. Ducebant equos suos illuc adaquatum: sed Gentiles eis insidiabantur, et ex locorum angustiis graviter eos adversabantur. Aqua tamen quam velut diremptam devehebant, in tantum erat olida, ut equi etiam illam aspernarentur, qua odorata nares contractas rugabant, et prae fastidio nauseae, sternutabant. Erat autem haec passio fatigabilis: |1141B| diutius enim possunt homines famem dissimulare, quam sitim. Si qua fontium signa reperiebantur, vel illa Gentiles obstruxerant, et per alios commeatus derivaverant; vel ipsi latitantes nocituri latrunculi observabant. Cedron et alii torrentes aestu torrido aruerant. Panis ordeaceus in castris, erat pretiosus. Indigetes siquidem in cavernis vel in speluncis delitescentes, omnes commeatus abdicaverant. Exercitus itaque Christianus de die in diem in tanta periclitabatur miseria. Designati principes ad consilium convenerunt, et quid eis in tantis calamitatibus agitandum instaret, elocuti sunt. Dixerunt ergo: « Angustiae undique: panis defecit, aqua deest. Nos ipsi graviter obsidemur, dum civitatem istam obsedisse putamus. Extra castra egredi vix audemus, |1141C| et tunc vacui redimus. Ex longa mora penuriam hanc contraximus; et nisi praecavebimus graviorem contrahemus. Armis et brachie, sine machinis civitatem hanc expugnare nequimus. Obstant muri, obstant propugnacula, obstant turres; obstant rebelles, qui intrinsecus redundant, defensores. Quid ergo, patres conscripti, censetis? Misereamur populo huic; et tandem aggrediamur aliquid quod nostris prosit omnibus, quod inclusis obsit civibus; quod nos etiam ab his laboribus expediat. Gravissimum tamen est quod hujuscemodi agendis necessarium est. Terra ista non est arborifera; nam si arbores alicubi reperire possemus, machinas equidem facere satageremus, quae ista despicerent moenia, |1141D| quae turres coaequarent altiores. Quaeramus igitur, vel tigna de domibus, vel trabes de ecclesiis asportemus, vel de qualibet alia materia machinas compactas erigamus, et civitatem hanc totis nisibus aggrediamur; alioquin tempus incassum consumimus. Invenerunt tandem ligna, quamvis a loco procul distantia, quae quidem grandi labore attulerunt. Acciti sunt de toto exercitu artifices lignarii, quorum artificio machinae compaginarentur. Jam igitur instant operi, et alii lignorum inconcinnam superficiem componunt; atque alii dolant, alii terebrant, alii ligna lignis copulant; et jam in modico machinas erigebant. Dux etenim Godefridus unam de suis constituebat facultatibus: nec non alteram comes Tolosanus de suis sumptibus statui mandaverat. |1142A| Instabant igitur artifices illis operibus sagaciter. Nec minus Agareni illi indefessi, de civitate munienda sollicitabantur; et nocte turribus inaltandis insistebant, et urbi defensandae irrequieti vacabant. Exploraverunt interim viri perspicaciores qua parte civitas immunitior erat; et illuc quodam Sabbato, nocte intempesta ducis Godefridi machinam transtulerunt, quam sole exorto erexerunt ab Oriente. Hanc quoque prima et secunda et tertia feria, tota sedulitate praeparaverunt et coaptaverunt. Comes autem Sancti Aegidii a meridiana parte suam erigebat machinam, quas machinas pro suo magno munimine castra lignea possumus appellare. Comes autem castrum suum prope murum conduxit; sed inter murum et castrum quoddam profundum patebat |1142B| praecipitium, quod omnino castello supervenienti erat invium; neque siquidem tales machinas ad declivia posses conducere loca, neque contra montuosos dirigere; sed ut possit conduci semper aequam exspectat planitiem. Clamaverunt itaque per exercitum praecones: ut « quicunque in foveam illam tres lapides jaceret, jactis lapidibus unum denarium haberet. » Omnes igitur quibus illae morae fuerunt taediosae, vix enim ad linguam refrigerandam pro denario pauxillum aquae invenires, vel lapidibus divehendis libenter insistebant, vel urbi aggrediendae inhiabant. Antequam ergo civitatem aggrederentur pontifices et sacerdotes amictus amicti sacerdotales, allocuti sunt populares; et aliquis in loco constitutus editiori sic orditus est: « Audite, |1142C| fratres et domini. Quamvis omnia quae vobis ad praesens dicturi sumus, vos ipsi noveritis, jam enim ista multoties audistis; attamen perpulchrum et dulce et voluptuosum est, de Domino Deo nostro semper sermocinari: semper audire, et efficaciter intelligere vos indesinenter oportet. Vos in ista civitate quae coram est, Christus redemit, in hac Christianismum Deus instituit; ex hac Christianitatis sacramentum ad nos usque emanavit. A finibus nostris, ut hic oraremus, et sepulcrum Dei nostri deoscularemur, advenimus. Haec, quam videtis, totius nostri est causa laboris. Haec tamen, Jerusalem coelestis instar est. Haec civitatis illius, ad quam suspiramus, forma est. Videtis quanta pertinacia, |1142D| viles et insulsi et adeo extorres, hanc nobis contradicunt? Videtis quanta stoliditate, quorum juris non est, quod nostrum esse debet nobis contendunt? Nostis denique qua temeritate sanctuarium Dei polluunt, quam innumeris foeditatibus sanctam civitatem subdiderunt. Certe, si bene et recte considerare volueritis, ista Jerusalem, quam videtis, cui advenistis, cui adestis, illam civitatem coelestem, et praefigurat et praetendit: hanc nobis hostes ecce contradicunt visibiles: porro semitas ad illam pertendentes invisibiles obsident inimici, adversus quos spiritualis constat conflictus. Et gravius est nobis obluctari contra spiritualia nequitiae in coelestibus, quam adversus carnem et sanguinem quos videmus. Hi qui in civitatula illa ganniunt, illorum umbra |1143A| sunt, et suis magistris inferiores et imbecilliores sunt. Quod si isti, qui prope nihil sunt, poterunt evincere, et civitatem quam videmus nobis auferre, quid putas domini facient, « audent cum talia servi? » Pro certo timendum est ut civitas illa coelestis nobis claudatur, nobis auferatur, si nobis desidiosis, a malignis hospitibus nostra domus abdicabitur. Imbelles omnino et inefficaces in lucta spirituali erimus, si contra canes insipidos, nec oblatrare valenter, effeminatos et inermes, pro quibuslibet mortibus meticulosi, non assurgemus. Expergiscimini igitur, familia Christi; expergiscimini, milites et pedites expediti: et civitatem hanc, rem quidem publicam nostram, constanter capessite et Christum, qui adhuc hodie in civitate ista proscribitur et crucifigitur, |1143B| attendite; et de cruce, cum Joseph, vobis illum deponite; et in sepulcro cordis vestri, thesaurum illum incomparabilem, thesaurum concupiscibilem, collocate; et istis impiis crucifixoribus illum viriliter eripite. Quoties enim isti mali judices, Herodis et Pilati complices, fratribus vestris illudunt vel angariant, toties Christum crucifigunt: quoties eos tormentant et occidunt, toties lateri Christi cum Longino lanceam infligunt. Haec quidem omnia faciunt; et, quod pejus est, ipsi Christo legique nostrae subsannant et improperant, et ore temerario nos exacerbant. Quid igitur agitis? aequumne est vos haec audire, vos ista videre, nec ingemiscere? Patribus et filiis et fratribus et nepotibus dico: Nunquid si quis externus vestrum aliquem percusserit, |1143C| sanguinem vestrum non ulciscemini? Multo magis Deum vestrum, Patrem vestrum, fratrem vestrum ulcisci debetis, quem exprobrari, quem proscribi, quem crucifigi videtis; quem clamantem et desolatum et auxilium poscentem auditis: « Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXIII, 3) . » Agite ergo, et arma vestra confidenter vobis coaptate; et civitatem hanc constanter, Dei coadjutores, impetite, et pulchrum sit mori vobis pro Christo, in ista regione, pro quibus Christus mortuus est in ista civitate. Vos igitur inchoate bellum; ipse, dux vester, belli dabit supplementum, et bonae voluntatis et gloriosae actionis emolumentum. »

Finem dicendi fecerat heros, et omnes jam armis |1143D| accincti, urbem unammiter impetebant, unusquisque jam sibi sermocinabatur, unusquisque sibi erat et sacerdos et episcopus. Quarta igitur et quinta feria, nocte et die civitati insistebant. Praemissis ergo et orationibus et jejuniis, singultibus et eleemosynis, et ipsis sacri viatici communione munitis, sexta feria civitatem summo diluculo aggrediuntur; nec praevalere poterant: qui enim in turribus vel in moeniis erant, sibi invicem opitulabantur, et ignem et lapides continuo jaculabantur. Tholosanus fovea completa, tribus enim diebus et noctibus, vix illam consummaverat, conduxit castrum ad murum, moraque suis succensebat. Hora vero qua Dominus pro Judaeorum voluntate passus est, Christiani non immemores illius passionis, tanquam viribus resumptis |1144A| recentibus, et quadam nova eis superveniente audacia, dux Godefridus et frater ejus Eustachius, omnium manibus suisque fortiter praeliabantur: duces enim illos reliqui subsequebantur. Tunc quidam miles, nomine Letaldus, murum ascendit, et constanter dimicans, exclamavit. Subsecuti sunt illum illico et alii. Qui vero muros illuc usque defenderant, passim diffugiebant, nec amplius de civitate tutanda procurabant. Christianorum multitudo, civitatem ingressa, persequebatur fugitivos, et nemini parcebat Admiralius, qui Turri David praesidebat, tremefactus, se comiti reddidit; eique portam confestim aperuit, ad quam peregrini suis pecuniis ut intrarent violenter emungebantur: ibi siquidem vectigalia reddere solebant; |1144B| alioquin, immisericorditer coercebantur a porta. Cives ad templum Salomonis fugientes convenerunt; et adhuc in illo se defendere praesumpserunt. Dederunt igitur ibi magnos impetus Christianis, sed postquam se nihil viderunt proficere, gladiis projectis, colla neci submisere. Numerum eorum qui perempti sunt nemo novit; sed sanguis eorum qui per templum defluebat, usque ad suras ambulantium attingebat; et cadaverum per totam civitatem magni acervi erant, quoniam nec aetati, nec sexui, nec nobilitati, nec cuilibet conditioni miserabantur Christiani. Tanto siquidem odio persequebantur eos, quia templum Domini et sancti sepulcri ecclesiam, et templum Salomonis, et alias ecclesias suis usibus illicitis peculiaverant |1144C| ac indecenter contaminaverant. Super Salomonis templum quidam diffugerant, qui Tancredi signo, ut saltem sic liberarentur, rogato et accepto, fortunam quamlibet opperiebantur: sed parum vel nihil profecerunt, quia nec eis Christiani pepercerunt: excepto quod qui mortuos efferrent, ad tempus vivos aliquos reservaverunt, quos denique vel vendiderunt vel a superis alienaverunt. Et tamen Tancredus inde multum contristatus est: nec tamen super hoc contra Christianos efferatus est: siluit ergo, et a commotione illa totus quievit. Tolosanum Admiralium, qui ei se commiserat, et arcem David sibi reddiderat, et alios qui cum illo erant, usque Ascalonam illaesos conduci praecepit. Ita enim eis pepigerat, pactumque |1144D| suum illibatum conservare volebat. Civitatem autem illam non more subjugatae urbis spoliaverunt, vel cremaverunt; sed sicut domos omnibus bonis refertas invenerunt, suis necessitudinibus eas peculiatas reservaverunt, et multi dapsiliter inventa pauperioribus communicaverunt. Jam vero diu desiderato laetificati triumpho, manibus a caede ablutis, multi pedibus discalciatis gaudentes, et prae gaudio plorantes, ad Sepulcrum Salvatoris deosculandum, catervatim properaverunt; et ibi gratulabunda donaria, et hostias pacificas obtulerunt. Quis vero jam convenienter illud explanabit gaudium? Melius ergo unusquisque cogitet in se, et perpendat quantum debuit esse, quam sterilem et verborum inopem me causetur interpretem: unumquemque |1145A| ergo transmitto ad se, ut sic saltem neuter insurgat contra me. Fuit enim immensum gaudium, ubi omnes quod diu exspectaverant adepti sunt. Ibi finem laboris sui videbant; et jam securiores, ex praesentibus de futuris bonis sibi retributiones adfuturas imaginabant. De efferendis autem cadaveribus procuraverunt, quoniam horror et fetor invalescebat immanissimus: vivis ergo gentilibus illud opus mandaverunt, et quoniam non sufficiebant, pauperibus Christianis, dato pretio, idem negotium iterum commiserunt: illos vero per pyras coacervatos postea combusserunt, et ita civitatem ab immunditiis emundaverunt. Sederunt autem in civitate condignas Deo gratias referentes, itineris et laboris sui prosperatori, et de perfidis gentilibus magnifico triumphatori. |1145B| Non enim viribus suis hanc ascribebant victoriam, sed Deo qui operatus est in eis et velle et posse, totum illud attribuebant. Restituerunt etiam dignitates suas ecclesiis, et singulas eas coaptaverunt ad opus orationis. Profundebant igitur lacrymas in earum singulis; et vota sua reddebant tota die cum incenso compunctionis. Ducebant equidem dies illas solemnes, et velut sabbatizabant, ferias cujusdam Jubilaei celebrantes. Diem autem illam, qua civitatem recuperaverunt, celebrem instituerunt, quintadecima die Julii, feria sexta. Diem quippe illam triumphalem merito diligunt, quicunque, liberationi civitatis illius, et victoriae populi Christiani congaudentes applaudunt. De constituendo etiam ibi rege consiliati sunt; et hujuscemodi sermonem |1145C| ad invicem majores habueruut: « Gratias agimus Domino nostro, proceres egregii, qui nomini suo dedit gloriam; nobis autem servis suis praestitit victoriam. Videtis, optimates nostri, ad quem portum requietionis, publicam itineris nostri causam Deus perduxerit: videtis quo in statu, summam nostrae voluntatis mutuae collocaverit: quid autem singula quae per nos ipse, vel nos per eum operati sumus recapitularemus? Ecce tempus instat quatenus aliqui nostrum, quae diu desideravimus jam expletis, ad propria redire cogitemus. Sed antequam iste sanctus solvatur conventus, providendum nobis est, cui haec civitas regenda committatur: ad quem plebs quae hic |1145D| remanebit respiciat, qui ei tuitionis curam sagax provisor impendat. Quid enim prodest civitatem hanc mille mortibus nos obtinuisse, si, quod absit! contigerit eam nos nequaquam conservare? Sed, cur a finibus orbis huc adventavimus? cur tot et tantos labores, ad alium solis axem properantes, sustinuimus, si tandem urbe inconsulta revertimur? Prius ergo consulamus urbi, ut postea qui reversuri sunt vacantius consulant sibi. Civitas haec ab antiquo, regiam habuit dignitatem et simul patriarchatus obtinuit sublimitatem. Ut enim Melchisedech, Abrahae contemporaneum quasi praetermiserimus, si ad moderniora tempora veniamus, et a David in Josiam, et a transmigratione Babylonis, genealogiam et lineam regum computaverimus, fabulam satis longam |1146A| texuisse videbimur; et tamen civitatem hanc reges habuisse comprobaverimus. Porro in hac eadem Jacobum, fratrem Domini, episcopum praesedisse non ambigimus. Qua de re hanc Apostolico dignam approbamus, quod dignitatis nomen in patriarcham usurpavit modernior Christianitas. Consideremus igitur virum qui virtute regali competenter praeemineat: qui quantum ad Deum se servum exhibeat, quantum ad homines se regem sentiat; Dei cultum diligat, populum foveat, militiam teneat. Neque siquidem, quae Sarracenis adjacet ista monarchia, potest defendi sine militia. Itidem de patriarcha dicimus: quoniam his duabus consulendum est necessitatibus. Regnum sacerdotio indiget; sacerdotium regno sustentandum et tutandum |1146B| est. Et quoniam haec singula non ignoratis pernecessaria, et alia iterum nobis supersunt pertractanda negotia, verbis omissis, ad effectum veniamus; et Godefridum ducem eligamus, quem huic civitati subrogatum praeficiamus. Multa siquidem in eo conveniunt, quae regiae dignitati competunt. Est enim, ut omnes novimus, vir regii sanguinis, a proavis Christianae professionis, more Gallico militiae peritus, pectore et brachio vir in re militari efficacissimus: qua de re per omnia est in hac expeditione singulariter approbatus. Serenitas in eo specialiter praefulget, clementia in eo floret, quae geminae sorores praecipue decent principes. Dapsilitatem unice diligit, quia totum patrimonium suum et quidquid ex se habuit, in ista militia largiter |1146C| effudit; imo in Dei servitio prudenter collocavit. Iste gentilibus hostiliter inimicabitur; et Christianis viriliter patrocinabitur. Denique ut alienis utamur verbis, et in brevi comprehenderimus plenitudinem opportuni principis: iste est, qui novit « parcere subjectis et debellare superbos. » Hunc igitur jam divino alloquamur oraculo, et potestativo ei mandemus praecepto: « Audi, fili, et vide et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et veni in terram quam demonstravi tibi, faciamque te in gentem magnam (Psal. XLIV, 12) . » Ipse fratres habet, ipse cognatos et notos et affines habet; ipse sub se multos habet milites qui omnes cum eo spontanei remanebunt, et bella Dei, cum eo bellabunt. |1146D| Tu autem, princeps optime, quem hodie Deus elegit in regem, esto miles Dei et praeliare praelia Domini: ex Deo tibi id injungimus. Et manibus injectis eum apprehenderunt dicentes: Et ecce te regem post Deum designamus: Dominus sit tecum actusque tuos dirigat et praerogativam morum tuorum in bonum adaugeat: hostesque suos in manibus tuis affligat. Id ipsum et de patriarcha dicimus: erit enim et populo Dei et ipsi regi pernecessarius. Porro, de persona eligenda nihil ad praesens occurrit melius, quam ut domnum Arnulfum, virum litteris apprime liberalibus eruditum, conveniamus; et hunc huic curae vicarium praeficiamus, quousque consilio deliberativo, vel ipsum vel alium inthronizandum decreverimus. Novimus enim eum |1147A| justitiae censura praeeminentem, linguae facundia pollentem: insuper plurima quae conveniunt episcopo in eo concurrunt. Sed quoniam non possumus inpraesentiarum hoc statuere consilium (ad alia siquidem properamus), rem istam (de quolibet videlicet inthronizando) censemus induciandam: excepto quod domnum Arnulfum nominamus, qui vices suppleat episcopi, et interim respondeat ore pastoris: ipsemet, vel post cras, si forte rogantibus adquieverit, inthronizabitur; vel quoquo modo res provenire debeat, consiliabitur. Ecce siquidem, jurans et ejulans, ne et ipse fiat pontifex irrefragabiliter obluctatur, sed, saltem dandis consiliis praesidiabitur. Nunc interim episcopetur consilio: donec quem Deus idoneum sibi providerit, episcopetur |1147B| officio. » Die octavo, postquam civitas capta est, facta electio est ducis in regem.

Interea nuntii venerunt Tancredo, et comiti Eustachio, ut expedite procederent ad recipiendam Neapolitanam civitatem: habitatores nempe civitatis illius, in manibus eorum se dedere volebant; qui assumptis satellitibus, et multis clientibus, ad urbem venerunt: quae confestim eis et pacificata et reddita est. Manserunt autem ibi, et laetantes quieverunt, quousque dux, imo rex, ad eos legatos direxit velocissimos, qui eis dicerent: « Audivimus, et certum est, quoniam Admiravisus Babilonius Ascalone est, et ibi contra nos bellum ingens praeparat. Accelerate igitur, et venite, ut et nos iis audacter possimus obviare, antequam nos possint |1147C| in urbe concludere. Jam tunc enim non possemus ex aequo decertare contra eos. Inclusis etiam gravis est et exitus et introitus, et frequenter objurgat eos inconveniens metus. Porro si in aperto concurrerimus campo, Deo gubernante, liberior et facilior nobis succedet effectus. Expeditiores equidem sumus armis et manu quam illi. Et volumus illis obviare, ubi nihil adhuc sperabunt se timere. » Illi civitatem exeuntes, continuo discurrebant per montana, investigantes si forte alicubi Sarracenos invenirent, quos modo quolibet nocere potuissent. Venerunt itaque juxta mare ad civitatem Ramulam; multosque repererunt Arabes, exercitum Admiravisi praecurrentes: quos tota mentis aggressos confidentia. nec mora, disgregaverunt ab invicem, et quibusdam peremptis, |1147D| quosdam vivos reservaverunt qui eis nova referrent, et de Admiraviso et ejus exercitu quaeque nuntiarent, quibus auditis ipsi sibi solertiores praecaverent. Ad unguem igitur singula rimati sunt: qui essent, quam infinita gens essent, quid praepararent, quo in loco se praevalituros disponerent. Quibus diligenter auditis, captivi siquidem pro vita pacta enucleatim loquebantur. Tancredus, regi et principibus per nuntios ita locutus est: « Sciatis indubitanter contra nos Ascalone bellum paratum; et pene totum orbem convenisse et conjurasse, qui violenter putant nos opprimere et subjugare. Venite igitur, et collectis omnibus vestris viribus, « dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum |1148A| (Psal. II, 3) . » Si enim, prout mandastis, imperterriti eis obviaverimus, pro eo ipso ipsis longe facilius praevalebimus. Ipsi conveniunt ad obsidendum nos, et ad civitatem expugnandam suas deferunt machinas: nos ex insperato insurgamus eis. Nam postquam praeter spem suam viderint rem procedere, obstupescent, et arescent; et sic ubi poterunt, diffugient. Nos autem in ipsorum visceribus, capulotenus enses nostros impingemus, et ex ipsis victoriosi triumphabimus. »

Rex per praeconem clamavit quatenus omnes de bello praemunirentur, de quo praemonebantur; et vexillum regis omnes impigre subsequerentur. « Inimici siquidem, ait, nostri omnes Ascalone conveniunt, in praelium super nos adfuturi: procedite |1148B| ergo illis obviam omnes, et nullus nisi invalidus remaneat. » Exivit itaque rex, et patriarcha condictus, et comes Flandrensis et Martaronensis episcopus, feria tertia civitate. Comes namque Sancti Aegidii, et Robertus Northmannorum dux noluerunt exire, donec certiores fierent de Admiravisi incursione: « Quid enim, inquiunt, frustra fatigaremur? Primo rem compertam habeamus, et jam tunc confidentiores exibimus. » Miserunt tamen exploratores de suis, milites qui certa renuntiarent ut et ipsi renuntiantibus incunctantius crederent eis. Qui visis omnibus quae parabantur, pernici redierunt cursu, et quae viderant fideli testati sunt relatu. Rex etiam, illorum non satis credulus legationi, Martaronensem episcopum direxit in Jerusalem, qui in principibus |1148C| testaretur quaecunque parabantur. Ille siquidem rem competentius acceleraret, qui oculis suis ea vidisset, atque a latere regis eadem die discessisset. Martaronensis, ut indicta verba comitum referret patriarchae et regi (jam enim Tolosano et Northmanno locutus fuerat), in manus devenit paganorum; et dubium est an abductus an peremptus; sed postea non comparuit. Tolosanus autem et Normannus, cum multis reliquis ad bellum profecti sunt; et quarta feria Jerusalem exierunt. Clerus et rara populi imbecillis frequentia, qui in civitate remanserant, et Petrus Eremita, et genus imbelle mulierum, processiones de Ecclesia in Ecclesiam agitabant, orationibus et jejuniis intenti, quatenus Deus populo suo propitiaretur, atque illorum inimicos, |1148D| coram eis, forti manu, irrecuperabiliter prosterneret, eosque ab inimicis defensos, cum gaudio sospitatis et triumphi reduceret. Clerici, sicut dictum est, missis et reliquis orationibus vacabant. Primores itaque cum suis exercitibus congregati sunt ad flumen quod est contra Ascalonem: illic inventis armentis copiosis, opima praeda ditati sunt, et quicunque indigebant recreati sunt. Venerunt itaque trecenti Arabes, Francos prosequentes: contra quos irruerunt Christiani; eosque duobus ex ipsis apprehensis, usque ad exercitum suum fugaverunt. Nec jam de pugna rumor erat incertus: quod enim solet anceps fama auribus intimare, illud totum, res non anceps, oculis insinuabat singulorum, |1149A| cum alii alios indubitanter vidissent: Christiani post illum incursum ad castra remeantes, illa nocte quieverunt, nisi quod potius omnes excubiis et orationibus incubuerunt. Sero, ex patriarcha clamatum et interdictum est: « Ne in crastinum ad pugnam procedentes Christiani quilibet, spoliis diripiendis intenderent, quo minus expediti bello instarent, et ipsa spoliorum onera ipsis ad vincendum efficerent: praelio peracto, spoliis laetarentur opimis et sarcinis, hostibus devictis incumberent diripiendis. »

Sol terris illuxerat, et populus Dei de bello ineundo cogitabat, intraverunt autem vallem unam, secus littus maris, formosa planitie venustam: illic unusquisque suas acies gregatim ornaverunt et ordinaverunt. |1149B| Rex suam accurate instruxit aciem; comes Northmannorum Rotbertus, suam; Tolosanus, suam; Flandrensis et Guaston, suam; comes Eustachius, suam; Tancredus, suam: horum unusquisque sagittarios et pedites suos ordinaverunt: et ipsis praemissis pedetentim pergebant. Edocebantur autem qualiter acclamarent, qualiter obstarent, qualiter impenetrabiles inimicos feriendo penetrarent; et ut ad signa sua, nihil reverentes, frequenter respicerent, et seipsos ad ictus hostiles sufferendos obdurarent: licet haec omnia in aliis bellis bene gestis didicissent. Nec minus e regione gentiles cuneatim, stellis innumerabiliores densabantur; et per agmina innumerae legiones a latere in latus extendebantur. Praemiserunt autem quamdam gentem, quam Aethiopes |1149C| vocabant, quos in loco statuerunt, et immotos eos manere mandaverunt. Hi genibus humi defixis, dextro tamen postposito, ancilibus corpora superiora tutantes, sagittis utebantur et gladiis: his imperatum fuerat ne vel ad momentum recederent, vel locum occupatum saltem ad passum excederent. Porro manipuli militares prout erant instructi, loca condicta tenebant. Et quoniam sitis immoderantiam, propter aestum et pulverulentam nebulam, et propter laborem et diuturnitatem praeliandi, metuebant, aquarum cantarulos plenos a collo suspenderant: quibus recentati, vel constantius obsisterent, vel fugientes indeficientius persequerentur. De fuga quippe sua nulla mentio fuerat, quoniam jam se vicisse putabant. Confidebant siquidem et in multitudinibus |1149D| suis innumeris; et in pectoribus gentium animosis, et in imperialibus, ne unquam fugerent, edictis. Dixerant enim: « Fugientes capitum animadversione inevitabiliter puniantur. » Bello utrinque parato, ut ventum est ad locum unde Franci gentiles aliquantulum jam propiores inspicerent, relatum est nobis quoniam Christiani parumper substiterunt; et oculis in coelum erectis, genibus in terram defixis, oraverunt: erant enim auxilium de coelo sperantes. Ubi vero breviter oratum est, et signum salutiferae crucis reverenter eorum frontibus admotum est, majori confidentia equitaverunt. Gentiles enim jam substiterant, et immoti exspectabant. In dextro cornu juxta mare, Tholosanus equitabat: In parte |1150A| sinistra rex cum suis expeditionibus properabat: porro Northmannus in medio, et Flandrensis, et Tancredus, et alii militabant: sed, quid unus ad centum? quid decem ad mille? sed revera ille qui aliquando in choro cantari fecerat, « Saul percussit mille, et David decem millia (I Reg. XVIII, VII) : » ipse die illa operatus est haud dissimiliter in Christianis. Christiani siquidem, in nomine Domini Jesu Christi exclamantes, illos viriliter aggressi sunt. Comes Normannorum, ecce, pro re bene gesta proprio nomine saepe dicendus, Robertus, Admiravisi stantarum a longe considerans, quod in summitate hastae pomum aureum habebat; hasta vero argento cooperta decenter albicabat, ut ipsum esse deprehendit, audacter per medias acies super eum irruit, et graviter |1150B| ad mortem vulneravit. Quod non mediocrem gentilibus incussit timorem. Comes etiam Flandrensis hostiliter eos invasit. Tancredus per medium tentoriorum ipsos imperterritus impetivit. Milites pagani confestim fugam inierunt. Aethiopes stupefacti substiterunt. Rex autem et Francorum quidam ad Aethiopes conversi, et ibi aliquantulum demorati, eos tanquam segetem in transverso gladiis secabant, et eorum corpora detruncantes, dimidiabant. Irrorabantur, sed potius inundabantur campi sanguine; et passim morticina gentilium obvolvebantur. Insecuti sunt fugientes eos Christiani: nam gentiles, Dei virtute tremefacti, respirandi locum non habebant, nec aliquatenus respirabant. Si enim credendum |1150C| est gentilibus, ipsi frequenter retulerunt postea quoniam ita stupefacti fuerunt, ut apertis oculis Christianos vix possent videre, nihil autem omnino eis nocere. Non audebant se contra Christianos erigere, nec multi contra paucos oblatrare: fugiebant ergo, et alii conscensis arboribus vel scopulis, mortem evitare volebant; alii cavernarum latibula, eadem de causa, introibant. Christiani contra insistentes satagebant, alios in praecipitium cogebant, alios pugionibus transfodiebant, alios jugulabant, in commune nulli parcebant. Incubuerat itaque gentilibus lethalis dies, qua nec uni dabatur evadendi occasio; illi duntaxat evaserunt, qui effugere quoquo modo potuerunt. Comes Sancti Aegidii a mari militans interfecit innumeros, et fugientes ad |1150D| civitatem arcebat; sed quoniam ab ipsis civitas aliquatenus distabat, qui fatigati remanebant, vel confestim percussi oppetebant, vel in mare se praecipitabant, et sic praecipites a morte in mortem ruebant. Quos enim Franci cursu poterant praevenire, illis nullae dabantur induciae. Navigium Admiravisi mare totum occuluerat, et gens illa finem belli exspectabat: videntes autem aliam, quam speraverant, suis imminere fortunam, scaphis ascensis, in ventum obliquaverunt vela, et sic remigraverunt ad patriam. Dies itaque illa Babyloniis illis nimium fuit adversa. Fuit enim dies tribulationis et dispersionis; dies mortis, et confusionis. Si qui tamen potuerunt, ad civitatem fugerunt. Dicunt autem Admiravisum, vix palpitantem alte ingemuisse, et sic |1151A| planxisse: « Omnium Creator, quid est hoc? quid accidit? quod fatum nobis infestum nocuit? Hei mihi! quam ineffabile dedecus! quam diuturnum improperium genti nostrae contigit! Gens mendica, gens modica, genti nostrae praevaluit! unde hoc? Conventione facta, huc adduxi militum ducenta millia, et peditum non erat numerus, quos omni mundo credebam praevalituros: nunc autem, ut non mentiar, a minus quam a mille militibus et triginta millibus peditum tam indecenter superati sunt. Aut Deus illorum omnipotens est, et pro eis pugnat; aut noster nobis iratus est, et nos nimis austero furore redarguit, et castigat. Quidquid sit, unum erit: in eos denuo non erigar, sed potius ad patriam meam, ignominiosus donec vixero, revertar. » His dictis, lacrymabiliter conquerebatur; et ab intimis lamentabatur. « Juro, inquit, per Machometh, et per omnia deorum numina, quod ulterius non retinebo milites conventione aliqua: |1151B| quoniam expulsus sum a gente aliena et advena. Conduxi omnia armorum genera et machinamenta, ut eos obsiderem in Jerusalem, et ipsi praevenerunt me ad bellum itinere duorum dierum. Heu mihi! quid amplius dicam? Inhonoratus ero semper in terra Babylonica » Christiani, caede peracta, reversi sunt ad Ismaelitarum tentoria diripienda. Invenerunt |1152A| igitur, ut breviter dixerim, quidquid bonae supellectilis excogitari potest: argentum, aurum, annonam, farinam, et oleum; armenta pecorum innumerabilium, omnem pompam ornamentorum, cumulos armorum; et si quid aliud potest esse melius. His omnibus direptis, in civitatem sanctam Jerusalem, cum gaudio reversi sunt, condignasque Deo gratias, per singulas retulerunt Ecclesias. Comes Northmannorum Robertus emit stantarum ab his qui illud ab Admiraviso sauciato retinuerunt, viginti marcas argenti, et intulit in Sepulcrum Domini, ad monimentum memorandi triumphi: alter emit ensem ejusdem Admiravisi, sexaginta byzanteos. Factum est igitur gaudium inenarrabile in universa Christianitate.

Sic Christiani Jerusalem a manibus Turcorum impiorum, anno ab Incarnatione Domini, millesimo nonagesimo octavo1, liberaverunt, et multoties ex ipsis, Christo duce, triumphaverunt. Hoc autem bellum ingens factum est pridie Idus Augusti; et Christianitas ubique terrarum, Deo gratias, exaltata est.

|1152B| Nos autem librum quartum istius historiae in pugnam, post captam civitatem infra paucos dies, mirabiliter devictam, opitulante Deo, claudimus: et sic soluto promisso quiescimus.

Explicit historia Hierosolymitana a Baldrico Dolensium archiepiscopo edita.