Jump to content

Historia Naturalis Brasiliae/Historiae Rerum Naturalium Brasiliae/VIII/VI

E Wikisource
 Caput V Caput VII 
Cap. VI.
De Vestitu et ornatu Virorum, et Mulierem Brasiliensium.
 

VIri subligaria jam ex linteamine plerumque induunt, quidam quoque indusia habent, et pileis utuntur, sed maximam partem nudo incedunt capite, et capillis more Lusitanorum tonsis. Nudis incedunt pedibus, nullis calceis induti. Quidam etiam solummodo subcinctorio panno lumbos tegunt, caetera sine vestitu.


Mulieres vero jam longis indusiis vestiuntur factis ex linteo vel gossypino panno, neque quicquam praeterea vestimentorum habentes. Comas autem capitis vel dependere sinunt, vel etiam more foeminarum nostratium teniolis involvunt.

Tam viri quam foeminae et infantes variis coloribus cutem tingunt, nigro, rubro, flavo, ad quem usum usurpant succum e fructu Ianipaba immaturo, qui nigro; Vracou qui rubro tingit, et ita in caeteris aut fructu aliquo aut ligno utuntur.

Tapuyae tam mulieres quam viri fere nudi incedunt, et pilos circa pudenda evellunt. Viri membri sui genitalis fistulam in se contrahunt et involvunt, ligantes teniola quadam, vocantque id quo ligant membrum Tacoaynhaâ. Religant autem quando opus est ut mejant. Majore autem pudore afficiuntur monstrando virgam explicatam quam nos. Eodem modo et alii quidam Brasilienses membra sua genitalia ligant.

Capillos capitis ad humeros usque dependentes alunt, et inferius aequaliter praecidunt more rusticorum Sueviae. In fronte quoque aequaliter detonsum gerunt; sed praecisione aequaliter facta usque ad aurium regionem superius, et angulis ita factis in utroque latere ad tempora. Eodem plane modo etiam foeminae cum comis suis agunt, et virorum more gestant.

Viri corollas factas ex pennis Guara vel Caninde, capiti circumligant: dependent à posteriore parte corollae aliquot longiores pennae è cauda Arara aut Caninde. Angulos itaque factos cum capillis adprimè firmant ne corollae circumligatè sese ipsas deligent. Quidam etiam solum funiculum è gossypio capiti circumligant, è quo postica parte aliquot pennae longae rubrae vel coeruleae propendent, vocant Acanbuaçaba.

Pallia quoque conficiunt è filis crassis gossypinis instar retis nexis, et cuilibet nodo innexa est penna, ita ut pallium totum pennatum sit, et eodem pene modo et concinno ordine pennae sibi invicem incumbunt, uti squamae piscium. Pallium autem hoc superius cucullum habet, ita ut totum caput, humeros, et coxas ad anum usque possit tegere. Hoc pallio utuntur ornatus et necessitatis causa: ornatus quidem, quia elegantissimis pennis rubris avis Guara contextum est, vel etiam admixtis pennis nigris, viridibus, flavis, variis, avium Aracucaru, Caninde, Arara, etc. Neccessitatis autem quia pluvia non pertransit illud pallium, sed aqua cum is defluit. Appellant haec pallia Guara abucu. Solent quoque cum cera seu melle silvestri, certas ex avium elegantium pennis cristas capiti agglutinare, quas cristas ipsi nominant Aguana.

Auriculas persorant in tantum, ut digitum immittere possis foramini. Huic immittunt vel os aliquod cercopithecorum et vocant Nambipaya; vel lignum aliquod digiti humani longitudine filis gossypinis circum volutum.

Viri labium inferius perforatum habent, et foramini immittunt lapidem aliquem sen crystallum seu smaragdum vel jaspidem, magnitudine nucis avellanae, vocant talem lapidem Metara, et si viridis vel caeruleus fuerit Metaobi nominant. Viridem autem imprimis amant et ut plurimum gestant.

Ad utrumque etiam oris angulum buccae perforatae sunt, conjugatis solum viris, et cuilibet foramini indunt lignum, figura et magnitudine pennae anserinae, quod instar clavi infixi prominet, vel etiam immittunt lapidem aliquem quem vocant Tembe coareta.

Nares quoque non raro perforant atque indunt ejusmuodi ligna, Apiyatí appellantes.

Corpus autem varie pingunt: atque insuner toti corpori agglutinare solent plumas variarum avium subtiliores cum mastiche, melle siluestri vel Mingaupomonga. Vocant hunc actum Acamongui. Atque ita apparent quasi toti hirsuti essent.

Brachia quoque ornant certis corollis factis è plumis avium rubris et flavis, vocant que Aguamiranga. Item aptant corallia varia quae à nostratibus acecperunt, atque hunc ornatum appellant Papixoara.

Pennas quoque Struthionum multas, vel pennas è cauda Ararae in orbem quasi colligunt et connectunt silo crassiori, atque adligant lumbis, ita ut anum tegant et fere ad genua propendeant, et appellant hunc ornatum Aracoaya.

Ex fructus Aguay, qui triangularis est, corticibus, quos filo annectunt, etiam monilia faciunt, quae cruribus infra sutas circumligant, qui cortices inter saltandum sonum quendam edunt.

Loco calceorum nostratium, è certo cortice Curagua ipsis vocato, factis utuntur, atque illos vocant Miapapacaba, Lusitani Alpargatas.

Mulieres pudenda sua solummodo tegunt fasciculo herbarum aut soliorum alicuius arboris quae subinsetunt chordae, qua cinguli loco se circumligant. Similem fasciculum etiam usurpant pro togmine ani. Haud multum tamen utraquē haec janua ad rem facit, nam facile et anterior et posterior porta apparet.

Mulieres quoque ad virorum modum, corpus suum variis coloribus pingunt.

Atque haec inter gentiles adhuc obtinent, nam qui Christiani facti sunt, ad Europaeorum amictum et ornarum se componere consuescunt.