Historia Scholastica/Exodus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
EXODI

Libri Genesis // Libri Levitici

Historia sequitur Exodi, non alia quidem a praedicta, sed eadem continuata, sed propter fastidium tollendum in quinque partitiones distincta est, quarum quaelibet proprium libri sortita est vocabulum. Etiam hae quinque distinctae sunt ab Hebraeis per quinquaginta quatuor tomos quorum tredecim praecesserunt in Genesi. Haec autem secunda partitio Graece dicitur Exodus, Latine Exitus. Odos enim iter vel via dicitur. Agit enim de exitu Israel de Aegypto. Hebraice Elesmoth, a principio libri, et sonat, haec sunt nomina, sicut nos a principiis suis psalmos nominamus.

Index

De servitute filiorum Israel.[recensere]

Surrexit igitur rex novus in Aegypto longo tempore post mortem Joseph (Exod. I). Ab illo enim sub quo fuit Joseph, qui proprio nomine dictus est Nephres, octavus regnavit Ammonaphis, sub quo natus est Moyses. Regno autem translato ad aliam domum, rex ille ab hoc quasi novus, ignoravit beneficia Joseph, quae contulerat Aegypto, et odiebat Israel maxime, ut ait Josephus, quia inviderunt eis Aegyptii propter virtutem ingenii, et laboris industriam, et affluentiam opum et sobolis nobilitatem. Et ait rex ad populum suum: Populus Israel fere fortior est nobis; sapienter opprimamus eum, ne multiplicatus, vel ipse contra nos insurgat, vel addatur hostibus nostris, et egrediatur liber. Imposuit ergo eis graves angarias operum, quibus fracti non vacarent amplexibus, et magistros operum praefecit eis Hebraeos, sed magistris operum praefecit Aegyptios, ut durius affligerent eos. Coxerunt ergo lateres ex quibus aedificaverunt regi civitates tabernaculorum, Phithon et Ramessen. Civitates quidem prius erant, sed non erant tabernaculorum, erantque in finibus Aegypti, et ideo muravit eas Pharao, ut ibi poneret armatos, quasi in tabernaculis semper excubantes, ne quis posset ingredi, vel egredi sine regis nutu: vel tabernaculorum, id est pauperum prius, et opero illorum illas ditavit; vel, ut alia littera habet, positionum, ubi scilicet fiscus reponeretur. Aliud etiam opus, non tam grave quam servile, imposuit eis, ut lutum platearum et sordes vicorum cophinis exportarent, de quo legitur: Manus ejus in cophino servierunt (Psal. LXXX). Tertium etiam addidit opus, secundum Josephum, ut fluvium per multas derivationes dividerent, et circumdarent civitates fossatis, ne eas inundare fluvius valeret, et jam quadringentos annos in his miseriis expenderunt, id est compleverunt. Quanto magis autem opprimebantur, tanto magis Deo auctore multiplicabantur.

De dolo obstetricum.[recensere]

Quod videns Pharao alium excogitavit dolum, et praecepit obstetricibus Hebraeorum Sephorae, et Phuae, quae praeerant multitudini obstetricum, ut masculos Hebraeorum in obstetricando interficerent, et abortum factum esse mentirentur; feminas autem reservarent: tum quia fragilis sexus nocero non poterat, et libidini Aegyptiorum deservirent: tum quia quidam sacrorum scriba regi praedixerat eo tempore in Israel masculum nasciturum, qui regnum Aegypti humiliaret, et virtute universos transcenderet. Timuerunt vero obstetrices Deum, et servaverunt mares (Exod. I). Quae cum a rege arguerentur, mentitae sunt dicentes: Hebraeae mulieres scientiam obstetricandi habent, priusquam veniamus ad eas pariunt. Et quia timuerunt Deum, aedificavit illis domos, id est locupletavit eas, cum essent pauperes, vel fecundavit eas, cum essent steriles. Augustinus dicit obstetrices venialiter peccasse. Gregorius videtur velle quod mortaliter. Dicit enim quod merces benignitatis earum potuit in aeterna vita retribui, sed pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est.

De submersione parvulorum.[recensere]

Videns ergo Pharao dolos sibi non prodesse, aperte aggressus est eos, praecipiens ut quidquid masculini sexus nasceretur in Israel, in flumen projiceretur, et multi eo tempore submersi perierunt (Exod. I). Pro quo peccato creditur Deum Aegyptios tradidisse in hunc errorem, ut Apim pro Deo colerent. Erat autem Apis, ut ait Plinius, qui et testatur se vidisse eum, quidam taurus, qui ex improviso egrediebatur de flumine, habens in humero dextro signum candidum instar lunae corniculatae, ad quem cum statim confluerent Aegyptii omni genere musicorum psallentes, levabatur in aera, et super eos tanquam psallens ferebatur, et ad motum vel stationem ipsius ipsi in terra movebantur, et stabant, et eadem die evanescebat. Dicunt autem quidam quod in festo Serapis annuatim emergebat, unde et ipsum Serapin, id est Serapi consecratum, autumant vocatum. Alii autem per decennium semel apparere dicunt. Alii, tantum tempore justi sacerdotis Heliopoleos, injusti non, ut quasi divinitus justitia indicaretur sacerdotum. Peccatum ergo fluminis punivit Deus in errore fluminis.

De ortu, et educatione Moysi.[recensere]

Egressus est post haec vir levita (Exod. II), nomine Aram, vel Amram, qui accepit uxorem contribulem nomine Jocabeth, qui nolebat accedere ad uxorem post edictum, malens carere liberis quam in necem procreare. Cui Deus per somnium astitit, ut ait Josephus, dicens, ne timeret uxorem cognoscere, quia puer, quem timebant Aegyptii, nasciturus esset ex ea: etiam de sacerdotio Aaron ei significavit. Tandem concepit mulier, et peperit filium sub silentio, eo quod non multum ei dolores partus institerint. Et videns puerum elegantem, abscondit eum tribus mensibus. Cumque celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam in modum fisci, id est sacci rotundi, vimine complexam, et linivit eam bitumine ac pice, et ponens intus infantulum in carecto ripae eum exposuit, ne impetu fluminis raperetur, et stante procul sorore parvuli Maria, exspectante rei exitum, ex matris praecepto. Ecce autem descendit Terimith filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine, quae videns alveolum, et afferre sibi jubens, vidit parvulum vagientem, et miserta est ejus dicens: De infantibus Hebraeorum est hic. Sic enim Deus eum venustaverat, ut etiam ab hostibus dignus alimento haberetur. Et cum Aegyptiae plures ei admovissent ubera ad lactandum, faciem avertebat. Et ait Maria: Vis, inquit, Hebraeam adducam, forte ubera gentis suae sequetur. Ex praecepto ergo Terimith abiens, matrem parvuli, tanquam alienam, adduxit, et accessit ad ejus ubera puer. Suscepit ergo Terimith alendum puerum, et ablactatum reddidit filiae Pharaonis, quae adoptavit cum in filium, et dictus est Moyses. Aegyptii enim Moys, aquam, is salvatum dicunt. Quem dum quadam die Terimith obtulisset Pharaoni, ut et ipse eum adoptaret, admirans rex pueri venustatem, coronam, quam tunc forte gestabat, capiti illius imposuit. Erat autem in ea Ammonis imago fabrefacta. Puer autem coronam projecit in terram, et fregit. Sacerdos autem Heliopoleos a latere regis surgens, exclamavit: Hic est puer, quem nobis occidendum Deus monstravit, ut de caetero timore careamus, et voluit irruere in eum, sed auxilio regis liberatus est, et persuasione cujusdam sapientis qui per ignorantiam hoc factum esse a puero asseruit. In cujus rei argumentum cum prunas allatas puero obtulisset, puer eas ori suo opposuit, et linguae suae summitatem igne corrupit. Unde et Hebraei impeditioris linguae eum fuisse autumant. Tantae vero pulchritudinis fuit, ut ait Josephus, ut nullus adeo severus esset, qui ejus aspectui non haereret, multique, dum cernerent eum per plateas ferri, occupationes in quibus studebant, desererent.

De uxore Moysi Aethiopissa.[recensere]

Factum est autem cum adultus fuisset Moyses, Aethiopes vastaverunt Aegyptum, usque ad Memphim et mare, quo circa conversi ad divinationes Aegyptii, acceperunt responsum, ut auxiliatore uterentur Hebraeo; et vix obtinuerunt a Terimith, ut exercitui, quem paraverant, Moysen praeficeret ducem, prius praestitis sacramentis, ne ei nocerent. Erat autem Moyses vir bellicosus, et peritissimus, qui fluminis iter tanquam longius praetermittens, per terram duxit exercitum itinere breviori, ut improvisos Aethiopes praeveniret. Sed per loca plena serpentibus iter faciens, tulit in arcis papireis super plaustra ibices ciconias, id est Aegyptiacas, naturaliter infestas serpentibus, quae rostro per posteriora immisso alvum purgant, castraque metaturus, praeferebat eas, ut serpentes fugarent, et devorarent, et ita tutus per noctem transibat exercitus. Tandem praeventos Aethiopes expugnans inclusit eos fugientes, in civitatem Sabba regiam, quam post Cambyses a nomine sororis suae Meroem denominavit. Quam cum, quia inexpugnabilis erat, diutius obsedisset, oculos suos injecit in eum Tarbis filia regis Aethiopum, et ex condicto tradidit ei civitatem, si duceret eam uxorem, et ita factum est. Inde est quod Maria et Aaron jurgati sunt adversus Moysen pro uxore ejus Aethiopissa (Num. XII). Dum autem redire voluisset, non acquievit uxor. Proinde Moyses tanquam vir peritus astrorum duas imagines sculpsit in gemmis hujus efficaciae, ut altera memoriam, altera oblivionem conferret. Cumque paribus annulis eas inseruisset, alterum, scilicet oblivionis annulum, uxori praebuit; alterum ipse tulit, ut sic pari amore, sic paribus annulis insignirentur. Coepit ergo mulier amoris viri oblivisci, et tandem libere in Aegyptum regressus est.

De fuga Moysi, et affinitate Jethro.[recensere]

In diebus illis egressus Moyses ad fratres suos in terram Gessen, vidit afflictionem eorum, et praefectum operis Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis, et secrete percussum Aegyptium abscondit in sabulo. Et egressus altera die vidit duos Hebraeos rixantes. Qui dum argueret eum, qui fecerat injuriam, respondit: Quis te constituit judicem super nos? Num me occidere vis, sicut occidisti heri Aegyptium? Miratus est Moyses, quomodo palam factum erat verbum hoc, et timuit, praesertim cum audisset Pharao verbum hoc, et quaereret eum occidere. Qui fugiens per desertum venit in terram Madian, et ciborum inopiam, ut ait Josephus, virtute tolerantiae superabat, et venit ad civitatem Madian circa mare Rubrum, sic nominatam a quodam filio Abrahae de Cethura, seditque juxta puteum. Erant autem sacerdoti Madian, id est primati, qui antiquitus sacerdotes dicebantur, septem filiae, et dicebatur Raguel, agnominatus Jethro, cognominatus Cinaeus, quae venerant ut haurirent aquam gregibus suis. Officium enim gregum alendorum tunc etiam erat mulierum, maxime in regione Trogloditarum. Supervenientes autem pastores repulerant eas, quos prohibuit Moyses ab injuria virginum, et adaquavit greges earum. Quae maturius solito redeuntes rogaverunt patrem, ne beneficium peregrini retributione privaretur. Vocatusque Moyses, juravit ut habitaret cum eo. Et accepit uxorem filiam ejus Sephoram, quae peperit ei Gerson, quod sonat advena, eo quod in exsilio genuerat eum, peperitque alterum, quem dixit Eliezer, id est Dei mei adjutorium, deditque ei socer omnem curam gregum suorum, in quibus omnis antiquis barbaris erat possessio.

De Dei visione in rubo.[recensere]

Tandem mortuus est rex Aegypti, et clamaverunt filii Israel ad Dominum, et recordatus est foederis quod pepigerat patribus eorum (Exod. II et III). Moyses autem pascebat greges ovium in deserto. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, et venit ad montem Dei Sinai, qui et in quadam parte sui dictus est Horeb, apparuit ei Dominus in flamma ignis in medio rubi (Exod. III). Ignis autem viriditatem rubi depascebat innoxius. Erat autem mons ad pasturas egregius, et herbis abundans, quia pastores illuc ascendere non praesumebant, tum quia mons excelsus erat, tum quia opinio erat Deum ibi habitare. Et ait Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam. Et vocavit eum Dominus de rubo, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. Et Dominus: Tolle calceamenta tua; locus enim in quo stas terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et descendi, ut liberarem eum, et educam eum in terram fluentem lacte et melle, ad loca Chananaei, Hethaei, Amorrhaei, Pherezaei, Hevaei et Jebusaei: nomen autem gentis septimae, scilicet Gergesaei, tacuit, et fere ubique tacetur, nisi in Deuteronomio: Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum de Aegypto. Et dixit ei Moyses: Quis ego sum ut eam ad Pharaonem? Et Dominus: Ego ero tecum, et habebis hoc signum, quod miserim te. Cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum. Quasi dicat: Tunc videbis quod ego fui tecum, et eduxi te de terra Aegypti. Hebraei tamen terminant hic versum, quod miserim te.---Et ait Moyses: Si dixerint filii Israel, quis est qui misit te? quod est nomen ejus? quid dicam eis? Cui Dominus: Ego sum qui sum. Quasi dicat; vocor qui sum: Et dices eis. Qui est, misit me ad vos. Dices etiam: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, quia hi tres testes vivunt in aeternum. Josephus dicit: Dixit ei suam appellationem, quam homines prius non audierant, nec mihi fas est dicere: Vade, congrega seniores Israel, et dices eis, quod apparui tibi in rubo, et misi te ad liberandum eum, et ingredientur tecum ad regem Aegypti. Et dices ad eum: Deus Hebraeorum vocavit nos. Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Deo nostro. Scio tamen quod non dimittet vos nisi per manum validam, et percutiam Aegyptum in mirabilibus meis. Nec exibitis vacui, sed postulabitis ab Aegyptiis, et concellaneis vestris vasa pretiosa et vestes, et spoliabitis Aegyptum. Dicunt Hebraei postulasse ut dono darent, sed verius est quod mutuo. Excusantur autem per praeceptum Domini.

De signis datis Moysi.[recensere]

Et ait Moyses: Non credent mihi. Cui Dominus: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Et ait: Projice eam in terram. Et projecit: Et versa est in colubrum. Et expavit Moyses ita ut fugeret. Et dixit Dominus: Apprehende caudam ejus. Et cum tenuisset, versa est in virgam (Exod. IV). In Hebraeo enim coluber feminini generis est. Et ait, hoc signum facies, ut credant tibi. Et adjecit: Mitte manum tuam in sinum tuum. Et misit; et facta est leprosa, id est albida instar nivis. Iterum ait: Retrahe manum in sinum. Et retraxit, et protulit, et erat similis carni reliquae. Et iterum: Sed neque his duobus signis credent. Sume aquam fluminis, et funde super terram aridam, et vertetur in sanguinem. Et ait Moyses: Obsecro, Domine, mitte alium; nam impeditioris linguae factus sum, ex quo locutus es ad servum tuum, nec etiam eloquens sum ab heri, et nudiustertius. Et Dominus: Quis fecit os, quis mutum, aut surdum? quis videntem, aut caecum? Nonne ego? Age igitur docebo te, et ero tecum. At ille: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Et Dominus quasi iratus ait: Aaron frater tuus eloquens est, et ipse egredietur in occursum tuum gaudens. Pone verba mea in ore ejus, et ostendam vobis quid agere debeatis. Virgam sume in qua facturus es signa. Venit ergo Moyses ad Jethro, et ait: Revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si vivant. Cui Jethro: Vade in pace. Moram autem facienti dixit iterum Dominus ad Moysen: Vade in Aegyptum; mortui sunt qui quaerebant animam tuam. Pharao, scilicet, et complices ejus. Vel plurale ponitur pro singulari, si solus Pharao quaerebat.

De reditu Moysi in Aegyptum, et dimissione uxoris.[recensere]

Tulit ergo Moyses uxorem, et liberos, et imponens super asinum profectus est. Cumque esset in itinere in diversorio, ut comederet, occurrit ei Dominus, id est angelus, evaginato gladio, et volebat occidere Moysen, scilicet, quia uxorem ducebat, et filios contra voluntatem Dei; essent enim impedimento. Vel quia puerum ducebat, qui incircumcisus erat. Alterum forte jam circumciderat Moyses. Non enim credendum est illis qui dicunt alterum remansisse cum Jethro, cum supra ait liberos. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es; et dimisit eum postquam dixerat hoc (Exod. IV). Ut ait Augustinus, locus iste brevitate obscuratus est. Ubi ergo, ait, tetigit pedes ejus, intelligendum est, sanguis tetigit pedes pueri, vel angeli. Unde irata ait viro: Esne mihi vir sanguinum, id est an ex conjugio tuo tantum scelus teneor agere, ut fundam sanguinem filii mei? Et recessit ipsa ab eo, vel angelus. Hebraeus ita habet: Et tetigit pedes ejus, id est Sephora Moysi. Indignans enim praeputium jecit ad pedes Moysi, et ait: Gener sanguinum tu mihi es, id est tu gener patris mei ideo factus es, ut esses mihi, id est carni meae in filio ad sanguinem, id est ad mortem. Vel sanguis meus effusus est, ad placandum angelum, qui tibi mortem minabatur. Et dimisit angelus Moysen, quod in Hebraeo patet. Tamen Hebraeus habet, relaxavit eum angelus, quem prius scilicet, usque ad mortem arctabat. Et hinc volunt quidam, morem circumcidendi petrinis cultellis habuisse principium, vel a Josue in Galgalis. Tamen ubi nos habemus petram, Hebraeus habet aciem, et dicit acutissimam aciem novaculam. Unde et Judaei novaculis circumcidunt. Fabulantur quidam Hebraei, usque ad David circumcisionem factam per petram. Sed quia in dejiciendo Goliam ferrum loricae et galeae cessit lapidi jacto, quasi dans ei locum, deinceps cessit lapis ferro in circumcisione.

De primo ingressu ad Pharaonem.[recensere]

Abiit itaque Moyses solus, tenens virgam intravitque Aaron, Domino jubente, desertum Sinai; et occurrit Moysi in monte Dei; dixitque Moyses verba Domini, et signa quae mandaverat. Veneruntque simul, et congregaverunt seniores Israel. Locutusque est eis Aaron omnia verba Domini, et fecit signa coram eis, et crediderunt (Exod. IV). Post haec cum senioribus Israel ingressi sunt ad Pharaonem, et dixerunt ad eum: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificemus Deo nostro (Exod. V). In quo non contrarietas, nec duplicitas intelligenda est. Eo enim ordine forsitan populus educeretur, si Pharao populum dimisisset. Tunc Moyses, secundum Josephum, commemoravit ei quanta fecerat Aegyptiis oppressis ab Aethiopibus, et commemoravit labores, et pericula quae pro eis tulerat, et quod pro eis condignam non acceperit retributionem, pariterque quae sibi contingebant in signa exposuit. Quem rex deridens, servum suum fugitivum vocavit, et pro seditione eum rediisse. Tunc ait rex servis suis: Multus est populus: quanto major si dederitis ei requiem ab operibus? Et praecepit, ne ultra darentur eis paleae ad conficiendos lateres, [Col.1148B] quae comminutae luto miscebantur, ut solidiores essent lateres, vel lateres potius coquebantur pro lignorum penuria in Aegypto.

De afflictione filiorum Israel.[recensere]

Opprimebantur ergo Hebraei operibus, nocte colligendo paleas, et die lateres faciendo, idem numerus laterum exigebatur ab eis, qui et prius. Flagellatique sunt magistratus de filiis Israel, qui praeerant fratribus suis operantibus, nocte colligendo paleas, a praefectis Pharaonis. Magistratus enim operum Hebraei erant; praefecti vero magistris, Aegyptii. Veneruntque praepositi filiorum Israel ad Pharaonem, et dixerunt: Cur iniqua agis contra servos tuos? Qui ait: Vacatis otio, et ideo dicitis: Eamus, sacrificemus Domino. Ite ergo, operamini, paleae non dabuntur vobis. Cumque egrederentur, occurrerunt Moysi, et Aaron, et dixerunt eis: Videat Dominus injuriam vestram in nos, et judicet, quando fetere fecistis nos, id est abominabiles reddidistis, coram Pharaone. Et ait Moyses ad Dominum: Cur misisti me, ut affligeres populum istum? (Exod. V.) Cui Dominus: In manu robusta ejiciam eos (Exod. VI). Et adjecit: Ego sum qui apparui Abraham, et Isaac, et Jacob in Deo omnipotente, id est qui sum Omnipotens, et nomen meum Adonai non indicavi eis, id est fortitudinem, et potentiam, ad quas pertinet hoc nomen, sed pietatem, et sapientiam, ad quas pertinent Eli et Eloi Vel non indicavi, sicut tibi. Apparuit enim Dominus Abrahae, sed Moysi locutus est facie ad faciem. Et iterum: Introducam vos in terram super quam levavi manum meam, id est juravi, ut darem eam patribus vestris, ego Dominus. Quasi dicat: Ita verum est hoc, sicut ego sum Dominus, et est juramenti species. Narravitque Moyses haec omnia filiis Israel; nec acquieverunt propter angustiam spiritus (Exod. VI). Connumerat autem hic historia principes domorum per familias suas, sed de tribus tamen, scilicet Ruben, Simeon et Levi. Nobis autem de solo Levi dicere sufficiat. Filii Levi fuerunt Gerson, Caath et Merari. E quibus tres familiae Levitarum derivatae sunt: Gersonitae, Caathitae, Meraritae. Filii Caath Amram, Isaar, Hebron et Oziel; filii Amram de Jocabea, Aaron, Moyses et Maria. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Naasson, quae peperit ei Nadab, et Abiud, Eleazar et Ithamar. Eleazar accepit uxorem de filiabus Phanuel, quae peperit ei Phinees; iste est Moyses, et Aaron, quibus locutus est Dominus in terra Aegypti. Hoc addidit Esdras, ut quidam dicunt. Vel Moyses de se, tanquam de alio locutus est.

De mutatione virgarum in colubrum.[recensere]

Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Loquere ad Pharaonem omnia, quae loquor tibi, et ne timeas eum. Ecce constitui te Deum Pharaonis, id est potentem in ipso, et in terra ejus facere signa ad modum Dei (Exod. VII). Aaron erit propheta tuus, id est prolocutor. Non tamen Moyses deus, vel Aaron propheta. Ingressique sunt Moyses, et Aaron ad Pharaonem. Moyses erat octoginta annorum, Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem. Tulit ergo Aaron virgam Moysi, et jecit eam in terram coram Pharaone, et versa est in colubrum. Vocavitque Pharaon maleficos, et fecerunt similiter, projicientes singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Et sciendum quia magi oculos spectantium deludebant. Vel secundum Augustinum, daemones discurrunt per mundum, et subito semina rerum, de quibus hoc agitur, afferunt.

De plagis Aegypti, et de aqua versa in sanguinem.[recensere]

Induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos. Et ait Dominus ad Moysen: Egredere in occursum Pharaonis, cum egredietur ad aquas, et dices: In hoc scies, quia Dominus sum. Percutiam virga aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. Pisces morientur, et affligentur Aegyptii (Exod. VII). Et factum est ita . Et percussit Aaron aquam fluminis, et versa est in sanguinem; et ut fuit sanguis in omni terra Aegypti, in fluviis, rivis et paludibus. Forte non in omnibus, sed in his quae manabant de Nilo, et in vasis domorum tam ligneis quam saxeis. Foderuntque puteos Aegyptii per circuitum fluminis, et invenerunt sanguinem. Feceruntque similiter magi Tannes et Mambres. Et dicunt quod allata sit aqua de terra Gessen, quam non percussit Dominus plagis propter filios Israel, qui habitabant in ea. Tamen Josephus dicit quod Hebraeis fluvius potabilis erat, licet esset mutatus; Aegyptiiis vero non solum colore, sed etiam sapore amaro, cruorem praeferebat. Unde potius videtur, quod alibi quam in Nilo aqua fuerit in Aegypto. Et haec est prima plaga, qua percussit Dominus Aegyptum septem diebus. De qua dicit Josephus quod Pharao timens pro ea, et haesitans, Hebraeos abire permisit. Cumque malum fuisset relevatum, sententiam permutavit.

De ranis.[recensere]

Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem; et si noluerit dimittere populum, dic ad Aaron ut extendat manum super flumina, rivos et paludes (Exod. VIII). Et fecit sic. Et ascenderunt ranae et operuerunt terram Aegypti. Quae ut dicit Josephus, ortae, in brevi moriebantur, et putrescentibus cadaveribus fetor nimis noxius exhalabat ex aqua, imo quaedam quasi domesticae domos intrantes saepe in cibis, et potibus, et lectis inveniebantur. Fecerunt autem et malefici similiter. Sunt autem tria genera ranarum, unum fluviale, et vocale; aliud minimum, quod et calamitum dicitur; quod si projiciatur in os, canis obmutescit; tertium magnum est et venenosum, quod rubeta dicitur, et vulgo exassantium. Dixit ergo Pharao ad eos: Orate Dominum, et auferentur ranae a nobis, et dimittam populum. Et clamavit Moyses ad Dominum, et mortuae sunt ranae. Vidensque Pharao quod data esset requies, non dimisit eos.

De sciniphibus.[recensere]

Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende virgam. Et percute pulverem terrae, et sint sciniphes in omni terra Aegypti (Exod. VIII). Et factum est ita. Sunt autem sciniphes muscae adeo subtiles, ut visum nisi acute cernentis effugiant, et corpus cui incident acerbo terebrant stimulo. Feceruntque malefici similiter, ut educerent sciniphes, et non potuerunt. Et dixerunt Pharaoni: Digitus Dei est hic, id est spiritus Domini Dei. Sicut enim per dexteram Filius, sic per digitum Spiritus sanctus solet accipi. Augustinus quaerit quare in hoc defecerint, et non in primo, vel secundo. Et dicit hoc esse factum ad notandum quia, etsi philosophi habuerint notitiam Patris, et Filii, non tamen Spiritus sancti. Haec tria signa facta sunt per manum Aaron, quae sequuntur, vel a Domino tantum; quaedam vero per Moysen.

De coenomyia.[recensere]

Dixit ergo Dominus ad Moysen: Egredere ad aquas ad Pharaonem, et dic ei quod si noluerit dimittere populum meum, mittam in omnem terram Aegypti omne genus muscarum, et faciam in die illa mirabilem terram Gessen, quae habebit tranquillitatem (Exod. VIII). Et factum est ita. Et venit musca gravissima in omnem terram Aegypti. Figurata locutio, id est multitudo muscarum, et expressius dictum est, quam si pluraliter diceretur . Pro quo LXX posuerunt coenomyam, id est musca canina, quod et in Psalmis (LXXVII et CIV) legitur. Tunc vocavit eos Pharao, et ait: Ite, sacrificate Deo vestro in terra hac. Qui dixerunt: Non possumus. Abominationes Aegyptiorum immolabimus. Si mactaverimus quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus obruent nos. Taurum enim adorabant in honorem Apis, vaccam pro Iside, ovem pro Ammone, unde abominabile erat eis occidi haec, vel comedi. Et ait Pharao: Ite in desertum; verumtamen longius ne abeatis; rogate Dominum pro me. Oravit Moyses, et recessit musca. Et iterum cor Pharaonis induratum est. Pro his duabus plagis, dicit Josephus, quod innumera multitudo pediculorum Aegyptiis pullulavit, ex interioribus ebulliens, quos neque lavacris, neque medicamentorum unguentis, exterminare poterant. Multis enim plagis, praeter decem famosas, credibile est percussos Aegyptios.

De morte pecorum.[recensere]

Tunc dixit Dominus Moysi: Dic Pharaoni, si retinuerit populum meum cras, inducam pestem gravem, et morientur omnia animantia Aegypti, nec quidquam de his, quae possidet Israel morietur. Et mortua sunt animantia Aegypti (Exod. IX), quae scilicet erant in domibus, quia quae in pascuis erant, post grandine perierunt. Vel forte determinatum non est, quia sine multo temporis intervallo forte haec facta non sunt, et potuerunt aliunde habere iterum animantia. Pro hac etiam dicit Josephus, quod bestiis multigenis, quarum aspectibus nullus occurrit, Dominus regionem eorum implevit, quibus et ipsi consumebantur, et terra agricolis nudabatur. Et ingravatum est cor Pharaonis, et noluit dimittere populum.

De ulceribus, et vesicis.[recensere]

Iterum dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite cineres de camino, et spargat illos Moyses in coelum coram Pharaone, et erunt in hominibus, et jumentis ulcera, et vesicae in omni terra Aegypti (Exod. IX). Et factum est ita. Nec poterant etiam malefici stare coram Pharaone propter vulnera, quae erant in eis ex interiori corruptione venientia.

De grandine.[recensere]

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic Pharaoni: Haec dicit Dominus: Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. Et pluam hac ipsa hora cras talem grandinem, qualis non fuit in Aegypto usque in diem hanc (Exod. IX), nec etiam in partibus hyperboreis. Congrega quae habes in agro, homines enim et jumenta foris inventa grandine morientur. Qui timuit de servis Pharaonis Dominum, confugere fecit servos et jumenta in domos. Extenditque Moyses virgam in coelum, et dedit Dominus tonitrua, grandinem, et fulgura, et ignis et grando pariter mista ferebantur. Et percussit grando cuncta quae fuerant in agris, et herbam et lignum regionis confregit. Hordeum laesum est, quia jam virens erat; et linum, quia jam folliculos germinarat. Triticum vero et far, quod est grani genus, frumento grossius, non sunt laesa, quia serotina sunt, nec adhuc virentia, quia in spicam nondum prodierant. Tamen in terra Gessen grando non cecidit. Et vocavit eos Pharao, et ait: Peccavi etiam nunc. Orate Dominum pro me, et dimittam vos. Egressusque Moyses ex urbe tetendit manus ad Dominum, et cessavit tempestas, nec etiam stillavit pluvia super terram. Et ingravatum est cor Pharaonis.

CAP. XXII. De locustis.==

Dixitque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et faciam signa, quae narres filiis, et nepotibus, ut sciatis quia ego sum Dominus. Et ingressi dixerunt regi: Haec dicit Dominus: Ecce ego inducam cras locustas in fines tuos, ut comedant quod residuum est grandini (Exod. X). Egresso Moyse dixerunt servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, quia perit Aegyptus. Et revocatis illis dixit Pharao: Quinam sunt qui ituri sunt ad sacrificandum? Et ait Moyses: Viri et mulieres, senes et parvuli, cum ovibus et armentis. Et respondit: Cui dubium est quod pessime cogitetis. Non fiet ita, sed ite, viri tantum; hoc enim petistis. Et ejecti sunt a conspectu ejus. Et extendit Moyses manum super terram Aegypti, et induxit Dominus austrum die illa et nocte. Qui levavit locustas, et sederunt innumerabiles in cunctis finibus Aegypti, et devoraverunt omne virens in lignis et herbis. Dicitur autem locusta, quasi longa hasta, quia longiora retro habet crura. Festinusque Pharao vocavit eos, et ait: Peccavi in Deum vestrum. et in vos. Orate pro tollenda peste etiam hac vice. Et egressus Moyses oravit Dominum. Et flavit ventus ab occidente, et projecit locustam in mare Rubrum. Et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit Israel.

De tenebris.[recensere]

Extenditque Moyses manum in coelum, et factae sunt tenebrae palpabiles, ut nec videri, nec moveri localiter possent Aegyptii (Exod. X), multi etiam mirabiliter compulsi sunt mori. Ubicunque autem erat Israel, lux erat. Et vocavit eos Pharao, et ait: Ite, universi, oves tamen et armenta remaneant. Et ait Moyses: Nec remanebit ex eis ungula, praesertim cum adhuc ignoremus quid debeamus immolare. Et ait Pharao: Cave ne ultra faciem meam videas, et moriaris.

De diebus aegyptiacis.[recensere]

Abiit ergo Moyses ad fratres suos, et dixit Dominus ad eum: Adhuc una plaga tangam Pharaonem, et dimittet vos (Exod. XI). Notandum quia plures fuerunt in Aegypto plagae quam decem, quas Exodus non enumerat, sed non fuerunt adeo graves forte, et ideo tacentur. Unde quidem dies Aegyptiaci dicuntur, quia in his passa est Aegyptus, quorum duos tamen in singulis mensibus notamus ad memoriam, cum plures forte fuerint. Nec est credendum quod Aegyptii, licet astrorum periti, deprehenderunt dies hos infaustos in inchoatione operis, vel itineris, vel minutionis. Nota etiam quod quidam Aegyptiorum timentes Aegyptum perituram egressi sunt, ut Cecrops, qui ingressus Graeciam urbem condidit, quam vocavit Actem, quae postea dicta est Athenae, quam quidam Graecorum Diadas, quidam Orcomenam dixerunt. Qui dictus est Diffres. Et est nomen Aegyptium, quod Latine dicitur quasi dihomo, vel quia tradidit Graecis matrimonium maris et feminae, ut ait Pompeius Trogus, vel Bicorpor, vel propter proceritatem staturae, vel pro virium immensitate, vel pro peritia utriusque linguae quam habuit Graecae, et Aegyptiae, sub quod primo nata est in arce oliva. Creditur etiam eadem tempestate egressus Dionysius Bacchus, qui agros coluit, et usum vineae Graecis dedit. Dicitur etiam diluvium in Thessalia factum sub Deucalione, et incendium sub Phaetonte circa tempora Moysi, et sub eo Hercules Antheum vicit. Erictonius filius Vulcani currum, et Troilus primus quadrigam junxisse feruntur. Aegyptus quae prius Mesraim, post Aerea, ab Aegypto rege submerso, Aegyptus dicta est. Lacedaemon filius Semeles Lacedaemoniam condidit, Panthus Triopa Lesbum. Epidaurus condita, et Corinthus, quae prius Ephyra. Isis secundum quosdam ex Theleno Epaphum genuit, qui Memphim condidit, cum in secunda Aegypto regnaret. Sane determinans Dominus plagam, quae restabat ait: Ingrediar in Aegyptum, et morietur omne primogenitum, a primogenito Pharaonis usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, etiam primogenita pecorum. Apud vos vero nec mutiet canis, et petetis vasa pretiosa ab Aegyptiis, et dabunt vobis (Exod. XI).

De diebus azymorum, et agno paschali.[recensere]

Iterum dixit Dominus ad Moysen: Mensis iste erit vobis primus in mensibus anni (Exod. XI). Hic est Aprilis, id est lunatio Aprilis quae in Martio saepe inchoat. Hic dicitur ab Hebraeis Nisan, apud Aegyptios Pharmuti, apud Macedones Xanticus. Voluit quippe Dominus Judaeos a caeteris nationibus differre sicut religione, et charactere circumcisionis, ita ex temporali ratione. Romani enim ex traditione Numae Pompilii primum mensem ponunt Januarium, quia tunc incipit sol ascendere post solstitium hiemale. Arabes inchoant annum post solstitium aestivum. Congruentius videtur fieri ab Hebraeis in Martio, in quo et mundus conditus legitur. In Aprili ergo caeremoniali differunt a nobis; in temporali conveniunt nobiscum. Et adjecit Dominus: Decima die mensis hujus tollet domus quaeque agnum; vel si non poterit agnum, saltem hoedum. Quod si non sufficiet numerus domus ad esum agni, assumet de domo vicina domui suae juxta numerum animarum quae sufficiant ad esum agni; et erit masculus, anniculus, id est unius anni, sine macula, non quidem velleris, sed corporis quod in Levitico determinatur: Si caecum fuerit, si fractum, etc. (Levit. XXII) et sumptum de grege servabitis eum in domo usque ad quartam decimam diem, et immolabit eum omnis multitudo filiorum Israel, quaeque domus scilicet suum, ad vesperam, et tingetis cum fasciculo hyssopi utrumque postem, et superliminare sanguine, edentes carnes nocte illa assas igni, nec coctum quid de ea aqua, aut crudum, id est semicoctum ex festinatione, et azymos panes cum lactucis agrestibus, quarum amaritudo amaritudinem servitutis memoraret in sempiternum.

Caput cum intestinis vorabitis, et pedibus. Si quid residuum fuerit, igni comburetis, quia, ut ait Josephus, crematum sursum ferri solet, et elevatio ignis elevationem ab eis pestis, quae vastavit Aegyptios significavit, nec comedet de eo incircumcisus. De modo etiam comedendi ait: Renes vestros accingetis, calceamenta habentes in pedibus, tenentes baculos in manibus, os non frangetis, nec de carnibus foras mittetis, et comedetis festinanter. Est enim Phase, id est transitus Domini. Dicta est autem nox illa transitus, quia transivit in ea angelus per Aegyptum percutiens primogenita ab homine usque ad pecus, et transivit super tecta Hebraeorum linita, vel illita sanguine. Et aggressus est Israel iter transeundi ab Aegypto. Iterumque ait Dominus: Diem hunc habebitis solemnem, et in monumentum, in generationibus vestris cultu sempiterno. Septem diebus azyma comedetis, prima dies erit sancta et venerabilis, similiter et septima. Nihil operis facietis in eis, exceptis his quae ad vescendum pertinent. Patet quod mediis diebus poterant operari. Ex hoc etiam patet quia Sabbatum erat eis solemnius quovis festo, quantum ad otium, in quo nec ad vescendum licebat operari. Inde potuit esse, quod mulieres in ipso die solemni Paschae potuerunt parare unguenta ad ungendum Dominum, quod Sabbato non licuisset. In Ezechiele festum in prima die Aprilis legitur, et in septima quod non hic. Et regressi filii Israel, fecerunt sicut praecepit Dominus Moysi et Aaron, et congregati sunt decima quarta luna in finibus Aegypti circa Ramessen. Tamen Josephus dicit eos congregatos decima luna, et vix exspectasse quartam decimam.

De morte primogenitorum.[recensere]

Factum est autem noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum Aegypti, nec erat domus in qua non jaceret mortuus (Exod. XII); Domino forte ita procurante, non fuisse domum absque primogenito. Compulsusque Pharao, dixit Moysi per nuntios, ut egrederetur cum omnibus suis; imo et Aegyptii urgebant eos exire . Tulit igitur populus farinam conspersam super humeros, ligatam in palliis, et petierunt vasa ab Aegyptiis vestemque plurimam, et spoliaverunt Aegyptios ex praecepto Domini; tum pro mercede laboris, qua fraudati erant, tum ut inde fieret tabernaculum. Et erant quasi sexcenta millia virorum peditum, absque parvulis, et vulgo famulantium eis innumerabili, et duxerunt secum diversi generis animantia multa nimis.

De exitu Israel de Aegypto.[recensere]

Factum est autem ut Nilus praeter solitum, adhuc inundaret terram, in qua erat sepulcrum Joseph. Tenebantur autem juramento asportare ossa ejus. Tulit Moyses scriptum in lamina aurea nomen Domini tetragrammaton, quae superposita aquae, supernatavit, usque dum veniens staret supra ubi erat sepulcrum. Et effodientes sustulerunt ossa, quae sublata leguntur eis prophetasse, forte de difficultate itineris. Tamen Hebraei tradunt quod ovis ex improviso astitit juxta eos, quae locuta est ad eos. Ob quam rem duxerunt eam secum multo tempore per desertum, et dixerunt eam ovem Joseph, de qua ibi: Qui deducis velut ovem Joseph (Psal. LXXIX). In egressu etiam eorum, terraemotu facto, multa templa Aegypti cum idolis suis corruerunt. Habitatio autem filiorum Israel in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum (Exod. XII). Sed nomine Aegypti intelligendus est omnis incolatus eorum, qui incoepit a promissione Abrahae facta in via Mesopotamiae, a qua, usque ad legem datam, tot anni fluxerunt. Solis enim centum quadraginta quatuor annis servivit Israel in Aegypto post mortem Joseph. Quibus expletis, eadem die egressa est omnis multitudo de terra Aegypti; quod etiam mirabiliter a Deo factum est, vel forte eadem die qua exivit Abraham ad peregrinandum. Et nota quod hic dicitur, Die qua egressi sunt (Exod. XIII), et infra: Mementote diei hujus, in qua egressi estis de Aegypto prima die, scilicet azymorum, etiam supra legitur dictum eis: Nullus egrediatur ostium domus suae usque mane, econtra statim legitur hic: Nox illa observabilis est Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti, et in benedictione cerei dicuntur nocte educti. Forte intelligendum est nocte eductos, id est ad mane egrediendum, ab Aegyptiis nocte compulsos. Profectique sunt de Ramesse in Sochot, nec sunt secuti eos Aegyptii sepelientes mortuos suos. Multi etiam Aegyptiorum flebant poenitentes, quod eis fuerant tam crudeles. Coxeruntque farinam, quam tulerant de Aegypto, feceruntque subcinericios panes azymos, ex modico tamen tempore coagulatos. His enim usi sunt triginta diebus. Non enim ultra suffecerunt quae tulerant de Aegypto, licet sub necessitate custodirentur, nec eis ad satietatem vescerentur.

De sanctificatione primogenitorum.[recensere]

Dixitque iterum Dominus ad Moysen: Sanctifica mihi omne primogenitum masculinum, quod aperit vulvam, tam de hominibus quam de jumentis (Exod. XIII), quia percusserat primogenita Aegypti in liberatione eorum, et quia solos masculos pro hoc sibi voluit sanctificari, dici potest, non percussos nisi tantum masculos, vel forte, quia primogenita eorum a percussore angelo liberaverat, et hoc modo sua erant, voluitque ut deinceps essent sua omnia, vel quia ex omni fructu primo honorandus est Deus. Primogeniti ergo, qui erant de filiis Levi offerebantur, nec redimebantur, et serviebant jugiter Domino, primogeniti aliorum offerebantur, et quinque siclis redimebantur (Num. III et XVIII). Primogenita pecorum, apta ad immolandum, oblata erant sacerdotum. Immundorum vero non oblata, quaedam redimebantur, ut primogenitum asini ove mutabatur, quae pro eo offerebatur; quaedam nec etiam redempta occidebantur, ut primogenitum canis. Et adjecit Dominus: Cum introduxerit te Dominus in terram promissam, intimabis haec filiis tuis, servanda ritu sempiterno. Eritque hoc quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem ante oculos tuos, ut scilicet hujus liberationis memoria non aliter veniret in oblivionem, quam quae manu geruntur vel ante oculos appenduntur. Quod Pharisaei ad litteram observantes, in chartis haec scribebant, et Decalogum simul, et eas sinistris circumligabant brachiis, et inter oculos appendebant, quas Dominus in Evangelio phylacteria vocat, a phylace, et thorace (Matth. XXIII).

De deserto Aegypti.[recensere]

Igitur cum emisisset Pharao populum, non eduxit eos Moyses per Palaestinam conterminam Aegypto, propter antiquam molestiam, et odium patrum, ne insurgerent Philisthaei adversus eos, sed circumduxit eos per desertum, quod est juxta mare Rubrum (Exod. XIII), tum pro mandato Domini jubentis, ut duceretur populus ad montem Sinai ad immolandum sibi, tum si poenitentes Aegyptii vellent eos persequi, gravem molestiam sustinerent itineris. Armatique ascenderunt filii Israel de terra Aegypti; multa scilicet supellectile muniti. Tamen alia translatio habet: Quinta progenie ascenderunt filii Israel. Moyses enim a Jacob quintus fuit, vel per tribum Judae a Phares usque ad Salmonem: Quinque fuerunt tantum generationes. Hebraeus habet; quinque generationes ascenderunt filii Israel.  Profectique de Sochot venerunt in Etham. Etham civitas erat tunc deserta in capite solitudinis, quae a Josepho Lycus dicitur, ubi et Babylonem postea factam dicit, dum Cambyses Aegyptum vastaret.

De ducatu columnae, et mari Rubro.[recensere]

Dominus autem ut dux esset itineris, praecedebat eos per diem in columna nubis, contra fervorem solis, et per noctem in columna ignis (Exod. XIII), contra tenebras, et ut sibi a serpentibus providerent. Praecepitque Dominus, ut reversi aliquantulum versus Aegyptum castrametarentur in regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon (Exod. XIV). Est autem Magdalum civitas in confinio Aegypti ad quam Judaei tempore Jeremiae interfecto Godolia primo confugerunt, et posuerunt castra super mare Rubrum (Jer. XLI). Hujus maris aqua non est rubea, sed omnis terra circumstans rubea est, ex qua vitiatur gurges, et inficitur, unde minium acutissimum excipitur. Quidquid etiam ad esum in fructibus est, in hunc colorem cadit. Ob hoc ibidem rubrae gemmae inveniuntur, quae humo involutae, et inter arenas attritae terrae colorem habent et maris. Hoc mare in duos sinus dividitur, qui ab oriente est Persicus appellatur, quia Persae oram ejus inhabitant, alter Arabicus dicitur, ubi tamen nos dicimus Rubrum: Hebraeus dicit Cannosum, quia cannae in littoribus ejus abundant. Sane ibi coarctati sunt filii Israel. Ex una parte erant montes asperrimi et immeabiles, ex altera parte mare.

De transitu maris Rubri.[recensere]

Immutatumque est cor Pharaonis (Exod. XIV), tulitque trecentos currus proprios, et trecentos ab Aegyptiis, et insecutus est eos, equites quoque duxit quinquaginta millia, et ducenta millia peditum armatorum. Levantesque oculos Hebraei, videruntque Aegyptios post se, et timuerunt valde. Neque enim fugae facultatem habebant, nec pugnare poterant, quia inermes erant, nec ibi morari propter ciborum inopiam.

Cumque plurimum arguerent Moysen, dixit eis: Nolite timere, haec fecit Dominus, ut hodie videatis magnalia ejus. Ipse pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Aegyptios quos videtis nunc non videbitis in sempiternum. In Hebraeo plenius est non videbitis in sempiternum, ut nunc videtis, vivos scilicet. Et oravit Moyses ad Dominum, qui dixit: Quid clamas ad me? Eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut super siccum ingrediantur filii Israel. Tollensque se angelus, qui praecedebat eos, stetit post tergum inter Aegyptios, et Israel, et erat nubes tenebrosa. Aegyptiis, sed lucida Hebraeis. Cumque extendisset Moyses manum, flavit ventus vehemens, et vertit aquam in siccum, et divisum est mare in duodecim divisiones, ut quaeque tribus per turmas suas incederet. Et advocans Moyses singulas tribus secundum ordinem nativitatis suae hortabatur eos ut ipsum praeeuntem sequerentur. Cumque timuissent intrare Ruben, Simeon et Levi, Judas primus aggressus est iter post eum, unde et ibi meruit regnum. Profecti sunt ergo per medium maris, et erat aqua quasi murus a dextris eorum, et a laeva. Quod videntes Aegyptii, vesanos judicabant eos. Sed cum viderent illos illaesos abire, ingressi sunt post eos. Jamque advenerat vigilia matutina. Et respexit Dominus super Aegyptios per columnam ignis et nubis, id est intolerabiles imbres, et gravia tonitrua, coruscationesque ac lampades infecit super eos. Unde et territi dixerunt: Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis, filii autem Israel secundum Josephum ad contrapositam venerunt terram. Hebraei vero tradunt quod, cum venissent ad extremum montis porrecti in mare, per longam maris viam eos obliquasse, et circumeundo montem ad idem littus Aegypti rediisse, quod probant sic: Natura maris est ut quod perit in eo ad proximum littus projiciat. Cum ergo male jacerent Aegyptii mortui in littore, patet quia idem erat littus ex altera montis parte. Non enim in spatio noctis, fere aequinoctialis, nec illi nec hi etiam ad medium maris transcurrissent, quia spatiosum est ibi. Cumque sic perturbarentur Aegyptii, Moyses, Domino jubente, extendit manum suam super mare, et reversae sunt aquae ad priorem locum, et operuerunt Aegyptios, nec unus quidem superfuit ex eis, et tulit Israel arma mortuorum. Moysesque Domino canticum exposuit hexametro carmine. Cantemus Domino, etc. (Exod. XV). Quod quia prius legitur caeteris, Canticum dicitur canticorum. Nec hoc discredendum esse, dicit Josephus, cum Alexandro Macedoni et exercitui ejus Darium insequenti, mare Pamphilaeum divisum fuisse legitur, Domino jubente, qui per eum regnum Persarum delere voluit. Moratus est autem Israel juxta littus maris septem diebus, et cum tympanis, et musicis instrumentis, singulis diebus veniebant ad littus, et cantabant Domino canticum Moysi, viri seorsum, et mulieres seorsum. In cujus rei memoriam septem paschalibus diebus cantando redimus ad fontes. Et terminatur hic liber Josephi secundus.

De dulcoratione aquae Mara.[recensere]

Post haec egressi sunt in desertum Sur (Exod. V). Tamen Hebraeus habet, in desertum Etham. Dicimus enim quia prius ante mare fuerunt in deserto Etham; post mare, in deserto Sur; post Elim, in deserto Sin. Ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, nec invenerunt aquam, donec venerunt in Mara, ubi aquam inventam, prae amaritudine non poterant bibere. Unde, et locum illum dixerunt Mara, ab hac amaritudine aquae, vel potius pro amaritudine animi. Animaequior est enim, qui sitit, si non invenerit potum, quam si inventum gustare non possit. Dominus autem ostendit lignum Moysi, quod cum misisset in aquas, dulcoratae sunt. Forte lignum illud talis efficaciae erat, et forte miraculose factum est, ut in solitudine in qua non erat lignum, inveniretur lignum. Hebraeus dicit, quia illud lignum naturaliter amarissimum erat, et ut mirabiliter innotesceret vis divina, amarum additum amaro, dulcedinem operatum est. Josephus videtur velle, quod aquae vitium hoc contraxerint, quia semper immotae fuerant, secundum illud:

Et vitium capiunt, ni moveantur aquae. Ovid

Dicit enim ibi fuisse modicum puteum. Sumens autem virgam Moyses, quam habebat, in praesenti scidit eam per medium, in longitudine incisionem faciens, et jecit in puteum, et praecepit fortibus, ut haurirent aquam, et plurimam prius effunderent, ut ultima quae remaneret, frequentibus concussionibus exercitata, et purgata fieret potabilis. Ibi etiam dedit eis judicia, nondum tamen in re, sed daturum se promisit, si obedire sibi vellent.

De duodecim fontibus, et septuaginta palmis Elim.[recensere]

Post haec venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes, et septuaginta palmae (Exod. XV), et dicit Josephus quod modica aqua erat in fontibus, ut quod ex ea modicum sumeretur manibus coenosum esset et inutile. Propter hoc etiam palmae non multum eminebant a terra, quia non sufficiebat humor ad conglutinandam humum. Exinde venerunt in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai (Exod. XVI), ubi plures fecerunt mansiones, quae in Numeris exponuntur.

De coturnicibus, et manna.[recensere]

Quinto decimo die mensis secundi (Exod. XVI), id est Maii, tricesima die scilicet ab exitu eorum Pascha celebrabatur , defecerunt eis victualia, quae tulerant de Aegypto, et dixerunt: Utinam mortui essemus in Aegypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate. Cumque orasset Moyses ad Dominum dixit ad eos: Audivit Dominus murmurationes vestras contra eum, et dabit vobis vespere carnes, et mane panes in saturitate. Factumque est vespere. Et ascendens coturnix de sinu Arabico, ubi praecipue nutritur, transcenso medio mari operuit castra, et ad libitum populi capiebatur. Est autem coturnix avis regia, quam Josephus ortygiam vocat, Graecus orthogometrum, nos vulgo curlegium dicimus a currendo Mane vero cum orasset Moyses, ros descendens illinitus est manibus ejus quem prius imbrem suspicatus est, sed cum gustasset, sensit mellis dulcedinem, et panem promissum datum intellexit, et jacuit ros per circuitum castrorum, et erat granum minutum quasi semen coriandri, album in modum pruinae, et quasi pilotusum. Quod videntes filii Israel dixerunt: Manhu, id est quid est hoc. Unde deinceps manna dictum est. Quod quidam indeclinabile putant, alii in prima declinatione ponunt, alii in tertia, sicut et pascha, chae, vel paschatis. Et ait Moyses: Hic est panis vobis datus a Domino. Colligite vobis gomor per singula capita. Et collegerunt alii plus, alii minus, et mensi sunt ad mensuram gomor. Nec qui plus collegerat habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus. Forte enim in acervis collecta ponebantur, et reddebatur singulis gomor. Quod Josephus vocat assarium, et est decima pars ephi. Vel forte quantumcunque quis colligeret veniens ad propriam non inveniebat nisi gomor, qui ab aliis etiam comedebatur. Colligebatur autem mane, quia, cum incalescebat sol, liquefiebat, quod miraculosum erat, cum ad ignem durum fiebat. Terebant autem illud in pulverem, et conglutinatum in panes formabant, cujus sapor erat dulcissimus, pro quo dictum est, simila cum melle. Et alibi sapor panis oleati (Num. XI; Sap. XVI). Quod vero dicitur, quia sapiebat in ore cujusque quod desiderabat non multum authenticum est . Dicit Josephus, quod etiam hactenus rigatur locus ille siccis imbribus. Dixitque Moyses ad populum: Nullus relinquat ex eo in mane. Quidam tamen reservaverunt, et scatebat vermibus, et computruit. Praecepitque Moyses ut die sexto colligerent cibos duplices, quia Sabbato non inveniebatur in agro. Tamen servatum in die Sabbati non corrumpebatur. Quidam quoque putant nec etiam sexto die collegisse quemquam, nisi unum gomor, sed illud per miraculum multiplicabatur, ut duobus sufficeret diebus. Hoc inde colligentes, quia infra legitur, quia propter hoc tribuit vobis Dominus die sexto cibos duplices. Dixitque Dominus Moysi: Imple gomor ex eo, ut custodiatur in futuras retro generationes, id est post futuras retro generationes, ad memoriam retro habendam. Et fecit Moyses juxta verbum Domini, et posuit illud Aaron in urna aurea in tabernaculo reservandum. Aiunt Hebraei eos primo habuisse parvum tabernaculum, in quo Dominum consulebant, de quo infra: Moyses tollens tabernaculum tetendit extra castra procul (Exod. XXXIII). Vel per prolepsim de futuro tabernaculo dictum est. Hoc cibo aliti sunt filii Israel quadraginta annis, usque dum tangerent fines terrae Chanaan (Exod. XVI).

De aqua data in Raphidim.[recensere]

Igitur profecta est omnis multitudo de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, et venit in Raphidim (Exod. XVII.), non quod verbo distingueret eis Dominus mansiones, sed judicio nubis stantis, quam praecuntem semper sequebantur, ea stante castrametabantur. Ibi omnino defuit aqua, et murmuraverunt contra Moysen, qui ait ad Dominum: Quid faciam populo huic? Adhuc pusillum, et lapidabit me. Et Dominus ad eum: Sume de senioribus Israel, et vade ad petram Horeb, percutiesque eam virga; pars est montis Sina sic dicta. Alia est et alibi petra Horeb, dicta sic propter Horeb regem, qui occisus est in ea. Factumque est ita. Et egressae sunt aquae, et bibit populus, et vocavit Moyses nomen loci Tentatio, quia tentaverunt Dominum dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? Aliae post fuerunt aquae contradictionis.

De pugna contra Amalec.[recensere]

Egressus est autem Amalec, ut pugnaret adversus Israel in Raphidim (Exod. XVII). Strabus ait: Amalec fuit filius Ismael, a quo Amalecitae, qui et Ismaelitae ipsi sunt Sarraceni. Hos dicit Josephus pugnaces, inhabitantes Goboch, vel Jaboth, et Petram, a circumstantibus conductos ad bellum adversus Hebraeos. Econtra legitur in Genesi, quod Eliphaz primogenitus Esau genuit de concubina Amalec (Gen. XXXVI).

Unde in libro Regum, ubi filius Doech Idumaei nuntians David mortem Saul, ait: Amalecites sum (III Reg. I). Forte duo fuerant equivoci, et ex his duo populi. Elegit autem Moyses Jesum de tribu Ephraim, virum bellicosum, ad dimicandum contra hostes, cui et paucos tradidit armatos, plurimos ad custodiam castrorum retinuit. Ipse autem ascendit in montem, habens virgam Dei in manu. Ascenderuntque cum eo Aaron, et Hur vir Mariae. Tamen secundum Paralipomenon fuit filius Caleph, et avus Beseleel (I Paral. II). Cumque elevasset manus Moyses ad Dominum, vincebat Israel. Sin autem paululum remisisset, vincebat Amalec (Exod. XVII). Quo comperto, Aaron et Hur supposuerunt ei lapidem, et ex utraque parte manus ejus sustentabant, erantque graves, prae labore orandi. In hujus rei figura sacerdos manus elevat in missa, etiam in figura Christi orantis in cruce. Nec remisit manus Moyses, usque ad solis occasum. Fugavitque Josue Amalec in ore gladii. Et ait Dominus Moysi: Scribe hoc in libro ob monumentum. Adhuc enim delebo memoriam Amalec de sub coelo. Quod in diebus Saul impletum est. Et aedificavit Moyses altare, et vocavit illud: Dominus exsultatio mea.

De subdivisione magnatum ad consilium Jethro.[recensere]

Egressus est autem Jethro, cognatus Moysi, obviam ei in desertum, tulitque secum Sephoram, et duos filios ejus. Cumque intrasset tabernaculum Moysi, narravit ei Moyses signa, quae fecerat pro eis Dominus, et universum laborem itineris sui. Et congratulans illi Jethro ait: Benedictus Dominus, qui eripuit populum suum de terra Aegypti. Nunc cognovi quia magnus est Dominus super omnes Deos. Obtulit ergo Jethro hostias Domino, et comederunt cum eo Moyses, et Aaron, et seniores Israel coram Domino (Exod. XVIII). Augustinus tamen non vult, gentilem immolasse Domino, sed Moysen, secundum aliam translationem, quae est: Sumpsit Jethro hostias de oblatis a Moyse, sumpsit ab eo, et comedit. Forte tunc sacrificavit Moyses juxta montem, sicut praedixerat Dominus. Dicit enim Josephus Jethro venisse circa montem, ubi in rubo multas viderat Moyses visiones. Altera die sedit Moyses, ut judicaret populum, qui assistebat ei a mane, usque ad vesperam. Quod attendens Jethro ait: Stulto labore consumeris, ultra vires tuas est negotium. Sed audi verba mea, et erit Dominus tecum: Esto populo in his, quae sunt ad Deum, et caeremonias, et viam morum, vel itineris ostendas eis. Ad decisionem vero causarum elige viros potentes, timentes Dominum, amantes veritatem, detestantes avaritiam. Et nota quod in his quatuor, quae dicit consideranda in eligendo judice, ponit potentiam, quae plurimum valet si tria illa sequantur, alioqui additur oleum camino, et gladius veneno. Alia translatio habet, sapientes, quos forsan potentes vocat ad judicandum. Et addidit: Constitue ex electis quosdam tribunos, id est cuique tribui unum praepone, qui a tribu tribunus Hebraice, Graece chiliarchus, Latine millenarius. Non quia in tribu tantum essent mille, sed certum numerum posuit pro incerto. Vel pro multitudine copiosa numerum posuit supremum. Forte quia jam principem habebat quaeque tribus suum, sub principe voluit esse millenarios, qui tantum praeessent mille. Sub millenariis autem monuit constitui decem hecatontarchos, id est centenarios, vel centuriones, sub centurione duos pentacontarchos, id est quinquagenarios, sub quinquagenario quinque decanos. Orta igitur lite inter decem, stabant ad judicium decani, sicque facile erat lites paucorum dirimere; si non poterant diffinire ascendebant ad quinquagenarium, et sic usque ad Moysen, quod tamen rarum erat. Majora tamen reservabant Moysi, ipsi minora judicantes.

In hunc modum Ecclesia Romana vocavit plurimos in partem sollicitudinis, primates, vel patriarchas, archiepiscopos, episcopos, archidiaconos, archipresbyteros. Et minores sacerdotes leviora peccata, et quaedam gravia, sed occulta judicant; graviora vero peccata et aperta referunt ad episcopum.

Acquievit Moyses, nec erubuit vir Deo plenus. consilium sequi gentilis, dimisitque cognatum suum, Hebraeus ubique ponit, socerum. Et reversus est Jethro in terram suam.

De perventu ad montem Sinai.[recensere]

Mense ergo tertio egressionis de Aegypto, id est Junio, die hac, in Kalendis Junii, venerunt ad montem Sinai, fixeruntque tentoria e regione montis (Exod. XIX), quadragesima septima die scilicet a phase. In exponendo enim Scripturas triginta dies pro mense ponimus, quasi mediam, inter lunares, et solares menses, eligendo viam. Lunares enim infra tricenarium inveniuntur quidam, ultra vero non. Solares vero plures hunc numerum excedunt. A phase quidem sexdecim dies primi mensis restabant, fluxerunt vero postea triginta secundi mensis. Restat ergo quod prima dies Junii quadragesima septima fuit. Sequenti die diluculo ascendit Moyses in monte ad Deum, qui dixit ei: Dices domui Jacob: Vidistis quae fecerim vobis. Nunc adjiciam ut etiam loquar vobis: Si ergo custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis. Quae cum Moyses retulisset populo, responderunt: Cuncta quae locutus est Dominus faciemus. Cumque rediisset Moyses ad Dominum, ait ei Dominus: Veniam ad te in caligine, ut audiat me populus loquentem ad te. Vade et sanctifica populum hodie, et cras, id est lavent se, et vestimenta sua. Vacent ab amplexibus, et sine parati in diem tertium, et constitues terminos per circuitum montis, quos qui transierit tunc, et tetigerit, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidabitur, aut jaculis confodietur, sive jumentum, sive homo. Utebantur autem, ut dicit Josephus, in his duobus diebus, conviviis opulenter et ornamentis decenter.

De datione legis verbotenus.[recensere]

Jam advenerat dies tertius, et ante solis ortum coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densa operuit montem, et clangor buccinae perstrepebat. Fumabat mons, quia descenderat Dominus in igne, et fumus ferebatur, quasi de fornace (Exod. XIX); et mons tremuit, ut aiunt Hebraei: Timuit populus; sed et Moysen ira Dei perisse putabant. Tandem laetus apparuit Moyses, et serenus aer cum eo, reversus est inter eos. Et ait eis: Hodie non audietis Moysen filium Aram, et Jocabeth, sed illum qui pro vobis percussit Aegyptum, qui per mare iter dedit, qui cibum de coelo misit, potum de petra concessit, per quem Adam de fructibus terrae comedit, Noe ex imbribus ereptus, vel exceptus est; Abraham Chananaeam obtinuit, Isaac natus est de senibus, Jacob prole ditatus, Joseph sublimatus. Fiant ergo verba haec vobis amabiliora, quam filii vel uxores. Et eduxit populum in occursum Domini ad radicem montis. Ascenderunt autem, Domino jubente, Moyses et Aaron, ultra terminos, sacerdotes, id est majores, et populus non transierunt. Locutusque est eis Dominus, ita ut nullum vox effugeret. Et sic quinquagesimo die dedit eis legem, verbo tantum, in figura, quod daturus erat per Spiritum sanctum die quinquagesimo.

Explicatio Decalogi (Exod. XX).[recensere]

Non habebis deos alienos coram me. Quod non nisi decem praecepta Dominus dedit omnes asserunt sancti, sed in distinctione eorum differunt. Primum enim et unum, secundum Augustinum, dividit Origenes in duo, et quae sunt duo ultima, secundum Augustinum, colligit in unum; cui consentit Josephus. Praeterea dicit Augustinus tria fuisse in una tabula, et septem in alia . Josephus vero, et Hebraei quinque in utraque. Forte quia Augustinus voluit tria pertinere ad dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi, pro dignitate potius, quam pro Scriptura, dixit ea esse primae, et secundae tabulae, sicut dicere consuevimus homines primae classis et secundae. Quocunque vero modo distinguantur idem est sensus.

Primum praeceptum.[recensere]

Non habebis deos alienos coram me, id est me solum habebis Deum. Et ponitur, non habebis pro non habeas, imperative, secundum idioma Hebraeorum. Non enim asserit hoc Deus, cum quandoque habuerint. Non facies tibi sculptile, vel idolum. Alia littera, quod nihil est in mundo, id est nullius rei naturalis repraesentativum, ut fiebat Ammon capite arietino, Anubis, id est Mercurius, capite canino sine barba. Nec omnem similitudinem, quae est in coelo, vel terra, vel aquis, vel sub terra, quasi nec facias tibi pro Deo simulacrum solis, et lunae, et hujusmodi, nec hominis, aut jumenti, aut hujusmodi, nec draconis, vel reptilis cujuslibet, quae colebat diversus hominum error: Non coles, nec etiam adorabis ea. Colere enim est mente adorare. Adorare autem est, si non animo, saltem pro metu, vel adulando regibus, adorare. Postea ad inculcandam custodiam dicti et dicendorum, addidit incidenter: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, et zelotes , visitans peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. Zelus dicitur invidia, dicitur etiam amor, sed proprie amor viri in uxorem, pro quo sustinere nequit alterius accessum ad eam. In modum hunc dicit Dominus: Ego sum zelotes, id est non patiar te fornicari post deos alienos. Quod addidit se visitare peccata patrum in filios, aiunt haeretici: Non est bonus hic sermo, ut pro peccato alterius quis puniatur. Et dicunt Vetus Testamentum non esse datum a Deo. Non enim sic crudelis est Deus, sed econtra in his mitis apparet, quod etiam hoc nomine visitans innuitur. Ex pietate enim visitamus infirmos, et ipse ex mansuetudine non statim peccantem punit, sed exspectat etiam, usque ad quartam generationem, quandiu scilicet patres vivere solent, et si corripietur pater, vel filii non imitabuntur ipsum, parcit; alioqui quasi post longam exspectationem justius punit. Et de temporali poena tantum intelligendum est. Sicut de Achab, et Jehu, in posteris vindictam sumptam legimus (III Reg. XXI). Vel potest exprimi severitas juste judicantis. Gravius enim puniuntur peccantes, si filios pro se etiam videant puniri, et justius pro exspectatione. Origenes tamen hic intelligit per patres, daemones; per posteros, coadjutores, quos quandoque in peccando nobis adjungimus, utpote: Primo intravit diabolus in cor Judae (Luc. XXII). Ecce pater: Post accessit ad principes (ibid.), ut et ipsi in hoc peccarent; ecce filii: post accepit ab illis cohortem, et ministros (Joan. XVIII): ecce tertia et quarta generatio. Dominus autem non visitat hic peccata patrum, qui reservantur igni aeterno, modo tamen saepe punit homines.

Secundum praeceptum.[recensere]

Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est nec falso, nec superflue, nec dolose jurabis per nomen Dei, nec honorem ejus, quantum in te est, evanescere facias, de eo prave sentiendo.


Tertium praeceptum.[recensere]

Memento ut diem Sabbati sanctifices, id est sanctum et feriatum habeas. Non facies in eo omne opus, tu et filius tuus, et filia tua, nec servus nec ancilla tua, nec jumentum tuum, nec advena, qui juxta portas tuas est, id est tecum in domo tua serviens, quia Deus quievit die septimo (Gen. II), et nos diem septimum servamus, etsi non hunc, quem illi. Nam et Josephus sic ait: Quartus sermo secundum servandas septimanas, cum ab omni opere forent cessaturi, propterea de opere servili dicimus intelligendum.

Quartum praeceptum.[recensere]

Honora patrem et matrem tuam, duplici honore, reverendo scilicet, et necessaria ministrando. In his enim quae sequuntur, fere et in omnibus, a parte totum intelligitur. Unde et Dominus docens totaliter intelligenda, implevit legem.

Quintum praeceptum.[recensere]

Non occides manu, vel mente, vel consensu, nec violentam manum inferes insonti, nec subtrahes auxilium vitae, cui potes, et debes dare. Judex quidem non occidit, sed lex.

Sextum praeceptum.[recensere]

Non moechaberis, id est non miscearis alicui, excepto foedere matrimonii.

Septimum praeceptum.[recensere]

Non furtum facies, nec etiam rapies aliena.

Octavum praeceptum.[recensere]

Non contra proximum tuum falsum testimonium dices. Hic prohibet omne mendacium. Licet quidam male senserint, Deum tacite concessisse mendacium, quod prodest, si nulli obest.

Nonum praeceptum.[recensere]

Non concupisces domum proximi tui. Secundum Augustinum, hic prohibet concupiscentiam rei alienae immobilis.

Decimum praeceptum.[recensere]

Non desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt. Hic autem prohibet concupiscentiam rei mobilis. Secundum Origenem, unum est praeceptum.

De altari faciendo.[recensere]

Videbat autem populus voces, et lampades, et vocem buccinae, et montem fumantem, et stantes procul dixerunt Moysi. Non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur. Stetit ergo de longe populus, et Moyses accessit ad caliginem. Cui Dominus ait: Altare de terra facietis mihi (Exod. XX). Forte, ante constructionem altaris portatilis, voluit hoc fieri, vel illud portatile erat de terra, sicut infra dicemus. Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Si levaveris cultrum tuum super eo, polluetur. Quasi dicat: Nolo quod cum instrumento effusionis sanguinum aedifices mihi sanctum. Inde et nos unius lapidis altare construimus. Forte prohibuit, ne super altare hostiae occiderentur. Et addidit: Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. Forte nondum antiqui utebantur femoralibus.

De judiciis (Exod. XXI).[recensere]

Deinceps addidit Dominus judicia quaedam, ad determinandas lites. Nos quidem non omnia sed congrua prosequimur, sic: Si emeris servum Hebraeum, qui jam scilicet servus non sit, septem annis serviet tibi, nisi jubilaeus intervenerit: septimo egredietur liber, et gratis, cum quali veste intraverit. Si habens uxorem cum uxore, et liberis exeat. Si dominus dederit ei uxorem, mulier cum filiis, quos fecerit, erunt domini. Quod si elegerit servus manere in servitute, offeret eum dominus diis, id est sacerdotibus praesentabit, et applicabitur ad ostium tabernaculi, et perforabit autem ejus subula, in signum perpetuae servitutis; eritque servus in saeculum, id est dum vivet, vel usque ad jubilaeum. Idem enim intelligendus est de ancilla.

De famula.[recensere]

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non in ancillam scilicet, sed in concubinam, quam Graeci Moypheton, alii Moypheten dicunt, septimo anno non egredietur sicut ancilla, scilicet sine pretio. Quia enim eam humiliavit, dotem, vestes et nuptias, id est virum ei providebit, pro pretio pudicitiae; quod si ante septimum annum displicuerit ei, vendendi eam alii potestatem non habebit, nec pudicitiae pretium negabit. Quod si interim agnominaverit eam sibi, id est in uxorem duxerit, juxta legem uxorum faciet ei, nec sine libello repudii egredietur. Si vero non sibi, sed filio eam emerit, in modum praedictum faciet ei pro filio, sicut pro se. Si tria ista non fecerit, id est si nec ipse eam humiliaverit, sine agnominatione, nec eam agnominaverit, nec filio eam acceperit, more ancillarum gratis egredietur, et absque pretio sibi dato.

De homicida.[recensere]

Qui occiderit hominem volens moriatur, si vero nolens, confugiat ad unam de sex civitatibus refugii, et ibi salvabit animam suam, ne occidatur a proximis occisi. Et erit ibi donec per judices civitatis ejus propinquis mortui reconcilietur, vel usque ad mortem summi sacerdotis. Tunc enim redibit securus ad propria. Per industriam vero occidens, etiam ab altari evellatur. Quod de Joab factum legitur (III Reg. II). Instar vero harum civitatum nos habemus loca Deo dicata, majorem tamen immunitatem praestant, quam illae. Salvatur enim in eis etiam volens homicida, et quilibet fugitivus. Tamen quidam exceptionem faciunt. Si enim pro homicidio in ecclesia facto, vel furto, vel hujusmodi confugiat ad ecclesiam, inde dicunt eum debere extrahi, et puniri.

De talione.[recensere]

Addidit etiam Dominus praecepta talionis jubens reddi animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, vulnus pro vulnere, livorem pro livore, adustionem pro adustione.

De bove cornupeta.[recensere]

Si bos cornupeta servum occiderit, lapidibus obruatur, nec carnes ejus comedantur. Dominus autem bovis triginta siclos argenti reddet domino servi. Aiunt Hebraei, ideo sic aestimatum pretium servi, quia triginta generationes egressae sunt de Cham, quem Noe servituti addixit.

De decimis et primitiis.[recensere]

Decimas, etprimitias ne tardaveris offerre (Exod. XXII). Tamen agnum vel haedum septem diebus dimittes cum matre sua, die octavo, et deinceps poteris reddere.

De septimo anno.[recensere]

Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus, septimo anno eam requiescere facies (Exod. XXIII). Unde, et dicebatur annus requietionis et etiam annus remissionis, quia in illo nulli licebat exigere debitum aliquod nisi eo terminato; et si quid in eo anno, ex praeteritis frugibus succreverit in ea, comedent pauperes populi, et quod residuum fuerit pauperibus, comedent bestiae agri, ita facies in vinea, et oliveto tuo. Dum hoc observatum fuit, ut ait Josephus in anno sexto in tantum abundabant fruges, quod sufficiebant ad usum septimi et octavi etiam ad sementem.

De tribus solemnitatibus.[recensere]

Addidit etiam de tribus praecipuis solemnitatibus anni, in quibus voluit sibi apparere omne masculinum, sed non vacuum (ibid.), de quibus infra dicetur.

De haedo non coquendo in lacte matris.[recensere]

Non coques hoedum in lacte matris suae (ibid.). Quod Josephus exponit sic: Non comedes eum infra octavum diem quia adhuc non differt a lacte. Sancti de Christo exponunt sic: Ne occidas Christum in die conceptionis suae ; quod tamen transgressi sunt. Dies vero conceptionis vocatur lac matris, quia ex tunc in matre paratur materia lactis. Hebraeus habet: Non coques separatum in lacte matris suae, et est sensus: Separatum a carne parentum, id est quod per carnalem generationem conceptum, et editum est, non comedes coctum cum lacte, vel cum aliquo lacteo caseo, scilicet vel butyro. Quod dictum est propter aves, quae non de carne, sed de ovis separantur, quas in lacte coctas, vel cum lacte comedunt. Nec ideo de lacte matris prohibitum dicunt, quod in alio lacte liceat coquere; sed quia lac illud paratius possit inveniri cum animali, per hoc prohibuit de omni lacte. Quidam tamen de his quae Domino offeruntur, dictum intelligunt, quasi non offeras agnum, vel hoedum infra octavum diem, quia nondum est esibilis, nec differt a lacte matris, quia et supra dixerat de primitiis agnorum, et decimis. In fine vero judiciorum addidit Dominus: Si feceris hoc, occidam omnem populum, ad quem ingredieris, et praemittam scabrones et vespas, quae fugabunt eos , id est terrorem nominis tui; paulatim vero ejiciam eos, ne redigatur terra in solitudinem, et crescant contra te bestiae; ponamque terminos tuos a mare Rubro, quod est ab oriente, usque ad mare Palaestinum, quod Tyrenum dicitur, et est ab occidente, et a deserto quod est post Bethlehem, quod incipit post Thecuam, usque ad fluvium, scilicet Euphraten, quae tota regio quandoque dicta est Judaea.

De foedere firmato aspersione sanguinis vitulorum.[recensere]

Venit ergo Moyses, et narravit plebi judicia Domini, et dixerunt omnes una voce. Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus. et audiemus (Exod. XXIV). Quod praepostere, et inordinate dictum est, praesignavit, futuros transgressores, et in hoc verbo mendaces. Scripsitque Moyses universos sermones Domini praeter Decalogum, et mane consurgens, aedificavit altare Domino, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel forsan duodecim altaria, titulos dixit . Vel potius unum ex duodecim lapidibus, et in singulis singula nomina filiorum Israel scripsit, quasi titulus tribuum duodecim, misitque juvenes, scilicet Nadab, et Abiud, qui futuri erant sacerdotes, et immolaverunt Domino pacifica duodecim vitulos.

Tulitque Moyses mediam partem sanguinis, et misit in crateres, vasa, scilicet, viminea cum ansis, a cratin, quod est contexere dicta, reliquum sanguinem fudit super altare, legitque volumen foederis audiente populo. Qui dixerunt. Omnia quae locutus est Dominus, faciemus. Ipse vero, sumptum sanguinem, respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum. Quasi diceret: Sic peribit vita ejus, et sanguis ejus fundetur, qui violabit foedus hoc, id est pactum inter vos et Dominum. Sane hoc signum, ad confirmationem foederis hujus, habuerunt a gentilibus, qui, porcam foederis foede laniantes, sic confirmabant foede laniandum foederis violatorem. Tamen et aliud signum foederis terribilius habuerunt Judaei ex se, scilicet effusionem aquae, quod fecit Josue, et Samuel, quia sicut aqua tota funditur, ita quod nil remanet in vase, quod non alii liquores, et etiam ipsa perit fusa in terram, sic penitus cum stirpe sua periret, qui solveret foedus.

De primo ascensu Moysi in montem.[recensere]

Hoc facto ascendit Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiud, et septuaginta de senioribus Israel, secundum praeceptum Domini, usque ad terminos montis, et viderunt Dominum. Et sub pedibus ejus quasi opus sapphirinum, et quasi coelum cum serenum est. Tamen nec super eos, qui erant in castris misit manum suam (Exod. XXIV), id est non abscondit se ab eis, sed videntes majestatem Domini, et non ipsum laeti epulabantur. Et vocavit Dominus Moysen, daturus ei tabulas lapideas, inscriptas Decalogo. Et assumpto tantum Josue, transivit terminos, dicens senioribus. Expectate hic, id est in castris, et usque ad terminos. Si quid quaestionis natum fuerit, referetis illud ad Aaron, et Hur; operuitque nubes montem. Iterumque dimisso Josue in quadam planitie montis, solus ascendit Moyses ad caliginem. Septimo autem die vocabit eum Dominus de medio caliginis.

De tabernaculo faciendo.[recensere]

Ingressusque Moyses medium nebulae, fuit cum Domino quadraginta diebus, et quadraginta noctibus (Exod. XXIV), nec comedens, nec bibens. Et ait Dominus ad eum: Sume primitias (Exod. XXV), id est pretiosa quaeque a populo Israel, sed ab eo tantum, qui ultroneus obtulerit, aurum scilicet, et argentum, et aes, hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, id est setam hyacinthini, purpurei, coccinei coloris, et byssum quod est genus lini Aegyptii molle, et candidum, pilos quoque caprarum, et pelles arietum rubricatas, quas parthicas dicimus, quia Parthi sic colorari eas excogitaverunt, et pelles hyacinthinas, et ligna setim. (Est autem Setim nomen montis, et regionis, et arboris, quae similis est albae spinae in foliis, et est levissimum lignum, et imputribile, et incremabile), oleum quoque ad luminaria; aromata in unguenta, et thymiamata boni odoris, et lapides onychinos, sardonices, et gemmas, et faciant mihi sanctuarium, ut habitem in medio eorum, ne sit eis labor recurrere ad montem hunc, juxta similitudinem tabernaculi, quod ostendam tibi facies illud ita.

De schemate arcae.[recensere]

Arcam de lignis Setim facies (Exod. XXV), quae Hebraice dicitur beron. Et nota quod Moyses hoc ordine narrat primo de his quae fecerunt in tabernaculo, secundo de tabernaculo, tertio de atrio. Josephus vero econtra: ille, secundum ordinem compositionis; iste secundum ordinem collocationis. Longitudo arcae habebat duos cubitos, et semissem; latitudo similiter cubitum et dimidium. Et intelligitur cubitus humanus, non geometricus. Quod apparet in altari Lateranensi, infra quod dicitur esse arca. Etiam hic Josephus vocat cubitum duos palmos. Et dicitur arca non habuisse pedes, et deaurata est intus et foris auro mundissimo. Et facta est supra corona aurea, ad modum scilicet labii quod in mensis et scacariis fieri solet. Per utrumque latus longitudinis bini erant circuli aurei totum lignum penetrantes, et per eos vectes de lignis Setim deaurati mittebantur, quibus arca ferebatur, nec unquam extrahebantur. In qua postea posita est testificatio, id est tabulae in quibus scriptum erat testamentum. Tamen quaeque ibi reposita testimonia dici possunt. Posita est ibi urna aurea plena manna, in testificationem quod panem dedisset eis de coelo. Tabulae, in testificationem quod legem naturalem sopitam in cordibus suscitaverat in scripto. Virga Aaron, in testimonium quod omnis potestas a Domino Deo est. Deuteronomium, in testimonium pacti quod dixerant, omnia, quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus. Ob hoc dicta est arca testamenti, vel testimonii. Ob hoc etiam tabernaculum testimonii dictum est; et ideo etiam quia causae prae foribus ejus agebantur.

De propitiatorio, et cherubim.[recensere]

Factum est etiam super arcam propitiatorium aureum, id est tabula aurea, ejusdem longitudinis et latitudinis, cujus et area; ut arcam tegere sufficeret (Exod. XXV). De spissitudine ejus non legitur. Hoc idem dicebatur oraculum, quia Dominus de loco illo responsa dabat. Responsum autem divinum oraculum dicitur, quia orantibus datur. Dicebatur etiam propitiatorium; quia exinde loquens Dominus propitiabatur populo, vel quia die propitiationis dicebant gloriam Domini semper ibi descendere. Ex utraque vero parte oraculi , scilicet in duobus angulis anterioribus, positi sunt duo cherubim aurei, et productiles, non scilicet fusiles, sed tussionibus malleorum producti. Sunt autem, ut dicit Josephus animalia volatilia, habentia figuram, quae a nullo hominum est inspecta. Haec dixit Moyses se in sede Dei conspexisse figurata. Cherubim unus alterum respiciebat, versis tamen vultibus in propitiatorium, duabus quoque alis expansis, et mutuo se tangentibus, velabant oraculum, alas ex opposito extendebant.

De mensa, et columnis.[recensere]

Itemque ait Dominus: Facies, et mensam de lignis Sitim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum, et semissem (Exod. XXV); spissitudinem vero tacet: et inaurabis eam ex omni parte auro purissimo. Erat autem ut dicit Josephus haec mensa proxime, velut Delphica, scilicet Appollinis, habens quatuor pedes, qui dicuntur ejus altitudo, erantque ex medietate partis inferioris rotundi, quasi tibiae, et tornatiles. Pars superior operis quadranguli, quasi femur erat, in singulis vero pedibus erat annulus aureus, sinusque erat in pede, ubi annulus missus erat, in annulis vero vectes aurati, quibus ferebatur mensa. Erat autem labium in ea per circuitum sicut in arca, et labio affixa erat aurea corona alta digitis quatuor, ita quod medietas ejus super mensam eminebat, ne superposita caderent ex ea. Altera medietas inferius pendebat ad decorem, et erat corona haec interrasilis, id est interpolata caelaturis, et plano. Erant autem, ut aiunt Hebraei, caelaturae illae quasi imagines regum, et propheticae, tot ibi sunt imagines factae, quot futuri erant reges in Jerusalem a David, usque ad Sedechiam: tamen Josephus videtur velle non fuisse in ea aliud labium, nisi hanc coronam interrasilem, id est reticulatam . Huic vero superposita erat alia corona minor ista. Sed quanta, et quomodo superposita, et an plana, vel interrasilis nescimus: tamen aureola vocatur. Hebraei dicunt et hanc prophetice additam ad praesignandam divisionem regni in duo regna. Fuit enim regnum Israel populosius regno Juda; sed tamen minus dignum et ideo aureola superposita erat, et tamen minor. Mensa haec ponebatur in tabernaculo ad Aquilonem, non longe ab aditu.

De panibus propositionis.[recensere]

Et ponebantur super eam duodecim panes azymi de simila, mundi valde, et ponebantur altrinsecus seni, et constabant singuli de duabus decimis ephi (Exod. XXV), quas Josephus duos assarios vocat. Et singulis superponebatur patena aurea, et super patenam pugillus thuris. Josephus dicit phialas aureas superpositas plenas thure. Hi diluculo Sabbati recentes et calidi imponebantur mensae, et erant ibi immoti usque ad Sabbatum sequens. Tunc illis sublatis, et toto thure incenso super altare, novi cum altero thure substituebantur. Sublatos vero soli sacerdotes comedebant, unde sacerdotales dicebantur. Vel etiam ideo, ut ait Josephus, quia Dominus praeceperat quod soli sacerdotes panes illos formarent, et coquerent, et ponerent in mensam, et tollerent, ipsi tamen postquam scilicet divites facti sunt, non observaverunt hoc. Dicebantur etiam panes propositionis, quia propositi erant coram Domino in memoriam sempiternam duodecim tribuum filiorum Israel. Vel porro positi scilicet per totam hebdomadam, vel in aeternum per successionem ponendi.

De vasis libaminum.[recensere]

Praecepit ergo Dominus praeparari, ex auro purissimo, quatuor genera vasorum, ad offerenda libamina, et ab offerentibus sacerdoti (Exod. XXV), a libando, id est gustando dicta, et a sacerdotibus Domino, a libando, id est fundendo, et poni ea super mensam, scilicet acetabula, phialas, thuribula et cyathos. In his vinum quod debebat offerri praevidebatur, et praegustabatur, utrum dignum esset offerri an non.

Sed quia in colore, et sapore vinum dignoscitur, dicitur quod praeter aureas phialae vitreae ibi erant; unde, et a phialim, quod Graece vitrum dicitur, sic vocabantur in imo angustae, in superiore parte amplae, in quibus color, et sapor poterat cognosci, quas Hebraei scutellas dicunt. Cyathi vero minores, et angustiores erant, et aurei, cum quibus fundebatur vinum super altare pro hostiae libamento. In thuribulis, quae etiam mortariola dicebantur, thus praecognoscebatur, et offerebatur. Similiter et in acetabulis acetum. Sed quia nunquam aut raro occurrit de oblatione aceti, quidam dicunt acceptabula, ubi scilicet praevidebatur a sacerdotibus, quae debebant offerri, utrum accepta, id est idonea essent, an non. Postea subdividunt acetabula in tria, in phialas, in quibus vinum; et thuribula, in quibus thus, et simila, et granum, et sal; et cyathos in quibus oleum. Sumebant enim sacerdotes prius de his quae offerenda erant, portiunculas, quas in hujusmodi vasis ponebant ad praegustandum, quasi libando de singulis, quae libamina dixit Moyses offerenda, id est de offerendis sumenda.

De candelabro aureo.[recensere]

Praecepit quoque Dominus fieri candelabrum ex auro purissimo ductile (Exod. XXV). Tamen Josephus fusile dicit. Cujus hastile basi infixum erat, et ferreum super vestimentum calamis aureis quinque geniculatis ad modum cannae. Ubi autem calamorum capita inter se jungebantur, capita habebant tumentia, et invicem ad modum scyphi, quem cuppam dicimus. Jungebantur autem inter se tanquam duo scyphi in modum nucis, et ex fundo cujusque scyphi procedebant flores recurvi quasi lilia, et in ipso fundo, inter scyphum et lilia, erat sphaerula volubilis, sicut in capitibus cathedrarum subsunt sphaerulae volubiles, et ita cum in hastili essent quinque calami in hunc modum copulati, quatuor erant ibi juncturae, quarum quaeque habebat quasi scyphos duos sibi junctos, et sphaerulas simul et lilia, et hoc est quod Moyses dicit in hastili quatuor fuisse scyphos in modum nucis. Tamen Hebraeus non dicit scyphos, sed nigellatas rotunditates, scilicet nigello distinctas. Ex hoc hastili procedebant tria brachia, ex lateribus hinc et tria inde, ferrea, quorum unumquodque supervestitum erat calamis aureis, ad modum hastilis, et in juncturis coibant capita calamorum quasi scyphi in modum nucis cum sphaerulis et liliis. Et quia in unoquoque quatuor scyphos dicit Moyses fuisse, videtur unumquodque quatuor calamos habuisse. Videtur tamen quibusdam non sphaerulas fuisse in fundo scyphorum, ut dictum est, sed in media planitie cujusque calami sphaerulam volubilem superpositam. Sic erat candelabrum ex ferro, calamis aureis superinducto, factum si fusile fuit: si vero ductile simpliciter ex auro fuit, et malleis mirabili artificio in hanc formam productum. Erat autem, ut dicit Josephus, ex LXX partibus compositum, in una base erectum, sic in hastili, et brachiis erant calami viginti novem non integri; sed ex duabus partibus, in medio, ubi partes jungebantur erat sphaerula superposita, ne junctura videretur, et putaretur calamus unus; et ita erant calami viginti novem cum totidem sphaerulis quinquaginta octo quinque partes, in basi septem lampadum sedes. Quocunque vero modo factum fuerit, in summo septem habebat capita aequalia, super quae ponebantur septem lucernae aureae. Infusoria etiam septem ex auro erant, quibus oleum lucernis infundebatur. Erantque ibi forcipes dicti emunctoria ex auro ad emungenda, vel exstinguenda licinia. Etiam vascula ex auro erant ad exstinguendum in aqua quae emungebantur, ne tetrum redderent odorem, dicta extinctoria. Omne pondus ejus cum vasis suis habuit talentum auri ad pondus sanctuarii. Tria enim habebant talenta. Minus quinquaginta librarum, quod erat institorum, medium septuaginta, quod erat civium, maximum centum viginti, quod erat sanctuarii. Tamen Josephus dicit ipsum habuisse centum mnas, quas Hebraei cithares dicunt, Graeca lingua interpretatum, talentum nuncupatur. Positum autem erat ad austrum contra mensam non recte quidem, sed oblique.

De parietibus tabernaculi.[recensere]

Praecepit quoque Dominus fieri tabernaculum in hunc modum (Exod. XXVI). Tabernaculum erat domus Deo dicata quadrata, et oblonga, tribus clausa parietibus, aquilonari, meridiano, occidentali; liber patebat introitus ab oriente, ut sole oriente radiis ejus illustraretur. Longitudo ejus erat triginta cubitorum, latitudo decem, altitudo decem. In latere meridiano erant tabulae de lignis Setim stantes viginti quarum unaquaeque in longitudine habebat cubitos decem, in spissitudine digitos quatuor, in latitudine cubitum et semissem. Jungebantur autem sibi mutuo incastraturae, ne rimula esset ibi, aut planities parietis inaequalis, et erant inauratae ex utraque parte, superpositae vero singulae duabus basibus argenteis perforatis, in quarum foraminibus cardines aurei immittebantur, in utroque angulo tabulae emittentes, sicut in scriniis fieri solent. Tamen Augustinus videtur velle quod una basis esset sub tabula, et altera supra pro epistilio; sed littera contraria est, quae dicit quod binae bases singulis tabulis per duos angulos summittebantur. Utrum autem tabulae suspensae a terra super bases, an inter bases ad terram pertingerent, non legitur. Eodem schemate factus erat paries aquilonaris. Ad occidentem vero erant septem tabulae per omnia similes aliis, et eodem modo stantes in basibus. Sed cum non implerent, nisi novem cubitos, dimidius cubitus ex utraque parte vacuus patebat, et ideo tabula uno cubito lata secta est per medium, et factae sunt tabulae semicubitales, quae utrinque appositae parietem occidentis aliis duobus compaginaverunt; quae etiam singulae duabus basibus immittebantur. Ne vero ventorum impulsu, vel qualibet alia causa parietes concuterentur, singulae tabulae habebant annulos aureos per ordinem, velut quibusdam radicibus confixos, per quos vectes per transversum parietis immissi tabulata firmiter continebant. Erant autem vectes de lignis setim inaurati, singuli quinque cubitorum, immittebaturque caput unius vectis in caput alterius in modum cocci, ut ex pluribus sic innexis, quasi unus vectis immensae longitudinis videretur, sicut in baculo cambucae pontificalis eburneo fieri solet. Hoc sane planum esset, nisi Dominus addidisset quod quinque vectes essent in latere ad aquilonem, et totidem ad austrum, et totidem ad occidentem, quod minus congruum videtur. Cum enim quilibet vectis quinque erat cubitorum quinque protensi in latere uno, viginti quinque cubitos tamen contingebant. Itaque quinque cubiti illius lateris remanebant intacti, in occidentali vero latere duo tamen sufficiebant. Sunt qui dicunt de tribus vectibus superfluis, unum super additum quinque vectibus in latere septentrionali, et alium in australi; et sic quod illis deerat adimpletum. Tertium sectum dicunt in duos, qui positi erant in duobus angulis parietum, ut recurvati juncturas angulorum colligarent, sicut juncturae angulorum in scriniis strapis ligari solent. Sed hoc ex littera conjici non potest. Quia ergo in littera est quinque vectes immitti per tabulas medias a summo usque ad summum de altitudine parietis intelligi potest. Erat autem juxta summitatem parietis supremam, unus ordo vectium extensus in longum per totum parietem, et juxta summitatem inferiorem alius ordo in eumdem modum, et in media planitie tres ordines, ut quod dictum est quinque vectes fuisse in uno latere, potius ad numerum ordinum, quam vectium referatur. Erant autem in unaquaque tabula quinque annuli et in quolibet duorum parietum vectes triginta quia quinque ordinum quilibet sex vectes habebat, in latere occidentali decem vectes bini per singulos ordines. Sunt qui dicunt non omnes vectes ejusdem quantitatis fuisse, sed quilibet vectium quinque qui erant in magnis lateribus, erant sex cubitorum, et ita quinque sufficiebant ad continendum triginta cubitos, et quinque vectes qui ad occidentem erant, singuli duorum cubitorum erant. Sed Josephus loquens de his vectibus ait, uno quoque habente magnitudinem cubitorum quinque.

De distinctione tabernaculi, et utroque velo.[recensere]

Tabernaculum hoc distinctum erat in duas partes (Exod. XXVI). Posterior pars ad occidentem decem cubitis protendebatur, et ita quadra erat, in longum scilicet, et in latum, et in altum decem cubitorum. Haec pars adytum dicebatur, vel sanctum sancti, vel sanctuarium sanctuarii, vel sancta sanctorum. Anterior pars ad orientem viginti cubitis protendebatur, quae communis erat sacerdotibus, et hoc dicebatur sanctum, vel sanctuarium. Respectu hujus posterior dicebatur sanctum sancti, quasi consecutivum sancti, ut dicitur saeculum saeculi. Vel sanctum sancti, id est sanctius sancto, ut dicitur Dominus dominorum, vel Rex regum. Ad alterutras vero partes separandas, positae erant in medio, quatuor columnae de lignis setim deauratae, capita habentes aurea, et bases argenteas. Tamen Josephus dicit quatuor fuisse tabulas ad modum aliarum operatas, aequaliter a se invicem distantes, inter quas tres angusti patebant ingressus. Super capita vero columnarum superpositi erant duo vectes decem cubitorum a pariete in parietem protensi, in quibus per circulos aureos immissum dependebat velum, ante quatuor columnas extensum, quadrum in omni parte, scilicet decem cubitorum, ut ex omni parte prohiberet aspectum interiorum. Erat autem velum factum de bysso retorta, quod est genus lini candidissimi et mollissimi, et de hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, id est de filis sericis hyacinthini, purpurei, et coccinei coloris, opere plumario compositum, id est opere acu picto. Pluma enim lingua quadam acus dicitur, scilicet Aegyptiorum, quorum sunt diversae linguae, sicut Graecorum. Hoc genus veli vulgo distratum dicitur, quasi bis stratum. Primo enim fit tela, cui cum acu opere manuali substernuntur diversae picturationes. Sunt qui dicunt opus plumarium a similitudine avium, quibus superaddita est plumarum varietas. Idem opus dicitur etiam polymitum a polu, quod est multum, pro multitudine picturarum. Erat autem hoc velum pulchra varietate contextum ex universis, ut ait Josephus, floribus, quos gignit humus, et aliis picturis, quas poterant interserere pictores, praeter animalium formas. In egressu vero tabernaculi quinque columnae erant de lignis setim deauratae, capita habentes aurea; bases vero aeneas, super quas duo vectes, vel unus decem cubitorum protendebatur a pariete in parietem. In utroque capite, sui utrique parieti insertus, ad modum trabis in domo, a quo dependebat aliud velum, per circulos aureos insertum, ad modum prioris operatum. Sed secundum Josephum, usque ad medietatem columnarum dependebat, tegens eas, per quinque cubitos; reliqui quinque usque ad terram ad ingressum Sacerdotum patebant. Super hoc vero dicit, aliam cortinam laneam superpositam, usque ad terram pertingentem, funibus per annulos eam ducentibus et retrahentibus, ut in diebus festis reducta praeberet aspectum tabernaculi; in aliis diebus superducta prohiberet aspectum, praecipue cum nubilum videretur. Tectus enim fortis erat, et facile laborem sustinebat, et in ingressu templi Salomonis similem dicit fuisse appensam. Erat enim interiori sanctuario arca foederis cum his, quae in ea reposita diximus, et cum his quae erant ei superposita. In anteriori vero candelabrum ad austrum, mensa ad aquilonem. In medio autem velum, non longe ab aditu altare aureum, quod etiam Josephus thuribulum aureum vocat, de quo post dicemus.

De cortinis et sago.[recensere]

Tectum tabernaculi non concameratum, id est recurvum, sicut in ecclesiis, sed planum ad modum Palaestinae, fuit quatuor operimentis aptatum (Exod. XXVI). Primum operimentum fuit cortinae decem, quae etiam vela, vel tentoria, vel quandoque tabernaculum vocantur, quae erant factae de quatuor praedictis coloribus opere plumario. Longitudo cortinae unius erat viginti et octo cubitorum, latitudo quatuor, quarum quinque mutuo sibi jungebantur, et quinque similiter, ut quasi duae cortinae, ex quibus sibi conjunctis redderentur. Jungebantur autem ansulis hyacintinis, quae in unoquoque latere cortinarum dispositae, altera contra alteram veniebant, et binae annulo aureo colligabantur, sicut ad ornatum colli fibulae argenteae, vel aureae, utramque oram capitii solent colligare. Dicit tamen Josephus annulis aureis et uncinis eas fuisse junctas. Secundum operimentum erant saga cilicina, quae et vela, vel capillaria quandoque vocantur, quae de pilis caprarum, quos capillos quandoque dicimus, ad differentiam lanae ovium, facta erant, de quibus et cilicia fiunt. Unde, et illa saga cilicina dicta sunt, quae pro asperitate saga dicebantur. Unde, et quosdam pannos asperos sagias dicimus. Vel forte ex quadratura saga dicta sunt . Unde, et militare pallium a Gallis inventum, quia quadrum erat sagum dictum est. Quod tamen ex aspero fiebat panno contra aeris intemperiem, et potuit dici sagum. Erant autem saga haec undecim. Longitudo sagi unius habebat cubitos triginta, latitudo quatuor, et erant quinque sibi mutuo juncta, ut quasi unum sagum facerent, et alia sex quasi in unum sagum juncta. Jungebantur autem annulis aureis insertis ansulis contra se venientibus. Utrum autem singulae cortinae, vel saga sibi invicem ita copularentur, an sextae cortinae sibi consutae filo inseparabiliter, in unam cortinam junctae erant, et aliae quinque similiter, et ad tegendum tabernaculum, hae duae magnae cortinae tantum annulis et ansulis jungerentur, non elucet.

De modo tegendi secundum Bedam.[recensere]

Quomodo vero ex his tegebatur tabernaculum, videamus prius. Secundum Bedam protendebantur decem cortinae sibi copulatae per transversum, scilicet tabernaculi; totum operientes tabernaculum, et descendentes per latera, uno cubito distabant ex omni parte a terra. Et quia simul junctae quadraginta cubitos implebant, longitudinem tabernaculi quae erat triginta cubitorum tegebant . Et quinque cubiti dependebant juxta latus occidentale, alii quinque tantum descendebant ante aperturam, quae erat ad orientem. Tamen ne incompositae penderent utrobique, cortinae transgredientes duo magna latera tabernaculi usque in medium aperturae trahebantur, ibique mutuo jungebantur, et similiter in latere occidentis. Et ita ex omni parte tabernaculum erat tectum cortinis, uno tantum cubito circa terram ex omni parte non velato. Superponebantur saga similiter per transversum, sed quia erant triginta cubitorum, per latera descendebant usque ad terram, et ita cubitum cortinis non velatum ipsa velabant. Sed quia ex transverso quadraginta quatuor cubitos habebant cum essent undecim simul juncta, et unumquodque erat quatuor cubitorum, longitudinem tabernaculi triginta cubitis tegebant; de quatuordecim qui supererant, septem descendebant ad occidentem, et septem ad orientem. Partes vero sagorum, quae supererant, pendentia juxta latera duo magna, usque ad terram, ex utraque parte reducebantur, ad tegendum introitum orientalem. Sed quia septem cubiti ex utraque parte veniebant, in spatio vero introitus decem tantum erant, supersuebatur sagum sago. Vel forte in summitate cujusque, duo cubiti retroplicati consuebantur, instar orarum vestimenti, et tunc ex aequo venientia saga, de lateribus in medio introitus, copulabantur in eodem loco, in quo et cortinae, et similiter in latere occidentis. Propter hujusmodi supersuturam, vel replicationem sagorum, dicit Beda primo dixisse Dominum Moysi: Sextum sagum in fronte tecti duplices (Exod. XXVI), id est dimidium sagum, quod excedit cortinas in introitu, supersues, vel replicabis. Et post planius addidit, quod superest in sagis, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi, id est latus occidentis. Duplicabantur autem ita, ut impetum ventorum possent sustinere, et secundum hanc dispositionem, tabernaculum ex omni parte tegebatur sagis usque ad terram, et nil ex eo videbatur; et tentorium, quod erat in introitu pretiosum, inutiliter ibi erat, et cum sacerdotes intrabant tabernaculum, vel necesse erat attollere saga et cortinas, ut subintrarent, vel in medio jungebantur uncinis, et annulis, ad introitum eorum dissolvebantur.

Josephus aliter.[recensere]

Alia est Josephi dispositio, cui consentit Origenes, et videtur probabilior. Ait enim decem cortinas sibi mutuo junctas, ut dictum est, a fronte tabernaculi super introitum extendi per transversum, et tegere totum tabernaculum, et descendere juxta latus occidentis usque ad terram. Introitum vero non tegi aliqua parte cortinarum, cum proprium velum haberet. Similiter, et de sagis, totum dicit operi tabernaculum, excepto introitu. Sed quia duo cubiti sagorum supersunt cortinis, ex utraque parte, dicit eos replicari sub cortina, ne ventus intrans inter saga et cortinas, totum concuteret operimentum, pro quo etiam dictum putat. Sextum sagum in fronte tecti duplices, sed etiam secundundum haec speciosa et pretiosa plurimum, pars extrinseca tabernaculi non videbatur, nec illud cortinarum, quod circa tabernaculum defluebat. Frustra ergo tanti facta videbantur. Quo circa forte ex omni parte cortinae, et saga funibus extendebantur circa tabernaculum, et paxillis aereis colligebantur funes, quia et paxillos habuisse tabernaculum, infra Moyses dicit, et in modum tecti dependentis circumquaque attollebantur, ut et tabernaculum undique videri posset, et circuiri ab ingredientibus sub cortinis

De pellibus superpositis.[recensere]

Quocunque vero modo haec duo operimenta disposita fuissent, de reliquis duobus non est quaestio. Sane tertium erat operimentum de pellibus arietum rubricatis, quae superiora tantum tegentes, ad altera non descendebant, funibus, et paxillis aereis affixis terrae circumligatae (Exod. XXVI). Quartum quoque operimentum in eumdem modum erat superpositum de pellibus arietum hyacinthinis; superposita vero erant haec duo propter aestum, et imbrium diffusionem. Multos itaque, ut ait Josephus, stupor habebat a longe inspicientes; nam colorem ejus in nullo putabant differre a coelo.

Quid figurabant praedicta.[recensere]

In hac compositione tabernaculi, patet Deum et non hominem sic disposuisse, quia, ut ait Josephus, singula horum ad formam rerum facta reperiet, si quis absque invidia velit haec considerare. Abditum enim, quod soli pontifici pervium erat, figurabat coelum Deo, et angelis attributum. Sanctuarium vero, quod in duplo erat, terram, et mare cunctis gressibilia, sicut et illa pars communis sacerdotibus erat. Cortinae, coelum sidereum; saga, aquas, quae sunt super firmamentum; pelles rubricatae, coelum empyreum in quo sunt angeli; hyacinthinae, coelum superius, ubi Deus super omnia. Tamen in quatuor coloribus velorum, dicit Josephus, figurari quatuor elementa. Per byssum, terram, quia de terra est, et primo ferreum, et viridem colorem habet; per purpuram mare, quia ex conchis marinis tingitur; per hyacinthum, aerem, quia in colore ei similatur; per coccum, ignem, quia in colore ei assimilatur; per mensam tempus, vel annum ; per panes, duodecim menses; per coronam quatuor digitorum, annum solarem quatuor temporum; per coronam minorem, annum lunarem; per septem lucernas candelabri, septem planetas; per septuaginta ejus partes decarmoniam planetarum; forte quod quisque planetarum habet decem dignitates, vel potestates. Quinque naturales et quinque accidentales, in quibus harmonice, id est proportionaliter, se habent, in candelabro notatur; quia quae sub eis sunt ad ipsos tendunt, id est motus naturales, et effectus ab eis habent, quod etiam notat ornatus ejus, scyphi, id est vasa liquoris, aquam, sphaerulae solem sphaericum, lilia aerem, qui solus vitiatur odoribus.

De altari holocaustorum.[recensere]

Praecepit quoque Dominus fieri altare de lignis setim (Exod. XXVII). Altare hoc dicebatur holocausti, vel holocaustorum, vel holocaustomatum, et posset dici sacrificiorum, sed a digniori nomen accepit. Erat autem in longitudine, et latitudine quinque cubitorum scilicet quadrum, et altitudine trium, cui, tanquam nimis alto, ad horam ministrationis aliquid apponebatur, in quo staret minister, quod, impleta ministratione, tollebatur. Altare enim gradus habere alibi prohibetur. Erat enim concavum instar arcae sine operimento, parietes lignei, sed operti erant aere intus, et extra, licet uri non possent, sicut nec antiton, vel lignum Paradisi quodlibet, quod urendo fit mundius; area ejus, sive arula aerea erat, tanquam fundus arcae super quam fiebat ignis, qui per fenestram, quae erat in latere orientali imponebatur. In quatuor angulis superioribus erant extra quatuor recurva cornua, in quibus quatuor catenae annulis inserebantur, de quibus dependens craticula aerea, in modum retis facta, usque ad medium altaris intus descendebat, super quam cremanda in odorem Domino ponebantur, quae ignis per circulos craticulae ascendens de arula consumebat. Circa angulos vero inferiores quatuor erant annuli aerei, in quibus vectes imponebantur de lignis setim operti aere ad portandum altare. De hoc tamen altari, et craticula ejus ambiguitas est, non solum inter nos, verum etiam inter Hebraeos, praecipue cum Hebraica veritas a nostra translatione nil discrepare videatur. Nos quidem sic habemus: Facies craticulam in modum retis aeneam, per cujus quatuor angulos erunt annuli aenei, quos pones subter arulam altaris, eritque craticula usque ad altaris medium. Hebraeus vero sic habet. Facies ei michar, id est craticulam, fracturam retis aenei, et super rete quatuor annulos aeneos, et dabis illam fundum arae de subtus, eritque rete usque ad altaris medium. Josephus autem sic: Cui suberat craticula in modum retiaculorum facta. Suscipiebat enim terra ignem, qui de craticula ferebatur; quia bases non erant ei subjectae. Cassiodorus tamen senator in pictura, quam fecit, cujus in Expositione psalmorum meminit, quatuor pedes in utroque altari fecit. Proinde videtur quibusdam non superponi craticulae carnes assandas, sed fuisse quasi vas quoddam in quo sederet altare, cujus parietum altitudo altare ambiens, usque ad medium altaris elevata esset, in cujus angulis sursum quatuor annuli pendebant, per quos vectibus insertis, altare ipsi insidens, portaretur. Altare enim non legitur alios annulos habuisse. Sed utrum separatum esset hoc vas reticulatum ab altari, ita ut amoveri posset altare ab eo cum vellent, et super imponi, an de ipso altari opere fusili ita fabrefactum esset, ut quasi oppositum videretur, ambiguum est. Super arulam vero altaris, quam in medio ejus positam dicunt, per fenestram ab oriente struem lignorum asserunt, et super ligna carnes imponi assandas. Vel non erat ibi arula, sed super craticulam superpositam fiebat ignis, quod velle videtur Josephus in praedictis verbis. Aliis videtur, nec operimentum, nec fundum ipsum habuisse, sed parietes tantum terra repleri, secundum quod Dominus dixit: Altare de terra facietis mihi, in cujus arca superiori fiebat ignis, ubi cremanda imponebantur. Et de craticula altari superposita idem sentiunt . Arula vero subter quam craticula posita legitur, Hebraeus arunculam vocat, vel sulcum, quem in medio parietum altaris fuisse dicit , usque ad quem locum altitudo craticulae pertingebat.

De situ altaris, et vasis ejus.[recensere]

Positum autem erat altare ante tabernaculum sub divo, non directe ante introitum, sed aliquanto ad meridiem descendens (Exod. XXVII), ita ut ante ipsum immolantes, stantes ad aquilonem, in ipsum tabernaculum, usque ad sancta sanctorum inspicere possent. Et quia stabant ad aquilonem, id est in altaris latere aquilonari, et contra meridiem, quandoque legitur eos sacrificasse ad aquilonem, quandoque ad meridiem. Erantque in usus ejus lebetes ad colligendos cineres cum abundabant, et deportandos, qui in locum secretum et mundum reponebantur, et forcipes ad emundandum ignem altaris. Et fuscinulae quas Graece creagras dicimus, quia inde de caldariis carnes coctae proferebantur, et patilla, quasi vatilla, a vehendo, quibus prunae ab hoc altari, ad altare thymiamatis, deferebantur, praeter cacabos, et ollas ad carnes coquendas, quae tamen juxta altare non coquebantur, omnia vero aenea erant. Hebraeus vero sic habet: Facies ejus ollas, et ejus pallas, et ejus pelves, et ejus uncinos, et ejus ignium receptacula.

De atrio circa tabernaculum.[recensere]

Erat autem atrium circa tabernaculum in latere meridiano centum cubitorum; in aquilonari centum, in orientali vero quinquaginta et totidem in occidentali (Exod. XXVII). Et sic quadrum erat, vel quadrangulum, sed non quadratum, sed in forma altera parte longiori. Erantque in latere australi viginti columnae, altae quinque cubitis, vestitae laminis argenteis, capita habentes argentea cum caelaturis, cum basibus aeneis, spatio quinque cubitorum inter se distantes, super quas annuli singulis inerant , pertingebantque funes ab annulis usque ad capita paxillorum, qui erant cubiti unius magnitudine, et per singulas columnas in terram valide fixae, ut atrium immobile custodirent, cortina vero de bysso mollissimo centum cubitorum in longum, et quinque in latum per columnas dependebat, a capite usque ad basem diffusa, ut nihil a pariete differre videretur, nisi forte pro aeris intemperie, quandoque retro funibus, et paxillis traheretur, ut sub ea tanquam sub tecto reciperetur populus. In eumdem modum latus aquilonis viginti columnas, et cortinam habebat diffusam, ab occidente vero decem columnae, et cortina cubitorum quinquaginta atrium cingebat. In egressu vero ad orientem tres columnae hinc, et inde tres stabant, et cortinae juxta has diffusae nihil a prioribus differentes. In medio vero latere ejus quatuor erant columnae in modum portarum, quibus appensum erat velum de quatuor pretiosis coloribus, contextum opere plumario, quod ad egressum, et ingressum facile attolli et deponi poterat. Notandum tamen in longioribus lateribus fuisse columnas viginti inter quas erant aperturae centum cubitorum, et in duobus minoribus novem, sed propter angulares, quae communes erant duobus lateribus , dicuntur ibi viginti, hic vero decem. Et designavit Dominus per numerum columnarum numerum intercapedinum. Habebat ergo utrumque latus magnum viginti columnas, id est viginti intercapedines. Alia littera decem columnas, id est decem intercapedines.

De lucernis tabernaculi.[recensere]

Praecepit etiam Dominus offerri a filiis Israel oleum olivarum purissimum piloque tusum (Exod. XXVII). Hoc enim purius est, quam nuceum, vel lineum, vel myrtinum, vel raphaninum, ut semper arderet ex eo lucerna in tabernaculo testimonii, quam accendebat Aaron, et filii ejus vespere; et usque mane lucebant super candelabrum septem lucernae coram Domino, in die vero tres tantum. Lychinus lucernae papyreus erat; cincendula vero, quam mergum dicimus, aurea.

De communibus vestibus sacerdotum.[recensere]

Iterum locutus est Dominus ad Moysen dicens: Applica fratrem tuum Aaron ad te, cum filiis suis de medio filiorum Israel, sacerdotio fungantur mihi, faciesque vestem sanctam fratri tuo (Exod. XXVIII). in qua sanctificatus ministret mihi. De his sane vestibus, quia confuse agit historia, ad evidentiam congruo ordine prosequamur. Quatuor erant vestes, tam sacerdotibus minoribus quos chaneos vocabant, quam principi sacerdotum, quem arabarchum appellabant, communes; et aliae quatuor post illas, quibus solus arabarchus, id est princeps sacerdotum, utebatur, quibus secundum ordinem hunc induebatur: Purificatis prius manibus et pedibus aqua, sacerdos induebat manachasim, quod constrictorium sonat, quod Graece brachae, Latine femoralia dici potest . Eratque de bysso retorta contextum, ingredientibusque per ipsum pedibus ascendebat usque ad lumbos; ibique fortiter stringebatur, et usque ad genua tantum descendebat. Noster tamen pontifex, quia jugem habet continentiam, tantum sandalis pedes tegit (Joan. XIII), ac si dicatur ei: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet . Secundo byssina sindone duplici vestiebatur, quod ceetomone, id est lineum dicebatur, quam nos lineam strictam, sive camisiam, vel subuculam dicimus, quam Moyses abanech appellavit, sed post a Babyloniis discentes Hebraei, emissan eam dixerunt. Est autem descendens usque ad talos, et decenter corpori coaptata, sed manicis brachia valde constringens, nastilibus, vel nastulis, hinc inde super humeros capitium constringentibus. Tertio stringebatur balteo, lato, quasi digitis quatuor, sic reticulato, ut quasi pellis viperea, quam in aestate exuit, videretur, contexta floribus coccineis, purpureis, et hyacinthinis, stamen vero tamen byssinum erat, sumens initium cingendi a pectore, circumductis lateribus, iterum ante umbilicum redibat, ibique modice stringebatur, et usque ad tibias dependebat ad decorem, dum sacerdos nihil operabatur cum autem sacrificabat, ne impediretur, pendentes summitates super laevum humerum reflectebat, unde, et forte diaconus quandoque casulam plicatam eidem humero superponit. Quarto simplicem tiaram gestabat in capite, a cidari pontificali plurimum differentem. Erat enim in modum parvi calamati, vel cassidis modicae, medietatem verticis excedens, dicebaturque manephei, habens vittas, quae involutae saepius nectebantur, ne facile laberetur, habens desuper aliud velamen byssinum, usque ad inferiora barbae descendens celans pillei ligaturas, et totam capitis superficiem, aptatumque perfecte, ne laborante sacerdote rueret.

De pontificalibus indumentis.[recensere]

Super haec propriis quatuor vestibus induebatur arabarchus, quarum prima tunica erat hyacinthina, Poderis, vel impoditis dicta est talaris, quam Hebraeus michir, dicit (Exod. XXVII). Eratque de duabus incisionibus facta consuta, super humeros, et per lateras in modum dalmaticae facta, manicas ejusdem coloris habens assutas, capitium habens non ex transverso super scapulas, sed in longum sectionem habebat a pectore usque ad medias scapulas, cui aperturae, ne ante et retro turpiter appareret, assuta erat vitta, quae super scapulas hinc inde nastulis astringebatur; habebat autem pro fimbriis septuaginta duo tintinnalia aurea, quibus erant immistae totidem nastusi, quasi mala punica, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, ita ut post tintinabulum esset malum granatum, quasi inter scalari modo posita, ut audiretur sonus, cum sacerdos solus ingrederetur, vel egrederetur sanctuarium, et non moreretur . Super hanc tunicam, videtur Josephus, velle accingi pontificem cingulo praedicto, quo alii sacerdotes super lineam tunicam; alii nondum ipsum accingi dicunt, sed super ephod, ut super omnia indumenta ad ultimum cingeretur. Fueruntque qui dicerent duas zonas habuisse pontificem, primam ad modum sacerdotum, secundam super ephod, quae duae tamen pro uno habebantur indumento. Secunda vestis erat ephod, similis superhumerali Graecorum de praedictis quatuor coloribus, auroque contextum, sine manicis, ad modum collobii, descendens usque ad renes, adeo ut supercingi posset, superiorem partem tunicae hyacinthinae tegens, inferiorem relinquens intactam. Orae vero laterum uncinis et annulis aureis jungebantur, aperturam habens in pectore quadram, ad magnitudinem palmi , in qua logion inserebatur, in cujus parte superiori, super utrumque humerum, infibulati erant auro duo lapides onychini, sardonices, secundum Josephum, secundum LXX smaragdi, in quibus erant sculpta duodecim nomina filiorum Israel provincialibus litteris , lingua Hebraea juxta ordinem nativitatis eorum, sex nomina seniorum in humero dextro, minorum in sinistro ob recordationem filiorum Israel. Habebat autem capitium ex transverso super humeros fortibus loris contextum. Quod legitur Samuelem (II Reg. II), et David (II Reg. VI) indutos ephod, aliud erat, et proprie ephotar dicebatur, et erat lineum; illud vero mira pulchritudine vermiculatum. Tertium erat ornamentum quod Hebraeus essin, Graecus logion, Latinus rationale dicit, quadrangulum, et duplex, ne pondere gemmarum rumperetur, mensuram palmi habens, scilicet aperturam superhumeralis implere sufficiens, ex praedictis quatuor coloribus contextum et auro eodem schemate, quo superhumerale. Erantque in eo duodecim lapides, auro firmiter inclusi, per quatuor ordines trini in singulis. In primo ordine sardius, topasius, smaragdus. In secundo carbunculus, sapphirus, jaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, et berylus. In quibus erant sculpta duodecim nomina filiorum Israel, juxta ordinem nativitatis suae, singula in singulis, ut gestaret sacerdos memoriale filiis Israel, et filiorum Israel in humeris et pectore, ob recordationem trium, quorum unius populus esset memor, ipse vero duorum: ut scilicet populus videns nomina patrum suorum, satageret ne a virtute priorum degeneraret; sacerdos vero vitam et fidem patriarcharum meminisset imitari; meminisset etiam populum ex his patribus ortum, sacrificiis et orationibus Deo commendare. Appellabatur enim rationale judicii; quia scripta erant in eo haec duo nomina, judicium et veritas, vel doctrina et veritas. Sane ubi nos habemus, pones in rationale judicii, judicium et veritatem Hebraeus habet phurim et thumim. Unde et fortes, in quibus judicium veritatis inquiri solet, phurim dicunt. Tradunt autem in medio rationalis fuisse lapidem quadrum, magnitudine duorum digito um, in quo secundum coloris mutationem perpendebant utrum Deum placatum haberent, an offensum. Josephus dicit sardonicem, qui in dextro humero gerebatur, cum sacrificium pontificis Deo placebat, tanto splendore micare, quod etiam procul positis radius ejus appareret; egressuris vero ad praelium, si Deus cum eis esset, tantus fulgor in lapidibus rationalis apparebat, ut omni fieret multitudini manifestum, in eodem auxilio Deum adesse, et ob id rationale judicii nuncupari.

Asserit autem Josephus hunc sardonicem et fulgorem sardonicis rationalis, cessasse annis ducentis, antequam ipse scripsisset haec, cum Deus moleste ferret transgressiones legis. Erant etiam in quatuor summitatibus rationalis quatuor annuli aurei, quorum duobus supremis insertae erant duae catenae aureae sibi invicem cohaerentes, id est obliquatae ad modum litterae X sibi in medio conjunctae, vel potius exprimit facturam catenae , in qua maculae maculis cohaerent, pro quo Hebraeus habet, plexas opere perplexo, Josephus dicit per fistulas venientes, quod juxta Chaldaeum sonat terminatas, id est ad quantitatem spatii in quo protendebantur factas, quae sursum ferebantur usque ad scapulas pontificis, super quas inserebantur duobus uncinis aureis superhumerali firmiter insertis, duobus vero annulis inferioribus assutae erant duae vittae hyacinthinae, quae circa latera ductae duobus annulis aureis inter scapulas inserebantur, qui sub utroque sardonice in ephod fixi stabant, ut utraque ligatura ephod, et logion sibi invicem firmiter cohaererent. Super hoc dicit Josephus zonam ex quatuor coloribus, et auro confertam, ex utroque latere circumductam, et iterum revolutam ante pectus in utraque summitate infra pendente, habentem ex aureis fistulis fimbrias miro decore compositas.

De mitra et tiara.[recensere]

Ultimum erat capitis ornamentum, quod communius tiara, vel mitra dici potest, vel infula, specialius vero cidaris (Exod. XXVIII). Eratque tiara ad modum praedictae facta, quae communis erat sacerdotibus super quam consuta erat alia tota hyacinthina, quae circumdabatur aureo circulo tribus ordinibus facto, super quam ab occipite stabant flores aurei plantagini similes a tempore ad tempus. A fronte vero supra stabat flos aureus similis herbae, quam Graeci jusquiamum dicunt, magnitudine digiti unius. In superiori vero planitie tiarae ex omni parte in circuitu usque ad summitatem ejus, quae in acutissimum deficiebat cacumen, particulatim per loca erant malagranata aurea, cum spinosis extremitatibus suis fabrefacta. Super frontem vero pendebat lamina aurea, quam petalum dicunt, admodum lunae dimidiae facta, quae arcuationem sursum habens, et in medio annulum aureum uncino aureo inserebatur, qui tiarae insertus erat. In qua sculptum erat Aioth Adonai, scilicet sanctum nomen Domini, id est tetragrammaton, quod ineffabile dicitur, non quia dici non possit, sed quia rem ineffabilem significat, quod his litteris scribitur iod, he, vau, he , quae sonant principium vitae passionis iste, quod est, per passionem hujus, quem praefigurat hic sacerdos, reinitiabitur et recuperabitur vita in Adam perdita. Ne vero cum moveretur pontifex, moveretur, et lamina sancta, sursum ligabatur vitta hyacinthina perspicua, celante uncinum et annulum, quae circumducta capiti, et ligata in occipite, dependentes summitates super humerum utrumque diffundebat.

De typo vestium.[recensere]

His vestibus ornatus pontifex, imaginem totius orbis super se praeferebat. Feminalia enim, et inea stricta, quia byssana erant, terram figurabant; baltei vero quotquot erant , circumvolutionem Oceani; tunica hyacinthina aera ipso colore praeferebat; per tintinnabula, sonitus tonitruum; per malagranata, coruscationes significabantur. Ephod vero sui varietate, coelum sidereum; quod aureis coloribus intertextum erat, significat quod calor vitalis penetrat universa. Duo sardonices, solem et lunam, vel duo hemispheria; duodecim gemmae pectoralis, duodecim signa in zodiaco. Pulchre quod in medio erat, rationale appellabatur. Ratione enim cuncta sunt plena, et terrena adhaerent coelestibus. imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu, et ratione descendit. Cidaris coelum empyreum, lamina superposita, Deum omnibus praesidentem.

De compositione altaris incensi, et loco ejus.[recensere]

Post vestium compositionem, locutus est Dominus ad Moysen, de modo consecrationis Aaron, et filiorum ejus, quod ad ipsam consecrationem distulimus, de altari aureo prosequentes. Factum enim erat hoc altare de lignis setim, habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est quadrum et duos cubitos in altitudine, vestitumque erat auro purissimo, cornua habens, et craticulam auream, et catenas, et annulos, et vectes aureos instar prioris (Exod. XXX). Utrum vero arulam haberet, an cineres exciperet terra, ambiguum est. Josephus addidit quod per angulos singulos coronas sex habebat ex auro purissimo, quod singulariter forte in Exodo dictum est, ita: Faciesque ei coronam auream per gyrum . Hoc altare dicebatur incensi, vel thymiamatis, quia singulis diebus mane et vespere ad consumendum juge sacrificium, quod fiebat de duobus agnis, super illud thymiama incendebatur, sanctificatum Domino. Fuerunt tamen qui dicerent mane solum incensum, id est thus superimponi, vespere vero, pro dignitate sacrificii vespertini thymiama. Caeterum utrum hoc altare esset intra sancta sanctorum, an in sanctuario cum candelabro et mensa, sancti videntur dubitare. Nec est putandum in dubium venisse quin esset in sanctuario; cum Hebraeus hoc dicat, et Josephus plane, et prima positio tabernaculi facta a Moyse innuit, nisi quia Paulus, ad Hebraeos, thuribulum ponit aureum intra sanctum sanctorum solummodo (Hebr. IX). Potuit esse sane quod in templo, ubi omnia ampliata fuerunt, et multiplicata, praeter altare aureum, quod erat extra velum, ad quod bis in die necessarium erat ingredi, erat superadditum thuribulum in aditu, in quo summus sacerdos prunas, et thymiama, quae secum ferebat adoleret, quando ad interiora contingebat ipsum penetrare.

De compositione thymiamatis.[recensere]

De compositione vero thymiamatis sancti locutus est Dominus ad Moysen dicens: Sume tibi aromata stactem, et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia, et in tenuissimum pulverem contundes ea (Exod. XXX). Onycha fertur esse ostreola parvula suave redolens, magnitudine humani unguis, unde, et onycha dicitur, quia onyx Graece unguis dicitur. Stacten est gummi, quod fluit de myrrha, quod et myrrha dicitur. Galbanum vero succus est ferulae, et nascitur in Syria optimum, cartillaginosum scilicet, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes. Ferula quoque, quae et foeniculum, in gargano nascitur, cujus succus vilior est. Thus vero lucidissimum optimum, quod masculum dicitur, quia instar humani testiculi rotundum est. Dicitur etiam Libanum a Libano monte Arabiae, in quo nascitur arbor thuris, ad aceris qualitatem perplexo, et intorto vimine. Ex his quatuor fiebat pulvis thymiamatis sancti, prohibuitque Dominus talem fieri compositionem in usus hominum, quod si quis simile faceret, ut odore ejus frueretur, periret de populis suis (ibid.). Inde est quod in Ecclesia non datur odor thuris benedicti sponso et sponsae. Inde etiam est quod oblato thure benedicto super altare, si descendat thuribulum ad clericos in choro, vel ad laicos, aliud thus sine benedictione ponendum est, et hominibus offerendum

De confectione sanctae unctionis.[recensere]

Unguentum etiam sanctum de quatuor fiebat aromatibus (Exod. XXX). Aroma vero dicitur quodlibet pigmentum, quod odore suo aera inficit, quasi aerioma. Sumebantur quidem quingenti sicli virgultorum primae, id est praecipuae myrrhae. Et est myrrha arbor, quae Graece smyrna dicitur, quinque cubitorum, quae est in Arabia, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent, ex quorum nitore multos contraherent intolerabiles morbos, nisi fumo storacis occurrerent. Cinnamomi ducenti quinquaginta sicli, et calami totidem, casiae vero quingenti. Et est cinnamomum virgultum Indiae, vel Ethiopiae duorum cubitorum, dictum quasi cannamomum, quia in modum cannae subtiles habet calamos, et replicatos, qui fracti spiramentum visibile reddunt. Calamus vero species aromatica juxta Libanum. Casia in aquosis nascitur, crescit in immensum, odorem reddit. Haec redacta in pulverem cum oleo olivarum, cum mensura Hin, conficiebantur opere unguentarii, et dicebatur sanctum unctionis oleum, vel unguentum sanctum, de cujus usu loco suo dicemus. Josephus etiam balsamum apponi dicit.

De labio aeneo.[recensere]

Locutus est iterum Dominus ad Moysen: Facies et labium aeneum cum basi sua (Exod. X), vas scilicet lavatorium, quod etiam luter dicitur, quod erat inter tabernaculum, et altare holocaustorum, in quo missa aqua, lavabant sacerdotes manus suas et pedes, vestes sanctas accepturi, ut sacrificarent, similiter ingressu tabernaculum, et egressuri, quod dicitur factum de speculis mulierum excubantium ad ingressum tabernaculi. Forte de sedibus speculorum aeneis factum fuit. Vel potius eo facto in circuitu labii supremi circumposita fuerunt specula, in quibus sacerdos videre posset, si uspiam, vel in facie, vel in veste, maculam haberet abluendam.

De redemptione numeratorum.[recensere]

Iterumque dixit Dominus ad Moysen: Cum numerabis filios Israel, dabit quisque pretium pro anima sua, ne sit in eis plaga, dimidium sicli juxta mensuram sanctuarii (Exod. XXX). Siclus autem viginti obolos habet. A viginti annis et supra dabunt, ab eo enim tempore ad nomen familiae transibant. Dives non addet, et pauper non minuet. Et haec pecunia ad usus tabernaculi reponebatur. Hoc in David vindicatum est, quia aliter fecit quam Deus jusserat, quia regnans in pace, quasi superbe populum numeravit, et numeratum juxta praeceptum Domini non fecit offerre, et sic in duobus peccavit (II Reg. XXIII).

De electione artificum, et datione tabularum.[recensere]

Vocavit etiam Dominus ex nomine, id est nominatim elegit, hujus operis summos artifices, Beseleel filium Huri de Tribu Juda, et Oliab ejus socium , sed minus peritum, filium Achisamech de Tribu Dan (Exod. XXXI), quod implevit spiritu Dei, id est scientia, ad excogitandum in omne opere fabre faciendo. Completisque sermonibus his, dedit Moysi duas tabulas lapideas, digito Dei scriptas.

De vitulo conflatili.[recensere]

Videns populus quod Moyses moram faceret, dixit ad Aaron: Fac nobis Deos, qui praecedant nos, Moysi enim ignoramus quid acciderit (Exod. XXXII). Excusant se Hebraei dicentes, quia Eloim non tantum deos; sed etiam dominos sonat, et dicunt eos petiisse duces itineris. Aaron vero, et Hur restiterunt. Sed indignatus populus, spuens in faciem Hur, sputis, ut traditur, eum suffocavit. Unde timens Aaron ait: Tollite inaures uxorum, et liberorum, et afferte ad me. Hoc erat quod charius et pretiosius habebant, putans, quia consulentes avaritiae suae nollent afferre, quas cum accepisset formavit ex eis vitulum conflatilem opere fusorio. Forte aliud non reciperent, quia adoraverunt bovem in Aegypto. Tradunt quidam Aaron projecisse in ignem inaures, et inde opere daemonis conflatum caput vituli tantum, quod tamen quandoque vitulus, quandoque caput vituli vocatur, quia in excusationem sui inferius legitur Aaron dixisse Moysi. Projeci illud in ignem, et egressus est hic vitulus. Et dixit populus: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Fecitque Aaron altare coram eo, et in crastinum indixit solemnitatem, maneque surgentes, obtulerunt hostias, seditque populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere, id est adorare. Tunc ait Dominus ad Moysen: Descende, peccavit populus tuus. Quasi dicat: jam non meus. Dimitte me, ut deleam eos faciamque te in gentem magnam. Cui Moyses. Quaeso, Domine, quiescat ira tua ne dicant Aegyptii; Callide eduxit eos, ut interficeret eos in montibus, impotens eis dare terram, quam promiserat. Recordare quoque servorum tuorum, quibus jurasti dicens. Terram hanc dabo semini vestro. Placatoque Domino, descendit Moyses ferens tabulas, ex utraque parte digito Dei scriptas. Cui occurrit Josue, qui forte singulis diebus in occursum ejus egrediebatur. Non enim credibile est cum Moysi eum jejunasse. Et ait ad Moysen: Ululatus pugnae est in castris. Cui Moyses: Imo vox est cantantium. Et appropinquans, vidit vitulum, et choros, et iratus projecit tabulas, et confractae sunt. Combussitque vitulum, et massam redegit in pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Cumque accusaret Aaron, quia populum audierat, excusans se Aaron, dixit quae supradicta sunt, dicens se timuisse populum, quia pronus erat ad malum. Videns ergo Moyses, quod ornamentis nudatus esset populus , scilicet, vel auxilio Dei, vel potius idololatria, quam longo tempore ante conceperat, tandem manifestaverat: vel forte videns sibi indicatos a Deo sceleris auctores per pulverem bibitum, qui in barbis eorum miraculose apparuit, stans in porta castrorum, et advocans levitas ait: Qui Domini est jungatur mihi. Ponat vir gladium super femur suum, transite per medium castrorum, occidat quisque amicum suum, et fratrem, quem scilicet signatum pulvere invenerit. Et ceciderunt ea die quasi tria millia. Alia translatio habet viginti tria millia. De his omnibus, quae dicta sunt de vitulo, tacet Josephus; tantum opiniones eorum de mora Moysi narrat. Alii enim dicebant eum a bestiis comestum, alii a Domino translatum, alii sanae mentis cum Domino philosophantem.

De prece Moysi, et minis Dei.[recensere]

Altero die locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum. Ascendam ad Dominum, si quivero eum deprecari pro vobis; et cum ascendisset ait: Obsecro Domine, aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII). Quod de impetu animi, non de ratione, quidam dictum tradunt, vel ex magna confidentia in Deum per impossibile dictum, quasi dicat: Sicut impossibile est ut me deleas, sic oro non posse fieri quin dimittas. Augustinus dicit ex consequentibus ratiocinationem debere concludi, ut scilicet quod sequitur praemittatur sic: Aut dele me, aut dimitte eis. Quae ponitur pro aequipollenti sua, quasi dicat: Si non doles me, dimitte eis. Disjunctiva enim vertitur in conjunctivam, destructo quod antecedit, et manente, quod consequitur. Scribi, aut deleri de libro vitae dicitur quis dupliciter, vel secundum praescientiam , vel secundum praesentem justitiam . Cui Dominus. Qui peccaverit mihi, nisi poeniteat, delebo eum, quasi dicat: Non te, quia non peccasti. Vade duc populum istum, angelus meus praecedet te. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis est, ne forte disperdant te in via (Exod. XXXIII). Tradunt Hebraei, quia prius Deus ipse custos eorum erat, deinceps dedit eis Michaelem custodem eorum proprium, sicut caeterae nationes proprios habent angelos custodes sibi delegatos; addidit etiam Dominus. Semel ascendam in medio tuo, et delebo te. Et est comminatio captivitatis Babylonicae, vel Romanae. Et nota ascensum dupliciter dici, vel ab inferioribus ad superiora, vel ab occultis ad manifesta, et est sensus: Manifestabo me tibi malo tuo.

De translatione prioris tabernaculi.[recensere]

Audiens haec populus luxit, et nullus indutus est cultu suo. Deposuitque ornatum suum a monte Horeb (Exod. XXXIII). Tollensque Moyses tabernaculum, quod commode de priori tabernaculo intelligitur, quod sibi fecerant, ut ante ipsum jura tractarent; quod cum hucusque fuerit in radice montis, ut propinquius esset Domino, voluit Dominus a se illud removeri , et tetendit illud Moyses ex altera parte castrorum, et longe a castris. Egrediebaturque Moyses ad illud , et plebs stabat in foribus tabernaculorum suorum, et adorabat procul. Descendebatque columna nubis, et loquebatur Dominus cum Moyse, cernentibus universis, facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum, id est manifeste.

Quod Moyses vidit posteriora Domini.[recensere]

Oravitque iterum Moyses ad Dominum: Respice populum tuum gentem hanc. Vis ut educam populum, indica mihi quem missurus es mecum. Dixitque Deus: Facies mea praecedet te (Exod. XXXIII). Ecce jam majus impetraverat Moyses, plus notatur in facie, quam in angelo: Sed quia in facie intellexit Moyses aliquem, quam simillimum Deo, promittit, addidit: Si tu ipse non praecedes, ne educas nos de loco isto . Cui Dominus: Et verbum, quod locutus est faciam, et te ipsum novi ex nomine, id est proprie et specialiter mihi placuisti; vocabor in nomine Domini coram te, id est faciam me vocari Deum, et ducem vestrum. Est miraculis, quae faciam, et non ob aliud, nisi quia volo, quia miserebor cui voluero. Cui Moyses: Ostende mihi faciem tuam. Cui Dominus: Non poteris videre faciem meam. Non enim videbit me homo, et vivet. Stabis in caverna petrae, et transibo coram te in gloria mea. Quam qui non sustineres, ponam manum meam coram te. Cumque pertransiero tollam manum meam, et videbis posteriora mea: quod ratione similitudinis dictum est. Sicut enim a tergo visus homo, scitur quod homo sit, sed non quis homo sit; ita Deum esse modo scimus, sed quis sit nondum scimus. Potuit esse, quod in tanta claritate pertransierit Dominus, quam humanus, non sustinuisset aspectus, et apposita est nubes Moysi. Deinceps cum longius abisset, potuit a Moyse videri. Ad litteram Hebraei tradunt vidisse eum posteriora hominis, et in occipite quasdam ligaturas.

De secundis tabulis, et gloria vultus Moysi.[recensere]

Et ait Dominus ad Moysen: Praecide tibi duas tabutas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti (Exod. XXXIV). In Deuteronomio etiam dicitur Deus scripsisse (Deut. IX). In sequentibus vero dicit: Scribe tibi haec, etc. Et paulo post: Fuit Moyses cum Domino quadraginta diebus, etc. et scripsit in tabulis verba foederis decem. Potest dici quod auctoritas scribendi fuit in Domino, ministerium in Moyse. Cumque excidisset Moyses tabulas, de nocte consurgens montem ascendit, et transeunte Domino coram eo in turbine, pronus in terram adorans, ait: Obsecro ut gradiaris nobiscum, auferasque iniquitates nostras, et possideas nos. Cui breviter Dominus memoravit quaedam, quae etiam praedixerat de tribus solemnitatibus, de oblatione primitiarum, et primogenitorum et addidit ne cum gentibus terrae promissionis aliquod haberent participium. Fuitque Moyses secundo cum Domino, quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. Panem non comedit, et aquam non bibit. Cumque descendisset de monte cum tabulis, apparuit facies ejus cornuta, et ipse ignorabat, id est radii miri splendoris ferebantur de facie ejus, qui reverberabant oculos intuentium , quos gloriam vultus Moysi appellat Paulus apostolus; posuitque velamen super faciem suam, cum loqueretur filiis Israel. Locutus quoque est eis omnia, quae sibi fuerant imperata. Quantum autem haec gloria duraverit, et utrum semel, vel pluries hoc acciderit ignoramus. Et tradunt Hebraei, quia adhuc tertio ascendit ad Dominum, ad impetrandam ei veniae certitudinem, et iterum fuit cum Domino quadraginta diebus, et quadraginta noctibus jejunans. Cumque rediisset cum certitudine veniae, erat nona dies septimi mensis, et in crastino solemnitatem agentes pro venia data, afflixerunt animas suas jenantes, et deinceps dicta est decima dies mensis hujus dies propitiationis . Quod si verum est potest esse quod etiam Ecclesia ob hoc tres in anno proponit quadragenas, licet ob hoc institutum dicatur, quia tres tribus leguntur jejunasse quadragenis. Moyses, Elias et Jesus . Sive vero fuerit, sive non, post secundum reditum de constructione tabernaculi praecepit eis Moyses, secundum quod a Domino acceperat, et praemisit de observatione Sabbati, ne forte in hoc opere putarent sibi licere operari in Sabbato.

De compositione tabernaculi, et erectione.[recensere]

Egressa omnis multitudo, obtulit, juxta verba Moysi, mente promptissima quidquid pretiosius habuit, et cum tanta copia, quod compulsi sunt artifices voce praeconis clamare, ne quisquam ultra offerret. Feceruntque Beseleel, et Oliab cuncta quae sibi fuerant, et sicut fuerant imperata (Exod. XXXV). Et secundum Josephum, omne tempus ad opus faciendum transiit in mensibus septem. Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum, ad pondus sanctuarii. Fuerunt praeterea, centum talenta argenti, ex quibus conflatae sunt, centum bases sanctuarii . De mille autem, septingenta septuaginta quinque facta sunt capita columnarum, quae etiam vestitae erant argento. Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti sicli. Obtulerunt autem a viginti annis, et supra, sexcenta tres millia, et quingenta quinquaginta. Igitur mense septimo secundi anni, in prima die mensis, erexit Moyses tabernaculum, operuitque nubes tabernaculum, cum lux serena esset, non procellosa, sed lucida, non tamen per quam transiret aspectus, sed qualem decebat praesentiam Dei. Et ad nebulae elevationem illius, deinceps moverunt castra, et ad depositionem deposuerunt, et dum stabat super tabernaculum, et ipsi stabant, eratque ignis in nocte.