Historia Scholastica/Genesis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
GENESIS

Historia Scholastica // Historia Scholastica/Exodus

Index

De creatione empyrei et quatuor elementorum.[recensere]

In principio erat Verbum, et Verbum erat principium, in quo, et per quod Pater creavit mundum (Joan. I). Mundus quatuor modis dicitur: quandoque empyreum coelum mundus dicitur propter sui munditiam; quandoque sensibilis mundus, qui a Graecis pan, a Latinis omne dictus est quia, philosophus empyreum non cognovit; quandoque sola regio sublunaris, quia haec sola animantia nobis nota habet de qua: Princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII); quandoque homo mundus dicitur, quia in se totius mundi imaginem repraesentat. Unde a Domino homo omnis creatura dictus est, et Graecus hominem microcosmum, id est minorem mundum vocat. Empyreum autem et sensibilem mundum, et sublunarem regionem creavit Deus, id est de nihilo fecit; hominem vero creavit, id est plasmavit. De creatione ergo illorum trium inquit legislator: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I), id est continens et contentum, id est coelum empyreum et angelicam naturam. Terram vero materiam omnium corporum, id est quatuor elementa, id est mundum sensibilem ex his constantem. Quidam coelum superiores partes mundi sensibilis intelligunt; terram inferiores et palpabiles. Ubi nos habemus Deus, Hebraeus habet eloim, quod tam singulare quam plurale est, id est Deus, vel dii quia tres personae unus Deus creator est. Cum vero dixit Moyses, creavit trium errores elidit, Platonis, Aristotelis et Epicuri. Plato dixit tria fuisse ab aeterno, scilicet Deum ideas , ile , et in principio temporis, de ile mundum factum fuisse. Aristoteles duo, mundum et opificem, qui de duobus principiis, scilicet materia et forma, operatus est sine principio, et operatur sine fine. Epicurus duo, inane et atomos: et in principio natura quosdam atomos solidavit in terram, alios in aquam, alios in aera, alios in ignem. Moyses vero solum Deum aeternum prophetavit, et sine praejacenti materia mundum creatum. Creatus autem est in principio, id est in Filio, et iterandum est in principio sic: In principio creavit Deus coelum et terram, in principio scilicet temporis. Coaeva enim sunt mundus et tempus. Sicut autem solus Deus aeternus, sic mundus sempiternus, id est semper aeternus, temporaliter aeternus angeli quoque sempiterni. Vel in principio omnium creaturarum, creavit coelum et terram, id est has creaturas primordiales fecit, et simul. Sed quod simul factum est, simul dici non potuit. Licet enim hic prius nominetur coelum, quam terra, tamen scriptum est. In initio, tu Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI), hanc creationem mundi praelibata, sub operibus sex dierum explicat Scriptura, insinuans tria, creationem, dispositionem et ornatum. In primo die creationem, et quamdam dispositionem; in secundo et tertio, dispositionem; in reliquis tribus ornatum.

De primaria mundi confusione.[recensere]

Terra autem erat inanis et vacua (Gen. I), id est machina mundialis adhuc erat inutilis, et infructuosa, et vacua ornatu suo. Et tenebrae erant super faciem abyssi. Eamdem machinam quam terram dixerat, abyssum vocat pro sui confusione et obscuritate. Unde et Graecus eam chaos dixit. Quia vero dictum est, tenebrae erant, quidam dogmatizaverunt tenebras fuisse aeternas; quae jam, scilicet cum mundus fieret, erant. Alii irridentes Deum veteris testamenti, dicunt eum prius creasse tenebras quam lucem. Sed tenebrae nihil aliud sunt quam lucis absentia. Obscuritas autem quaedam aeris a Deo creata est, et dicta tenebrae. Unde et in catalogo creaturarum dictum est: Benedicite, lux et tenebrae, Domino (Daniel. III).---Et Spiritus Domini, id est Spiritus Sanctus Dominus, vel Domini voluntas, ferebatur super aquas, sicut voluntas artificis habentis prae oculis omnem materiam domus faciendae, super illam fertur, dum quid de quo facturus est disponit. Praedictam machinam aquas vocat, quasi ductilem materiam ad operandum ex ea. Ideo vero sic variantur ejus nomina, ne si unius elementi nomine tantum censeretur, illi magis putaretur accommoda. Hebraeus habet pro super ferebatur, incubabat, vel Syra lingua, fovebat, sicut avis ova. In quo etiam omne cum regimine nascentis mundi notatur initium. Hunc locum male intellexit Plato, dictum hoc putans de anima mundi. Sed dictum est de Spiritu sancto creante, de quo legitur: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII).

De opere primae diei.[recensere]

Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux (Gen. I), id est verbum genuit in quo erat, ut fieret lux, id est tam facile, ut si quis diceret verbo . Lucem vocat quamdam nubem lucidam, illuminantem superiores mundi partes, claritate tamen tenui, ut fieri solet diluculo! et hoc admodum solis circumagitata. Praesentia sui superius hemisphaerium, et inferius vicissim illuminat . Per fiat praesentia, vel praescientia lucis in Deo intelligitur priusquam fieret: perfecta est essentia ejusdem in actu, scilicet cum prodiit adesse. Et vidit Deus lucem, quod esset bona, id est quae placuerat in praesentia, vel praescientia, ut fieret; placuit in essentia, ut maneret. Vel tropice, vidit. id est videre fecit. Et divisit lucem, ac tenebras; hic incipit dispositio. Et tamen aliquid dicit de creatione, quasi cum luce tenebras creavit, id est umbram ex objectione corporum luci; et creatas divisit locorum distantia, et qualitate, ut scilicet nunquam simul, sed semper e regione diversa hemisphaeria vicissim sibi vindicarent. Intelligitur etiam hic angelorum facta divisio: stantes lux, cadentes tenebrae dicti sunt. Et appellavit lucem diem a dia Graeco, quod est claritas sicut lux dicitur, quia luit, id est purgat tenebras. Tenebras dixit noctem a nocendo, quia nocet oculis ne videant: sicut tenebrae, quia tenent oculos ne videant sicut tamen dies exortum est a dia Graeco, ita nox a nyctim. Et factum est vespere, et post factum est mane. Et sic completus est dies unus naturalis. Primo enim cum coelo et terra lux est creata: qua paulatim occidente, factum est vespere primae diei usualis, et eadem migrante sub terras et ad ortum veniente, factum est mane, id est terminata est nox, et inchoavit dies secunda. Itaque praecedente luce diei, et sequente nocte terminata, exstitit dies unus. Lux ipsa divisas partes ostendebat, sed non dividebat.

De opere secundae diei.[recensere]

Secunda die disposuit Deus superiora mundi sensibilis. Empyreum enim coelum, quam cito factum est, statim dispositum est et ornatum, id est sanctis angelis repletum. Fecit ergo ea die Deus firmamentum in medio aquarum (Gen. I), id est quamdam exteriorem mundi superficiem ex aquis congelatis, ad instar crystalli consolidatam, et perlucidam, intra se caetera sensibilia continentem ad imaginem testae, quae in ovo est, et in eo fixa sunt sidera. Et dicitur firmamentum, non tantum propter sui soliditatem, sed quia terminus est aquarum, quae super ipsum sunt, firmus et intransgressibilis. Dicitur etiam coelum, quia celat, id est tegit omnia invisibilia. Et cum legitur firmamentum coeli, endiadis est, id est firmamentum quod est coelum, ut cum dicitur creatura salis. Unde et pro sui concameratione graece dicitur uranon, id est palatium. Vel dicitur coelum quasi casa elios, quia sol sub ipso positus ipsum illustrat, hanc tamen circumvolutam concamerationem philosophus summitatem ignis intellexit. Cum enim ignis non habet quo ascendat, circumvolvitur, ut in clibano patet; ita et circa mundi exteriora ignis volvitur: et hoc est sidereum, vel aethereum coelum. Est et tertium coelum infra, quod aereum dicitur, de quo: Aves coeli comederunt illud (Mach. XIII). Quidam quartum suspicantur esse coelum super empyreum, quia Lucifer cum esset in empyreo legitur dixisse: Ascendam in coelum, etc. (Isai., XVI). Et in eo modo dicunt esse Christum hominem super angelos, qui sunt in empyreo. Sane firmamentum dividit aquas, quae sub ipso sunt, ab aquis quae super ipsum sunt, de quibus dicitur in Psalmis: Qui legis aquis superiora ejus (Psal. CCIII); et sunt sicut et ipsum congelatae, ut crystallus, ne igni solvi possint, vel in modum nebulae esse vaporabiles. Cur vero ibi sint Deus novit, nisi quod quidam autumant inde rorem descendere in aestate. Quod autem dictum est, fiat firmamentum; et post, Deus fecit firmamentum, et tertio factum est firmamentum, non superfluit, quia sicut in domo facienda; primo domus fit in scientia artificis, fit etiam materialiter cum levigantur ligna et lapides; fit etiam essentialiter cum levigata in structuram domus disponuntur, ita cum dicitur: fiat, ad praesentiam, vel praescientiam Dei refertur; fecit, ad opus in materia; factum est, ad opus in essentia. Illud primo die, istud secundo factum est; et cum hujus diei opus bonum fuerit, ut caeterorum, tamen non legitur de eo, vidit Deus quod esset bonum. Tradunt enim Hebraei, quia hac die angelos factus est diabolus Satanael , id est Lucifer, quibus Hebraeis consentire videntur qui in secunda feria missam de Angelis cantare consueverunt, quasi in laudem stantium angelorum. Sed tradunt sancti, quia in signum factum est hoc, quia binarius infamis numerus est in theologia, quia primus ab unitate recedit. Deus autem unitas est, et sectionem, et discordiam detestatur (Prov. VI). Possumus tamen dicere quia opus tertiae diei quasi adhuc est de opere secundae diei; quod post patebit. Unde non commendatur, nisi in tertia die, quasi post sui consummationem.

De opere tertiae diei.[recensere]

Tertia die aquas sub firmamento congregavit Deus in unum locum (Gen. I). Quae licet plura obtineant loca, tamen, quia omnes continentur in visceribus terrae in unum locum congregatae dictae sunt. Et potuit esse, ut aquae quae totum aeris spatium occupabant vaporabiles, solidatae modicum obtineant locum, vel terra paululum subsedit, ut eas tanquam in matrice concluderet, et sic apparuit arida, quae quasi latens sub aquis, proprie humus dicta est, sed cum apparuit arida eadem dicitur terra, quia teritur pedibus animantium. Vel circumpositis tribus elementis dicitur solum, quia solida. Dicitur tellus, quia tolerat labores hominum: Congregationes aquarum vocavit maria, Hebraeorum idiomate, qui quaslibet aquarum congregationes vocant maria. Completo ergo aquarum opere subditur: Et vidit Deus quod esset bonum; et addidit aliud opus illi, cum dixit: Germinet terra. Nec de opere germinandi tantum intelligendum est, sed de potentia, quasi potens sit germinare. Produxit enim de terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum secundum genera sua. Patet quia non per moras temporum, ut modo, produxit plantas suas terra, sed statim in maturitate viridi, in qua, et herbae seminibus, et arbores pomis onustae sunt. Notandum quod dictum est, virentem. Quidam dicunt mundum in vere factum, quia viror illius temporis est, et fructificatio. Alii quia legunt lignum faciens fructum, et additum, herbam habentem semen, factum dictum in Augusto sub leone. Sed in Martio factum dogmatizat Ecclesia. Nota cum primo ait, facientem semen, et addit, habens unumquodque sementem, quia sementis proprie dicitur, dum adhuc est in sementino : semen vero cum seminatur; seminium vero, vel sementum cum seminatum est. Distinguitur tamen aliter sementis frugum et arborum, semen animalium; seminium cujusque rei exordium. Nec nos moveat, quia in dispositione elementorum videtur aer non dispositus, quia non est nominatus, sed dispositus est, cum liber aer ab aquis notam nobis formam accepit.

De opere quartae diei.[recensere]

Quarto die quae disposuerat, coepit ornare rebus illis quae infra universum mundum congruis motibus agerentur. Plantae enim, quia terrae haerent, ad dispositionem terrae quasi magis spectant, et sicut dispositionem sic et ornatum a superioribus inchoavit. Fecit enim eadem die luminaria, solem, et lunam et stellas. Et dicitur sol, quia solus lucet, id est nullum cum eo; luna luminum una, id est prima, ut una dierum: vel una Sabbatorum dicitur (Luc. V et XXIV). Sol et luna dicuntur magna luminaria in duobus, et ex duobus, id est non solum pro quantitate luminis, sed et corporis, et non tantum comparatione stellarum, sed et secundum se, quia sol dicitur octies major terra , et luna etiam major terra dicitur. Lunam et stellas voluit illuminare noctem, ne nox sine lumine nimis esset indecora, ut operantes in nocte, ut nautae, et viatores solatium luminis haberent. Sunt etiam quaedam aviculae, quae lucem solis ferre non possunt, et fere nocte pascuntur . Nec superfluit sol, licet nubes lucida vicem ejus ageret (Matth. XVII), quia illa tenuem et insufficientem lucem habebat, et forte non nisi superiora illuminabat, sicut nec stella modo. De illa autem nube lucida, supradicta, traditur modo, quod vel redierit in materiam, unde facta fuerat, ut stella quae apparuit magis (Matth. II), et columba in qua visus est Spiritus sanctus (Matth. III): vel quod semper solem comitatur; vel quod de ea factum est corpus solare. Nec tantum ad decorem, et ad usum luminis ea voluit esse, sed etiam, ut essent in signa, et tempora, et dies, et annos, ut scilicet signa sint serenitatis et tempestatis. Vel ut ex ipsis fierent signa duodecim majora, et quaedam signa minora plura his quae dicuntur signa, vel sidera: tum quia magna diligentia signavit, vel consideravit ea antiquitas; tum quia adhuc signant et considerant ea homines ad designationem temporum. Nec dicendum est, ut genitaliaci, sive geneathlici somniant, quod posita sint in signa eventuum et operum nostrorum, aut quod status vitae nostrae signent, et moderentur, quod docent quibusdam experimentis, quae apotelesmata vocant. Non enim credendum est hoc de coelo nisi his qui alieni sunt a Patre, qui est in coelis. Quod autem sequitur, in tempora, non est putandum quod tunc per ea inciperent esse tempora, quae coeperunt esse cum mundo, sed quia per ea quatuor sunt temporum distinctiones. Sol quoque descendens ad Capricornum, solstitium hiemale facit, ascendens ad Cancrum aestivale. Inter utrumque, pari ab utroque distantia, aequinoctia facit. Vel est ibi endiadis, scilicet in signa et tempora, id est signa temporum. In dies dicitur pluraliter, quia dies multipliciter dicitur, de die scilicet naturali, scilicet spatio viginti quatuor horarum et de die usuali. Ponitur etiam dies pro tempore non determinato, et ignoto nobis, ut ibi: In illa die stillabunt montes dulcedinem (Amos. IX). In annos etiam pluraliter dictum est, quia etiam annus multipliciter dicitur. Nec hoc dico, quia apud diversas nationes sunt utique diversae annorum distinctiones majorum et minorum, et planetae annos suos habent. Sed secundum etiam Ecclesiae usum dicimus hoc. Est enim annus lunaris habens trecentos quinquaginta quatuor dies; est solaris constans ex diebus trecentis sexaginta quinque, et quadrante, id est sex horis. Est et bissextilis constans ex trecentis sexaginta sex; est embolismalis, qui constat ex trecentis octoginta diebus, et excedit, habens tredecim lunationes. Dicitur etiam annus ab ana, quod est circum, quia in se revolvitur. Unde, et antiquiores, [Col.1061B] ante usum litterarum, annum figurabant sub specie serpentis, cujus cauda in os ejus revolvebatur. Facta ergo luminaria posuit Deus, ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram, sed non semper, et dividant lucem ac tenebras. Quod autem luna in plenilunio facta sit ex alia perpenditur translatione, quae habet: Et luminare minus in inchoatione noctis. In principio enim noctis non oritur luna nisi panselenos, id est rotunda. Et dicitur a pan Graece, id est totum latine, et selenos, id est luna, vel mene, id est luna, quod nos plenilunium appellamus. Inde perpenditur, quod sol factus est mane in oriente, et facto vespere luna facta est in initio noctis, similiter in oriente. Volunt tamen quidam quod mane simul facti sint, sol in oriente, luna in occidente, et sole occidente, luna sub terra rediit ad orientem in inchoatione noctis.

De opere quintae diei.[recensere]

Quinta die Deus ornavit aerem et aquam, volatilia dans aeri, natalitia aquis: et utraque ex aquis orta sunt (Gen. I). Facilis enim transitus est aquae in aera tenuando, et aeris in aquam spissando. Pisces vocavit Moyses reptilia, quia impetu quodam totos se rapiunt, ut serpentes: non feruntur pedibus, ut ferae. Nota quia ex hoc quod dictum est, creavit volatile coeli super terram, erravit Plato, qui descendens in Aegyptum libros Moysi legit, et putavit Moysen sensisse volatilia esse ornatum aeris tantum circa terram, ornatum vero aeris superioris calodaemones, et cacodaemones : sed non ita est. Boni enim daemones, ut dictum est, sunt in empyreo; mali vero in hunc aerem caliginosum detrusi sunt ad poenam, non ad ejus ornatum. Deus enim peccantibus angelis non pepercit (II Petr. II).---Creavit Deus, id est plasmavit cete grandia. Cete generis neutri est indeclinabile (declinatur tamen cetus, ceti). Et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae. Motabiles autem dicuntur animae piscium et avium, respectu animae hominis. Illae enim moventur de esse ad non esse; ista non, quia perpetua est, vel quia forsan animas non habent: sed tamen spiritus vegetativos, quia cum ipsis animabus exstinguitur : ipsum animal vocavit animam, id est vivens. Unde, et Graeci dividunt animalia, per zoa, et psycheia zoa, id est viventia bruta, sed psycheia animata, a psyche, quod est anima rationalis. Sed etiam dicitur creatum motabile, quod creatum est sic, ut moveretur de vita ad mortem: quod non homo qui creatus est, ut non moreretur, si vellet. Illa vero creata sunt, vel ut in esum cedant aliis, vel senio deficiant. His benedixit Deus: Crescite, et multiplicamini.

De opere sextae diei.[recensere]

Sexta die ornavit Deus terram: produxit enim terra tria genera animalium, jumenta, reptilia, bestias (Gen. I). Sciens enim Deus hominem per peccatum casurum in poenam laboris, ad remedium laboris dedit ei jumenta, quasi adjuvamenta, ad opus, vel ad esum. Reptilia vero et bestiae sunt ei in exercitium. Reptilium vero sunt tria genera. Trahentia ut vermes, qui se ore trahunt; serpentia, ut colubri, qui vi costarum se rapiunt, repentia pedibus, scilicet ut lacertae et batracae. Dicuntur autem bestiae quasi vastiae a vastando, id est laedendo et saeviendo. Quaeritur de quibusdam minutis animantibus, quae vel ex cadaveribus, vel humoribus, nasci solent, si tunc orta fuerint. Quorum sex sunt genera: Quaedam enim ex exhalationibus habent esse, ut bibiones, vermes qui ante clepsidram nascuntur, bibiones ex vino, papiliones ex aqua: quaedam ex corruptione humorum, ut vermes in cisternis; quaedam ex cadaveribus, ut apes ex juvencis: scarabaei, et scabrones, muscae magnae quae sonant ex volatu, nascuncuntur ex equis; quaedam ex corruptione lignorum, ut teredines, quaedam ex herbarum corruptione, ut erucae ex oleribus; quaedam ex corruptione fluctuum, ut gurguliones ex fabis. De his dicitur quia quae sine corruptione nascuntur, ut illa quae exhalationibus, tunc facta sunt; quae vero ex corruptionibus, post peccatum ex rebus corruptis orta sunt. Quaeritur quoque de nocivis animantibus si creata sunt nociva, vel primo mitia, post facta sint homini nociva. Dicitur quod ante peccatum hominis fuerunt mitia, sed post peccatum facta sunt nociva homini tribus de causis; propter hominis punitionem, correptionem, instructionem; punitur enim homo cum laeditur his, vel cum timet laedi, quia timor maxima poena est. Corrigitur his, cum scit ista sibi accidisse pro peccato suo; instruitur admirando opera Dei, magis admirans opera formicarum, quam onera camelorum: vel cum videt haec minima sibi posse nocere, recordatur fragilitatis suae, et humiliatur. Sed diceret quis quod quaedam animalia laedunt alia, quae nec inde puniuntur, vel corriguntur, vel instruuntur. Sed ex his et in his instruitur homo per exemplum. Etiam ad hoc creata sunt, ut aliis sint in esum. Sed si iterum dicitur quod etiam in mortuos homines saeviunt: sed et in his instruitur homo, ne aliquod genus mortis horrescat, quia per quoscunque transeat meatus, nec capillus de capite ejus peribit (Luc. XXII). Ad hunc modum solet quaeri de herbis et arboribus infructuosis, si etiam in illis diebus orta sint, cum Scriptura non memoret nisi herbas seminales, et arbores fructiferas, quae modo sunt. Potest dici quia quae modo infructuosa sunt, ante peccatum fecerunt fructum aliquem, post peccatum potius nascuntur homini ad laborem quam ad utilitatem. Vel homini propter, et post peccatum orta sunt, quia post dictum est homini: Spinas, et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Vel quaecunque terris haerent faciunt fructum, id est utilitatem manifestam, vel occultam. Quia vero piscibus, et avibus dictum est: Crescite, et multiplicamini, etiam de his intelligendum est, licet non sit dictum. Haec est enim communis causa creationis eorum.

De creatione hominis.[recensere]

Deinde subditur de creatione hominis sic: Faciamus hominem, etc. (Gen. I). Et loquitur Pater ad Filium, et Spiritum sanctum. Vel est quasi communis vox trium personarum, Faciamus, et nostram: factus est autem homo ad imaginem Dei, quantum ad animam . Sed imago Dei est anima in essentia, et ratione ejus, quia spiritus factus est et rationalis ut Deus. Similitudo in virtutibus, quia bona, justa, sapiens. Cum imagine pertransit homo (Psal. XXXVIII), quia illam habet etiam homo peccans, similitudine vero saepe privatur. Masculum vero et feminam creavit eos. Hoc quantum ad corpus, tamen dicitur creasse propter animam . Eos autem dicit pluraliter, ne androgeos, id est hermaphroditos factos putaremus. Tamen secundum corpus factus est homo quodammodo ad imaginem Dei cum

Os homini sublime dedit, etc. (OVID. Met. l. I, 85)

ut Deum, et coelestia videat, et imitetur. Unde cum quaesitum esset a quodam philosopho ad quid factus fuisset, respondit, ut contemplet coelum et coeli numina. Dedit autem homini Deus potestatem, ut praeesset aliis animantibus. In tribus ergo notatur hominis dignitas. Primo quia non solum factus est in genere suo ut praedicta, sed etiam quia imago Dei est; secundo quia cum deliberatione factus est. In aliis siquidem operibus, dixit et facta sunt (Psal. XXXII), in hoc tanquam inter se deliberantes personae aierunt, faciamus; tertio, quia scilicet homo dominus statutus est animalium, ut essent ei quem futurum mortalem Deus sciebat, in alimentum, in indumentum, et laboris adjumentum. Ante peccatum enim herbas tantum et fructum arborum dedit Deus in escam hominibus et animalibus. Quod inde colligitur, quia ante peccatum nihil noxium, aut sterile terra produxit. Et nota quia in maximis, ut in leonibus, perdidit homo dominium, ut sciat se amisisse, et in minimis, ut in muscis etiam perdidit, ut sciat vilitatem suam; in mediis habet dominium, ad solatium, et ut sciat se etiam in aliis habuisse. Et benedixit eis Deus sic.

De institutione conjugii.[recensere]

Crescite et multiplicamini (Gen. I). Quod quia sine conjunctione eorum fieri non potuit, patet quia Deus conjugium viri et mulieris instituit, in quo confutantur quidam haeretici dicentes concubitum sine peccato fieri non posse. Si quaeritur quare ante peccatum datae sint homini escae, cum esset immortalis, dicemus quia illa immortalitas, in qua creatus est, cibis erat sustentanda, nec erat talis, qualis illa quae futura est, quae cibis non indigebit. Illa enim erat posse non mori, haec erit non posse mori. Et vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona quae singula per se bona. Sed in universitate erant omnia valde bona, sicut oculus in animali est pulchrior quam separatus, vel omnia erant valde bona, id est universitas bonorum erat optima, quia licet quaedam in ea sunt, per se modo versa in contumeliam, tamen aliis sunt in utilitatem: ipse vero summum bonum. De homine vero, ut de caeteris dixerat, non dixit: Et vidit Deus quod esset bonum, quia in proximo sciebat lapsurum, vel quia nondum homo perfectus erat donec ex eo fieret mulier. Unde et post legitur: Non est bonum hominem esse solum (Gen. II).

De quiete Sabbati, et sanctificatione.[recensere]

Igitur perfecti sunt coeli et terra (Gen. II). Conclusio est hic operum. Quia creati, dispositi, ornati, igitur perfecti. Et quia in senario facti, qui primus perfectus numerantibus occurrit, quia ex partibus suis aggregatis reddit eamdem summam, quod in monadibus numeris non invenies, nisi in isto. Monadis numerus appellatur ab uno, usque ad decem. Sed nec in decadibus, nisi in vicesimo octavo. Complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat. Alia translatio habet sexto, et tunc nulla est objectio. Sed Hebraica veritas habet septimo, et ideo quaeritur: Si complere est finale quidpiam operis facere, quomodo verum est quod sequitur: Requievit Deus die septimo, etc. Verum est quod diem septimum fecit, et ipsum etiam benedixit, et post requievit. Vel complevit, id est completum ostendit, cum nihil novum in eo fecerit, et tunc requievit ab operum generibus novis. Nihil enim post fecit cujus tunc non fecisset materiam, ut corporum; vel similitudinem, ut animarum. Non enim quasi fessus dicitur quievisse, sed quia cessavit. Sicut in Isaia dicitur quod seraphim requiem non habebant dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus (Isa. VI), id est non cessabant. Vel requievit ab opere, vel in operibus, id est non eget operibus suis, et est dictum quasi negative, vel requievit ab opere in semet ipso, id est a mutabilitate operum ejus immutabilis apparuit.

Nam stabilis manens dat cuncta moveri. (BOET. De cons. philos.)

Quod autem dicitur, ab omni opere, quod patrarat, innuit esse opus quod nondum fecerat, a quo nondum quiescit. Tria enim opera fecerat, creavit, disposuit, et ornavit. Quartum opus propagationis non desinit operari. Quintum faciet, et praecinget se, et transiens ministrabit (Luc. XII), ubi praecipue erit requies. Et benedixit diei septimo, id est sanctificavit eum, id est sanctum et celebrem eum esse voluit. Semper enim ab aliquibus nationibus ante legem etiam dicitur Sabbatum fuisse observatum. Hujus observantiam in lege etiam dixit sanctificationem, ibi: Memento ut diem Sabbati sanctifices (Exod. XX).

Epilogus.[recensere]

Istae sunt generationes coeli, et terrae (Gen. II). Quidam hic determinant opera sex dierum; quidam ibi: Cognovit Adam uxorem suam (Gen. IV); alii ibi, Hic est liber generationis Adae (Gen. V). Praetermisso autem quod dubium est, litterae instamus. Quia de creatione maris, et feminae simul dixerat, quae tamen simul facta non fuit, ut explicet quod sub brevitate concluserat, repetit de aliquibus. Generationes, hoc nomen potest accipi active, id est operationes Dei, vel passive, id est generata. Nec est praetereundum quod ait, fecit omne virgultum antequam oriretur in terra, et herbam priusquam germinaret, cum superius dixit virgultum quam cito factum statim adultum et habens fructum, et herbam ortam et ferentem semen. Ad quod dicitur duos fuisse modos operationis divinae, ut dictum est, materialem scilicet et essentialem. Fecit ergo ea materialiter, priusquam orirentur, et germinarent essentialiter. Vel aliter, quod innuit sequens littera cum dicitur: Non enim pluerat Dominus super terram. Fecit equidem tunc illa perfecta, et essentialiter priusquam orirentur, et germinarent, ut modo faciunt cum paulatim beneficio roris infusi, et labore hominum adhibito, ad ortum et maturitatem perveniunt. Tunc enim fons irrigabat terram, ut Nilus Aegyptum (Deut. XI; Isai. XXIII), vicissim per partes diversas, sicut dicitur Jordanis ante subversionem irrigasse totam Pentapolim vicissim, scilicet sicut de quibusdam fontibus dicit Augustinus, quia mira vicissitudine totam quamdam irrigant regionem, ne si simul totam terram tunc fonte irrigatam dixerimus, diluvium fuisse dicamus. Vel quia legitur ibi fons, et non unus, multitudinem innuit, ut ibi: Venit locusta (Exod. X).

De creatione animae protoplasti.[recensere]

Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae (Gen. II). Hic primo vocat Deum Dominum, quia tunc primo habuit proprie servum, scilicet laborantem (Sap. X). Post recapitulationem, de utriusque hominis formatione diffusius agit, et prius de viro. Et quia duae sunt hominis partes, de utraque agit. Ad carnem enim spectat quod dicitur, formavit hominem de limo terrae. Ad animam cum dicitur, inspiravit, etc. quasi dicat: Corpus fecit de terra, animam de nihilo. Alia translatio habet, insufflavit, vel sufflavit, quod non incongruum est de Deo, ut quidam putaverunt, cum fauces et spiritum non habeat. Deus enim inspiravit, id est spiritum fecit. Similiter insufflavit, id est statim scilicet animam fecit. Unde in Isaia: Omnem flatum ego feci (Isai. LVII). Quod autem dicitur, in faciem, per synecdochen, a parte totum intelligitur. Totum enim hominem animavit. Sed faciem, tanquam partem digniorem, quia sensuum capacem, solam nominavit. Eamdem autem animam etiam spiraculum vitae vocat, quia per eam homo spirat et vivit. Et post dicit, animam viventem in se, id est in perpetuitate vitae viventem, non motabilem, ut animam pecudis. Hunc locum non sane intellexit Plato, dicens Deum animas creasse, sed angelos corpus formasse, ibi: Dii deorum, quorum opifex paterque ego, etc. Quod autem quidam asserunt animam de essentia divina factam stare non potest, quia tunc nullo modo peccare posset. Alii distinguunt inter spiraculum vitae, et animam, dicentes spiraculum vitae spiritum, sed quem etiam homini tunc datum asserunt ad prophetandum, quando dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis. Alii etiam aliter distinguunt. spiraculum vocantes quemdam spiritum corporeum in corpore animalis, qui et quinque sensus operatur in eo, qui etiam paulatim exstinguitur in eo, et dum moritur animal in aliqua parte corporis, adhuc sentitur spiritus ille, cum in alia exstinctus sit. Factus est autem homo in virili aetate, mortalis et immortalis, id est potens mori, et potens non mori, et anima corpori prius formato infusa. Sed quaeritur utrum in ipso corpore dum infunderetur, creata, vel extra creata sit, et sit ei datum naturaliter velle incorporari. Quidquid circa illam actum sit, de post creatis dicitur, quod in ipsis corporibus dum infunduntur, creantur.

De paradiso et lignis ejus.[recensere]

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Quasi quaereret aliquis: Remansit homo in loco ubi factus est, in agro scilicet Damasceno? non. Ubi ergo translatus est? in paradisum quem Deus die tertia plantaverat, id est plantis aptaverat, herbis scilicet et arboribus insitum, a principio creationis, scilicet cum apparuit arida, et germinare terram fecit: vel a principio, id est a prima orbis parte. Unde alia translatio habet, paradisum in Eden ad orientem. Eden Hebraice, Latine deliciae interpretatur. Ergo idem est paradisum voluptatis quod paradisum in Eden, id est in deliciis. Sed a principio, idem est quod ad orientem. Est autem locus amoenissimus longo terrae, et maris tractu a nostra habitabili zona secretus, adeo elevatus ut usque ad lunarem globum attingat. Unde, et aquae diluvii illuc non pervenerunt. Est etiam paradisus coelum empyreum, et dicitur spiritualis, quia regio est spirituum. Dicitur etiam spiritualiter paradisus vita beata, vel Ecclesia. Produxitque Deus in paradiso de humo diversa ligna quibus delectaretur homo videndo, et sustentaretur edendo. Produxit quidem, id est procul in altum duxit; vel produxit, id est pro homine duxit. In medio quorum tanquam digniora posuit lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali. Dictum est autem lignum vitae ab effectu, quem habuit naturaliter, ut comestum saepius perpetua soliditate hominem firmaret, ita ut nulla infirmitate, vel senio, vel anxietate, in deterius, vel in occasum laberetur. Lignum vero scientiae boni et mali dictum est ex eo quod secutum est ejus comestionem. Prius enim nesciebat homo quid esset malum, quia nondum expertus. Bonum enim dicimus sanitatem et firmitatem; malum vero aegritudinem et imbecillitatem, quae nondum senserat homo. Cognoverat quidem ea per scientiam, quia ex uno contrariorum cognoscitur reliquum, sed non per experientiam, ut medicus dum sanus est novit morbos, sed cum aegrotat magis cognoscit, quia novit, et sentit, sicut de puero delicate nutrito dicitur, quia nescit quid sit malum, imo nondum novit quantum sit bonum, vel malum: vel malum dicitur inobedientia, bonum obedientia, quia post comestionem novit quantum bonum erat obedientiae, et quantum malum inobedientiae. Plato non putans hoc posse convenire arboribus, quod sit lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali, ideo utrumque hoc de homine dictum existimavit, quia vivit et est sciens bonum et malum, et dixit ipsum vocatum lignum, id est corporeum, ad differentiam spirituum, id est angelorum, qui et vivunt, et sciunt bonum et malum. In medio vero positum tradidit, quia homo est quasi medius inter Creatorem super se positum, et sensibilia sub se posita. Discretam vero illius hominis fuisse creationem a creationibus hominum reliquorum dixit per illa duo addita, vitae, et scientiae boni et mali. Sicut enim in Samia figura, id est Pythagorica, quae de Samo insula fuit, haec enim figura a Pythagora inventa est, prius est truncus integer, et post in summo bivium, sic homo modo in primis aetatibus quasi tantum vivit, non utens viribus ad intelligentiam datis. Sed cum venerit ad annos discretionis, tunc discernit inter bonum et malum, et tunc sunt primum opera ejus bona, vel mala. Sed non ita factum est in Adam, imo cum vita data est ei scientia boni et mali, quasi diceret: Factus est homo corporeus, subditus Deo, praepositus animantibus, et simul vixit, et scivit bonum et malum.

De fonte paradisi, et quatuor fluminibus ejus.[recensere]

Et fons, vel fluvius egrediebatur ad irrigandum paradisum, id est ligna paradisi (Gen. II). Fons potest intelligi, vel abyssus, id est matrix omnium aquarum, vel fontes per syllepsim, singulare pro plurali. Irrigare autem positum est pro ministrare humorem. Dicitur enim terra circumjacens humectari a fluminibus per tracones, id est per vias subterraneas, vel per meatus quatuordecim stadiis, aut sexdecim. Qui fons dividitur in quatuor flumina. Unus dictus est Phison, qui a Gangaro rege Indiae dictus est Ganges, et interpretatur Phison secundum Isidorum caterva, quia decem flumina recipit, vel immutatio oris, quia mutatur a facie, quam habet in paradiso. Mutatur etiam secundum diversa loca tribus modis. In colore, quia alibi clarus, alibi obscurus, alibi turbidus; in quantitate, quia alibi parvulus, alibi diffusus; in sensu, quia alibi frigidus, alibi calidus: hic circumit terram Hevilath, id est Indiam, et trahit aureas arenas. Alius dictus est Gehon, vel Gihon, vel Igion, qui et Nilus, et sonat hiatus terrae, vel terreus, quia turbidus est: hic circumit Aethiopiam. Alii duo primis nominibus vocantur Tigris, et Euphrates. Tigris animal est velocissimum, et ideo fluvius ille a sui velocitate Tigridi equivocatus est. Hic vadit contra Assyrios. Dicit Josephus quod Tigris dicitur Diglat, quod sonat acutum, vel angustum. Euphrates frugifer, vel fructuosus de quo per quas transiret regiones, quasi notum, tacuit Moyses, quia est in Chaldaea, unde venerat Abraham. Haec quatuor, ut diximus flumina ab eodem fonte manant, et separantur, et iterum quaedam eorum inter se commiscentur, et iterum separantur, saepe etiam absorbentur a terra, et locis iterum in pluribus emergunt. Inde est quod de ortu eorum varia leguntur. Dicitur etiam Ganges nasci in locis Caucasi montis, Nilus non procul ab Atlante, Tigris et Euphrates ex Armenia.

De praecepto, et prohibitione edulii.[recensere]

Tulit ergo Deus hominem de loco formationis suae in paradisum, scilicet terrestrem, ut operaretur ibi (Gen. II). Non tamen laborando ex necessitate, sed delectando, et recreando, et sic Deus custodiret illum, scilicet hominem. Vel utrumque refertur ad hominem, ut scilicet homo custodiret paradisum et operaretur, ut dictum est. Quidam codices non habent, illum, sed illud, et tunc est sensus, et custodiret, id est consideraret opus suum homo, ut quod faceret in terra, per agriculturam, observaret in se per disciplinam, ut sicut terra sibi, hic ipse obtemperaret suo Creatori. Praecepitque ei dicens, etc. Ut homo sciret se esse sub Domino, praeceptum accepit a Domino. Omnis autem jussio est in duobus, in praeceptione et prohibitione, et ideo utroque usus est Dominus. Praecepit, ex omni ligno paradisi comede. Prohibuit: de ligno scientiae boni et mali ne comedas. Et datum est viro mandatum, ut per virum etiam transiret ad mulierem: vel forte est praeoccupatio, quia, facta muliere, utrique simul datum est. Subdit autem poenam, si contemneret. Quacunque die comederis, morte morieris, scilicet animae, et necessitatem mortis habebis. Unde alia translatio habet planius : Mortalis eris. Septuaginta pluraliter ponunt. Quacunque die comederitis, morte moriemini. Ideo creditur a quibusdam utrique dictum, et hic praeoccupatum. Facta est autem haec jussio per aliquam creaturam subjectam, sicut et nobis per prophetas et angelos.

De impositione nominum animantium principaliter, et mulieris formatione.[recensere]

Dixit quoque Deus: Non est bonum hominem solum esse; faciamus ei adjutorium, ad procreandos liberos, quod sit simile illi. Similia enim de similibus naturaliter nascuntur. Sed ne videretur Adae superflua mulieris formatio, putanti sibi in animantibus esse simile, ideo adduxit Deus ad Adam omnia terrae animantia et aeris. In quibus intelligenda sunt, et aquae animantia. A parte totum accipe. Vel universa sunt terrae, quia etiam quae de aquis condita sunt aliquid habent terrae in se: vel potius pisces post ab hominibus sunt cogniti, et inde nominati. Quod patet, quia aequivocantur animalibus terrae, quia similes his deprehensi sunt. Fecit autem ut omnia simul eo nutu venirent, quo omnia creavit: vel forte factum est per angelos. Adduxit autem pro duobus, ut imponeret homo eis nomina, in quo scirent eum sibi praeesse, et sciret Adam nullum ex eis simile sibi. Et imposuit eis nomina Adam lingua Hebraea, quae sola fuit ab initio. Quod inde perpenditur, quia nomina quae leguntur usque ad divisionem linguarum Hebraea sunt. Et non invento simili sibi, immisit Deus soporem in Adam, non somnum, sed exstasim in qua creditur supernae interfuisse curiae. Unde et evigilans prophetavit de conjunctione Christi et Ecclesiae, et de diluvio futuro, et de judicio per ignem ibidem cognovit, et liberis suis postea indicavit.

De somno Adae, et formatione mulieris de costa ejus.[recensere]

Cumque obdormisset, tulit Dominus unam de costis ejus, carnem scilicet et os, et aedificavit ministerio angelorum illam in mulierem, de carne carnem, de osse ossa faciens, et statuit eam ante Adam. Qui ait: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; hoc adverbium, nunc, Judaeos traxit in errorem, ut dicant aliam prius factam, de qua dictum est, masculum et feminam creavit eos (Gen. I); et nunc secundam, quasi dicat Adam: Prior mulier facta est de limo terrae mecum, sed haec nunc de carne mea. Et Josephus dicit mulierem extra formatam, et in paradisum cum viro translatam, sic dicens: In hunc hortum introduxit Deus Adam, et uxorem ejus, praecipiens eos plantationis habere sollicitudinem. Et ex duabus uxoribus Adae innumerabiles, sive interminabiles fingunt genealogias, sed ex ipso textu convinci videntur, in quo semper singulariter sermo est de ejus uxore. Nota quod, de formatione mulieris agendo, de corpore tantum dictum est. Unde quidam ideo tacitum esse voluerunt de anima, ut daretur intelligi, sic traductam in animam mulieris de anima viri, sicut carnem de carne. Augustinus etiam haesitare videtur quid sentiendum sit de anima, an ex traduce sit an ex nihilo. Sed id ipsum quod tacitum est de anima potius contra eos est. Si enim anima mulieris fuit ex traduce, aliter facta est quam anima viri, quae de nihilo. Et si aliter fiebat taceri non debuit, ne sic facta putaretur, ut jam audieramus de anima viri, itaque tacendo innuit, non aliter putandum factam esse, quam didiceramus prius.

De nominibus mulieris.[recensere]

Et imposuit Adam uxori suae nomen tanquam dominus ejus, et ait: Haec vocabitur virago (Gen. II), id est a viro acta, et est sumptum nomen a viri nomine, ut materia de materia sumpta fuerat. Etiam denominatio in Hebraeo est. Is enim vir dicitur, unde denominatur ista, ut a vir virago: hoc nomen proprium illius mulieris fuit, nunc omnium est commune. Et ejus syncopatum est virgo. Virgines dicuntur quandiu sunt in integritate nativitatis suae. Postea vero fractae dicuntur mulieres. Similiter sicut hoc nomen Adam fuit proprium illi homini, nunc vero est commune, et Adam sonat rubeus, vel rubra terra, quia, secundum Josephum, de rubea terra conspersa factus est . Talis est enim virgo tellus, et vera, vel rubea; id est animata, quia sedes animae est in sanguine, vel rubea secundum quod futura erat, id est sanguinea, id est peccatrix (Gen. III). Sanguinis nomine saepe designatur peccatum, ut ibi: Vestimentum concretum sanguine (Isai. IX), et: Sanguis sanguinem tetigit (Ose. IV). Imposuit ei et aliud nomen Eva, scilicet post peccatum, quod sonat vita, eo quod futura esset mater omnium viventium. Tamen quia hic non legitur imposuisse, sed infra post maledictionem, forte quasi plangens hominis miseriam, dixit eam Evam, quasi alludens ejulatui parvulorum. Masculus enim recenter natus ejulando dicit, a, mulier vero e, quasi diceret: Omnes dicent e, vel a quotquot nascuntur ab Eva.

De prophetia Adae.[recensere]

Imposito nomine statim prophetavit dicens: Quamobrem, scilicet quia de latere viri sumpta est, relinquet saepe homo patrem et matrem, propter uxorem suam, et adhaerebit uxori suae (Gen. II), tanquam portiunculae suae. Vel ob hanc rem demonstrando uxorem, dicit, id est propter hanc mulierem relinquet homo, etc. Hoc fit quotidie a viris, quia relinquunt cohabitare corporaliter, vel spiritualiter, quia major est zelus in uxorem, quam amor filiorum in parentes, non dico parentum in filios, humor enim ascendit de trunco ad ramos, sed non redit : Et ideo non dixit, quia propter hoc relinquent parentes filios. Et erunt duo in carne una, id est unientur ambo in uno carnali opere. Vel erunt duo in carne una, pueri gignendi. Non enim ex sanguine uno, sed ex sanguinibus concreatur parvuli caro, vel licet sint duo personaliter, erunt tamen in conjugio una caro, in aliis duo, quia neuter habet potestatem suae carnis.

De statu innocentiae eorum ante peccatum.[recensere]

Erat autem uterque nudus, nec erubescebant (Gen. II). Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum, sicut non erubescimus, si quis viderit manus, et caput, et pedes nostros. Inordinatus enim motus membrorum ipsa facit pudenda. Sic et pueri si videantur pudenda eorum non erubescunt, quia beneficio aetatis motum erubescibilem nondum senserunt: qui pudendus est et inordinatus, quia non sine peccato fit, nisi raro spe prolis excusatus; cum tamen excusari potest a peccato, rubore carere non potest. Unde sanctus Zacharias cum sanctam Elisabeth cognosceret ad gignendum sanctum praecursorem Domini, tamen videri noluit (Luc. I). Et quibusdam hic visum est Deum praecepisse utrique de abstinentia pomi, licet praeoccupatum sit.

De suggestione serpentis sive daemonis.[recensere]

Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae (Gen. III), et naturaliter, et incidenter. Incidenter, quia plenus erat daemone. Lucifer enim dejectus a paradiso spirituum, invidit homini quod esset in paradiso corporum, sciens si faceret eum transgredi, quod et ille ejiceretur. Timens vero deprehendi a viro, mulierem minus providam et certam, in vitium flecti aggressus est. Et hoc per serpentem, quia tunc serpens erectus est ut homo, quia in maledictione prostratus est, et adhuc, ut tradunt, phareas erectus incedit. Elegit etiam quoddam genus serpentis, ut ait Beda, virgineum vultum habens, quia similia similibus applaudunt, et movit ad loquendum linguam ejus, tamen nescientis, sicut, et per fanaticos, et energumenos loquitur, nescientes, et ait: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi, id est, ut comederetis de ligno, sed non de omni. Quaerit ut ex responsione occasionem inveniat dicendi ad quod venerat. Et sic factum est. Cum enim quasi dubitando dixit mulier: Ne forte moriamur, quia dubitans ad quamlibet partem de facili flectitur, unde securus de imperatione ait: Nequaquam moriemini: imo Deus nolens vos similari ei in scientia, et sciens quod cum comederetis ex ligno hoc eritis sicut dii, scientes bonum et malum, quasi invidus prohibuit. Et elata mulier volens similari Deo, acquievit.

De esu pomi, et statu post peccatum.[recensere]

Vidit quoque mulier prius, quod lignum esset pulchrum visu (Gen. III), id est mundum, et ex odore, vel tactu notans, quod ad vescendum suave, comedit, deditque viro suo, forte praemonens verbis persuasibilibus, quae transit legislator brevitatis causa. Qui, et ei facile acquievit, quia, cum crederet prius mulierem statim morituram, juxta verbum Domini, et vidisset non fuisse mortuam, dictum hoc a Domino aestimavit quasi tantum ad terrorem, et comedit. Et aperti sunt oculi eorum, id est visu tale quid perceperunt, quod non ante, disconvenientiam scilicet nuditatis. Vel non de oculis corporis intelligendum est cum dictum sit: Vidit mulier lignum, etc. Non enim accesserunt ad lignum, quasi palpones. Sed oculis eorum, dicimus concupiscentiam et cognitionem ejus. Erant enim in eis naturales motus concupiscentiae, sed repressi, et clausi, ut in pueris usque ad pubertatem, et tunc tanquam rivuli aperti sunt, et ceperunt moveri, et diffundi, quos cum prius in se esse non sensissent, tunc experti sunt, et cognoverunt eos. Et sicut inobedientes fuerunt suo superiori, sic et membra coeperunt moveri contra suum superius, id est rationem. Et primum motum concupiscentiae contrarium rationi senserunt in genitalibus, et sua contra se moveri videntes, erubuerunt. Unde, et illa pudenda dicta sunt. Caetera quidem membra ad nutum hominis stant, aut moventur, pudenda non. Quia vero haec est porta propaginis, et inobedientia membrorum, quasi signum inobedientiae parentum scriptum est in porta. Et cognoverunt se nudos, id est disconvenire pudenda, id est erubuerunt videri pudenda. Tamen Josephus tradit scientiam cognoscendi se nudos, et intelligendi confusionem suam, habuisse ex esu ligni, quasi hunc effectum naturaliter habentis, dicens: Ista namque plantatio causa acuminis erat, et intellectus.

De maledictionibus serpentis, viri et mulieris.[recensere]

Tunc fecerunt sibi perizomata (Gen. III), id est succinctoria, quasi bracas breves, ut campestria . Nec sine causa de foliis ficuum, quia de succo eorum si teratur, caro hominis inuncta statim ibi sentit voluptatis pruriginem, ut quasi per hoc ostensum sit quia pruriginem voluptatis jam in carne senserant: quae prurigo designat pruriginem voluptatis quam ipsi habuerunt. Hinc quidam dicunt ficum fuisse arborem prohibitam. Et audierunt vocem Domini deambulantis, ut ex ipso suo motu jam videretur eos arguere, quia non steterant in praecepto. Loquebatur autem per subjectam creaturam cis. Et absconderunt se a facie Dei in medio lignorum. Vocavitque Dominus virum, scilicet, cui dederat praeceptum, et increpando, non ignorando, ait: Adam, ubi es? quasi dicat: Vide in qua miseria es. Qui ait: Abscondi me, quia nudus eram. Stulta responsio, quasi displiceret nudus, qui talis fuerat factus. Et ait Dominus. Quis hoc indicavit tibi, nisi quod de ligno comedisti? Ille vero non humiliter confitens, sed peccatum in uxorem retorquens, imo in ipsum mulieris datorem, ait: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Et ad mulierem ait: Quare hoc fecisti? Nec ipsa se accusavit, sed obliquavit peccatum in serpentem, tacite vero in Auctorem serpentis. Serpens vero non interrogatur, quia per se hoc non fecerat, sed diabolus per eum. Et maledicens eis, incepit a serpente, ordinem servans, et congruum maledictionum numerum. Serpens enim; et prius et plus peccavit, quia in tribus; mulier post, et minus eo, sed plus viro, quia in duobus; homo postremo, et minus, quia in uno. Serpens invidit, mentitus est, decepit. His tribus redditae sunt tres maledictiones. Quia invidit hominis excellentiae, dictum est ei: Super pectus tuum gradieris. Quia mentitus est, punitus est in ore: unde: Terram comedes omnibus diebus vitae tuae, imo abstulit ei vocem, et posuit ei venenum in ore. Quia decepit, accepit hoc: Inimicitias ponam inter te et mulierem. Hinc innuitur quod Eva poenituit: Ipsa conteret caput tuum, quod naturaliter servat serpens, quasi sedem vitae. Et tu insidiaberis calcaneo illius maxime. Et sicut naturale odium est inter equos et griphes, lupos et canes, sic inter hominem et serpentem. Sicut enim venenum serpentis hominem, sic sputum hominis jejuni perimit serpentem. Et quia adhuc nudi erant, serpens modo hominem timet nudum, et fugit, et in vestitum insilit. In duobus peccavit mulier, superbivit, et vetitum comedit. Quia superbivit, humiliavit eam dicens: Sub potestate viri eris violenta, ut etiam vulneribus te affligat in defloratione. Nunc quidem subdita est viro conditione, et timore, cui prius subjecta fuerat, sed amore. Et quia in fructu peccavit, in fructu suo punita est. Unde dictum est ei: In dolore paries. Quod dictum est ei in dolore, maledictio est, sed paries, benedictio est. Maledicta enim est sterilis (Exod. XXIII). Et ita in puniendo non est oblitus, misereri Deus, quod etiam in aliis maledictionibus hominum notandum est. Adam, quia in solo esu peccavit, in laborem quaerendi sibi edulii punitus est sic: Maledicta terra in opere tuo, scilicet pro opere tuo, id est pro peccato, pro quo factum est, ut terra, quae bonos prius, et uberes fructus sponte faciebat, deinceps raros, nec sine hominis labore; quandoque etiam pro fructibus spinas, et tribulos germinabit. Et addidit: Et comedes herbas terrae, quasi etiam in hoc par eris jumento. Terrae autem maledixit, quia de fructu terrae transgressio facta est, et non aquis. Inde est quod comedit Dominus piscem, sed non legitur comedisse carnem viventium de terra maledicta, nisi forte de agno paschali, pro praecepto legis. Addit ergo de labore: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec in terram revertaris, id est donec moriaris, quia terra es, et in terram ibis. Pulchre dictum est, ibis, quia qui in eodem statu stetisses, donec transires in melius, si velles, modo de miseria in miseriam ibis, more fluentis aquae. Et tunc Adam, plangens miseriam posteritatis suae, vocavit uxorem suam Evam, ut dictum est.

De ejectione eorumdem de paradiso, et rhomphaea ignea.[recensere]

Fecitque Deus Adae, et uxori ejus tunicas pelliceas, id est de pellibus mortuorum animalium, ut signum suae mortalitatis secum ferret ; et ait: Ecce Adam factus est, quasi unus ex nobis (Gen. III): ironia est, quasi voluit esse ut Deus, sed in evidenti est modo, quod non est. Nec est vox Dei insultantis, sed vox a superbia corrigentis, et est vox Trinitatis. Vel est vox Dei ad angelos, et est vox plangentis; quod patet, quia factus est a me, ut esset quasi unus ex nobis, si stetisset. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum . Aposiopesis est, quasi videte, vel cavete, vel ejicite eum. Dura videtur Dei sententia, quae praedictis poenis poenam ejectionis addidit . Sed contra. Hanc enim poenam, quam dederat, misericorditer temperavit, ut verum de eo appareat: Cum iratus fueris misericordiae recordaberis (Habac. III), quia enim victuri erant in miseria, quanto esset vita diuturnior, tanto miserabilior. Si ergo gustassent de ligno vitae diutius viventes, diutius miseri essent. Nec est mirum, si etiam post peccatum per esum ligni illius diutius vixissent, cum adhuc sint quaedam insulae viventium, in quibus nullus moritur, sic etiam lanugo fit in foliis arborum, apud Seres, cujus esu vita protelatur. Etiam Alexander scripsit Aristoteli de sacerdotibus arborum solis et lunae, quod esu pomorum longissimam agant vitam. Et, sicut dixerat, emisit eum Dominus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua assumptus est, in agrum scilicet Damascenum, de quo sumptus fuerat, in quo Cain Abel suum fratrem interfecit (Gen. IV), juxta quem Adam, et Eva sepulti sunt in spelunca duplici. Et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim et flammeum gladium atque versatilem; ut angelus arceret diabolum, ignis hominem. Vel ministerio angelorum posuit ignem ibi, qui intercluderet paradisi ingressum, qui nomine gladii, non cujuslibet, sed versatilis, dicitur, id est utrobique secantis, quia poena fuit homini in utraque parte sui puniri, in anima scilicet et in corpore. Vel dictus est versatilis, id est aptus ad versandum, id est tollendum, cum Deus vellet. Ablatus enim fuit ad tempus, intrantibus Elia, et Enoch, penitus vero non, donec in morte Christi fuit exstinctus. Si quaeritur quid consumebat ignis ille, potest dici, quia quaedam species est ignis, sicut in Vita beati Nicolai legitur, cui si manum adhibes, ardorem sentis, sed non pateris adustionem; nec eget materia quam consumat; et taliter urit spiritum. Iterum, si quaeritur quare permisit Deus hominem tentari, cum eum sciret lapsurum, et de multis in hunc modum, dicimus, quantum ad praesens attinet opus, quia sic voluit. Si quaeritur, cur voluit, insipida est quaestio quaerere causam divinae voluntatis, cum ipsa sit summa causa omnium causarum.

De generationibus Adae.[recensere]

Adam cognovit uxorem suam (Gen. IV), sed non in paradiso, sed jam reus et ejectus. Breviter legislator generationes Adae transit festinans ad tempora Abrahae patris Hebraeorum, et plures subticet Adae filios et filias. Sed Methodius martyr oravit, dum esset in carcere, et revelatum est ei a Spiritu de principio, et fine mundi: quod et oravit, et scriptum, licet simpliciter, reliquit, dicens quod virgines egressi sunt de paradiso. Et anno creationis vitae Adam decimo quinto natus est ei Cain, et soror ejus Chalmana. Et si enim factus est Adam quasi in aetate triginta annorum, tamen fuit unius diei, et anni; et post, duorum annorum, et trium, et sic de caeteris. Et potuit ante Cain multos genuisse, qui tacentur hic. Post alios quindecim annos natus est ei Abel, et soror ejus Delbora. Anno vitae Adam centesimo tricesimo Cain occidit Abel, et luxerunt eum Adam, et Eva centum annis. Tunc natus est ei Seth trigesimo anno primae chiliadis, id est primae aetatis. Unum saeculum scilicet spatium mille annorum chiliadem dicimus. Inchoat enim Methodius saecula post ducentos annos Adae, et vocat saeculum unam chiliadem. Et consonant in hoc Septuaginta, quae dicunt Adam ducentorum triginta annorum esse cum genuit Seth, sed tamen in Hebraeo est centum et triginta. Et omittunt Hebraei centum annos luctus . Sed tamen redeamus ad brevitatem Genesis. Concepit Eva, et peperit Cain, qui interpretatur possessio; rursumque peperit Abel, quod sonat luctus, vel moeror, vel vapor, quasi cito transiturus, tanquam nomine prophetatum fuerit, quod de ipso futurum erat; tamen secundum Josephum interpretatur nihil hic, quia non reliquit semen super terram. Abel fuit pastor, et Cain agricola. Cum enim esset malignissimus, ut etiam avaritiae consuleret suae primus terram incoluit.

De oblationibus fratrum.[recensere]

Post multos dies obtulerunt Domino munera (Gen. IV): Cain de frugibus, Abel, secundum Josephum, lac et primogenita agnorum. Moyses ait, de adipibus eorum, id est de pinguioribus gregis etiam obtulit. Creditur Adam in spiritu docuisse filios, ut offerrent decimas Deo et primitias. Et respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus, ad Cain vero, et ad munera ejus non respexit, quia placuit Deo Abel, et pro ipso placuit oblatio ejus (Hebr. II), quod quomodo cognitum fuerit, alia translatio aperit: Inflammavit Deus super Abel, et super munera ejus. Ignis enim de coelo oblationem ejus incendit, ut legitur Eliae factum in Carmelo (III Reg. XVIII), et in Levitico sub Moyse (Levit. X; II Paral. VII). Munera vero Cain, ex avaritia hominis nata, Deo non placuerunt. Iratusque est Cain, et concidit vultus ejus, prae verecundia, minorem sibi praelatum videns. Increpans ergo Dominus Cain, ait: Quare iratus es? Nonne si bene egeris, recipies praemium, scilicet in me, vel pro recipies Theodotion posuit, acceptabile erit munus tuum. Sin autem male, statim peccatum in foribus aderit, id est praesto est, et in voluntate per quam ingressus est ad opus. Sed tamen quia liberi es arbitrii, sub te, id est in potestate tua, erit appetitus ejus peccati, et dominaberis illius, si volueris. Alia translatio habet: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, et recte non dividas peccasti? Quiesce. Ad te conversio ejus, et tu dominaberis illius, id est in te est, ut a peccato convertaris. Recte obtulerat, quia Deo, quia creaturam Creatori, sed non recte diviserat, quia se ipsum, qui melior erat, oblationem obtulerat diabolo. Vel non recte divisit, quia meliora sibi retinuit, spicas vero attritas, et corrosas secus viam, Domino obtulit.

De morte Abel.[recensere]

Invidens itaque Cain fratri suo dixit ad eum: Egrediamur foras in agrum, vel transeamus (Gen. IV). Dicit Hieronymus, qui hoc furtive in Samaritanorum libris, et nostrorum reperitur. Non enim legitur quid dixerit ad eum, sed intelligendum est, quod dixerit ei verba Domini, increpantis scilicet. Et tunc consurrexit adversus Abel, et interfecit eum, et dixit Dominus ad eum. Ubi est Abel frater tuus? Non ignorando, sed increpando improperans fratricidium. Qui cum vellet occultare factum, dixit Deus: Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra, id est notorium est quod fecisti, quia effusio sanguinis hoc indicat, nec eget accusatore quod in evidenti est. Inde est quod in Ecclesia quorumdam mos est, etiam si nemo accuset, pro sanguinis effusione suspecti in loco sacro trahuntur in causam, quia sanguis clamat, quod si negaverint, judicio Dei examinentur, et juramento. Nunc ergo maledictus eris super terram vagus, et profugus. Merito iste maledicitur, et non Adam, quia sciens iste poenam primae praevaricationis, inde fratricidium addidit. Timens ergo Cain, ne vel bestiae devorarent eum, si egrederetur ab hominibus, vel si maneret cum eis occiderent eum pro peccato suo, damnans se, et desperans, ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear . Omnis qui invenerit me occidet me. Ex timore hoc dixit, vel optando dixit, quasi diceret: Utinam occidant me: Dixitque ei Deus. Nequaquam ita fiet. Non cito scilicet morieris, sed omnis qui occiderit Cain (supplendum est, liberabit eum a timore, a dolore, et miseria). Et tunc additur impersonaliter, septuplum punietur, id est punitio fiet de eo dum vivet in poena, usque ad septimum Lamech: quod consonat translationi Septuaginta: Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet. Tradunt quidam poenam ejus durasse, usque ad septimam ejus generationem, quia septem peccata commisit. Non recte divisit, fratri invidit, dolose egit, vocans in agrum occidit, procaciter negavit, desperavit, poenitentiam damnatus non egit. Vel Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur, id est plusquam ipse Cain pro prohibitione homicidii, quae nondum fuerat facta Cain. Et posuit Deus signum in Cain, tremorem capitis. Quia fratrem suum, qui erat caput Ecclesiae occiderat, ut sic sciretur a Domino punitus excommunicatus, et indignus misericordia, nec interficeretur. Tunc egressus a facie Domini , habitavit ad plagam orientalem Eden, id est deliciarum, non in deliciis, sed versus terram deliciarum. Josephus ait: Et multam peragrans terram cum uxore sua Chalmana, collocatus est in loco, qui Nayda nuncupatur in quo ei etiam filii nati sunt. Hieronymus tamen dicit: Non est terra Nayda, ut vulgus nostrum putat, sed habitavit in terra Nod, id est instabilis, et vagus, quod sonat nod, et dicitur Cain nod.

De generationibus Cain.[recensere]

Cognovit Cain uxorem suam, quae peperit ei (Gen. IV) Henoch, et fecit civitatem, et dixit eam Henoch ex nomine filii sui Henoch. Hic patet quod jam multi homines erant, etsi non dicatur eorum generatio, quos convocavit Cain ad urbem faciendam, quorum auxilio eam fecit. Et ait Josephus, quia rapinis, et violentia opes congregans, suos ad latrocinia invitabat, et simplicitatem vitae hominum, adinventionem, et inaequalitatem permutavit, mensurarum, et ponderum, et ad calliditatem, et corruptionem produxit. Terminos terrae primus posuit. Civitates munivit sive muravit, et timens quos laedebat, ob securitatem suos in urbibus collegit. Porro Henoch genuit Irad, qui Maviael, qui Mathusael, qui Lamech, qui septimus ab Adam, et pessimus, qui primus bigamiam introduxit, et sic adulterium contra legem naturae, et Dei decretum, commisit. In prima enim creatione unica unico facta est mulier, et Deus per os Adae decreverat: Erunt duo in carne una (Gen. II). Accepitque duas uxores Adam et Sellam. Genuitque Ada Jabel, qui adinvenit portatilia pastorum tentoria ad mutanda pascua, et greges ordinavit, et characteribus distinxit, separavitque secundum genera greges ovium a gregibus hoedorum, et secundum qualitatem, ut unicolores a grege sparsi velleris, et secundum aetatem, ut anniculos a maturioribus, et commissuras certis temporibus faciendas intellexit. Nomen fratris ejus Tubal, pater canentium in cithara, et organo. Non instrumentorum quidem, quae longe post inventa fuerunt, sed inventor fuit musicae, id est consonantiarum, ut labor pastoralis quasi in delicias verteretur. Et quia audierat Adam prophetasse de duobus judiciis, ne periret ars inventa, scripsit eam in duabus columnis, in qualibet totam, ut dicit Josephus, una marmorea, altera latericia, quarum altera non diluetur diluvio, altera non solveretur incendio. Marmoream dicit Josephus adhuc esset in terra Syriaca. Sella genuit Tubalcain, qui ferrariam artem primus invenit, res bellicas prudenter exercuit, sculpturas operum in metallis in libidinem oculorum fabricavit. Quo fabricante Tubal, de quo dictum est, sono metallorum delectatus, ex ponderibus eorum proportiones, et consonantias eorum, quae ex eis nascuntur excogitavit, quam inventionem Graeci Pythagorae attribuunt fabulose, sicut et ex opere fructicum excogitavit operari, id est sculpere in metallis. Cum enim fructices incendisset in pascuis, venae metallorum fluxerunt in rivulos, et sublatae laminae figuras locorum in quibus jacuerant, referebant. Soror vero Tubalcain, Noema, quae invenit artem variae texturae. Lamech autem, secundum Josephum, res divinas sapienter sciens, videns eum communi poenae subjacere, sibi vero deberi majorem poenam, praedixit hoc mulieribus suis sic: Quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentem in livorem meum, septuplum dabitur ultio de Cain, de Lamech vero septuagies septies. Lamech vero vir sagittarius diu vivendo caliginem oculorum incurrit, et habens adolescentem ducem; dum exerceret venationem, pro delectatione tantum, et usu pellium, quia non erat usus carnium ante diluvium, casu interfecit Cain inter fructeta, aestimans feram, quem, quia ad indicium juvenis dirigens sagittam, interfecit. Et cum experiretur quod hominem, scilicet Cain, interfecisset, iratus illic cum arcu ad mortem verberavit eum. Occiderat ergo Cain in vulnere, adolescentem in livore vulneris. Vel utrumque occiderat in vulnus, et livorem suum, id est in damnationem suam. Et ideo cum peccatum Cain punitum esset septuplum, ut diximus suum punitum est septuagies septies, id est septuaginta animae, et septem egressae de Lamech, in diluvio perierunt: vel hoc numero majoritatem poenae tantum notat. Hebraeus ait: Mulieres suae saepe male tractabant eum. Unde ipse iratus dicebat eis se pati hoc pro duplici homicidio quod egerat; tamen terrebat eas, subdendo poenam, quasi dicat: Cur me vultis interficere? Gravius punietur qui me interficiet, quam qui Cain.

De Seth, et ejus generatione.[recensere]

Cognovit quoque Adam adhuc uxorem suam, quae peperit filium, et vocavit eum Seth (Gen. IV). Dixit Strabus post mortem Abel vovisse Adam, non ultra uxorem suam se cogniturum, sed Deo jubente per angelum fregit votum ut Dei Filius de eo nasceretur . Tamen Josephus dicit quia, Abel exstincto et Cain effugato, Adam de procreatione filiorum cogitabat, et vehementer eum generationis amor angebat; hanc cogitationem propagationis potuit vocare Strabus praeceptum Domini, quia jusserat: Crescite, et multiplicamini (Gen. I) Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos, quod sonat homo, vel vir, quasi rationalis, et fortis, quia primus caepit invocare nomen Domini. Forte invenit verba deprecatoria ad invocandum Deum. Sed plerique Hebraeorum arbitrantur quod imagines ad honorem Dei excogitaverat, et errant. Vel forte ad excitandam pigritiam memoriae Dei effigiavit Dominum, ut modo fit in Ecclesia.

Epilogum interserit.[recensere]

Hic est liber generationis Adae (Gen. V). Repetit de generatione Adae, ut integrum ordinem genealogiarum prosequatur. Unde quidam incipiunt ab Adam primam aetatem; alii a Seth, quibus assentit Methodius, et ideo hoc dicit, quia de Abel nullus natus est, et generatio Cain tota periit in diluvio. Vixit Adam centum triginta annis, et genuit Seth ad imaginem, et similitudinem suam, ipse ad imaginem Dei, reliqui ad imaginem ejus, Adae; quod fere idem est. Vel potius mortalis, mortales. Unde: Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. V). Forte Moyses centum annos luctus Adae praetermisit, quia ut diximus, Septuaginta et Methodius, et Josephus ducentum triginta annorum eum fuisse scribunt, cum genuit Seth. Iste genuit Enos. qui Cainam, qui Malaheel, qui Jaret, qui Henoch, qui Mathusalem, qui Lamech, qui Noe. Sicut ergo in generatione Cain, septimus, scilicet Lamech, fuit pessimus, ita in generatione Seth, septimus, scilicet Henoch, fuit optimus. Et transtulit illum Deus in paradisum voluptatis ad tempus, ut in fine temporum, cum Elia convertat corda patrum in filios (Malach. IV). Judaei tamen causam hujus translationis attribuunt potius septenario, quam sanctitati ejus, quia plures leguntur sanctiores eo, quorum nullus translatus est. In tantum enim aiunt, Deum omnia sub septenario disposuisse, quod etiam dicunt eum septem coelos creasse, et cuique nomen suum datum, et septem terras, quas David fundamenta montium vocat (Psal. XVII). De annis Mathusalem diversae sunt opiniones. Secundum computationem LXX, vixit annos quatuordecim post diluvium, sed non legitur fuisse in arca, nec translatus ut Henoch. Quidam dicunt quod mortuus fuerit ante diluvium sex annis. Hieronymus asserit, quod eodem anno, in quo fuit diluvium, mortuus est, quod etiam diligens computatio annorum ejus, secundum Genesim, manifestat. Tamen omnes in numero annorum vitae ejus conveniunt, quia vixit annis nonagentis sexaginta novem. Porro Noe fuit decimus ab Adam, in quo prima aetas terminata est; ita quod et ipse fuerit in ea. Hujus aetatis annos Septuaginta ponunt duo millia ducenta quadraginta quatuor; alii ducenta sexaginta quatuor. Hieronymus non plene duo millia. Methodius duo millia. Ipse tamen per chiliades saecula disponit, nec apponit annos si supersint, et ideo nihil certum de numero annorum tradidit.

De causa diluvii.[recensere]

Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japhet (Gen. VI). Moyses dicturus de diluvio praemisit causam ejus dicens: Cum coepissent homines multiplicari super terram, viderunt filii Dei, id est Seth, religiosi, filias hominum, id est de stirpe Cain, et victi concupiscentia, acceperunt eas uxores, et nati sunt inde gigantes. Tempus quidem quando factum fuerit hoc utrum sub Noe, vel ante, vel multum, vel parum ante, non determinat. Josephus autem dicit quod usque ad septimam generationem boni permanserunt filii Seth, post ad mala progressi sunt, recedentes a solemnitatibus paternis, et ob hoc contra se Deum irritaverunt. Nam multi angeli Dei, id est filii Seth, id est qui supra filii Dei, cum mulieribus coeuntes injuriosos filios genuerunt, qui propter confidentiam fortitudinis gigantes a Graecis dicti sunt. Methodius causam diluvii, hominum scilicet peccata, diffusius exsequitur dicens, quia quingentesimo anno primae chiliadis, id est post primam chiliadem, filii Cain abutebantur uxoribus fratrum suorum nimiis fornicationibus. Sexcentesimo vero anno mulieres in vesania versae supergressae viris abutebantur. Mortuo Adam, Seth separavit cognationem suam a cognatione Cain, quae redierat ad natale solum. Nam et pater vivens prohibuerat ne commiscerentur, et habitavit Seth in quodam monte proximo paradiso. Cain habitavit in campo, ubi fratrem occiderat. Quingentesimo anno secundae chiliadis exarserunt homines in alterutrum coeuntes. Septingentesimo anno secundae chiliadis filii Seth concupierunt filias Cain, et inde orti sunt gigantes. Et incoepta tertia chiliade inundavit diluvium. Sic ordinat Methodius . Potuit etiam esse, ut incubi daemones genuissent gigantes, a magnitudine corporum denominatos, sic dicti a geos, quod est terra, quia incubi vel daemones solent in nocte opprimere mulieres; sed etiam immanitati corporum respondebat immanitas animorum. Post diluvium tamen nati sunt alii gigantes in Hebron, et post fuerunt in Tham civitate Aegypti, a qua et Titanos dicti sunt, de quorum stirpe fuit Enachin, cujus filii habitaverunt in Hebron, de quibus ortus est Golias, et quidam alii. Iratusque Deus peccatis hominum dixit: Poenitet me fecisse hominem, quasi dicat: Faciam quod solet facere homo poenitens operis sui, delet enim quod fecerat. Et est sensus, delebo hominem quem feceram. Non enim permanebit spiritus meus, id est indignatio mea, in homine in aeternum quia caro est, quasi dicat: Non puniam eum aeternaliter ut diabolum, quia fragilis est. Sed hic reddam quod meretur. Et tamen prius quam disperdam eum, dabo ei tempus poenitudinis, si voluerit, eruntque dies illius ad poenitendum, scilicet centum et viginti annorum. Non enim intelligendum est de spiritu hominis, sed de Dei indignatione. Nec est terminus iste humanae vitae post diluvium, cum post diluvium inveniatur homo amplius vixisse, et dixit Dominus hoc ante annos viginti, quam inciperet fieri arca, ut dicit Hieronymus, quae facta legitur centum annis. Vel secundum Strabum ab eo anno dixit, quo coepit arca fieri, sed quia in malitia perseveraverunt ante praefixum tempus, scilicet centesimo anno deleti sunt. Tamen Josephus dicit hunc terminum vitae hominum statutum. Quod autem dicitur Deus tactus dolore cordis intrinsecus, forte nihil aliud est, quam quod homines latebat quantitas divinae offensae. Vel antropospatos est, scilicet humana propassio, quando attribuitur Deo quod hominis est.

De arca Noe, et quomodo Dominus locutus est Noe.[recensere]

Noe vero erat perfectus in generationibus suis (Gen. VI), quasi non illius perfectionis, quae est in patria, sed secundum modum generationis suae, scilicet terrenae. Et dixit Dominus ad Noe. Finis universae carnis venit coram me, praeter eos qui in arca erunt salvandi, disperdam eos cum terra, id est cum fertilitate terrae. Tradunt quoque vigorem terrae, et fecunditatem longe inferiorem esse post diluvium, quam ante, unde esus carnium homini concessus est, cum antea fructibus terrae victitaret. Fecit Noe, juxta praeceptum Domini, arcam de lignis levigatis, id est politis, vel quadratis . Alia littera, vel bituminatis, longitudine trecentorum cubitorum, latitudine quinquaginta, altitudine triginta , ad modum scilicet humani corporis, in quo longitudo sexies est major latitudine, et decies major altitudine. Est autem longitudo a planta, usque ad verticem et latitudo a crate lateris ad cratem; altitudo a dorso, usque ad ventrem. Quod tamen multi de corpore Christi, tantum dictum esse volunt, quia sic legitur in Isidoro, qui humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit. Fuit ergo haec arca in fundamento quadrata, sed in forma altera parte longiori ab angulis in arctum conscendens, donec in cubito summitas ejus perficeretur. Bitumine intus, et extra linita est, quod est gluten ferventissimum, quo ligna linita non dissolvuntur aliqua vi, vel arte, nec materia, vel maceria bituminata solvi potest, sine menstruo mulieris. In lacubus Judaeae supernatans colligitur. In Syria limus est a terra aestuans. Facta sunt in ea coenacula, et tristega, id est distinctiones dictae a trita. Dicit alia translatio bicamerata, et tricamerata; habuit enim quinque cameras, quas Augustinus etiam, praeter sentinam, dicit ibi fuisse, dicens super tabulatum sentinae fuisse bicameratam. Una enim camerarum erat stercoraria, altera apothecaria, et super hanc mansionem erat alia tricamerata. Laterales camerae erant una immitium, altera mitium animalium, media hominum, et avium. Et habuit ostium ubi bicamerata, et tricamerata jungebantur. Alii vero has quinque cameras in altitudine sola disponunt, inferioremque et sentina stercorariam dicentes; secundam supra illam apothecariam, tertiam immitium animalium et serpentum, ubi hae junguntur ostium ponunt; quartam mitium animalium; supremam hominum et avium. Josephus tamen dicit arcam quatuor cameras habentem, forte stercorariam, vel sentinam non includens. Fecit in ea Noe fenestram quam Hebraei crystallinam fuisse tradunt, quae in Hebraeo vocatur meridianum, a Symmacho diluculum. Dicit Rabanus cubitos arcae fuisse geometricos, alioquin tanta capere non valeret. Continet enim cubitus geometricus septem nostros, vel novem. Proprie enim cubitus pedem et dimidium habet.

De ingressu in arcam.[recensere]

Perfecta igitur arca, dixit Dominus ad Noe: Ingredieris arcam tu, et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum (Gen. VI). In his octo reservatum est seminarium generis humani . Et seorsum viros, seorsum mulieres nominavit Dominus cum de ingressu loqueretur. Ac si diceret. Tempore afflictionis vacandum est ab amplexibus mulierum. Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arca, id est combinata, id est masculum et feminam. De immundis enim animalibus fuerunt ibi tantum duo secundum genus suum, de mundis vero septem. Immunda vero vocat ea Moyses secundum tempus suum, quae scilicet lex Mosaica vocat immunda. Vel tunc dicta sunt immunda, quae etiam tunc naturaliter esui hominum non erant apta. Ideo dixi, naturaliter, quia nulla adhuc ad edendum concessa. Tollesque tecum ex omnibus quae mandi possunt, ut sint tam tibi quam illis in escam. Si quaeritur, utrum de minutis, vel immundis animantibus, aliqua introducta sunt ad hunc numerum, dicit Augustinus, quod quae non generantur de coitu, non fuit necesse esse in arca, quae scilicet de pulvere, ut pulices, vel de humoribus, vel corruptionibus nascuntur. Quod autem ex coitu generativa tantum introducta sint, innuitur cum addit, secundum genus suum, vel in genere suo. Quaeritur etiam, si sine transgressione mandati ibi aliqua fuerunt inclusa, quae necessitas eorum alendorum quae vescuntur carnibus coegisset includi? Dicit Augustinus posse esse praeter carnes alimenta communia, maxime cum ea quae carnibus vescuntur fico et castanea vesci possint, praecipue cum omnibus vesci cogat fames. Forte nondum etiam animalia carnibus vescebantur, sicut nec homines. Fecitque Noe cuncta, quae sibi Dominus praeceperat. Sexcentesimo anno vitae suae ingressus est Noe in arcam cum omnibus, quae dixerat ei Dominus, quae et nutu divino, et angelorum ministerio adducta sunt, mense secundo die decima septima qui ab Hebraeis Nisan dicitur, a Latinis Maius, a Macedonibus Dion. Moyses autem in legitimis Nisan, id est Aprilem, primum mensem constituit, secundum Josephum. In contractibus vero, id est in mercibus faciendis, et in alia gubernatione saeculi temporum decreta, et usualem ordinem mensium servavit. Dicit Josephus, quod ab Adam usque ad hoc tempus, fuerunt anni duo millia sexcenti quinquaginta sex quod in sacris litteris conscriptum est, et integritate signatus est.

De inundatione et cataclismo.[recensere]

Ingresso Noe in arcam, rupti sunt fontes abyssi, id est aquae quae sunt in visceribus terrae, et cataractae coeli, id est fenestrae apertae sunt, id est nubes (Gen. VII). Cataractae proprie sunt meatus Nili fluvii, cum Nilus per septem ostia separatur, vel loca ejusdem, quae catadupla dicuntur. Abusive quilibet aquarum meatus dicuntur initiales, id est cataractae. Et pluit super terram quadraginta diebus, et noctibus, et elevata arca, in sublime ferebatur, et super omnes montes excrevit aqua altior cubitis quindecim, ut ablueret sordes aeris, usquequo ascenderant opera hominum. Usque ad eumdem locum ascendet ignis judicii ob aeris purgationem. Sed non videtur opera hominum tantum ascendere potuisse, cum olympus usque ad liquidum aera vadat, super quem litterae inscriptae in pulvere, per annum repertae sunt stetisse immobiles, quia venti delere non poterant, propter altitudinem montium, ubi pro nimia aeris raritate, nec etiam aves vivere queunt, nec philosophi ascendentes, absque spongiis plenis aqua, aliquantulum ibi manere potuerunt, quas naribus apponentes crassiorem inde aerem attrahebant. Sed sunt qui putant altitudinem montium tunc non fuisse tantam, quanta nunc est, vel fortasse in sublimibus sacrificantes ignem accendebant, cujus vapor, et favillae multum ascendere potuerunt, et aera maculare. Et cum intrasset Noe clausit ostium Deus, et bituminavit exterius, et mortua est omnis anima vivens super terram, et obtinuerunt aquae terras ita exaltatae centum quinquaginta diebus, ab illa scilicet die qua ingressus est Noe. Post dies centum quinquaginta coeperunt aquae minui mense septimo, ita quod die vigesima septima mensis requievit arca super montes Armeniae. Illic arcae reliquias usque nunc provinciales ostendunt. Hujus diluvii, et arcae, ut ait Josephus, memoriam faciunt, etiam qui barbarorum historias conscripserunt. De qua Berosus Chaldaeus sic ait: Dicitur navis ejus, quae in Armenia venit circa montem Cordicum, adhuc aliqua pars esse, et quoddam bitumen exinde tolli, quo maxime homines ad expiationem utuntur. Meminit ejusdem Hieronymus Aegyptius, qui antiquitatem conscripsit. Manasse Damascenus de eisdem sic ait: Et super Numidiam excelsus mons in Armenia qui Baris appellatur, in quo multos confugientes, sermo est diluvii tempore liberatos, et quemquam in arca simul devectum. Decimo tandem mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. Cumque transissent quadraginta dies, aperuit Noe fenestram, et emisit corvum, qui non revertebatur (Gen. VIII), forte interceptus aquis, vel inveniens supernatans cadaver in aquis est illectus eo. Tamen Josephus ait, quod cuncta reperiens inundantia regressus est ad Noe. Emisitque post eum columbam, quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noe. Sed nonne cacumina montium jam erant nudata? Forte nondum siccata, et sic in palude requiescere non potuit, sicut nec in aqua. Vel per recapitulationem prius potest intelligi factum, et postea dictum. Post dies septem iterum emisit eam, quae vespere rediit ferens ramum olivae virentem. Post alios septem emisit eam, quae non est ultra reversa ad eum. Igitur sexcentesimo primo anno vitae Noe, primo mense, prima die mensis, aperuit Noe tectum arcae, et vidit quod exsiccata esset terrae superficies, sed egrediendi exspectabat Domini praeceptum.

De egressione Noe, et Iride.[recensere]

Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis, dixit Dominus ad Noe: Egredere de arca tu, et uxor tua, filii tui, et uxores filiorum tuorum (Gen. VIII). Conjuncti jubentur exire, qui disjunctim intraverant. Ac si diceret eis: Nunc rediit tempus amplectendi, ut multiplicemini super terram. Mox enim subjunxit: Crescite, et multiplicamini (Gen. IX). Et egressus est Noe cum universis, quae erant cum eo, eadem die, qua ingressus fuerat, revoluto anno. Ingressus enim fuerat decima septima luna mensis secundi, licet habeat alia translatio vigesima septima, et egressus est vigesima octava luna, quia quota est luna hodie, si undecim addas: tanta erit eodem die revoluto anno, si hodie prima, eadem die sequenti anno duodecima. Nec te moveat, quod dixi, egressum vigesima octava luna, cum liber dicat vigesima septima. Potuit enim esse quod vespera septimae diei, et vigesima septima lunae egressus sit, jam imminente vigesima octava. Media vero tempora, quolibet nomine extremorum saepe nominantur, ut cum Dominus crucifixus fuit inter tertiam, et sextam: quidam evangelista dicit hora tertia, alius sexta. Vel potius secundum nomina septem dierum, si in tertia feria est luna vigesima septima revoluto anno in eadem tertia feria erit luna vigesima octava, quia computus dictus per unam diem descendit in martyrologio. Verbi gratia, Kalendae Januarii sunt in Dominica die, et luna septima, revoluto anno in Kalendis Januarii reiterata luna erit decima septima, sed Kalendae erunt secunda feria. Ergo Dominica die ante Kalendas erit luna decima septima, et sic a Dominica in Dominicam revoluto anno, non adduntur lunae nisi decem, sed a Kalendis in Kalendas undecim. Et aedificavit Noe altare Domino, et de mundis animantibus septimum obtulit Domino . Ideo enim jusserat Dominus septem secundum genus suum induci, ut septimo oblato, sex sufficerent propagationi. Locum autem quo egressi sunt Armenii Egressorium vocant. Filii vero Noe dixerunt Thenon, id est octo pro numero egressorum. Ob hoc quoque, ut quidam tradunt, Noe fecit altare de octo lapidibus. Et odoratus est Dominus odorem suavitatis, et ait ad Noe: Non ultra maledicam omni terrae propter homines, quia proni sunt ad malum. Tempus autem sementis, et messis, et frigus, et aestus, nox, et dies non requiescent. Forte nondum ita plene distincta erant quatuor tempora, quia nec usque ad diluvium aquae fuerant collectae in nubes. Et benedixit eis Dominus dicens: Crescite, et multiplicamini, et sit timor vestri super cuncta animantia terrae. Hoc dictum est eis in solatium, ne pauci homines a pluribus bestiis opprimi timerent. Quasi Deus diceret: Olera virentia prius dederam in cibum, nunc trado vobis animantia , excepto quod carnem cum sanguine non comedetis, id est animal suffocatum. Et prohibuit eis Deus homicidium fieri, quia maxime timebant ne Dominus iterum aquas diluvii inundaret super terram; et Noe quotidie orabat, ne hoc fieret, ut Josephus refert: pepigit eis Deus, quod ultra non fieret diluvium, et in signum foederis hujus, posuit arcum suum in nubibus . Et est signum duorum judiciorum. Judicii per aquam praeteriti, ne timeatur, et futuri per ignem, ut exspectetur. Inde est quod duos habet colores, coeruleum, qui est aqueus, et est exterior, quia praeteriit, et rubeum, qui est igneus, qui est interior; quia futurus est ignis. Et tradunt sancti, quod quadraginta annis ante judicium non videbitur arcus, quod etiam naturaliter ostendet desiccationem aeris jam incoeptam.

De ebrietate Noe, et maledictione Cham.[recensere]

Coepit Noe exercere terram, et plantavit vineam, labruscas naturales per cultum ad usum vineae trahens, bibensque vinum, sed ignorans vim ejus, inebriatus est. Et dormiens nudatus est in tabernaculo suo (Gen. IX). Nudatio enim femorum sequitur ebrietatem, sicut libido satietatem. Sed cum Cham verenda patris vidisset nudata, irridens, nuntiavit hoc fratribus. Sed illi pallium imponentes humeris, et euntes retrorsum, ne viderent operuerunt patris verenda. Patet quia nondum homines utebantur femoralibus . Evigilans Noe, cum didicisset quod fecerat filius suus minor, ait: Maledictus Chanaan puer servus erit fratribus suis. Sed quaeritur quomodo Cham dicitur minor filius, cum esset medius natu? Potest dici minor, id est indignior; vel forte minor statura. Vel de Japheth dicitur, qui cum minor esset, tamen prudentior fuit Cham majore. Maledixit autem non filio, sed filio filii, quia sciebat in spiritu filium non serviturum fratribus, sed semen ejus, nec omnes de semine, sed eos, qui de Chanaan descenderant. Peccata quidem patrum saepe vindicantur in filios temporaliter. Et est sensus sic: Non laeteris de filio tuo, sicut nec ego de te. Et addidit. Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Prophetia est, quia praevidit in filiis Sem cultum et nomen unius Dei permansurum. Et iterum: Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. Et haec prophetia est. Gentes enim, quae de Japheth dilatatae sunt numero, Deo auctore, et in cultu deorum Deo permittente, post insertae sunt trunco olivae. Et impleti sunt dies Noe nongenti quinquaginta annorum, et mortuus est. Dicit autem Josephus quod nemo putet falsa quae de antiquorum longaevitate scripta sunt, quia propter virtutes et gloriosas utilitates, quas jugiter perscrutabantur, id est astronomiam et geometriam, Deus eis ampliora vivendi spatia condonavit, quae aliter discere non potuissent, nisi sexcentos vixerint annos. Per tot enim annorum curricula magnus annus impletur .

De dispersione filiorum Noe, et Nemrod.[recensere]

Redit Moyses ad principium genealogiae Noe dicens: Hae sunt generationes filiorum Noe (Gen. X), et incipit a Japhet minori, ut ultimo loco ponatur Sem, cujus successionem texere intendit. Texuntur autem ex eis septuaginta duae generationes, quindecim de Japhet, triginta de Cham, viginti septem de Sem. Hi tres disseminati sunt in tribus partibus orbis secundum Alcuinum. Sem Asiam, Cham Africam, Japheth Europam sortitus est. Vel expressius dicitur secundum Josephum: Filii Japhet tenuerunt septentrionalem regionem, a Tauro et Amano montibus Ciliciae et Syriae, usque ad fluvium Tanaim, in Europa vero, usque ad Gadira. Filii vero Cham a provincia Syria, et Amano et Libano montibus cunctas terras obtinuerunt, quaecunque ad mare sunt positae, apprehendentes etiam eas, quae usque ad Oceanum sunt, et proprias facientes appellationes. Filii vero Sem usque ad Oceanum seorsum habitant Asiam, ab Euphrate facientes initium. Generationi Sem insistemus, alias transeuntes, hoc tamen addentes, quod Chus dicitur filius Cham, et filius Chus Nemrod, qui coepit primus potens esse in terra, et robustus venator hominum coram Domino, id est exstinctor, et oppressor amore dominandi, et cogebat homines ignem adorare ; ad hoc exiit proverbium, ad dicendum de aliquo, quod fortis sit et malus: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Hoc ideo diximus, quia Methodius dicit hunc fuisse de filiis Hirom filii Sem. Quare vero primus coeperit dominari ostendit, agens de quodam filio Noe, de quo non egit Moyses, sic dicens: Centesimo anno tertiae chiliadis natus est Noe filius in similitudinem ejus, et dixit eum Jonithum . Trecentesimo anno dedit Noe donationes filio suo Jonitho, et dimisit eum in terram Ethan, et intravit eam Jonithus usque ad mare orientis, quod dicitur Elioschora, id est solis regio, hic accepit a Domino donum sapientiae, et invenit astronomiam. Ad quem veniens Nemrod, Gigas decem cubitorum, eruditus est ab eo, et accepit ab eo consilium, in quibus locis regnare coepisset. Jonithus iste futuros quosdam eventus praevidit, et maxime de ortu quatuor regnorum, et occasu eorum per successionem. Quam etiam plane prophetavit Daniel. Et praedixit discipulo suo Nemrod, quod primi regnarent de Cham, de quo Belus descendit, post de Sem Medi, et Persae, et Graeci, post, de Japheth Romani. A quo rediens Nemrod accensus amore dominandi, sollicitavit genus suum de Sem, ut imperaret aliis, quasi primogenitus, sed noluerunt; et ideo transivit ad Cham, qui acquievit, et regnavit inter eos in Babylone, et exinde dictus est de filiis Cham. Sed si vere fuit de filiis Cham, tunc nulla est quaestio quare inter eos regnaverit; hujus exemplo coepit regnare Jectam, vel Jetram, vel Uram super filios Sem, Suphene, vel Sustene super filios Japheth. Narrat autem Philo Judaeus, vel ut alii volunt Gentilis philosophus, in libro Quaestionum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe adhuc ipso vivente sunt nati viginti quatuor millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos, habentes tres super se duces, quos praediximus.

De turre Babylon.[recensere]

Post obitum vero Noe, moventes pedes suos ab Oriente, convenerunt duces in unum, in campum Sennaar, et timentes diluvium, consilio Nemrod volentis regnare, coeperunt aedificare turrim, quae pertingeret usque ad coelos, habentes lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. Descendit autem Dominus, ut videret turrim (Gen. XI), animadvertit, ut puniret, et ait ad angelos: Venite, et confundamus linguam eorum, ut non intelligat quisque vocem proximi sui. In hac divisione nihil non fecit Deus, quia voces eaedem sunt apud omnes gentes, sed dicendi modos, et formas diversis generibus divisit. De hac turri dicit Josephus, quia latitudo erat ita fortissima, ut prope eam aspicientibus longitudo videretur in minus. Dii vero ventos immittentes everterunt turrim, et vocem propriam unicuique partiti sunt. Propterea Babyloniam contigit vocari civitatem. Babel enim Hebraei confusionem appellant. De hac turri meminit sibylla dicens: Cum omnes homines existerent unius vocis, quidam turrim aedificaverunt excelsam, tanquam per eam ascensuri in coelum. De campo vero Sennaar in regione Babylonis meminit Esicius dicens: Qui de sacerdotibus sunt erepti: Jovis sacra sumentes, in Sennaar Babylonis venerunt, divisique sunt post haec, diversitate linguarum migrationes agentes, apprehendentes mediterranea simul, et maritima. Nec praetereundum puto quod Moyses dicit Regma, filium Chus, duos habuisse filios Saba, et Dodam. Josephus dicit Saba, et Judam, quorum Judas Aegyptiacam gentem Hesperiorum inhabitans, Judaeis cognomen suum reliquit. Quod autem dicitur, de terra Sennaar egressus est Assur, intelligendum est, quia Nemrod expulit eum vi a terra illa, et turre, quae ejus erat jure haereditario. Vel intelligendum non est Assur filius Sem, qui invenit purpuram, et unguenta crinium, vel corporum a quo Chaldaea , et Assyria dicta est, sed Assur, id est regnum Assyriorum, inde egressum est, quod tempore Sarug, proavi Abrahae, factum est. Regnum quidem Babylonii habuerunt, qui de semine Nemrod fuerunt, usque ad quartam chiliadem, et ultimum cusmidem.

Primum incidens.[recensere]

Interim vero obtinuerunt Aegyptios et Assyrios ita: In diebus Sarug Belus Nerothides rex Babylonis, quia fuit alter Belus rex Graeciae, intravit Assyriam, sed parum obtinuit in ea. Quo mortuo filius ejus Ninus totam obtinuit Assyriam, et civitatem, in qua caput regni erat, itinere trium dierum ampliavit, et a suo nomine Ninivem dixit. Inde est quod quaedam historiae dicunt regnum Assyriorum coepisse ab antiquo Belo: quod verum est quantum ad initium. Alii dicunt coepisse a Nino, quod verum est etiam, quantum ad regni ampliationem. Ninus vicit Cham, qui adhuc vivebat, et regnabat in Thracia, et dicebatur Zoroastres inventor magicae artis, qui et septem liberales artes, in quatuordecim columnis scripsit, septem aeneis, et septem lateritiis, contra utrumque judicium. Ninus vero libros ejus combussit. Ab eisdem orta sunt idola sic .

De morte Beli, et ortu idolorum.[recensere]

Mortuo Belo, Ninus in solatium doloris, imaginem patris sibi fecit, cui tantam exhibebat reverentiam, ut quibuslibet reis qui ad eam confugissent parceret. Proinde homines de regno ejus divinos honores imagini ejus coeperunt impendere; hujus exemplo plurimi claris suis mortuis imagines dedicarunt, et sicut ab idolo Beli caetera traxerunt originem, sic ab ejus nomine generale nomen idolorum traxerunt. Sicut enim dictus est Belus ab Assyriis, sic et aliae nationes secundum idiomata linguae suae dixerunt, aliae Bel, aliae Beel, aliae Baal, aliae Baalim. Imo, et nomina specificaverunt, aliae Beelphegor, aliae Beelzebub dicentes. Sed tandem seriem genealogiae Sem prosequamur.

De generatione Sem.[recensere]

Sem centum annorum erat, quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium (Gen. II). Repugnare huic videtur quod dictum est supra, quingentesimo anno Noe natum Sem, et sexcentesimo inundasse diluvium. Ergo post diluvium centenarius erat Sem, et biennio post, centum et duorum annorum. Sed mos est sacrae Scripturae, saepe limites numerorum ponere, paucis annis, si superfuerint, tacitis. Potest ergo dici quod Sem centum annorum erat, et duorum, sed duos tacuit Scriptura, vel Noe, cum genuit eum, quingentorum et duorum, vel duo deerant ad sexcentos cum inundavit diluvium: vel ita legatur littera. Sem centum annorum erat post diluvium, et erat biennio post diluvium, quando genuit Arphaxad. Josephus autem dicit, Sem filius Arphaxad natus est, post annos duodecim facti diluvii, quod forte vitium scriptoris est. Arphaxad genuit Salem, cui in Luca (cap. III) subditur Cainam secundum Septuaginta, qui condidit Salem, qui Heber a quo Hebraei dicti sunt, secundum Josephum. Tamen Augustinus dicit: Merito quaeritur utrum ab Heber dicti sunt Hebraei, vel ab Abraham quasi Abrahaei. Heber genuit Phaleg, et Jectan. Phaleg Hebraice divisio, eo quod in diebus ejus, pro divisione linguarum, divisae sunt gentes, et divisio terrarum facta, sed sub isto praecipue facta dicitur, quia in isto, et in filiis ejus remanente lingua antiqua, alii quasi ab eo divisi sunt. Phaleg genuit Reu, vel Regau, qui Sarug, qui Nachor, qui Thare. Thare cum esset septuaginta annorum genuit Abram, Nachor, et Aran, et est ordo praeposterus. Aran enim primogenitus, et Abram ultimus fuit, et forte non genuit eos cum esset hujus temporis, sed tunc coepit generare, et suis temporibus, eos genuit, scilicet per diversa tempora, ita quod jam centum viginti annorum erat cum genuit Abram, qui fuit ultimus . In Thare terminatur secunda aetas habens, secundum Septuaginta, mille septuaginta duos annos, secundum Methodium chiliadem, secundum Hebraicam veritatem annos mille ducentos nonaginta duos. Et tot annos dicit Josephus, usque ad nativitatem Thare, sed usque ad nativitatem Abrae extenditur haec aetas. Porro Aran genuit Lot, et Jescham, qui et Sarai, et Melcham, et mortuus est ante patrem suum in Hur Chaldaeorum. Et est nomen civitatis Hur, secundum Josephum, ubi et hactenus sepultura ejus ostenditur. Hebraei Hur ignem dicunt, inde fabulantur, quod Chaldaei in ignem, per quem trajiciebant parvulos projecerant Abram, et Aran, quia nolebant ignem adorare, et Aran ibi exspirante, Abram Dei auxilio est liberatus. Unde dicitur: Ego sum qui eduxi te de Hur Chaldaeorum (Gen. II) . Thare ergo odio habens terram, propter luctum Aran, nec valens sustinere injurias quae fiebant ei, ut ignem coleret , statuit peregrinari, et dedit Nachor Melcham uxorem. Abrae vero Sarai, qui et Lot fratrem uxoris in filium adoptavit, quia Sarai sterilis erat.

De egressu Thare, et suorum de Chaldaea.[recensere]

Egressus est ergo Thare cum illis, ut irent in terram Chanaan, venerunt usque ad Haran (Gen. XI) Mesopotamiae civitatem. Septuaginta Interpretes ponunt Charram, quia cum h aspirationem utrobique habeat, in Graecum vertere non potuerunt, ch pro utraque aspiratione posuerunt. Unde et filium Noe Habam dixerunt Cham. Inde est quod varie legitur Oreb, vel Choreb, Raab, vel Rachab. Mesopotamia vero a circumfluentibus aquis, nomen accepit. Meso enim medium, potamos aqua, sicut Aquilegia dicitur, quasi aquis ligata. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

De annis Abrae post mortem patris, et egressu suo de terra sua.[recensere]

Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, etc. (Gen. XII). Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran, Josephus ait: Dimisitque Chaldaeam cum septuaginta quinque annorum esset, Domino jubente, ut migraret in Chananaeam. Si ergo post mortem patris Abram erat annorum septuaginta quinque patet, quod diximus, quod Thare plus quam septuaginta annos habebat cum genuit Abram. Si enim in illa aetate genuit Abram, tunc post mortem patris erat Abram centum quadraginta quinque annorum. Augustinus tamen dixit per recapitulationem hoc esse dictum. Adhuc enim vivente patre cum esset centum quadraginta quinque annorum, et Abram septuaginta quinque egressus est de Haran, relinquens ibi patrem, et fratrem et in itinere, dum iret in Mesopotamiam, Dominum locutum ei, et dixisse: Egredere de terra, etc., non quin jam esset egressus, sed animum revertendi ad eam habebat quasi dicat: Qui egressus es corpore, egredere mente. Hieronymus dixit veram esse Hebraeorum traditionem, qui et annos Thare ponunt septuaginta cum genuit Abram, et mortuo patre, egressum Abram dicunt de Haran, et plurium eum esse annorum tunc, quam Moyses dicat, sed annos ejus computatos ab illo tempore, quo Dei auxilio evasit ignem Chaldaeorum, ut id ei reputetur tempus aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Ecce, dicit Josephus, jam recidebatur vita hominum paulatim declinans, usque ad Moysen; in quo terminum vitae, quem constituerat Dominus, confirmavit. Centum enim et viginti annorum Moyses mortuus est.

De adventu Abrae in terram Chanaan.[recensere]

Tulit ergo Abram Sarai, et Lot, et animas quas fecerat in Haran (Gen, XII), id est animantia, quae ibi acquisierat, et intravit terram Chanaam, et venit ad Sichem, quae corruptus Sichar saepe legitur, et ad vallem illustrem, quae Pentapolis dicebatur tunc, a quinque urbibus Sodomorum, quae nunc mare Salis, vel Mortuum dicitur, quia nihil in eo vivit, et nihil in eo mergi potest, habens animam, vel lacus asphalti, id est bituminis, quod dicitur Judaicum, vel vallis Salinarum . Apparuitque ei Dominus, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, ubi apparuit ei. Inde de eo sic Josephus ait: Primus praesumpsit Deum unum Creatorem esse cunctorum pronuntiare, et hominum opiniones, quas caeteri de Deo habebant innovare, et immutare praevaluit. Haec autem conjiciebat per terrae passiones, et maris, et ea quae contingunt circa solem, et lunam, et ex omnibus, quae circa coelum semper eveniunt. De eodem Berosus meminit dicens, post diluvium decima generatione fuit apud Chaldaeos vir in coelestibus rebus expertus. Inde transgrediens Abram tetendit tabernaculum inter Bethel, et Hai, et aedificavit ibi iterum altare Domino. Et perrexit Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem, sed quo iverit subticet Moyses brevitatis causa, vel quasi notum, et habitavit in Damasco. Unde et nomen ejus usque nunc in civitate Damascena habetur in gloria, et vicus ostenditur, qui ab eo dicitur habitatio Abram. Unde Nicolaus Damascenus: Abram regnavit in Damasco, veniens advena cum exercitu de terra, quae super Babylonem dicitur Hur Chaldaeorum.

De descensu Abrae in Aegyptum, et de reditu ejusdem.[recensere]

Facta est autem fames magna in terra Chanaan, et descendit Abram in Aegyptum, timensque libidinem Aegyptiorum, ne eum propter speciem mulieris, occiderent, sororem suam eam dixit esse. Et sublata est mulier, valde pulchra, in domum Pharaonis. Abram vero bene usi sunt Aegyptii propter eam. Deus vero desiderium regis impedivit, ne tangeret eam, aegritudine, et tumultu causarum. Cumque pro salute regis sacrificarent sacerdotes, per iram Dei hoc accidisse significaverunt, quod uxori peregrini injuriam inferre voluisset. Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Cur non indicasti, quod uxor tua esset? Ecce uxor tua, accipe eam, et vade (Gen. XII). Et praecepit rex viris suis, ut deducerent eum. Erat enim dives valde, in auro, et argento, in servis, et ancillis, et in jumentis. Arithmeticam sane, et quae de astrologia sunt Aegyptiis tradidit, ante eis ignota, a quibus post pervenerunt ad Graecos. Reversusque est Abram, usque ad locum, ubi fixerat tabernaculum, inter Bethel et Hai. Partitusque est terram cum Lot, dum pastores eorum inter se rixarent, pro pascuis, optionem etiam concessit Lot, et elevans Lot oculos, vidit regionem Jordanis congruam sibi, et moratus est in oppidis Sodomorum. Abram vero descendit ad convallem Mambre juxta Hebron , et habitavit ibi, fecitque ibi altare Domino. Hebron civitas est, quae et Cariatharbe dicitur, id est civitas quatuor. Arbe enim quatuor, Cariath civitas, ibi enim sepultus est Adam maximus, et Abram, Isaac, et Jacob cum uxoribus suis: Mambre vero, Aner, et Eschol fratres erant, et confoederati sunt Abrae. A primogenito eorum vallis cognominata erat. Habitabat autem ibi Abram circa quercum, vel terebinthum, cujus radices apparent adhuc. Quam pro nomine Josephus vocavit, dicens: Habitabat Abram circa ilicem , quae vocatur Agyga, vel Ogig, vel Dirpsi; ibi promisit ei Deus, quod omnem terram circumstantem, per quatuor partes orbis, daret ei, et semini ejus.

De victoria Abrae, et occursu Melchisedech.[recensere]

Factum est autem illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, id est Babylonis, etc. (Gen. XIV). Jam tantum processerat libido dominandi, quod quaeque civitas regulum habebat, quorum plurimi alicui majori regi serviebant: Tandem omnes subditi erant monarcho Assyriorum. Sane quinque civitates Sodomorum Sodoma, et Gomorrha, Adama, Sebois. Bala, quae et Segor quinque reges habebant. Has subjugaverat sibi Chodorlahomor rex Elamitarum, et tributarias sibi fecerat, et duodecim annis servierant ei in tributo. Anno vero decimo tertio noluerunt sibi dare. Proinde decimo quarto anno Chodorlahomor assumens secum tres reges Babylonis, et Ponti, et gentium collecto exercitu convenerunt in vallem illustrem, in qua erant putei bituminis, quae per iram Dei post versa est in mare Mortuum, et circumadjacentia loca depopulati sunt. Et egressi sunt quinque reges ut pugnarent adversus quatuor, qui et terga verterunt, et ceciderunt plurimi, et qui remanserant, fugerunt ad montes. Tulerunt autem victores omnem substantiam eorum, et captivos, nec non et Lot, et substantiam ejus. Et ecce unus, qui evaserat nuntiavit hoc Abram Hebraeo, vel transfluviali, quia de trans Euphraten venerat. Qui numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et tres praedictos fratres Mambre, et Aner, et Eschol, et prosecutus est eos usque Dan, qui est unus de fontibus Jordanis, et ab eo oppidum Dan dictum est, quod nunc Penaeas dicitur: alter enim fons Jor dicitur, quibus in unum confoederatis Jordanis dicitur, et irruit super eos nocte, divisis sociis in tres turmas dormientes trucidavit, vigilantes, prae ebrietate pugnare non valentes, effugerunt. Et prosecutus est eos Abram usque Hoba, quae est ad laevam Damasci, et reduxit Lot, mulieres quoque, et populum, et omnem substantiam eorum. Occurrit autem ei rex Sodomorum ad locum, qui dicitur Regia vallis, in via Solymae civitatis, vel Salem, quae post Jerusalem dicta est. At vero Melchisedech rex Salem obtulit ei panem, et vinum. Quod quasi exponens Josephus ait: Ministravit exercitui xenia, et multam abundantiam rerum opportunarum similiter exhibuit, et super epulas benedixit Deum, qui Abrae subdiderat inimicos. Erat enim sacerdos Dei Altissimi. Cui Abram decimas dedit ex omnibus spoliis, et tunc primum decimae leguntur datae, primitiae vero ab Abel. Et ait ad eum rex Sodomorum: Da mihi animas, caetera tibi tolle, et noluit Abram etiam minimum quid tollere, exceptis quae comederunt juvenes, et partibus trium fratrum, qui venerant cum eo. Hunc Melchisedech, aiunt Hebraei fuisse Sem filium Noe, et vixisse usque ad Isaac . Et omnes primogenitos, a Noe usque ad Aaron, sacerdotes fuisse, qui in conviviis, et oblationibus populo benedicebant, et habebant primogenita, de quibus post explicabitur.

De ortu jubilei.[recensere]

De hac victoria tradunt jubileum initium habuisse pro hac remissione captivorum. Jubel enim remissio, vel initium, inde jubileus remissivus, vel initians, ob hoc autem institutus est quinquagesimus, quia tunc erat Lot, ut dicunt quidam quinquaginta annorum; vel tunc erat quinquagesimus annus ex quo locutus erat Dominus Abrae in via, vel ex quo egressus erat de Haran: vel Abram peritus astrorum, in quibus etiam secundum quosdam Zoroastren magicae artis inventorem instituit, noverat quod intemperies aeris, quae fit ex elevatis, vel depressis planetis, semper usque ad quinquaginta annos ad temperiem redeunt, et quod vidit fieri in astris voluit imitari in terris.

De sacrificio Abrae post promissionem haeredis.[recensere]

His transactis, locutus est Dominus ad Abram dicens: Protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Et dixit Abram: Quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, ac Damascus filius Eliezer procuratoris mei erit haeres meus (Gen. XV), quasi dicat: Quid mihi de promissione terrae cum desit haeres? Ab hoc Damasco aiunt Damascum conditam, et denominatam, et ibi eum regnasse. Et dixit Dominus ad eum: Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam, et quia insperatum promittebatur, quaesivit Abram signum, unde sciret sibi hoc fieri, non ex diffidentia, sed sperando, et modum quaerendo. Et hinc maxime mos inolevit Judaeis, signa quaerere. Et ait Dominus: Sume mihi in crastino vaccam, et capram, et arietem, quaeque trima, et turturem, et columbam. Quasi dicat. Immolabis mihi haec, et ostendam tibi signum. Qui tollens haec animalia divisit per medium, et partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit, et dum exspectaret praeceptum Domini de modo immolandi, descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque sol occubuisset sopor irruit super Abram, et horror magnus, qui fuit pars signi, et dictum est ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos extranei servituti, et affligent quadringintis annis. Tu autem ibis prius ad patres tuos, generatione autem quarta revertentur huc. Quasi dicat: Ne exspectes te modo regnaturum in terra hac, et semen tuum post te. Te enim prius mortuo, post quadringintos annos implebitur promissio mea. Nec est intelligendum, quod tot annis servierunt in Aegypto, sed hic numerus annorum in illa afflictione completus est, qui secundum Isidorum ab illo tempore computantur, quo ista Abrae promittuntur. Augustinus ab Isaac nato computat, quia dictum est semen tuum. Et ab anno nativitatis Isaac, usque ad annum egressionis de Aegypto numerat quadringintos quinque annos. Sed Scriptura subticet quinque et legit litteram sic. Semen tuum peregrinum erit quadringentis annis: sive enim in terra Chanaan, sive in Aegypto peregrinum fuit, donec habuit haereditatem ex promissione Dei. Illud autem interpositum, subjicient eos, et affligent, non refertur ad quadringintos annos. Quod autem dictum est, in quarta generatione eos redituros, secundum tribum sacerdotalem intelligendum est . Levi enim genuit Chaat, qui genuit Aram, vel Amram, qui genuit Aaron, qui Eleazar, qui cum Aaron egressus est. Nec dicas quatuor generationes personas quatuor sed successiones, ut tot sint generationes quoties ibi legitur, genuit: quod alia littera habet quinque generationes, secundum regiam tribum est. Judas enim genuit Phares, qui genuit Efron, qui genuit Aram, qui Aminadab, qui Naason, qui cum patre egressus est. Et facta est caligo, et apparuit ignis quasi clibani transiens inter divisiones illas, et consumens illas. Ecce signum, et terminos terrae promissionis diffinivit ei Dominus a rivo Corula flumine Aegypti usque ad Euphratem, et populos ejus nominavit.

De fuga Agar, et ortu Ismaelis.[recensere]

Igitur Sarai non habebat liberos, et dixit Abrahae: Ingredere ad ancillam meam Agar, si forte ex illa suscipiam filios (Gen. XVI); et ingressus est ad eam. Quae cum concepisset despexit dominam suam, et Abraham dissimulabat. Et ait Sarai: Inique agis contra me. Judicet Deus inter me, et te. Cui Abraham: Ecce ancilla tua in manu tua, utere ea, ut libet. Affligente autem eam Sarai, illa iniit fugam, volens redire ad patriam, quia Aegyptia erat. Et invenit eam Angelus Domini, dum fugeret, et sitiret, et viam ignoraret, solivagam juxta puteum, qui est in via Sur in deserto. Qui dixit ad eam. Unde venis? et quo vadis? Et illa: A facie dominae meae Sarai fugio. Cui Angelus: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub ea. Et rursum: Concepisti, et paries filium, et vocabis nomen ejus Ismael. Hic primo legitur nomen praedictum a Domino, quod perrarum est. Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, et e regione fratrum suorum figet tentoria, quod tamen non de ipso legitur, sed de filio ejus Cedar. Tamen de genere ipsius hoc praedictum est, quia Sarraceni vagi sedibus incertis, gentes, quibus desertum ex latere jungitur, impugnant, et ab omnibus impugnantur. Hoc autem praecipue futurum erat secundum Methodium, quando quatuor principes de genere Ismael quos etiam filios vineae vocat, forte pro vesania tanquam ebrios Oreb, scilicet et Zeb, et Zebee, et Salmana, egressi sunt de solitudine contra filios Israel (Psal. LXXXII), qui victi per Gedeon retrusi sunt in solitudinem de qua prodierant. Quod vero legitur in Genesi: Hic erit ferus homo, Hebraeus habet Phara, quod sonat onager. Propter hoc, ut dicit Methodius, dictum est: Onagri, et capreae a deserto omnem bestiarum supergredientur rabiem, et mansuetorum numerus conteretur ab eis. Dicit enim de filiis Ismael: Futurum est autem, ut exeant adhuc semel, et obtinebunt orbem terrae per octo hebdomadas annorum, et vocabitur iter eorum via angustiae, quia patrem illorum Ismael vocavit Dominus onagrum. In sacris locis interficient sacerdotes, ibidem cum mulieribus dormient, ad sepulcra sanctorum religabunt jumenta, et hoc pro nequitia Christianorum, qui tunc erunt, de quibus dicitur: In novissimis diebus erunt homines sese amantes, etc. (II Tim. III.) Et tunc implebitur, quod dictum est per Ezechielem: Filii hominis, voca bestias agri, et exhortare illas dicens: Congregamini, et venite, eo quod sacrificium magnum immolo vobis. Manducate carnes fortium, et bibite sanguinem deorum excelsorum (Ezech. XXXIX). Cumque loqueretur Dominus cum Agar, pertransiit in turbine, et ipsa vidit posteriora Dei, et ait: Vidi posteriora videntis me. Et appellavit locum puteum Viventis et Videntis, quia viderat eam Dominus, et quasi reddiderat vitam sitienti, ostendendo puteum. Adhuc puteus Agar ostenditur inter Cades et Barath. Quae cum rediisset peperit filium, et vocavit eum Ismaelem . Abram autem erat octoginta septem annorum cum natus est Ismael.

De pacto circuncisionis, et mutatione nominum Abrae, et Sarai.[recensere]

Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat Abram, apparuit ei Dominus dicens: Multiplicabo semen tuum, et tu custodies pactum meum, hoc scilicet: Circumcidetur ex vobis, etc. (Gen. XVII.) Sed antequam pactum exponat, nomen ei mutat. Dicebatur enim Abram, ex Abba, et ram, quasi Abbaram, id est excelsus Pater, et addita ea littera, a, dictus est Abraam, quasi Abbaraam, quod sonat, pater multarum, subauditur gentium. Hebraei tamen dicunt, quod de nomine suo tetragrammaton, e litteram addidit Deus Abrahae, quae tamen sonat a, idioma enim eorum est scribere, a, et sonare, e, et e converso: r autem supradicta est causa euphoniae. Et quia tempore circumcisionis mutatum est nomen ei, cum circumcidunt imponunt Hebraei nomina . Volens itaque Dominus quasi quodam charactere populum suum ab aliis discernere, induxit eis circumcisionem sic: Circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri. Infans octo dierum circumcidetur, tam vernaculus, quam emptitius; cujus caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo. Quo cultello fieret non est praeceptum. Quare autem fiebat lapideo post dicemus. Notandum quod servus primo dictus est a servando. Victores enim victos hostes, quos ad vitam servabant, servos dixerunt. Verna vero, vel vernaculus, vel vernula, qui nutritus est domi. Emptitius qui in propria persona emptus est. Originarius, qui et servus glebae, scilicet colonus. Dixitque Dominus ad Abraham: Non ultra vocabis uxorem tuam Sarai, sed Saram. Quidam dicunt mutationem nominis Sarae sic factam, quia cum prius per duo rr scriberetur modo per unum, vel e contra, et errant. Sed cum diceretur Sarai, id est Princeps mea, et quasi unius gentis, dicta est Sara, id est princeps absolute, quasi omnium gentium princeps futura. Et attende quod quantum ad nos videtur, i littera subtracta, et nulla addita, sed apud Hebraeos additur a, et scribitur per e. Quidam, quia Sarath Hebraice lepram sonat, erraverunt, putantes eam primo lepram vocari. Et ait Dominus: Ex illa dabo tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac. Cecidit Abraham in faciem, et risit prae gaudio dicens applaudendo: Putasne centenario nascetur filius; et Sara nonagenaria pariet? Et ait Dominus: Sara pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, quod interpretatur risus a risu, scilicet patris. Ecce secundo a Domino producitur nomen nascituri. Et adhuc de duobus legitur hoc in Veteri Testamento, de Samsone, scilicet, et Josia, et in Novo de duobus tantum, Jesu et Joanne. Etiam multiplicationem Ismaelis promisit ei Dominus. Et cum finitus esset sermo Domini, circumcidit se Abraham, et Ismaelem, et omnem suam familiam sexus masculini. Abraham tunc erat nonaginta et novem annorum, et Ismael tredecim.

De Tribus angelis susceptis ab Abraham.[recensere]

Apparuit Dominus Abrahae in convalle Mambre. Cumque elevasset oculos, vidit tres viros, et occurrens illis, unum ex eis adoravit (Gen. XVIII). Dicit Josephus tres angelos in specie humana missos, ut unus nuntiaret Abrahae verbum Dei de filio suo, et duo subverterent Sodomam. Eusebius vero ait: Primo omnium prophetarum Abrahae Verbum Dei, cum in figura apparuisset humana, vocationem gentium pollicetur. Et sic apparuit ei Filius, quem et adoravit. Sed quia nusquam legitur Pater apparuisse in subjecta creatura dicitur quod duo angeli apparuerunt in designatione duorum praeconum Moysi, et Eliae, quorum alter primum praevenit adventum, alter praeveniet secundum. Quos, et rogavit Abraham, ut diverterent ad eum, et paulum comedendo confortarentur. Qui assenserunt. Et aestimans Abraham, praecepit Sarae, ut de tribus satis similae faceret subcinericios panes. Ipse quoque tulit vitulum de armento optimum, tulitque butyrum, et lac, et vitulum assatum, et posuit coram eis. Verisimile est quod prius homines credidit, quibus haec xenia paravit, post angelos Dei esse comprobavit. De cibo quem sumpserunt, potest dici quod in masticando exinanitus sit, sicut aqua calore ignis. Abraham stabat juxta eos . Sara vero erat post ostium tabernaculi. Et dixit angelus: Revertens veniam ad te tempore isto, id est, eodem die revoluto anno, et habebit Sara filium. Quo audito risit Sara. Erant enim ambo senes, et desierat Sarae fieri muliebria, id est menstrua, quibus deficientibus vis pariendi deficit. Si alter juvenis esset, non esset impossibile ex sene et juvene prolem fieri. Sed ambo erant provectae aetatis. Ad haec, etiam, ipsa sterilis erat. Risit ergo, quia dubitavit, dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo. Dixitque Dominus ad Abraham: Quare risit Sara , nunquid quidquam Deo est difficile? Negavit Sara se risisse perterrita. Ecce qua intentione quisque riserit, dijudicare potuit, qui corda novit.

De duobus angelis descendentibus in Sodomam.[recensere]

Cumque surrexissent, illi tres viri direxerunt oculos contra Sodomam, et Abraham gradiebatur simul, et dixit Dominus: Non potero celare Abrahae, quae gesturus sum (Gen. XVIII). Et ait ad illum: Clamor Sodomorum et Gomorrhae venit ad me. Peccatum cum clamore est culpa cum libertate, cum scilicet quis palam, et ad libitum suum peccat. Peccatum illorum fuit superbia vitae, et abundantia panis (Ezech. XVI), propter quam usque ad ignominiosam libidinem proruperunt. Et addidit: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. Qui omnia novit, hoc in exemplum nobis reliquit, quasi dicat: Mala hominum non ante credite, quam probetis. Inde est quod judex sibi soli crimen notum punire non potest. Unde, et dictum est: Nemo te condemnavit, nec ego te condemnabo (Joan. XVIII). Abraham vero memor Lot filii fratris sui, appropinquans ad Dominum ait: Nunquid perdes justum cum impio? (Gen. XVIII.) Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram. Si fuerint quinquaginta justi ibi, nonne parces populo propter eos? Et ait Dominus: Dimittam omni populo propter eos. Tunc Abraham quasi paulatim descendens ait: Si fuerint quadraginta quinque: Item, si quadraginta. Quid, si triginta? Quid, si viginti? Quid si decem? Et ait Dominus: Non delebo eos propter decem. Abiit Dominus, id est non apparuit, postquam cessavit loqui ei, et ille reversus est in locum suum. Veneruntque illi duo angeli, qui fuerant cum Domino, vel alii (secundum quosdam), Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis, expectante alicujus hospitis adventum. Qui occurrens eis, adoravit, petens, ut diverterent in domum suam. Quos renitentes compulit oppido. Ingressisque illis fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. Tunc viri civitatis, a puero usque ad senem, vallaverunt domum, et dixerunt Lot: Educ viros illos huc, ut cognoscamus eos. Qui ait: Habeo duas filias, quae nondum cognoverunt virum, abutimini eis, ut libet; tantum his nihil mali faciatis, qui ingressi sunt sub umbra culminis mei. Mos enim fidelium erat ab omni injuria hospites suos defendere. Quod autem dixit, perturbatio animi fuit, non consilium. Consilium sane est ut faciat quis levius, ne ipse committat gravius. Nullo autem modo debet quis levius facere mortale, ne alius committat gravius. At illi noluerunt, et vim faciebant vehementissime Lot. Et ecce angeli introduxerunt Lot, et clauserunt ostium. Illos vero percusserunt caecitate, non privatione visus, sed acrisia , quam Latine audientiam dicere possumus, quae facit non videri, non omnia, sed quae est opus; qua percussi sunt, qui quaerebant Eliseum cum esset cum eis (IV Reg. VI), et discipuli cum Domino euntes in Emmaus (Luc. XXIV). Forte hoc modo, quandoque quaerimus, quod in manu tenemus. Et Angeli dixerunt ad Lot: Educ omnes tuos de urbe hac. Delebimus enim locum istum. Et ingressus Lot ad generos suos ait: Surgite, et egredimini, quia delebit Dominus civitatem istam. Non est credendum (ut ait Hieronymus) his qui dicunt, alias filias, a praedictis virginibus, Loth habuisse, habentes viros, quae cum viris submersae sint. Sed generos vocat, futuros generos. Unde Hebraica veritas habet: Egressus est Lot ad sponsos: qui noluerunt egredi, consuetudinem hanc verborum Lot esse dicentes, quod semper mala praediceret.

De subversione Sodomorum.[recensere]

Mane dissimulante Lot exire, apprehensum eum, cum uxore sua, et filiabus statuerunt angeli extra civitatem dicentes: Ne respicias retro; sed in monte salvum te fac (Gen. XIX). Qui ex perturbatione, nondum plene credens Domino, ait: Non possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar. Forte senex montium frigora, et laborem viae perhorrebat. Sed est haec civitas parva ad quam fugere sufficio, ut salver in ea: Et ait Dominus. Non subvertam urbem, pro qua locutus es. et ideo, quia dixit parva, vocatum est nomen urbis Segor, id est parva. Tradunt enim Hebraei hanc urbem primo dictam Balam, et post Salisam, et in Isaia Vitulam consternatam (Isai. XV), quia tetro terraemotu absorpta sit, post subversionem quatuor aliarum civitatum, modo dicitur civitas Palmae. Quamdiu ergo fuit Lot in ea, pepercit ei Dominus. Sed ut dicit Hieronymus, Lot, timens consuetum ejus terraemotum, egressus mansit in monte. Egresso itaque Lot de Sodomis, pluit Dominus super civitates illas sulphur et ignem. Pluit Dominus a seipso ens in terra, a se ente in coelo, judicans, id est puniens ab imperante. Pluit autem haec, ut terra in aeternum aresceret, sine spe iterum germinandi, et ita gravius punivit istos, quam primos peccatores diluvio. Licet enim illi mensuram excederent delicti, tamen quasi naturaliter peccabant, et universos subvertit etiam parvulos pro peccatis parentum, in quo provisum est illis, ne diu viventes, sequerentur exempla patrum, et est aliquod bonum reum non esse, qui gloriosus non est. Prodest enim pauperem non esse, qui rex non esse potest. Et respiciens uxor Lot retro, versa est in statuam salis, quam Josephus dicit se vidisse, et hactenus manere. Versa est ergo regio in lacum salis , et sterilem, qui dicitur mare Mortuum, quia nec pisces, nec aves, in eo vivunt, ut in aliis. Navem quoque non patitur, nec ullam sustinet materiam, quin tota forsitan supernatet, nisi bituminatam, propter homines intus viventes. Nam omne carens vita in profundum mergitur. Si quid vivum aliqua arte immerseris, superexsilit. Lucerna ardens superenatat, exstincta mergitur. Multis in locis nigras glebas bituminis vomit, et ideo lacus Asphalti, vel Asphaltidis dicitur. Dicitur etiam quod poma nata in arboribus circumpositis, usque ad maturitatem coloris sunt viridis, matura si incidas, favillas intus invenies. Unde, ut ait Josephus, favilla terrae Sodomiticae fidem habet, dicitur et vallis Salinarum. Forte fit ibi sal, vel lapides salis circa inveniuntur.

De incestu Lot.[recensere]

Lot autem egressus de Segor, mansit in monte in spelunca, et duae filiae ejus cum eo (Gen. XIX). Didicerant autem filiae Lot consummationem mundi futuram, per ignem. et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale fuit in diebus Noe, scilicet ad reparandum genus humanum, servatas se esse superstites cum patre. Ideoque consilium inierunt, et patris moestitiam et rigorem vino mollientes, singulae, licet virgines, singulis noctibus susceperunt ab ignorante conceptum, nec repetierunt. Hoc tamen desuper appungunt Hebraei quasi incredibile, quia natura rerum non patitur coire quempiam nescientem. Vel dicitur nescisse filiam fuisse, putans fuisse uxorem suam. Dicitur quoque impossibile in defloratione fieri conceptum. Ob hoc Antichristus dicet se filium virginis. Peperitque major filia filium, et vocavit eum Moab, patrem Moabitarum; minor peperit filium, et vocavit eum Ammon, patrem Ammonitarum. Moab interpretatur ex patre, hoc nomine mater aperte publicavit incestum patris. Ammon filius populi mei. Haec aliquantulum texit, quasi filius cujusdam de populo meo. Dicit Hieronymus filias posse excusari, quia crediderunt genus humanum defecisse, et pietas posteritatis impietatem incestus excusavit se tanto, sed non in toto. Sed hoc patrem non excusat, sed infidelitas ejus causa fuit incestus. De eodem dicit Strabus: Lot inexcusabilis est: primo, quia angelo non credidit se posse salvari in Segor; deinde. quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati.

De peregrinatione Abrahae apud Abimelech regem Geraris.[recensere]

Profectus est Abraham de convalle Mambre in terram australem, et peregrinatus est in Geraris, inter Cades, unde fluxerunt aquae contradictionis, et Sur, loco sororis habens Saram, similia prioribus simulans prae timore, misit autem Abimelech Rex Gerarae, et tulit eam (Gen. XX). Iu quo vis formae illius miranda notatur, quae nonagenaria adhuc amari poterat. Sed in aegritudinem cecidit rex Dei voluntate, ne eam tangeret, ut ait Josephus. In fine tamen hujus capituli alia poena notatur, haec scilicet quod Deus concluserat omnem vulvam domus Abimelech propter Saram, ne quid scilicet femininum in domo ejus interim conciperet. Medicis autem desperantibus, soporatus audivit a Domino, haec sibi propter uxorem peregrini inferri. Et praecepit ei, ut redderet viro uxorem, quia Propheta erat, et ille oraret pro eo, et viveret. Statimque surgens, vocavit servos suos, vocavit et Abraham, et dicit ei: Quid fecisti nobis? Quid vidisti, ut hoc faceres? Et ait Abraham: Cogitavi, quod timor Dei non esset in hoc loco, et interficerent me pro uxore. Alias autem, et vere soror mea est filia patris. Hic distinguitur, sui scilicet patris. Sequitur mei, id est, qui est meus, subaudi frater, vel filia Patris mei, et non matris meae, quod est, neptis mea est, et cognata ex parte patris, et fratris mei, et non ex parte sororis. Unde alia translatio: Soror mea est a patre suo, et non a matre. Sicut enim dicebant cognatos fratres, sic et cognatas sorores; fratrem vero Aram, patrem suum vocavit, quia senior eo fuerat, secundum usum loquendi, quo majores natu, patres vocamus, minores filios, et quia dignior, et major affectio solet esse propinquorum secundum viros, quam secundum mulieres, propinquam suam per virum, digniori nomine vocavit, sororem scilicet, potius quam neptem. Vel finxit eam filiam patris esse, nec tamen mentitus est, sicut nec Dominus cum finxit se longius ire (Luc. XXIV): praesertim cum Domino jubente creditur hoc dixisse, et ita relator fuit verborum Domini, ut Elisaeus celavit se non cognoscentibus. Quidam tamen dicunt Thare, mortua matre Abrahae, et mortuo Aram, duxisse uxorem filii, et genuisse Saram. Unde et hic dicitur filia Thare secundum carnem, et supra filia Aram secundum suscitationem seminis, quia solum masculum reliquit Aram. Oravit autem Abraham pro eo, et sanatus est, et uxor et ancillae ejus pepererunt. Et dedit Abimelech Abrahae munera, et terram ad habitandum ad optionem suam. Sarae autem dixit: Ecce dedi fratri tuo pro te mille argenteos. Hoc erit tibi in velamen oculorum coram omnibus, qui tecum sunt, id est in memoria verecundiae, quia in mendacio deprehensa es. Unde subdit exponendo: Et quocunque perrexeris, memento te deprehensam. Vel elegans est irrisio: Hoc erit tibi in velamen oculorum, id est in praeparationem funeris, quasi dicat: Anus es, et vicina funeri, et mentita es tamen, et decepisti. Habe tibi ergo haec in expensas funeris. Quod magnis expensis fieri solebat, maxime a Judaeis, vel ad pepla emenda, ut tegas faciem, ne ameris.

De ortu Isaac, et ejectione Agar cum filio.[recensere]

Visitavit Dominus Saram, concepitque, et peperit filium, et circumcidit eum Abraham octavo die (Gen. XXI). Et exinde post totidem dies Judaei circumcidunt. Arabes vero post tredecim annos, quia eo tempore Ismael gentis illius auctor circumcisus fuit. Et vocavit eum Isaac, id est risum, quia risum fecerat Dominus parentibus ejus, id est gaudium inopinatum. Crevit puer, et trimus ablactatus est. Et fecit pater grande convivium in die illa, quia ea die filius primo accessit ad mensam patris. Dumque simul luderent Ismael et Isaac, major laedebat minorem. Et intellexit mater in ludo persecutionem, quia scilicet, patre mortuo, vellet dominari major minori. Vel ut Hebraei tradunt, cogebat eum adorare luteas imagines, quas fecerat. Quod cum displicuisset matri, dixit ad Abraham: Ejice ancillam et filium ejus. Dure hoc accepit Abraham, et dissimulabat, sed dixit ei Dominus: Audi vocem Sarae. Qui tollens panem, et utrem aquae imposuit scapulae Agar, et tradidit ei puerum. Cumque consumpta esset aqua in deserto, et puer deficeret siti, abjecit mater puerum sub arbore, et sedit procul quantum arcus jacere potest , ne videret filium morientem, et flevit, et exaudivit Deus vocem pueri, id est, fletum matris pro puero. Et dixit angelus matri: Surge, tolle puerum, et aperuit oculos ejus Deus, et vidit puteum, deditque puero bibere, et implens utrem abiit Crevit puer, et moratus est in solitudine Pharan, et factus est vir sagittarius. Et accepit ei mater uxorem de terra Aegypti, de qua nati sunt ei duodecim filii principes tribuum suarum, quorum appellatione, oppida, pagi, et tribus celebrantur. Nabaioth primogenitus famosior est nominatus, a quo pars Arabiae, quae est ab Euphrate, usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur. Cedar secundus, a quo Cedar, quae est in deserto; Duma sextus, a quo Dumea regio; Themam nonus, a quo Themam, quae est ad Austrum: Cethuma ultimus, a quo Cethema, quae est ad Orientem.

De puteo juramenti.[recensere]

Eo tempore videns Abimelech Abraham multiplicatum, timuit eum, et venit ad eum cum Phicol principe exercitus sui, et ait: Jura mihi per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, sed semper facias mihi juxta misericordiam, quam feci tibi (Gen. XXI). Et eduxit eos Abraham ad puteum, quem ostenderat Deus Agar, quem foderat Abraham ante Agar ejectam. Sed servi Abimelech abstulerant illum Abrahae, et fecerant illum in solitudine pro gregibus adaquandis, quae longe a mansione ejus in solitudine pascebantur. Et restituit ei Abimelech puteum, sed in testimonium quod ipse foderat puteum, et ablatum restituit ei Abimelech, dedit regi septem agnas, et vocavit puteum Bersabee, id est puteum septimum. Sabee enim Hebraice septem sonat, et ibidem perc usserunt ambo foedus. Unde et Bersabee dictum putant, id est puteum juramenti. Sabee quoque Hebraice juramentum dicitur. Josephus tamen interpretatur Bersabee, faedus putei. A puteo vero circumstans regio etiam dicta est Bersabee. Plantavitque Abraham circa puteum nemus, et fuit ibi colonus multis diebus, non habitator. Dicit enim Stephanus in Actibus apostolorum, quia non accepit ibi haereditatem; nec spatium pedis (Act. VII).

De immolatione arietis pro Isaac.[recensere]

Post haec dum habitaret in Bersabee, et Isaac, ut dicit Josephus, viginti quinque annorum esset, dixit Dominus illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offer mihi eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Terram visionis dixit, illam partem Judeae, quae est in montanis, quia et ipsa a longe, et de illa longe videri potest, quae et ab Isaia vallis visionis dicitur (Isa. XXII). In summitate vero montium Judeae monticulus erat eminentior, dictus mons Moria, quem monstravit Deus Abrahae ad immolandum filium. In hoc tradunt Hebraei templum post factum, et altare factum in loco, ubi Abraham altare fecit, et David Angelum reponentem gladium, vidit in area Ornan Jebusaei. Unde dicit Isaias: Erit mons domus Domini in vertice montium, et ad eum fluent omnes gentes (Isai. II), de quo et Dominus praecepit Judaeis, ne immolarent sibi in omni loco, nisi in loco quem ostenderet eis Dominus (Deut. XXXIV). Abraham ergo de nocte consurgens, nemini quod facturus erat indicans, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et filium, ivitque iter duorum dierum. Tertio die, elevatis oculis, vidit locum procul. Hinc probantur illi errasse inter Bethel et Hay. Locus enim ille non distat a monte Moria per iter unius diei. Et cum accepisset ligna, et ignem, relictis infra juvenibus cum asino, cum filio ascendit solus. Cui filius: Ecce, inquit, ignis, et ligna, ubi est victima holocausti? Cui pater: Deus providebit sibi victimam. Et statuit aram, et lignis impositis, ignem adhibuit. Refert autem Josephus verba patris ad puerum dicentis: Quia sicut ex voluntate Dei ingressus fuerat mundum mirabiliter, ita etiam ex voluntate Dei, necesse erat ei egredi mirabiliter, quem Dominus quidem judicasset dignum, non aegritudine, non bello, non aliqua passione, humanam vitam finire, sed cum orationibus, et sacrificiis animam ipsius ad se vocare, quod suscitaret eum ob implendas promissiones. Et sic Isaac libens accessit ad aram, et mortem. De hoc Alcuinus dicit: Indubitanti animo mactare volebat filium, laudandus in constantia offerendi, et in fide suscitandi filii. Arrepto autem gladio, ut filium immolaret, clamavit ad eum angelus: Non extendas manum in puerum, nunc cognovi quod timeas Dominum. Non enim sanguinem pueri sitiebat Dominus, sed ut sciretur, quantum Abraham timuerit Dominum. Et vidit Abraham post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem obtulit pro filio. Hebraeus in virgultis habet, Sabech hoerentem cornibus, et est Sobech genus virgulti. Hic erravit Eusebius dicens, Sabech hircum erectum ad carpendas frondes. Dixit ergo arietem Sabech, id est quasi hircum erectum. Et dicit eum Rabanus non noviter creatum, sed aliunde ab angelo allatum. Et vocavit nomen loci: Dominus videt. Et usque hodie, quasi in proverbium, dicitur a Judaeis in arcto positis: In monte Dominus videbit, quasi dicerent: Sicut respexit Isaac in monte, sic videat nos in hac angustia. Diem autem liberationis Isaac, dicunt Hebraei primam diem Septembris. Unde in eo solemnizant, et clangunt cornibus pecorinis in memoriam arietis. Et juravit Dominus per seipsum de semine multiplicando ex Isaac, et de terra danda semini ejus. Altera die rediit Abraham, et reversus est in Bersabee. Nuntiatumque est ei, quod Melcha genuisset Nachor fratri suo filios octo; primogenitum Hus, de cujus stirpe descendit Job, sicut scriptum est: Vir erat in terra Hus, nomine Job (Job I), et fratrem ejus ex cujus genere Balaam, qui secundum Hebraeos dicitur in Job Eliu Buzites. Errant ergo qui dicunt Job de genere Esau fuisse. Quod enim in fine libri ejus est, quod de Syro sermone translatus sit, et quod ipse quartus ab Esau, in Hebraeo non habetur. De concubina vero Roma, alias Rema, susceperat Nachor filios quatuor.

De morte Sarae.[recensere]

Rediit autem Abraham ad convallem Mambre, et mortua est Sara cum esset centum viginti et septem annorum, et sepulta est in Hebron in spelunca duplici (Gen. XXIV), quam emit Abraham quadringentis siclis argenti ab Ephron, supplicantibus pro eo Hethaeis, id est populo terrae. Erat autem spelunca duplex , rupes naturaliter, vel artificialiter duas speluncas habens, quam emit Abraham in sepulturam generi suo. In superiori sepeliebantur viri, in inferiori mulieres. Tamen Adam, et Eva jam ibidem sepulti erant. Nec peccavit Abraham emendo, nec ille vendendo, sicut nec hodie, qui emeret agrum, ut faceret coemeterium, nisi forte quia sepulti erant ibi protoplasti. Hieronymus tamen dicit Ephron reprehendendum, et ideo nomen ejus mutatum pro Ephron Ephran.

De legatione Eliezer in Mesopotamiam.[recensere]

Erat autem Abraham senex, et dixit ad Eliezer, procuratorem domus suae: Pone manum tuam sub femore meo, et jura mihi per Deum coeli et terrae, quia non accipies filio meo Isaac uxorem de filiabus gentium, inter quas habito; sed ibis ad cognationem meam, et inde accipies ei uxorem. Si tamen ex illis aliqua noluerit sequi te, non teneberis juramento. Juravitque servus ponens manum sub femore ejus. Tradunt Hebraei quod in sanctificatione ejus, id est in circumcisione juraverit. Sed quod dicitur sub femore, dicimus eum jurasse in semine Abrahae, id est in Christo, quem ex se nasciturum sciebat. Unde dixit Jura mihi per Deum coeli et terrae. Quod autem sub femore manum poni voluit, innuit carnem Christi super omnes futuram. Tulit ergo Eliezer decem camelos, et abiit, ex omnibus bonis Domini sui portans secum, maxime, quae rara novit esse in terra ad quam ibat. Perrexitque Mesopotamiam ad Charbem , urbem Nachor. Multo quidem tempore et labore ut dicit Josephus, quia in hieme, in Mesopotamia est luti profunditas, in aestate aquae defectio, in saltibus latrones. Fecit autem camelos accumbere juxta puteum ante urbem, impotatos nolens introducere. Cum autem vespere egrederentur mulieres, ad hauriendam aquam, oravit Dominum, ut inter illas inveniretur uxor Domini sui, si aliqua gentis illius domino suo deberetur, et cognosceretur ita, ut aliis negantibus aquam, sibi poscenti ipsa praeberet. Et ecce Rebecca, Bathuelis filia, descenderat, et impleverat hydriam, et aliis quidem avertentibus se, peregrino aquam praebuit, et adjecit, quin et camelis tuis aquam hauriam, et haustam aquam infundens in canalibus potum dedit camelis. Ille autem tacitus intuens eam, utrum esset idonea domino suo , quaesivit ab ea cujus filia esset, et si ei esset locus in domo patris ad manendum. Accepto vero quod erat filia Bathuelis filii Nachor et Melchae, soror Laban, protulit inaures aureas et armillas, et dedit ei. Cucurritque puella in domum matris , nuntians, quae audierat, egressusque Laban, introduxit virum in hospitium, et destravit camelos, deditque paleas, et fenum, et lavit pedes hospitum, et apposuit eis panem. Noluit autem Eliezer comedere, donec loqueretur sermones pro quibus venerat. Cum ergo se dixisset servum Abrahae fratris eorum, et commendasset Abraham in multis, exposuit eis petitionem Abrahae, et juramentum quod ipse fecerat, et orationem suam a Domino ad puteum exauditam. Responderunt Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo, scilicet Abrahae, et oratio tua. Non possumus extra placitum ejus quidquam loqui tibi. Ecce Rebecca coram te est, tolle eam, et uxor sit domini tui. Sed notandum, quod Josephus dicit Bathuelem jam defunctum fuisse, et virginem in custodia matris et fratris esse, et de morte patris praedixisse puellam, quaerenti ad puteum, cujus filia esset. Etiam Moyses hucusque videtur velle, eam nec tunc habuisse patrem. Superius dixit: Cucurrit puella in domum matris. Forte nomine patris vocatur hic mater, quia mandatum patris de filia tradenda, quod ei reliquerat decedens, nunc exposuit. Potuit enim fieri, ut eam tradendam generi suo delegasset. Audiens hoc puer Abrahae adoravit Dominum, qui direxerat iter suum, et protulit vasa aurea, et argentea, et vestes dans Rebeccae, matri quoque ejus, et fratri ejus munera dedit. Surgens autem mane puer, petiit dimitti, praetendens moram, quam fecerat in via, et domini senectutem. Cumque rogassent, ut decem dies maneret apud eos, noluit. Et dixerunt: Vocemus ergo puellam, et quaeramus ejus voluntatem. Quae sciscitantibus si vellet ire ait: Vadam. Et hic primo legitur consensus mulieris requisitus, et exinde pro jure habitum est ut requiratur. Et dimiserunt eam.

De adventu Rebeccae ad Isaac.[recensere]

Eo tempore Isaac habitabat in Gerara, et forte deambulabat, per viam, quae ducit ad puteum viventis et videntis. Egressus enim erat ad meditandum in agro, forte de mora servi (Gen. XXIV). Alia littera habet, ad exercitandum, forte laborans in agro, vel quidpiam operis ad deducendum agens. Rebecca vero, Isaac viso et cognito, quod vir ejus esset, descendens de camelo, et tollens teristrum, vel pallium album, operit, et compsit se. Est autem teristrum genus Arabici vestimenti mulierum. Isaac vero introduxit eam in tabernaculum matris suae, et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, temperaret.

De morte Abrahae post susceptam sobolem de Cethura.[recensere]

Abraham aliam duxit uxorem, nomine Cethuram (Genes. XXVII). Aiunt Hebraei Cethuram nomen appellativum, quod interpretatur copulatam. Dicunt enim hanc fuisse Agar, quae prius concubina, mortua Sara, transit in uxorem, de non copulata in copulatam, ne senex novis nuptiis lascivisse arguatur. Josephus autem dicit, quod antequam misisset pro uxore filii, duxerat eam. Et haec genuit ei liberos sex. Juvenis enim de sene parere potest. Et separavit eos Abraham dum viveret ab Isaac ad plagam orientalem, et cuncta, quae possederat dedit Isaac. Aliis vero largitus est munera. Filii tamen Cethurae a nomine liberae se dixerunt Saracenos, obtinuerunt autem primo Traconitidem, et Phoenicem, et Arabiam, usque ad terminos maris Rubri. Refert Josephus, quod ex uno eorum natus est Afer, qui castra sua fixerat in Lybiam, quam posteri ejus inhabitantes ab illo Africam denominaverunt. Dixit quoque Eldeum prophetam, qui, et Malcus, sive Malchus dictus est, historiam Judaeorum scripsisse, sicut et Moyses scripsit. Quem refert dixisse, ab uno filiorum Cethurae, nomine Surim, vel Syrim Syriam vocatam. Ab alio vero, qui dictus est Apher, Africam dictam. Cui descendenti in Libyam Hercules auxilium tulit, et filiam ipsius nomine Ethaeam, duxit Hercules uxorem, et ex ea genuit Dodorim cujus filius fuit Phorom. Fuerunt autem dies Abrahae centum septuaginta quinque anni, et mortuus est, et congregatus est ad populum suum in sinu inferni. Et sepelierunt eum Hismael, et Isaac, in spelunca duplici cum uxore sua.

De ortu regnorum.[recensere]

Anno undecimo Abrahae mortuus est Ninus, cujus uxor Semiramis, ut post eum regnare posset, proprio filio, quem susceperat ex Nino, nupsit, et ex eo filium genuit, qui et Babyloniam ampliavit. Anno Abrahae septuagesimo quinto facta est ei repromissio. Anno ejus octogesimo sexto natus est ei Hismael. Anno ejus centesimo natus est ei Isaac: Anno ejus centesimo trigesimo septimo mortua est Sara.

Aliud incidens.[recensere]

Exortum est regnum Assyriorum anno vicesimo quinto Saruch, proavi Abrahae sub Belo, et cucurrit, ad annum septimum Oziae regis Judae, per annos mille et trecentos; alii quadringentos et duos: per reges triginta septem usque ad Sardanapalum, qui primus pulvinaria adinvenit. Post quem translatum est regnum ad Medos. Regnum autem Sicyoniorum ab anno vigesimo quarto Nachor, avi Abrahae, exortum est, sub Eugialo, alias Egialo, et cucurrit, usque ad annum decimum septimum Heli sacerdotis, et judicis Israel, per annos [Col.1109B] noningentos septuaginta et unum et per reges triginta et unum usque ad Zeusippum post quem judicaverunt Sicyoniam Sacerdotes Charmi. Sicyonia autem est regio, quae prius Apia, post Peloponensis dicta est. Usque ad Abraham vero jam fuerant in Aegypto quindecim dynastiae. Dynastiam summam potestatem Aegyptii dicunt ; a nativitate Abrahae, dynastiam sexdecim obtinuerunt Thebaei, septemdecim Pastores, Reges sic vocati, octodecim Thebaei, vel Thiopolitani, qui et Pharaones, per Reges septemdecim. Variatae quoque sunt dynastiae de generibus quorumdam regum ad alia saepe transeuntes, usque ad Cambysem filium Cyri, sub quo primo per se imperaverunt Aegypto.

De morte Hismaelis.[recensere]

Vixit quoque Hismael centum triginta septem annos, et mortuus est (Genes. XXV), tradunt illum Hebraei dysenteria mortuum fuisse coram cunctis fratribus suis, id est coram fratribus suis adhuc viventibus, obiit. Habitavit posteritas ejus ab Evila usque Sur; est vero Evila India, ab Evila nepote Noe sic dicta. Sur autem est solitudo inter Cades, et Barath, extendens desertum, usque ad Mare Rubrum et Aegypti confinia.

De labore Rebeccae in partu geminorum.[recensere]

De Isaac prosequitur historia: Isaac quadraginta annorum erat cum duxit Rebeccam uxorem, quae inventa est sterilis longo tempore. Sciens autem Isaac patri suo factam promissionem, seminis multiplicandi per ipsum, oravit Dominum, ut quod promiserat impleret. Et concepit mulier, habens duos in utero. Sed cum vicina esset partui, collidebantur in utero ejus parvuli; septuaginta Interpretes posuerunt, ludebant, vel calcitrabant. Aquila confringebantur, Symmachus in superficie ferebantur, in similitudinem navis legitimo pondere carentis. Movebantur enim mixtim pueri, ut vicissim alter prior altero videretur posse prodire ad ortum. Non pro exilitate uteri materni, quasi vix geminos capientis, intelligendum est hoc accidisse, ut quibusdam visum est, sed tantum ex voluntate Dei, jam demonstrantis in nondum natis quod futurum erat in adultis, primogenituram scilicet, quam alter habuit per naturam, cessisse alteri per gratiam, in posteris etiam eorum futuram dissensionem, jam tunc figurabat. Creditur enim in utero jam tunc sanctificatus fuisse Jacob, et in hoc motu praefiguratum, quia non esset consensus Christi ad Belial (II Cor. VI). Mater vero graviter afflicta, nollet concepisse, et fere desperans de partu, perrexit ut consuleret Dominum. Tamen quia non locus consulendi Dominum, nec modus, nec per quos consuleret Dominum, adhuc legitur institutum, forte ad montem Moria, ubi Abraham altare fecerat Domino, fit, et immolatis hostiis, substratis pellibus earum incumbens, per somnium accepit oraculum. Forte more gentium, quem viderat in parentibus, speciem lauri, quam tripodem dicunt, capiti supposuit, et ramis arboris, quae agnuscastus dicitur, incubuit, ubi visiones capitis phantasticas, dormiens, non sentiret. Vel adhuc viventem Melchisedech consuluit. Quocunque autem modo fecerit, responsum accepit a Domino: Duae gentes sunt in utero tuo, id est patres duarum gentium, quae inter se post dividentur, et pugnabunt, sed et major serviet minori. Quod de parvulis nequaquam dictum est, cum semper major praefuerit minori, sed de populis. Idumaei enim qui de Esau futuri erant, tributarii erant David, qui de Jacob. Nisi forte intelligatur, Esau servisse Jacob, dum persecutus est eum, ut lima confert ferro, fornax auro, flagellum grano. Cum ergo duos peperisset, qui prior egressus est rufus erat, et totus in modum pellis hispidus, et dictus est ob hoc Seir. Hebraei enim Sciron capillaturam dicunt. Dictus est proprio nomine Esau, id est fortis.---Protinus alter egrediens, plantam fratris in manu tenebat, quasi retrahere volens fratrem a primogenitura, et ob hoc dictus est Jacob, id est supplantator.---Sexagenarius ergo erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. Vivebat ergo Abraham, et adhuc quindecim annos supervixit. Abraham enim praeter centum annos, quos vixerat, nato Isaac, restabant adhuc Abrahae quindecim anni ad vitam. Hoc ideo diximus, quia Josephus sic ait: Porro, et post mortem Abrahae concepit uxor Isaac, etc. mortem ejus forte appellans, quando jam penitus effeto corpore generare desiit. Ipse enim textus litterae non esse dictum per recapitulationem indicat.

Tertium incidens.[recensere]

Porro eodem anno, quo nati sunt gemini Isaac, regnum Argivorum exortum est, sub Inacho patre Isidis primo rege. Cucurrit autem usque ad annum decimum quintum Delborae et Barach Judicum Israel. Duravit autem usque ad ultimum Acrisium per reges quatuordecim et annos quingentos quadraginta quatuor, alii quingentos sexaginta quatuor. Perseus vero cum non interfecisset sponte Acrisium, tamen timens reliquit Argos, et transtulit regnum apud Mycenas. Si legeris in historiis regnum hoc processisse ab Inacho, usque ad Telenum, intelligitur posteros de genere Inachi, usque tunc regnasse, et datum regnum Danao, qui non erat de genere regio.

De venditione primogenitorum Esau.[recensere]

Porro cum adolevissent filii Isaac, factus est Esau venator, et Jacob agricola, et pastor in tabernaculis habitavit. Pater diligebat Esau, tum quia primogenitus erat, tum quia de venatione ejus libenter vescebatur. Mater vero diligebat Jacob, tum pro simplicitate, tum pro Dei inspiratione. Factum est autem cum coxisset Jacob pulmentum lenticulae, Esau lassus rediit ab agro, et ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quasi dicat: Esurio, nec pro lassitudine sufficio mihi pulmentum parare. Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. Esau parvi pendens primogenita, se moriturum, nisi comederet in instanti, putans, dedit ei primogenita pro edulio lentis. Et juravit talem venditionem ratam se habiturum (Gen. XXV), et quia lenticula fulva est, Hebraice autem Edom, a quo postea dicta est regio Idumaea. Erant autem primogenita quaedam dignitates, quas habuerunt primogeniti in cognationibus suis, usque ad Aaron. Habebat enim primogenitus vestem specialem, qua induebatur, tantum in sacrificio offerendo, et recepturus finalem benedictionem a patre. Ipse in solemnitatibus, in conviviis benedicebat minoribus, et in his duplam ciborum portionem recipiebat. Tradunt etiam, quod in divisione haereditatis similiter in duplum reciperet.

De descensu Isaac in Geraris.[recensere]

Orta autem fame, dum vellet ire Isaac in Aegyptum, ex praecepto Dei remansit in Geraris, et ob amicitiam Abrahae receptus est ab Abimelech, et ad exemplum patris dixit de uxore sua, et soror mea est . Forte post plurimos dies, vidit Abimelech per fenestram, Isaac jocantem cum uxore sua, et accersito ait: Quare imposuisti nobis? (Genes. XVI.) Et est hoc imponere verbum absolutum, id est imposturam, id est dolum facere, et est sensus: Quare nos decepisti? Cur mentitus es sororem tuam esse? Potuisti super nos inducere grande malum, si quis cognovisset uxorem tuam, liberam a viro reputans. Et ait ad populum suum: Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte moriatur. Seminavit Isaac in terra illa, et invenit centuplum aestimatum, id est aestimavit, secundum quod recordabatur de jacto olim semine centuplum recepisse. Nec de una specie hoc esse potuit, sed forte in omni genere opum est centuplicatus. Unde alia translatio habet, Invenit in illo anno centuplum.

Ob hoc invidentes ei Palaestini, puteos, quos foderat pater ejus, obstruxerunt, replentes humo, Abimelech etiam timens eum dixit ei: Recede a nobis; quia potentior nostri factus es. Et recedens Isaac venit in agrum, qui dicitur Phata, id est convallis, et habitavit juxta alveum per quem torrens quandoque influebat, et eruderavit ibi puteos, quos olim ibidem foderat pater ejus, sed eo mortuo obstruxerunt eos Philisthaei. Et cum invenisset aquam vivam, jurgati sunt pastores Gerarae adversus eum dicentes: Nostra est aqua. Et ob hoc vocavit puteum Eschom, id est calumniam, vel jurgium. Et recedens inde fodit alium puteum, et pro illo quoque jurgati sunt. Et ob hoc vocavit eum Satanam, id est contrarium, vel inimicitias. Utriusque putei, ut dicit Josephus, opus imperfectum relinquens, nolens contendere cum indigenis, exspectans et exoptans bonae voluntatis eorum rationem et licentiam. Profectusque inde fodit puteum tertium, pro quo non contenderunt. Ob hoc vocavit eum Robooth, id est latitudinem, quia dilatatus creverat super terram, et ex illo loco ascendit in Bersabee. Et apparuit ei Dominus in ipsa nocte, promittens ei quae promiserat patri ejus. Et aedificavit altare, et invocavit ibi nomen Domini, et praecepit servis ut ibi foderent puteum. Verosimile est quod eruderaverunt puteum Abrahae. Eo tempore venit ad eum Abimelech, et Phicol dux militiae, et jurantes inter se foedus firmaverunt. Eodem die redierunt ad Isaac pueri, nuntiantes de puteo, quem foderant, quod invenissent aquam, et appellavit eum Bersabee, id est puteum satietatis, vel abundantiae. Et impositum est hoc nomen urbi, usque in hodiernum diem. Et nota quod in modico vocis stridulo, et in scriptura, differt hoc nomen a nomine, quod Abraham ei olim imposuerat. Sabee enim per sin Hebraeum scriptum, septimum, vel juramentum sonat, et asperius stridet, scriptum vero per sigma Graecum, satietatem significat, et mollius sonat.

Quartum incidens.[recensere]

Eo tempore Phoroneus, filius Inachi et Niobes, primus Graeciae leges dedit, et sub judice causas agi instituit. Locumque judici destinatum a nomine suo forum appellavit. Soror sua Isis in Aegyptum navigavit, et quosdam apices litterarum tradidit Aegyptiis, de agricultura etiam multa docuit eos. Unde cum Io diceretur, Isis ab eis dicta est, quod in lingua eorum terra sonat. Et ob hoc post mortem in numero deorum in Aegypto recepta est. Filius etiam Phoronei, qui Apis dictus est, eodem tempore in Aegyptum navigavit, quem quidem virum Isidis fuisse tradunt, et similiter ab Aegyptiis deificatus est, et Serapis nominatus.

De uxoribus Esau.[recensere]

Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith, et Bethsameth (Genes. XXVI), filias potentium virorum inter Chananaeos, semetipsum dominum faciens in potestate uxorum. Quae cum ambae offendissent animum Isaac et Rebeccae, et licet nollet Isaac provinciales suae misceri cognationi; tamen melius silere decrevit.

De benedictionibus Jacob.[recensere]

Senuit Isaac, et videre non poterat. Et dixit ad Esau: Fac mihi cibos de venatione tua, ut comedam, et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Gen. XXVII). Egresso Esau ad venandum dixit Rebecca ad Jacob: Sic, et sic audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo. Affer ergo mihi cito duos hoedos optimos, ut faciam patri tuo escas quibus libenter vescitur, ut benedicat tibi pro Esau. Abiit ille et attulit, deditque matri. Quae cum parasset cibos, induit Jacob vestibus Esau valde bonis, quibus utebantur primogeniti, ut diximus. Timebat vero Jacob ne deprehensus a patre, susciperet maledictionem pro benedictione. Porro mater pelliculas hoedorum manibus, et collo ejus circumdedit, ut similitudinem pilosi fratris exprimerent. In aliis enim quam simillimi erant, tanquam gemelli. Acceptosque cibos Jacob intulit patri, dicens: Ego sum Esau, comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua . Cui Isaac: Accede ad me, ut tangam te, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non. Quo palpato ait: Vox quidem vox Jacob est, sed manus, manus sunt Esau. Cum autem comedisset, et hausisset vinum, osculatus est filium, et benedixit ei dicens: Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti, vini, et olei. His tribus solet omnis terrae fertilitas intelligi: per frumentum cibus, per vinum potus, per oleum pulmenta. Et addidit: Serviant tibi populi, et tribus; esto dominus fratrum tuorum; qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Nota quia tria quae in benedictione promissa sunt, scilicet abundantia, potentia, primogenitura, praesentis sunt temporis. Quartum vero, scilicet benedictio, futuri est, et ideo in benedictionibus sacerdotum nostrum solet dici. Benedictus autem est Jacob secundum verba, non secundum intentionem patris, sicut episcopus ordinat alienum, quem putat esse suum, et est ordinatus. Vix sermonem impleverat pater, et egresso Jacob, venit Esau, cibos inferens patri, petens ab eo benedictionem. Expavit Isaac vehementer; et in hac extasi vidit in spiritu a Domino factum esse hoc, et significationem piae fraudis intellexit. Et ideo non irascens, sed confirmans quod fecerat ait: Frater tuus venit fraudulenter, et accepit benedictionem tuam, et erit benedictus. Cui Esau: Juste vocatus est Jacob. En altera vice me supplantavit, id est bis decepit, prius primogenita, secundo benedictionem subripiens. Cumque et ipse a patre benedictionem postulasset, et patri haesitanti in quo ei benediceret, vehementer instaret, motus Isaac, ait: In pinguedine terrae, et rore coeli desuper, erit benedictio tua; et ita fuit. Idumaea enim pascualis est. Et addidit de posteris ejus prophetans: Vives gladio, id est bellicosus eris, et fratri tuo servies, cum scilicet Idumaea facta est tributaria domui Israel, sed veniet tempus cum excutias jugum ejus de cervicibus tuis. Hoc impletum est cum rebellaverunt Idumaei, ne essent sub Juda.

De somno Jacob cum fugeret in Mesopotamiam, et de separatione Jacob et Esau.[recensere]

Oderat ergo Esau Jacob, et dixit in corde suo: Venient dies luctus, id est mortis patris mei, et occidam Jacob. Nuntiata sunt haec Rebeccae (Gen. XXVII). Eodem spiritu sciebat Rebecca cogitationes Esau, quo intimaverat Jacob fraudare fratrem. Excusatur ergo Jacob de mendacio in patrem, et dolo in fratrem, per jussionem matris; mater vero, per familiare consilium Spiritus sancti. Quae ait ad Jacob: Fuge ab Laban fratrem meum, et esto ibi donec quiescat indignatio fratris tui. Quod ne absque licentia patris fieret, ait Rebecca viro suo: Si acceperit Jacob uxorem de filiabus , Heth nolo vivere. Et advocans Isaac Jacob, benedixit ei, et praecepit ei ut iret in Mesopotamiam sibi accipere uxorem de filiabus Laban. Fidens autem Esau quod offendisset suum patrem, pro nuptiis alienigenarum, iit ad Ismaelem patruum suum, accipiens sibi uxorem filiam ejus Meleth, sororem Nabajoth uterinam, absque his quas prius habebat. Igitur egressus est Jacob de Bersabee, et pergebat Aram (Gen. XXVIII). Per Chananaeam vero iter faciens, timuit incolas terrae, quia, ut ait Josephus, Chananaei erant indevoti Isaac, prioribus bellis ejus valde gravati, maxime cum Cariathiarim cepisset, circa quam praecipue laboraverat. Timuit ergo Jacob, apud aliquem provincialium introire, et sub divo jacebat. Cum autem venisset juxta Luzam vespere, supposuit capiti suo lapidem, et obdormivit. Et vidit in somnis scalam erectam a terris, coelos attingentem, et angelos descendentes et ascendentes per eam. Josephus dicit: Vidit descendentes per eam figuras, honestiorem naturam habentes, quam homines; et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham et Isaac. Terram hanc dabo tibi et semini tuo. Benedicentur in te omnes tribus terrae, et in semine tuo. Ero custos tuus in hoc itinere, et reducam te in terram hanc. Ordine praepostero usus est Dominus. Prius enim in propria persona, Jacob custodivit, post, sub Josue dedit semini ejus terram illam (Jos. XIII), in fine temporum in Christo, quia de Jacob, benedictae sunt tribus terrae. Evigilans Jacob ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Terribilis est locus iste, et est domus Dei hic, et porta coeli. Et prophetavit de lege, et de templo, et passione Christi, quae in terra illa futura erant. Terribilis enim lex; domus Dei, templum et passio Christi, apertio portae coeli. Et lapidem, quem supposuerat capiti suo, crexit ibi in titulum, id est in commendabilem memoriam hujus visionis, et libavit super illum oleum Domino, vovens Dominum, qui apparuerat ei, semper sibi esse in Deum, et lapidem id est locum lapidis, semper sibi honorabilem, et in reditu decimas, et hostias se sibi oblaturum. Et urbem proximam etiam honorandam decrevit, vocans eam Bethel, id est domum Dei, vel secundum Josephum, hostiam Dei. Prius enim Jebus a Jebusaeis, qui eam condiderant vocabatur; post Luza, id est nux, vel amygdalus, quia cum primo ibi fundamenta jacerent, radix amygdalina inventa est. Vel forte copia hujus generis arborum ibi est.

De duabus uxoribus Jacob.[recensere]

Procedensque in Mesopotamiam, longo tempore pervenit in Aram, et venit ad puteum in agro, opertum lapide grandi, juxta quem tres greges accubabant. Cumque dixisset pastoribus, ut adaquarent greges, et ad pastum reducerent, accepit morem ibi esse, non amoveri lapidem, donec omnes greges convenirent, nec licere greges particulatim adaquare. Cumque cuncta percunctaretur de Laban: Valet, inquiunt pastores; et ecce Rachel filia ejus cum grege suo venit (Gen. XXIX). Quae cum advenisset, amovit Jacob lapidem ab ore putei. Patet quia non solus ivit Jacob, et adaquavit gregem ejus, et indicans se consobrinum ejus: osculatus est eam. Quae nuntiavit hoc patri. Qui occurrens, duxit Jacob in domum suam, et audita causa fugae, dixit ei: Os meum, et caro mea es; et ideo secure latebis apud me. Tandem curam gregis eum habere decrevit. Post mensem vero Jacob dedit optionem mercedis pro servitio pastorali. Habebat autem Laban filias duas, Liam lippis oculis, et Rachel venusto aspectu. Quam diligens Jacob ait: Serviam tibi septem annis pro Rachel. Servivit ergo pro Rachel septem annis, et videbantur ei pauci dies, prae amoris magnitudine. Nec dictum est parvi, quia desideranti animo ipsa velocitas tarda est, sed dictum est pauci, quia videbatur ei rem tam amabilem paucis emisse. Longe enim pluribus annis servivisset pro ea, priusquam ea careret. Vel dies vocat laborem dierum, qui videbatur ei parvus, quia laborem levigabat amor. Completo septimo anno fecit Laban nuptias genero suo. Vespere autem facto subintroduxit Liam, dans filiae ancillam, nomine Zelpham. Jacob vero (ut dicit Josephus) per ebrietatem et noctem, Liae commistus, die facto apud Laban de injustitia querebatur. Qui dandam necessitate veniam postulavit, moris ibi esse asserens, majores ante tradi ad nuptias; post alios autem septem annos se daturum ei Rachel, laudavit causam protelati temporis, dicens se non libenter filiam ad Chananaeos missurum, cum etiam de sorore poenitentiam ageret, quod eam illuc direxisset. Hieronymus vero dicit errasse illos qui dixerunt post septem annos alios Rachel Jacob traditam, sed post septem dies conviviorum, quos quasi perturbare, superinducta alia sponsa, fas non erat. Quibus finitis, Jacob optatis potitus nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens pro Rachel aliis septem annis.

De quatuor filiis Liae, et de filiis ancillarum.[recensere]

Dominus autem aperuit vulvam Liae, sorore sterili data, ut amorem viri fecunditate consequeretur. Quae peperit filium, et ait: Vidit Dominus humilitatem meam (Gen. XXIX), scilicet vilitatem erga virum meum; et ideo vocavit filium Ruben, id est visionis filium. Rursum peperit filium alium, et ait: Audivit me Dominus haberi contemptui; et ideo dictus est Simeon, id est auditio. Peperit autem tertium, et ait: Copulabitur mihi vir meus, quia addidi ei filios; et ob hoc dictus est Levi, id est additio, vel firmator societatis, secundum Josephum. Peperit quoque quartum, et ait: Modo confitebor Domino; et ob hoc dictus est Judas, id est confessio. Cessavitque parere. Proinde Rachel invidit sorori, et ait ad Jacob: Da mihi liberos, alioquin moriar. Qui ait: Nunquid ego sum Deus? Et illa: Si non de me, saltem de ancilla mea. Et dedit ei Balam in conjugium non in uxorem, sed ut ei jungeretur. Peperit Bala filium, et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, id est aequavit me sorori; et ob hoc dictus est puer Dan, id est judicium. Peperit et alium, et ait Rachel: Comparata sum sorori, et invalui, et ob hoc dictus est puer Nephthalim, id est comparatio, vel dilatio. Lia quoque tradidit viro Zelpham, quae peperit filium. Et ait Lia: Feliciter; et dictus est puer Gad, id est felicitas. Peperitque etiam, et alium. Et ait illa: Beatam me dicent omnes mulieres; et dictus est puer Aser, id est beatus.

Quintum incidens.[recensere]

His temporibus factum est diluvium particulare in Achaia, sub Ogyge rege, qui urbem, quae vocabatur Acta, innovans, Eleusim nominavit. Tunc etiam apud lacum Triconidem virgo apparuit, quam Graeci Minervam dixerunt: haec plures artes adinvenit, maxime lanificium. Eadem dicta est Pallas, a Pallane insula Thraciae in qua nutrita est, vel a Pallante gigante, quem interfecit. Traditur autem, cum per diluvium illud insulae Cyclades longo tempore obumbratae fuissent, aquis rarescentibus prima inter eas Delos sole illuminata est, et ideo Delos dicta, quod sonat manifestum.

De reliquis filiis Liae, et ortu Joseph.[recensere]

Ruben tempore messis triticeae, scilicet, vel jam collectis hordeis; vel forte tres collectiones, a metendo, id est colligendo, messes dicuntur, messis pomorum, quae prima, messis triticea, quae secunda, messis vindemiarum, quae tertia. Hoc, inquam, tempore ab agro regressus Ruben tulit mandragoras, et dedit matri suae (Gen. XXX). Cujus esum desiderans Rachel dixit Liae: Da mihi de mandragoris filii tui. Opinantur enim quidam, hoc genus pomi in escam sumptum, sterilibus fecunditatem parare, quod Augustinus falsum esse dicit. Cum enim mandragoram vidisset, occasione hujus lectionis, naturam ejus omnem et vim diligenter asserit se perscrutatum, et nihil tale reperisse in ea. Et ait illa: Parumne tibi videtur quod abstuleris mihi virum meum, nisi et mandragoras simul tuleris? Rachel sororis iram mitigans ait: Dormiat hac nocte tecum pro mandragoris filii, et occurrit Lia Jacob redeunti de agro, quod eum mercede conduxisset significans, et concepit nocte illa, et peperit quintum filium, et ait: Deus dedit mihi mercedem, quia dedi ancillam viro meo, et ideo vocavit puerum Issachar; quod sonat merces. Achar enim merces. Pro eo etiam sic vocavit eum, quia mandragoris emerat viri introitum. Rursum Lia concepit sextum filium, et peperit, et ait: Mecum habitabit maritus meus, quia genui ei sex liberos; et ob hoc vocavit puerum Zabulon, id est habitaculum. In libro tamen Nominum Hebraeorum, violenter, fluxus noctis interpretatur. Post quem peperit filiam nomine Dinam. Recordatus est autem Dominus Rachelis, et aperuit vulvam ejus, quae peperit filium dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. Et ob hoc dictus est puer Joseph, id est augmentum.

De diversicoloribus virgis et fetibus.[recensere]

Finitis ergo annis quatuordecim servitii pro uxoribus, Jacob dixit socero suo: Da mihi uxores, et liberos meos, ut revertar ad terram meam. Et ait Laban: Inveniam gratiam in conspetu tuo, ut adhuc servias mihi septem annis, et constitue mercedem, quam dem tibi. Scio enim, quia propter te benedixit mihi Deus (Gen. XXX). Et ait Jacob: Justum est ut aliquando provideam domui meae, si feceris quod postulo, adhuc pascam et pecora tua: separa greges varios, et sparso vellere, et trade in manu filiorum tuorum, unicolores vero trade mihi, et quod ex unicoloribus varium natum fuerit, sit merces mea, et quod unius coloris tuum: respondebitque mihi cras justitia mea, id est in futuro, quasi dicat: Tecum facit natura, ut alba ex albis, nigra ex nigris nascantur; mecum justitia mea, dum Deus, pro labore meo, quod justum sibi videbitur, reddet mihi contra naturam. Gratum hoc habuerat Laban, et separavit omnes diversi coloris, et dedit filiis suis in custodiam. Unicolores tradidit Jacob, et separavit iter trium dierum inter Jacob et filios suos, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Et ita planum hoc dictum est, nisi quod in textu legitur quod Laban unicolorem gregem tradidit in manu filiorum suorum, scilicet Jacob, quod videtur contrarium ei quod diximus. Potest dici eum tradidisse in manu filiorum suorum, id est nepotum suorum, filiorum scilicet Jacob, qui sub patre opiliones erant. Vel per anticipationem dictum est, unicolorem gregem post natum sub custodia Jacob, dedit filiis suis, eum diversicolore prius dato. Hieronymus quoque dicit, usque ad tempus suum locum hunc confusum fuisse. Jacob autem novam naturae stropham, id est conversionem commentatus, contra naturam arte naturali pugnavit. Tulit enim virgas virides populeas, quas LXX stiraceas vocant, et amygdalinas, et plataninas, quas per loca discorticans, varium virgarum fecit colorem. Forte tres erant canales, et tres virgas tantum ejusdem longitudinis cum canalibus tulit, cuique canali suam virgam imponens. Forte plures erant in canalibus virgae. Observabat ergo Jacob tempus in quo pecora accendebantur, et in fervore diei, cum ad potandum avida pergerent, in ipsa aviditate potandi, faciebat oves, et capras ascendi, ut tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum super se ascendentium in aquarum speculo videbant. Ex virgis enim ibi positis varius erat umbrarum color. Ne autem omnes fetus diversicolores fierent, et deprehenderetur dolus, sic temperavit Jacob: Primo tempore cum accendebantur oves, quia verni fetus meliores sunt, ponebat virgas, ut in conspectu earum conciperent. In serotina enim admissura, id est in ea quae fiebat in extremitate veris, deteriores sunt fetus, quia in tarde appetentibus coitum minus viget natura, et ideo tunc non apponebat virgas, et ita quae serotina erant facta sunt Laban, et qui primi temporis Jacob. Vel forte serotina admissura dicta est in autumno, quia natura ovium Mesopotamiae, et Italiae eadem esse traditur, ut bis in anno pariant, unde poeta:

Bis gravidae fetu . . .

Quod autem dicitur quod in virgis conciperent, dicit Hieronymus vim Hebraei verbi nisi circuitu exprimi non posse. Signant enim totius corporis extremam concussionem in fervore coitus extremo. Nec mirum similem conspectae imagini sobolem fieri in extremo voluptatis, cum hoc ipsum in equarum gregibus apud Hispanos fieri dicat Hieronymus; et Quintilianus matronam accusatam, quod Aethiopem peperisset, ex imagine conspecta hoc accidisse argumentans defendit. Et in libris scriptum Hippocratis reperitur, quamdam puniendam, quia pulcherrimum puerum peperisset, utrique parenti, generi quoque eorum toti dissimilem, nisi monuisset Hippocrates quaerere, ne forte talis pictura esset in cubiculo. Ditatus est ergo Jacob ultra modum. Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob nostra, et de facultate patris factus est inclytus; et etiam faciem Laban animadvertit, quod non esset erga se, sicut heri, et nudiustertius, maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram tuam, et ero tecum, misit, et vocavit Liam, et Rachel in agrum, ubi pascebat gregem, et ait: Facies patris vestri non est mecum: scitis quia circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus (Gen. XXXI), LXX dicunt decem annis. Sed intelligendum est decem annis, quasi decem circumvolutionibus, quae denaria mutatio in sex annis facta est. Dicit enim Josephus, quod omne tempus, quod fuit cum Laban viginti annorum fuit. Noluit autem Jacob tertiam septimanam viginti annorum complere sub illo, pro ejus nequitia; videns enim Laban plures nasci diversicolores aiebat: Deinceps unicolores sint merces tua. Item, cum videbat unicolores multiplicari, mutabat mercedem. Et addidit Jacob: Deus tulit substantiam patris vestri, et dedit mihi, qui in somnis ostendebat mihi quales essent fetus nascituri, qui et dixit mihi: Surge, et egredere de terra hac. Responderunt Lia, et Rachel: Quasi alienas reputavit nos pater noster, nunquid quidquam residui habebimus de facultatibus et haereditate ejus. Fac quaecunque praecepit tibi Dominus.

De fuga Jacob et foedere inito cum Laban.[recensere]

Surgens ergo Jacob cum uxoribus, et liberis abiit, tulitque omnem substantiam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat (Gen. XXXI). Et deduxit etiam Jacob, ut ait Josephus, medietatem gregis, nesciente Laban, qui eo tempore, ad tondendas oves ierat. Rachel etiam nesciente viro idola patris sui pretiosa furata est, et secum tulit non ad colendum, quia docente viro sciebat non esse colenda, sed si comprehenderentur, patre consequente, ut ad haec fugiendo, veniam impetrarent. Ivit ergo Jacob amne transmisso contra montem Galaad; et nuntiatum est Laban die tertio; quod fugisset Jacob. Qui assumptis filiis, et cognatis suis insecutus est eum septem diebus. Tamen Josephus dicit: Laban post primum diem cognoscens discessum Jacob et filiarum, persecutus est eos, et in colle procul collocatos invenit eos. Potest dici quia si in tertio die cognovit, tunc post primam diem dicitur cognovisse, quia tunc egressus nuntius, tertia die venit ad eum, ubi filii pascebant greges, qui separati erant a Jacob itinere trium dierum, ut praedictum est. Vidit autem Laban in somnis Deum, dicentem sibi: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Qui consurgens ait ad Jacob: Quare me ignorante fugisti. Et cur furatus es deos meos. Consobrinus, et gener meus, et coepulator, haec facere non debueras. Respondit Jacob: Timui ne filias tuas violenter auferres mihi, quae tamen non tam me, quam filios sequuntur. Quod autem furti me arguis, apud quemcunque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Ingressusque Laban tabernacula Liae, et ancillarum non invenit. Cumque intraret tabernaculum Rachel, illa subter stramenta cameli abscondit idola, et sedit desuper; et quaerenti patri ait: Ne irascatur dominus meus, quod nequeo ei assurgere, quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi, et sic delusa sollicitudo quaerentis. Iratusque Jacob improperavit, quod pro diligenti servitio viginti annorum non meruerat, ut ipse omnem supellectilem suam scrutaretur. Et ait Laban: Omnia quae habes mea sunt, sed quid possum facere filiis et nepotibus meis. Veni, et ineamus foedus. Tulitque Jacob lapidem, et erexit eum in titulum foederis, et ait fratribus suis, Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, et comederunt super eum. Et dixit Laban: Tumulus iste sit foederis nostri testis, ne ego transeam illud, pergens contra te, malum tibi cogitans. Nec tu transeas ad me nocens, nec afflixeris filias meas, nec uxores alias super eas induxeris. Et ob hoc dixit Jacob lingua sua collem Galaad, id est acervum testimonii. Gal, enim, acervus, ad testimonium sonat Laban vero Syria lingua vocavit eum Igar Seducha. Laban autem de nocte consurgens, benedixit eis, revertens in locum suum. Porro Josephus dicit eos columnam in monte statuisse sub schemate arae. Forte acervum columnam innominavit.

De visione angelorum a Jacob, et de muneribus praemissis Esau.[recensere]

Jacob autem abiit itinere quo coeperat, fuitque ei obvia multitudo angelorum, et ob hoc vocavit locum illum Manaim, id est castra, quia ibi vidit angelos, quasi paratos defendere eum a fratre, quem timebat. Misit autem ab illo loco nuntios ad fratrem, qui explorarent fratris animum (Gen. XXXII). Qui reversi nuntiaverunt Esau sibi occurrentem pacificum cum quadringentis viris. Timuit ergo Jacob, non de promissione angelorum diffidens, sed more hominum perturbatus. Et divisit populum, qui secum erat, in duas turmas, ancillas, et liberos earum in priori turma. In secunda liberas, et filios earum, ita tamen quod in extremitate ejus posuit Rachel, et Joseph, tanquam chariores. Unde quidam erraverunt putantes, tertiam turmam Rachel, et Joseph habuisse. Sic autem divisit, ut si veniret Esau ad nocendum, et priorem percuteret turmam, reliqua fugiens, salvaretur. Separavit autem ibidem de his, quae habebat munera fratri suo, quaeque pulchriora, et rariora, et diversorum generum animalia. Misit etiam ea per diversos nuntios, spatium ponens inter gregem, ut ex frequentia munerum sese subsequentium, multa esse putarentur, ut muneribus, si quid indignationis esset adhuc in Esau, placaretur. Praecesserunt ergo munera, ipse vero adhuc erat in Manaim. Consurgensque ante diluculum, traduxit uxores, et filios, cum omnibus ad se pertinentibus, per vadum Jaboch . Josephus dicit, quod torrentem nomine Jaboch transierunt: et quia in Genesi legitur, cum orasset Jacob timens fratrem, dixisse: In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior, forte Jordanis dicitur, quem pertransivit, et quia ibi calculosus, et torrens, dicitur vadum Jaboch. Forte autem vitio scriptoris, pro Jacob legitur Jaboch, et ex transitu illo, sortitum est hoc nomen, vadum Jacob.

De lucta Jacob cum angelo, et mutatione nominis.[recensere]

Cum autem praecederent turmae, solus in ripa fluminis remansit, ut oraret. Et ecce Vir luctabatur cum eo usque mane, qui tetigit latus, alias laevum nervum femoris ejus, et emarcuit (Gen. XXXII). Unde, et Jacob proposuit se deinceps non comesturum nervum, et id ipsum posteritas ejus observat. Cumque ascenderet aurora, dixit Vir ad eum: Dimitte me. Qui dixit ei: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Viro autem quaerenti nomen ejus, ait se vocari Jacob. Nequaquam, inquit, appellabitur nomen tuum Jacob, sed Israel, quia si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Et ita benedixit Jacob, mutando ei nomen, et confortando, ne timeret fratrem. Quod enim contra Deum stetit invictus, factum est ei in signum, quia invictus staret contra fratrem. Josephus dicit hoc nomen, Israel, Hebraice sonare, reluctantem angelum sacrum, in libro autem Nominum Hebraeorum interpretatur, vir videns Deum. Is, enim, vir, el, nomen Dei est, ra, vero videns dicitur, vel mens videns Deum. Hanc autem interpretationem dicit Hieronymus, non tam vere quam violenter factam esse. Illam Josephus dicit se in Hebraeo non invenisse, et dicit illud nomen sonare, princeps cum Deo. Sic enim angelum interpretatum fuisse, asserit: Si contra Deum princeps, vel fortis, fuisti, etc. Vocavitque Jacob locum illum Phanuel; id est facies Dei, et ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea, id est de valde territa plurimum confortata. Cumque transgressus esset Phanuel, ortus est ei sol, et claudicabat.

De occursu Esau, et emptione agri in Sichem.[recensere]

Elevans autem oculos vidit Esau, et cum eo quadringentos viros. Et praecedens utramque turmam, quam fecerat, adoravit pronus ad terram septies, currens autem Esau, amplexatus est eum, et deosculans eum, flevit (Gen. XXXIII); et quaerens, cujus essent mulieres et parvuli, cum accepisset pertinere ad Jacob, accessit, et deosculatus est eos. Cumque nollet Esau munera praemissa retinere, se plurimum abundare dicens, ait Jacob: Si inveni gratiam coram domino meo, accipe munusculum de manu mea; sic vidi faciem tuam, quasi viderim vultum dei, id est alicujus potentissimi. Non enim aut credebat illum Deum, aut in tantam prorupisset insaniam, vel adulationem. Reversus est ergo Esau in die illa in Seyr; villam scilicet quam de nomine suo sic dixerat. Jacob autem inde procedens, fixit tabernacula in loco, quem ob hoc dixit Sochot, id est tabernacula, de quo dicit Hieronymus: Sochot est usque hodie Civitas trans Jordanem in parte Sicopoleos, ubi Gedeon transierat Jordanem, cum locutus est ad viros Sochor. Sed mirum est quod dixit trans Jordanem, cum Jacob secundum quosdam, jam dictus sit transisse Jordanem, cum esset in Sochot. Forte trans Jordanem dixit respectu Mesopotamiae, de qua redibat Jacob, vel potius nondum transierat Jordanem, sed Jaboch. Cum autem dixit supra, Jordanem istum (Gen. XXXII), non praesentem monstravit, sed notum terminum Judaeae indicavit. Abiitque de Sochot in Salem, urbem scilicet Sichimorum, id est in Sichem. A Sichem enim Sichimini, vel Sichimitae dicti sunt, et forte binomia erat. Vel, ut Hebraei tradunt, Moyses eam tunc tantum vocavit Salem, id est consummatam et perfectam, quia ibi femur claudicantis Jacob sanatum sit. Porro Jacob emit juxta oppidum partem agri, ab Emor rege Sichimorum, et a filiis ejus centum agnis, habitavitque ibi, et erecto altari, invocavit fortissimum Deum Israel.

De morte Sichimitarum pro raptu Dinae.[recensere]

Egressa est autem Dina, ut videret mulieres regionis illius (Gen. XXXIV), quia, ut ait Josephus, Sichimitis solemnitatem habentibus, sola transivit ad urbem, emptura ornamenta mulierum provincialium. Quam videns Sichem filius regis adamavit eam, et rapuit, et vi oppressit virginem, et conglutinata est anima ejus cum ea, et ait patri: Accipe mihi puellam hanc conjugem. Egressoque rege cum filio ad Jacob, filii Jacob veniebant de agro, et irati siluerunt. Regi autem quaerenti vicariam eorum amicitiam, et societatem eorum, et ut mutua contraherent conjugia, et Sichem offerenti multa, et promittenti ampliora, responderunt in dolo: Illicitum est apud nos federari incircumcisis, sed circumcidamini, et erimus populus unus. Placuit Emor, et filio ejus oblatio [alias optio], nec distulit adolescens, quin statim impleret; et intrantes urbem persuaserunt populo, et circumcisi sunt omnes. Et ecce tertia die, quando gravissimus est dolor vulnerum, Simeon et Levi arreptis gladiis, confidenter urbem ingressi sunt, et interficientes omnem masculum in ea, tulerunt de domo Sichem sororem suam, caeteri vero fratres irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem, parvulosque et uxores captivos duxerunt. Josephus tantum dicit: Cum esset festivitas, et Sichimitae requie et epulis uterentur, incunctanter primis custodiis assistentes, dormientes interfecerunt, quo agnito dixit Jacob ad Simeonem, et Levi: Turbastis me, et odiosum me fecistis habitatoribus terrae hujus; percutient me, et delebor ego, et domus mea. Dominus autem confortans eum, ait ad illum: Surge, et ascende in Bethel, et habita ibi, et fac altare, ubi apparui tibi (Gen. XXXV), sed prius sanctifica tuos. Jacob, vero, convocata domo sua, dum purgaret suos, invenit deos Laban, ut ait Josephus. Neque enim sciebat, eo quod Rachel celasset eos in terra sub arbore. Et ait suis: Abjicite deos alienos, et mundamini, et ascendamus in Bethel; de Sichem enim attulerant etiam idola, et inaures, id est ornamenta idolorum; a parte totum, quae omnia fodit Jacob subter Terebinthum, quae est post urbem Sichem. Tradunt quidam quod ea tulit David in Jerusalem, et conflavit in materiam templi quod facere disposuerat. Porro terror Dei invasit finitimos, ne persequerentur Jacob. Qui profectus venit in Bethel, et aedificans ibi altare Domino, obtulit ei, juxta id quod prius voverat. Eo tempore mortua est Delbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel sub terebintho. Et vocatum est nomen loci illius, quercus fletus. Et nota quod hic videtur quod quercus, et terebinthus, idem sunt. Apparuitque ei iterum Dominus, et ait: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel. Ecce patet, quia supra nomen promisit tantum (Gen. XXXII), hic autem imposuit.

De morte Rachel in partu Benjamin.[recensere]

Egressus autem inde Jacob, venit verno tempore ad terram, quae ducit Ephratem (Gen. XXXV), id est Bethleem. Et est anticipatio, post enim dicta est Ephratia, ab uxore Caleph, quae ibi sepulta est. Ibique cum parturiret Rachel coepit periclitari, tamen peperit filium. Egrediente autem anima prae dolore partus, moriens, vocavit filium Bennoni, id est filium doloris. Pater autem circumcidit eum, et vocavit filium Benjamin, id est filium dexterae. Sepulta est ergo Rachel in via, quae ducit Bethleem, et sola inter cognatos, honorem sepulturae Abrahae habere non meruit. Erexitque Jacob titulum super sepulcrum ejus, qui apparet usque in praesentem diem. Et egressus inde, fixit tabernaculum trans turrim Ader, id est turrim gregis. Hunc locum dicunt Hebraei, ubi post aedificatum est templum, et dictum, quasi quodam vaticinio, turrim gregis, id est congregationis futurae ad templum. Sed Hieronymus ait locum esse juxta Bethleem, ubi vel angelorum grex, in ortu Domini, cecinit, vel Jacob greges suos pavit, nomen inde loco relinquens. Cumque habitaret ibi, Ruben dormivit cum Bala concubina patris; quod tamen non latuit Jacob.

De morte Isaac, et regibus Edom.[recensere]

Venit etiam ad Isaac patrem suum in civitate Hebron (Gen. XXXV), et jam mortuam invenit matrem. Nec multum etiam post adventum ejus, completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum, vel secundum Josephum centum octoginta quinque annorum. Et appositus est populo suo plenus dierum, et sepelierunt eum filii ejus, Esau, et Jacob in spelunca duplici. Hic terminatur primus liber Joseph. Porro mortuo patre ditati sunt Esau, et Jacob, ita quod eos terra non caperet. Et rediit Esau ad montana, quae dimiserat, et dicta est terra Idumaea ab Edom, quae prius Bosra dicebatur. Enumerans enim Moyses duodecim reges terrae illius a primo usque ad ultimum, quem videre potuit , ait: Et regnavit pro Bela, Jobah filius Zarae de Bosra (Gen. XXXVI), et tunc dicunt quidam, fuisse Job pronepotem Esau; sed Hebraei contradicunt, ut supra dictum est. Videtur etiam in Genesi quod eadem terra ante Esau, etiam dicta fuit Seir . Enumeratis enim filiis Esau, enumerat princeps Horraeorum, qui fuerant in terra ante Esau, de quibus incipit sic: Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae, etc. Horraeos enim expulit Esau, ut legitur in Paralipomenon (I Paralip. I). Quidam tamen dicunt hic enumeratos reges, qui fuerunt in Edom, antequam filii Israel habuissent regem, scilicet Saul, et dicunt hanc enumerationem esse appositam ab Esdra, qui scire potuit eam. In enumeratione vero istorum, legitur de Janna filio Subeon, cujus filiam duxit Esau; qui invenerat aquas calidas in solitudine, dum pasceret asinas patris sui. Hebraeum verbum est invenit Jamnum, de quo, ut ait Hieronymus, varie disputant Hebraei. Dicunt quidam Jamnum Maria, quia lacum invenit in eremo. Alii putant aquas calidas, lingua punica quae affinis est Hebraeae, hoc nomine dici, quas Graeci Thermas vocant. Alii dicunt eum onagros asinabus admiscuisse, ut inde veloces asini nascerentur, qui vocantur jamnum. Alii dicunt, jamnum associationem, quia primus asinis equas fecit ascendi, ut muli nascerentur. Et notandum quia, in recapitulatione filiorum Esau, posuit Moyses alia nomina uxorum ejus, ab illis, quae ante posuerat. Dicit etiam Josephus, quod Amalech, Esau filius naturalis de concubina, habitavit in parte Idumaeae, quae Gabolitis dicebatur, et dixit eam Amelechitem. His vero praetermissis, transeundum est ad generationem Jacob.

Sextum incidens.[recensere]

Eo tempore Prometheus, frater Athlantis, primus dictus est fecisse homines, tum quia de rudibus doctos fecit, tum quia legitur fecisse imagines hominum, quas arte quadam ambulare fecit. Invenit etiam primus annulum, sed ferreum, et includit gemmam: unde, et ungulum vocavit, quia sicut unguis carne, sic gemma metallo circumdatur. Tradidit etiam ut in digito, quem medium vocant, poneretur ad ornatum, digniorem hunc reliquis dicens, quia ab eo usque ad cor, quaedam vena pertingat. Dicitur etiam ea tempestate Triptolemus in navi, in qua pictus erat draco, in Graecia venisse, et ampliasse agriculturam. Ceres vero praeter instrumenta arandi, etiam mensurari granum adinvenit, cum prius in arconiis segetes ponerentur, et triticum per acervos numerabatur, unde et a Graecis dicta est Demetra. Tunc etiam Thelchines victi, et exsules Rhodum condiderunt.

De venditione Joseph.[recensere]

Joseph cum sexdecim esset annorum, pascebat gregem patris sui (Gen. XXXVII). Sciendum est quod ante mortem Isaac duodecim annis venditus est Joseph. Quod sic probatur. Sexagenarius erat Isaac, cum natus est Jacob, et centum octoginta annorum mortuus est, ergo centum viginti annorum fuit Jacob, in morte patris, in venditione autem filii centum et octo annorum fuit; cum enim venit ad Joseph in Aegyptum, centum et triginta annorum fuit, sed inter descensum in Aegyptum, et venditionem Joseph fluxerunt viginti duo anni. Joseph enim sexdecim annorum erat, cum venditus est in Aegyptum, et triginta novem quando venit ad eum pater. Redit ergo Moyses, ad id quod praetermiserat. Dum ergo rediret Jacob de Mesopotamia, et nondum venisset ad patrem, adhuc vivente Rachel, secundum Josephum, facta est venditio Joseph in hunc modum. Oderant eum fratres sui, quia a patre plus caeteris amabatur (Gen. XXXVII), tum quia in senectute genuerat cum, tum quia praestantior corpore, et sapientior caeteris erat. Accusaveratque fratres apud patrem crimine pessimo, vel de odio in ipsum, vel de coitu cum brutis, juxta opinionem quorumdam sequentium ordinem Genesis, solum Ruben pro concubina patris. Fecitque ei pater tunicam polymitam , vel manu, vel acu pictam; vel secundum Aquilam, tunicam astragoleam, id est talarem, vel secundum Symmachum, tunicam manicatam, id est manicas habentem. Alii colobiis utebantur, ut expeditiores essent. Potest tamen dici manicata, id est manu picta, acu scilicet superinducta. Causa tamen odii major fuit visio somniorum. Retulit enim fratribus somnium, quod viderat dicens: Putabam nos ligare manipulos in agro, et vestros manipulos adorare manipulum meum stantem. Qui dixerunt: Nunquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni tuae? Aliud quoque somnium praesente patre retulit eis: Vidi quasi solem, et lunam et undecim stellas adorare me. Increpavit eum pater, et ait: Nunquid ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? Potuit hoc congrue dicere, quia mater adhuc vivebat, nec tamen mater eum adoravit, quia non descendit in Aegyptum. Nec pater legitur eum adorasse, quia nec Joseph hoc sustinuisset, sed fratres adoraverunt, et parentes in filiis. Cumque fratres, in pascendis gregibus, morarentur in Sichem, misit eum pater de valle Hebron, ut videret quae fierent circa fratres, et pecora. Cumque non invenisset eos in Sichimis, insecutus est eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul, mutuo loquebantur: Ecce somniator venit; venite, occidamus eum, et mittamus cadaver in cisternam veterem, dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Ruben autem volens liberare eum aiebat: Non effundamus sanguinem ejus, sed vivum projiciamus eum, in cisternam, ne pater una perimatur, et mater in luctu. Hic vult Josephus matrem adhuc vixisse. Nudantes ergo eum tunica polymita, miserunt in cisternam, in qua non erat aqua; et recessit Ruben, meliora quaerens pascua; dum autem sederent comedentes panem, viderunt Ismaelitas venientes de Galaad, portantes in camelis aromata, et resinam, et stacten, id est myrrham, in Aegyptum. Dixitque Judas fratribus suis: Melius est, ut venumdetur Ismaelitis puer, et manus nostrae non polluantur celando sanguinem ejus. Caro enim, et sanguis noster est. Et vendiderunt eum Madianitis viginti argenteis. Eosdem vocat Madianitas, quos et Ismaelitas. Madiam tamen de Cethura filius Abrahae, et Ismael de Agar, et filios, de diversis uxoribus, legitur separasse Abraham adinvicem. Forte separati prius, postea redierunt in unum, et facti sunt unus populus, retinentes utriusque parentis nomen. Vel vera est Hebraeorum opinio, qui dicunt Agar, et Cethuram unam fuisse, et ita forte nunquam separati fuerunt. Reversus autem Ruben ad cisternam, non invenit puerum, et credens eum interemptum, scissis vestibus ejulabat. Sed accepto quod viveret, quievit. Tulerunt autem vestes Joseph, et ejus tunicam in sanguine hoedi tinxerunt, et miserunt quosdam, qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus, vide si filii tui est tunica. Quam cum agnovisset pater ait: Fera pessima devoravit filium meum Joseph. Scissisque vestibus, et indutus cilicio luxit filium multo tempore. Congregatisque filiis, ut lenirent dolorem patris, noluit eos audire, sed dicebat: Descendam lugens ad filium meum in infernum. Erat enim tunc in inferno, quidam locus beatorum, longe semotus a locis poenalibus, qui ob quietem et separationem, ab aliis sinus dicebatur, sicut sinum maris dicimus. Et dictus est etiam sinus Abrahae, quia etiam Abraham ibi erat in sui tentatione , usque ad mortem Christi.

De ingressu Joseph in Aegyptum.[recensere]

Madianitae vero vendiderunt Joseph in Aegyptum Putiphari eunucho, magistro militiae Pharaonis (Gen. XXXVII). Alii dicunt archimachero, id est principi cocorum. Machera enim coquina dicitur, vel securis cocorum a machere, quod est occidere. Nec abhorret a vero, quia apud plures nationes dapifer principis honorabilior est, et princeps militum. Hunc Josephus vocat, Petephren, sed Hieronymus non bene translatum nomen asserit. Hic habuit uxorem, et liberos, quia et Joseph filiam ipsius duxit uxorem, nec de eunuchis regis fuit, qui parvuli castrabantur. Sed tradunt Hebraei, quod videns Joseph elegantem, emit eum ut misceretur ei. Dominus autem custodiens Joseph, illum adeo infrigidavit, ut deinceps impotens fuerit coire, et tanquam eunuchus esset, ita quod videntes eum hierophanti arefactum, de more suo eum pontificem Heliopoleos, id est domus solis, creaverunt, et honoratior erat quam ante in principatu.

Quod Judas genuit Phares, et Zaram de Thamar, etc.[recensere]

Eo tempore, (antequam Joseph venditus esset, quia hoc etiam intersertum est per recapitulationem ), descendens Judas a fratribus suis, ivit ad virum Odollamitem, nomine Hiram (Gen. XXXVIII), et accepit ibi uxorem, nomine Sue, filiam Chananaei, quae peperit ei filium primogenitum Her, deinde Onam, post Sela. Dedit autem Judas Her primogenito, uxorem, nomine Thamar. Fuit autem Her nequam, id est abutens vasculo uxoris, et occisus est a Domino, id est inventus est mortuus in thoro juxta uxorem. Et dixit Judas ad Onam, ut ingrederetur ad eam, ut suscitaret semen fratri. In quo patent quaedam in lege post scripta, quae ante eam sunt observata. Qui indignans sibi non nasci filios fundebat semen in terram, id est inutiliter uxorem cognoscere satagebat. Et percussit eum Dominus. Remisitque Judas Thamar, ut esset vidua in domo patris sui, donec cresceret Sela; quo adulto timuit eum dare Thamar, et dissimulabat. Mortua est autem Sue uxor Judae. Qui consolatione accepta post luctum, ibat ad tondendas oves cum Hira opilione suo. Quod audiens Thamar, depositis vestibus viduitatis, assumpsit theristrum, seditque in bivio itineris, quod ducit Thamnam; Hebraeum sonat in oculos sedit. Sic enim vocat bivium, ubi diligentius debet aspicere viator, quo gradiatur. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est cadesam, id est scortum. Cui et dixit: Sine me, ut coeam tecum. Quae ait: Quid dabis mihi? Et ille: Mittam tibi hoedum de grege. Et illa: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem: et dedit illi annulum, et armillam, et baculum, quem gerebat, pro arrha. Ad unum ergo concubitum concepit mulier geminos. Et abiit receptis iterum viduitatis vestibus. Misitque Judas haedum per pastorem. Qui cum venisset, et non inveniret eam, rediit ad Judam sine pignoribus. Post tres autem menses dictum est Judae: Fornicata est Thamar, et uterus ejus intumuit. Qui ait: Producite eam, ut comburatur. Quae cum duceretur ad poenam misit socero suo pignora dicens: De viro cujus haec sunt concepi. Qui ait: Justior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo, haec fecit, ne periret semen filii mei, ultra non cognovit eam Judas. Instante vero partu apparuerunt duo in utero, et in ipsa effusione unus protulit manum, in qua ligavit obstetrix coccinum, et ait: Hic egredietur prior. Illo quoque retrahente manum, egressus est alter. Dixit quoque mater: Quare propter te divisa est a fratre tuo maceria? et ob hoc vocavit eum Phares. Maceriam dixit membranam secundarum, vel secundinarum, qua involvitur puer in utero, quae dividitur in partu, et sequitur puerum. Postea egressus est alter cum coccino, et dictus est Zaram, id est oriens, quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, ut legitur in Paralipomenon (I Paralip. II). Tamen in glossa super librum Regum in principio tertii libri legitur: Obstetrix in Genesi coccinum ligavit in manu Phares; et ab eo quod parietem diviserat, nomen Phares forte sortitus est. Forte post, coccinum tulit de manu Zaram, et alligavit Phares, ut a similibus gemellis primogenitus distingueretur.

De incarceratione Joseph.[recensere]

Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus; fuitque Dominus cum eo, domumque domini sui creditam sibi gubernabat. Benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph; qui tamen aliud de omnibus non noverat nisi panem quo vescebatur (Gen. XXXIX). Factum est autem quod domina sua oculos jecit in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui respondit: Omnia sua tradidit mihi dominus meus praeter te. Quomodo ergo hoc possum facere, imo et peccare in Deum meum. Accidit autem, ut ait Josephus, ut publica festivitas instaret, cui etiam mulieres interesse debebant. Tunc illa aegritudinem simulavit viro, captans ob hoc solitudinem et silentium, ut exoraret Joseph. Et apprehenso lacinio pallii Joseph, ait illi: Dormi mecum. Qui iratus relicto pallio in manu ejus egressus est foras. Illa contemptam se dolens, in argumentum fidei retentum pallium ostendit marito revertenti, dicens: Ingressus est ad me servus Hebraeus ut illuderet mihi. Ille nimis credulus conjugi, vinctum Joseph tradidit in carcerem regis. Fuit autem Dominus cum illo, et dedit illi gratiam in conspectu domini carceris; qui carcerem et vinctos in custodia ejus posuit.

De expositione somniorum Pincernae, et Pistoris.[recensere]

Accidit autem ut pincerna regis, et pistor in eumdem carcerem mitterentur, et Joseph ministrabat eis. Videruntque ambo somnium nocte una. Quos cum mane vidisset Joseph tristes (Gen. XL), sciscitatus est ab eis causam doloris: cumque accepisset pro somnio eos dolere, ait: Referte mihi quae vidistis. Nunquid non Domini est interpretatio, id est nunquid adjutorio Dei non potest interpretari? Et ait praepositus pincernarum: Videbam coram me vitem, et in ea tres fundos oculos, scilicet unde funduntur palmites (alii ponunt tria flagella, vel tres propagines, quod idem est), et paulatim crescere gemmas, et post flores uvas maturescere, premebamque uvas in calicem Pharaonis, quem tenebam, dabamque poculum Pharaoni. Et ait Joseph: Deus dedit in bonum hominibus usum vini unde et ipsi libatur, solvit lites et tristitias, et bona est ejus visio: Tres autem propagines tres sunt dies, post quos restituet te Pharao in gradum pristinum. Memento mei dum bene fuerit tibi, ut suggeras regi, ut educat me de isto carcere, quia de terra Hebraeorum furto sublatus sum, et hic innocens in lacum missus sum. Tunc ait Pistor: Vidi quod haberem tria canistra farinae super caput meum, et in superiori me portare cibos, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. Josephus vero ait: duo canistra plena panibus, tertium vero obsonio variisque cibis quales solent regibus ministrari. Graecus habet, tria canistra codritorum, id est panum secundorum, et potuit esse quod etiam in superiori essent panes secundi, super quos essent panes primi, de quibus edebat Pharao. Et ait Joseph: Mallem me esse interpretem bonorum. Tres adhuc dies sunt, post quos Pharao suspendet te in cruce, et comedent aves carnes tuas. Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat, et inter epulas recordatus est magistri pincernarum et pistorum principis; pincernae restituit in locum suum; pistorem vero suspendit in patibulo; oblitusque est pincerna interpretis sui.

De sublimatione Joseph pro expositione somniorum.[recensere]

Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves crassae, obesisque carnibus, id est plenis, quasi ad esum educatis; et post, aliae septem emergebant de flumine, summa confectae macie, et devorabant priores. Expergefactus Pharao rursum obdormivit, et vidit aliud somnium. Septem spicae plenae pullulabant in culmo uno, aliaeque totidem juxta oriebantur tenues, et percussae uredine, et devorabant priores. Territus Pharao convocavit conjectores, et sapientes Aegypti, nec erat qui interpretaretur (Gen. XLI). Et recordatus est pincerna Joseph, et ejus suggestione ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt. Vincti enim et exsules incrementa crinium patiuntur. Et veste mutata, oblatus est regi. Rex apprehensa manu ejus dextera ait: Vidi somnia, nec timeas edissere quidquid sit. Narravitque quod viderat. Et ait Joseph: Somnium regis unum est, id est unius significationis; quae facturus est Deus ostendit Pharaoni. Ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti; quos sequentur alii septem tantae sterilitatis, ut oblivioni detur cuncta retro abundantia. Ad idem sane spectant boves et agricolae, et spicae, et somnii repetitio firmitatis est indicium. Quod autem juxta fluvium vidisti, haec causa fertilitatis et sterilitatis ex flumine maxime orietur. Nunc ergo provideat rex virum, qui quintam partem frugum per septem annos fertilitatis congreget in horrea regis, ut serventur adversus futuram paratam famem. Pharao utrumque miratur in Joseph, et somnii solutionem, et consilii discretionem, dispensationemque hujus rei commisit, ei dicens quod Spiritu Dei plenus esset. Ecce ter jam insinuatus est Spiritus Dei, primo ibi: Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I); secundo ibi: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis (Gen. VI); tertio hic: Tulit ergo Pharao annulum de manu sua, et dedit in manu ejus, et collo torquem auream circumposuit, et fecit eum secundum in regno. Ascenditque currum regis Joseph, clamante praecone ut omnes coram eo genua flecterent, sicut coram rege. Hebraei tamen tradunt praeconem non clamasse ad geniculationem, sed abrech, quod sonat pater tenerrimus. Abba enim pater, rech, delicatus, vel tenerrimus, quasi dicat: Etsi aetate tener, tamen sapientia pater. Et ait rex ad Joseph: Ego sum Pharao. Juramentum est, et est sensus: Sicut verum est me esse Pharaonem, sic verum est quod dicam: Absque tuo imperio non movebit quispiam pedem, aut manum in Aegypto, id est non egredietur quispiam hinc sine nutu tuo, neque publicis fungetur officiis. Et vocavit eum lingua Aegyptiaca Phanecphane, id est Salvatorem mundi, quod Graece Pontiphanec dicitur, Hebraice tamen sonat absconditorum inventorem. Et dedit ei Aseneth filiam Putiphar domini sui virginem . Triginta annorum erat Joseph, quando stetit coram Pharaone, natique sunt ei duo filii, priusquam veniret fames. Vocavitque filium primogenitum Manasses, quod est oblivio, dicens: Oblivisci me fecit Deus laborum meorum, et domum patris mei. Secundum vocavit Ephraim, quod est fructificatio, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.

De ingressu fratrum Joseph in Aegyptum.[recensere]

Joseph collegit granum septem annis. Quibus transactis, venerunt anni inopiae. Et clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph. Aperuitque Joseph horrea, et vendidit Aegyptiis. Aliae etiam provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas (Gen. XLI). Pecunia vero tradebatur arcariis regis. Audiente autem Jacob quod escae venderentur in Aegypto, misit illuc decem filios suos, Benjamin domi retinendo. Qui ingressi terram Aegypti venerunt ad Joseph, nec agnoverunt eum. Cumque adorassent eum, et cognovisset eos, durius loquebatur eis dicens: Unde venistis? Qui dixerunt: De terra Chanaan, ad emendum escas. Et ille: Exploratores estis, ut videatis infirmiora terrae ex diverso venistis. Et illi: Non est ita, domine; sed servi tui, omnes sumus filii viri unius; minimus cum patre nostro est, alius non est super. Qui ait: Hoc est quod locutus sum: Exploratores estis. Impossibile est enim viro idiotae tales filios esse, cum etiam regibus talis filiorum copia valde sit difficilis. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc omnes, donec veniat frater vester minimus. Mittite unum ex vobis, qui adducat eum. Timebat enim ne forte et in illum aliquid deliquissent; et tradidit eos vinctos custodiae tribus diebus. Tertio autem die eduxit eos, et retinens Simeon, ligansque eum illis praesentibus, alios abire permisit. Qui conquerebantur ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, nescientes, quia intelligeret eos Joseph, quod per interpretem loquebatur eis. Jussitque Joseph ministris suis, ut implerent saccos eorum, et reponerent singulorum pecunias in saccis suis, datis supra cibariis in via.

De reditu fratrum ad patrem.[recensere]

Et illi profecti sunt, veneruntque ad patrem suum in terram Chanaan, et dixerunt ei omnia quae acciderant eis. Cumque frumenta effunderent, singuli invenerunt in ore saccorum ligatas pecunias. Territisque omnibus dixit pater: Absque liberis fecistis me: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Benjamin auferetur, in me haec mala reciderunt. Et ait Ruben: Trade eum mihi, duos filios meos interfice, nisi restituam eum tibi. At ille: Non descendet filius meus vobiscum (Gen. XLII). Interim consumptis cibis fames opprimebat eos. Et dixit Jacob ad filios: Revertimini in Aegyptum, ut ematis pauxillum escarum. Et ait Judas: Si vis puerum mittere nobiscum, ibimus, alioquin non imus . Ego suscipiam puerum, de manu mea require eum. Nisi illum reduxero, ero reus peccati omni tempore. Et ait Israel: Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis fructibus terrae nostrae vobiscum, modicum resinae, et mellis, storacis, et stactes, terebinthi, et amygdalarum, et ferte viro munera, pecuniamque quam retulistis reportate, et aliam ad emendos cibos. Deus autem faciat vobis virum placabilem, et remittat vobiscum fratres (Gen. XLIII). Resina dicitur quodlibet gummi liquidum, vel aridum, a resin Graeco, quod est manare. Prima pretiosior est, quae et terebinthina dicitur, quod forte exponendo subdit, et terebinthi; secunda est lentiscina, quae venit de Chio insula; tertia pinea: forte balsamum sic vocavit. Josephus enim in principio munerum unguenta balsami posuit, et resinam tacuit. Storacem quidam dicunt speciem resinae. Hieronymus dicit in Hebraeo esse nethota, quod sonat generaliter tymiama; et in Isaia, pro domo Nethota, quidam transtulerunt, domus tymiamatis; quidam, domus storacis.

De ingressu fratrum in Aegyptum, cum Benjamin.[recensere]

Igitur filii Jacob descenderunt in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. Qui praecepit dispensatori suo, ut introduceret eos, pararetque convivium, quia secum erant comesturi. Illi timentes se introductos pro pecunia, quam retulerant, dicebant dispensatori, se eamdem retulisse, et eis nescientibus, repositam fuisse etiam in sacculis, qui ait. Pax vobis. Deus vester dedit vobis eam pecuniam, quam dedistis mihi probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon: Parabantque munera donec ingrederetur Joseph meridie (Gen. XLIII). Cui ingresso obtulerunt munera, et adoraverunt in terram, et accepto quod salvus esset pater, benedictoque Benjamin, commota sunt viscera ejus, et ingressus cubiculum flevit. Lotaque facie egressus continuit se, et ait: Ponite panes. Sedit autem Joseph seorsum, tanquam alienigena, et Aegyptii seorsum, ut indigenae et fratres seorsum, ut advenae. Profanum enim putant Aegyptii edere cum Hebraeis; forte pro dispari cultu. Disposuitque Joseph fratres secundum ordinem aetatis eorum, sicut in domo patris sedere consueverant. Datisque partibus, mirabantur quod pars Benjamin quinque partibus excederet. Josephus autem dicit: Benjamin duplicibus partibus honorabat. Utrumque autem stare potest, si quinque ciborum fuerunt impositiones, et de qualibet duplum dedit. Biberuntque et inebriati sunt cum eo, id est satiati cibo, secundum idioma Hebraeorum. Praecepitque Joseph dispensatori suo, ut impleret saccos, et pecunias eorum reponeret, ut prius, et scyphum suum argenteum in sacco minoris reponeret. Factumque est ita. Ortoque mane dimissi sunt. Tunc dispensator, jubente Joseph, secutus est eos, et apprehensis ait: Pessimam rem fecistis. Scyphum furati estis in quo bibit dominus meus, et in quo angurari solet (Gen. XLIV). At illi dixerunt: Apud quemcunque inventum fuerit, quod quaeris, moriatur et nos servi erimus domini tui. Ille scrutatus incipiens a majori, usque ad minorem, invenit scyphum in sacco Benjamin. Illi autem redierunt ad Joseph. Qui ait: An ignoratis quod non sit similis mihi in augurandi scientia. Forte joco dictum est, nec est imputandum. Judas vero plurimum supplicabat, ut ipsum, meliorem pro puero, servum retineret, quia in suam eum fidem receperat a patre.

Quod Joseph indicavit se fratribus.[recensere]

Non poterat ultra se cohibere Joseph, et ejectis aliis foras cum fletu clamabat, ita quod qui exierant, audirent: Ego sum Joseph, nolite timere; pro salute vestra misit me Dominus ante vos. Biennium jam famis transiit, adhuc quinque anni restant quibus nec arari, nec meti poterit (Gen. XLV): quod ex nimia fluvii inundatione creditur accidisse. Et adjecit. Festinate, et nuntiate patri meo gloriam meam, adducite eum ad me, ut pascam vos, et pecora vestra, ne moriamini, et habitabitis in terra Gessen. Oculi vestri vident quod os meum loquatur ad vos, id est verum est quod loquor. Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, flevitque super singulos. Auditumque est verbum in aula regis: Venerunt fratres Joseph. Gavisusque est Pharao, et dixit ad Joseph: De fratribus tuis. Tollite plaustra de Aegypto ad subvectionem conjugum, et parvulorum. Omnia vestra adducite vobiscum, dabo vobis omnia bona Aegypti, et medullam terrae comedetis. Factumque est ita. Deditque Joseph singulis binas stolas. Stola dicitur a telon, quod est longum, quasi tunica talaris. Benjamin vero dedit trecentos argenteos, et quinque stolas optimas, et totidem misit patri, asinosque decem, qui subveherent ex omnibus bonis Aegypti, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. Qui cum venissent ad patrem dixerunt: Joseph vivit, et dominatur in Aegypto. Jacob quasi de gravi somno evigilans, non credebat eis. Cumque vidisset omnia, quae miserat ei, ait: Sufficit mihi, si filius meus Joseph vivit. Quasi dixerat: De poena, vel gloria non multum curo: Si vivit, vadam et videbo eum, priusquam moriar.

De descensu Israel in Aegyptum.[recensere]

Igitur profectus Israel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Juramenti, et mactatis victimis Deo, audivit Deum per visionem noctis dicentem sibi: Noli timere, descende in Aegyptum, faciam te ibi in gentem magnam, et inde reducam te. Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos. Surgens ergo de puteo Juramenti, venit in Aegyptum cum omni semine suo. Cunctae animae quae ingressae sunt cum eo, et egressae de femore ejus (non quod animae sint ex traduce, sed a parte totum intelligitur) fuerunt sexaginta sex (Gen. XLVI), praeter ipsum, et Joseph cum duobus filiis, qui erat in Aegypto; fuerunt ergo omnes simul septuaginta. Tamen LXX, transtulerunt septuaginta; et Lucas similiter in Actibus apostolorum, sed per praeoccupationem dictum esse Hieronymus asserit; et enumeratos cum eis quinque filios filiorum Joseph, quia illi duas facturi erant tribus. Lucas quidem scribens Actus apostolicos gentibus, non fuit ausus mutare verbum LXX, quia eorum vigebat auctoritas inter gentes; ipse vero adhuc eis erat ignotus. Ipsi etiam LXX in Deuteronomio transtulerunt, quod Israel ingressus est cum animabus septuaginta (Deut. X). Nota in his numerari Her, et Onam filios Judae, qui tamen mortui sunt in terram Chanaan. Forte in loco defunctorum numerantur duae ancillae Jacob, si tamen et illae intraverunt. Vel more Scripturae summam numeri posuit quamvis parum desit. Item, nota si Dina numeratur inter filios, et nepotes, septuaginta sunt praeter Jacob. Filii enim Liae triginta tres, filii Zelphae sexdecim, filii Rachel quatuordecim, filii Balae septem. Nota quod cum Joseph nondum haberet nisi duos, restat ut Benjamin haberet decem, sed in libro non leguntur nisi novem. Forte vitio scriptorum duo nomina scripta sunt pro uno. Unde magister Hugo Asbel in Asa et Belum divisit. Sed non videtur posse stare, quia in Numeris cum familiae tribuum numerantur, victis Madianitis, sic legitur: Asbel a quo familia Asbelitarum (Num. XXVI). Sed in Hebraica veritate, Ros, et Numphin duo sunt nomina, quae apud nos vitiose juncta sunt, quia forte Josephus pro Asbel posuit Asbela, ideo sic divisit.

Quod Joseph occurrit patri suo, et introduxit eum ad regem.[recensere]

Praemisit ergo Jacob ad Joseph, ut occurreret ei. Qui juncto curru occurrit ei in Gessen (Gen. XLVI). Alii dicunt ad urbem Heroum in terra Ramesse, quae tunc Gessen, post Thebais dicta est, aqua Thebaei, quorum legioni praefuit beatus Mauricius. Aliae sunt Thebae, unde Thebani. Postea cum reges fuerunt ex ea, dicta est urbs Heroum, quia heroes Aegypti ei debebant custodiam. In finibus terrae illius postea aedificaverunt Hebraei, cogentibus Aegyptiis, urbem Tabernaculorum, quae dicta est Ramesse, post pagus Arsenoires dicta est, quod sonat sine sexu, sic dicta quando sine discretione uterque sexus coepit imperare Aegypto. Dixitque Joseph ad omnem domum patris sui: Ibo, et nuntiabo Pharaoni venisse vos, et viros esse pastores. Cumque dixerit vobis: Quod est opus vestrum, dicetis: Pastores sumus nos, et patres nostri. Haec dicetis, ut habitetis seorsum ab Aegyptiis, in optima terra Gessen, quia detestantur omnes Aegyptii pastores ovium, quia non comedunt eas, sed colunt ut Ammonem. Ingressusque Joseph ad regem, extremos fratrum suorum, id est supremos quinque viros statuit coram rege. Qui cum dixissent se pastores ovium, addiderunt, non est herba in terra Chanaan, petimusque ut jubeas nos servos tuos esse in terra Gessen, nec enim separari volumus, sed omnem patris providentiam facere (Gen. XLVII). Si quaeritur quomodo Aegyptus tempore inopiae abundabat in pascuis, dicimus quia Aegyptus, contra naturam aliarum regionum, cum abundat frugibus, sterilis est in pascuis, et e converso. Diutior, vel diuturnior enim mora fluminis super terram, tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua autem nutrit. Post haec introduxit Joseph patrem ad regem. Benedixit regi. Inquisitusque a rege de diebus annorum suorum, ait: Dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; nec pervenerunt usque ad dies patrum meorum. Peregrinationis dixit, quia sancti vitam hanc pro incolatu habent. Mali dixit, quia sapiens accusator est sui (Prov. XVIII), quod autem dixit parvi, determinavit dicens, nec pervenerunt, etc.---Dedit ergo Joseph fratribus suis possessionem in optimo terrae solo Ramesses. Dicit tamen Josephus: Concessit eis Pharao, ut in Heliopolitana urbe conversarentur; illic enim pascua pastores ejus habebant, sciens gratum esse Aegyptiis separari a se pastores, et nihil quod eorum esse istis dedisse. Forte ad territorium Heliopoleos spectabat terra Gessen.

De ratione sive annona quintae partis frugum instituta.[recensere]

Inclinavit fames in Aegypto. Cumque defecisset pretium emptoribus, sustentavit eos Joseph anno illo pro commutatione pecorum (Gen. XLVII). Sequenti anno cum iterum fame perirent, emit omnem terram Aegypti Joseph pro alimentis, et subjecit eam servituti Pharaonis, praeter terram sacerdotum, quam dederant eis reges, quibus statuta cibaria ex horreis publicis debebantur, et ideo non sunt compulsi vendere possessiones suas. Circa finem vero sterilitatis, ait Joseph ad populos: En vos, et pecora vestra, et terra in manu Pharaonis sunt. Ecce vobis reddo terram, et pecora, et dabo semina, et coletis terram regi. Quintam partem dabitis regi, quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibos. Qui dixerunt: Salus nostra in manu tua est. Ex tunc usque nunc quinta pars solvitur regibus Aegypti. Et factum est quasi in legem.

De juramento quod fecit Joseph patri.[recensere]

Habitavit ergo Israel in terra Aegypti, auctusque est nimis, et vixit in ea decem et septem annis, factique sunt dies sui centum quadraginta et septem annorum. Cumque videret diem obitus sui imminere, vocavit Joseph, et fecit ut poneret manum sub femore suo et juraret, id est per circumcisionis sanctitatem juravit hoc secundum Judaeos vel per Christum, quod sepeliret eum in sepulcro majorum suorum, quod Abrahamium dicitur, et interserendo dixit, ubi mortua fuit Rachel, quasi se excusans, quod non sepelierat eam, ubi ipse volebat sepeliri. Cura fuit sanctis sepeliri in terra, qua sciebant Christum resurrecturum, ut eum eo resurgerent. Distat enim Abrahamium a Calvaria fere triginta milliaribus. Cumque jurasset Joseph, conversus Israel ad lecticuli caput, quod erat ad orientem, adoravit Deum. Quidam codices habent, adoravit super caput virgae ejus, vel in capite virgae suae et utrumque stare potest. Potuit enim senex habere virgam, ut in hac aetate fieri solet, et innixus super eam adoravit, vel sceptrum, quod gerebat Joseph suscepit, donec jurasset. Cumque jurasset, innixus super cacumen nondum redditae virgae, adoravit Deum. Non enim credendum est dicentibus quod adoraverit sceptrum Joseph.

De benedictione Ephraim, et Manasse.[recensere]

Iterum nuntiatum est Joseph, quod aegrotaret pater ejus, assumptisque duobus filiis, perrexit. Audiens senex venisse filium, confortatus est, et sedit in lecto, vidensque Jacob Joseph et ejus duos filios, ait: Qui sunt isti? Clare enim videre non poterat. Et ait Joseph: Isti sunt filii mei, quos dedit mihi Deus in loco isto. Et ait Jacob: Isti duo mei erunt. Sicut Ruben et Simeon deputabuntur mihi, id est quisque tribum faciet . Reliquos quos genueris, nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis, id est non facient tribus, sed contenti erunt possessionibus suis (Gen. XLVIII). Vel aliter, nomine fratrum suorum vocabuntur, id est annumerabuntur tribubus fratrum suorum, ita quod quidam Manasse, quidam Ephraim. Applicuit autem Joseph Manassen ad dexteram patris, et Ephraim ad sinistram, adorans, et petens ut benediceret eis. Jacob vero in spiritu cancellavit manus, minori dexteram superponens. Quod Joseph graviter accepit, et ait: Non ita convenit, pater. Alter enim est primogenitus. Et ille: Scio, fili mi, scio, et ille quidem erit in populos, sed minor major erit, et semen ejus crescet in gentes. Hoc impletum est in Jeroboam, qui primus imperavit decem tribubus, et fuit Ephraita. Et ait ad Ephraim: In te benedicetur Israel, et dicetur in proverbium: Faciet tibi Deus sicut Ephraim, et Manasse. Et ad ambos ait: Deus patrum nostrorum benedicat pueris istis, et invocetur nomen meum super eos, id est nomina Abraham, et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. Et ait ad Joseph: Deus reducet vos in terram vestram. Do tibi praeter fratres tuos Sichimam, quam tuli in gladio, et arcu meo de manu Amorrhaei. Sane emerat eam centum agnis a rege Emor, sed cum pro nece Sichimitarum debuerat auferri sibi, potestative semper eam obtinuit.

De benedictionibus duodecim tribuum.[recensere]

Convocavit autem Jacob filios suos, et ait illis: Congregamini, ut annuntiem vobis quae futura sunt in diebus novissimis (Gen. XLIX). Ad litteram de divisione terrae, et statu tribuum futuro prophetavit, apertissime vero de utroque Christi adventu.

De Ruben.[recensere]

Ruben primogenitus meus, fortitudo mea, id est quem genuit in aetate robusta, principium doloris mei, id est sollicitudinis meae circa meos filios, unde alii habent capitulum liberis meis . Prior in donis, major in imperio [supple esse debuerat], effusus es sicut aqua, id est in vilem libidinem. Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui (Gen. XLIX). Vel ita distingue: Effusus es sicut aqua, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, ac si diceret: Lege primogeniturae honor tibi prae aliis debebatur, et duplicitas in possessione, sed sufficiat tibi pro crimine tuo, parem esse caeteris. Non ergo super excresces, sicut aqua bulliens super egreditur, vel sicut fluvius inundans.

De Simeon et Levi.[recensere]

Simeon et Levi vasa iniquitatis, quia in furore suo occiderunt viros, scilicet Sichimitas, et foderunt murum in voluntate sua (Gen. XLIX). Hic aperit, quia contra voluntatem suam factum fuit istud. Alii habent, subvernaverunt taurum, quod quidam de filio regis, qui rapuerat Dinam, intelligunt; quidam de Christo, quidam de tauris ipsius per syllepsim dictum putant. In concilio eorum non veniat anima mea: hoc plane de Christo. De Simeon enim Scribae, de Levi sacerdotes, quorum consilio Christus occisus est. Dividam eos in Jacob, et disperdam in Israel. Ad litteram Levi sortem non habuit in terra, sed admistus aliis viculos habuit ad alenda pecora. Simeon similiter, quia modicus erat, sortem non habuit, sed receptus erat sorte Judae.

De Juda.[recensere]

Sequitur de Juda, ubi prophetavit de regno futuro in Juda, et plane de Christo. Juda, te laudabunt fratres tui (Gen. XLIX). Hoc factum est, quando aliis haesitantibus primus post Moysen intravit mare Rubrum, ubi et regnum promeruit. Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, et adorabunt te filii patris tui. Hic notat regem futurum. Catulus leonis Judas, hoc de capite regni, David enim minimus fratrum electus est in regem. Ad praedam, fili mi, ascendisti, quia primo David plurimos hostes habuit. Requiescens, accubuisti ut leo, et quasi leaena, quia postea in pace regnavit, et maxime timebatur. Quis suscitabit eum ad prophetandum, quasi dicat spiritus solus qui directus est in David, vel de successione Salomonis dici potest: Non auferetur sceptrum, id est rex de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, a Patre scilicet, Christus. Usque ad transmigrationem Babylonis viginti fuerunt reges de Juda, exinde duces, usque ad Hircanum. Et iterum fuerunt reges circa tempora Christi, et defecerunt utrique, et regnavit Herodes alienigena. Et ipse erit exspectatio gentium, salus scilicet exoptata, non solum Judaeis, sed etiam gentibus. Tandem convertit sermonem ad filium Judam de illo Christo mittendo sic: O fili mi, ille erit ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam, id est gentilem, et Judaeam, sibi, qui vitis est, associabit. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum, id est carnem suam passionis sanguine cruentabit. Pulchriores oculi ejus vino, id est apostoli, et dentes ejus, id est praedicatores, lacte candidiores. Hebraeus omnia de Juda sic: Non auferetur sceptrum de Juda, id est quoddam dominium, quod scilicet primus intravit mare Rubrum primus obtulit facto tabernaculo, et hujusmodi, donec veniat qui mittendus est. Hebraeus dicit, donec veniat Silo, id est usque ad Saulem unctum in Silo. Post tamen rediit ad Judam, qui eripuit Joseph a manibus fratrum suorum. Erit exspectatio gentium, id est tribuum, unde Dominus Judas ascendet pro vobis in praelium. Ligans ad vineam pullum, et ad vitem asinam, id est tanta erit ei copia vini, quod in una vite onerabitur asinus, et ob hoc etiam rubicundos dixit oculos, quia sic apparet in oculis bibentium. In candore dentium, copiam ovium et lactis notat, quia lac comestum apparet in dentibus.

De Zabulon.[recensere]

Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque Sidonem (Gen. XLIX). Ad litteram tribus haec maritima possedit.

De Issachar.[recensere]

Issachar asinus fortis, vel osseus, id est vir agricola, accubans in terminis, quia Mediterranea possedit inter maritimam et montes. Et vidit requiem, quod esset bona, id est terram fecundam, unde sequitur, et terram, quod esset optima, et supposuit humerum suum ad portandum, quia in vehendis mercibus ad mare, quae in finibus suis abundabant, laboravit, factusque est tributis serviens, id est navibus ferentibus tributa. Hoc Hebraei metaphorice exponunt dicentes quia nocte et die studendo laboravit, et ideo omnes tribus ei servierunt, quasi magistro dona ferentes.

De Dan.[recensere]

Dan judicavit populum suum, sicut et alia tribus Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX). Hoc in Samsone impletum est, quasi dicat: Licet Dan sit minima tribus, tamen de ea surget judex in Israel, sicut, et de aliis, qui ad modum colubri vias observavit, ne hostibus liceat vagari per Judaeam, depopulando ut prius, et superbiam Philisthiim retrocedere faciet. Sed quamvis tantus sit, non tamen erit Christus. Unde subdit: Tamen post illum salutare tuum exspectabo, Domine. Exponitur hoc, et de Antichristo, quem venturum de Dan asserunt, qui contra sanctos morsu pestiferae persecutionis, et cornu potestatis armabitur. Multos etiam, qui ascenderant ad culmem virtutum, dejiciet retro, et tunc veniet Salvator, ante judicium exspectatus. Alii referunt hoc ad Judam, qui equum, id est carnem Christi, et ascensorem ejus, id est animam, morsu proditionis dejecit in mortem, tamen Salvator exspectatus resurget. Sed Judas creditur fuisse de Issachar.

De Gad.[recensere]

Gad accinctus, vel latrunculus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX). Gad, cum Ruben, et dimidia tribu Manasse, relictis uxoribus et liberis ultra Jordanem in finibus suis, armatus praecessit Israel in terra; pro conditione accepta a Josue, ut rediret in terram, quam occupaverat, scilicet post quatuordecim annos, primus revertens, praelium vicinarum gentium adversus suos, quod reliquerat invenit, et fortiter dimicans hostes stravit.

De Aser.[recensere]

Aser pinguis panis, et praebebit delicias regibus (Gen. XLIX). Fertilis enim fuit hujus possessio et deliciis affluens.

De Nephtalin.[recensere]

Nephtalin cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis (Gen. XLIX). Per velocitatem cervi significatur velocitas terrae uberioris, quae prae aliis pretiosos fructus parit. Alii habent ager irriguus, quia super lacum Genezareth Jordane irrigatur, vel aquae calidae ibi sunt. Commendationem vero eloquiorum ad montem Thabor, qui in finibus ejus est referunt, quia eum prophetae incoluerunt, vel quia de primis ejus frugibus offerebatur in Pascha, unde fiebat laus Deo, quae est eloquium pulchritudinis. Tamen ad Christum et apostolos verius refertur, quia ibi maxime docuit.

De benedictionibus Joseph.[recensere]

Filius Joseph accrescens, virtute scilicet et dignitate, vel propter duas partes in tribus. Filiae discurrerunt per murum (Gen. XLIX). Hic notat quia Joseph transeunte per Aegyptum mulieres ascendebant muros, ut viderent ejus pulchritudinem. Exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Hoc de fratribus ejus, vel de viris Aegyptiis, qui jaculis invidiae armati sunt contra eum. Sedit in forti arcus ejus, id est in Domino, et ideo dissoluta sunt vincula brachiorum, et manuum illius per manus potentis Jacob, id est Deus, qui est potentia Jacob, solvit vincula, quibus ligaverant eum fratres. Inde pastor egressus est lapis Israel, quia de eo Jeroboam, qui fortiter rexit Israel, id est decem tribus, vel pastor totius familiae patris in Aegypto. Hebraeus habet verius: Inde pastorum lapidem in Israel. Post commendationem ejus benedixit ei sic: Deus patris tui erit adjutor tuus. Omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae (ordo conversus, quia pro conceptione et nutritione ponitur). Optat ei rorem coeli, fertilitatem terrae, ubertatem lactis, fecunditatem pecorum. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum. Hic ad litteram nihil est expositum. Forte sic intelligi potest: Legitur in Numeris: Inclinati sunt scopuli Arnon, vel gestierunt scopuli Arnon (Num. XXI): et in Psal.: Montes exsultaverunt sicut arietes, et colles sicut agni ovium (Psal. CXIII). Et hoc dicit Desiderium collium aeternorum. Haec tria ad idem spectant. Alibi dicuntur colles tetragoni aeterni. Dicimus ergo, juxta Arnon, fuisse colles asperrimos et saxeos, et ideo dicti sunt aeterni. Quatuor habebant ceraunia, unde et tetragoni dicti sunt, quorum aliqua pars inclinata est coram Israel, ut facile transiret, et quasi applausit eorum adventu, et forte dimidia tribus Manasse circa montes illos sortem habuit. Et est sensus: Sic benedicetur Joseph, donec per colles exsultantes intret terram promissam, et ultra, quia haec dictio, donec, inclusivum est. Forte prophetavit de monte Ephraim, et monte Samariae, in quibus regnavit Israel, vel de montibus Medorum et Persarum, ultra quos exsulat adhuc Ephraim et Manasses, et laetata est terra de exsilio hostium, et tunc, donec, exclusivum est. Tunc enim terminata est gloria Israel. Et Hebraeo habetur hic sensus: Donec jungantur colles aeterni coelo. Et est sensus: Benedictus sit Joseph ubique, more loquendi. Sic enim solet dici, donec coelum et terra coeunt. Et haec omnes benedictiones fiant in capite Joseph, et in veritate Nazaraei, id est sancti inter fratres suos.

De Benjamin.[recensere]

Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX). Quidam referunt hoc ad Jerusalem, quae fuit in sorte Benjamin, quae dicitur lupus rapax, quia sanguinem prophetarum et Christi fudit, et mane egressionis de Aegypto, praedam, id est legem, quasi exortam a Deo accepit, et adhuc eam comedit, sed in vespera mundi dividet spiritum vivificantem a littera occidente. Hebraei ad altare, quod fuit in Jerusalem referunt, quod dicitur lupus rapax, propter ignis voracitatem in quo mane sacerdotes proponebant victimas ad adolendum, vespere ipsi inter se partes suas, quae de sacrificiis eos contingebant, dividebant. Sed verius de Paulo intelligitur qui fuit de Benjamin, qui primo fideles persecutus, post fidelis eloquia Dei, et gradus Ecclesiae dispensavit, vel quia haec tribus multum fuit bellicosa. Et benedixit singulis propriis benedictionibus, non quod singulis bona dixerit, sed quia bene et prophetice dixit, vel quia ex maxima parte benedixit eos.

De morte Jacob, et translatione ejus in Hebron.[recensere]

Haec locutus est Jacob, collegitque pedes suos super lectulum, et obiit, et appositus est ad populum suum, id est ad angelos, certa spe tandem in re (Gen. XLIX). Notum quidem est quod appositus est ad Abraham, et Isaac, sed tam pauci populus dici non possunt. Vel populus dici possunt omnes ab Adam praedestinati, qui erant in sinu Abrahae. Joseph vero praecepit medicis, ut condirent eum aromatibus, et custodirent eum Aegyptii quadraginta diebus (Gen. L). Mos enim erat ethnicorum incondita servare corpora novem diebus, et singulis diebus plangere, et fovere ea calida aqua, ut sciretur utrum anima egressa an sopita foret; condita vero undecim diebus servabant. Hebraeis mos erat incondita servare septem diebus, condita diebus triginta. Servaverunt igitur et ipsi Jacob diebus triginta, et ita sub amborum custodia transierunt dies septuaginta. Fideles modo, quia mortuos suos fide et virtutibus conditos aiunt, triginta diebus eos plangunt, id est speciales missas sub numero tot dierum pro ipsis celebrant. Quidam tertiam diem maxime celebrant, pro spiritu, anima et corpore. Alii septimam, quia transeunt mortui ad septimam quietis, vel pro septenario animae et corporis. Significavit autem Joseph Pharaoni per intercessores, quod juraverat patri de sepultura, et accepta licentia a Pharaone comitatus fratribus suis, et multis senibus Aegypti detulit ad sepeliendum patrem in Hebron; sed timentes bella deviaverunt a recto itinere; veneruntque ad aream Azad, ubi postea populus murmurans contra Deum divino igne consumptus est, et planxerunt ibi diebus septem. Et ob hoc indigenae dixerunt illum Planctum Aegypti. Tandem redeuntes ad viam, transito Jordane, sepelierunt eum in spelunca duplici. Rediitque Joseph in Aegyptum cum fratribus, et universo comitatu.

De reditu Joseph, et ejus morte.[recensere]

Timentes vero fratres ejus ne mortuo patre memor fieret injuriae eorum, dixerunt ei: Pater tuus adhuc vivens mandavit, ut haec verba tibi diceremus: Obsecro ut obliviscaris scelerum fratrum tuorum. Nos quoque oramus ut patri tuo dimittas iniquitatem hanc. Et adoraverunt eum proni in terram. Flevitque Joseph, et ait: Nolite timere, et consolatus est eos. Vixitque centum et decem annis, et vidit filios Ephraim usque in tertiam generationem. Et etiam de Machir filio Manasse nati sunt filii in genibus Joseph. Aitque fratribus suis: Deus adhuc visitavit vos, et reducet ad terram, pro qua juravit patribus vestris. Asportate ossa mea vobiscum de loco isto. Cumque adjurasset eos super hoc, mortuus est, et conditus aromatibus, repositus in loco, in Aegypto, nec motus donec egressi sunt filii Israel de Aegypto (Exod. XIII; Jos. XXIV). Alii fratres, secundum Josephum, quisque in obitu suo deferebatur, et sepeliebatur in Hebron, et post translati sunt in Sichem.