Historia Scholastica/Deuteronomy

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Deuteronomium
Saeculo XII

Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
DEUTERONOMII.

Libri Numerorum // Joshue

Quinta, et ultima distinctio, hujus historiae dicitur Hadde debarim, quod sonat haec sunt verba. Graece autem dicitur Deuteronomius, id est secunda lex. Deuteron enim, secunda, nomia lex. Et hoc nomine quidam errantes dixerunt duas esse leges: unam datam a Deo, quae in praecedentibus libris continetur, alteram datam a Moyse, quae in hoc libro. Attendentes in assertionem sui erroris, quod de illa legitur supra in multis passibus: Locutus est Dominus ad Moysen, et ad omnem Israel. De ista dicitur: Locutus est Moyses. Ad haec dicebant quod multa hic leguntur, quae non supra: quaedam quasi contraria; quod non fieret, si hic esset praedictorum repetitio. Verius sentiendum est, quia hic Pentateuchus non est nisi lex una, quae etiam ab Apostolo et aliis, saepe vocatur lex Moysi, quam lex Dei. Hebraeus etiam vocat hos quinque libros thorath, id est legem, nec ob aliud dicitur liber hic lex secunda, nisi quia praedicta hic iterantur quasi lex iterata. Iterantur hic etiam tria, tribus de causis, praecepta, et caeremoniae ad commendationem memoriae, et ipsorum confirmationem. Beneficia Dei ad roborandam dilectionem Dei in illis. Flagella, quae sustinuerunt murmurantes, ad incutiendum timorem.

Si vero in hac iteratione videtur aliqua praedictis inesse contrarietas in superficie verborum, in intellectu tamen nulla est. Fuerunt etiam qui dicerent hunc librum factum a Josue, transito Jordane, quia legitur in principio: Haec sunt verba, quae locutus est Moyses trans Jordanem (Deut. I). Pro situ enim terrae promissionis sacra Scriptura dicere consuevit, ultra Jordanem, vel citra. Dicitur tamen liber Moysi, vel Josue, quia quod Moyses verbo tradidit, Josue redegit in scripto. Videtur etiam Hieronymus velle quod magnam Josue hujus libri scripserit partem. Verius videtur esse quod scriptus sit a Moyse, et loquitur Moyses de se tanquam de alio. Vel hoc in principio apposuit Esdras, sicut et in fine de morte Moysi, praesertim cum circa finem libri legatur: Scripsit Moyses legem hanc (Deut. XXXI). Et paulo post: Postquam scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, praecepit Levitis: Tollite librum istum, et ponite in latere arcae foederis (ibid.). Legitur quod longo tempore post inventus in Jerusalem Deuteronomius in arca.

Epilogus cum additionibus et determinationibus.[recensere]

Quadragesimo anno ab exitu filiorum Israel de Aegypto, undecimo mense, prima die mensis, videns Moyses diem mortis sibi imminere, locutus est ad omnes filios Israel, et coepit legem explanare, congregans eos, secundum Josephum, ad Jordanem, in loco ubi nunc civitas Abidal est, locusque palmarum (Num. I). Sane recapitulationem Moysi prosequentes, quae supradicta sunt, omittemus; super addita, dicemus quaedam, quae videntur contraria, memorabimus, determinando. Itaque in recapitulando ait Moyses : Dixi vobis illo tempore: Non valeo solus negotia vestra sustinere, date ex vobis viros sapientes, et ponam eos tribunos, centuriones, quinquagenarios, et decanos. Hoc videtur contrarium praedictis. Supra enim, consilio Jethro dixit hoc factum esse; utrumque vero factum fuit. Primo enim, ad consilium soceri, faciendum secreto disposuit, postea auctoritate et assensu populi complevit. Quod etiam dicit hic Moyses: Dixistis mihi: Mittamus viros, qui considerent terram. Supra vero legitur dixisse Dominum: Mitte viros (Num. XIII), non est contrarium, quia ad suggestionem populi consuluit Dominum, qui dixit: Mitte. Ad pusillanimitatem quoque eorum confortandam, iteravit Moyses de victoria Og regis Basan (Deut. III), qui restiterit, de stirpe gigantum, et in argumentum magnitudinis ejus, monstratur lectus ferreus ipsius, in Rabath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis.

De civitatibus refugii trans Jordanem.[recensere]

Separavit Moyses tres civitates refugii trans Jordanem Bosor in tribu Ruben, Ramoth Galaad in tribu Gad, Golan in Basan in tribu Manasse (Deut. IV). Harum hic usus erat: si quis nolens hominem occidisset, confugiebat ad aliquam harum, et ibi a consanguineis occisi tutus erat. Si enim extra fines alicujus harum invenisset eum, qui ultor sanguinis effusi esse debebat, impune percutiebat homicidam. Erat autem in ea fugitivus usque ad reconciliationem cum propinquis, vel usque ad mortem summi pontificis, in quo hujusmodi omnes fugitivi, redibant securi ad propria. Tamen si propinqui occisi volebant illum impetere, quod volens occidisset, et coram civibus urbis ejus hoc probarent, tradebatur eis ad occidendum.

De praecepto dilectionis.[recensere]

Addidit quoque Moyses: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota fortitudine tua (Deut. VI). Addidit quoque cum de manna iteraretur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei (Deut. VIII). Panem vocavit hic omnem cibum hominum. Consuevit enim Scriptura, panem pro cibo ponere, et est sensus: Nolite mirari si cibum insolitum dedit vobis Dominus, quia non in solis usitatis cibis vita hominis stabilita est apud Deum, sed solo verbo potest creare nova, ex quibus vivat homo. Addidit quoque inter beneficia, quod per quadraginta annos in deserto vestimenta eorum non defecerant vetustate, nec solutares attriti erant, et quod evaserant serpentes flatu urentes circumstantia, quos ob hoc forte supradixit ignitos, et scorpiones, et dipsades (Deut. VIII), quae Latine situlae dicuntur, quia perimunt hominem siti, et adeo parvae sunt, ut cum calcantur vix videantur, cujus venenum ante exstinguit, quam sentiatur, nec tristitiam sentit moriturus. Dicitur autem situla per contrarium; vas enim quod situla dicitur. aufert sitim, haec affert. Sicut pharetra quae infert mortem, feretrum, quia fert vel aufert mortuum. Ut etiam ostenderet quae necessitas incumberet eis, observandi praecepta Domini, in terra promisionis, addidit, quia non erat terra illa, sicut terra Aegypti, quae beneficio fluminis fecundatur, ubi per hortos aquae derivantur irriguae, sed erat montuosa et campestris, de coelo pluviam exspectans; et ideo plurimum ibi colendum Deum, ut daret ei pluviam temporibus suis, temporaneam scilicet in autumno, in vere, vel in hieme, jactis seminibus nutriendis, et serotinam, ad crementum in vere vel aestate. Addidit quoque de terminis terrae promissionis dicens: Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit, a deserto, quod est in meridie, et Libano, qui in septentrione, et flumine magno Euphrate, qui est in oriente, usque ad Mediterraneum erunt termini vestri (Deut. II), hoc est mare quod Tyrrhenum dicitur. Addidit quoque quod benedictiones et maledictiones scriptas in libro hoc, transito Jordane; in egressu suo dicerent, in hunc modum: Sex tribus majores natu ascenderent montem Garizim cum sacerdotibus et Levitis, et sex minores montem Ebal e regione, et qui in Garizim omnes benedictiones dicerent super legis observatores, et qui in Ebal responderent: Amen. Post ascenderent sacerdotes et Levitae cum aliis sex tribubus in Ebal, et simul omnes maledictiones imprecarentur transgressoribus, et qui in Garizim responderent: Amen. Et nota, quia cum enumerat gentes quas ejecerunt de terra promissionis, fere ubique sex nominat Chananaeum, Amorrhaeum, Pherezaeum, Jebuzaeum, Hevaeum, Hethaeum. In hac vero iteratione nominat septimum Gergezaeum. Item nota quia Abrahae promissum est, quod decem delerentur, quae tunc revera ibi erant. Sed cum venerunt illuc filii Israel, jam tres erant deletae. Filii Lot deleverunt gigantes, filii Esau Horraeos, Cappadoces partem Hevaeorum.

De decima secunda.[recensere]

Addiditque Moyses, quia non liceret eis comedere decimam in oppidis suis, nec primogenita pecorum, nec primitias laborum, nec votiva, nec sponte oblata, sed tamen coram Domino in loco quem elegerit Dominus, ibi cum uxore comederent, et liberis, servo, et ancilla, et levita qui concellaneus esset (Deut. XII). In quo praecepto videntur fraudari Levitae, quibus praemissa debebantur. Proinde dicunt quidam hoc semel factum, cum primo scilicet terram obtinuerunt. Tunc enim obtulerunt praedicta Domino, et deinceps reddiderunt ea Levitis. Sed hoc nihil est, quia nondum Dominus locum sibi elegerat in terra promissionis. Alii dicunt quia singulis annis haec fiebant sic: primam partem decimae totius, ut primam gelimam grani, primam amphoram vini, vel olei separabat sibi, qui decimam dabat Levitis, et illam modicam partem decimarum ferebat secum in Jerusalem, et epulabatur inde coram Domino. Et hoc inde conjectant, quia haec decima praecipitur poni in cartallo, quod modicum vas est, nec veram caperet decimam. Sed hic primogenitis et primitiis, votivis et spontaneis nihil habent determinatum. Unde verior est hic traditio Hebraeorum: Singulis annis Hebraei faciunt duas decimationes bonorum suorum. Primam separabant Levitis: de hac dictum est: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui des, id est illum cui debes. Iterum novem reliquas partes decimabant, et hanc secundam decimam sibi reservabant, et ex ea ter in anno, cum ascendebant in Jerusalem, oblationes et epulas sibi, et domui suae faciebant, et Levitam concellaneum, qui etiam cum eis ascenderet invitabant. In eosdem usus reservabant sibi secundum animal post primogenitum, quasi secundum primogenitum, et similiter post primitias tantumdem sibi reponebant, quasi secundas primitias. Qui autem ampliora his illis tribus festis expendere volebat, aliqua de bonis adhuc separabat, et cum praedictis reservabat, vovens illa Domino. Praeterea etiam quidam in illis solemnitatibus, praeter ea quae diximus, sponte quaedam expendebant ad honorem Domini, et haec secundaria praecepit Moyses ferri ad locum sanctum, et comedi coram Domino (Deut. XIV et XV). Tamen remotioribus licebant ista vendere in loco suo, et ferre pretium secum, et emere sibi in Jerusalem quod desiderabat anima sua. Praeterea tertio anno duabus decimis sublatis, ut diximus, tertiam faciebant iterum decimationem in usus pauperum, et hanc reponebant apud se, ut haberent unde darent peregrino, et advenae, pupillo et viduae egentibus, et etiam Levitis, si indigerent. In usus vero proprios ex hac nihil expendebant, et de hac dictum est: Omni petenti tribue (Luc. VI). Addit quoque quod si etiam frater, aut uxor, aut filius, aut amicus specialis persuaderet aliquem ad cultum idolorum, forte propter affluentiam, quae sequebantur gentiles, non occultaret eum; sed convictum, aut confessum populus obrueret lapidibus: et ille cui praesuaserat, primus imponeret manus suas super eum; eodem modo civitas adversus civitatem insurgeret, et deleret eam, si persuaderet recedere a cultu Dei. Incissuras etiam, et calvitium fieri super mortuos prohibuit (Deut. XIV), quod, et sanguinem suum fundere, et capillos tondere, et sacrificare mortuis, ut ethnici faciunt. Prohibuit quoque morticina comedi; sed addidit quia et illa sibi immunda, possent dare, aut vendere peregrinis, et advenis, quia nationes aliae licite multis vescuntur, quae interdicta sunt Hebraeis. Septimo quoque anno quietis terrae addidit Moyses ne creditor exigeret debitum a debitore Hebraeo duntaxat. A peregrino poterat exigere, et ob hoc vocabit annum illum annum remissionis, non illius tamen cujus erat Jubilaeus. In Jubilaeo enim dimittebantur debita; in hoc differebant petere. Prohibuitque in primogenitis bobus arari, et vellera primogenitorum tonderi. Per quod innuit nihil de primogenitis debere sumi, vel fieri in usus proprios, quia Levitarum erat. Quod si maculam haberet primogenitum, poterat comedi in loco suo, sed non coram Domino. Repetens quoque Moyses de festo Pentecostes ait: Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris, et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo (Deut. XVI). Hoc, ut dicit Hieronymus, Hebraei nec ad litteram, nec ad spiritum custodiunt, tunc enim non eodem die fieret Pentecostes, quia alii tardius, alii citius metunt, secundum statum regionum suarum. Fuerunt etiam qui dicerent, quemque agricolam a prima die messionis suae, quinquaginta dies computasse, et ea die sibi, et suis epulum solemne parasse, et diem festum egisse. Nec quidem Pentecosten legalem, sed pro collectis omnibus quasi diem agebant solemnem. Tradidit Josephus, quia decima quinta luna Phase, die scilicet solemni Azymorum offerebant grana confricata Domino. Et haec erat missio prima falcis in segetem, et a decima sexta luna numerabant septem hebdomadas, post quas faciebant Pentecosten . Quidam tamen dicunt, ut praedictum est, a die Dominica, quae est in festis Azymorum debere numerari septem hebdomadas, quia legitur in Levitico. Ab altera die Sabbati numerabitis (Levit. XXIII).

De appellatione populi ad summum sacerdotem.[recensere]

Praecepit quoque judices civitatum sedere in portis, quasi judicaturos intrinsecus, et extrinsecus de finibus civitatis, et ut in ore duorum, vel trium testium periret, qui interficeretur ab eis, et quod manus testium prima fieret in illum (Deut. XVI). Quod si contingeret judices illos ambigere de sententia aliqua, ascenderent ad summum sacerdotem, et quod ille judicaret fieret. Quod si quis sententiae ejus non obediret interficeretur. De his judicibus civitatem dicit Josephus quod septem eligebantur in singulis civitatibus, virtute, et studio justitiae accepti. Unicuique vero eorum dabantur duo viri ministri de genere Levitarum. Testimonium mulierum non admittebant propter levitatem, nec servorum propter ignobilitatem animi, pro qua de facili, vel pro timore poterant corrumpi, vel lucro. In appellationibus non licebat pontifici judicare sine propheta, et senioribus loci illius quem elegerat Dominus.

De justitia regis per eos electi.[recensere]

Addidit etiam quod si quandoque regem sibi crearent, non alienigenam, sed contribulem assumerent, qui sine consilio pontificis et seniorum nil ordinaret (Deut. XVII), in otio semper Deuteronomium legeret, uxores sibi non multiplicaret, ne averterent eum a recto; equos autem aut opum pondera non multiplicaret, ne potentior factus saeviret in subditos; terminos terrae, propriae, vel alienae, non mutaret. Non enim procul est ut leges transcendat qui metas terrarum transmutat: hoc praeceptum plurimum transgressus est Salomon, qui gloriatus est, quod tantum reliquerat in Jerusalem auri, et argenti quantum invenerat ibi aeris et ferri. Tandem tamen poenituit, ut tradunt; de quo post dicetur.

De maleficis abjiciendis.[recensere]

Interdixit quoque secum habere ariolos, id est inspectores fibrarum circa aras pro cognoscendis futuris, et conjectores somniorum, et augures, id est gestus avium, aut garritus attendentes, maleficos, id est immolantes pueros daemonibus, vel saltem lustrantes, incantatores, id est praestigios, qui intuentes fallunt, Pythones, id est ventriloquos, qui per spiritum malignum loquuntur, a Pythone, id est Appoline, sic dictos; divinos, id est aruspices, id est astrorum inspectores, nec romanticos, qui sacrificiis vel carminibus evocant mortuos, quia prophetam suscitaret eis Deus de gente eorum, illum audirent.

De talione legis.[recensere]

De talione quoque legis, occasione falsi testis, apposuit ut si diligentissime perscrutantes deprehenderent falsum testem, redderent ei quod cogitaverat facere proximo suo, animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede (Deut. XIX).

De timidis et sollicitis removendis ab exercitu.[recensere]

Addidit quoque de exercitu progressuro ad pugnandum, ut prius sacerdos exercitum admoneret; ne timeret hostes, et sperarent tantum in Domino, non in armis et robore suo; deinceps quisque princeps turmae suae loqueretur, et diceret. Qui ex vobis est formidolosus revertatur, ne pavere faciat fratres suos perterritus, etiam sollicitos pro negotiis imperfectis, quae reliquerant, reverti praeciperet (Deut. XX). Specificabat autem tria negotia, quibus maxime affectus tenetur humanus dicens. Quis est homo, qui aedificavit domum novam, et non dedicavit, vel initiavit eam? Revertatur, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. Quis est homo qui despondit uxorem, et non accepit eam? Revertatur ne forte moriatur, et alius accipiat eam. Quis est homo, qui plantavit vineam, et necdum fecit eam communem, de qua omnibus vesci liceat, revertatur ne forte moriatur, et alius fungatur ejus officio? Quod sic intelligitur: Si novella vineae plantatio ante quartum annum fructum faceret immunda erat, quia natura praeter tempus vim fecisse videbatur, nec ex ea primitias Deo offerre, vel quidpiam edere licebat. Quarto anno vindemiabatur Domino. Omnem enim fructum ejus anni deferebat homo ad urbem sanctam, cum secunda decima aliarum frugum, ut epularetur ex eis coram Domino. Quinto anno fiebat homo dominus vineae, et vindemiabat sibi. Sexto anno, et deinceps erat quasi omnibus communis, secundum consuetudinem eorum talem. Iter agentibus licebat intrare vineas, et pomeria, et tanquam de propriis satiari, sed extra deportare fas non erat, neque vindemiantes de his, quae ad torcular portabant, gustare prohibebant sibi occurrentes. Alia translatio plana est. Quis est homo qui plantavit vineam, et de novella ejus non bibit, etc?

Ne foedus inirent cum gentibus.[recensere]

Addidit quoque, ne cum gentibus terrae promissionis foedus inirent, sed penitus exstirparentur (Deut. XX): in quo post graviter peccaverunt, cum finitimis autem gentibus pacifici, quantum possent, et foederati essent. Addidit quoque ne in obsidione succiderent arbores fructiferas ad faciendas machinas. Item, si inventus fuerit occisus, sed a quo nescitur, seniores de propinqua urbe occiderent juvencam, et lotis manibus super eam, sacerdotibus jurabunt de innocentia sua (Deut. XXI). Egressi vero ad pugnam, si in numero captivorum, mulierem quis viderit pulchram, virginem seu jam nuptam, et voluerit eam habere uxorem, non prius cubile ejus ascendet, donec illa raserit caput, et circumcidat ungues, et lugubre schema suscipiens defleat parentes, et amicos, quos amisit in bello, triginta diebus, ut tandem luctu satiata, ad epulas nuptiales convertatur. Tunc liceat viro eam humiliare. Quod si satiatus fuerit, et nec sederit animo ejus, dimittat eam liberam. Non enim licet ei, aut revocare eam in servitutem, aut venundare alii. Maleficum quoque suspensum in patibulo ea die jussit deponi, et cadaver ea die sepelire, quia maledictus erat omnis pendens in ligno, id est sufficit ad poenam quia turpem et maledictam suscepit mortem, ne ultra jus tenderetur poena. Abominabile quoque dixit apud Dominum, si aut mulier veste virili, aut vir veste feminea uteretur.

De his quibus non erat fas intrare Ecclesiam Dei.[recensere]

Addidit quoque de differentia ingredientium Ecclesiam Dei sic: Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, vel absciso veretro ecclesiam Dei, nec manzer usque ad decimam generationem. Ammonites, et Moabites post decimam generationem non intrabit in aeternum, quia hi populi propinqui Hebraeis exeuntibus de Aegypto occurrerunt eis cum pane tantum, cum scirent eos laborare siti in deserto, et conduxerunt adversus eos Balaam filium Beor (Deut. XXIII). Praeterea quamplures eorum seducti fuerunt per mulieres eorumdem. Potest ingressus in ecclesiam dici ingressus in atrium mundorum, a quo arcebantur quidam in aeternum, quidam ad tempus, scilicet vel usque ad aliquem terminum dierum suorum, de quibus alibi, vel usque ad terminum successionum, de quibus hic agitur. Hebraeus verius tradit dicens, ingredi Ecclesiam Dei esse de filiabus Israel ducere uxorem, et sic in se, et in genere suo, fieri de populo Dei. Tamen secundum hoc frustra videtur praemissum esse de eunucho, cum non possit ducere uxorem, sed nec si ille vellet uxorem ducere de Israel, ob pecuniam, vel haereditatem, vel ob quamlibet causam ei non liceret. Forte quia nisi solum manzerem nominavit, non excludebatur ab ecclesia spurius et nothus. Manzer autem proprie est de scorto natus; spurius de concubina pro spurcitia incontinentiae; nothus qui de adultera. Videtur enim cum non sit verus de matrimonio filius, sicut et notas febres dicimus quae verae quartanae, aut hujusmodi, videntur, non sunt autem. Manzer ergo non copulabitur filiabus Israel, nec filius ejus etiam de legitima, nec nepos usque ad decimum successorem. Hic poterat intrare ecclesiam Dei, quia penitus exstincta erat memoria antiqui opprobrii. Ecclesia non solum manzeres, sed et spurios excludit ab ordinibus. De hoc quod prohibiti sunt duo populi praedicti intrare, Augustinus dicit quia in decima generatione poterant, propter Ruth Mohabitidem, quae intravit, de qua Booz, filius Salmon, genuit Obeth. Sed quia generationem Ruth nescimus, ab Abraham, contemporaneo Moab decem numeravimus generationes, usque ad matrimonium Ruth: quod autem additum est in prohibitione, in aeternum, per hoc quod ibidem promissum est debet exponi, scilicet nisi post decimam generationem. Vel quia dixit Ammonites et Moabites, quae nomina sunt masculini generis, nec dixit Ammonitis, vel Moabitis, de viris facta est prohibitio non de mulieribus, quia forte nec mulieres occurrerunt Hebraeis in deserto.

De prohibitione prostibuli, et libello repudii.[recensere]

Addidit quoque: Non erit meretrix, nec scortator in Israel. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domum Domini tui (Deut. XXIII), quia, ut dicit Josephus, mercedem pro coitu canis venatici, vel custodis gregum, non licebat offerri, quia ex his quae de contumelia procedunt, Divinitas non delectatur. Item non foenerabis pecuniam ad usuram, nec fruges, nec aliquid aliud fratri tuo, sed alieno. Sed quod dictum est de fratre praeceptum est; quod de alieno permissio, sicut et permissio fuit, quod sequitur de libello repudii. Vir apud quem uxor sua non inveniebat gratiam propter aliquam foeditatam, quae multimode proveniunt, scribebat quod nunquam conveniebat cum ea, et causam ob quam displicebat ei mulier, ne conveniret, et tradebat libellum, in quo scripta erant haec mulieri, ut coram sacerdotibus legeretur. Et cum jurasset verum esse, quod scripserat, licebat utrique alii copulari. Quod si ingrederetur mulier ad alterum, qui iterum daret ei libellum repudii, viro priori non licebat eam recipere, quia abominabilem fecerat eam coram Domino. Modo pro nulla foeditate excluditur uxor, nisi ob solam fornicationem, neque sic etiam licet eos migrare ad secunda vota. Tamen quaedam Ecclesiae modo introduxerunt de nove lepram, quia morbus serpens est, et contagiosus. Item, qui nuper accepit uxorem, non producetur ad bellum, nec ei quidquam necessitatis publicae injungitur, ut uno anno laetetur cum uxore sua (Deut. XX). Potest autem intelligi annus iste nuptialis, non usualis decem mensium tamen, juxta quem numerum dicitur annus luctus, quia mortuo viro non licet uxori transire ad alium ante decem menses, quia forte concepit de primo, et posset fieri dubium cui virorum ascribendus esset partus. Item prohibuit quoque ne liberi ancillas ducerent uxores.

De plagis, quarum major erat quadragenaria.[recensere]

Iterum, si viderit judex reum dignum plagis tantum, prosternet eum coram se, et faciet eum verberari (Deut. XXV). Pro mensura peccati, erit et plagarum modus, ita duntaxat ut quadragenarium numerum non excedat. Sic et poenitentes excommunicatos plagis caedimus, secundum numerum versuum alicujus psalmi, quem, dum caedimus, cantamus. Josephus dicit quadraginta plagis una minus habena publica verberandum. Liberum autem hominem turpissimum erat poenam hanc sustinere.

De suscitatione seminis, et modis discalceandi.[recensere]

Item, quae sine filiis a viro fuerit relicta, accipiet eam frater ejus, et primogenitum ex ea filium fratri suo defuncto adnominabit (Deut. XXV), id est filium fratri defuncti non suum vocabit, et dimittet haereditatis successorem quem suscitabit. Quod si noluerit frater recipere relictam, quae sibi debetur ex lege, interpellabit mulier judices in porta. Et accersito eo, si accipere eam noluerit, mulier coram eis tollet calceamentum de pede ejus, et spuet in faciem ejus, et dicetur domus ejus, domus discalceati, opprobrium in Israel. Alibi legitur quod qui ducturus erat eam, alius discalceabat illum, secundum quod Joannes dixit: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Luc. III). Quod forte fiebat, si praesto erat alius ducturus eam, si frater repudiaret. Quandoque enim nullus ducturus erat eam, et tunc mulier discalceabatur. Quandoque etiam frater, non interpellante muliere, profitebatur judicibus se nolle habere eam, et tunc ipse seipsum discalceabat. Unde alibi legitur, quod nolens suscitare semen fratris, se discalceabat. Item: Si mulier apprehenderit virilia alterius viri rixantis cum viro suo, abscides manum ejus, nec flecteris super eam misericordia aliqua. Item: Non habebis pondus et pondus, mensuram et mensuram, id est majorem qua emas, minorem qua vendas, hoc enim abominabile est Domino.

De semine agrorum.[recensere]

Addidit quoque Moyses de quibusdam permistionibus rerum diversi generis cavendis, dicens: Non feres vineam tuam altero semine grani, vel leguminis, ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur (Deut. XXII), ne scilicet unam decimam, et singulares primitias des tanquam de uno agro, cum de utroque fructu separatim danda sint, vel ne hac occasione velles primitias sementis, vel vini non dare, quia simul non sanctificantur. Nam sementis, primo anno, vinea, quarto. Facta ergo altera sanctificatione, forte putares sufficere ad unius agri sanctificationem. Alia littera habet: Ne pariter suffocentur. Quod videtur velle Josephus, dicens hanc communionem prohibitam esse, quia dissimilium conjunctione natura non laetatur. Item: Non arabis in bove simul et asino. Cujus sensum ponit Josephus, bobus scilicet tantum arandam terram esse, ut nomine asini quaelibet alia animalia exclusa esse, intelligamus. Hebraei tradunt ob hoc dictum. quia noluit Dominus, servili jumento, id est asino, regem jumentorum copulari. Quatuor enim quasi regia animalia ostendit Dominus Ezechieli (Ezech. I): homo enim rex omnium animalium est, sub quo leo est rex ferarum, aquila rex avium, bos rex jumentorum. Quidam Hebraei puerilius exponunt, quia, scilicet bos ruminat, putaret asinus ipsum comedere, et fame afficeretur, et deficeret. Item: Non indueris vestimento quod ex lino lanaque contextum est, quia, ut dicit Josephus, haec vestis solis sacerdotibus erat concessa; hoc usque adeo observabant Judaei, ut nec pelles, nec aliquam laneam vestem, nisi filo laneo consuant. Tradit. quoque Josephus jumenta diversi generis prohibita commisceri, ne injuria haec transiret ad homines, ut pecudibus commisceri licitum putarent, multa tantum in minoribus prohibita dicit, ne ad majora per simile fieret accessus.

De deletione Amalecitarum.[recensere]

Praecepit etiam Dominus, ut cum dominarentur in terra promissionis, delerent Amalec de sub coelo (Deut. XXV), quia ipsis transeuntibus per desertum plurimum nocuerunt (Deut. XXVI). Extremos scilicet agminis, id est fessos, et leprosos, et semine fluentes, eos scilicet quibus non erat fas ingredi castra, interficientes. Et subdidit Dominus huic praecepto: Cave ne obliviscaris. Quod quia transgressus est Saul, translatum est regnum a domo ejus. Item: cum intraveris terram promissionis, tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, vase scilicet vimineo, ibisque ad locum quem Dominus elegerit. Et facta oblatione, stans e diverso altaris, gratias ages Deo coram sacerdote, quia liberavit patrem tuum Jacob a Syro, eum persequente, scilicet Laban, et filios ejus de Aegypto, et tandem dedit tibi terram lacte et melle manantem. Hoc semel factum quidam tradunt in ingressu terrae, sed singulis annis tradit Josephus has gratiarum actiones agendas in Scenopegia . Imo bis in die, et vespere, et mane jugiter, testificanda ab eis dona Dei, dicit. Item: Quando transieris Jordanem, aedificabis altare Domino, de lapidibus quos ferrum non tetigit, et offeres hostias Domino, et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide (Deut. XXVII). Item: Postquam enumeravit Moyses benedictiones observantium legem, et maledictiones transgressorum, in fine maledictionum ait prophetando: Reducet te Dominus classibus in Aegyptum; ibi venderis hostibus tuis in servos, et ancillas; et non erit qui emat (Deut. XXVIII). Haec prophetia postea impleta fuit, quando triginta Judaei etiam pro uno denario emebantur. In Alexandria enim, ut dicit Josephus, multa millia Judaeorum sunt vendita, et vix habuerunt emptores. In hac recapitulatione ponit Josephus, ne venenum, aut mortiferum quid ullus Israelitarum habeat, et apud quem inventum fuerit moriatur, hoc patientes, quod ille contra quem confectum probatur, pateretur.

Quod Moyses tradidit Deuteronomium Levitis.[recensere]

Facta recapitulatione, tradidit Moyses Deuteromium Levitis, ut reponerent eam [illud] in arcam foederis Domini, ut septimo anno remissionis legeretur, universis utriusque sexus audientibus, in diebus Scenopegiae, a summo sacerdote inedito ut ait Josephus. Itemque ait Moyses: Scio intentionem vestram, et cervicem durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum, quanto magis cum mortuus fuero (Deut. XXXI). Ideo iterum moneo vos ne faciatis. Ideo vero quia in testimonium hujus admonitionis hominum mihi deest testimonium, aut inutile esset, quia mortales sunt, immortalia elementa in testimonium invoco.

Canticum testimonii.[recensere]

Locutusque est Moyses, audiente universo coetu, verba carminis hujus: Audite, coeli, quae loquor. Audiat terra verba oris mei, etc. (Deut. XXXII). Cujus carminis hunc versum ad litteram tantum exponimus. Constituit terminum populorum juxta numerum filiorum Israel, id est secundum numerum personarum, quae intraverunt Aegyptum posuerat Dominus nationes linguarum. Hebraeus sic legit: Constituit Dominus terminos populorum, sed terminos filiorum Israel constituit juxta numerum, quasi dicat: Israel tanquam charum numeravit, alios quasi viles numero non distinxit. Alia editio habet: juxta numerum angelorum Dei.

De morte Moysi postquam benedixit populo.[recensere]

Locutusque est Dominus ad Moysen eadem die: Ascende in montem Abarim, in montem Nebo, id est per illum transi in istum, et vide terram Chanaam, et morere (Deut. XXXII). Sed antequam ascenderet Moyses, benedixit filios Israel. Benedictionem vero incepit in hunc modum: Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan in dextera ejus ignea lex (Deut. XXIII). Tradunt Hebraei quod Dominus misit angelos suos ad Idumaeos, et ad ismaelitas in Pharan, et obtulit eis legem suam. Quam cum recipere nollent, venit ad Judaeos in montem Sina, cum multis millibus angelorum. Datis benedictionibus singularum tribuum, ascendit Moyses super Nebo, usque in verticem ipsius, qui dicitur Phasga, et ostendit ei Dominus omnem terram promissionis, usque ad mare novissimum, et partem australem, et latitudinem campi Jericho (Deut. XXXIV), quae alio nomine dicta est civitas Palmarum, usque Segor. Mortuusque est ibi Moyses in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum Dominus ministerio angelorum in valle terrae Moab, et non cognovit homo sepulcrum ejus, usque in hodiernum diem. Quod ideo factum autumant Hebraei ne ipsi Moysen pro Deo colerent, quia proni erant ad idololatriam. Moyses centum viginti annorum erat quando mortuus est, nec dum tamen caligaverat oculus ejus, nec dentes ejus moti sunt. Et fleverunt eum filii Israel triginta diebus. Et non surrexit ultra propheta in Israel, sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, id est adeo familiariter. Hoc capitulum finale, ut ferunt, apposuit Esdras, sicut ab illo loco: Ascendit Moyses, usque ad hunc locum, ferunt Josue apposuisse.