Historia Scholastica/IV Kings

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
IV KINGS.

III Regum // Tobiae

De Ochozia rege Israel.[recensere]

Porro Ochosias, filius Achab, regnare coepit in Samaria, anno decimo septimo Josaphat, et duobus annis regnavit, et ambulavit in viis patris et matris suae, et praevaricatus est Moab in Israel, id est recessit a tributo ejus (IV Reg. I). Ceciditque Ochozias per cancellum coenaculi, et aegrotavit, et misit nuntios, qui consulerent Beelzebub Deum Accaron, de infirmitate sua. Josephus dicit: Misit ad Deum Accaron Muscam , et misit Dominus Eliam in occursum nuntiorum. Qui ait eis: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad Deum Accaron? Quamobrem non consurget Ochosias, sed morietur. Cumque rediissent nuntii ad regem, et dicerent se rediisse pro hujusmodi prohibitione, quaesivit ab eis de habitu viri, qui apparuerat eis. Qui dixerunt ei: Vir pilosus est, et zona pellicea accinctus. Qui ait: Elias est. Misit rex quinquagenarium cum suis quinquaginta armatis, ut vocarent Eliam, vel invitum traherent. Et ait quinquagenarius Eliae sedenti in vertice montis: Homo Dei, rex praecepit ut descendas. Qui respondit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et devoret te, et tuos, et sic factum est. Misit quoque rex alium quinquagenarium cum suis, qui similia locutus est, et similia passus. Destinavit quoque tertium quinquagenarium, qui creditur fuisse Abdias, qui curvans genua coram Elia ait: Obsecro, ut miserearis animae meae et servorum meorum. Et ait angelus ad Eliam: Descende cum eo, ne timeas. Qui descendit ad regem, et ait: Quia misisti ad Beelzebub, quasi non esset Deus in Israel, morieris. Et mortuus est Ochosias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat, et tunc aequivoci fuerunt rex Juda, et rex Israel, et affines.

De raptu Eliae.[recensere]

Factum est cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in coelum, venerunt Elias et Elisaeus in Galgala; et ait Elias ad Elisaeum: Mane hic, quia misit me Dominus in Bethel. Qui respondit: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te (IV Reg. II). Sciebat enim in spiritu eum tollendum esse. Et occurrerunt eis filii prophetarum, qui erant in Bethel, et dixerunt ad Elisaeum secreto: Nosti quia hodie tolletur Dominus tuus a te. Qui respondit: Novi, silete. Et ait Elias: Mane hic. Qui noluit. Cumque venisset in Jericho, idipsum dixerunt Elisaeo filii prophetarum qui erant ibi, quod et praedicti. Et voluit Elias, ut maneret ibi, sed noluit. Cumque venirent ad Jordanem ambo, et quinquaginta de filiis prophetarum a longe specularentur, involvit Elias pallium suum, et percussit aquas, quae divisae sunt, et transierunt per siccum. Cumque transissent, dixit Elias ad eum: Postula quod vis, et faciam tibi, antequam tollar a te. Qui respondit: Obsecro, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulas, tamen si videris me, quando tollar a te, erit; alioquin, non erit. Spiritum duplicem habuit Elias, id est ad duo, ad prophetiam et ad miracula. Et ad eadem duo, fuit spiritus in Elisaeo, et ita non petiit discipulus esse super magistrum. Quidam tamen distinguunt ita, fiat spiritus tuus duplex in me, id est duplicetur in me. Quod ita impletum fuisse tradunt. Nam Elisaeus vivens suscitavit mortuum, sed et mortuus suscitavit mortuum; quod non Elias. Cumque pergerent, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias, et ferebatur per turbinem in coelum. Legitur quod Sabacha pater Eliae, nondum nati, vidit in somnis viros candidatos se salutantes. Quod cum nuntiasset in Jerusalem, responsum est ei: Puer hic judicabit Israel in gladio et igne. Elisaeus autem videbat, et clamabat: Pater mi, Pater mi, currus Israel, et auriga ejus! id est sustentator populi et rector, et dejecit ei Elias pallum suum. Tunc ille scidit vestimenta sua, vel prae dolore, vel abjiciens vestem suam, ut deinceps uteretur veste Eliae. Et rediens ad Jordanem percussit aquas pallio Eliae, et non sunt divisae, et ait: Ubi est Deus Eliae etiam nunc? percussitque iterum, et divisae sunt. Et transiit. Quod videntes filii prophetarum dixerunt: Requievit spiritus Eliae super Elisaeum. Et occurrentes adoraverunt eum. Et eo licet renitente, miserunt quinquaginta viros ad quaerendum Eliam, si forte projecisset eum Dominus in aliquo montium, vel vallium. Cumque quaesissent per tres dies, eo non invento redierunt.

De sale Elisaei.[recensere]

Tunc dixerunt viri Jericho ad Elisaeum. Terra haec optima est, sed aqua fontis pessima terram facit sterilem (IV Reg. II). Qui assumens vas novum terreum misit in illud sal, et egressus ad fontem misit sal in illum. Et cum orasset ait: Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit in eis mors ultra, neque sterilitas. Forte morbosa erat bibentibus cum sterilitate. Et sanatae sunt aquae, usque ad diem hanc. Cumque ascenderet in Bethel, illudebant ei quadraginta duo pueri dicentes: Ascende calve. Et maledixit eis in nomine Domini, id est per nomen Domini, vel invocato nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu, et devoraverunt eos. Cumque transisset per montem Carmeli, rediit in Samariam, et habitabat in ea.

De tribus regibus qui obsederunt regem Moab.[recensere]

Porro Joram filius Achab regnavit in Samaria anno decimo octavo Josaphat, et duodecim annis regnavit (IV Reg. III); tulitque idola gentium, quae pater suus introduxerat; verumtamen a cultu vitulorum Jeroboam non recessit. Quem cum redargueret Michaeas, occisus est ab eo praecipitio, ut dicit Epiphanius episcopus Salaminae Cypri. Et sepultus est in Morasthi, solus juxta supulturam Senachim. Alius fuit post Michaeas similiter Morasthites, sextus duodecim prophetarum. Porro rex Moab solvebat regi Israel tributum agnos centum millia, et totidem arietes cum velleribus suis; sed mortuo Achab, recessit a tributo. Quamobrem Joram rex Israel ascendit contra eum in praelium, et habuit secum Josaphat regem Juda, sed et Josaphat duxit secum regem Edom. Cumque ivissent per desertum Idumaeae septem diebus non erat eis aqua. Et ait Josaphat: Estne hic propheta Domini? Et respondit quidam: Est hic Elisaeus, qui fundebat aquam super manus Eliae. Et steterunt tres reges ante Elisaeum. Qui dixit ad regem Israel: Quid mihi et tibi est, id est tu cum sis idololatra, quare venis ad prophetam Domini? Verumtamen propter Josaphat, respiciam te. Et ait: Adducite mihi psaltem, id est psallentem. Cumque caneret psaltes per harmoniam excitatus est spiritus ejus, et factus est spiritus Domini super eum, et ait: Facite in alveo torrentis hujus exsiccato fossas et foveas, ut abundantiam supervenientis aquae retinere possint. Dabit enim Dominus vobis aquam sine vento, et pluviam in abundantia. Insuper tradet Dominus Moab in manus vestras, urbes electas percutietis, ligna fructifera succidetis, fontes obturabitis, agros egregios operietis lapidibus. Factum est mane in hora sacrificii irruerunt aquae per alveum torrentis. Pluerat enim vehementer tribus diebus, ut ait Josephus, in supremis partibus Idumaeae. Porro Moabitae stabant in terminis terrae suae, ut prohiberent hostes ab ingressu. Qui cum mane vidissent ex adverso aquas turbidas torrentis sole repercussas, suspicati sunt infectas sanguine, et dixerunt: Surgamus ad praedam; mutuo caesi sunt hostes. Et dum irruerent praecipites, percussit eos Israel, et fugerunt. et depopulatus est Israel Moab, et fecit illa quatuor, quae praedixerat Elisaeus; et circumdederunt civitatem, ubi erat sedes regni, quae a fundibulariis ex magna parte percussa est. Et desperans rex Moab tulit secum septingentos electos, ut irrumperet per partem exercitus, ubi erat rex Edom, et aufugeret. Sed hostes repulerunt eum in urbem; et necessitate compulsus, filium qui regnaturus erat pro eo, coram hostibus supra murum obtulit holocaustum, ut Deus eum liberaret. Reges autem videntes hoc factum necessitatis, ex humana compassione recesserunt ab eo. Et rediit Josaphat in Jerusalem, et occurrens ei Jehu propheta, filius Anani, culpabat eum, quod homini idololatrae solatia praebuisset.

De superabundantia olei.[recensere]

Factum est autem quod quaedam mulier de uxoribus prophetarum, uxor scilicet Abdiae, ad Elisaeum clamabat dicens: Vir meus mortuus est, et oppressus erat aere alieno propter alimoniam prophetarum. Et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Et respondit Elisaeus: Quid habes in domo tua? Et illa: Non habeo nisi parum olei, quo ungar. Qui ait. Pete mutuo vasa vacua non pauca, et clauso ostio cum filiis tuis mitte inde in omnia vasa. Dumque infunderet mulier, crescebat oleum, et impletis vasis stetit, id est crescere cessavit. Quod cum accepisset Elisaeus, ait ad eam: Vade, vende, et redde creditori, tu autem et filii tui vivite de reliquo.

De suscitatione filii Sunamitidis.[recensere]

Factum est ut transiret Elisaeus per Sunam civitatem, et erat ibi mulier magna, non tam corpore quam sapientia, quae intelligens virum Dei esse, tenuit eum, ut comederet panem (IV Reg. III). Cumque frequenter diverteret ad eam Elisaeus, suasit mulier viro suo ut faceret ei coenaculum parvum, et poneret in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum. Et rediens Elisaeus requievit ibi, et ait ad Giezi: Voca Sunamitidem hanc, et loquere ad eam: Quid vis, ut faciat dominus meus tibi? Loquetur pro te regi, vel principi militiae. Quae respondit: In medio populi mei habito, quasi diceret. Vallata sum propinquis, et nullus inquietat me. Cumque quaereret Elisaeus quid vellet, dixit Giezi ad eum, filium non habet, et vir ejus senex est. Tunc ait Elisaeus ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. Hebraeus sic habet: In tempore isto cum tempus vitae, subaudi, adhuc erit tibi, habebis, etc. Quae respondit: Noli, vir Dei, mentiri ancillae tuae. Concepit tamen mulier, et peperit, juxta verbum Elisaei. Cumque crevisset puer, egressus est ad patrem ad messores, et aegrotavit. Cumque clamasset bis: Caput meum doleo, remisit eum pater ad matrem suam, et mortuus est. Et collocavit eum mater super lectum viri Dei, et clausit ostium, et vocans virum suum ait: Curram ad virum Dei, et revertar. Qui respondit: Hodie non sunt Kalendae, nec Sabbatum, cur ibis? Istis enim diebus prophetae et doctores solebant frequentari et audiri. Et tollens mulier unum de pueris secum, sedens in asino, venit ad virum Dei in montem Carmeli. Qui cum vidisset eam, ait ad Giezi: Ecce Sunamitis illa. Occurre, et dic ei: Rectene agitur circa te, et virum tuum et filium. Quae respondit: Recte? Et nota quod semper Elisaeus hospitam suam vocabat Sunamitidem. Non enim tantum habuit familiaritatem cum ea, ut proprium nomen ejus sciret, et projecit se mulier, et apprehendit pedes Elisaei. Et ait Elisaeus Giezi volenti eam amovere: Dimitte illam. Anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me. Et ait mulier: Nunquid petivi filium a te. Quasi dicat: Mihi non petenti dedisti filium in perniciem meam. Nunquid non dixi tibi: Ne illudas me? Illusionem vocat dare filium a Domino et tam cito auferri. Et ait ille ad Giezi: Tolle baculum meum, et vade, et ne facias moram, vel aliquem salutando, vel respondendo salutanti, et pones baculum meum super faciem pueri. Cumque abiisset, ait mulier ad Elisaeum: Vivit Dominus, non dimittam te. Et secutus est eam. Et reversus est Giezi in occursum ejus dicens: Non surrexit puer. Et ingressus Elisaeus incubuit super puerum, et contrahens se coaptavit membra sua membris ejus. Et cum orasset calefacta est caro pueri, et oscitavit puer, et aperuit oculos. Quem cum reddidisset matri viventem, reversus est in Galgala. Hunc locum saepe frequentabat Elisaeus, tum pro religione loci, tum quia ibi natus est, et in ortu ejus tale ibi contigit prodigium, ut imago una ex vitulis aureis mugiret acute. Quo audito in Jerusalem sacerdos divino nutu ait: Propheta natus est in Israel, qui sculptilia eorum destruet et fusilia.

De colocynthidis, et superabundantia panum.[recensere]

Porro fames erat in terra, et filii prophetarum decem venerant ad Elisaeum. Qui dixit uni de pueris: Coque pulmentum filiis prophetarum. Qui egressus, ut colligeret herbas agrestes, invenit quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas nesciens quid esset, et concidit in ollam pulmenti (IV Reg. IV). Hae sunt agrestes cucurbitae amarissimae, minores his quae in hortis nascuntur; vel, ut quidam dicunt, herba est, quasi vitis se diffundens in sepibus, fructu modico, purpureo et rotundo, cum maturus est. Cumque gustassent recumbentes de coctione hac clamaverunt: Mors in olla, vir Dei! id est amaritudo quasi in morte, vel mortifera. Et allatam farinam misit in ollam, et dulcorata est esca. Vir autem quidam detulit viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera, id est grana confricata. Non est intelligendum de panibus primitiarum, quae offerebantur in Pentecoste, neque de polenta, quae offertur in Pascha. Sed quia fames erat in terra festinanter de tritico adhuc recente fecerat iste panes, quos fecit Elisaeus apponi populo. Quidam dicunt centum viris, quia minister dixit: Quantum est hoc, ut apponam centum viris. Sed intelligendum, ut apponam, etiam centum viris, nedum populo. Vel forte duos tantum panes primitiarum apposuit centum viris, dicens: Haec dicit Dominus. Comedent, et supererit: Et factum est ita miraculose juxta verbum Domini.

De Naaman.[recensere]

Naaman autem princeps erat militiae regis Syriae, vir dives, et assiduus, sed leprosus. Et latrunculi de Syria captivam duxerant puellam de Israel, quae erat in obsequio uxoris Naaman. Quae ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam Samariae, qui curaret eum. Tulit Naaman argentum, et aurum multum, et decem mutatoria vestium (IV Reg. V), id est decem paria, vel novas vestes, quae sic vocantur pro mutatione vestium veterum. Tulitque secum litteras regis Syriae ad regem Israel, in haec verba: Scito quia miserim ad te Naaman, ut cures eum a lepra. Et audiens rex Israel blasphemiam, scidit vestimenta sua, et ait: Nunquid ego Deus sum, ut curem hominem leprosum? Occasiones quaerit adversum me. Et misit ad eum Elisaeus dicens: Cur scidisti vestimenta tua? Veniat ad me, et sciat prophetam esse in Israel. Stetit itaque Naaman, et equitatus ejus ad ostium Elisaei. Qui misit ad eum dicens: Lavare septies in Jordane et mundaberis. Cumque abiret Naaman indignans, quod non tetigisset eum, invocans nomen Domini, dixerunt ei servi sui: Si rem grandem dixisset tibi propheta, facere debueras, quanto magis quod modicum est? Descendit ergo, et lavit se in Jordane septies, et mundatus est. Et rediens stetit coram Elisaeo, et ait: Scio quod non sit Deus alius in universa terra nisi in Israel. Et obtulit ei benedictionem. Cumque renuenti vim faceret, ait Elisaeus: Vivit Dominus, quia non accipiam. Et ait Naaman: Obsecro ut tollam onus duorum burdonum de terra hac. Est autem burdo ex equo et asina. Secundum quosdam tulit terram, ut sterneret eam in templis idolorum, ut stans super eam adoraret Deum terrae Israel, ne offenderet dominum suum, si pariter non adoraret. Sed verius videtur quod fecerit altare Domino ex ea ad immolandum. Unde et subdit: Non faciet servus tuus ultra holocaustum, ac victimam diis alienis, nisi Domino. Unum est quod mutare non possum, cum innititur rex super manum meam, et adorat in templo Remmon, oportet me simul adorare. Ora Dominum ut non imputet mihi hoc: Et abiit Naaman electo terrae tempore, id est cum elegisset terram ad portandum. Hebraeus sic habet: Abiit ab eo aliquanto terrae spatio. Eadem ambiguitas in Genesi legitur: Eratque vernum tempus, et ingrediebatur Ephrata (Gen. XLVIII). Hebraeus habet: Adhuc spatium terrae erat, et ingrediebatur Ephrata. Et sic Latinus interpres posuit electum tempus, vel vernum pro spatio. Cucurrit autem Giezi post Naaman, ut aliquid acciperet ab eo, et ait: Dominus meus misit me ad te dicens: Venerunt ad me duo adolescentes ex filiis prophetarum, da eis talentum argenti et vestes duplices. At ille dedit ei duo talenta, et vestes, et tradidit ei pueros qui deferrent ea, et abscondit ea in domo. Cumque vespere staret coram Elisaeo ait: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. At ille: Nonne cor meum tecum erat, cum reversus fuerat homo in occursum tuum. Accepisti argentum, ut emas possessiones. Sed lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus. Non legitur ad litteram Giezi filium habuisse leprosum, nec posterum. Certum est autem de Giezitis, quod lepra Simoniae respersi sunt.

De securi et acrisia Syrorum.[recensere]

Factum est autem cum esset Elisaeus cum filiis prophetarum, incidentibus ligna ad Jordanem, cecidit ferrum securis unius in aquam (IV Reg. VI). Cum ejularet ille, misit Elisaeus lignum in aquam, ubi ceciderat ferrum, et natavit ferrum, et tulit illud. Porro rex Syriae pugnabat contra Israel, et saepe ponebat servos suos in insidiis, quas cavebat rex Israel, Elisaeo sibi manifestante ascondita Syrorum. Et conturbatus rex Syriae, ait servis suis: Quis vestrum proditor est mei apud regem Israel. Et ait unus: Nequaquam, sed Elisaeus indicat regi Israel quaecunque loqueris in conclavi. Qui ait: Mittam, et capiam eum. Cumque accepisset eum esse in Dothaim, misit illuc robur exercitus. Qui venientes illuc in nocte circumdederunt civitatem. Mane puer Elisaei vidit exercitum, territusque clamavit: Heu, domine, quid faciemus? Qui respondit: Noli timere, plures sunt nobiscum. Et orante Elisaeo aperuit Dominus oculos pueri, et vidit montem plenum curribus igneis, id est agminibus angelorum. Cumque intrarent hostes ad eum, orante Elisaeo percussit eos Dominus caecitate, non omni quidem, sed acrisia , ne eum agnoscerent. Et dixit ad eos Elisaeus: Non est haec via, nec est ista civitas, id est non est hic mansio Elisaei: Sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis: et duxit eos in Samariam. Et orante Elisaeo aperuit Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae, et hostes circumstantes. Et dixit rex Israel ad Elisaeum: Percutiam eos, pater mi? Qui respondit, Nequaquam: Dominus enim adduxit eos, sed praebe eis hospitalitatem affluenter. Quo facto redierunt Syri ad propria, nec ultra in diebus Elisaei venerunt latrones Syriae in Israel.

De fame, et secunda obsidione Samariae.[recensere]

Factum est post haec, Benadad rex obsidebat Samariam, et facta est fames in Samaria, ita ut venderetur caput asini octoginta argenteis numismatis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis (IV Reg. VI). Hac, ut ait Josephus, condiebant cibos pro sale. Tradunt quidam nomine stercoris dici vesiculam columbae, in qua reperiebantur grana de foris allata. Cumque transiret rex Israel per murum, et consideraret custodias muri, clamavit quaedam mulier ad eum: Salva me, domine rex. Qui suspicatus quod quaereret aliquid ab eo, commotus respondit: Non salvat te Dominus: unde te salvare possum? De area, an de torculari? Quae respondit. Nequaquam, domine, sed ego, et mulier ista condixeramus de filiis nostris comedendis, et comedimus filium meum; haec autem abscondit filium suum. Et contristatus est rex vehementer, et scidit vestimenta sua, et aperuit cilicium, quo vestitus erat ad carnem, et ait: Quid amplius mali possumus exspectare a Domino. Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si steterit caput Elisaei super ipsum hodie. Hoc enim malum imputabat Elisaeo, quod concives non liberabat, cum posset. Cumque misisset spiculatorem, poenitentia ductus, sequebatur eum ut prohiberet. Elisaeus autem sedebat in domo sua, et senes cum eo, quos Josephus discipulos ejus dicit. Et ait Elisaeus: Nescitis quia filius homicidae, qui scilicet occidit Naboth, misit ut praescidatur caput meum. Prohibete intrare nuntium, donec veniat rex, qui prohibebit ei quod jusserat. Cumque supervenisset rex, ait Elisaeus: Cras hac hora erit in porta Samariae modius similae pro statere uno, et duo modii hordei similiter (IV Reg. VII). Et irrisit eum unus eorum super quorum manus rex incumbebat, dicens hoc esse impossibile. Cui Elisaeus: Videbis, et non comedes. Porro quatuor leprosi erant ad introitum portae fame deficientes. Qui vespere venerunt ad castra Syriae, et neminem ibi repererunt. Terruerat enim Dominus Syros, et sonitus exercitus magni, mittens super eos, fugeruntque, animas suas tantum salvare cupientes, et intrantes leprosi comederunt, et tollentes de praeda juxta cor suum, nuntiaverunt portariis urbis Syros abiisse. Suspicatus autem rex Israel Syros simulasse fugam, et latere, misit duos in equis, qui explorarent omnia, usque ad Jordanem. Qui cum reversi nuntiassent Syros fugisse, egressus populus diripuit castra, et vendebatur simila, et hordeum juxta verbum Elisaei. Dux autem qui irriserat eum, a rege constitutus ad portam, oppressus est a turba, et mortuus est.

De fame septem annorum, et peregrinatione mulieris Sunamitidis.[recensere]

Post haec autem Elisaeus locutus est ad mulierem cujus filium suscitaverat: Vade cum domo tua peregrinari ubicunque poteris. Vocavit enim Dominus famem super terram septem annis, id est angelum praepositum fami (I Reg. VIII). Quasi dicat: Fames veniet: vel est locutio. De hac fame ambiguum est utrum praecesserit praedictam obsidionem, vel secuta sit. Igitur mulier intravit terra Philisthiim, et contribules occupaverunt bona ejus. Quae finita fame regressa est, et intravit, ut interpellaret regem pro domo sua et agris. Et tunc rex loquebatur cum Giezi, quaerens ab eo magnalia Elisaei. Qui videns mulierem ait: Domine, haec est mulier, et hic est filius ejus, quem suscitavit Elisaeus. Quae cum narrasset regi seriem facti, restituit ei rex quaecunque amiserat a die qua reliquerat terram.

De morte Benadad.[recensere]

Porro Benadad, rex Syriae, audiens quod Deus amoverat eum ab obsidione, et non homo contristatus aegrotabat (IV Reg. VIII). Elisaeus autem veniebat Damascum, et misit rex in occursum ejus Azahel cum muneribus, ut consuleret eum de infirmitate sua. Cui quaerenti respondit Elisaeus: Dic ei: Sanaberis. Nec dixit sanabitur, quia mortuus est rex. Sed ut diceret ei, sanaberis, postea traxit Azahel in partem dicens: Ostendit mihi Dominus, quia morietur, et tu eris rex Syriae. Tunc impletum est, quod dixerat Dominus Eliae. Aliter enim non inunxit Elias Azahel, nisi quia per Elisaeum praedixit eum futurum regem. Et flevit Elisaeus, videns in spiritu mala quae facturus erat Azahel filiis Israel, quae etiam indicavit illi. Et reversus Azahel ad regem dixit, sanaberis.  Altera die tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus. Stragulum proprie est stratorium, quod lecto, vel sedili supersternitur. Et dicitur quod Azahel pannum perfusum aqua imposuit super eum ad refrigerandum. Hebraeus habet: Expandit super faciem suam stragulum, ut non Azahel, sed ipse Benadad, hoc fecisse intelligatur, et tamen mortuus est rex, et regnavit Azahel pro eo. Quidam tamen hoc exponunt de obsequio mortui, dicentes quod Azahel mortuum lavit aqua, et expandit stragulum super faciem mortui. Josephus plane dicit, quod Azahel altera die infuso laqueo strangulavit illum. Ad hunc sensum quidam praedictam litteram referunt dicentes quod Azahel vestem madefactam posuit super faciem ejus, simulans refrigerationem, sed statim effudit aquam super os ejus, donec suffocaret eum.

De Joram rege Juda.[recensere]

Porro anno quinto Joram filii Achab, regis Israel, in quo conregnaverat ei Josaphat rex Juda, regnavit Joram filius Josaphat in Jerusalem octo annis (IV Reg. VIII). Qui ad consilium uxoris fecit malum coram Domino, secutus deos alienos. Tamen Dominus non disperdidit Judam propter David servum suum. Tunc recessit Edom ne esset sub Juda. Nam et regem suum tributarium occiderunt Idumaei, novum creantes, qui non teneretur tributa reddere. Cumque Joram sex fratres suos occidisset, compelleretque Jerosolymitas etiam idololatrare, tulit ad eum Elias quidam propheta epistolam correctoriam cum comminatione poenae. Impleta est autem comminatio in hunc modum: Arabes irruentes in Judam, vastaverunt provinciam, et domos regias, et uxorem regis abduxerunt, filiosque occiderunt, praeter Ochoziam: et ipse tandem chronicam incidit aegritudinem, interna corruptione viscera effundens, ut quotidie quasi se pereuntem videret; et mortuus est, et sepultus est in civitate David. Non tamen, ut ait Josephus, in sepulcro patrum suorum, sed privatum tumulum, sine regalibus exsequiis, tradiderunt ei Et regnavit Ochozias, vel Azarias filius ejus pro eo. Hunc regem, et reliquos, usque ad Oziam, praetermittit Matthaeus (Matth. I). Regnavit autem annos duodecim Joram filii Achab. Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem, et ambulavit in viis Achab avi sui. Abiitque cum Joram, filio Achab, avunculo, suo ad praeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneratus est Joram, et relicto exercitu in obsidione sub Jehu principe, descendit in Jezrahel, ut curaretur, et descendit cum eo Azarias.

De Jehu rege Israel inuncto tempore Elisaei.[recensere]

Elisaeus autem misit unum de filiis prophetarum cum lenticula olei, ad exercitum in Ramoth Galaad, ut ibi Jehu evocatum in partem, ungeret in regem super Israel (I Reg. IX). Qui cum invenisset Jehu sedentem cum principibus ait: Verbum mihi ad te est, o princeps. Et ait Jehu: Ad quem? Qui respondit: Ad te, o princeps. Forte non cognoscens Jehu, hoc quasi praesagium in mente sua posuerat, ipsum esse Jehu, qui primus respondisset. Cumque induxisset eum in cubiculum, fudit oleum super caput ejus, et ait: Haec dicit Dominus: Unxi te in regem super Israel, et percuties omnem domum Achab in ultione sanguinis servorum meorum de manu Jezabel. Quo facto citissime aufugit propheta. Cumque regressus esset Jehu ad servos domini sui, dixerunt: Quid venit insanus iste ad te? Quasi insanos enim reputabant filios prophetarum, vel quia fugerat citissime quasi insanus. Et ait Jehu: Recte judicastis. Nam verba vesana locutus est, dicens: Haec dicit Dominus: Unxi te in regem super Israel. Festinaverunt itaque tollere vestes suas, et substernere ei in similitudinem tribunalis, et canentes tuba dixerunt: Regnabit Jehu. Conjuravit ergo Jehu contra Joram et ait: Nullus nuntiet hoc in Jezrael, sed omnes ascendamus simul. Cumque ascenderent, speculator in Jezrahel ait: Video globum venientem. Et suspicatus Joram, vel captam esse urbem, vel pacem factam, misit nuntium in occursum eorum. Qui ait: Haec dicit rex: Pacata sunt omnia? Et ait Jehu: Quid tibi et paci. Quasi diceret: Quid ad te, sequere me. Vel forte huic Jehu quasi ipsi regi respondit, quasi diceret: Quid quaeris de pace, qui terram, et pacem turbas. Et adhaesit nuntius ei. Misit et Joram secundum nuntium, qui similiter non est reversus ad eum. Et ascendens Joram rex Israel, et rex Juda cum eo, egressi sunt in occursum Jehu, usque in agrum Naboth Jezrahelitae. Et ait Joram: Est ne pax, Jehu? Qui respondit: Quae pax? adhuc vigent fornicationes matris tuae. Quasi dicat: Quae pax potest esse inter nos, cum jugiter offendamus Deum per idololatriam matris tuae. Et fugiens Joram ait ad nepotem suum: Insidiae sunt hic, Ochozia. Tunc percussit Jehu Joram inter scapulas, et egressa est sagitta per cor ejus, et corruit mortuus. Et ait Jehu ad ducem tertiae partis militum: Projice eum in agrum Naboth. Memento quoniam ego, et tu sequebamur Achab patrem hujus, quando comminatus est ei Dominus per Eliam, quod redderet in agro Naboth pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus. Tamen supra de filiis Naboth nulla facta est mentio, sed quod ibi tacitum est, hic suppletur. Forte canes linxerunt sanguinem Joram juxta verbum Eliae. Linxerunt enim sanguinem Achab cum linxerunt sanguinem filii ejus: Ochoziam vero fugientem insecutus est Jehu, et vulneravit eum in ascensu Gaber. Qui vulneratus fugit in Mageddo, et mortuus est ibi, et tulerunt eum in Jerusalem, et sepultus et in civitate David. Post haec intravit Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel erat in arce turris, et depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, ut pulchrior venientibus appareret, et per fenestram ait ad Jehu: Nunquid pax esse potest Zambri, qui interfecit dominum suum? quasi diceret: Tu occidisti dominum tuum sicut Zambri, et eadem poena puniendus es. Tunc dixit Jehu duobus eunuchis, qui circumstabant eam: Praecipitate eam. Et praecipitaverunt eam de turre, et conculcaverunt eam ungulae equorum. Cumque Jehu sederet ad mensam, ait servis suis: Ite, et sepelite maledictam illam, quia filia regis est. Cumque venissent ad eam, non invenerunt, nisi calvariam, id est supremam cellulam cerebri, et pedes, et summitates manuum. Quo audito ait Jehu: Sermo Domini est quem locutus est per Eliam (III Reg. XXI).

De septuaginta filiis Achab, et eorum morte, et de morte Jehu.[recensere]

Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Et scripsit Jehu ad nutritios eorum, et ad optimates civitatis dicens: Eligite quem vultis de filiis Achab, et constituite regem super vos, et pugnate pro domo Domini vestri (IV Reg. X). Qui perterriti rescripserunt ei: Servi tui sumus, fac quod tibi placet. Et scripsit eis secundo: Si mei estis, tollite capita filiorum Domini vestri, et venite ad me cras in Jezrahel. Et sic factum est. Et attulerunt capita in cophinis ad Jehu. Qui mandavit ne introducerentur ad eum, sed juxta introitum portae ponerentur ad duos acervos, usque mane. Cumque mane intuerentur capita, dixit Jehu ad populum: Justi estis. Quasi dicat: Comparatione istorum qui septuaginta occiderunt, justi estis, qui non nisi Joram et Jezabel mecum occidistis. Vel potius Samaritas qui eos occiderant, commendavit. Quasi diceret: Juste fecistis implendo verbum Domini: quod videtur velle littera sequens, addit enim: Si ego interfeci Dominum meum, quis percussit eum et istos? Dominus fecit quod locutus est in manu Eliae. Tunc percussit Jehu omnes reliquos de domo Achab in Jezrahel, et optimates ejus, et notos et sacerdotes, et ibat in Samariam. In via vero obviavit quadraginta duobus fratribus Ochoziae regis Juda, qui descendebant ad salutandos Joram et Ochoziam; nescientes quod occisi essent, et occidit eos Jehu. Tunc egressus est in occursum Jehu Jonadab, filius Rechab, et benedixit ei pro ultione Domini quam fecerat. Quem impositum currui suo, duxit Jehu in Samariam, et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab, usque ad unum. Congregavit ergo Jehu populum Samariae, et ait in dolo. Ampliare volo cultum Baal, vocate omnes prophetas ejus et sacerdotes. Quicunque defuerit, non vivet. Sacrificium enim grande est mihi Baal, et venerunt omnes servi Baal, nec unus defuit, et repleta est domus Baal. Et ait Jehu his qui erant super vestes: Date vestes omnibus servis Baal. Et dederunt. Cumque perscrutatus esset Jehu diligenter, ne quis deesset, vel alius interesset, dixit militibus suis. Ingredimini et percutite eos, nullus evadat. Et percusserunt eos, statuamque Baal comminuerunt, et destruxerunt templum ejus, et fecerunt pro eo latrinas, id est subterraneos cuniculos ad mundandas vias urbis. Et delevit Jehu Baal de Israel. Verumtamen a viis Jeroboam non recessit, et ait ei Dominus: Quia fecisti quae in corde meo erant contra domum Achab, filii tui, usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Et mortuus est Jehu et sepultus in Samaria, cum regnasset viginti octo annis, et regnavit pro eo filius ejus Joam, vel Joaham, vel Joachaz.

De Athalia et Joas.[recensere]

Porro Athalia videns filium suum mortuum, et volens regnare interfecit omne semen regium in Jerusalem (IV Reg. XI). Erat autem Josaba, soror Ochoziae ex patre et uxor Joiadae summi sacerdotis, quae furata est Joas filium Ochoziae lactentem, ne interficeretur, et abscondit eum septem annis in domo Domini, id est in domunculis hebdomadariorum. Anno autem septimo Joiada collegit centuriones, et principes levitarum, et milites, et ostendit eis secreto filium regis, et conjuraverunt omnes pro puero contra Athaliam, et quod puerum in Sabbato constituerent regem. Et fecerunt in hunc modum: Viginti quatuor erant summi sacerdotes, quorum unus in hebdomada vicis suae habebat secum in ministerium viginti quatuor minores sacerdotes, et totidem cantores, et totidem janitores. Diluculo vero Sabbati pontifex, qui ministraverat, cum turma sua egrediebatur ad propria; pontifex vero, qui ministraturus erat ingrediebatur cum turma sua. Tunc autem Joiada pro ampliando exercitu retinuit egressuros, et recepit ingressuros, faciens ex eis duas turmas. Adjunxit quoque tertiam turmam de centurionibus, et levitis quos convocaverat, et intrans domum saltus et domum armorum, quam quondam fecerat David, dedit singulis arma, et praecepit egressuris, ut circumstarent regem in atrio interiori, et custodirent. Ingressuris vero dixit, ut ascenderent ad domum regiam, ne servi reginae egredientes ex ea, unctionem regis impedirent. Sed hanc turmam divisit in tres partes, praecipiens ut una observaret excubias regis, id est porticus domus regiae; alia pars observaret portam Seir, per quam ascendebatur de civitate in domum regiam, tertia pars observaret domum Messa, quae dicitur porta Scutariorum, id est custodum regis, per quam de domo regia ascendebatur in templum. Tertiam vero partem, quam collegerat de centurionibus et levitis posuit ad custodiam atriorum templi ex omni parte. Tunc ipse cum reliquis sacerdotibus, et levitis et senioribus produxit filium regis, et unxit eum in regem, et imposuit super eum diadema, et testimonium, id est legem Dei dedit ei tenendam in manibus, ut cum ipso habitu regni, disciplina legis Dei servanda, committeretur. Athalia vero accurrens, scidit vestimenta sua, clamans: Conjuratio! conjuratio! Et eduxerunt eam centuriones extra septa templi per portam equorum, et interfecta est ibi, deduxeruntque regem per portam scutariorum, in palatium, et sedit super thronum regium. Et laetatus est populus terrae, quia abstulerat Dominus opprobrium, ne regnaret mulier super eos, et destruxerunt templum Baal, arasque, et imagines quas fecerant Joram et Athalia. Matham quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Septem annorum erat Joas, cum regnare coepisset anno septimo Jehu regis Israel, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem, et fecit rectum coram Domino cunctis diebus Joiadae sacerdotis.

De gazophylacio.[recensere]

Erant autem in domo Domini ruinae, non solum pro vetustate et negligentia, sed etiam quas fecerat Athalia, et de sanctificatis paraverat domum Baal. Praecepit itaque Joas sacerdotibus, ut instaurarent sartatecta domus recipientes oblationes praetereuntium, et quae offerebantur pro pretio animae, id est quae dabant ituri ad praelium numerati (IV Reg. XII). Oblatio enim pro delicto, et pro peccato sacerdotum erat; quae cum suscepissent sacerdotes, usque ad vicesimum octavum annum regis Joas, et non tamen instauraverunt sartatecta templi. Et iratus rex prohibuit sacerdotes ultra accipere pecuniam. Josephus tamen dicit, quod per omnem regionem sumerent sacerdotes pro capite dimidium sicli. Quod videns Joiada populo non placere, cessavit, et ob hoc non fuerunt instauratae ruinae. Tunc Joiada fecit gazophylacium munitum aperto desuper foramine, et posuit illud ad dexteram ingredientium domum non longe ab altari. Cumque appareret plurima pecunia in gazophylacio, scriba regis et pontifex effundebant eam, et dabant his qui praeerant caementariis domus Domini. Et non fiebat cum eis ratio, sed in fide tractabant (II Paral. XXIV). Nec fiebat ex pecunia illa vas aliquod in domo Domini, nisi de eo quod erat residuum sartatectis, ut legitur in Paralipomenon. Et mortuus est Joiada sacerdos, qui solus legitur post Moysen centum triginta annis vixisse, et sepultus est in civitate David, eo quod generi David reparavit imperium. Eo mortuo Joas a legitimis Dei declinavit, cujus exemplo etiam optimates vitiati sunt. Quem cum argueret Zacharias, filius Joiadae , fecit eum lapidibus obrui inter templum et altare (Matth. XXIII). Ex tunc ut dicit Epiphanius non accepit populus in templo responsum manifeste, sicut prius, nec ex dabir , nec ex ephod; rex autem non multo post poenas exsolvit. Azael enim rex Syriae, cum expugnasset Geth, ascendit in Jerusalem (IV Reg. XIII). Joas vero misit ei thesauros domus Domini, et domus regiae, non de absconditis tumulorum , et recessit ab eo. Cumque incurrisset Joas languorem pessimum, eo quod divinos honores sibi volebat impendi, ut dicunt Hebraei, duo servi ejus percusserunt eum, et mortuus est, et sepultus in civitate David, non tamen in monumentis regalibus, et regnavit pro eo filius ejus Amasias.

Incidentia.[recensere]

Sub Joas duodecimus rex Latinorum Silvius Aremulus, qui praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit. Hujus filius fuit Julius proavus Julii Proculi, qui cum Romulo Romam comminigrans, fundavit Juliam gentem.

De obitu Elisaei.[recensere]

Anno vicesimo tertio Joas regis Judae, regnavit Joacham filius Jehu super Israel septem et decem annis, et ambulavit in viis Jeroboam. Et iratus Dominus contra Israel dedit eos in manus Hazael, et in manus Benadad filii ejus, et non sunt derelicti Joacham de populo, nisi quinquaginta equites, et decem currus et decem millia peditum (IV Reg. XIII). Et clamavit Joacham ad Dominum, et misertus Dominus dedit ei pacem in diebus ejus. Et mortuus est, et sepultus in Samaria. Et regnavit Joas filius ejus pro eo, anno tricesimo septimo Joas Regis Juda, et sedecim annis regnavit super Israel. Et ambulavit in viis Jeroboam, non tamen adeo quantum patres ejus. Elisaeus autem aegrotabat, et descendit ad eum Joas rex Israel, et flens dicebat: Pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et ait Elisaeus: Affer arcum, et sagittas, et pone manum tuam super arcum. Quo facto superposuit Elisaeus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem, et jace sagittam; et jecit. Et ait Elisaeus: Sagitta Domini est contra Syriam; et percuties partem Syriae, quae est in Aphec, donec consumas eam. Et sublato arcu cum sagittis dixit Elisaeus ad regem. Percute terram jaculo. Cumque percussisset eam tribus vicibus, et stetisset, iratus vir Dei ait. Si percussisses usque septies, toties percussisses Syriam; nunc autem tribus vicibus percuties eam. Et mortuus est Elisaeus, et sepelierunt eum juxta Abdiam. Porro latrunculi Moabitae venerant in terram eo anno. Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et timentes projecerunt cadaver in sepulcro Elisaei. Quod cum tetigisset ossa Elisaei, revixit homo. Josephus tamen dicit latrones projecisse in Elisaei sepulcrum mortuum, quem ipsi videbantur interfecisse. Mortuus est autem Hazael rex Syriae, et regnavit pro eo filius ejus Benadad. Cum quo dimicavit Joas rex Israel tribus egressionibus, et vicit eum, et tulit de manu ejus civitates quas tulerat Hazael de Israel juxta verbum Elisaei.

De Amasia, et Joas rege Israel.[recensere]

Anno secundo Joas regis Israel , regnavit Amasias, filius Joas, in Jerusalem. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit. Nomen matris ejus Joiada de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino, juxta ea quae fecit Joas pater ejus, nisi tantum hoc quod excelsa non abstulit, subaudiendum est, uterque eorum (IV Reg. XIV). Nec enim Joas excelsa abstulit, sicut videtur littera sonare. Et interfecit servos, qui interfecerant patrem suum, non tamen filios eorum, propter legem Moysi, quae dicit: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus (Deut. XXIV). Collegit autem exercitum, ut Amalecitas, et Idumaeos expugnaret, et conduxit a rege Israel centum millia armatorum, centum argenti talentis. Et cum esset in procinctu suasit ei propheta, ut dimitteret Israelitas, quia idola ferebant, et Deus daret ei victoriam. Et acquievit, licet graviter ferret, eo quod Israelitis mercedes praebuerat. Et percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram nobilem Arabiae civitatem. Et vocavit eam Jectehel, quod sonat auxilium Dei. Josephus tamen dicit, vivos quos ceperat, eum adduxisse ad excelsam Petram Arabiae, et illos ex ea praecipitavit. Idipsum quoque dicit Paralipomenon (II Paral. XXV): nam fere in omnibus consonant Josephus et Paralipomenon. Tamen deos quos tulerat de Amalec postea adoravit, quia audivit eos dantes responsa, ideo perisse Amalec, quia negligentes fuerant in cultu eorum. Pro quo tali poena percussus est. Elatus enim in superbia scripsit ad Joas regem Israel: Servi mihi, sicut patres tui servierunt David et Salomoni. Alioquin: Veni, et videamus nos. Quasi diceret: Pugnemus. Et rescripsit ei Joas in aenigmate: Carduus Libani misit ad cedrum, dicens: Da filiam tuam filio meo in uxorem. Et indignantes bestiae saltus conculcaverunt carduum. Elevat te cor tuum pro victoria. Cur provocas malum, ut cadas tu, et Judas tecum. Et non acquiescente Amasia, congressi sunt juxta Bethsames, et fugit Judas coram Israel, et ligatus est Amasias, et comminabatur ei in mortem rex Israel nisi redderet ei Jerusalem. Qua tradita interrupit Joas murum Jerusalem a porta Ephraim, quae dicitur porta Vallis, usque ad portam Anguli, quadringentis cubitis. Et tulit aurum, et argentum, et vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et rediit in Samariam. Et facta est contra Amasiam conjuratio in Jerusalem. At ille fugit in Lachis, et miserunt post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi, et retulerunt illum in Jerusalem, et sepultus est in civitate David. Tulitque universus populus filium ejus Oziam, vel Azariam ante annos natum sedecim et constituerunt cum regem.

Incidentia.[recensere]

Sub Amasia tertius decimus rex Latinorum fuit Silvius Aventinus, et in eo monte, qui nunc pars Urbis est, mortuus et sepultus, aeternum loco vocabulum dedit.

De Joroboam rege Israel, et Amos propheta.[recensere]

Porro mortuus est Joas rex Israel, et sepultus in Samaria, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo anno quinto decimo Amasiae regis Juda. Et regnavit in Israel quadraginta et uno annis, et ambulavit in viis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, quae est Antiochia, usque ad mare solitudinis, quod est mare Mortuum, juxta verbum Domini, quod locutus est per servum suum Jonam prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher, vel Ophir, ad differentiam Geth, quae est in Palaestina, et est nomen regionis (IV Reg. XIV). Quare non est legendum Ophel. Ophel enim est nomen turris nebulosae, quae non longe erat a templo. Hanc vastationem Syriae per Jeroboam factam, non legimus in Jona, sed propter comminationem eversionis, quam praedicavit et scripsit, dicit Josephus eum praedixisse quod post brevissimum tempus Asiae perderent principatum. Quod quidem per Jeroboam inchoatum est, sed post ea consummatum est, quando monarchia Assyriorum translata est ad Medos. Hac felicitate Jeroboam elatus, fecit malum coram Domino. Et missus est Amos Thecuites propheta de pastoribus, ubi pascebat gregem in Samariam, ut praediceret eversionem domus Jeroboam, et calamitatem populi, dicens: Haec dicit Dominus: Consurgam super domum Jeroboam in gladio (Amos VII). Et rursum. Venit filius super populum meum Israel (ibid.). Quod cum significasset Amasia, sacerdos Bethel, Jeroboam regi Israel, ex mandato regis prohibuit Amos ne ultra prophetaret in regno decem tribuum. Cum autem Amos nollet cessare, dicens se non esse prophetam, sed pastorem missum a Domino (Amos VIII), frequenter afflixit eum Amasias plagis. Tandem filius suus Ozias frequenter eum increpans, vectem per tempora transfixit, et semivivus relatus in terram suam, ibi mortuus est et sepultus. Et mortuus est Jeroboam, et regnavit pro eo filius ejus Zacharias.

De Ozia, sive Azaria leproso rege Judae.[recensere]

Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel regnavit Ozias in Jerusalem duobus, et quinquaginta annis (IV Reg. XV). Hieronymus tamen super Osee dicit eum cepisse regnare anno duodecimo Jeroboam. Et fecit quod placitum erat coram Domino, verumtamen excelsa non abstulit. Qui cum hostes debellasset, et Ammonitas fecisset tributarios sibi, reaedificavit muros in Jerusalem, quos destruxerat Joas rex Israel, eratque praecipue terrae cultor, et curam habebat circa plantationes, et semina fructuum diversorum. Cumque ditatus esset in substantia mortali, contra Deum immortalem agere nisus est. Nam in festivitate propitiationis indutus stola pontificali intravit in templum, ut incensum poneret, pontifice Azaria cum lxxx sacerdotibus eum prohibente. Et factus est terraemotus, et claritas solis valde effulsit, et incidit in faciem regis, et percussus est lepra in facie. Ante civitatem vero scissa est media pars montis ad occidentem, et devoluta est ita ut et vias clauderet, et regios hortos opprimeret. Et habitavit seorsum urbem privatam degens vitam. Joathan vero filius ejus gubernabat palatium, et judicabat populum terrae. Et mortuus est Ozias, et sepultus in civitate David. Josephus tamen dicit eum de regibus solum habere sepulcrum in hortis. Et regnavit pro eo filius ejus Joathan, sub Ozia rege Juda, et sub Jeroboam rege Israel coepit prophetare Isaias, de quo plenius postea dicitur, et Osee de tribu Issachar ortus in Bethemoth. Sed hic, ut ait Hieronymus, praenuntians dedit signum: Veniet Dominus in terra, sicut quercus, quae est in Silo, etc., quod non legitur in Scriptura ejus secundum editionem nostram. Forte quod Hieronymus dixit signum, hoc Epiphanius dixit prodigium, dicens de Osee: Et dedit prodigium, dicens: Veniet in terra Dominus, sicut quercus, quae est in Silo cum ex semetipsa in duodecim fuerit partita, et factae fuerunt ex ea totidem quercus. Prophetavit autem contra decem tribus, pauca de duabus loquens. Et pronuntiavit historialiter Judaeos in ultimo tempore ad Christum redituros. Tertium quoque diem Dominicae resurrectionis praedixit. Hic in terra sua sepultus placida quiete dormivit. Sub eisdem quoque prophetavit Joel de tribu Ruben natus in agro Bethoron, qui descripsit terram duarum tribuum eruco, brucho, locusta et rubigine vastandam (Joel I). Praedixit quoque effusionem sancti Spiritus futuram super servos Dei, et ancillas, quod factum est in die Pentecostes. Hic in Bethoron in pace mortuus est et sepultus. Sub eisdem regibus prophetavit Abdias, ut quidam tradunt (Abd. I); sed secundum Hebraeos verius est, quod ante eos prophetaverit: nam mortuus est ante Elisaeum. Relicta enim uxor ejus per consilium Elisaei, liberata est a creditoribus, oleo superabundante. Fuit autem de terra Sichem de agro Bethamar. Quinquagenarius enim ille fuit, cui pepercit Elias, qui relicto obsequio regis, Eliae discipulus factus est. Cujus sepulcrum, usque hodie cum mausoleo Elisaei, et Joannis Baptistae in Sebaste veneratione habetur. Sub Jeroboam rege Israel prophetavit Jonas filius viduae Sareptanae, qui post reditum a Ninive, tempore famis, assumpta matre, gentium incola factus est. Nam et erubescebat esse in terra sua, dicens: Sic auferetur opprobrium meum, eo quod prophetans contra Ninivem mendax repertus sum (Jon. IV). Qui, transacta fame, rediit in terram Juda, et defuncta est mater ejus, et sepelivit eam juxta balneum Delborae . Hic praedixit signum eversionis Jerusalem, quod cum viderent lapidem luctuose clamantem, prope sit finis, et cum viderint in Jerusalem gentes universas, tunc tota illa civitas irrecuperabiliter everteretur Mortuus est et sepultus in spelunca unius judicis Israel, cujus sepulcrum monstratur in una urbium Geth in viculo quodam juxta Sephoron. Sub Ozia rege Juda terminata est monarchia Assyriorum. Nam Sardanapalius ultimus monarcha victus ab Arbace Medo, semetipsum concremavit, et tunc Arbaces monarchiam ad Medos transtulit, spe, nondum re: hoc enim fecit Darius, occiso Balthazar. Fuerunt tamen reges Assyrii, si non monarchae, tamen potentes, usque ad subversionem Ninive, quam prophetavit Nahum.

Incidentia.[recensere]

Eo tempore Latinorum quartus decimus rex Silvius Proca, post quem decimus quintus rex Latinorum Silvius Amulius.

De Zacharia, Sellum, et Manahen.[recensere]

Anno tricesimo octavo Oziae regis Judae regnavit Zacharias, filius Jeroboam, super Israel sex mensibus. Qui fecit malum coram Domino, sicut patres ejus, et percussit eum palam Sellum, filius Jabes, et regnavit pro eo (IV Reg. XV). Et translatum est regnum Israel de domo Jehu in generatione quarta, juxta verbum Domini, et regnavit Sellum uno mense in Samaria. Nam Manahen, filius Gaddi de Thersa, percussit eum in Samaria, et regnavit pro eo. Qui percussit Thapsam, et terminos ejus, eo quod concives sui noluerant aperire ei. Anno tricesimo nono Oziae regis Juda regnavit Manahen super Israel decem annis, et ambulavit in viis Jeroboam. In diebus ejus ascendit Phul rex Assyriorum in Thapsam, et dedit ei Manahen mille talenta argenti, ut recederet ab eo, et etiam esset ei in auxilium. Sumpsit autem Manahen quinquaginta siclos argenti a potentatibus, et divitibus terrae per singulos. Inter haec munera tradunt Hebraei, Manahen misisse vitulos aureos, qui erant in Dan et Bethel, sed non est verum. Sacerdotes enim dolo sustulerunt aureos vitulos, et absconderunt eos, et fecerunt aereos deauratos similes illis, quos misit Manahen regi Assyriorum. Qua fraude postea percepta, reges Assyriorum plurimum exarserunt contra Israel. Et mortuus est Manahen, et regnavit pro eo filius ejus Phaceia anno quinquagesimo Oziae regis Judae, et duobus annis regnavit in Israel. Nam Phacce, filius Romeliae, chiliarchus ejus, interfecit eum in Samaria in convivio cum quinquaginta viris, et regnavit pro eo anno quinquagesimo secundo Oziae regis Juda, et regnavit viginti annis in Israel.

De initio captivitatis decem tribuum.[recensere]

In diebus Phacee regis, Teglathphalasar rex Assur ascendit in Israel (IV Reg. XV). Et est ambiguum an iste fuerit Phul, vel alius, et vastavit omnem regionem trans Jordanem, et captivas duxit duas tribus et dimidiam, vastansque Galilaeam, de tribu Zabulon et Nephthalim , multos transtulit secum in Assyrios, qui possent dimidiae tribui comparari. Unde saepe legitur quod tres tribus Israel captivaverit, et hoc fuit initium captivitatis decem tribuum. Porro Osee filius Hela interfecit Phacee regem Israel, et regnavit pro eo.

De Joathan.[recensere]

Anno secundo Phacee regis Israel regnavit Joathan filius Oziae in Jerusalem viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit. Nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc. Et fecit bonum coram Domino, verumtamen excelsa non abstulit. Ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam (IV Reg. XV), quam quidam putant turrim gregis. Haec est quae in Actibus apostolorum Speciosa dicitur (Act. III), ab Hebraeis vocatur porta Joathan. Haec sola remansit in eversione facta per Chaldaeos. Hic devicit Ammonitas, et imposuit eis annuum tributum, talenta argenti centum et tritici decem millia coros, et totidem hordei. In diebus hujus, Rasin rex Syriae, et Phacee rex Israel, coeperunt infestare regnum Juda. Sub Joathan exortus est prophetare Nahum de Ecelsaei, de tribu Simeon, contra Ninivem praedicens: Haec dicit Dominus ad Ninivem: Exterminabo te, et nequaquam progredientes de te imperabunt mundo (Nahum II). Hieronymus dicit super Nahum, Herodotum dixisse, subversam Ninivem a rege Medorum tempore Josiae. De eversione quoque finali Ninive praedixit Nahum, quae facta est in hunc modum: Palus, quae circumdabat eam, superinundavit eam, facto pariter terrae motu, et igne de sublimi emisso, de qua inundatione videtur in libro scripsisse ibi: Inundans non faciet innocentem Dominus in tempestate, et turbine viae ejus (Nahum I). Tamen secundum aliam litteram legitur ibi: Mundans non faciet innocentem. Tamen librum suum scripsit post captivitatem decem tribuum sub Ezechia , dum vastaretur terra Juda ab Assyriis, in quo plenius prophetavit de destructione Assyriorum in consolationem gentis suae. Qui tandem mortuus est in terra sua in pace, et sepultus. Sub Joathan vidit Isaias Dominum sedentem , et seraphim mundavit labia ejus. Sub eodem exorsus est prophetare secundus Michaeas. Et mortuus est Joathan rex Juda, et sepultus est in civitate David, et regnavit pro eo filius ejus Achaz.

Incidentia.[recensere]

Sub Joathan olympias prima constituta est ab Eliensibus, Remus et Romulus generantur ex Marte et Ilia.

De Achaz.[recensere]

Anno decimo septimo Phacee regis Israel regnavit Achaz in Jerusalem. Viginti annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit, et ambulavit in via regum Israel. Nam et unum de filiis suis consecravit idolo (IV Reg. XVI) trajiciens eum per ignem tophet in valle Beennon, juxta Acheldemach. Fuit autem quidam filius Ennon cujus vallis illa erat, et ideo dicta est Beennon, id est filii Ennon. Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee rex Israel in Jerusalem, et obsederunt eam primo, ut ait Josephus. Et congressus eum eis Achaz victus est, et occisus est filius ejus Zacharias, et multa millia cum eo, et captus est princeps militiae ejus Dichaz. Cumque rediret victor rex Israel in Samariam cum magna multitudine captivorum occurrit ei quidam propheta Odida, vel Obedo, dicens eos non vicisse viribus propriis, sed propter iram Dei contra Achaz, arguens eos, quod contribules suos contraherent captivos, quos nisi remitterent paratus esset eis repentinus interitus. Tunc ad consilium Barachiae, qui magnus erat in Israel, rex Israel exhibuit captivis magnam hospitalitatem, et liberos remisit ad propria. Porro secundo obsederunt Jerusalem rex Syriae et rex Israel. Cumque timeret Achaz nimis, confortavit eum Isaias, dicens: Ne timeas ab his duabus caudis titionum fumigantium (Isai. VII). Sed non credidit ei Achaz, nec voluit quaerere signum a Domino, et misit nuntios ad regem Assyriorum Theglathphalasar, dicens: Servus tuus sum ego: et ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et regis Israel. Et intravit rex Assyriorum Syriam, et vastavit eam, et non rediit Rasin in Damascum. Rex autem Assyriorum cepit Damascum, et interfecit Rasin, et Damascenos transtulit in Cyrenen, quae est versus Aethiopiam. Est enim alia Cyrene in Africa. Et occurrit ei Achaz rex Juda cum muneribus in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci misit ad Uriam sacerdotem in Jerusalem exemplar ejus, ut exstrueret ei consimile. Quo facto cum rediisset Achaz, altare aeneum transtulit a facie templi ad aquilonem, et super altare novum obtulit holocausta et pacifica. De altari vero aeneo, ut tradunt quidam, fecit illud horologium famosum, de quo postea dicetur. Et praecepit sacerdotibus, ut deinceps super altare novum offerrent; et deposuit Achaz luteres, et mare aeneum super pavimentum, ut eis nullus uteretur. Musach quoque Sabbati, et ingressum regis reclusit in templo Domini, ut cum templo ea profanaret, ut sic placeret regi Assyriorum. Est autem musach gazophylacium regum, sicut corbonam sacerdotum. Ingressum quoque regis quidam dicunt locum, in quo rex adorabat, vel portam per quam ascendebat ad adorandum; quae omnia obturavit Achaz, sicut et clauserat templum, ne intrarent sacerdotes. Sub eo vidit Isaias onus Babylonis, alia decem vidit sub Ezechia. Et mortuus est Achaz, et sepultus in civitate David, et regnavit filius ejus pro eo Ezechias.

Incidentia.[recensere]

Sub Achaz Roma condita est in monte Palatino, II Kalendas Maii, a gemellis Remo et Romulo. Anno ad urbe condita tertio, Remus occisus est rastro pastorali a Fabio duce Romuli; consularibus ludis Sabinae virgines et mulieres raptae sunt, et pulcherrima virginum Thalamoni sorte data est duci Romuli. Unde quia bene cesserat ei, locus nuptiarum exinde dictus est thalamus.

De captivitate decem tribuum.[recensere]

Anno duodecimo Achaz regis Juda regnavit Osee super Israel novem annis. Fecitque malum eoram Domino, sed non sicut patres ejus (IV Reg. VII). Traditur enim dedisse licentiam Israelitis, ut ascenderent in Jerusalem ter in anno. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee tributarius. Cumque deprehendisset rex Assyriorum quod Osee rebellare niteretur, per Susac regem Aegypti, cui munera miserat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem Ninive, et obsedit Samariam tribus annis, et cepit eam anno nono Osee, et sexto Ezechiae, et transtulit Israel in Assyrios, scilicet septem tribus quae remanserant, et posuit eos juxta fluvium Gozan ultra montes Medorum et Persarum. In prima captivitate trium tribuum creditur captivatus fuisse Tobias, et mansit in Ninive, vel forte cum rege Osee ductus est in Ninive, cujus historia consummata est sub Manasse filio Ezechiae. Sed nos tractabimus eam post finem libri Regum. Porro rex Assyriorum de diversis regionibus adduxit colonos in Samariam paucos primo, sed post ea Assaradon populavit terram, et habitaverunt in urbibus ejus . Cumque essent de quinque longinquis regionibus, quinque idola portaverunt in Samariam, quaeque regio suum. Et omnes prius vocati sunt Chutaei, a quibusdam potioribus inter eos, qui venerant de regione Persida, quae dicta est Chuta, a quodam flumine. Graeci vero dixerunt eos Samaritas, qui et in Evangelio Samaritani dicuntur. Hebraei vocaverunt eos Jacobitas, quia supplantaverant Israelitas finibus suis. Qui cum venissent in terram Israel, immisit Dominus in eos leones, et interficiebant eos, et nuntiatum est regi Assyriorum, quod perirent coloni ejus, quia ignorabant legitima Dei Israel, et misit eis unum de sacerdotibus Israel, et legem Moysi inscriptam litteris antiquioribus. Et habitabat sacerdos in Bethel, et susceperunt circumcisionem, et legitima Dei Israel, nihilominus tamen deos suos in excelsis colebant. Unde quandoque Hebraeas dicunt sibi propinquos, cum bene erat Hebraeis; cum vero male, dicebant nihil sibi esse cum Israel. Migraverunt autem decem tribus de Juda, post annos nongentos et quadraginta septem ab exitu de Aegypto. A divisione vero regni fluxerant anni ducenti quadraginta et menses septem, et dies septem secundum Josephum. Multi autem ex Israelitis confugerunt in regnum Juda, et multi absconderunt se in abditis, et latuerunt in gentibus circumstantibus. Qui post regressum regis Assyriorum redierunt ad propria, et habitaverunt cum Samaritis.

De Ezechia, qui fecit rectum, etc.[recensere]

Anno tertio Osee regis Israel regnavit Ezechias Jerusalem. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit. Nomen matris ejus Abi de Jerusalem, filia Zachariae, posthumi Zachariae lapidati (IV Reg. XVIII). Qui convocatis sacerdotibus et levitis aperuit templum primo anno, et primo mense regni sui, et vasa Dei reparavit, et restituit sacrificia intermissa. Ipse de consilio sacerdotum fecit phase secundo mense non in tempore suo, quia non potuit populus primo mense convenire in Jerusalem, nec sacerdotes purificati erant. Tamen tanta multitudo fuit, quod multi impurificati comederunt Pascha, et tanta copia victimarum, quod in multis levitae suppleverunt officium sacerdotum. Et post Pascha solemnizaverunt aliis septem diebus. Hic dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et lucos succidit, et confregit serpentem aeneum, quem fecit Moyses, cui usque ad illud tempus filii Israel adolebant incensum, et pulverem ejus sparsit in torrentem Cedron, et vocavit nomen ejus Noestam, quod interpretatur, os eorum. Quasi dicat: Dicebatur deus, sed non erat. Scripsit quoque filiis Israel, ut redirent ad cultum Dei, quorum quidam nuntios ejus neglexerunt, quidam quosdam interfecerunt. Unde etiam postea, ut praedictum est, meruerunt captivari. Recessit quoque a rege Assyriorum ne serviret ei. Ipse percussit Philisthaeos, usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam, id est praesidia et civitates. Anno decimo quarto regni Ezechiae ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, in terram Juda, et cepit civitates eorum, et misit ad eum Ezechias in locis, dicens: Recede a me, et quod imposueris mihi feram. Et induxit ei rex Assyriorum trecenta talenta argenti, et triginta auri, et juravit quod non noceret ei. Cumque non invenisset Ezechias hanc summam in thesauris domus Domini et suis, recepit laminas auri, quas ipse affixerat in valvis templi. Cumque misisset regi Assyriorum praedictam pecuniam, irritum fecit Sennacherib jusjurandum, et misit ad obsidendum Jerusalem, Tharthan et Rapsacen, et castrametati sunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via agri Fullonis, et abstulerunt civibus aquam exterioris piscinae. Cumque vocassent regem ad colloquium, noluit exire, sed misit ad eos Eliacim pontificem, et Sobnam scribam, et Joachin a commentariis, et loquebatur ad eos Rapsaces Hebraice, erat enim Samarites, ut quidam volunt. Fuerunt qui dicerent eum filium Isaiae, qui transierat ad Assyrios, et susceperat ritum gentium, et factus erat chiliarchus, et ait: Haec dicit rex magnus Assyriorum ad te. O Ezechia, in quo confidis, ut audeas rebellare? Si confidis in rege Aegyptio, inniteris baculo arundineo. Si spem ponis in Deo tuo, nunquid dii gentium, et Deus Israel liberaverunt eos de manu mea? Si spem ponis in populo tuo: dabo tibi duo millia equorum, nec poteris apud te invenire ascensores. Et rogabant nuntii Rapsacem, ut loqueretur eis Syriace, et non Judaice, audiente populo, qui erat super murum. Tunc exclamavit Rapsaces etiam ad populum: Haec dicit rex magnus Assyriorum: Facite mecum quod vobis utile est, ne comedatis stercora vestra, et bibatis urinam vestram. Egredimini ad me, et utimini bonis vestris, donec veniam ad vos et transferam vos in terram, quae est similis vestrae. Cumque retulissent nuntii comminationes istas ad Ezechiam, scidit rex vestimenta sua, et opertus est sacco, et ingressus est domum Domini, et misit praedictos nuntios, et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam dicentes: Haec dicit Ezechias: Dies haec, dies tribulationis nostrae est et increpationis divinae. Ora pro reliquiis Israel, si forte Deus audiat blasphemiam Rapsacis, et vindicet (IV Reg. XIX). Et respondit Isaias: Haec dicit Dominus Ezechiae, noli timere. Ecce ego immittam regi Assyriorum spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua. Et recessit Rapsaces a Jerusalem, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Transivit autem rex ad pugnandam Aegyptum, ut triumphans rediret ad evertendam Jerusalem. Cumque obsedisset Pelusium, audivit Tharacam regem Aethiopiae, cum multo exercitu venire in auxilium Aegyptiorum, et conturbatus rex dixit Tharacam esse sacerdotem Vulcani, et ideo non dimicaret cum eo. Et rediit in Judaeam, et obsedit Jerusalem. Herodotus tamen aliam causam tradit reditus sui. Orante namque rege Aegyptiorum ad Deum, multitudo soricum in una nocte comedit chordas arcuum in castris ejus, et facti sunt Assyrii inermes, et dicit Rapsacem cum exercitu remansisse circa Jerusalem, et Sennacherib rediisse ad eum de Aegypto. Verumtamen ante reditum Sennacherib de Aegypto in Judaeam, haec facta sunt, quae sequuntur.

De signis trium annorum, quae praedixit Isaias.[recensere]

Cum egrederetur Sennacherib Judaeam, ut transiret in Aegyptum, misit Ezechiae litteras terribiles, et comminationis plenas, dicens quod Deus Israel non posset eum liberare de manu sua. Tunc ascendit Ezechias in domum Domini, et expandens litteras coram Domino, oravit, dicens: Domine Deus Israel, audi verba Sennacherib, quibus exprobravit te nobis, salva nos, obsecro, de manu ipsius. Tunc misit Isaias ad Ezechiam, significans ei verba haec Domini ad Sennacherib in hunc modum: Spernet te, Sennacherib, virgo filia Sion, movebit caput post tergum tuum cum fugeris; exprobrasti sancto Israel, viribus tuis ascripsisti quod vastasti Judaeam. Sed ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi, id est ego qui ab aeterno disposueram, quod sic flagellarem peccantes, nunc implevi, ego auctor fui, tu minister, ponam itaque circulum in naribus tuis sicut fit bubalo, et camum in labiis tuis sicut fit equo, et reducam te in terram tuam. Tunc addidit Isaias verba sua ad Ezechiam, dicens: Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum liberationis tuae. Tertio anno recedet a te Sennacherib, non rediturus. Ego autem praedico tibi quid facies hoc anno, et quid secundo, ut, cum videris impleta, scias verum esse quod praedixi de tertio. Comede hoc anno quod repereris, vel secundum Isaiam, quae sponte nascuntur (Isa. XXXVII), vel secundum LXX quae prius severas. Imminente messione irruerant Assyrii et vastaverant segetes, vineas, et oliveta, sed quaedam inter ungulas equorum calcantium evaserant. Unde dicunt LXX: Comede quae prius severas, etiam de conculcatis quidam sponte germinaverunt. De quibus dixit Isaias: Comede quae sponte nascuntur. Et jam cum praescissent adventum Sennacherib, congregaverant sibi undecunque victualia, et reposuerant in Jerusalem, de quibus dicit hic liber Regum: Comede quod repereris. Porro secundo anno comede quae sponte nascuntur, vel, secundum Isaiam pomis vescere (ibid.), quod idem est. Secundo enim anno dum moraretur Sennacherib in Aegypto, quia defuerant eis praedicta victualia, multiplicavit eis Dominus abundanter, quae sponte gignit humus. Porro in tertio anno, fugato hoste, securi seminate, metite et comedite. Et tunc de Jerusalem egredientur reliquiae, et quod salvatum est de monte Sion, et quod reliquum est de domo Juda mittet radicem deorsum, faciet fructum sursum. Per simile arboris loquitur, quae quanto profundius fudit radicem tanto copiosius et altius facit fructum. Et est sensus: Multitudo populi, quae fugit de Judaea ante faciem hostium et recepit se in Jerusalem, ut servaretur, fugato hoste, redibit in terram suam, et populabit eam. Hoc audito Ezechias gavisus est, et de consilio Isaiae et sapientium obturavit capita fontium extra urbem, et exitus aquarum in Judaea, ne redeuntes Assyrii invenirent aquarum abundantiam. Tunc obturavit Ezechias superiorem fontem aquarum Gehon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David, ut influerent piscinam inferiorem. Fecit etiam ante fontem Siloe, quasi stagnum in quo colligerentur aquae, et reservarentur civibus in usum obsidionis. Et secundum Epiphanium ad preces Isaiae copiosius solito egressae sunt aquae de fonte Siloe. Hoc autem stagnum vocatur in Evangelio Natatoria Siloe (Joan. IX).

De fuga Sennacherib.[recensere]

Factum est autem post annum rediit Sennacherib ab Aegypto, et cum Judaeam vastasset, tandem obsedit Jerusalem. Sed in eadem nocte angelus Domini percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia (IV Reg. XIX). Et timens Sennacherib fugit, cum decem viris, ut aiunt Hebraei, et rediit in Niniven. Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus, percusserunt eum in gladio, et fugerunt in Ararath partem Armeniae campestrem, et uberem ad radicem montis Tauri, per quem fluit Arraxes, et regnavit filius ejus pro eo Assaradon: indignati erant majores filii in patrem, quod filium minorem natu praefecerat eis in regem, eo quod magis diligeret matrem illius, quam ipsorum. In hoc autem ostensus est Sennacherib nequior populo, quod parricidio filiorum est reservatus . Porro Jerosolymitae videntes stragem hostium, egressi sunt, et spoliaverunt castra. Spolia vero mortuorum tollentes excusserunt ex eis pulverem tantum; nam ignis divinus latenter eorum cadavera incineraverat.

De Ezechiae aegrotatione, et de regressu solis.[recensere]

Ezechias autem post inopinabilem et incredibilem triumphum, licet, secundum Josephum, cum populo hostias Deo immolasset, non tamen digne gratias agit. Nam et animo elatus est, et canticum non cantavit, sicut in hujusmodi facere consueverant patres, et propterea aegrotavit usque ad mortem, et venit ad eum Isaias, et ait. Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives (IV Reg. XX). Contristatus Ezechias, eo quod filium non haberet, non quod domum relinqueret desolatam, sed ne forte frustraretur in eo promissio facta David de Christo, conversus ad parietem flevit amare, forte ut secretius oraret, et ne adstantes lacrymas ejus viderent, vel forte ad parietem porticus templi erat, juxta quam cubabat, et quia in porticum ascendere non poterat ad orandum, saltem ad faciem ejus oravit, dicens: Obsecro, Domine, memento quod ambulaverim coram te in veritate. Quasi dicat: Et si nunc peccavi, parce, ne pereant apud te quae feci coram te. Porro antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, dixit ad eum Dominus: Redi, et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus David patris tui. Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam. Ecce sanavi te, die tertio ascendes in templum. Diebus tuis addam quindecim annos; de manu regis Assyriorum, cujus reditum times, liberabo te, et urbem hanc, propter te, et propter David servum meum. Hic apparet quia Manasses nondum natus erat, qui post mortem patris, cum regnare coepisset, duodecim annorum erat. Et ait Ezechias: Quod erit signum, quod Dominus sanabit me? Cui Isaias: Vis ut ascendat umbra decem lineis in horologio, an ut revertatur totidem gradibus? Erat enim hora diei decima, et umbra gnomonis descendebat per decem lineas. Dedit ergo regi optionem signi, utrum vellet, quod sol staret per spatium decem horarum immobilis, vel rediret ad orientem, et iterum inchoaret diem; quodlibet autem istorum, si fieret, adderentur duodecim horis diei decem horae. Huic sensui consonat Hebraeus dicens: Vis ut stet umbra decem lineis, an ut revertatur? In Isaia quoque de reditu solis ad ortum tantum agitur, et non de ascensu umbrae (Isa. XXXVIII). Verumtamen super librum Regum sic exponitur. Vis ut ascendat umbra decem lineis procedente sole super terram per boreales plagas versus Orientem, sicut quotidie per noctem sub terra procedere solet, et sic completis decem horis, statim redeat ad locum, ubi nunc est, et perficiet diem istum? Et elegit rex, ut rediret sol ad Orientem. Si enim staret, alicui causae naturali posset ascribi, vel forte quia jam alio tempore factum fuerat, sicut sub Josue, signum inauditum elegit. Et statim sol stans in oriente, reversus est iterum per decem lineas, per quas jam descenderat . Tunc fecit Isaias afferri massam ficuum, et cataplasmaverunt super vulnus ejus. Hebraeus magis proprie dicit super ulcus ejus. Quidam suspicantur fuisse apostema, cujus sanies in cutis superficiem provocatur siccioribus ficis contusis. Porro Aquila, Symmachus et Theodotion regium morbum fuisse dicunt, cui quaeque dulcia, vel sumpta, vel apposita contraria putantur. Et ita Dei potentia monstrata est, cum per res noxias sanitas restituta est. Et convaluit Ezechias, et tertia die ascendens in templum, ait: Ego dixi, Domine, id est dum aegrotarem, penes me cogitavi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi (Isa. XXXVIII), id est nondum suscepta sobole quam exspectabam, descendam ad inferos; et dum hoc cogitarem, quaesivi a te, orando, residuum annorum meorum, ut prius velles me patrem fieri quam anima mea priver. Huic cantico Ezechiae praemittunt LXX titulum talem: Oratio Ezechiae regis Judae, sed melius est in Isaia: Scriptura Ezechiae regis Judae. Nam in hoc cantico narravit tantum quod cogitaverat, vel oraverat, dum aegrotasset, et non oravit in eo, nisi duobus verbulis tantum, ut ibi: Domine, responde pro me, et in fine Domine, salvum me fac.

De morte Ezechiae.[recensere]

In illo tempore misit Merodach, filius Baladan, rex Babylonis, litteras et munera ad Ezechiam, petens, ut socius ejus esset et amicus (IV Reg. XX). Nam eo tempore rex Medorum et rex Babyloniorum recesserant a monarchia Assyriorum sub Assarodach, ne essent sub eo; praecipua tamen causa legationis hujus creditur haec fuisse. Chaldaei vigebant in astronomia, nec poterant invenire, secundum artem suam, quare dies fere in duplum protensa fuerat, et tandem audierant hoc pro rege Hierosolymorum factum esse, et miserunt ad eum, ut sciscitarentur rei veritatem. Praeterea Chaldaei adorabant solem, et miserunt regi munera, ut honorarent hominem, quem honoraverat Deus eorum. Et laetatus est Ezechias in adventu eorum, et iterum elatus est in animo suo; nec fuit in domo sua, nec in omni potestate sua, quod non ostenderet eis, etiam domum aromatum; quam quidam tradunt, fuisse cellam aromatum in templo Domini, in quam inducere gentiles nefas erat; secundum Epiphanium vero, domus erat longissima, quam fecit Salomon, juxta descriptionem patris sui, contra orientem Sion, et fecit occulti aditus compositionem longe a civitate, qua deprehendi ab universo populo nequiverat, pluribus quoque sacerdotibus ignota erat, illicque rex posuit aurum, et aromata, quae adducta erant de Aethiopia. In ea post sepulcra regum, erant sepulcra pontificum, et postremo sepulcra prophetarum, hoc secretum David et Salomonis, Ezechias gentibus denudavit, et ossa paterna contaminavit ex praesentia profanorum. Et ab ipso die sterilis factus est. Porro cum abiissent legati, venit Isaias ad regem, et ait: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te. Qui cum indicasset ei, quod quaesierant, dixit Isaias: Haec dicit Dominus: Ecce dies venient, et auferentur in Babylonem omnia quae in domo tua sunt, et quae absconderant patres tui. Sed et de filiis tuis erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Hoc impletum esse fabulantur Hebraei in Daniele, et sociis ejus, qui cum Joacim filio Josiae capti sunt. Sed verius creditur eos eunuchos fuisse, non corpore, sed mente. Et respondit Ezechias: Bonus est sermo Domini. Sit pax et veritas in diebus meis. Et dormivit Ezechias cum patribus suis. Et celebravit exsequias ejus universus Juda, et sepelierunt eum super sepulcra filiorum David, id est eminentius sepulcrum caeteris fecerunt ei causa pietatis, quia coluit Deum. Ipse enim sic commendatur in libro Regum: Non fuit similis ei, neque ante eum, neque post eum de cunctis regibus Juda (IV Reg.). In hoc excipitur David, quia nondum erat sub eo regnum Juda. Si quaeritur de Josia, dicimus quod Josias melior fuit eo; sed iste praeponitur ei in hoc, quod magnificatus est praeclaris bellorum titulis, et quod tria inaudita fecit Dominus pro eo, regressum solis, additionem annorum, stragem hostium per angelum.

Incidentia.[recensere]

In diebus Ezechiae Syracusa et Cathina in Sicilia conditae sunt. Romulus milites ex populo sumpsit quasi ex mille unum. Cures, qui sub Statio rege Sabinorum, Romulo favebant, quirites appellavit, centum elegit senes, quos appellavit patres. Romulus apud paludem Capreae nusquam comparuit, et, suadente Lucio, Quirini nomine consecratus est. Post Romulum senes praedicti, singuli per quinos dies, rem publicam rexerunt per annum fere et dimidium. Quod regnum appellatum est inter tempus. Tunc secundus a Romulo regnavit Numa Pompilius, qui praedictos senes senatores appellavit. Hic primus congiarium militibus dedit, id est imperialem largitionem in sui promotione; Januarium et Februarium anno addidit, fundamenta Capitolii fecit. Sibylla Erythrea claruit.

De Manasse et morte Isaiae.[recensere]

Post Ezechiam regnavit Manasses filius ejus pro eo; duodecim annorum erat cum regnare coepisset. et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem, et fecit malum coram Domino. Aedificavit enim excelsa, quae dissipaverant patres ejus, et erexit aras Baal, et lucos, et exstruxit altaria militiae coeli in duobus atriis templi, et posuit idolum luci in templo Domini, et traduxit quemdam filium suum per ignem Tophet; ariolos, augures, pythones, et aruspices multiplicavit, et errare fecit Judam in viis gentium (IV Reg. XXI). Cumque arguerent eum prophetae missi a Domino, nemini eorum parcebat, sed plateas Jerusalem prophetarum sanguine purpuravit. Insuper aliorum sanguinem innoxium fudit multum nimis, donec impleret Jerusalem, usque ad os. Isaiam quoque avum maternum, secundum Hebraeos, vel affinem suum, ejectum extra Jerusalem circa piscinam Siloe serra lignea per medium secari fecit. Qui dum in principio sectionis angustiaretur, petiit sibi dari aquam, ut biberet, et cum nollent ei dare, Dominus de sublimi misit aquam in os suum, et exspiravit, nec tamen carnifices destiterunt a sectione. Et ob hanc aquae missionem confirmatum est nomen Siloe, quod interpretatur missus, nec sepelierunt eum in sepulcro prophetarum, sed sub quercu Rogel juxta transitum aquarum, quem fecerat Ezechias in memoriam miraculi, quod fecerat Dominus in aquis illis ad preces Isaiae. Tradit enim Epiphanius quod, dum Sennacherib rediret ab Aegypto, praemisit exercitum ab obsidendam Jerusalem, qui castrametatus est circa piscinam Siloe, ut aquis ejus uterentur. Eratque piscina quasi communis; nam et cives ad eam descendere poterant, et hostes. Orans autem Isaias obtinuit a Domino ut, cum egrediebantur cives, erant ibi aquae sicut prius. Cum vero accedebant hostes siccabantur aquae prorsus, ita ut mirarentur Assyrii, unde essent aquae in urbe. Porro in jugem memoriam hujus facti, adhuc aquae Siloe non jugiter, sed incertis horis ebulliunt. Cumque in propria persona accessisset Sennacherib, facta est strages supradicta in exercitu ipsius. In tantae rei memoriam populus gloriose prophetam sepelivit in loco praedicto, ut etiam orationibus ejus, post mortem, indesinenter hujus aquae beneficio potirentur. Aliqui libri habent in hoc loco orationem Manasse, quae ponitur in fine secundi Paralipomenom, ideo non habet necesse hic poni, cum etiam plura exemplaria eam in hoc loco non contineant.

De morte Manasse.[recensere]

Immisit ergo Dominus adversus Manassen regem Babyloniorum, qui depopulatus est Judam; et Manassen dolo captum traxit in Babylonem, et pluribus afflixit tormentis (II Psal. XXXIII). Et intelligens Manasses hanc esse manum Domini, egit poenitentiam, et intente oravit ad Dominum, et misertus Dominus reduxit eum in regnum suum. Qui cum venisset Jerosolymam delevit idola, lucos, et aras, quae fecerat, ita ut in memoriam priorum nihil superesset. Et restituit cultum Domini, sicut prius, et populum idipsum docuit; et sic a priori conversatione mutatus est, ut non sine grandi admiratione vitam ageret beatam. Muros quoque civitatis, et turres, et antemuralia multa munitione firmavit. Et mortuus est Manasses, et sepultus est in horto domus suae in horto Azam, et regnavit Amon filius suus pro eo (IV Reg. XXI).

Incidentia.[recensere]

In diebus Manasse Sybilla Erophila claruit in Samo; unde et Samia dicta est. Partheni Tarentum condiderunt. Galarphus de Chio insula primus ferri glutinum intra se excogitavit. Tertius Romanorum rex Tullius Hostilius. Hic primus regum romanorum purpura, et fascibus usus est. Qui post longam pacem bellare paravit Albanos, Vegetes, Fidenates vicit, adjecto monte Coelio ampliavit urbem. Tandem cum domo sua fulmine conflagratur.

De Amon et Josia.[recensere]

Porro viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus tantum annis regnavit in Jerusalem (IV Reg. XXI). Tamen LXX dicunt duodecim. Qui fecit malum coram Domino, sicut pater suus in juventute sua fecerat, et tetenderant ei insidias servi sui, et interfecerunt eum in domo sua. Populus autem percussit eos, qui interfecerunt regem, et sepelierunt eum cum patre suo, et statuerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta unum annos regnavit in Jerusalem, et ambulavit per omnes vias David patris sui. Non declinavit ad dextram, neque ad sinistram (IV Reg. XXII). Qui in quarto regni sui anno, erat ei duodecim aetatis, ut dicit Josephus, pietatem, et justitiam mirabilem in se jam demonstrabat. Nam populum jam revocabat ab idololatria; et opera prava velut senior emendabat. Porro anno regni sui octavo omnem civitatem et provinciam a cultu idolorum purgavit, ut nullum vestigium idololatriae superesset. Scrutabantur etiam domos, ne quid latenter remaneret suspectum, et in unaquaque causa justitiam coluit tanquam animae suae medicinam. Misitque in totam provinciam ut deferrent ad reparationem templi munera pro sua voluntate unusquisque , et praeposuit huic operi Helciam sacerdotem magnum et Amasiam, qui erat supra civitatem, et Sapham scribam: et facta est reparatio templi fideliter et indilate.

De sancto propheta Jeremia.[recensere]

Anno decimo tertio regni Josiae exorsus est prophetare Jeremias, filius Helciae, de sacerdotibus Anathot, in terra Benjamin, tertio ab urbe milliario. Et prophetavit, usque ad eversionem urbis quinquaginta annis, et uno anno, praeter illud tempus, quo in Aegypto prophetavit in Tannis. Et cum puer esset, dixit ei Dominus: Prophetam in gentibus dedi te. Qui cum dixisset: A, a, a, Domine, nescio loqui, quia puer ego sum, misit Dominus manum suam, et tetigit os ejus, et ait: Ecce dedi verba mea in ore tuo (Jer. I). Ex tunc licet esset adolescens coepit prophetare et praedicare, mane consurgens, et frequens stans in porta domus Domini, et in atriis templi, et ostendit ei Dominus signa eversionis Jerusalem, quam praedicabat. Primo significavit ei auctorem illius eversionis Deum. Ostendit enim ei quasi furem vigilantem cum virga, ut damnificaret dormientes. Sic enim Dominus jam vigilabat ad percutiendum populum suum. Secundo vero signo ostendit ei Dominus quo ministro ad hoc uteretur per ollam succensam a facie aquilonis, et ait: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores hujus terrae (ibid.), id est a Chaldaeis, qui juxta situm Jerusalem ab aquilone venerunt. Has duas visiones vidit sub Josia. De tertia incertum est. Verius enim putatur quod sub aliis regibus vidit eam, sicut caetera quae sequuntur. In tertia enim visione ostendit ei Dominus causam eversionis, nec fuit haec visio imaginaria sed corporalis. Praecepit enim Dominus, ut tolleret lumbare suum, et absconderet illud super Euphratem. Et post multos dies ex mandato Domini revertens, invenit illud putrefactum, et nulli usui aptum, et ait ei Dominus: Sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi domum Israel, et domum Juda; sed quia recesserunt a me, fornicando post deos alienos, quasi putrefient trans Euphratem captivati (Jer. XIII). Reliqua Jeremiae locis suis tractabimus.

De inventione Deuteronomii.[recensere]

Porro octavo decimo anno regni Josiae, praecepit Josias Helciae, ut residuum pecuniae, quae oblata fuerat ad templi reparationem constaretur, et fierent inde vasa ad ministerium Domini. Cumque Helcias omnia diligenter scrutaretur, invenit librum Moysi in templo. Forte aperuit arcam, et invenit Deuteronomium, quem Moyses reponi fecerat in ea, et misit eum regi per manum Saphan. Qui cum legisset coram rege, scidit rex vestimenta sua (IV Reg. XXII). Audivit enim maledictiones scriptas in transgressores legis, et crebras comminationes Dei. Quod si sequerentur idola, ejiceret eos de terra, quam dederat eis, sicut ejecerat Amorrhaeos a facie eorum. Et mirabatur quod adhuc esset in terra, et verebatur imminere captivitatem. Tunc praecepit Helciae, et viris prudentibus, ut consulerent Dominum super se, et super populum suum. Qui descenderunt ad Holdam prophetissam, uxorem Sellum, quae habitabat in Jerusalem in secunda, id est secundo ambitu muri, quem fecerat Ezechias, de quo dixit Sophonias: Et ululatus a secunda parte (Sophon. I), scilicet quia pars secundo muro circumdata prius capta est. Forte non invenerunt Jeremiam, vel potius nullius adhuc momenti erat. Et respondit Holda: Haec dicit Dominus: Ecce adducam mala, quae scripta sunt in libro legis super locum hunc, et habitatores ejus, qui irritaverunt me in cunctis operibus manuum suarum. Succendetur indignatio mea, et non exstinguetur. Regi autem, qui misit vos dicetis: Haec dicit Dominus: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es, differentur haec mala, nec fient in diebus tuis, et colligam te ad patres tuos in pace. Quod non est intelligendum de pace ipsius regis: ipse enim occisus est a Pharaone; sed de pace populi, id est priusquam inferret populo quae comminatus fuerat. His auditis, mittens rex in omnem provinciam congregavit omnem populum in Jerusalem (IV Reg. XXIII), et stans super gradus, legit, cunctis audientibus, omnia verba libri, et percussit foedus coram Domino, et compulit omnes sacramenta praestare, ut leges Mosaicas per omnia custodirent. Et delevit aruspices, et maleficos omnes, et omnia vestigia idololatriae redegit in pulverem. Etiam vestigia quaedam serpentis aenei, quem comminuerat, sive contriverat Ezechias. Ob hoc in prologo Sophoniae legitur Josias contrivisse eum, et contaminavit excelsa, et valle Topheth et ignem Moloch. Forte ossa mortuorum ubique sparsit, vel quaelibet alia immunda, ut potius abominabilis, quam venerabilis locus appareret. Equos quoque solis, et currus, quos depinxerunt reges Judae in introitu templi, juxta exedram Nathanmelech eunuchi penitus destruxit. Fecerant ibi Judaei idolum solis, quasi puerum imberbem, quia nullum patitur senium, sed quotidie renovatur. Fecerant et ei equos, et currum, putantes quod in hunc modum Eliam transtulisset. Et ascendens rex in Bethel super altare, quod fecerat Jeroboam, combussit ossa sacerdotum, et falsorum prophetarum, eruta de sepulcris excelsorum, juxta verbum Abdon prophetae, cujus titulum cum legisset in sepulcro, praecepit ne moverentur ossa ejus, nec etiam illius cum quo sepultus erat. Idipsum fecit in excelsis Samariae, et in urbibus Manasse, et Ephrain, et Simeon, usque in Nepthalim, ossa de tumulis excelsorum eruta, super altaria comburens, et tam ossa quam altaria in pulverem redigens. Hoc praedictum erat de Josia ante annos trecentos sexaginta et unum. Et reversus in Jerusalem fecit Phase convocans ad illud etiam filios Israel, qui captivitatem Assyriorum aliquo modo effugerant, vel etiam de captivitate aliquo casu redierant. Et traditur de his habuisse ad undecim millia Nathinnaeorum. Non est factum Phase tale a diebus judicum. In Paralipomenon legitur a diebus Samuelis (II Paral. XXXV), quod posset dici vitio scriptorum factum, et scriptum esse Samuel pro Salomonis, nisi idipsum in Josepho legeretur. Potest ergo intelligi quod Samuel fecerit Phase, etsi in historia non legatur. Quod autem judices fecerunt Phase, certum est, quoniam Moyses et Josue judices fuerunt, et factum est hoc Phase in Jerusalem decimo octavo anno regni Josiae.

De morte Josiae.[recensere]

In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum (IV Reg. XXIII). Audierat enim eum jam debilitatum, quia Medi, et Babylonii a monarchia ejus recesserant, et aestimabat quod de facile posset obtinere Syriam. Primo aggressus erat regem ad Remon, qui regnabat tunc in Carchamis. Descendit ergo Josias in occursum ejus, prohibens ne transitum faceret per Judaeam, et misit Pharao ad Josiam dicens: Quid mihi et tibi, rex Juda? non adversum te venio, ad Euphratem propero. Mittit me Deus ad Medos; sine me, ne Deus qui mecum est, interficiat te. Et non acquievit Josias, sed cum rege ad Remon componebat acies, ut dimicarent adversus Pharaonem. Et forte dum transisset a curru in currum, qui sequebatur eum more regio, occisus est a sagittariis in campo Mageddon, et planxit eum inconsolabiliter ad Remon rex cum exercitu suo. Unde et illud dictum est: Erit planctus, sicut planctus ad Remon. Traditur autem quod juxta arborem, et fontem occisus fuerit, quae statim aruerunt, et relatus est in Jerusalem, et sepultus est in mausoleo patrum suorum. Et planxit eum universus Juda in Jerusalem, et maxime Jeremias, qui super exsequias ejus scripsit Threnos lamentabiles: Quomodo sedet sola civitas, etc., quibus utebantur cantores, et cantatrices super exsequias Josiae. Et longis temporibus in Judaea super Josiam eos replicabant. Quibus postea superaddidit idem Jeremias alias lamentationes super excidio civitatis.

Incidentia.[recensere]

In diebus Josiae quartus Romanorum rex Ancus Marcius, Numae nepos ex filia, Adventinum montem et Janiculum urbi addidit. Supra mare sedecimo ab Urbe milliario civitatem Ostiam condidit, oraculo Dodonaeo primum Graecia usa est. Quintus Romanorum rex Tarquinius Priscus, qui circum Romae aedificavit, muros, et cloacas, et Capitolium exstruxit, ludos Romanos instituit Arion a delphino in theatrum deportatus est.

De Joakim, vel Joachaz.[recensere]

Reliquit autem Josias tres filios, Eliacim, qui et Jechonias, primogenitum, viginti quinque annorum, medium autem Joachaz, qui et Sellum dictus est, viginti trium annorum; et tertium Mathaniam, circiter octo annos (IV Reg. XXIII). Tulit populus terrae medium filium Joachaz, et constituit eum regem pro patre suo; qui tribus mensibus tantum regnavit in Jerusalem. Nam, ut dicit Paralipomenon, veniens Pharao Nechao rex Aegypti in Jerusalem, amovit eum, et imposuit mulctam terrae centum talenta argenti, et unum auri, et constituit regem pro eo fratrem ejus primogenitum Eliacim sibi tributarium (II Paral. XXXVI). Et mutato nomine vocavit eum Joakin, ut mutatio nominis esset signum subjectionis, et duxit secum Joachaz in dolo, sub spe honorandi eum in Aegypto. Nam cum venisset in Reblata vinxit eum, et ligatum misit eum in carcerem in Aegypto. Porro Joakim viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem, et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerant patres ejus. Cumque argueret eum Urias propheta, comminatus est ei valde, et fugit Urias in Aegyptum. Et misit post eum Joakim, et reduxit eum, et morte turpissima interfecit eum. Anno quarto regni Joakim coepit regnare in Babylone Nabuchodonosor, qui victo rege Aegypti, tulit omnia, quae ejus fuerant, a rivo Aegypti usque ad flumen Euphratem, et transiens Euphratem, omnem Syriam usque ad Pelusium cepit, praeter Judaeam (IV Reg. XXIV). Porro anno quarto Joakim, locutus est Jeremias ad omnem populum Juda, et ad cives Jerusalem dicens: A tertio decimo anno Josiae locutus sum vobis verba Domini, et hodie est vicesimus tertius annus, et non audistis me. Propterea haec dicit Dominus: Adducam servum meum Nabuchodonosor super terram hanc, et super omnes nationes, quae in circumitu ejus sunt, et servient regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis, et super terram Chaldaeorum iniquitates eorum, et ponam illam in solitudines sempiternas (Jer. XXV). Et mirabantur quod tam audacter loqueretur. Nam et in principio regni Joakim cum staret in atriis templi, et dixisset: Haec dicit Dominus: Dabo domum hanc sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae, et omnis populus dicentes: Morte moriatur. Et ascenderunt de domo regis principes Juda, et sederunt in porta domus Domini, et accusabant Jeremiam sacerdotes et prophetae. Qui respondit: Misit me Dominus, ut prophetarem adversum locum istum. Ecce in manibus vestris sum, facite, quod rectum est in oculis vestris (Jer. XXVI). Et liberaverunt eum principes a manibus populi, et maxime Aicham, filius Sapham, dicens quod Michaeas in diebus Ezechiae similia praedicasset, et multi prophetae in diebus regum, nec aliquid a regibus perpessi sunt, sed honorati. Clauserunt tamen principes Jeremiam, ne publice praedicaret. Dixitque tunc Dominus ad Jeremiam: Tolle volumen, et scribes omnia verba quae locutus sum tibi adversus Judam, et alias gentes a diebus Josiae usque ad diem hanc, et convocavit Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini, et dixit ad eum Jeremias: Clausus sum nec valeo ingredi domum Domini. Ingredere ergo tu, et lege, quae scripsisti in die jejunii, audiente populo, et universis, qui veniunt de civitatibus suis. Et fecit Baruch, sicut praeceperat ei Jeremias, saepe legens in domo Domini. Factum est autem in anno quinto Joakim, in mense nono praedicaverunt jejunium omni populo in Jerusalem, et universis qui fluxerant de Juda. Et legit Baruch sermones Jeremiae in introitu portae novae domus Domini. Quod cum audisset filius Gamariae Michaeas, descendit ad principes et seniores domus regis, qui sedebant in gazophylacio scribae. Qui cum nuntiasset eis, quae audierat, advocaverunt ad se Baruch. Qui cum legisset omnia verba coram eis, obstupuerunt, et dixerunt ei: Abscondere tu, et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis. Et ingressi sunt ad regem, qui sedebat in domo hiemali mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis. Cumque legisset Judi filius Nathaniae, tres pagellas vel quatuor, scidit rex volumen scabello scribae, et projecit in ignem donec consumeretur. Quibusdam tamen contradicentibus, praecepit rex servis suis, ut comprehenderent Baruch et Jeremiam; Dominus autem abscondit eos. Et dixit iterum Dominus ad Jeremiam: Scribe rursum in volumine omnes sermones, quos combussit Joakim, et superaddes plures, et praecipue ea quae dicit Dominus contra Joakim. Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem (Jer. XXXVI). Non plangent eum, vel frater, vel soror, id est non plangent eum frater et soror, dicentes: Vae; non concrepabunt ei: Vae, domine, et Vae, inclyte. Sepultura asini sepelietur, putrefactus, et projectus extra portas Jerusalem (Jer. XXII).

De Nabuchodonosor, et morte Joakim.[recensere]

Factum est autem in anno septimo Joakim, ipse est quartus annus Nabuchodonosor, ascendit Nabuchodonosor in Judaeam, et depopulabatur eam (IV Reg. XXIV). Rechabitae autem, qui habitabant in tabernaculis seorsum ab omnibus, timentes ascenderunt in Jerusalem, ut salvarent animas suas. Et dixit Dominus ad Jeremiam: Vade et introduces omnes Rechabitas in unam exedram thesaurorum juxta domum Domini. Et introduxit eos in gazophylacium filiorum Hanon, et posuit coram eis scyphos, et calices plenos vini dicens: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus, quia Jonadab, filius Rechab, pater noster, praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum, vos, et uxores vestrae, et filii vestri, usque in sempiternum; domum non aedificabitis, sementem non seretis, vineas non plantabitis, in tabernaculis habitabitis cunctis diebus, ut vivatis multis diebus super terram, in qua peregrinamini. Tunc ait Dominus ad Jeremiam: Dic habitatoribus Jerusalem: Haec dicit Dominus: Nunquid non accipietis disciplinam, ut obediatis mihi, sicut Rechabitae patri suo? Propterea inducam super vos mala, quae locutus sum; de stirpe vero Rechab non deficiet vir, stans in conspectu meo (Jer. XXXV). Porro cum venisset Nabuchodonosor in Jerusalem, cepit Joakim, et ligavit eum, et trahebat secum in Babylonem, et nobiles cum eo. In itinere vero imposuit ei Nabuchodonosor tributum, et remisit eum in Jerusalem, sed obsides traxit secum pueros de semine regio, Danielemque, et tres pueros, et servivit ei Joakim tribus annis. Sed cum audisset quod rex Aegypti iterum pugnare vellet contra Nabuchodonosor, negavit ei tributum quod promiserat. Et ascendens rex Babylonis in Jerusalem, sub jure foederis intravit eam. Sed cum intrasset, fidem non servavit, sed juvenes fortissimos quosque occidit una cum rege Joakim, quem et ante muros in sepulcrum projici jussit. Et quia non servaverunt ei fidem hostes, ideo forte liber Regum vocat eos latrunculos, dicens: Et immisit Dominus in Joakim latrunculos Chaldaeorum, et Syriae, et Moab, et Ammon, ut disperderent eum juxta verbum Domini (IV Reg. XXIV). Nam stigmata sunt inventa in corpore occisi contra legem, id est nomen idoli, quod colebat Codonazer. Et constituit Nabuchodonosor filium ejus regem Joakim, aequivocum scilicet patri, dictum Jechoniam. Octo decem annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et tribus tantum mensibus regnavit, et decem diebus. Nam cum recessisset Nabuchodonosor, timuit ne Joakim memor necis paternae adhaereret Aegyptiis, et pugnaret adversus eum, et ideo rediit, et obsedit Jerusalem. Sed ad vocem Jeremiae egressus est Joakim ad eum cum matre, et omni domo sua, et principibus ejus. Et suscepit eos rex Babylonis anno octavo regni sui, et tulit universa vasa aurea de domo Domini, et thesauros domus regiae, et transtulit in Babylonem cum rege, et matre ejus. De domo circiter duo millia, de principibus et viris robustis septem millia artifices, et inclusores mille, in summa quasi decem millia, inter quos erat Mardochaeus, et Ezechiel adhuc juvenis de genere sacerdotum. Videtur tamen Josephus velle, quod jam duos libros scripserat de futuro urbis excidio, quos reliquit in Judaea. Isti quia sponte se tradiderunt, proprie dicti sunt transmigratio Judae. Alii vero, qui postea per violentiam tracti sunt, proprie dicuntur captivitas Judae. Ab hac transmigratione Judae, scilicet ab octavo anno regni Nabuchodonosor, quidam inchoant numerare septuaginta annos captivitatis.

De Sedecia.[recensere]

Et constituit Nabuchodonosor regem in Jerusalem patruum Joakim Mathaniam (IV Reg. XXIV), ut serviret ei sub tributo, interposita religione jurisjurandi, et mutato nomine vocavit eum Sedeciam. Tricesimum primum aetatis annum agebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem, et fecit malum coram Domino, sicut Joakim frater ejus. Erat enim superbus, cogitans ut adhaereret regi Aegyptiorum, et non servaret jusjurandum regi Babylonis. Decipiebant autem eum pseudoprophetae dicentes in proximo Babylonios vincendos ab Aegyptiis. Cumque diceret ei Jeremias, ut spem poneret in Domino, et non in homine, dixit ad eum Dominus: Descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendit. Et ipse figulus faciebat opus super rotam, et dissipatum est vas in manibus ejus, et conversus fecit de eodem luto alterum vas sicut placuit in oculis ejus. Et dixit Dominus ad Jeremiam: Dic domui Juda: Haec dicit Dominus: Nunquid sicut facit figulus potero facere vobis, ut destruam. et disperdam vos, et poenitens aedificem, et plantem? (Jer. XVIII) Factum est autem in anno quarto regni Sedeciae, miserunt ad eum nuntios rex Edom, rex Moab, rex Tyri, rex Amon, rex Sidonis, petentes, ut pariter foederati, unanimiter tributa negarent regi Babylonis. Et dixit Dominus ad Jeremiam: Fac tibi catenas ligneas, id est retortas sex, et pones unam in collo tuo, et alias quinque dabis in manus nuntiorum quinque regum coram Sedecia, dicens: Haec dicit Dominus quinque regibus, et regi Juda: Ego feci terram, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis, et nunc dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor servi mei. Gens autem et regnum, quae non servierit ei, in gladio, fame, et peste visitabo super eos. Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis, ne pereatis cum eis. Et cum complevisset Jeremias mandatum Domini coram Sedecia, Hananias propheta de Gabaon, tulit catenam de collo Jeremiae, et confregit eam, dicens: Haec dicit Dominus: Sic confringam jugum regis Babylonis de collo istarum gentium post duos annos dierum, et referri faciam omnia vasa Domini, et reducam omnem transmigrationem Judae ad locum istum (Jer. XXVII). Et ait Jeremias: Amen, sic faciat Dominus (Jer. XXVIII); quasi dicat: Idipsum vellem ego, si fieri posset. Verumtamen audi, Hanania. Non misit te Dominus, et fecisti considere populum istum in mendacio. Propterea hoc anno morieris post duos menses dierum. Et mortuus est Hananias in anno illo mense septimo (ibid.). Nam hoc praedixerat Jeremias in mense quinto. Territus autem Sedecias ad mortem Hananiae, misit nuntios in Babylonem cum tributo. Et misit Jeremias epistolam in manibus nuntiorum secreto, ad omnem transmigrationem Judae, dicens: Haec dicit Dominus: Aedificate domus, et plantate hortos, ducite, et tradite nuptui, et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea Deum quia in pace illius erit pax vestra. Non vos seducant prophetae, qui in medio vestri sunt, qui promittunt vos in brevi redituros, quia cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, reducam vos ad locum vestrum. Haec autem dicit Dominus ad Achab, filium Coliae, et ad Sedeciam, filium Maasiae, qui prophetant vobis mendacium: Tradam eos in manus regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris, assumetur ex eis maledictio dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne, pro eo quod fecerunt stultitiam in Israel, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo, quod non mandavi eis (Jer. XXIX). Hos duos tradunt Hebraei fuisse illos duos senes, quos postea dijudicavit Daniel. Nec obest, quod dicitur rex Babylonis frixisse, cum Daniel dicat eos lapidatos (Dan. XIII). Convictos enim tradiderunt regi ad poenam, quae nomine ignis significata est. Cumque redissent nuntii de Babylone, attulerunt litteras ex parte pseudoprophetarum ad sacerdotes in Jerusalem in haec verba: Posuit vos Dominus in domo sua super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittatis eum in nervum, et in carcerem, et nunc quare non increpatis Jeremiam, qui dixit vobis: Aedificate domus, quia non redibitis. Et legit Sophonias epistolam coram Sedecia in auribus Jeremiae. Et ait Jeremias: Haec dicit Dominus: Super eos quos transmigrare feci, visitabo verbum bonum, ut reducam eos, super vos autem, qui non estis egressi cum eis, immittam gladium, et famem, et pestem, et ponam vos quasi ficus malas, quae comedi non possunt (Jer. XXIX). Ostendit enim Dominus mihi signum, et ecce duo calathi pleni ficis positi sunt ante templum. Et dicit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde, et ficus malas, malas valde. Et ait Dominus: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem, quam emisi de loco isto, et reducam eos in terram hanc. Et sicut ficus pessimae, sic dabo Sedeciam, et reliquos qui remanserunt in hac urbe in vexationem, et opprobrium omnibus regnis terrae (Jer. XXIV).

De laguncula testea.[recensere]

Et dixit iterum Dominus ad Jeremiam: Vade et accipe lagunculam figuli testeam, et duces tecum de senioribus sacerdotum, et de senioribus populi ad vallem filiorum Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis, et conteres lagunculam in oculis eorum, et dices: Haec dicit Dominus: Sic conteram locum istum, et civitatem hanc, nec vocabitur locus iste amplius Thophet, et vallis filiorum Ennom, sed vallis Occisionis. Implebo enim eum cadaveribus, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Jer. XIX). Et venit Jeremias de Thophet, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: Haec dicit Dominus: Ecce inducam super hanc civitatem universa mala quae locutus sum adversus eam. Et indignatus Phassur sacerdos percussit Jeremiam, et misit eum in nervum in porta Benjamin superiori in domo Domini. Cumque illuxisset in crastinum eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique (Jer. XX). Interpretatur enim Phassur, vel phaseor, oris nigredo, quasi dicat: Non habebis oris nigredinem, id est potestatem imperandi iniqua, sed pavens undique captivus duceris in Babylonem, et oravit Jeremias ad Dominum: Domine Deus exercituum, qui vides renes et cor, videam ultionem ex eis; tibi enim revelavi causam meam.

De prima obsidione Jerusalem.[recensere]

Porro in anno quinto Sedeciae, ipse est annus quintus transmigrationis Joakim, exorsus est Ezechiel prophetare in Babylone ad captivos, postquam acceperant epistolam Jeremiae (Ezech. I). Prophetiam cujus, sicut et Danielis, postea prosequemur post excidium urbis, et obitum Jeremiae. Porro in principio anni noni Sedeciae Nabuchodonosor obsedit Jerosolymam, quia negaverat ei Sedecias tributum. Et misit Sedecias ad Jeremiam Phassur, et Sophoniam sacerdotes dicens: Interroga pro nobis Dominum si forte faciat nobiscum misericordiam, et respondit Jeremias: Haec dicit Dominus: Dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, nec parcet, neque miserebitur (Jer. XXI). Et libere ambulabat Jeremias in medio populi eadem clamans. Porro rex Aegypti egressus est de Aegypto cum exercitu, quasi soluturus obsidionem Jerusalem, et recessit rex Babylonis a Jerusalem, in occursum ejus, et fugavit eum in ore gladii, et de Syria coegit exire. Cumque discessisset Nabuchodonosor a Jerusalem, illuserunt falsi prophetae Jeremiae et decipiebant Sedeciam dicentes: Non revertentur Babylonii, sed redibit transmigratio nostra ad nos, cum omnibus vasis Domini (Jer. XXXVII). Jeremias autem contraria his, et vera prophetabat dicens: Tradetur Sedecias in manu regis Babylonis, et loquetur os ejus cum ore ipsius, et oculi ejus oculos ejus videbunt, et in Babylonem ducet Sedeciam. Impii vero dicebant Jeremiam a mente excessisse. Porro Jeremias stravit asinum, ut egrederetur ad Anathoth vicum suum, qui viginti stadiis distat a Jerusalem. Cumque pervenisset ad portam Benjamin, custos portae Jerias apprehendit eum, dicens: Ad Chaldaeos profugis. Et adduxit eum ad principes. Qui caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathae scribae. Et sedit ibi Jeremias diebus multis, et venit ad eum Hananeel, filius Sellum, patrui sui ad vestibulum carceris, et ait: Eme agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit haereditas, tanquam propinquiori (Jer. XXXII). Et intellexit Jeremias, quod verbum Domini esset, et emit agrum appendens septem stateres, et decem argenteos, et adhibuit testes, et scripsit librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata et signa forinsecus, et rescriptum libri fecit apertum et in oculis Hananeel, et testium dedit libros Baruch dicens: Sume librum emptionis hunc signatum, et hunc librum qui apertus est, et pone eos in vase fictili, ut permanere possint in diebus multis. Haec enim dicit Dominus: Adhuc possidebuntur, et agri, et vineae in terra ista, de qua vos dicitis, quia deserta erit. Ecce ego congregabo vos de universis terris, ad quas ejeci eos ad locum istum et habitabunt confidenter, et feriam cum eis pactum sempiternum.

De secunda obsidione Jerusalem.[recensere]

Porro anno nono Sedeciae, mense decimo, decima die, luna vicesima secunda, rediit Nabuzardan princeps exercitus Babylonis, et principes Nabuchodonosor cum eo, et circumdederunt Jerusalem, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas decem et octo mensibus (IV Reg. XXV). Perterritus itaque Sedecias tulit Jeremiam de carcere, et interrogavit eum in domo sua secreto, dicens: Putasne est sermo a Domino, quia redierunt Chaldaei? Qui respondit: In manu regis Babylonis traderis. Sed obsecro, domine mi rex, ne remittas me in carcerem Jonathae, ne moriar ibi. Et praecepit rex ut traderetur in vestibulum carceris, et ut daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et clamabat Jeremias in vestibulo carceris: Qui remanserint in civitate, fame aut gladio peribunt; qui confugerint ad hostes, quodammodo mortem declinabunt. Et convenerunt principes, et seniores civitatis ad regem, dicentes: Rogamus te, ut moriatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium (Jer. XXXVII). Plane mentitur cum dicit: Sedecias vinctus ducetur in Babylonem. Ezechiel enim in Babylone prophetavit, dicens: Sedecias non videbit Babylonem. Et dixit rex ad eos: Ecce ipse in manibus vestris est, nec enim fas est regem vobis quidquam negare. Tulerunt ergo Jeremiam, et deposuerunt eum cum funibus in lacum Melchiae, in quo non erat aqua, sed lutum, ut morte propria suffocatus periret: et erat propheta in luto, usque ad guttur, quod erat ei amarius omni morte. Tunc Abdemelech Aethiops, vir eunuchus de domo regis, secreto dixit ad regem: Peccare te fecerunt viri isti graviter. Qui respondit: Tolle tecum triginta viros, et leva prophetam de lacu antequam moriatur. Qui, assumptis viris tulit pannos veteres de domo regis, qui computruerant, et summisit eos in lacum per funiculos, et dixit ad Jeremiam: Pone pannos veteres sub cubitu manuum tuarum, et super funes. Quo facto, eduxerunt eum de lacu, et vocavit eum ter secreto ad ostium tertium, quod erat in domo Domini, et ait: Interrogo te, ne abscondas a me aliquid. Qui respondit: Si consilium dedero tibi non me audies. Si autem nuntiavero tibi interficies me. Et juravit ei rex, dicens: Vivit Dominus, non occidam te, nec tradam te in manus virorum, qui quaerunt animam tuam, et ait Jeremias: Si exieris ad principes Babylonis, salvus eris tu, et domus tua, et civitas haec non succendetur. Si non exieris, civitas succendetur, et tu eum domo tua non effugies manus eorum. Et ait rex: Facerem quod dicis, sed timeo contribules, qui transierunt ad Chaldaeos, ne forte accusent me, et tradar in manu eorum, et illudant mihi. Et ait Jeremias: Non traderis. Tunc rex inquit: Nullus sciat verba haec. Si quaesierint a te, quid locutus est tibi rex? dices: Prostravi me coram rege, ne reduceret me in carcerem (Jer. XXXVIII).

De fuga Sedeciae, capta urbe.[recensere]

Porro defecerant victualia in civitate, adeo ut mulieres comederent parvulos suos ad mensuram palmi, sicut legitur in Threnis Jeremiae (Jer. XXXIX; IV Reg. XXV). Capta est autem civitas undecimo anno regni Sedeciae, quarto mense, nona die mensis , secundum Josephum, et librum Regum; secundum Hieronymum vero quinto die aperta est civitas circa mediam noctem, et sederunt principes Babylonii in porta media. Fugit autem Sedecias cum omni domo sua nocte, et principes amici ejus cum eo per viam horti regis. Et ingressi sunt ad viam deserti. Quod cum nuntiatum esset a quibusdam tradititiis principibus Babylonis, persecuti sunt eum a diluculo, et comprehenderunt eum in campo solitudinis Jerichontinae. Plures autem principum dispersi sunt, et recesserunt ab eo. Ipsum vero cum reliquis vinctum traxerunt ad regem Babylonis in Reblatha. Qui locutus est cum eo judicium, dicens eum ingratum fuisse percepti ab eo imperii, et contra munificum hostiliter egisse, et dejurasse in Deum, et addidit: Magnus Deus habens tuam nequitiam odio, te tradidit mihi. Et occidit filios ejus coram eo, et Saraiam summum sacerdotem cujus filium Josedec reservavit. Occiditque eunuchum, qui erat super viros bellatores, et Sophor principem exercitus, qui probabat tirones, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, et tres de senioribus templi, et sex viros probatos de vulgo vel sexaginta secundum Jeremiam (Jer. LII). Oculos vero Sedeciae effodit, et catenis vinxit eum, ut adduceret in Babylonem et cum eo Josedec. Et redierunt, qui duxerunt eos in Reblatha, ad exercitum Jerusalem.

De incendio templi, et urbibus, et Godolia.[recensere]

Igitur in undecimo anno Sedeciae, mense quinto, decimo die mensis, ipse est annus decimus nonus Nabuchodonosor regis Babylonis, Nabuzardan incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem, et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit, et tulit omnia vasa domus Domini, et columnas duas, et mare aeneum, et ligavit populum, ut adduceret eum in Babylonem (IV Reg. XXV; Jer. XL). Et isti proprie dicuntur captivitas Judae. Et tulit Jeremiam de vestibulo carceris, de quo mandatum acceperat Nabuzardan in hunc modum: Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, et ut voluerit facias ei Tunc praefecit terrae Godoliam filium Aicham, ut praeesset pauperibus qui relicti erant, et agricolis, et vinitoribus, ut redderent singulis annis vectigalia regi Babylonis. Sedit autem Nabuzardan in Rama, et trahebantur ante eum catenati. Et tollens de medio eorum Jeremiam, dixit ad eum: Veni mecum in Babylonem, et honorabo te. Quod si displicet tibi, reside. Omnis terra in conspectu tuo est, habita apud Godoliam, et quocunque volueris vade (Jer. XL). Et tradidit ei Nabuzardan cibaria, et munuscula, et dimisit eum. Similiter et Rechabitas liberos abire dimisit. Sedit itaque Jeremias, et Baruch notarius ejus in medio populi, qui relictus fuerat. Nabuzardan vero abiit in Babylonem, trahens secum captivitatem. Hic fuit exitus regni Hebraeorum. Et regnatum est, secundum Josephum, in eo annis quingentis et quatuordecim et mensibus sex, diebus decem. Secundum librum vero Regum, non plene quingentis, et fuerunt in eo reges a David viginti et unus. Ab aedificatione vero templi fluxerant anni quadringenti septuaginta et menses sex, et dies decem. Ab egressu autem populi ab Aegypto anni mille, et sexaginta duo, et menses sex et dies decem. Fuerunt autem in templo per successionem quindecim summi sacerdotes, a primo Sadoc, quem instituit Salomon, usque ad patrem Josedec, quem interfecit rex Babylonis.

De morte Sedeciae.[recensere]

Porro Nabuchodonosor cum intrasset Babylonem cum triumpho, victimas solemnes immolavit diis suis, et solemnizavit cum omni populo decem diebus. Cumque recumberent exhilarati, praecepit rex ut adduceretur Sedecias in medium, et aliqui de cantoribus templi cum eo, qui psallerent coram convivantibus in musicis instrumentis, et canerent hymnos de canticis Sion. Bibebant autem convivae in vasis domus Domini, quorum quaedam Nabuchodonosor consecravit idolis, quaedam vero sibi reservavit. Cumque darent psallentibus potum, clanculo praecepit rex ut Sedeciae daretur potus laxativus. Et coram omnibus ignominiose laxatus est, et irrisum reduxerunt in carcerem. Qui nimio afflictus dolore, post paucos dies, mortuus est. Et audiens Nabuchodonosor causam mortis ejus, extrahens eum de carcere, cum honore regio sepelivit.

Incidentia.[recensere]

In diebus Sedeciae factum est exterminium regni Judaeorum, et exordium habuit quinta aetas, cujus anno secundo facta est solis defectio, quam Thales Milesius praedixerat in diebus captivitatis. Romanorum sextus rex Servius, nobilis captivae filius, tres montes Urbi addidit, Quirinalem, Viminalem, Aquilinum. Fossas circa muros duxit, census Romanorum civium primum instituit. Tandem occisus est a Tarquinio Superbo, Prisci Tarquinii filio. Eo tempore apud Graecos septem sapientes sunt appellati. In hoc loco dignum duximus interponere contrarietates de collatione annorum regum Juda et regum Israel, et determinationes earum, quae nobis occurrerunt, ut tandem earum historiam expeditius prosequamur.

Sedatio contrarietatum.[recensere]

In libro Regum emergunt contrarietates de collatione annorum regum Juda, et regum Israel, quae quandoque determinari possunt. Ubi vero non invenitur determinatio, vitio scriptorum credimus hoc accidisse, qui in propriis nominibus, et numeris saepe falluntur. Roboam, et Jeroboam primi conregnaverunt annis septemdecim, alter in Judaea, alter in Israel. Post Roboam coepit regnare Abia filius ejus in Jerusalem. In decimo octavo anno Jeroboam qui viginti et duobus annis regnavit in Israel, conregnavit Abia, Jeroboam tribus annis quod synecdochice dictum est, hoc est duobus annis, et aliqua parte tertii, qui erat vicesimus Jeroboam. Et in reliqua parte anni ejusdem coepit regnare Asa filius Abia, et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Anno secundo Asa regnavit in Israel Nadab filius Jeroboam duobus annis, id est uno anno, et aliqua parte anni secundi, qui adhuc erat tertius Asa, et occidit eum Baasa. Et coepit regnare in Israel pro eo anno tertio Asa, et regnavit triginta et quatuor annis, non tamen plenis, quia tunc regnasset usque ad vicesimum septimum annum Asa, sed non regnavit nisi usque ad vigesimum sextum. Hela itaque, filius Baasa, coepit regnare in Israel anno vicesimo sexto Asa, duobus annis regnavit, id est uno anno, et aliqua parte secundi anni, qui erat vicesimus septimus Asa, et in eodem anno Zamri interfecit Hela, et regnavit pro eo septem diebus. Quo mortuo divisus est populus. Pars quaedam sequebatur Thebni, altera sequebatur Amri, et praevaluit Amri, et regnavit duodecim annis in Israel. Hic notandum est, quod contentio de regno inter Amri et Thebni duravit per tres annos, et ultra, quia statim dicit Scriptura, quod Amri coepit regnare trigesimo uno anno regni Asa. Si enim mortuo Zamri, statim coepisset regnare Amri, cum electus fuit, ergo regnare coepisset vicesimo septimo anno, vel octavo regni Asa. Verumtamen postea dicit Scriptura, eum coepisse regnare in hoc anno suae electionis, cum dicit filium ejus Achab coepisse regnare vicesimo octavo anno regni Asa. Si enim duodecim annis regnavit Amri, et inchoavit regnare vicesimo primo Asa, et Asa non nisi quadraginta et uno anno regnavit, palam est quod Amri supervixit Asa per unum annum. Quomodo ergo Achab succedens patri inchoavit regnare trigesimo octavo anno regni Asa? quod sic solvi potest: Quando Scriptura dicit Amri coepisse regnare trigesimo primo anno Asa, intelligendum est, quia tunc solus, et super totum Israel mortuo Thebni coepit regnare. Quando autem dicit regnasse eum viginti duobus, alias duodecim annis, a vicesimo octavo anno Asa numerat, quando Israel eum elegit in regem. Quod tempus extenditur, usque ad vicesimum octavum annum regni Asa, quando Achab regnare coepit. Huic sententiae sequens Scriptura consonat, quae narrat Josaphat filium Asa regnare coepisse quarto anno regni Achab, qui fuit ultimus Asa, quadragesimus scilicet primus. Porro Josaphat regnavit in Jerusalem viginti quinque annis, cujus anno decimo septimo Ochozias filius Achab, coepit regnare in Israel, et duobus annis regnavit. Huic, quia filium non habuit, frater ejus Joram successit in regnum, et coepit regnare Joram in Israel anno secundo Joram filii Josaphat. Sed quaeritur, si in anno decimo septimo Josaphat, qui viginti quinque annis regnavit, Ochozias coepit regnare, et duobus tantum annis regnavit, quomodo Joram frater ejus anno secundo Joram filii Josaphat, et non potius octavo decimo vel nono decimo anno Josaphat regnare coepit. Praeterea in sequentibus statim subjungit Scriptura, quod octavo decimo vel nono decimo anno Josaphat Joram filius Achab regnaverit. Haec contrarietas sic solvi potest: Duo anni quibus regnare dicitur Ochozias illi sunt quibus solus et incolumis, antequam per cancellos domus suae corruisset, regnavit. Reliqui vero octo vel novem anni, quibus eo languente frater ejus Joram administrationem regni agebat, non sibi, sed fratri deputantur. Unde in octavo decimo anno regni Josaphat, regnasse scribitur Joram, quia tunc regni administrationem pro fratre, qui languebat, suscepit. Scriptura vero quae dicit, quod Joram filius Achab, anno secundo Joram, filii Josaphat, regnaverit, tempus, quo solus, defuncto jam fratre, regnare coepit, attendit. Ex diversorum sane scriptis prophetarum collectus est tractatus libri Regum. Unde est quod alius aliud, et alius aliud, secundum rationum diversitatem initium inchoationis regni regum, tam Juda quam Israel assignavit. Joram autem filius Achab viginti duobus annis super Israel regnavit. Illa ergo Scriptura, quae postea dicit quod anno quinto Joram filii Achab, regis Israel, regnavit Joram, filius Josaphat, regis Juda, tempus attendit quando pro fratre, adhuc vivente, regnum administrare coepit. Porro Joram, filius Josaphat, triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Anno duodecimo Joram filii Achab regnavit Ochosias, filius Joram regis Juda. Viginti duorum annorum erat cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem. Quidam mendosi codices habent Joram, filium Josaphat, viginti duorum annorum fuisse tantum cum regnare coepisset, quod stare non potest. Si enim viginti duorum annorum tantum esset cum regnare coepisset, et o to annis tantum regnavit, ergo tricenarius erat cum mortuus est, sed filius ejus ei succedens jam viginti duorum annorum erat, ergo quando eum genuit Joram, octo annorum erat, quod est impossibile. Tamen Hebraei tradunt Joram, filium Josaphat viginti annis regnasse, et quadraginta duobus vixisse, quod videtur consonare illi litterae, quae dicit eum viginti duorum annorum fuisse, cum regnare coepisset. Sed tamen dicunt solos octo annos, quibus innocenter vixit, antequam suos fratres occidisset, computatos illi in regnum a Scriptura. Mortuo Ochozia, mater ejus Athalia sex annis regnavit in Jerusalem. Eisdem sex annis conregnavit ei Jehu, qui viginti octo annis regnavit in Israel. Anno septimo Jehu coepit regnare in Jerusalem Joas, et quadraginta annis regnavit. Regnaverunt ergo pariter Joas in Juda, et Jehu in Israel viginti duobus annis. Quibus finitis mortuus est Jehu, et successit ei in regnum Joachas filius ejus, inchoans regnare anno vicesimo tertio Joas regis Juda, et septemdecim annis regnavit in Israel. Sed quaeritur, si anno vicesimo tertio Joas, Joachas coepit regnare, et annis septemdecim regnavit, cum Joas quadraginta tantum annis regnavit, palam est quod usque ad tricesimum nonum vel potius quadragesimum annum ejus regnaverit Joachas; quomodo ergo statim in sequenti dicit Scriptura, quia Joas filius Joachas anno trigesimo septimo Joas regis Juda regnare coepit? Forte triennio, vivente patre, simul cum patre regnavit. Forte scriptorum negligentia, qui in numeris saepe errant, hanc difficultatem peperit. Anno secundo Joas regis Israel regnavit Amasias in Israel viginti et novem annis. Annus secundus Joas, quo Amasias regnare coepit numeratur, ex quo solus, defuncto patre, regnavit . Vixit autem Amasias rex Juda, postquam mortuus est Joas rex Israel, viginti quinque annis. Et hic oritur quaestio: Supra dictum est quod Amasias anno secundo Joas regis Israel regnare inchoans viginti novem annis regnavit. Joas autem sexdecim annis regnavit. Quindecim itaque annis simul regnaverunt. Mortuo itaque Joas, soli quatuordecim anni superfuerunt Amasiae, vel ad plus quindecim. Forte erravit scriptor ponens viginti quinque pro quatuordecim; vel forte Amasias, vivens desiit regnare, et decem, vel undecim annis vixit diutius quam regnavit. Porro anno quinto decimo Amasiae regnavit in Israel Jeroboam quadraginta et uno anno. Simul itaque regnaverunt Amasias in Juda, Joroboam in Israel, ad plus quindecim annis. Quid est igitur quod sequens Scriptura dicit: Quia vicesimo septimo anno Jeroboam regnavit Ozias filius Amasiae in Jerusalem? Forte quindecim annis Juda sine rege fuit, quia, ut diximus, Amasias vivens regnum dimisit, et Ozias adhuc parvulus regnare non poterat. Mortuo vero patre cum decem esset annorum, et Jeroboam in Israel vicesimum septimum annum regni sui inchoasset, regnare coepit in Jerusalem et quinquaginta duobus annis regnavit. Porro anno tricesimo octavo Oziae regis Judae regnavit Zacharias, filius Jeroboam, in Israel sex mensibus. Et hic oritur quaestio: Supradictum est quia anno vicesimo septimo Jeroboam, qui regnavit in Israel quadraginta et uno anno, Ozias regnare coepit, et quinquaginta duobus annis regnavit. Quatuordecim itaque annis pariter regnaverunt Ozias et Jeroboam, cui Jeroboam, post quadraginta et unum annum defuncto, si statim Zacharias filius ejus in regnum successisset, non in tricesimo septimo, sed in decimo quinto anno regni Oziae regnare coepit. Aut igitur regnum Israel viginti tribus annis sine rege fuit, vel potius per istos viginti tres annos Zacharias filius Jeroboam regnavit, qui tamen illi, quia pessime vixit, in regnum non sunt computati. Soli autem sex menses, quos correctius vixit, in tricesimo octavo anno Oziae illi sunt computati. In tricesimo autem nono anno Oziae Sellum occiso Zacharias regnavit in Israel uno mense. Eodem anno Manahen occidit Sellum, et regnavit in Israel decem annis. Anno quinquagesimo Oziae Phacela filius Manahen regnavit in Israel duobus annis. Anno quinquagesimo secundo Oziae Phacee filius Romeliae Phaceam interfecit, et regnavit in Israel viginti annis. Anno secundo Phacee regnavit Joathan in Jerusalem, et sedecim ibi annis regnavit. Quindecim ergo annis ad minus simul regnaverunt Joathan in Juda, et Phacee in Israel. Et annus qui fuit ultimus Joathan fuit Phacee decimus, et ita Phacee regnavit post Joathan tribus annis, in quibus conregnavit ei Achaz filius Joathan. Quod ergo legitur, quod Osee interfecit Phacee, et regnavit pro eo vicesimo anno Joathan fiili Oziae, ex illo tempore regnum Joathan Scriptura numerat, quo patri leproso conregnavit. Ubi autem legitur quod anno secundo Phacee regnavit, et quod sedecim annis regnaverit, ab illo tempore numerat, quo solus mortuo patre regnavit. Porro duodecimo anno Achaz Osee regnavit decem annis in Israel. Si ergo Phacee et Achaz tribus tantum annis conregnaverunt, ut dictum est, tunc quarto anno Achaz occisus est Phacee. Etsi Osee, occisor ejus, non regnavit pro eo, usque ad duodecimum annum Achaz, tunc regnum Israel fuit octo annis sine rege. Itaque praedictae contrarietates, et aliae, si quas praetermisimus, determinari possunt, vel per synecdochen, vel quia quidam cum patribus regnaverunt, antequam soli regnarent; vel quia regna quandoque sine rege fuerunt. Explicit historia librorum Regum, in quibus comprehenduntur etiam libri Paralipomenon.