Jump to content

Historia miscella/14

Checked
E Wikisource
LIBER DECIMUS QUARTUS.
Saeculo VIII

 LIBER DECIMUS TERTIUS. LIBER DECIMUS QUINTUS 


LIBER DECIMUS QUARTUS.

(0953) (0953A)Anno ab Urbe condita 1165, Theodosius Junior in Oriente imperator, cujus imperii anno secundo Atticus (0953B)episcopus Constantinopolitanus Judaeum quemdam paralyticum monens, suadens atque baptizans, sanum ex lavacro eduxit, secundum Deum dicitur provectus fuisse. Igitur imperator Honorius, dum vires reipublicae quotidianis cerneret labefactari incommodis, virum strenuum, et bellicosum Constantium cum exercitu ad Gallias mittit. Is mox ut Gallias ingressus est, continuo Constantinum tyrannum apud Arelatem exstinxit. Constans vero filius ejus a Gerontio suo comite Viennae peremptus est. In cujus locum Gerontius Maximum quemdam substituens, ipse a suis militibus jugulatus est. Maximus deinde purpura exutus, in Hispania exsulans, egens obiit. Exinde Jovinus apud Gallias mox assurgens cecidit. Sebastianus tyrannus frater ejus continuo creatus occisus (0953C)est. Tertullus consul, qui futurum se principem in senatu gloriatus est, pari nihilominus exitu periit. Athalus, qui a Gothis imperator fuerat factus, captus a Constantio, missus est Honorio, truncata que manu, vitae relictus est. Heraclianus quoque Africae comes missus, cum idem Athalus umbram gestaret imperii, Africam strenue adversum judices ab eo missos tulatus, consulatum assecutus est. Qua superbia elatus, Sabinum domesticum suum ingenio validum, industriaque solertem et sapientem nominandum, si animi vires tranquillis studiis accommodasset, generum adlegit. Cum quo quorumdam periculorum suspiciones dum patitur, fecit, atque aliquandiu Africana annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum immensa satis incredibili classe navium Romam contendit. Nam habuisse (0953D)hunc tria millia navium, et septingentas dicitur, quem numerum, nec apud Xersen quidem praeclarum Persarum regem, et Alexandrum magnum, vel quemquam alium regem, fuisse historiae tradunt. Is simul ut cum agmine militum ad Urbem pergens littore egressus est, occursu comitis Marini territus, et in fugam versus, arrepta navi, solus Carthaginem rediit, atque ibi continuo militari manu interfectus est. Hos omnes Honorius optima religione, magnaque Constantii industria superavit. Merito sane. Nam his diebus praecipiente Honorio, favente Constantio, sopitis apud (0954A)Africam haereticis, pax Ecclesiae redditur. In qua fulgentissimus tunc apud Hipponem regium totius magister Ecclesiae florebat Augustinus. Interea Vallia (0954B)rex Gothorum Dei judicio territus Gallam Placidiam apud se honeste habitam, exigente Constantio, fratri Honorio reddidit, pacemque cum eo, datis lectissimis obsidibus, pepigit, seque pro Romanis adversus barbaros, qui Hispanias invaserant, pugnaturum spopondit. Mittunt e contrario Vandalorum, Alanorum Suevorumque reges principi Honorio legationes in his verbis: Tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe. Nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi vincimus, tuae erit quaestus reipublicae si utrique pereamus. His ita tantis incommodis, Deo favente, sopitis, Honorius Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti, fide integerrimo, et viribus ingenti (0954C)viro, jamdudum promissam, magno cunctorum gaudio sociavit, ex qua Valentinianum filium Constantius genuit, qui postea Reip. Imperium gessit. Hoc in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Vallia pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam provinciam, ejusdemque provinciae etiam quasdam civitates vicinas. Cernens itaque Honorius ubique se Constantii virtute, et ingenio, seu per bella, seu pacis moderatione tueri, eum, cunctis annitentibus, apud Ravennam in regni consortium ascivit. Qui necdum septem mensibus evolutis ex hac luce subtractus est. His diebus apud Bethlehem Palaestinae beatus Hieronymus, expletis nonaginta uno annorum ad Christum migravit. Sequenti tempore Maximus apud Hispanias, factione autem Joviani, (0954D)qui tunc in re militari clarus habebatur, tyrannidem assumpsit. Nec multo post superati utrique et capti ab exercitu Honorii, eidem, cum apud Ravennam tricennalia sua perageret, praesentantur. Hac tempestate Britanni Scotorum, Pictorumque infestationem non ferentes, Romam mittunt, ac sui subjectione promissa, contra hostes auxilia flagitant. Quibus statim ab Honorio missa militum legio magnam barbarorum multitudinem stravit, caeterosque Britanniae finibus expulit. Sed mox ut discessere Romani, advecti iterum navibus hostes, (0955A)obvia quaeque sibi conculcant ac devorant. Rursumque advolant Romani, caesumque hostem trans maria fugant Hoc tempore cum Vandali Alanique Hispanias infestarent, Honorius ad eas defensandas Castinum ducem cum exercitu mittit. Qui Castinus praeclarum virum Bonifacium, ac bellicis rebus exercitatum, inepto et injurioso imperio ab expeditionis suae societate avertit. Bonifacius vero periculosum sibi, indignumque ratus eum sequi, quem discordem, superbientemque expertus esset, celeriter se ad portum Urbis, atque inde in Africam prorupit, magnumque postmodum reip. detrimentum, totiusque Africae causa exitii fuit. Castinus vero tanto collega privatus, nihil dignum in Hispaniis gessit. Inter haec Placidia Augusta a fratre Honorio pulsa, ad Orientem (0955B)cum Honorio et Valentiniano filiis profecta, a Theodosio Augusto, Arcadii alterius germani sui filio suscepta est. Honorius annis quindecim cum imperasset, et jam cum fratre antea annis tredecim, ac sub patre duobus regnasset, remp. ut cupierat pacatam relinquens, apud urbem Romam vita exemptus est, corpusque ejus juxta beati Petri apostoli in mausoleo sepultum est. Huic soboles nulla fuit. Nam duae Stiliconis filiae, id est Maria, et Thermantia, una post alteram ejus conjugio sociatae, utraeque Dei judicio inopinata morte praeventae ex hac luce migravere. Fuit sane Honorius moribus et religione patri Theodosio non valde absimilis. Cujus temporibus, quamvis multa externa et civilia bella surrexerint, aut nullo, aut minimo (0955C)sanguine quievere. Exempto igitur rebus humanis Honorio, fultus praesidio Castini magistri militum, Joannes quidam ex imperialibus subscriptoribus imperium invadit.

THEODOSIUS.

Anno ab Urbe condita 1177, Theodosius Arcadii filius quadragesimus septimus ab Augusto regum Romanorum Orientale regebat imperium. Ad quem legationem mittit Joannes, in imperatorem suscipi deprecans, et ipsum deprecans Africam, quam Bonifacius obtinebat, bello reposcere, quia ad defensionem sui infirmior factus est. At vero Theodosius legatis Joannis in carcere trusis, Ardaburium praetorem mittit adversus eum, quem tyrannus apud Ravennam aggressus inclusit. Quo Theodosius agnito, Valentinianum (0955D)amitae suae Placidiae filium Caesarem effectum, cum matre Augusta ad recipiendum Occidentis imperium dirigit, et Asparem Ardaburii filium mittit ante eum contra Joannem. Angelus autem Domini apparens (0956A)in habitu pastoris deduxit Asparem et eos qui cum illo erant, et ducit eos per paludem inviam, quae Ravennae adjacet, qua Deus pervium operatus est. Et transmeantes per aridam, apertis portis civitatis inventis, tyrannum quidem occidere, Ardaburium autem a vinculis absolverunt, et Ravennam crudeliter depopulati sunt, eo quod illius cives maxime tyrannicae parti favissent. Castinum vero magistrum militum damnant exsilio, cujus factione arripuisse Joannes tyrannidem credebatur, data Aetio venia, eo quod Hunni, quos per ipsum Joannes in adjutorium acceperat, ejus studio ad propria remeassent. Valentinianus igitur consensu totius Italiae imperator efficitur, itemque ex decreto Theodosii Augustus appellatur. Dum haec geruntur, Achilas nomine (0956B)oppidum Galliarum a Gothis militari vi oppugnatum est, donec imminente Aetio, non impuniti discederent. Sequenti autem anno, id est decimo sexto imperii Theodosii, Marunthas episcopus Mesopotamiae filium regis Persarum Hisdegerdis a daemonio vexatum sanavit. Interea Theodosius imperator multa benignitate motus, licet Persas potentissimos vicerit, parcens tamen Christianis, qui habitabant in Perside, pacem amplectitur, cujus rei gratia mittit legatos Helionem patricium, quem valde honorandum dicebat, et Anatolium Orientis praetorem. Vararanes autem sciens superationem suam, suscepit legationem, et ita persecutio cessavit, quae in Christianos agitabatur. Victoria siquidem auxilio Dei de Persis collata, Romani plurimi pollentes eloquiis conscribebant laudes imperatoris. Cujus uxor (0956C)heroico metro poemata multa confecit. Erat enim eloquens, filia Leontii sophistae Atheniensis, a patre omnibus lectionibus erudita. Quam dum imperator ducturus esset uxorem, Christianam Atticus fecit episcopus, et in baptismate cum prius vocaretur Athenias, Eudoxiae nomen imposuit. Eodem tempore erant Gothi, et aliae gentes multae, ac maximae trans Danubium in Hyperboreis locis habitantes; ex quibus rationabiliores quatuor sunt, Gothi scilicet, Hypogothi, Gepides, et Vandali, nomen tantum, et nihil aliud mutantes, unaque lingua utentes: omnes autem fidei erant Arianae malignitatis. Isti sub Arcadio et Honorio Danubium transeuntes, locati sunt in terra Romanorum. Et Gepides quidem, ex quibus postmodum divisi sunt Longobardi, et Avares, villas, quae sunt circa Singidonem (0956D)et Sirmium, habitavere. Hypogothi vero post Alaricum Romam depopulantes, in Gallias abierunt, et quae ibidem sunt obtinuere. Gothi autem Pannoniam habuerunt primum: deinde decimo octavo anno Theodosii (0957A)imperatoris junioris Thraciae villas habitaverunt, et per annos quinquaginta et octo in Thrace morantes, Occidentis quoque obtinuerunt Imperium. Porro Vandali, Alanis sibi sociatis, et Germanis, qui nunc Franci dicuntur ascitis, transeuntes Rhenum fluvium Modogisclo duce, habitaverunt in Hispania, quae est prima Europae provinciarum ab Occidentali oceano. Interea Valentinianus non solum Britanniam, et Galliam, et Hispaniam salvare nequivit, sed et occidentalem Libyam, quae videlicet regio vocatur Afrorum, amisit hoc modo. Duo praetores erant quos diximus, Aetius, et Bonifacius, quos Theodosius postulante Valentiniano Romam direxerat. Cumque Bonifacius principatum occidentalis Libyae percepisset, et apud Africam potentia gloriaque augeretur, invidia flammatus Aetius (0957B)accusationem facit adversus Bonifacium, tanquam rebellionem meditantem, et obtinere Lybiam satagentem, et haec quidem Placidiae fatebatur, quae fuit mater Valentiniani. Caeterum Bonifacio scribit: Si accersitus fueris, accedere noli: incusatus enim es, et te dolose vocant imperatores. Haec suscipiens Bonifacius, et veluti proprio servo Aetio credens, accersitus accedere distulit. Tunc imperatores Aetium quasi devotum recipiunt, et adversum Bonifacium Mavortius et Gabio mittuntur. Qui dum Bonifacium obsidere parant, ab eo interempti sunt. Rursus contra Bonifacium Suuldus comes dirigitur. Bonifacius igitur sentiens se non posse tuto Africam tenere, cernensque sibi periculum instare, in perniciem totius reip. effervescens, transfretans a Libya in Hispaniam ad Vandalos (0957C)Alanosque venit. Cumque Modogisclum invenisset mortuum, et filios ejus Guntharium, et Gensericum imperium moderantes, hortatus est ut Hesperiam, Libyamque in tres partes dividerent. Qui polliciti sunt unicuique parti se una cum ipso principaturos, in communi tamen in quemlibet hostem ulturos. In talibus ergo professionibus Vandali, Alanique fretum transmeantes, Libyam habitaverunt, et cunctam pene Africam ferro, flamma, rapinis crudelissime devastantes, insuper Catholicam fidem Ariana impietate subvertere. Sub hoc turbine beatissimus Augustinus, de quo praemissum est, Hipponensis episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tertio ejus dem obsidionis mense, septuaginta et sex vitae annis expletis, ex quibus quadraginta in clericatu seu episcopatu transegerat, (0957D)ad Christum perrexit. Eodem tempore quidam senatus Romani amici Bonifacii falsam accusationem Aetii intimaverunt Placidiae, ostendentes quoque et Aetii ad Bonifacium directam pridem epistolam, quam ad eos idem miserat Bonifacius. At (0958A)stupefacta Placidia Aetium quidem in nullo laesit: Bonifacio vero cum juramentis verbum misit exhortatorium. Porro Gunthario mortuo, Gensericus Alanorum, Vandalorumque factus est imperator. Bonifacius ergo verbo suscepto contra Vandalos armatur exercitu magno sibi veniente tam e Roma, quam a Constantinopoli, cujus Aspar erat magister. Inito autem contra Gensericum praelio, superatus est Romanorum exercitus. Sicque Bonifacius cum Aspare Romam veniens, suspicionem dissolvit, rei veritate monstrata, et accepta ab imperatore Magistri militum dignitate. Qui cum resistentem sibi Aetium praelio superasset, paucis diebus interjectis morbo exstinctus est. Porro Africa taliter a Vandalis subacta est. Tunc et Martianus, qui postmodum imperavit, cum miles esset, et Aspari deserviret, (0958B)vivus a Genserico deprehenditur. Aetius vero cum deposita dignitate in agro suo degeret, ibique eum quidam aemulus repentino incursu opprimere tentasset, profugus ad Urbem, atque illinc ad Dalmatiam, deinde in Pannonias ad Hunnos venit: quorum amicitiis et auxiliis usus, pacem principum Aetius cum receptu interpolatae potestatis obtinuit, nec multo post patriciatus etiam dignitatem adeptus est. Post eam igitur, quae praemissa est, Africae cladem, data per Trigetium ad habitandum Vandalis Africae portione, pax cum eisdem necessaria magis quam utilis facta est. His etiam temporibus Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius Patricius bello obtrivit, pacemque ei supplicanti concessit. Interea Gothi pacis placita (0958C)perturbant, et pleraque municipia vicina sedibus suis occupant. Cumque essent oppido Narniensi maxime infesti, civesque ejus extrema obsidione et fame affligerent, adveniens comes Litorius hostes in fugam con vertit, et civitatem allata frumenti copia a fame liberavit. Dehinc anno sequenti bellum adversum Gothos Hunnis auxiliantibus gestum est. Hac tempestate Gensericus apud Africam intra habitationis suae limites, cupiens Catholicam fidem Ariana impietate subvertere, quosdam nostrorum episcopos eatenus persecutus est, ut eos privatos jure basilicarum suarum, etiam civitatibus pelleret, cum ipsorum constantia minime superbissimi regis terroribus cederet. Circa eadem tempora multi Judaeorum in Creta Christiani facti sunt propter hujusmodi passionem. (0958D)Quidam Judaeus seductor finxit semetipsum esse Moysen, et coelitus destinatum, ut Judaeos illam insulam habitantes per mare deduceret, ipsum se esse dicens, qui olim filios Israel per mare rubrum deduxerit. Circuibat itaque toto anno unamquamque (0959A)illius insulae civitatem, suadebatque Judaeis ut crederent, monens ut omnes pecunias atque possessiones relinquerent, cum eo utique deducti per siccum mare ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi hac spe capti, omne opus proprium negligebant, contemnentes etiam possessiones suas, et dimittentes eas quibuscunque personis. Cumque venisset dies quam designaverat Judaeus seductor ille, eo praecedente, sequebantur omnes cum conjugibus et parvis aetatibus, deduxitque eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, jussitque ut comarum schemate semetipsos involverent. Hoc ergo faciebant priores, et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus, quam in aqua necati; plus tamen mori potuerunt, nisi, providente Deo, quidam viri Christiani supervenissent (0959B)piscatores atque negotiatores, qui alios, cum necarentur, eripientes recreaverunt; tum malum suae stultitiae sentientes, alios, ne semetipsos jactu interficerent, tenuerunt, nuntiantes eorum mortem qui primo ceciderant. Qui etiam cognoscentes seductionem, culpant se, eo quod facile ei credidissent. Cumque voluissent illum seductorem perimere, comprehendere nequiverunt, repente namque disparuit, deditque suspicionem quod fuerat olim daemon erroneus, humano schemate circumamictus. Pro hac itaque re atque passione multi tunc Cretensium Judaeorum ad Christianam conversi sunt fidem. Interea incendium in civitate Constantinopolitana factum paulatim pervenit ad thermas, quae vocantur Achilleae, deinde ad locum qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur ecclesia. (0959C)Tunc fertur Paulum episcopum eorum intra flammas ecclesiae restitisse, supplicantem Deo, ne ecclesia pariter cremaretur. Qui locus ereptus est, et hactenus XVI Kal. Septemb. apud Novatianos collectio celebratur. Hunc tamen locum non solum Christiani, sed etiam Pagani venerantur. Exigit nunc locus edicere de hac haeresi unde exorta videatur. Novatus igitur presbyter Ecclesiae Romanae, qui propter persecutionem quae sub Decio fuerat facta se episcopum facere et Cornelium volebat ejicere, faciens oblationes, et dispertiens unicuique portionem, et tradens, hoc jurare pro benedictione miseros homines coegit, tenens utramque manum accipientis, et non dimittens, donec jurans haec dicat: Jura mihi per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi quod nunquam aliquando me (0959D)derelinquas, et ad Cornelium redeas, et infaustus homo non prius gustat quam sibi antea maledicat, et pro eo ut dicat, accepto pane illo, Amen, dicit: Ulterius non redeam ad Cornelium. De hac religione volens imperator Constantinus pacisci Ecclesias, Acesium episcopum ad concilium Nicaenum evocavit. Quem post definitionem fidei requisivit, si et ipse consentiret in fide et decreto Paschalis festivitatis. At ille: Nihil, inquit, novi, o imperator, quod synodus definivit. Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi, et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis. Porro imperatore denuo requirente: Cur ergo te a communione separas? (0960A)ille ea quae sub Decio gesta sunt replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium, dicens quia non oporteat eos qui post baptisma peccant peccato quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant communicatione sacramentorum fieri dignos, sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata dimittere. Haec cum dixisset Acesius, imperator ait: O Acesi, pone scalam, et si potes ascendere in coelum solus, ascende. Igitur Valentinianus Augustus, Constantii et Gallae filius, ad Theodosium principem suum consobrinum Constantinopolim profectus est, filiamque ejus Eudoxium nomine, quam sibi Eudoxia genuerat, in matrimonium accepit, et Romam rediit, consulatu Isiodori et Senatoris. (0960B)Sequenti vero anno Theodosius imperator Eudoxiam uxorem suam Jerosolymam misit gratificos hymnos oblaturam Deo. Quae plurima dona ecclesiis contulit, et adoratis tam sancta cruce, quam colendis locis, reversa est ad regalia. Trigesimo deinde imperii Theodosii anno, terraemotus magni facti sunt Constantinopoli per quatuor menses, ita ut timentes Byzantii extra civitatem in loco qui dicitur Campus essent perseverantes una cum episcopo ad Deum precibus et litaniis vociferantes. Quadam ergo die fluctuante terra, et omni plebe attentius clamante Χύριε ἐλέησον, circa horam tertiam, omnibus videntibus, a divina contigit virtute sustolli quemdam adolescentulum in aerem, et audiri divinam vocem admonentem eum episcopo ac populo nuntiare ut litanias sic facerent et dicerent: (0960C)Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis, nihil aliud apponentes. Proclus autem episcopus hac suscepta litania, praecepit populo sic facere, et statim terraemotus cessavit. Porro beata Pulcheria super miraculo una cum fratre supra modum admirata, sanxit per universum orbem divinum hunc psallere hymnum; ex tunc receperunt omnes Ecclesiae per singulos dies hunc canere Deo. Per idem tempus piratae multas insulas, praecipueque Siciliam, depopulati sunt. Inter haec Litorius, qui secunda ab Aetio potestate Hunnis auxiliantibus praeerat, dum Aetii gloriam superare appetit, dumque aruspicum responsis et daemonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis imprudenter conseruit, ac primum magnam hostium stragem dedit, postmodum suis pene (0960D)omnibus trucidatis, ipse a Gothis turpiter captus est. Postremo pax cum iisdem facta est, cum eam Romani post hujus lacrymabilis belli perniciem humilius quam unquam antea poposcissent. Aetio itaque in Galliis rebus quae componebantur intento, Gensericus, de cujus amicitia nihil metuebatur, Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus suum vertit, nec ab ecclesiarum despoliatione abstinens, quas sacris vasis exinanitas, et sacerdotum administratione privatas, non jam divini cultus loca, sed suorum jussit esse habitacula, in universum (0961A)captivi populi ordinem saevus, sed praecipue nobilitati et religioni infestus, ut discerni omnino non possit hominibus magis an Deo bellum intulisset. Igitur Carthago a Vandalis hoc modo capta est, annis quingentis octoginta quinque evolutis, postquam Romano coeperat juri parere. Deinde anno sequenti Gensericus ad Siciliam transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepto nuntio de Sebastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet, celeriter Carthaginem rediit, ratus periculosum sibi ac suis fore, si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem videri volens, dum de regis barbari amicitiis improvise praesumeret, infelici morte peremptus est. Post haec imperator Theodosius bellum contra Vandalos (0961B)movit, Ariundo, et Ansila, atque Germano ducibus magna cum classe directis. Qui longis cunctationibus negotium differentes, Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere. Per haec tempora Attila rex Hunnorum, vir fortis atque superbus, dum cum fratre Bleba super Hunnos principaretur, Thracias et Illyricum saeva depopulatione vastabat, omnia castella et civitates in servitutem redigens, praeter Adrianopolim et Heracliam, quae quondam Perinthus vocabatur. Tunc exercitus Romanorum, qui in Sicilia morabatur, ad defensionem orientalium provinciarum revertitur. Cogitur ergo Theodosius legationem Attilae mittere, et sex millia librarum ei pro recessu praebens, mille librarum annuum tributum persolvere pollicetur. Sub his fere diebus tam terribili terraemotu Roma (0961C)concussa est, ut plurimae aedes ejus et aedificia corruerint. Britanni itaque, de quibus praemissum est, cum rursus Scotorum, Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam lacrymis aerumnisque plenam, ejusque quantocius auxilium efflagitant. Quibus dum Aetius minime annuisset, eo quod contra vicinos hostes occupatus existeret, quidam Britannorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam vero coacti hostibus subjiciuntur. Denique, subacta Picti extrema ejusdem insulae parte, eam sibi habitationem fecere, nec ultra exinde hactenus valuerunt expelli. At vero residui Britannorum, dum continuo Scotorum impetus formidarent, ultra jam de Romanorum praesidio diffidentes, Anglorum gentem cum suo rege Vertigerno ad defensionem suae (0961D)patriae invitavere, quos cum amicali societate exceptos, versa in contrarium vice, hostes pro adjutoribus impugnatoresque sensere. Sequenti deinceps tempore gens Anglorum, sive Saxonum, Britanniam tribus longis navibus advehitur. Quorum dum iter prosperatum domi fama retulisset, mittitur nihilominus exercitus multiplex, qui sociatus prioribus primum hostes, propter quos petebatur, abigit; deinde in Britones arma convertit, conficta occasione, quasi pro se eis militantibus, minus stipendia (0962A)praeparassent, totam prope insulam ob orientali ejus plaga usque in occidentalem incendio vel gladio sibi subegit. At vero Theodosius, cum absque uno et viginti superioribus annis, quos cum Honorio patruo regnaverat, septem et viginti annis imperium gessisset, ex quibus cum Valentiniano genero viginti quinque transegit, apud Constantinopolim morbo obiit, ibique sepultus est. Fuit autem Theodosius sic sapiens, ut inter confabulantes experimentum omnium crederetur habere causarum. Perdurabat in frigore, similiter et in aestu, plerumque jejunabat, et maxime quarta et sexta feria, studio Christianitatis, nec aliter quam monasterium regalia videbantur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quamobrem etiam sacras litteras (0962B)sine Codice recitabat. Loquentibus episcopis velut olim sacerdos factus ex divina lectione respondebat. Aggregabatque sacros Codices, et quodcunque eorum interpretes seu expositores conscripsisse videbantur, plusquam Ptolemaeus studuerat Philadelphus. Patientia namque et clementia universis hominibus eminebat. Nam Julianus imperator, licet philosophus fuerit, non tamen Antiochensium portavit injuriam, sed maxima Theodoro tormenta indignatus imposuit. Porro Theodosius multum gaudens syllogismis Aristotelis, philosophiam exercebat operibus, iram, tristitiam, libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans. Cum igitur a quodam familiarium interrogaretur, cur nullum se laedentium morti subjiceret? Utinam mihi, inquit, esset possibile ad vitam mortuos revocare! Sic (0962C)enim fuit clemens, ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis portas moriturus perveniret, sed ex ejus clementia revocatio sequebatur continuo. Dum aliquo tempore ipse in amphitheatro Constantinopoleos spectaret, coepit clamare populus: Crudeli bestiae artifex parabolis pugnet. At ille: Nescitis, inquit, quia consuevimus nos clementer spectare. Tanta enim pietate praecellebat, ut omnes quidem Deo consecratos honoraret, praecipue tamen quos audiebat veneranda actione pollere. Fertur autem quod cum Constantinopoli episcopus Chebronensis fuisset mortuus, sagum ejus valde sordidissimum quaesierit, et eo circumamictus sit, credens aliquid se ex defuncti sanctitate promereri. Cum aliquando aeris tempestas esset, et ille circa populum spectaret, pleno (0962D)circo tempestas vehementius agebatur, multo imbre diffuso. Cumque hoc fieret, suam voluntatem imperator operuit, fecitque per praeconem clamari quod melius esset spectaculum contemnere, et omnes rogare Deum, ut illaesi ab imminente tempestate servarentur. Quo dicto, cuncti populi magno gaudio supplicantes, hymnos concorditer offerebant, et tota civitas velut una psallebat Ecclesia. In medio autem eorum imperator existens, privato schemate properabat, nec spe sua frustratus est. Repente namque aer ad serenitatem rediit, divina clementia (0963A)revocatus, annum praebuit frugibus universis uberrimum. Si quando bella moverentur, secundum David ad Deum confugiebat, sciens eum praeliorum auctorem, et inimicos orationibus superabat. Nec tamen iste vitiis carebat. Fuit enim mobilis omni vento circumdatus, unde et in chartis non lectis se subscribebat. Interea beata Pulcheria nondum cuiquam fratris morte Theodosii imperatoris comperta, Martiano (0964A)accersito, in religione ac pudicitia conversante, sene videlicet et idoneo viro, dicit ei: Quoniam imperator mortuus est, et ego te elegi, tanquam bene placentem ex omni senatu, da mihi verbum quod custodias virginitatem meam, quam Deo commisi, et pronuntiabo te imperatorem. Quod illo sacramento pollicente, accersito patriarcha Anatolio pariter et senatu, pronuntiavit eum imperatorem Romanorum.