![]() |
LIBER DECIMUS SEPTIMUS. ![]() |
LIBER SEXTUS DECIMUS.
JUSTINIANUS.
(0979C) Anno ab Incarnatione Domini 521, Justinianus Romanorum solus Augustalem adeptus est principatum. Qui mox ut imperialia jura suscepit, ad reparandum reipub. statum animum intendit, ac primum per Bilisarium patricium, ingentem virum, Persas aggressus est, qui, transgressis Romanorum terminis, eorum regiones graviter depopulabantur. Quos Bilisarius magnis praeliis fudit, atque ex voluntate principis Constantinopolim triumphans ingressus est. Interea rex Herulorum Gethes nomine venit Constantinopolim cum populo suo, et petiit imperatorem quod fieret Christianus. Qui baptizatum in Theophaniis suscepit eum ex baptismate, repromittentem auxiliari ei in quibuscunque voluisset. Eodem anno (0979D)adhaesit mulier quaedam Romanis ex Hunnis, qui dicuntur Saber, nomine Boazer, vidua, habens secum Hunnorum centum millia. Tum et rex Hunnorum, qui sunt juxta Bosphorum, nomine Gorda, accessit ad imperatorem, et factus Christianus susceptus est ab imperatore, et multis ei praestitis donis, misit eum in regionem ipsius ad custodiendas Romanas res, et Bosphorum civitatem, quae pro eo quod Romanis per singulos annos boves pro pecuniis inferebat, Bosphorus appellata est. Locavit autem et militum Romanorum numerum, et tribunorum custodire civitatem, propter (0980C)Hunnos, et exigere tributa boum. Promulgavit autem formam de episcopis, et oeconomis, et orphanotrophiis, et xenodochiis, ne haereditate possiderent aliqua, nisi quae priusquam proveherentur habuisse probarentur, de quibus et testamentum emittere possent. Ab hac vero hora, qua promoveretur, neminem habere licentiam disponendi, sed omnia ipsius venerabilem domum haereditari. Exposuit imperator leges validas contra libidinosos, et multi puniti sunt, et factus est timor multus, et cautela. Renovavit etiam contrarias leges, faciens singularem Codicem, et vocans eum Novellas constitutiones, in quibus non permittit principem in locis, quibus praeest, emere possessionem, aut aedificare domum, aut haereditari extraneam personam, nisi qui sibi cognatus existat. Eodem anno passa est a divina (0980D)indignatione rursus Antiochia post duos annos prioris passionis, et factus est terraemotus magnus, et tempestas gravissima, et litanias faciebant qui remanserant, omnes discalceati clamantes, Κύριε ἐλέησον. Apparuit autem in visu Dei cultori homini, ut diceret omnibus residuis, quod superscriberent in superliminaribus suis: Christus nobiscum, state. Quo facto stetit ira Dei, et rursus imperator, et Augusta multas pecunias donaverunt in recuperationem, et aedificationem Antiochensium civitatis, quam cognominavit Theopolim. Porro duodecima Kalendarum Aprilium septimae (0981A)indictonis, irruit Alamundarus Zerices regulus Sarracenorum, et depraedatus est Syriam primam, usque ad terminos Antiochiae, in locum qui dicitur Litargum, et occidit multos, et incendit exteriora Chalcedonis. Et audientes primores Romanorum, exierunt adversus eos. Quo comperto, Sarraceni una cum Persis sumpta, seu captivis, vel praeda, fugere. Praeterea Samaritae, et Judaei in Palaestina, imperatorem quemdam Julianum coronantes, et arma contra Christianos commoventes, rapinas, homicidia, et incendia operati sunt, quos Deus tradidit in manus Justiniani, et interemit eos, et decollavit Julianum tyrannum. Tertio namque imperii sui anno Justinianus imperator promulgavit legem, ut non essent pagani, nec haeretici, nisi soli orthodoxi Christiani, datis illis induciis (0981B)usque ad menses tres ad conversionem. Interea Athalaricus rex Gothorum, cum necdum expletis pueritiae annis regnasset, immatura morte praeventus, vitae subtractus est. Cujus mater Almasuinta post ejus funus Theodatum sibi adscivit in regnum. Sed Theodatus idem, collati sibi immemor beneficii, post dies aliquot eam in balneo strangulari praecepit. Et quia ipsa, dum adhuc viveret, se, suumque filium commendarat principi, audita Justinianus Augustus ejus morte, gravi mox adversus Theodatum iracundia exarsit. Sentiens se Theodatus infensum habere principem, beatum papam Agapitum Constantinopolim misit, quatenus ei apud Justinianum facti impunitatem impetraret. Qui sanctus (0981C)pontifex cum Justinianum principem adiisset, facta cum eodem de fide collocutione, reperit eum in Eutychetis dogma corruisse. A quo pridem graves minas beatus Antistes perpessus est. Sed cum illius inconcussam in fide catholica se invenisse constantiam cerneret (siquidem ad hoc usque progressum fuerat, ut talia a praesule audiret: Ego ad Justinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi, sed nunc Diocletianum inveni), tandem ex voluntate Dei ejus monitis acquiescens, ad catholicae fidei confessionem, pariter cum multis, qui simul desipiebant, reversus est. Anthimum quoque ejusdem regiae civitatis episcopum, praefatae haereseos defensorem, convictum publice communione privavit, ac persuaso principe in exsilium coegit. Nec multo post (0981D)idem pontifex apud eamdem urbem obiit. Septimo deinde imperii Justiniani anno facta sunt Vandalica bella, episcopus autem quidam Orientalis partis deterruit Justinianum imperatorem, ex Deo sibi visionem factam, jubentem sibi ad imperatorem accedere, et postulare Christianos, qui erant in Libya, liberare a tyrannis. Quibus imperator auditis, retinere mentem ultra non potuit, sed tam exercitum quam naves circumdedit (0982A)armis, et victualia praeparavit; Bilisoriumque in procinctu esse praecepit. in Libyam praetorem mittendum, quem, et praetorem imperator principaliter in omnibus statuit. Erat autem cum eo, et Procopius harum rerum conscriptor. Trajicientes autem a Pegia urbe abierunt Abydum. Bilisarius autem curabat, quatenus universus stolus simul navigaret, et in praelium idem ipsum diverteret: cumque ad Siciliam pervenissent, misit Procopium conscriptorem Syracusam, si forte inveniret quosdam qui se in Libyam ducerent. Ipse vero stolo accepto ad Caucanam properavit, villam ducentis a Syracusa stadiis differentem. Procopius vero Syracusam ingressus escas emit, consecutus quoque inopinate virum, qui sibi fuerat a puero amicus, quique habens experimentum Libyae locorum, et maris iter, (0982B)tres tantum dies transierant, ex quo Carthaginem venerat, et asseverabat omnem securitatem illos habere, et non metuere quemquam eorum, quod adversus se moverent exercitus, ita ut a quatuor mansionibus malis Gelimer moraretur. Hunc ergo assumptum Procopius ad Caucana perveniens, Bilisario praesentavit, et exiit in quoddam praedium, aggeremque, ac vallum profundum facientes, castrametati sunt. Ubi et cum locus inaquosus esset, vallo effosso, terra protulit aquam ad omnem utilitatem animantibus, et exercitibus. Sequenti vero die populus ad praedam prorupit. Praetor autem his accersitis, haec ad eos locutus est: Violentiam quidem inferre, alienisque pasci, injustitia est in omni tempore, maximeque nobis in periculis constitutis. Ego (0982C)enim in hoc fisus, vos in hanc terram transvexi, ut justitia, et opere bono tam Deum placemus quam Afros ad nosmetipsos attrahere procuremus. Haec autem vestra intemperantia in contrarium nobis proveniet, et aget ut Afri Vandalis auxilientur; sed acquiescentes verbo meo, ementes escas apportate, et neque injusti esse videamini, neque amicitiam Afrorum in inimicitiam convertatis, sed Deum potius studete placare, cessate insilire in aliena, et lucrum excutere periculis plenum. Mittens autem Bilisarius electum exercitum, urbem sine labore comprehendit. Nocte enim ad eam accedentes, et una cum introeuntibus plaustris rusticorum ingredientes, hanc obtinuerunt, et cum dies factus fuisset, tam sacerdotem quam hujus civitatis primos captantes ad praetorem destinaverunt. Belisarius itaque, Carthagine capta, commonebat (0982D)milites dicens: Videte, commilitones, quam prospera facta sint nobis, quomodo sobrietatem erga Afros ostendamus: videte, et honestatem in Carthagine conservate, et ne quis quemquam opprimat, nec quidquam ipsius subripiat. Cum enim multa mala fuissent a Vandalis barbaris viris perpessi, imperator noster misit nos eis ad libertatem donandam. Haec commonens Carthaginem introivit, et ascendens palatium in Gelimeris (0983A)solio sedit. Ad quem negotiatores Carthaginis venerunt, et quotquot juxta mare manebant, queritantes se rapinam a classibus pertulisse. At vero Caloninum navium principem juramento constrinxit, quatenus omnia quae rapta fuerant apportaret, et propriis dominis redderet. Qui defraudans ex eis, et perjurans, non post multum vindictam exsolvit. Nam extra sensum effectus, suam ipsius linguam comedens obiit. Ita vero praetor sine tumultu urbem possidebat, ut nec injuriam cuiquam inferret homini, nec in foro quemquam observare domum contingeret, sed ementes milites manducabant. Eos vero Vandalos, qui ad sacra confugerant, fide praestita educebat. Murorum vero civitatis diligentiam exhibebat, cum antea per negligentiam ruerent. Porro dicebant et vetus verbum Carthagine (0983B)dictum, videlicet, Gamma persequebatur Beta, nunc Beta Gamma, quod videtur esse perfectum. Prius enim Gensericus Bonifacium insecutus est, nunc vero Belisarius Gelimerem. Praeterea tot pecunias multitudo reperit, quot in nullo loco unquam esse contigerat. Denique Romanorum principatum depopulantes pecunias multas in Libyam transtulerunt. Et cum ipsa civitas, et regio optima, et fecunda esset, pecuniarum reditus eis effecti sunt multi. Nonaginta quippe et quinque annis Vandali Libyam tenuerunt. At cum multas divitias collegissent, in illa die in manus Romanorum omnes divitiae redierunt. In tribus enim mensibus, cum pugnasset Bilisarius, id est, a Kalendis Septembribus usque ad Kalendas Decembrias, totam Libyam subdidit. Misit autem Joannem Armenium (0983C)cum ducentis electis persequi Gelimerem, donec eum vivum aut mortuum comprehenderent. Qui praeoccupans Gelimerem comprehensurus erat, nisi res contigisset hujusmodi. Uliares quidam ex Bilisarii armigeris erat cum Joanne, qui vino inebriatus in reprobum sensum venit. Videns autem avem super arborem sedentem, tenso arcu jecit adversum avem, et avem quidem consecutus non est, Joannem vero retro in cervicem percussit, qui plagatus mortuus est, multum luctum tam imperatori Justiniano, quam Belisario, et cunctis Romanis, et Carthaginensibus derelinquens. Taliter Gelimeres aufugiens illa die ad Maurusios properavit. Quem Bilisarius persecutus, in parvo monte in novissimis Numidiae circumclusit, hunc obsidens per hiemem, deficientibus (0983D)ei omnibus necessariis. Panis enim apud Maurusios non fit, neque vinum, neque oleum, sed far et hordeum immaturum, ut irrationabilia animalia comedunt. Hos incidens Gelimerus, scribit ad Pharan, quem Bilisarius ad custodiendum eum dereliquerat, ut mitteret sibi citharam, et panem unum, et spongiam. Pharas autem haesitabat quidnam esset hoc, donec qui detulerat epistolam dixit quia panem desiderat videre Gelimer, non videns panem ex quo ascendit in montem; spongiam autem propter oculos non lotos, ac per hoc laesos, quatenus hos sinceros spongia reddat; porro citharam, ut calamitatem lamentetur et defleat. His auditis, Pharas condolens, et fortunam humanam deplorans, secundum ejus scripta faciebat, et multa ei (0984A)misit, quibuscunque Gelimer egebat. Praeterea cum hiems transisset, metuens Gelimer obsidionem Romanorum et cognatorum misertus filiorum, qui vermes in obsidione et miseria fecerant, dissolutus est mente, et scripsit ad Pharan, quod fidei verbo recepto, ipse et qui secum essent, ad Bilisarium properarent. Quo hoc certum jurejurando reddente, assumptis omnibus, Carthaginem venit: Bilisarius autem hunc gratanter accepit. At vero Gelimer ridendo ad Bilisarium introivit. Quem alii quidem superfluitate passionis excessisse, quae sunt naturae, delirumque suspicabantur effectum. Amici vero hujus, et sagacem hominem hunc esse cogitabant, et cum fuerit rex, et regii generis, et virtutem validam, pecuniasque magnas habuerit, quomodo in fugam versus est, et multa mala pertulit, et nunc ut captivus (0984B)ductus est, nihilque praeter multum risum, dignaque hominum arbitratu circa eum esse perhibebantur. Belisarius autem eum cum principibus omnibus Vandalorum non in dehonoratione custodiebat, ut ad imperatorem Justinianum Bizantium duceret. Cyrillo vero statim Bilisarius cum capite Zatinonis fratris Gelimeris in Sardum insulam misso, quae Kirnus vocabatur, hanc primum Romanis subegit. In Caesaream vero, quae est in Mauritania, Joannem alium destinavit, quae triginta dierum itinere a Carthagine distans, penes Gadira et solis occasum jacet, aliumque Joannem ex protectoribus unum in fretum, quod est in Gadiris, et in castellum quod Septum vocant direxit. Porro in insulas quae juxta Oceanum sunt, Majoricam scilicet (0984C)et Minoricam, Apollinarium destinavit virum bonum. Misit autem et in Siciliam quosdam Afrorum, et castrum Vandalorum comprehendere jussit. Gothi quoque, qui hoc custodiebant, matri Athalarici haec nota fecerunt. Quae scripsit ad Bilisarium, ne idem castrum tyrannice obsideret, quousque imperator Justinianus sciret, et quod sibi visum esset efficeret. In his ergo Vandalicum bellum finem accepit. Verum invidia, ut in magna felicitate fieri contigit, etiam in Bilisarium cecidit. Quidam enim derogaverunt ei penes imperatorem, quod tyrannidem meditaretur. At imperator misso Salomone tentat Bilisarii voluntatem, utrum cum Gelimere et Vandalis veniret, an manens eos illuc transmitteret. Bilisarius autem Byzantium profectus est, Salomone praetore apud Libyam derelicto. Cumque (0984D)Bilisarius una cum Gelimere et Vandalis pervenisset, magna praemia percipere meruit, quibus nimirum temporibus priscis Romanorum in maximis victoriis digni efficiebantur. Sexcentis enim annis transactis nemo ad talem pervenit honorem, nisi Titus, Trajanus, et alii imperatores, qui magistratus contra barbaricas nationes obtinentes, mirabiliter triumphaverunt. Exuviisque ostensis, et ex bello mancipiis, in media urbe pompis haec publicavit, quod triumphum Romani vocant, sic, veteri quidem modo, sed pedestri incedens, in domum suam, usque ad Hippodromum. Erant autem exuviae quidquid administratorio principis ordini competebat, id est throni aurei, et essedae, quibus regum uxores vehebantur, ornatus etiam de lapidibus pretiosis compositus, (0985A)argenti quoque multa millia talentorum, et diversorum imperialium vasorum, quae Gensericus despoliato Romano palatio in Africam tulit, inter quae erant et Judaeorum vasa, quae Titus Vespasiani filius post captam Hierosolymam Romam detulerat. Mancipia vero erant ex triumpho, tam ipse Gelimer vestimentum quoddam portans purpureum, et cognatio ejus universa. Vandalorum quoque quotquot valde prolixae staturae ac boni corporis erant. Cumque Gelimer in Hippodromum pervenisset, et tam imperatorem supra tribunal sedentem, quam ex utraque parte vulgus astans vidisset, non quiescebat clamans: « Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. » Pertingentem autem eum juxta imperatoris tribunal, purpura ejus ablata pronum cadere et adorare imperatorem coegerunt. At vero imperator Gelimeri (0985B)praedia in Galatia multa contulit, et amoena, et cum omnibus suis cognatis in his habitare permisit. Verum in ordinem patricii non provexit, eo quod ab Arii secta discedere minime consentiret. Salomone praeterea remp. moderante, Maurusi praelium adversus Afros moverunt. Porro Maurusii ex gentibus descendunt, quas Jesus Nave ex regione Phoenicum a Sidone ad Aegyptum, usque habitantes abegit. Qui pervenientes Aegyptum, et non recepti ab eis, ad Libyam veniunt, et hanc inhabitantibus eis, novissimo tempore imperatores Rom. terram obtinentes hanc. Hoen nominaverunt, statuentes titulos duos supra magnum fontem ex lapidibus candidis concavos habentes litteras Phoeniceas dicentes haec: Nos sumus qui fugimus a facie Jesu latronis, filii (0985C)Nave. Erant autem et aliae gentes in Africa primum indigenae, habentes regem Asclepium, qui Herculi conregnavit, quem terrae filium esse asseveraverunt, qui Carthaginem condiderunt. Salomon autem a Carthagine sumptis exercitibus contra Maurusios properavit. Qui in fugam versi, et in praecipitia se demergentes, semetipsos interficiunt. Mortui vero in hoc bello sunt Maurusiorum quinquaginta millia, Romanorum vero nullus penitus. Quin nec ictum quisquam eorum ullum accepit, sed prorsus omnes incolumes victoriam consecuti sunt. Plurimi vero principum ipsorum Romanis adjuncti sunt. Virorum, mulierum, atque puerorum tantam multitudinem Romani ceperunt, ut ovis unius pretio servum Maurusium emere volentibus venundarent. Et tunc eis vetus eloquium cujusdam divinae (0985D)feminae contigit, quae maledicens eis sic ait: Multitudo eorum a viro sine barba peribit. Salomon quippe a puero eunuchus praeter voluntatem est effectus, prae passione genitales partes amittens. Porro tota Libya recepta, Carthaginem rediit. Praeterea vere incipiente missus est Bilisarius Siciliam Romanis facere tributariam. Ubi eo hiemante, Romani Libyae contra Salomonem simultates fecerunt hoc modo. Acceptis enim interemptorum uxoribus Vandalorum, habebant et agros eorum ut suos, et solvere pro eis tributa nolebant imperatori. At vero Salomon commonebat eos dicens ne contradicerent imperatori, sed huic omnia quae deliberata (0986A)fuissent penitus redderent. Ceciderunt autem quidam eorum, maxime Gothorum in Arii sectam, quos sacerdotes Ecclesiae segregabant, et nec liberos eorum baptizare volebant. Unde et in die festo simultas facta est. Consiliati sunt vero milites Salomonem in templo perimere. Qui, hoc audito, suadebat eis a seditione recedere. Quod non post pauca obtinuit. Porro dum Agapitus Romanus pontifex, qui a Justiniano principe pacem Theodato postularat, apud Constantinopolim obiisset, Justinianus Bilisarium patricium multis jam praeliis gloriosum adversus Theodatum dirigit, ut etiam Italiam a Gothorum servitio liberaret. Bilisarius itaque, dum aliquantum temporis apud Siciliam moram faceret, rex Gothorum Theodatus exstinctus est. Hujus in locum Vithegis successit, (0986B)qui mox ut regnum invasit, Ravennam profectus Amalasuintae reginae filiam per vim auferens sibi in matrimonium junxit. Conceptas ergo contra Theodatum Bilisarius belli vires in Vithegim convertit, egressusque de Sicilia ad Campaniam, Neapolim adiit. Quem Neapolitani cives noluerunt excipere. Qui indignatus acriter ad ejusdem urbis expugnationem totis se viribus erexit, aliquantisque fortiter impugnatam diebus, tandem per vim capiens ingressus est, tantaque non solum in Gothos, qui ibi morabantur, sed etiam in cives ira desaeviit, ut non aetati, non sexui, postremo non sanctimonialibus, vel ipsis etiam sacerdotibus parceret. Viros in conspectu conjugum, miserabile visu, perimens, superstites matres (0986C)ac liberos captivitatis jugo abduxit, cuncta rapinis diripiens, nec a sacrosanctis ecclesiis exspoliandis abstinuit. Indeque egrediens Romam properavit. Quo Romam ingresso, Gothi, qui in Urbe morabantur, noctu egressi, relictis patentibus portis, Ravennam confugiunt. Vithegis, ut talia comperit, mox adversum Bilisarium Romam cum ingenti exercitu venit. Bilisarius autem non aptum sibi bellandi tempus conjiciens, intra Urbis moenia se clausit, eamque munitionibus circumsepsit. Gothi vero Urbem obsidentes universa per circuitum direptionibus et incendiis absumunt. Quoscunque Romanos reperiunt, gladio exstinguunt, cuncta loca sacra denudantes, ipsis etiam venerabilium martyrum tumulis manus impias inferunt, continue Urbem (0986D)impugnant, sed cauta Bilisarii industria defensatur. Praeter belli instantiam angebatur insuper Roma famis penuria. Tanta siquidem per universum mundum eo anno, maxime que apud Liguriam, fames excreverat, ut sicut vir beatus Dacius Mediolanensis antistes retulit, pleraeque matres infelicium natorum comederent membra. Cumque per annum continuum Gothi Romam obsedissent, demum territi Ravennam rediere. Bilisarius vero sedule a papa Silverio acriter increpatus, cur tanta, ac talia homicidia Neapoli perpetrasset, tandem correptus, et poenitens, rursus proficiscens Neapolim, et videns domus civitatis depopulatas, (0987A)ac vacuas, tandem reperto consilio recuperandi populi, colligens per diversas villas Neapolitanae civitatis viros ac mulieres, domibus habitaturos immisit, id est Cumanos, Puteolanos, et alios plurimos Liguria degentes, et Playa, et Sola, et Piscinula, et Locotroccla, et Summa, aliisque villis: nec non Melanos, et Surentinos, et de villa quae Stabii dicitur, adjungens viros ac mulieres, simulque et de populis Cymiterii adjunxit. Non post longum tempus rursum pugnaturus cum Vandalis in Africam pergens, victoriam de eis adeptus est. Ex quorum reliquiis Africae terrae captivorum, nec non Siciliae, et Syracusae civitatis, simulque civitatum Calabriae, id est Maliti, Consentiae, villarumque earum populos, atque totius Apuliae colligens, depopulatam implevit. Tamen saepissime in collectione populorum de (0987B)singulis urbibus venientium solet accrescere stultiloquium, ac propterea annualiter illis dirigebat praetor Siciliae virum nobilem, ac sapientem, qui judicaret et discerneret ea quae illi minime sciebant. At vero Bilisarius Neapolim ordinatam relinquens, Romam ingressus est. Statimque ei a Theodora Augusta praeceptio allata est, ut papam Silverium convictum accusatione falsorum testium in exsilium truderet, eo quod Anthimum haereticum Constantinopolitanum episcopum recuperatione recipere noluisset. Quod Bilisarius, licet nolens, nihil moratus effecit. Pulsus denique est papa Silverius ad Pontiam insulam, in qua et exsulans obiit. Vithegis vero, coacto rursus in unum magno Gothorum exercitu, cum Bilisario conflixit, (0987C)factaque maxima suorum caede in fugam conversus est. Quem Joannes magister militum, cognomento Sanguinarius, noctu fugientem persequens, vivum comprehendit, Romamque ad Bilisarium adduxit. Patrata Bilisarius victoria, Constantinopolim rediit secum Vithegim deferens. Quo viso Justinianus valde laetatus est, eique non multo post patricio effecto administrationem, illi Persarum tribuit terminos. Ibique Vithegis degens vitam finivit. Bilisarius vero dignis evectus honoribus, iterato ad Africam adversus Vintarith mittitur, qui Vandalos rursus sollicitans apud eos regnavit, qui ut Africam attigit, Vintarith sub dolo pacis illico peremit, residuos Vandalorum reip. jugo substravit. Exinde Bilisarius victor Romam venit, auream crucem (0987D)centum librarum, pretiosissimis gemmis exornatam, in qua suas victorias descripserat, beato Petro per manus papae Vigilii obtulit. His ipsis temporibus apud Cassinum post solitariam vitam sancto degens coenobio, stupendus beatus Benedictus, nec minus futurorum praescius, radiabat virtutibus. Hac etiam aetate gens Longobardorum, (0988A)amica tunc populi Romani apud Pannonias degebat, quibus in regni gubernaculo Audo in praeerat. Is eo tempore cum Turisendo Gepidarum rege confligens, per Alboin filium suum juvenem strenuum victoriam nactus est. Denique inter ipsas Alboin acies Thurismodum Turisendi regis filium appetentem alacriter aggressus exstinxit, perturbatisque hac occasione Gepidis, suis victoriam peperit. At vero apud Urbem Romam papa Vigilius, ob eamdem quam et antecessor suus causam indignationis Augustae, per Anthimum scribonem ductus Constantinopolim, indeque in exsilium actus est. Capto itaque Vithegi, Gothi Transpadani Ildebaldum sibi regem constituunt, qui eodem anno perimitur, cui successit Eutarius, et ipse, necdum anno expleto, jugulatur. Dehinc Badvillam, (0988B)qui et Totila dicebatur, sibi in regnum praeficiunt. Moxque collecto undique exercitu universam Italiam invadit. Exinde per Campaniam et viri Dei Benedicti patris coenobium iter faciens, audire ab eo talia meruit: Multa mala facis, multa fecisti, jam ab iniquitate compescere. Equidem mare transiturus es, Romam ingressurus, novem annis regnabis, decimo morieris. Dein a monasterio descendens, per Lucaniam ac Brutiorum fines Rhegium proficiscens, nec mora Siculum transgressus fretum Siciliam invadit. Indeque revertens, Romam petiit, eamque obsidionibus cinxit. Quae tantam famis penuriam passa est, ut prae magnitudine inopiae natorum suorum carnes comedere vellent. Fessis nimium Romanis, nec valentibus moenia tueri, Totila porta Ostiensi Urbem ingressus est. (0988C)Qui parcere Romanis cupiens, per totam noctem clangere buccina jussit, quo se a Gothorum gladiis, aut in ecclesiis tuerentur, aut quibuscunque modis occulerent. Habitavitque aliquantum cum Romanis, quasi pater cum filiis. Hanc illi, ut conjici datur, animi benignitatem, qui nimiae ante crudelitatis exstiterat, beati Patris Benedicti monitio, quem olim adierat, contulit. Elapsi sane aliqui e numero senatorum Constantinopolim properant afflicti, quibus calamitatibus subjiceretur Roma, Augusto narrant. Qui statim Narsen eunuchum cubicularium suum Exarchum Italiae fecit, Romam cum manu valida misit, ut afflictae Romae quantocius subveniret. Is ad Italiam veniens cum Longobardis foedus iniit, et ad Alboin (0988D)legatos dirigit, quatenus ei pugnaturo cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin electa e suis manu, direxit, qui Romanis adversum Gothos suffragium ferrent. Qui per maris Adriatici sinum transvecti, sociati Romanis, magnum cum Gothis certamen iniere. Quibus ad internectionem pene consumptis, regem Totilam, qui ultra decem annos jam regnaverat, interfecit, (0989A)et vestimenta ejus cruenta cum corona lapidibus pretiosis exornata misit in regiam urbem, et jacta sunt ad pedes imperatoris coram senatu. Deinde urbes eorum munitas duas capiens, Veronam et Brixiam et Romanam civitatem, universamque Italiam ad reip. jura reduxit, et Longobardos honoratos multis muneribus ad propria remisit, omnique tempore, quo Longobardi possederunt Pannonias, Romanae reipub. adversus aemulos adjutores fuerunt. Interea Salomon Libyae commorans, universos muros civitatis illius muniit, et quoniam Maurusii discesserunt a Numida victi, Zaben regionem, atque Mauritaniam, et Sitiphim metropolim, sub tributo Romanis effecit. Alterius enim Mauritaniae Caesarea prima Metropolis est. Interea Iberum rex, Zamanardus nomine, Constantinopolim (0989B)ascendit ad Justinianum imperatorem cum uxore ac senatoribus suis, rogans eum ut esset Romanorum concertator, et germanus amicus. At imperator hujusmodi proposito ejus accepto, multis eum et senatores ejus munificentiis honoravit. Similiter et Augusta uxori ejus variata gemmis ornamenta donavit, et dimiserunt eos pacifice ad regnum suum. Octavo anno imperii Justiniani, passa a divina indignatione Pompeiopolis Mysiae, scissa est terra a terraemotu, et obrutum medium civitatis cum habitatoribus, et erant subtus terram, et voces eorum audiebantur clamantium ut sibi misericordia praestaretur. Et multa donavit imperator ad educendos et adjuvandos, viventesque liberaliter juvit. Eodem anno tradidit Justinianus ad psallendum in ecclesia (0989C)illud quod canitur: Unigenitus filius, et Verbum Dei. Anno imperii Justiniani duodecimo, moti sunt Bulgarum duo reges, Vulger, et Droggo, cum multitudine in Scythiam et Mysiam, cum esset magister militum Mysiae Justinus, et Scythiae Blandarius. Qui exeuntes, contra Bulgares inierunt praelium, et occisus est magister militum Justinus in bello, et factus est pro eo Constantinus Florentii, et venerunt Bulgares usque ad partes Thraciae, et egressus est contra eos magister militum Williriaci cum Hunnis, quem suscepit imperator ex sacro baptismate, et in medium missis Bulgaribus conciderunt eos, et occiderunt multitudines copiosas, et receperunt omnem praedam, et vicerunt potenter, occisis duobus regibus eorum. (0989D)Eodem anno cepit Chosdroes rex Persarum magnam Antiochiam Syriae. Anno decimo tertio imperii Justiniani, sociatus est Romanis Mundus ex genere Gepidum derivatus. Anno imperii Justiniani decimo quarto Chosdroes rex Persarum in Romanorum terras quartum fecit ingressum, quem Bilisarius ab (0990A)Hesperiis veniens, sapientia sua inefficacem redire coegit ad propria. Anno decimo quinto imperii Justiniani, mense Octobre, facta est mortalitas Byzantii. Et eodem anno Hypapante Domini sumpsit initium, ut celebraretur apud Byzantium, secunda die Februarii mensis. Anno decimo sexto imperii Justiniani, contigit debellare invicem reges Azumitensium, Indorum, et Judaeorum, ex causa hujusmodi. Azumitensium rex ultra Aegyptum est judicans. Romanorum autem negotiatores per Homeritensem ingrediuntur Azumitensem, et ad interiores partes Indorum atque Aethiopum. Negotiatores autem secundum consuetudinem ingressi sunt terminos Homeritarum. Damianus eorum rex occidit illos, et abstulit omnia eorum dicens: Quoniam Romani (0990B)malefaciunt Judaeis, qui in regione sua sunt, et occidunt eos, et ex hoc solverunt negotiationem interiores Indorum Azumitae. Et indignatus est Azumitensium rex Adad, mittens Homeritensi: Quia laesisti regnum meum, et interiorem Indiam, prohibens mercatores ad nos ingredi. Et venerunt in inimicitiam magnam, et inierunt bellum in alterutrum. Et cum pugnaturi essent, Adad Azumitensium rex votum vovit, dicens: Quia si vicero Homeritensem, Christianus efficiar, quia pro Christianis pugno. Deique operatione vicit potentissime, et accepit captum vivum Damianum regem eorum, et regionem ipsorum, et regna. Gratiasque referens Adad rex Azumitensium, misit ad Justinianum imperatorem, ut acciperet episcopum, et clericos, et doceretur, et fieret Christianus. (0990C)Et gavisus est super hoc Justinianus plurimum, et jussit eis dare quemcunque voluissent. Et elegerunt iidem legati, cum curiose quaesissent, mansionarium sancti Joannis magnae Alexandriae, virum venerabilem, et virginem, nomine Joannem, qui sexaginta et duorum erat annorum: quo suscepto abierunt in propriam regionem ad Adad regem suum. Et ita crediderunt Christo, et illuminati sunt. Anno decimo septimo imperii Justiniani, factus est terraemotus magnus in universo mundo. Eodemque anno apparuit quidam ex regione Italorum, per villas discurrens, nomine Andreas, habens secum canem rufum, et caecum, qui jussus ab eo faciebat miracula. Cum enim staret ipse in foro, et turba in circuitu (0990D)adesset, clam eodem cane deferebantur astantium annuli aurei, et argentei, et ferrei, et ponebantur in pavimento, quos ille cooperiebat, et praecipiebat cani, et tollebat, et dabat unicuique suum. Similiter et diversorum imperatorum numismata mista porrigebat per nomina. Sed et praesto turba astante, virorum (0991A)scilicet et mulierum, ostendebat in utero habentes, et fornicarios, et adulteros, et avaros, et magnanimos, ostendebat omnes cum veritate. Unde dicebant, quia spiritum habet Pythonis. Anno imperii Justiniani decimo octavo diffusum est mare per Thracem milliariis quatuor, et cooperuit eam terram circa partes Odyssei, et Dionysiopoleos, et multi necati sunt in aquis, et iterum praecepto restitutum est mare idem in loca sua. Anno imperii Justiniani decimo nono facta est inopia frumenti, vini, et olei, ac pluvia magna. Et factus est terraemotus magnus Constantinopoli, et eversio, die sancto Paschae, et coepit vulgus abstinere a carnibus mense Februario, die quarto; imperator autem praecepit alia hebdomada carnem apponi, et omnes carnium venditores occiderunt, (0991B)et apposuerunt, et nemo emebat, aut edebat. Porro Pascha factum est ut imperator jussit, et inventus est populus jejunans hebdomada superflua. Anno vicesimo primo imperii ejus facti sunt terraemotus magni, et pluviae, mortuaque est Theodora Augusta. Similiter et sequenti anno facta sunt fulgura, et tonitrua, ita ut dormientes ex tonitruo laederentur, atque incendia penes Byzantium. Anno imperii Justiniani vigesimo tertio legatus Indorum venit Constantinopolim ducens elephantem, et ingressus est Hippodromum. Mense autem Martio exsiliit elephas e stabulo noctu, et interfecit multos, alios vero debilitavit. Porro Junio mense facta sunt encaenia sanctorum apostolorum apud Constantinopolim, et (0991C)recondita sunt λείψανα Andreae, et Lucae apostolorum, et transiit Menas episcopus cum sanctis λειψάνοις sedens in carruca aurea imperatoria lapidibus insignita, tenens tres thecas sanctorum apostolorum in genibus suis, et ita encaenia celebravit. Anno vigesimo septimo imperii Justiniani, factus est terribilis terraemotus Constantinopoli, et per alias urbes, qui tenuit dies quadraginta. Et paulatim homines compuncti sunt, litaniam agentes, et frequentantes, atque in ecclesiis commanentes. Cumque multa misericordia Dei facta fuisset, homines ad pejora delapsi sunt. Fit autem memoria terraemotus hujus per singulos annos, in campo litaniam populo agente. Vicesimo octavo imperii Justiniani anno, facta sunt tonitrua, et fulgura horrenda, et ventus Africus terribilis, (0991D)ita ut caderet crux quae stabat intra portam Rhesii. Anno vigesimo nono imperii Justiniani, seditionem concitaverunt Judaei, et Samaritae Caesareae Palaestinae, et facti quasi in ordine Prasino, et Veneto, irruerunt in Christianos ejusdem civitatis, et multos interfecerunt, et ecclesias combusserunt, et Stephanum ipsius civitatis praefectum in praetorio peremerunt, et substantiam ejus diripuerunt. Uxor vero illius fugiens in urbem, adiit imperatorem, qui jussit Adamantio magistro militum descendere in Palaestinam, et occisionem exquirere Stephani. Qui veniens eorum quos reperit alios suspendit, alios decollavit, alios vero debilitavit, et publicavit. Et (0992A)factus est timor magnus in omnibus partibus Orientalibus. Tricesimo imperii Justiniani anno apparuit in coelo cometa ardens, quasi species lanceae, a Septentrione, usque ad Occidentem. Tricesimo primo imperii Justiniani anno, factus est terraemotus horribilis valde, qualem nullus hominum memorabat in generatione illa super terram effectum. Concutiebatur enim terra nocte ac die, diebus decem, postea cessavit. At vero imperator non gestavit coronam per dies decem. Sed et sancta Christi nativitate, absque illa processit in ecclesiam, ita ut etiam prandia, quae ex more fiunt in decem et novem accubitus, cessare faceret, et eorum expensas egenis tribueret. Eodem anno ingressa est gens Byzantium inopinata, eorum qui dicuntur Avares, et tota civitas (0992B)cucurrit ad visionem eorum, tanquam qui nunquam viderint hujusmodi gentem. Habebant enim retrorsum comas prolixas valde, atque perplexas, junctas prandeis, reliquus vero vestitus eorum similis erat caeterorum Hunnorum. Isti fugientes ex regione sua venerunt in partes Scythiae, ac Mysiae, et direxerunt ad Justinianum legatos petentes ut reciperentur. Tricesimo vero secundo imperii Justiniani anno, aedificatus est trullus magnus ecclesiae Constantinopolis, et exaltatus plusquam viginti pedibus in superioribus, supra aedificium, quod antea fuerat. Anno tricesimo tertio imperii sui coepit imperator aedificare pontem Agoreos fluminis, convertens eumdem amnem in alium alveum, volvitque arcus mirabiles quinque, et fecit eum meabilem, cum antea (0992C)ligneus fuerit. Anno tricesimo quarto imperii Justiniani diffamatum est apud Constantinopolim, quod mortuus esset imperator. Venerat enim a Thrace, et neminem videbat. Ergo plebes rapuerunt subito panes ex locis in quibus fiebant, et vendebantur, et circa horam tertiam non inveniebatur panis in tota urbe. Clausa quoque sunt ergasteria, et susurrabat palatium, quia nemo ex senatu videbat imperatorem, eo quod dolorem capitis pateretur. Et ex hoc crediderunt, quod esset defunctus imperator. Interea circa horam vesperi fecit senatus consilium, et miserunt praefectum, et fecit luminaria in tota urbe, quoniam sanus factus est imperator, et hoc modo erepta est civitas a turbatione. Postquam autem sanus factus (0992D)est imperator, Eugenius, qui fuerat praefectus, detraxit Georgio et Etherio curatoribus, quasi voluissent Theodorum facere imperatorem, filium Petri magistri. Cumque fuisset causa quaesita, et nullatenus comprobata, in iram incidit imperatoris Eugenius, et domus ejus publico fisco collata est. Facta est autem et mortalitas vasta in Cilicia, et Anazarbo, et Antiochia magna, nec non et terraemotus, et congressi sunt adversus alterutrum Orthodoxi, et Severiani, et multa homocidia facta sunt. Et misso imperator Zimarcho comite Orientis inhibuit inordinatos, et multos in exsilium misit, et publicavit, ac membris debilitavit. Anno tricesimo quinto imperii Justiniani, (0993A)vicesimo quinto die Novembris mensis, sero insidias meditati sunt quidam, ut occiderent imperatorem. Erant autem Ablavius et Marcellus, pecuniarum venditores, et Sergius. Meditatio autem eorum erat hujusmodi. Cum sederit in triclinio sero, priusquam licentia detur, occidant eum habentem homines suos sibi cooperantes intus absconditos in silentiario, et angulo incurii, ut cum facta fuerit machinatio turbationem faciant. Porro Ablavius etiam aurum accepit a Marcello argenti venditore, libras quinquaginta, ut sibi cooperaretur. Sed Deo volente fisus est Ablavius Eusebio exconsuli, qui erat comes foederatorum, et Joanni Logothetae, dicens: Quia hodie vesperi volumus imperatorem aggredi. Qui cum hoc nuntiassent imperatori, tenuit eos, et invenit eos ferentes absconditos (0993B)gladios. Et Marcellus quidem argenti venditor spe frustratus, exempto gladio, quem portabat, dedit sibi tres ictus in triclinio comprehensus, et moritur. Sergius autem fugit ad Blachernas. Quo educto, et interrogato, persuasum est ei confiteri quod et Isacius argenti venditor, et Bilisarius gloriosissimus patricius, conscii fuerint hujusmodi machinamenti, et Vitus pecuniarum venditor, et Paulus curator, ejusdem Bilisarii consilium sciverint. Qui comprehensi et traditi Procopio praefecto, confessi sunt, et dixerunt de Bilisario, qui mox factus est imperatoris sub ira. Multi vero et fuga usi sunt. Interea quinta die mensis Decembris fecit imperator silentium, adducens Eutychium patriarcham, et jubens eorum recitari confessiones. Quo audito, Bilisarius (0993C)ingenti est moerore gravatus. Et emittens imperator comprehendit omnes homines ejus, et ipsum domi sedere praecepit custodiendum. Interea vicesima die mensis Decembris capta sunt quaedam Africae a Mauritanis insurgentibus adversus Africam, ita: Chutinas quidam nomine, ex ipsa gente exarchus Mauritanorum, habebat consuetudinem accipiendi a principe Africae certam quantitatem auri, qui per tempus erat; cumque venisset ut acciperet illud, Joannes princeps Africae occidit illum. Porro insurrexerunt filii Chutinae vindicantes paternum acceptum, et erecti contra illam, coeperunt ejus partes aliquas depraedare. Imperator itaque, hoc agnito, misit in auxilium Martianum magistrum militum, (0993D)nepotem suum, cum exercitu ad pacificandos Mauros, et confluxerunt ad eum. Sicque pace potita est Africa. Eodem anno imperator quibusdam perturbatoribus Constantinopolim concitantibus pollices abscidit, eorum duntaxat, qui cum gladiis pugnaverunt. Nona decima vero die mensis Martii, dimissus est Bilisarius Patricius, receptis omnibus dignitatibus (0994A)suis. Eodem anno venerunt legati Ascelti regis Hormetionorum, qui positus est intra Barbarorum gentem juxta Oceanum, Constantinopolim. Justinianus imperii sui anno trigesimo septimo perrexit causa orationis ad Mirangulos, id est, Germanicias urbem Galatiae. Novembri vero mense introivit Byzantium Arethas patricius, et princeps Saracenorum, debita deferre imperatori filiorum suorum, et debiti gratia, ut scilicet post obitum suum tenerent principatum tribus suae. Tricesimo octavo imperii sui anno Justinianus de corruptibili et incorruptibili dogmate commonens, edicto ubique alieno a pietate transmisso, Deo praeoccupante defunctus est, cum imperasset triginta octo annis, mensibus septem, et diebus decem, et efficitur ei hujusmodi successor, (0994B)Justinus Curopalates.
JUSTINUS II.
Anno ab Incarnatione Domini 558, Justinus imperator, nepos Justiniani, coronatur ab Eutychio patriarcha. Erat autem natione Thrax, magnanimus, ad omnia prosper. Habebat autem et uxorem Sophiam nomine, quam et coronavit Augustam. Cum autem esset pius, adornavit ecclesias, quas Justinianus aedificaverat, tam videlicet magnam ecclesiam, et Sanctos Apostolos, quam alias ecclesias et monasteria, donans eis thesauros, et omnem reditum. Eratque orthodoxus valde, et misit Photinum monachum, privignum Bilisarii Patricii, dans ei potestatem contra omnem causam et personam, pacificans Ecclesias universas Aegypti et Alexandriae. Anno (0994C)vero secundo imperii Justini, Etherius et Avitus, ac medicus qui cum ipsis erat, insidiati sunt eidem imperatori Justino, qui cogniti, interfecti sunt gladio. Tertio imperii Justini anno, accersitis Sophia piissima Augusta pecuniarum venditoribus, et notariis, jussit deferri cautiones debitorum, et breves, et praebuit eos debitoribus, et reddidit dominis suis, et laudata est super hoc magnopere ab universa civitate. Anno vero imperii Justini septimo, Romani ac Persae pacem corruperunt, et iterum Persicum renovatum est bellum, eo quod Homeritae in dilectione ad Romanos miserint, et imperator Julianum magistrum cum sacra destinaverit ad Archetem regem Aethiopum per Nilum fluvium ab Alexandria et Indico (0994D)mari. Qui receptus est ab Archeta rege Aethiopum cum gaudio magno, appetente nimirum amicitiam Romanorum imperatoris. Enarrabat autem, cum rediisset idem Julianus, quod quando receperit eum rex Archeta, nudus esset, habens circumcincturam, et in lumbis linea vestimenti auro contexta. Circa ventrem vero portavit indumenta scissa cum (0995A)margaritis pretiosis, et in brachiis quinos circulos, et aureas armillas in manibus suis; in capite autem pannum gemmatum, habentem ex utroque ligamento plectas quatuor, et torquem aureum in collo suo, et stabat super quatuor elephantes stantes, et habentes jugum, et rotas quatuor, et superius currum velatum petalis aureis, ut sunt principum currus, et stans supra illos ferebat scutum parvissimum rotundum, et duas lanceolas aureas, et senatus omnis ejus erat cum armis canentes modulationes musicas. Introductus autem legatus Romanorum, cum adoravisset, jussus est erigi, et adduci ad se. Cum autem suscepisset imperatoris sacram, osculatus est signaculum, quod habebat pectusculum imperatoris. Susceptis autem et muneribus, gavisus est valde. Porro (0995B)cum legisset sacram, invenit ut se contra regem Persarum armaret, et proximorum sibi Persarum perderet regionem, et ulterius cum Persis foedera non iniret. Protinus ergo collecto exercitu rex Archetas coram legato Romanorum adversus Persas praelium movit, subjectos sibi Saracenos praemittens. Profectus autem et ipse ad regionem Persarum, depopulatus est omnia quae in illis locis erant. Tenens autem rex Archetas caput Juliani, et dans ei pacis osculum, dimisit eum in multa benevolentia, multisque muneribus. Porro facta est et alia causa, quae turbavit Chosdroen; Hunni quippe per illud tempus, quos Turcos dicere consuevimus, legationem dirigunt ad Justinum, per Alanorum regionem mittentes. Hoc timens Chosdroes, excusationem praetendebat rebellionem (0995C)Armeniorum in se factam per accessum, quo Justino adhaeserant. Sed et profugos repetebat. Impendebat enim Romanorum imperator per singulos annos quingentas libras auri, ut castra, quae loco proxima erant, Persae custodirent, ne ingressae gentes utramque remp. destruerent, communibusque sumptibus castella muniebantur. At vero Justinus pacem dissolvit, asserens opprobrium esse Persis solvere tributa Romanos. Propterea locum magnum hoc Persarum et Romanorum reperit bellum. Porro Justinus Martinum Patricium, et cognatum suum praetorem creans Orientis, contra Persas direxit. Octavo imperii sui anno Justinus infirmatus est, et contristatus adversus Biduarium fratrem suum, et hunc injuriis laceravit. Novissime vero praecepit cubiculariis (0995D)pugnis caesum educere illum in conspectu concilii senatorum: erat enim comes imperialium stabulorum. Quo comperto Sophia tristata est, et conquesta imperatori, qui se poenituit, et descendens ad eum in stabulum, introivit subito cum praeposito cubiculariorum. Biduarius autem, viso imperatore, fugit a loco in locum per superiora praesepis prae timore imperatoris. At imperator clamabat: Adjuro te per Deum, frater mi, exspecta me. Et cum cucurrisset, tenuit eum, et amplexatus osculatus est eum, dicens: Peccavi tibi, frater mi, sed suscipe me, ut (0996A)fratrem tuum primum, et imperatorem. Ex diabolica enim operatione novi quod factum sit hoc. Qui cecidit ad pedes ejus, et flens ait: Veraciter, domine, potestatem habens verumtamen in praesentia senatus deformasti servum tuum; modo, domine, his rationem redde, et ostendit ei equos. At vero imperator rogavit eum secum manducare, et pacificati sunt.
Eodem vero anno factum est bellum circa Sagarthon Romanorum atque Persarum magnum, et vicerunt Romani. Nono anno imperii Justini Hormisda rex Persarum Arimardanem ducem Persarum ordinans misit in Romanorum regionem depopulari, qui praeda multa capta reversus est. Quo comperto Justinus consternatus mole calamitatis, capti sensus languorem incurrit, et pactum facere Hormisdam (0996B)petit, qui fieri annuum consentit. Justinus imperator Tiberium comitem excubitorum sibi faciens, Caesarem appellavit, et consessorem suum constituit, tam in hippodromis, quam in aedibus insignibus. Erat enim imperator pedibus captus, et per hoc magis in lectulo jacens. Anno undecimo imperii sui construxit Justinus magnum aquaeductum Valentis, et largitus est urbi dapsilitatem aquarum. Anno duodecimo imperii sui Justinus imperator synagogam Judaeorum, quae erat Constantinopoli in Chalco, pretiis ablatam ab eis, fecit ecclesiam Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, quae proxima est magnae ecclesiae. At vero imperator infirmatus, et pauxillum a languore dimissus, advocavit tam Eutychium pontificem, et senatum, quam omnes sacerdotes, et cives, et adducto (0996C)Tiberio Caesare coram omnibus appellavit eum imperatorem, his sermonibus usus: Ecce Deus qui benefecit tibi, hunc habitum dedit tibi, non ego. Honora illum, ut tu quoque honoreris ab illo. Honora matrem tuam, quae aliquando domina tua fuit. Nosti quod primum servus ejus fueris, nunc autem filius. Ne gratuleris in sanguinibus, ne communices homicidio, nec malum pro malo reddas, ne in malo inimicitiae similis mihi efficiaris. Ego enim ut homo culpavi. Etenim culpabilis factus sum, et recepi secundum peccata mea, sed causam habebo cum his qui hoc mihi fecerunt, ante tribunal Christi. Non elevet te habitus, quemadmodum me. Sic attende de omnibus, sicut tibi. Scito quis fueris, et (0996D)quis modo existas. Ne superbias, et non peccabis. Nosti quis fuerim, et quis factus sim, exstiterim, et existam. Omnes isti filii tui sunt, et servi. Scis quod pro visceribus meis honoraverim te. Hos tu cum videas omnes, quae reip. sunt vides. Intende militi tuo, nec milites suscipies ad prandia, ne dicant tibi quidam quia decessor tuus conversatus est, haec enim dico a quibus passus sum. Qui habent substantias, fruantur eis. His vero qui non habuerunt, dona. Et facta oratione a patriarcha, cum dixissent omnes Amen, cecidit Caesar ad pedes imperatoris, et dixit ei: Si vis, non sum. Et imperator: Deus, ait, qui (0997A)fecit coelum et terram, ipse omnia, quae dicere oblitus sum, in cor tuum mittat. Porro dum haec prosequeretur imperator, replebat lacrymis totum collegium. Quod cum solutum fuisset, dona subditis impertitus est, et quaecumque in imperatoris appellationibus moris existunt. Hic Justinus in initio imperii sui bonus fuit, post in omnem avaritiam incidit, id est, exemptor pauperum, senatorum exspoliator. (0998A)Cui tanta cupiditatis fuit rabies, ut arcas juberet ferreas fieri, in quibus quaecumque rapiebat auri talenta congregaret. Hujus imperii anno undecimo, qui est annus divinae Incarnationis 568, indictione prima in ipsis Kalen. April. egressi sunt Longobardi de Pannonia, et secunda indictione coepere praedari in Italia, tertia vero indictione dominari coeperunt in Italia.