![]() |
LIBER DECIMUS OTTAVUS. ![]() |
LIBER DECIMUS SEPTIMUS (0997)
TIBERIUS II.
(0997A) (0997B)Anno Incarnationis Domini 571, imperare coepit Tiberius coronatus ab Eutychio patriarcha, cum esset et ipse genere Thrax: cumque imperare coepisset, clamabant partes: Anastasia Augusta, tu vincas, salva, Domine, quos imperare jussisti. Audiens autem Sophia Justini conjux, perculsa est animo. Volebat namque nubere Tiberio, ut et permanere Augusta: nesciebat enim quod haberet uxorem; quidam autem dicebant, quod et in vita Justini adamicata ei fuerit, et ipsa persuasit Justino ut eum Caesarem faceret. Verum Tiberius timens duxit Anastasiam uxorem suam, et coronavit eam Augustam, et jactavit rogam multam. Erat autem Tiberius justus, utilis, strenuus, sapiens, in eleemosynis largus, in judicio justus, in victoria clarus, (0997C)nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens. Hic cum multum de thesauris, quos Justinus aggregaverat, pauperibus erogaret, Sophia Augusta frequentius eum increpabat, quod remp. redegisset in paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus dispergis. Aiebat autem ille: Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes eleemosynas accipiant, aut ut captivi redimantur. Hoc est magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, nec tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ergo de his quae Dominus tribuit, demus pauperibus, et congregemus thesauros in coelo, et (0997D)Dominus nobis augere dignabitur in saeculo. Quadam autem die deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux Domini sculpta, et ait: Cruce Domini nostri frontem nostram, et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus calcamus. Et hoc dicto citius jussit ipsam tabulam auferri, defossaque tabula, atque erecta inveniunt subter et aliam, hoc signum habentem. Qui et ipsam jussit auferri. Qua amota inveniunt et tertiam. Jussuque ejus cum haec fuisset (0998A)ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem (0998B)supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum pauperibus adhuc abundantius quam consueverat largitur. Narses quoque Patricius Italiae cum multis thesauris ab Italia ad supra memoratam urbem advenit, et ibi in domo sua occulte cisternam fodit magnam, in qua multa millia centenariorum auri argentique deposuit. Interfectis autem omnibus consciis, uno tantummodo seni haec pro juramento ab eo exigens commendavit. Defuncto quoque Narsete supradictus senex ad Tiberium Caesarem veniens dixit: Si mihi aliquid prodest, magnam tibi rem, Caesar, dicam. Cui ille respondit: Quid vis? proderit enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraveris. Thesaurum, inquit, Narsetis reconditum habeo, quem in extremo vitae positus, celare non possum. (0998C)Tunc Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos: praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti, pervenientesque ad cisternam, deopertam ingrediuntur, in qua tantum auri argentique repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus posset evacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensavit egenis. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Longobardis, famis penuria laboraret, multa millia frumenti navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio eleemosynae relevavit. Hic cum Augustalem coronam accepturus esset, eumque juxta consuetudinem ad spectaculum Circi populus exspectaret, insidias ei praeparant alii adversarii, ut Justinianum Justini nepotem in dignitatem (0998D)imperatoriam sublimarent. Ille per loca sancta procedens ibat. Dehinc vocato ad se pontifice urbis, cum coss. ac praefectis ingressus palatium, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, et immensis laudibus in gloria regni est confirmatus. Quod ejus adversarii audientes, nihilque ei, quia in Deo spem suam posuerat, nocere valentes, magna sunt confusione et pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Justinianus (0999A)pedibus se projecit imperatoris, ob meritum gratiae quindecim auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere jussit. Sophia quoque Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum imperialem triginta diebus ad vindemiam jucundaretur, vocato clam Justiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tiberius cursu veloci Constantinopolim rediit, apprehensamque omnibus thesauris spoliavit, solum ei victum quotidiani alimenti relinquens, segregatisque pueris ejus ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei pararent, mandavitque prorsus, ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum: Justinianum (0999B)vero verbis solummodo objurgatum, tanto in posterum amore dilexit, ut filio ejus filiam promitteret suam, rursumque filio suo filiam ejus expeteret. Sed haec res nescio ob quam causam minime ad effectum pervenit. Secundo imperii sui anno, misit rex Tiberius ad regem Persarum secundum morem suum, nuntians promotionem suam. Quo pacem non admittente, Tiberius magnas virtutes congregavit, et disseminatis regiis thesauris multos fecit exercitus, creans magistrum Orientis quemdam supradictum Justinianum. Anno tertio imperii sui rex Persarum, sumptis virtutibus suis, in Armeniam properat. Audiens autem dux Romanorum regem Persarum per semetipsum initurum praelium expeditus est. Timor enim ingressus est in populum Rom., et idcirco (0999C)Justinianus ad virtutes sermonibus usus, compescuit formidinem pugnae. Cum autem bellum fieret, et sagittatio multa Persarum facta fuisset, ita ut etiam solares radii celarentur, tunc videlicet clypeis jacula, quae ex arcubus mittebantur, continuatis projicere nitebantur. Cum autem profunda consisteret Romanorum acies, Persae ferre non poterant, sed in fugam vertitur Babyloniorum caterva, et intereunt multitudines copiosae. Accipiunt et interea Persarum suppelectilem, et regium tabernaculum, totumque clarissimum apparatum. Tenent autem et elephantes Romani, et ad Tiberium mittunt insignes, et regias illas exuvias. Itaque ponit legem Persarum rex confusionem non ferens, nunquam jam regem Persarum in praelium egressurum. At vero Romanus (0999D)exercitus post Persicas aerumnas, etiam ad intima Persidis properavit, et multum illic excidium perpetravit, et captivitatem, perveniens etiam in medium Hyrcanici maris. Cum autem hiems adesset, non remearunt Quirites ad propria, sed in Perside hiemem transegerunt. Porro eodem anno coepit aedificare Tiberius publicum thermarum Blacernarum, et renovavit multas ecclesias, et xenodochia, et gerocomia, jussitque se scribi in phoeniceis litteris Tiberium Constantinum. Interea Tiberius imperator emptis corporibus gentilium constituit militiam in nomen proprium, amiciens, et armans eos, in millia (1000A)quindecim, dans ei ducem Mauricium comitem foederatorum, et subducem Narsen, et misit eos contra Persas. Bello autem facto magno valde, Romani victores efficiuntur, et abstulerunt a Persis civitates, et regiones, quas sub Justiniano et Justino ceperant. Abiens autem Mauricius Constantinopolim susceptus est ab Imperatore cum ingenti honore, et publicavit Tiberius victorias Mauricii, et generum hunc admisit ad Constantiam suam filiam Charito, utrumque Caesarem creans. Mense vero Augusto mora comedens matutina visu digna, sed corrupta, φθίσιν incurrit. Et cum esset moriturus, accito patriarcha Joanne, atque senatu in tribunalium lectica est deportatus, et quia loqui non poterat, per epagnosticum, quae rebus Romanorum erant utilia, manifesta fecit populo, (1000B)et una cum consilio Augustae Sophiae Mauricium generum suum pronuntiavit imperatorem. Itaque cum omnes imperatoris collaudassent consilium, atque Mauricium imperatorem, conversus Tiberius in lecto suo obiit, cum regnasset annis sex, mensibus decem, diebus octo.
MAURICIUS.
Anno ab incarnatione Domini 577, Mauricius imperat., genere Cappadox, eodemque anno legatione funguntur Avares ad imperatorem Mauricium, qui ante breve tempus Sirmium subegerant, insignem civitatem Europae, postulantes octoginta millibus auri, quae per annos singulos accipiebant a Romanis, alia superaddi viginti. Imperator vero pacem affectans, hoc admisit. Petivit autem Chajanus ad (1000C)videndum sibi elephantem animal Indicum mitti, cui imperator majorem omnibus misit. Quem ille visum remisit ad imperatorem. Similiter et lectum aureum mitti sibi petivit, sed et hoc imperator misit ad eum. Ipse vero et hunc contemplatum misit ad eum. Postulabat autem iterum super alia viginti millia centum addi. Quod imperatore non admittente, Chajanus Sigidonem civitatem subvertit, et multas alias urbes cepit Illyrico subjacentes. At vero imperator Helpidium patricium cum Commentiolo legatos ad Cajanum transmisit. At vero barbarus in sponsionibus pactorum agere se pacem professus est. In Oriente Joannem Mystaconem praetorem Armeniae fecit, qui veniens ad Nymphium amnem, ubi Tigris misceri dignoscitur, bello congreditur cum (1000D)Carthariga Persarum praetore, et praevalent Romani adversus barbaros. Cardarigas vero non est proprium nomen, sed dignitas maxima apud Persas. Anno secundo imperii sui, cos. Mauricius appellatur, et multos thesauros urbi donavit. Provehit autem Philippicum praetorem Orientis, cui et Gordiam filiam in conjugem tradidit. At Philippicus Persicas arripiens partes appropinquavit Nisibin, et ingressus repente in Persidem, multam praedam sumpsit, quam per montes salvam ducens, in Medorum transtulit regionem, et multis illic villis exterminatis, ad Romana rura reversus est. Porro Chajanus Avarum (1001A)pacem solvere festinabat. Nam Sclavinorum gentes contra Thracem armavit, qui pervenerunt usque ad longos muros multum facientes excidium. At imperator palatii eductis militiis et plebibus a civitate longos muros custodiri praecepit, et Commentiolum ducem ordinans, et armans contra barbaros misit, qui ex insperato in barbaros ruens, copiosas multitudines interfecit, hosque repulit. Cum autem pervenisset Adrianopolim, occurrit Andragasto multitudo Sclavinorum praedam ducenti, et in hunc irruens, et captivitatem eripuit, et victoria nudatus est. Anno tertio imperii Mauricii Philippicus, sumptis exercitibus, ad Persicam regionem profectus est, et capta Arscennene, praedam magnam obtinuit, et formidinem Persicis operatus est exercitibus. (1001B)Interea Constantinopolim languens remeat, militiaeque sine laesione ad propria repedarunt.
Quarto imperii Mauricii anno Philippicus egressus a regia urbe, hostili sumpto apparatu, ad civitatem Amidam properat. Et collectis armatis percontabatur eos, si in promptu haberent properandi ad bellum. At Romanis juramentis credulum eum reddentibus se alacriter bellaturos, venit ad Anazarbon. At vero Cardarigas hoc comperto, risui auditionem mandavit, somnium esse quod dicebatur opinans. Accersitisque magis interrogavit: Quis erit victoriae dominus? Ast daemonum placatores Persas astruebant a diis victoriam laturos. Consultabant igitur Persae majorum laeti promissionibus facti, et parabant (1001C)continuo compedes ex ligno ferroque, quibus Romanos vinciant compeditos. Praetor autem commonet Romanos, ne agrorum exterminent labores, ne justitia Dei, quae malum odit, victoriam ad barbaros transferat. Postera ergo die praetor duos dirigit phylarchos Sarracenorum, et capiunt Persas viventes, per quos motus adversariorum didicerunt, qui asseruere Deum velle quotidie barbaros in Romanos irruere. Porro Philippicus diluculo valedicens Romanis, tribus phalangibus occurrit ad praelium, ipseque assumpta Dei virili forma, quam ἀχειροποίετον, id est non manufactam, Romani praedicant, discurrens per acies, armatis divinam impertiebatur virtutem. Et stans post aciem haec retinens arma, lacrymis multis Deum placabat, qui coelestium ordinum (1001D)principes auxiliatores assumpsit. Cum autem bellum ageretur, Vitalianus princeps aciei prae omnibus audacius motus, phalangem disrupit Persarum, et sarcinam tulit. Romani autem circa spolia coepere vacare. Quos aspiciens Philippicus, ne ad exuvias etiam reliqui reversi, praelii obliviscerentur, conversique barbari perderent eos, Theodoro Ilibino galea sua imposita, misit gladio percutere hos qui circa (1002A)exuvias vacabant. Quem videntes, et aestimantes esse Philippicum, dimissis spoliis properarunt ad bellum. Cum autem bellum per multas horas ageretur, vox fit a praetore, Persarum equos lanceis percutere. Quo facto in fugam versus est Persarum exercitus, et triumpho ingenti potiti sunt Romani, et multos ex eis peremerunt, et spoliaverunt. Postera vero die, sumptis virtutibus suis, Cardarigas rursus ad bellum armatur, et secundo praelio gesto, denuo vincunt Romani, et occiduntur Persae multi. Comprehenduntur etiam vivi duo mille, et Byzantium mittuntur. Aufugit quoque Cardarigas, quem Persae cum injuriis respuunt. Porro Philippicus Heraclium Heraclii patrem, qui post imperio praefuit, subpraetorem, exploratoremque barbarorum transmisit, sumptisque (1002B)militiis Babyloniam adiit, et Clomannorum castellum obsidet. At vero Cardarigas elegit milites idiotas, cum subjungalibus, et turba collecta exercitum sese movere jactabat, et per munita loca obscura nocte in dorsa Romanorum efficiunt, nequaquam fidentes se manus in eos missuros. Timore autem importuno cadente in Philippicum, fuga mirabili usus est. Quo comperto Romani in fugam vertebantur per loca ad meandum difficilia, incurrentes multa pericula. Cumque sol ortus esset, a calamitate liberantur, nemine persequente, et pervenientes ad praetorem, hunc injuriis pessimis blasphemabant. Verum Persae fictam aestimantes fugam, persequi ausi non sunt. Porro Heraclius transmeans Tigrim, quae Mediae regionis erant insignia praesidia igni (1002C)tradebat, et sic ad Philippicum rediit cum spoliis multis. Anno quinto imperii Mauricii Chajanus Avarum foedere dissoluto, Mysiam et Scythiam atrociter expugnabat, subvertens Ratiarnam, et Bonomiam, et Aquas, et Dorostolum, et Zandapa, et Martianopolim. Commentiolus vero ad maritima venit, et separato exercitu improbabiles discrevit ab optimis, et inutiles quidem virtute quadraginta millia custodire vallum jubet: electorum autem sex millia sumens, ex his duo millia Casto tradidit, et duo millia Martino, et ipse duobus millibus sumptis contra barbaros properat. Castus autem veniens Zardapa, et Emon, repertis barbaris in desidia constitutis, multos ex eis disperdidit, praedamque multam (1002D)obtinens, armigero ad salvandum tradidit. Martinus circa Nean civitatem effectus, et in Chajanum ex insperato incurrens, multos virtutis ejus exstinxit, ita ut ille salutem suam fuga mercatus sit. Martinus victoria gloriosus ad praetorem revertebatur, ubi se promiserat eos exspectaturum. Commentiolus autem formidine pressus Martianopolim rediit. Qui non invenientes eum, collegerunt exercitus suos, et per arctum locum Emi castra movent. At vero (1003A)Martinus videns Chajanum transeuntem fluvium, ad praetorem rediit: Castus vero transito flumine appropinquans his qui praecucurrerant Avarum, obtinet pugnis. Porro Castus cujusdam ducis repromissionibus deceptus non rediit ad praetorem, posteraque die tenens transitus Chajanus conclusit eum. Scinditur igitur populus, et unusquisque ut vires habebat per nemora fugiebat. Capiuntur itaque a barbaris quidam, et indicant ubi latitet Castus et hoc capto exsultabant. Chajanus sane per meridiem iter agens contra Thracem properat, longosque muros accepit. Ast Commentiolus, qui in sylvis Emi latitabat, cum Martino exivit, et perveniens ad Chajanum invenit imparatum, eo quod Avarum multitudo diffusa est per Thracem. Et prima vigilia noctis (1003B)properat adversus illum, essetque profecto opus ingens patratum, nisi eventus quidam falleret ejus conatus. Uno quippe animante onus subvertente, quidam domino animantis acclamat onus erigere, patria voce dicens: Torna, torna, frater. Et dominus quidem multas voces minime sentiebat, sed populi, hoc audito, hostes imminere existimantes, in fugam conversi sunt, torna, torna, maximis vocibus exclamantes. Chajanus autem ingenti formidine indutus penitus fugiebat, et videbantur Romani, et barbari invicem fugere nemine persequente. Praeterea Chajanus, sumptis virtutibus suis, Aperiam civitatem obsedit, inventumque Busan urbis magnarium interficere nitebatur, qui pecunias rogabat ei multas praebere, si vitam sibi donaret. Ille vero (1003C)hunc ligatum urbi praesentavit. At ipse quaerebat habitantes urbem, ut emeretur, narrans, quam saepe pro civitate certaverit. Civis autem quidam persuasit multitudini hoc minime faciendum. Quia ergo parvipensus est Busan, repromittit Chajano tradere civitatem. Et exterminatorio instrumento facto, quod arietem nominant, civitatem adeptus est. Discedentesque barbari argumentoso ingenio, et alias urbes in servitutem redegerunt, et cum multa captivitate reversi sunt. Audientes autem Byzantii, quod Castus captus esset a barbaris, magnis conviciis contra Mauricium convertebantur, et hunc in manifesto blasphemiis appetebant. Per idem quoque tempus Heraclius Heraclii pater Persicum aggressus est castrum, quod et accepit. Similiter (1003D)et Theodorus castrum Mazarorum, et ambo Bavides veniunt. Et cum castrum munitissimum esset, miles quidam Saphires nomine, stimulos operatus, et contra compagines lapidum hos figens, per eos aditum fecit. Cum autem fortis ille ascendisset muri coronam, vir Persa hunc expulit. Cadit autem Saphires deorsum, et suscipiunt eum in scutis suis Romani, et rursus opus audenter arripit et denuo a (1004A)firmitate repellitur. Iterumque Romani hunc suscipiunt scutis, et tertio ad machinamentum conatus est. Cumque ad muri caput ascendisset, Persam occidit. Dehinc caput ejus Romanis praebens, hos fiducia magna replevit, multisque imitantibus virum fortem, et per palos ascendentibus murum, Romanis traditur castrum, et alios quidem Persarum occiderunt, alios vero captivos duxerunt, una cum supellectilibus igni tradito castro. Interea Philippicus rursus Byzantium iter egit, Heraclio Romanorum duce relicto. Veniens autem Tarsum, et discens quod imperator Priscum Orientis praetorem creatum direxerit, scribit Heraclium, dimisso exercitu, in Armeniam venire ad Narsetem, et Prisci ei praesentiam facere manifestam. Imperator enim Philippico (1004B)jusserat quarta rogae parte privare militiam. Philippicus autem timens, ne occasio tyrannidis fieret, super hoc imperatori non paruit, ideoque a praetura deponitur. Priscus autem perveniens Antiochiam, praecepit milites apud Monetarium colligi. Advocant autem, et Germanum, cui Edessenorum principatus creditus erat una cum episcopo, et una cum eis ad exercitum ibat, solemnitatem Paschae cum illis facturus. At vero duces exercitus obviam ei venerunt cum duobus bandis signis procul ab exercitu. At Priscus secundum morem non descendit ab equo, nec consuetis salutationibus usus est. Hinc ergo odii exordium factum est, in communibus namque injuriis multitudines severius patiuntur. Post festum autem diem demonstrabantur tetricae imperatoris (1004C)litterae. Confluunt itaque multitudines ad praetoris fixuram tabernaculi, aliis quidem gladios portantibus, aliis lapides, vel ligna jactantibus. Fit igitur pavidus Priscus, et ascendens equum fuga evasit periculum. Illi ergo scindentes fixum hujus tabernaculum, omnia, quae ipsius erant, diripuerunt. At ille Constantiam perveniens, a medicis de percussionibus lapidum et vulneribus curabatur, et mittit episcopum civitatis, rationem faciens, ac pollicens exercitui se persuasurum imperatori, ne illos privet aliqua conferendarum consuetudinum participatione. At exercitus episcopum cum injuriis respuerunt, et Germanum invitum pronuntiaverunt praetorem super scutum elatum, imperatoriamque statuam subverterunt, (1004D)et hujus imagines demoliti sunt, et in tyrannidem prorumperent, et urbes despoliarent, nisi Germanus id agere multa comminatione, ac exhortatione vetuisset. Priscus autem haec imperatori manifesta fecit, et imperator Philippicum denuo praetorem Orientis constituit. Priscus vero Byzantium rediit. Porro exercitus se juramentis affirmabat, nullatenus a Mauricio imperari. Barbari sane Romanis calamitatibus delectabantur. Verum Aristobolum (1005A)imperator curatorem imperialium domorum ad exercitum misit, quatenus juramentis, et donis tyrannidem solveret, quod et fecit. Tyrannide vero destructa, fit Persarum, atque Romanorum circa Martyropolim maximum bellum. Romanis vero potentia et ducum virtute expugnantibus Persas, interficitur Maruzas Persarum praetor. Comprehenduntur etiam viventium tria millia et Persicorum principum agmina, mille tantum reversis in Persidem. Porro Romani transmittunt e Perside ad imperatorem ex Persicis exuviis multa, et captos universos una cum bandis. Mense Decembrio, indictione sexta, Longobardi bellum adversus Romanos intulerunt, et Romanam civitatem graviter depopulantes, et exarchatum Ravennae depraedantes, sed et Maurusiorum (1005B)gentes adversus Africam magnas perturbationes perpetraverunt. In Perside autem est carcer, qui dicitur Lethe, et rex Persarum multos a diversis gentibus in hoc conclusit, una cum captivis civitatis Darae. Illi autem desperati, insurgunt contra eos qui se custodiebant, et occiso Marusa, caput ejus Byzantium attulere. Ast imperator cum gaudio magno illos suscepit, et Philippicum denuo vix praetorem recepit exercitus. Cum autem Persarum, Romanorumque bellum circa Martyropolim fieret, superantur Romani. Imperator a praetura rursus Philippico amoto, Commentiolum Orientis praetorem direxit. Heraclius autem prosperatus in bello peremit Persarum praetorem. Asarthato autem interempto fugiunt Persae, et insequuntur Romani. Cum autem multum fuisset (1005C)in eis excidium factum, comprehendunt etiam custodiam, et multas exuvias Byzantium mittunt. Denique imperator equestribus speculationibus, commerciisque urbem splendidam reddidit. Hormisda vero rex Persarum praetorem Baram promotum, una cum potentibus multis contra Suaniam mittit. Ex improviso autem huic instans ad Araxem fluvium castra commovit. Siquidem expugnatis Turcis, a Persis adeo Hormisda crevit, ut etiam tributa quadraginta millia auri a Turcis acciperet, cum prius aequalia Turcis ipse persolveret. Verum Mauricius hoc comperto, Romanum provehit praetorem, et in Suaniam cum potentia transmittit. Cumque pervenisset Romanus in Lazicen, et ad Phasin fluvium (1005D)accessisset, in Albaniam exercitum movit. Bara autem audiens Romanum profectum rem deridebat. Cupiebat etiam Romanam aciem manu capere. Non enim adversus Romanos bellum inierat. At vero Romanus Romanam multitudinem separavit, non probatis penes sarcinas derelictis. Decem millia etiam secum accipiens, adversus barbaros properavit, et eo duo millia praecedere jubet exercitum. Qui venientes obviam his qui praecesserant, Persas hos in (1006A)terga vertunt, et omnes interimunt. Facta quippe fuga, et praedio sibi obstante conclusi omnes interierunt. Ast Romani usque ad barbarorum vallum venerunt, ita ut Bara super hoc obstupesceret. Quod audiens Romanus, animare coepit exercitum, et praeliaturi parantur in campo Albaniae. Bara autem nitebatur furari bellum, frustratus tamen consilio est. Surrexit enim Romanus, et comptissime parabatur. Cum autem invicem conflictus agitaretur, et multi barbarorum occisi fuissent, maxima Romanis accessit victoria. Despoliantur igitur barbari, et sepultura carentes efficiuntur bestiis esca. Hoc audito Hormisda Persarum rex, confusionem non ferens, muliebrem vestem Barae transmisit, et hunc praetura privavit. Parat e contra rebellionem Bara, et progreditur (1006B)in tyrannidem, et reciprocis injuriis per litteras Hormisdam lacessit, superscribens epistolae ita: Hormisdae filio Chosdrois Bara hoc mittit. Collectis vero militiis asserebat Hormisdam indignatum adversus militias, utpote quae a Romanis fuerint superatae. Ostendebat autem et fictas litteras quasi ab Hormisda missas ad minuendas militum rogas, ad memoriam eis reducens atrocitatem Hormisdae, seu crudelitatem, avaritiam, et violentiam. Et qualiter homicidiis delectatus, et a pace esset alienus, qualiterque optimates vinculis dediderit: quorum quidem alios gladio reciderit, alios autem necaverit tigride, et qualiter cogebat Persas in magnis praeliis separari, quo disperderentur, et non contra illum tumultuarentur. Talibus igitur verbis Bara militias (1006C)affatus, tyrannidem maximam adversus Hormisdam succendit: juramentis Baran munientes, deliberabant pariter omnes, se deposituros Hormisdam. Hormisda autem Ferrochanem magistrum suum armatum cum virtute destinat adversus Baran. Bara vero significavit Ferrochani, quia non convenit arma Persis inferre, et ad memoriam eis reducebat Hormisdae asperitatem, injustitiam, in sanguinibus gaudium, in homicidiis amorem, infidelitatem, jactantiam, et violentiam. Haec sentientes ab eo veraciter dicta fuisse populi, qui circa Ferrochanem erant, occidentes eum se ad Baran uniunt, et contra Ctesiphontem abeunt. Hormisda autem in vinculis habebat Byndoen magnae dignitatis virum. Itaque cum in magna fluctuatione negotia degerent, Besta (1006D)frater Byndois in custodiam insiliens, educit Byndoen fratrem suum, et congregata multitudine rustica, seu civili, tertia hora diei regalia intrant, et invento Hormisda super solium regio more sedente, multis hunc injuriis subdunt. Byndoes autem tenens Hormisdam abstulit diadema a capite ejus, et hunc in carcerem tradiderunt, rogabantque Chosdroen patrio solio tribui. Praeterea Hormisda e custodia (1007A)sua nuntium suum misit Persis, petens loqui praesidi quae expedirent. In crastinum igitur collectus senatus Persarum in regalibus, una cum multitudine vinctum Hormisdam ducunt. Ast Hormisda commonebat Persas quod non oporteat hujuscemodi in reges committere, et quanta ex quo regnaverit tropaea fecerit, et in quibus erga Persas bona patraverit, et qualiter Turcos Persidi tributa solvere, Romanos pacem amare coegerit, qualiterque Martyropolim ceperit, quin et paterna beneficia narravit. Rogabat autem haec Chosdroen a regno deponi, ut litis amicum, et ambitiosum, et sanguinis amatorem, superbum, ac injuriosum, et praeliis inhiantem. Esse autem sibi alterum filium perhibebat, quem in regem provehi flagitabat. Byndoes vero ad Hormisdam respondebat, (1007B)et hujus excessus in medium proponens, omnes erexit contra Hormisdam; et ducunt in medium uxorem ejus, ac filium, et serra hos dividunt, et partiti sunt in medium coram Hormisdae visibus. Hormisdam quoque oculis privantes, in carcere posuerunt. Et Chosdroes quidem aliquantulum benigne patrem tractavit in custodia, tribuens illi omnem escam. At Hormisda ex adverso injuriis hunc lacerabat, conculcans ea, quae a rege mittebantur. Unde Chosdroes iratus, fustibus hunc sylvestribus jussit per ilia caesum obire. Quod factum et Persas tristes reddidit, et contra Chosdroen odium auxit. Chosdroes vero, congregatis virtutibus regnorum suorum, egressus contra Baram venit in campum Zabam fluminis, ubi Bara vallum habebat. Suspicatus (1007C)autem Chosdroes, quod aliqui principum adjacerent Barae, hos occidit. Cum autem populus turbaretur, fugam iniit Chosdroes cum paucis quibusdam, et omnes qui erant cum Chosdroe, ad Baram accesserunt. At vero Chosdroes haesitabat quidnam agere debuisset, nonnullis sane consilium sibi ad Turcos secedere dantibus, nonnullis autem ad Romanos. Chosdroes equum ascendens, freno laxato equi motus omnibus sequi jubet. At vero equus ad Romanas partes motus suos direxit, et apud Ceresium invenitur, et legatos suos mittit, adventum suum faciens manifestum. Contigit autem ut eum Probus patricius, qui illic erat, susciperet, et de eo imperatori per litteras indicaret. Bara autem misit legatos ad Mauricium, petens ne auxiliaretur Chosdroi. (1007D)Porro imperator Mauricius jubet Commentiolo praetori apud Hierapolim Chosdroen suscipere, et imperialibus obsequiis honorare. Eodem anno demonstravit imperator Mauricius in memoria Dei genitricis litaniam in Blachernis fieri, et laudes dicere Dominae nostrae, nominans eam Panegyrim. Mauricius filium sibi Chosdroen regem Persarum faciens, Domitianum episcopum Militinensem ad eum direxit, cognatum suum, una cum Narse, cui ducatum belli commisit. Qui venientes ad Chosdroen, omnes (1008A)potentatus Romanicos in Persidem ducunt. Bara autem, hoc cognito, sumptis virtutibus suis in loco qui Alexandrines nominatur, castrametatus est, prohibere ratus militias ab Armenia venientes, ne Narsi unirentur. Jusserat autem Mauricius Musticoni magistro militiae Armeniae Joanni accipere militias, et se Narsi unire pariter contra Baram bellum constituendo. Per noctem autem unitae sunt Romanae virtutes, et contra Baram aciem direxerunt. Porro Bara in monte castrametatus est, pavore detentus. Cumque bellum ageretur horribile, Narses Indicis bestiis parvipensis, mediam barbarorum dissolvit phalangem. Et hoc facto caeterae quoque Barae infirmatae sunt phalanges, et fit magna fuga tyranni. Narses vero sine ulla retentione persequens (1008B)Persas caede sternebat, et sex millia vincta ad Chosdroen adduxit. Ast hos omnes Chosdroes mucrone peremit. Quotquot autem Turci erant, ad imperatorem Byzantium misit. Sane cum Turci signum haberent in fronte ex cruce, interrogabantur ab imperatore, quonam modo hoc signum in fronte portarent? At vero Turci asserebant ante multos annos pestilentiam factam in Turcia, et quosdam Christianorum hoc adinvenisse, et hinc salus in patria facta est. Porro exercitus Romanorum tabernaculum Barae, et supellectilem accipientes cum elephantis, attulere ad Chosdroen. Bara autem ad interiores partes Persidis fugam fecit, et sic eorum dissolvitur bellum. Itaque Chosdroes magna victoria circumdatus solium suum recepit. Verum Narses rediturus ad propria (1008C)Chosdroi dicebat: Memor sis, Chosdroe, praesentis diei, Romani tibi regnum donant. At ille fraudulentam occisionem metuens, petiit a Mauricio mille Romanos in custodiam sui habendos. Porro Mauricius cum dilectionem haberet erga Barbarum, multam postulationem ejus complevit, sicque Persicum, et Romanorum bellum cessavit. Interea solemnitate Paschali veniente, coronatus est Theodosius filius Mauricii a Joanne patriarcha Constantinopolitano. Eodemque anno imperator Mauricius ecclesiam sanctorum quadraginta Martyrum, quam Tiberius coepit aedificare, consummavit. Interea, cum profunda pax Orientem occupasset, bellum circa Europam Avaricum incumbebat. Ideoque imperator potentatus, ab Oriente in Thracem transduxit. Anno imperii sui nono, cum (1008D)ver inciperet, et agmina pervenissent ad Thracem, exivit cum eis Mauricius videre quae a barbaris essent eversa. Augusta vero et patriarcha, et senatus rogabant imperatorem ne per semetipsum bellum iniret, sed potius id praetori committeret. Ast imperator non acquievit. Exeunte autem eo ad Septimium, solis eclipsis facta est. Cumque esset apud Rhegium multitudines pecuniis animavit. Cum autem venatum pergeret, sus sylvestris valde grandis impetum contra Caesarem fecit. Equus vero ob terrorem (1009A)miraculi ejicere Caesarem nitebatur. Diutius ergo tumultuatus Caesarem jactare nequivit. Itaque sus a nemine actus abscessit. In Perinthum praeterea navigio iter faciens, ventis vehementibus, et pluvia facta, nautisque desperantibus, scapha imperatoris asportabatur, ita ut inopinate salvus ad locum, qui dicitur Daonium, vix veniret. Nocte vero illa muliercula pariebat, et voces miserabiles emittebat. Cumque mane factum fuisset, misit imperator videre, quod acciderat. Et invenerunt puerum natum, oculorum et palpebrarum exsortem, manusque ad brachia non habentem, a lumbo autem erat ei ut cauda piscis naturaliter haerens. Quo viso, imperator praecepit ut occideretur. Hac denique die imperatoris equus, qui aureo erat circumdatus ornatu, repente (1009B)scissus est cadens. At imperator his omnibus auguriatus tristis erat. Postera vero die viri tres, Sclavini genere, nil aliquid ferreum bajulantes, a Romanis detenti sunt, citharas tantum ferentes. Imperator autem interrogabat, tam unde essent, quam ubinam habitatio eorum consisteret. Qui genere quidem aiunt se esse Sclavinos, circa finem vero occidentalis habitare Oceani. Chajanum autem ad se legationem misisse, et munera principibus gentis suae, auxiliandi sibi contra Romanos gratia. Taxiarchas autem suos se direxisse rationem reddituros Chajano, quia non possunt propter itineris longitudinem mittere illi auxilia. Decem enim et octo menses asserebant in itinere se fecisse, et ita Romanos adiisse. Porro citharas se ferre, tanquam non videntes (1009C)quemquam suorum armis indutum, regione sua quid sit ferrum ignorante. Imperator autem tam aetatem admirans, quam moles corporis eorum laudans, hos misit Heracliam. Cum autem venisset ad maritimam, et didicisset, quod legati Persarum, atque Francorum venissent, ad regalia remeavit. Anno decimo imperii Mauricii Chajanus quaerebat augmenta pactorum accipere. Imperator vero sermones barbari non recipiebat, et idcirco Chajanus iterum bellum agit, et devastat Sigidonem, et contra Sirmium castra movet. Imperator autem praetorem Europae Priscum ire jubet. At vero Priscus Sylvianum subpraetorem factum praecurrere jussit, et contra barbaros procedentes bellum ineunt, et vincunt Romani. Quo audito Chajanus, potentatibus sumptis, (1009D)properabat ad bellum. At vero Sylvianus visis multitudinibus, stupefactus ad Priscum se contulit. Chajanus autem comperiens Romanorum recessum ad maritima se contulit, deinceps ad Sanctum Alexandrum, et hunc omnia devoranti tradidit igni. Transiens autem in Diripera, conatur exterminare remp. devastatoria operatus instrumenta. Hi vero qui Diriperae habitant, diutius e diverso aciem direxerunt. Nam et portas ambientes, minabantur barbaros debellare, cum essent in ingenti formidine. Tunc ergo (1010A)divina eis consuluit quaedam virtus. Media namque die videre putaverunt barbari, Romanorum virtutibus egredientibus ab urbe, futurum sibi fore ut cum eis conflictum consererent, et consternati fuga infatigabili fugiunt, et apud Perinchum efficiuntur. Priscus autem, nec visu quidem ferre multitudines barbarorum valens, Zurulum ingressus castrum muniebat. Ast barbarus Priscum obsidere conabatur. His auditis Mauricius quid foret agendum haesitabat. Tum optimo inito consilio armatur contra infinitum numerum barbarorum, et uni excubitorum magnis donis, atque promissionibus persuadet, ut sponte in barbaros irruat, eique dat litteras ad Priscum continentes haec: Gloriosissimo praetori Prisco. Noxium barbarorum conatum ne formides, ad perditionem (1010B)enim eorum factum est hoc. Scito enim, quia cum multa confusione revertetur Chajanus in regionem suam, quae sibi a Rom. deputata est. Propterea perseveret gloria tua penes Zurulum circumvagari faciens illos. Mittemus enim per mare naves, et captivabimus familias eorum, et cogetur ad propria confusione refertus atque jactura remeare. At vero Chajanus litteris comprehensis, ac lectis, pavens efficitur, et sponsionibus pacificis ad Priscum dispositis in muneribus paucis, atque indignis in suam terram cum fuga potenti regressus est. Undecimo anno imperii Mauricii, idem imperator Priscum cum omnibus Romanicis potentatibus ad Istrum fluvium misit, ut Sclavinorum nationes transire prohiberet. Quo apud Dorostolon habito Chajanus comperit. Qui (1010C)legatis ad eum directis, calumniam inferebat, Romanis exordium dantibus belli. Priscus autem excusabat, quod non venerit adversus barbaros belligeratum, sed quod ad Sclavinorum nationes a principe fuerit destinatus. Audiens autem Priscus, quod Ardagastus multitudines Sclavinorum ad praedandum disperserit, transiens Istrum media nocte inopinate Ardagastum adortus est. At vero Ardagastus discrimine senso, nondum ascenso equo vix salvus evasit. Romani multitudinibus Sclavinorum occisis, et Ardagasti regione eversa, praedam copiosam captam Byzantium per Tatemerem direxerunt. Porro cum Tatemer expeditus iter faciens, ebrietati, atque deliciis sese traderet, Sclavinorum in eum irruunt multitudines. Qui formidine pressus fugiendo Byzantium venit. Ast (1010D)Romani, qui cum ipso fuisse videbantur, Sclavinis valde infensi obtinent gloriosissime barbaros, et captivitatem salvam imperatori praesentant: qui laetatus gratificos Deo hymnos, una cum tota obtulit urbe. Priscus vero, fiducia fretus, ad interiores Sclavinorum partes accessit. Gipes vero vir Christianae religionis, transfugiens ad Romanos, et ingressum Romanis ostendit, et barbaros tenuit. Itaque Gipedis proditione transfretato flumine, Priscus media nocte reperit Musacium barbarorum regem (1011A)ebrietate corruptum: funebrem quippe proprii fratris celebrabat festivitatem. Quo comprehenso vivo, caedem in barbaros operatus est, multaque praeda, et copiosa capta, ebrietati sese tradunt, et crapulae. Tum barbari coacervati victoribus imminent, foretque vicissitudo reciproca praecedenti virilitate saevior, ni Genzo cum pedestri virtute Rom. insistens pugna forti prohibuisset impetus barbarorum. Anno 12 imperii Mauricii, cum Priscus iterum ad Istrum pervenisset, gentesque Sclavinorum depraedatus fuisset, haud modicam imperatori deduxit praedam. Imperator autem misso ad Priscum Tatemere, jubet toto illic hiemali tempore commorari Romanos. Quo comperto Romani contradicebant, asseverantes id non posse fieri propter copias barbarorum, et pro (1011B)eo quod regio esset sibi satis adversa. Priscus vero verbis suasoriis flexit eos ibidem hiemare, jussionemque principis consummare. Tredecimo imperii Mauricii anno, nascuntur prodigia in suburbanis Byzantii, puer videlicet quadrupes, et alter duos vertices habens. Aiunt autem hi qui historias diligenti studio scribunt, non significare bona civitatibus, in quibus nascuntur hujusmodi. At vero imperator Priscum praetura privat, et Petrum fratrem suum praetorem facit Romanae virtutis. Itaque Priscus quidem virtutibus sumptis, priusquam Petrus pervenisset, transmeat amnem. Chajanus autem transitu Romani exercitus audito valde miratus est, et ad Priscum misit dicere, causam quaerens, et praedae sumere partem, sicque amnem transire. Nimis enim (1011C)saeviebat super felicitatibus Romanorum. Priscus ergo Chajano mittit super hoc legatum, Theodorum videlicet medicum, sagacitate, atque intelligentia perornatum. Iste videns Chajanum magna sapientem, responsionesque jactantius facientem, minas etiam protendentem, cunctarum gentium se esse dominum jactantem, narratione veteri mitigavit barbaricum typhum, ait enim: Audi, Chajane, proficuam narrationem. Sesostris rex Aegyptiorum, illustris, et oppido felix, opibus clarus, et inexpugnabili potentatu, plurimas, et ingentes nationes servituti subegit. Unde et in arrogantiam ruens, curru ex adhaerenti sibi auro, et lapidibus pretiosis constructo, sedit super eum, et subjecit jugo de exsuperatis regibus quatuor trahere (1011D)currum. Cumque hoc fieret in insigni festivitate, unus ex quatuor regibus frequenter vertebat oculum retrorsum, et contemplabatur cum volveretur rota. Quem percontatus Sesostris ait: Cur post tergum obfirmas oculos? Hanc, inquit ille, rotam miror instabilem, atque taliter se moventem, et alias modo excelsa humiliantem, rursusque humiliata exaltantem. At vero Se sostris parabolam intelligenter animadvertens, legem posuit, ne currum reges ulterius traherent. His Chajanus auditis subrisit, et ait se pacem sectari. Priscus autem Chajano reddidit praedam pro transitu, et exuviis omnibus sumptis, sine dispendio amnem transivit. Porro Chajanus his susceptis magnifice laudabatur. Priscus Byzantium venit, et Petrus praeturam suscepit. Quarto decimo imperii Mauricii anno, (1012A)jussit imperator Petro praetori, ut tertiam portionem rogae in auro Romanis acciperet, et tertiam in armis, et aliam tertiam in vestimentis diversis. Itaque Romani hoc audito, ad tyrannidem vertebantur: praetor vero timens satisfaciebat militibus hoc verum non esse, et exhibebat exercitibus alias litteras jubentes sibi, quatenus hi, qui fortia gesserant, et de periculis triumphaverant, in urbe summa requie potirentur, de publicis sumptibus inter senes alendi, pueri vero militum in locis propriorum parentum inscriberentur, talique suadela populum mitigavit, et Caesarem bonae famae praeconio laudavere. Haec autem Petrus imperatori denuntiavit. Cumque venisset Martianopolim, dirigit mille praecessuros, qui repertis Sclavinis, multam ducentibus Romanam (1012B)praedam, hos insequentes occiderunt, multaque praeda recepta, Romanica redditur ad rura. Eodem vero anno construxit imperator solarium Manaurae rotundum, et in medio atrio ejus statuam suam statuit, et illic posuit armamentum. Quindecimo imperii Mauricii anno Petro venationem exercenti sus agrestis obviam occurrit, pedemque illius ad arborem conquassavit, et importabilibus doloribus multo tempore languit. Ast imperator litteris pessimis, et improperiis gravibus ei detraxit, audito, quod multae gentes Sclavinorum contra Byzantium motae fuerint. Petrus vero coactus Novas pervenit. Hi vero, qui erant de civitate, una cum ignobilibus militibus, et episcopo obviam veniunt, quos praetor intuitus, et arma eorum, ac formidinem admiratus, (1012C)jubet urbe dimissa Romanae misceri catervae. Milites autem ad civitatis custodiam ordinati hoc agere renuerunt. Tum praetor in furorem versus destinavit Genzonem, una cum multitudine militum. Qui hoc agnoscentes confugerunt in ecclesiam, et clauso ostio templi perseverabant. Genzo vero pro reverentia templi recessit inefficax. Petrus autem iratus Genzonem a praetura deponit, et misso Scribone ignominiose ad se episcopum jubet adduci. Porro cives collecti Scribonem cum dedecore urbe depellunt. Cujus obseratis portis, Mauricium quidem imperatorem laudibus efferunt, praetorem autem conviciis cumulant, sicque cum opprobrio Petrus inde recessit. Praemittit praeterea (1012D)mille ad explorandum, qui Bulgares consequuntur numero mille. Verum Bulgares confisi super pace Chajani securi pergebant. Romani autem in Bulgares impetum fecerunt. Qui mittunt viros septem, commonentes pacem minime dissolvendam. Hoc audientes hi qui praecucurrerunt, significant haec praetori, qui dixit: Nec si imperator venerit, his parcam. Congressione vero belli facta Romani vertuntur, sed barbari non sunt persecuti eos, ne vincentes discrimen incurrerent. Porro praetor taxiarchum praecurrentium flagellavit. Et hoc comperto Chajanus destinavit legatos ad Petrum, inceptionem incusans, et quod Romani justam pacem sine causa dissolverent. At vero Petrus verbis seductoriis usus, non se scisse motionem affirmat, duplicia tamen dare spolia procurat. (1013A)Sicque barbari amissis spoliis dupla sorte receptis, paci consulunt. Petrusque contra exarchum Ardagastum properat, et barbari circa ripam fluminis huic obvii facti prohibebant transire. Romani vero a fretis sagittantes, hos vertunt, quibus in fugam conversis, percutitur illico Ardagastus, et moritur. Transeuntes autem Romani praedam multam ceperunt, et ad propria remeabant, errantibusque ductoribus, et in inaquosa incidentibus loca, periclitabatur exercitus. Porro cum iter agerent, noctu veniunt ad amnem Helicium dictum. Cum vero trans flumen essent barbari ripis absconditi, eos qui hauriebant aquam, jaculabantur. Igitur magna molestia Romanis effecta militiis, in fugam vertuntur a barbaris debellati. Verum Mauricius his auditis, Petrum praetura (1013B)privavit, et Priscum praetorem Thraciae denuo misit.
Anno decimo sexto imperii Mauricii, Priscus praetor egressus in Thracem, virtutes enumeravit exercitus, et invenit quod ex eis multitudo fuerit consumpta. His autem sumptis, venit ad Istrum flumen, et Novas. Quo cognito Chajanus misit legatos, causam ipsius sciscitatus adventus. Priscus autem venationis causa se venisse fatebatur. Ast Chajanus: Non est justum, inquit, in alieno loco venari. E contra Priscus suum dicebat locum, et ei fugam ex Oriente improperabat egisse. Barbarus autem Sigidonis muro destructo, ad Romanorum terras profectus est. Quo cognito Priscus venit ad insulam Istri, et dromonibus sumptis ad Chajanum apud Constantiolam venit volens loqui cum eo. Cumque Chajanus ad oram fluminis (1013C)venisset, Priscus eum tristis alloquitur. Chajanus autem dixit ad eum: Quid tibi, Prisce, ac terrae meae? An hanc vis accipere de manibus meis? Judicet Deus inter me et Mauricium imperatorem, et requirat sanguinem exercitus Romanorum, et exercitus mei de manibus ejus. E contra Priscus: Sigidonem, inquit, civitatem redde Romanis. Qui ait: Unam civitatem a nobis conaris accipere? Videbis post paululum quinquaginta civitates Romanas Avaribus servitute redactas. Priscus autem per amnem navibus Sigidoni exhibitis, hanc depopulatus est, et ex ea Bulgares pepulit. Septimo decimo imperii Mauricii anno coacervatis virtutibus Chajanus in Dalmatiam properat, et cum venisset Balcham, (1013D)quadraginta civitates, quae circa eam sunt omnes, depopulatus est. Quibus Priscus agnitis, Gudoni ad explorationem rerum direxit, qui in valle occultabatur pusilla, et diluculo in dorsa eorum advectus, illico cunctos peremit, et acceptam praedam adduxit ad Priscum. Porro Chajanus, infortunio comperto, in regionem suam regressus est, et Priscus ad propria. Anno decimo octavo imperii Mauricii, sumptis virtutibus, Priscus Sigidonem venit. Chajanus vero, congregato proprio potentatu, subito Mysiae adest, et Comeam urbem capere nititur. Propterea Priscus, Sigidone relicta, huic efficitur proximus. Cum autem Paschalis festivitas haberetur, et Romani fame tabescerent, (1014A)audiens Chajanus, Prisco significabat ut sibi plaustra mitteret ad deportanda illis alimenta, quatenus cum hilaritate propriam festivitatem celebrarent. Quadraginta itaque plaustra plena his mittit. Pari modo et Priscus species Indicas barbaro quasdam remisit, piper videlicet, et folium Indicum, et costum, et casiam, atque alia ex his quae quaeruntur, cum Chajanus apud Sirmium resideret, qui receptis his, gavisus est valde in eis, et donec compleretur dies festus, Romani ac barbari simul habitabant, et non erat in utrisque virtutibus timor. Cumque fuisset dies festus, barbari separati sunt a Romanis, et Diriziperam venientes civitatem depopulati sunt, et Sancti Alexandri ecclesiam incenderunt, sepulcrumque illius argenteo tecto coopertum spoliant. Sed et (1014B)injuriis quoque martyris corpus afficiunt, multamque in Thrace praedam capientes epulabantur splendide contra Romanos elati. Cumque Commentiolus venisset Byzantium, maxima urbi turbatio et aestus incubuit, ita ut timore detenti, consilium caperent Europam deserendi, et in Asiam, et Chalcedoniam migrandi. Quin et imperator excubitoribus, armatoque ac electo cuneo sumpto murum munivit. Vulgus autem urbem custodiebat, et senatus commonebat imperatorem legationem ad Chajanum mittendi. Deus autem vindictam martyris faciens Alexandri, pestilentiam languoris barbaris intulit, et in uno die septem filios Chajani per febrem, et inguinariam passionem occidit, una cum aliis turpibus multis, ita ut post triumphale gaudium cum carminibus, et (1014C)canticis, lamentationes, et lacrymae, et luctus sine consolatione possideret barbaros. At vero senatus rogabat Caesarem legationem ad Chajanum mittendi. Imperator autem Armazonem misit ad Chajanum cum mulieribus multis Dirizipera, qui verbis militibus blandiretur. At ille nolebat dona suscipere, lamento intolerabili filiorum morte detentus. Dicebat autem ad legatum: Judicet Deus inter me et imperatorem Mauricium. Ego vero captivos ei reddo, per unam animam unum numisma percepturus ab eo. Mauricius autem id dare minime passus est. Iterum Chajanus petiit, per singulas animas unum accipere nummum. At imperator nec sic dare consensit. Sed nec in quatuor siliquis. Tunc Chajanus, commotus (1014D)furore, omnes occidit, et ad propria rediit, cum quinquaginta millia aureorum pactis Romanis imposuisset. Quin et Istrum flumen non se transiturum professus est. Ex hoc itaque contra Mauricium imperatorem multum commotum est odium, et coeperunt hunc subjicere maledictis. Similiter et populus apud Thracem conviciis contra imperatorem commotus est. Exercitus autem procuratores ad imperatorem contra Commentiolum direxit, quod proditionem in praelio fecerit. Inter quos etiam erat Phocas, qui imperatorem allocutus severius, huic in concilio contradicebat, ita ut quidam ex patriciis hunc alapa percuteret, et barbam ejus evelleret. Verum imperator (1015A)non suscepit adversum Commentiolum populi querimoniam, sed hos inefficaces deseruit, propter quod insidiarum in principem exordium sumitur. Praeterea per idem tempus apud Aegyptum in Nilo flumine, Mena praefecto, una cum populo deambulante, in loco qui Δέλτα nominatur, sole orto animalia humanae formae apparuerunt in flumine, vir scilicet et mulier. Et vir quidem erat pectorosus, vultuque terribilis, ruffa coma, canisque permistis, et usque ad lumbos denudabat naturam, et cunctis demonstrabatur nudus, reliqua autem corporis membra cooperiebat aqua. Hunc praefectus juramentis constrinxit ne destrueret aspectum, priusquam omnes saturati fierent hoc inopinato spectaculo. Porro mulier, et mamillas habebat, et femineum vultum, (1015B)caesariesque prolixas, et usque ad horam nonam omnis populus mirabatur, videntes haec animantia, quae hora nona in flumen demersa sunt. Sane Menas imperatori Mauricio haec scripsit. Anno imperii Mauricii decimo nono, die autem Paschae, Sophia Augusta uxor Justini, una cum Constantina Mauricii conjuge, stemma constructum attulerunt imperatori. Qui hoc contemplato pergens in ecclesiam, id obtulit Deo supra sancta in mensa suspendens in triplicibus catenulis lapidibus, et auro contextis. At vero Augustae, hoc comperto, tristatae sunt valde, et in jurgio adversus imperatorem Constantina festum diem fecit Augusta. Cum autem imperator non attenderet militiarum querelas in Thrace positarum, iterum Commentiolus assumptis armatis venit ad Istrum, et unitur (1015C)Prisco apud Sigidonem, et solvitur pax, quae ad Avares erat. Qua dissoluta veniunt in Viminacium, quod est insula magna Istri. Quibus auditis Chajanus collectis potentatibus ad Romanica procedit rura. Quatuor ergo filios suos traditis aliis virtutibus ad custodienda vada Istri constituit. At vero Rom. ratibus factis, fluvium transmearunt, et praetore Prisco bellum cum filiis Chajani inierunt. Commentiolus enim infirmatus in Viminacio sedebat insula. Cumque multas horas bellum tenuisset, et trecentis jam Rom. interemptis sol occubuisset, quatuor millia barbarorum intereunt. Similiter et tertia die praeliantes, ab excelsioribus Rom. ad barbaros accesserunt, hosque vertentes ad stagnum, atque pellentes Avares, multos necaverunt ex illis. Inter quos, et (1015D)filii Chajani necati sunt, illustremque victoriam Rom. induerunt. Chajanus vero coacervatis viribus copiosis contra Rom. progreditur. Bello autem manente, vertunt Romani barbaros, et hanc omnibus insigniorem retulere victoriam. Interea Priscus quatuor millibus praemissis, Tyrso amne transmisso, barbarorum explorare motus praecepit. At vero nil eorum quae facta fuerant barbari cognoscentes festum diem concelebrant, et pariter convivantur. In hos clanculo Romani incidentes maximum operati sunt metum. Triginta quippe millia Gepidorum, barbarorumque aliorum occiderunt, et copiosa praeda comprehensa revertuntur ad Priscum. Chajanus autem rursus potentatibus cumulatis, venit ad Istrum, et inito bello (1016A)barbari superantur, et in amnis fluentis necantur, pereuntque cum his plurimi quoque Sclavinorum. Vivos autem obtinuerunt Avarum quidem tria millia, Sclavinorum vero octingentos, et Gepidum tria millia ducentos, nec non et duo millia barbarorum. Porro Chajanus ad imperatorem Mauricium legatos misit captos recipere nisus. At ille nondum comperta inclyta Romanorum victoria, scribit Prisco, ut Avares tantum Chajano redderet. Eodem anno quidam vir monachico circumamictus habitu, et in religione clarus, spata denudata a foro usque ad aeneam gladiatoris statuam discurrens, imperatorem omnibus in occisione gladii moriturum praedixit. Similiter et Herodianus Mauricio manifeste quae sibi fuerant ventura praedixit. Imperatore vero noctu discalceato litaniam (1016B)cum tota urbe agente, et transeunte ad Carpiana loca, tumultuantes quidam ex multitudine contra imperatorem lapidibus jaciunt, ita ut vix imperator cum Theodosio suo salvaretur, et orationes compleret apud Blacernas. Anno vero imperii sui vicesimo, Mauricius in se reversus, et sciens, quod nihil Deum lateat, sed omnibus reddat secundum opera ipsorum, et recogitans excessum, quem in captivitate perpetraverat, non redimens eam, expedire judicavit in hac vita se recipere poenam pro peccato, et non in futura, et factas preces in scriptis transmisit ad omnes patriarchales sedes, et ad omnes civitates sibi subjectas, et ad monasteria quae sunt in eremo, et in Jerosolymis, et ad lauros pecunias, et cereos, et incensa, ut orarent pro se, quod hic reciperet, (1016C)et non in futuro saeculo. Scandalizabatur autem et in Philippicum generum suum, quod in philiteram nominaretur. Porro Philippicus diverse jurabat imperatori, quod purus esset in servitio ejus, et apud se nullum dolum haberet. Cumque Mauricius supplicaret Deo misericordiam praestandi animae suae, quadam nocte dormiens, in visu ante aeneam palatii portam imagini Salvatoris se vidit assistere, et copiosum populum pariter assistentem. Tunc facta est vox ex charactere magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, dicens: Date Mauricium. Et tenentes eum judiciorum ministri, exhibuerunt ante purpureum umbilicum, qui illic erat, et ait ad eum propria voce: Ubi vis reddam tibi, hic, an in futuro saeculo? Quo audito, ille respondit: Amator hominum Domine, (1016D)et judex juste, hic potius, et non in illo saeculo. Et jussit divina vox tradi Mauricium, et Constantinam uxorem ejus, et filios, et omnem cognationem domus ipsius Phocae militi. Expergefactus ergo Mauricius, vocatum eum qui coram se dormiebat, misit ad Philippicum generum suum, ut celeriter eum duceret ad se. Cumque ille abiisset, vocavit eum. Qui consurgens advocata uxore sua Gordia osculatus est dicens: Salve, jam non me videbis. Quae exclamavit cum fletu magna voce ad paracoemumenum dicens: Adjuro te per Deum, quae est haec causa, ob quam quaerit hac hora? At ille juravit se ignorare, quia repente de somno exsurgens imperator misit me. Philippicus ergo quaesivit corpus Christi percipere, (1017A)et sic ad imperatorem properare. Uxor autem ejus jacebat in terra se volutans, et plorans, et Deum exorans. Ingressus vero Philippicus cubiculum regium, projecit se ad pedes imperatoris. Imperator autem dicit ei: Ignosce mihi propter Dominum, quia peccavi tibi. Nam usque nunc scandalizabar in te; et jubens exire paracoemumenum surrexit, et cecidit ad pedes Philippici, dicens: Ignosce mihi, quia modo certissime scio, quia nihil peccaveris in me. Sed dic mihi: Scis aliquem inter agmina nostra Phocam militem? At vero Philippicus recogitans dicit ei: Unum agnosco, qui ante modicum tempus procurator ab exercitu destinatus, contradicebat imperio tuo. Ast imperator ait: Cujus est qualitatis? Qui ait: Juvenis, et temerarius, sed tamen (1017B)timidus. Tunc Mauricius: Si timidus, inquit, profecto et homicida. Et referebat Philippico somnii revelationem. Porro nocte illa visa est stella in coelo, quae dicitur cometa. In crastino autem venit Magistrianus, qui missus fuerat ad sanctos eremi Patres, ferens responsa ab eis hujusmodi: Deus recepta poenitentia tua salvabit animam tuam, et cum sanctis cum tota domo tua te constituet: ab imperio vero cum ignominia et discrimine discedes. His auditis Mauricius glorificavit magnifice Deum. Igitur autumni tempore accedente, cum Mauricius imperator jussisset Petro, ut in Sclavinorum regione hiemaret populus, restiterunt Romani hoc facere non consentientes, tam propter equorum humiliationem, quam quod copiosam circumducerent praedam, (1017C)necnon et ob multitudines barbarorum, quae per regionem diffusae noscebantur, et seditionem meditati sunt. Praetor autem indignatus contra populum indemnatione eos dimisit. Incidunt itaque pluviae creberrimae super populum, et frigus multum. Petrus autem viginti millibus procul ab exercitu morabatur. Mauricius autem Petro per litteras molestus erat, ut Istrum transiret, et hiemales escas populi de Sclavinorum sumeret regione, ne alimenta publica cogeret praestare Romanis. Praetor vero accersito Gadim ait: Nimis mihi gravia videntur imperatoris praecepta in aliena terra hiemare Romanos jubentis. Nam illi non obaudire saevum est, et rursus obaudire saevissimum. Nullum bonum parat avaritia, mater autem omnium malorum consistit, (1017D)qua imperator languens, horum causa maximorum malorum Romanis efficitur, accersitisque populi taxiarchis, imperatoris intentionem eis aperuit. Populus autem, hoc audito, seditiones concitaverunt, et insignes quidam principes ex eis fugientes ad praetorem venerunt. Porro multitudines in unum congregatae provehunt Phocam centurionem exarchum, et super clypeum hunc exaltatum, laudibus exarchum acclamaverunt. His Petrus auditis in fugam versus est, et omnia imperatori manifestavit. Ast imperator his difficilibus auditis, ea multitudines celare tentabat. Secunda vero die ludum (1018A)celebravit equestrem, incommoda infelicitatis occultans. Vulgus autem Prasinorum clamabat, Constantinus, inquiens, et Commentiolus, Romanorum ter Auguste, plebi tuae molestias ingerunt, ut cruces his ponantur in ea quae habemus peccata. Deus, qui omnia condidit, subjiciat tibi omnem inimicum, et hostem tam intestinum, quam externum sine sanguine. At vero imperator plebibus intimabat: Nil vos, inquiens, turbet irrationabilium militum immoderatio, et inquietudo. Veneti autem dixerunt: Deus, qui sivit te imperare, subdat tibi omnem, qui imperium tuum impugnat. Et si Romanus est, qui fide rupta terga vertit a te, hunc tibi in servitutem redigat absque sanguine. Hos imperator armans, et sermonibus blandis compescens, una cum (1018B)demarchis muros urbis custodire praecepit. Praeterea filio imperatoris Theodosio, una cum Germano socero suo, apud Callicratiam venationes exercente, mittunt Romani litteras ad Theodosium ab eo imperari poscentes: sin autem, saltem Germanum imperatorem pronuntiandum. Neque enim nos, aiunt, imperari a Mauricio de caetero patiemur. His Mauricius compertis accersit ad se filium. Commentiolum vero muros observare praecepit, Germanum autem una cum filio accusabat harum fuisse calamitatum auctores. Cumque Germanus se excusare niteretur, Mauricius ait: O Germane, duo sunt argumenta suspicionis meae, populi scilicet ad te litterae, et quod cuncta depasti sunt, et nullis, exceptis tuis, pepercerunt. Parce, Germane, prolixum (1018C)faciendi sermonem. Nihil suavius quam per gladium mori. Sane Germanus templum Dei Matris, quod appellatur Cyri, fugit. Quod cum imperator didicisset, Stephanum eunuchum direxit ad Germanum ab ecclesia educendum. Cumque Stephanus violenter hunc educere voluisset, fautores Germani resistentes expellunt Stephanum, et accipientes Germanum in ecclesiam magnam effugiunt. At vero imperator caedebat virgis filium suum Theodosium, asserebat enim Germanum per eum fuisse fugatum, et mittit excubitores a magna ecclesia educendi Germanum. Hinc magnus rumor urbi incubuit. Germanus autem egredi, et dare se voluit. Verum hunc multitudines exire minime permiserunt, sed magnis conviciis imperatori derogaverunt dicentes: Non habeat pellem, (1018D)qui te amat, Marcionista. Igitur qui muros custodiebant, his compertis, custodiam negligentia prodiderunt. Mauricius autem exutus media nocte imperatoria stola, et privata circumamictus, dromonem ingressus cum uxore, filiisque suis, et Constantino, fugam arripuit. Copiae vero per totam noctem pessimis injuriis imperatorem appetebant, sed et Cyriacum patriarcham reprehendebant. Turbine itaque ingenti saeviente, cum ingentibus periculis apud sanctum Autonomon salvatur Mauricius. Nocte vero superveniunt ei etiam dolores arthritici, quos manuum dolores vocant, et pedum. Porro mittit (1019A)Theodosium filium suum cum Constantino ad Chosdroen regem Persarum, ut recordaretur eorum quae sibi facta fuerant a se, et vicissitudinem beneficii sui rependeret filio suo. Germanus autem mittit ad Sergium demarchum Prasinae partis, ut auxiliaretur sibi gratia imperandi, repromittens se partem Prasini honoraturum, ipsumque magnis dignitatibus elaturum. At vero Sergius hoc insignibus vulgi confessus est, qui minime id admiserunt, fatentes nunquam Germanum ab amore recedere Venetorum. Prasini vero exeuntes in regiam magnis laudibus tyrannum Phocam efferebant, et persuadent ei venire Septimium. Dirigit igitur Phocas Theodorum a secretis, qui ingressus magnam ecclesiam, coram populo legit, ut tam patriarcha, (1019B)quam senatus, et vulgus venirent in Septimium. Hoc igitur facto, et cunctis convenientibus apud Septimium, tunc patriarcha Cyriacus a tyranno de orthodoxa fide, et ut sine perturbatione servaret Ecclesiam, extorsit professionem. Visus vero est Germanum tyrannus adhortari. Cumque Germanus nolle se simularet, et vulgus tyrannum laudaret, pronuntiatur malus, et dominus sceptrorum tyrannus provehitur: et praevalet adversus felicitatem calamitas, et sumunt principium magna infortunia Rom. Denuntiatio vero tyranni in templo Sancti Joannis Baptistae effecta est, ubi duobus moratus diebus, tertia die introivit regalia, super imperialem sedens carrucam. Porro quinta die coronavit Leontiam uxorem suam Augustam. Hac igitur die (1019C)tumultuantur partes ad invicem propter stationes locorum. Tyrannus vero Alexandrum correbellem suum misit partes compescere. Alexander vero in Cosman Venetorum demarchum manus immittens pepulit eum, et contumeliis laceravit. Porro Veneti indignati clamabant: Vade, disce ordinem, Mauricius non est mortuus. At vero tyrannus his auditis in necem Mauricii commovetur, et missis militibus, duxit eum Chalcedonem ad Eutropium portum, et primo quidem cruciavit eum in caedibus filiorum, post imperatorem punit. Nam quinque filii ejus mares coram visibus illius praeocciduntur. Verum Mauricius patienter infelicitatem sustinens, Deum in omnibus invocabat, et crebro pronuntiavit dicens: (1019D)Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Fit itaque mors filiorum epitaphium patris, praeostendens virtutem in mole calamitatis. Cumque nutrix unum ex imperatoris pueris furata fuisset, suumque pro eo interemptioni obtulisset, Mauricius non annuit, sed suum requisivit. Aiunt itaque quidam, quod eo occiso lac cum cruore fluxerit, ita ut omnes inspicientes dire lamentarentur. Sic ergo imperator naturae legibus etiam celsior factus, vitam commutat. Porro ex illo tempore non defuerunt imperio variae, ac ingentes aerumnae. Denique et Chosdroes Persarum rex pacem dissolvit, et Avares Thracem devastarunt, atque Romanorum exercitus (1020A)uterque depopulatus est. Ita ut cum Heraclius regnaret, et inquisitionem armatorum cum summa diligentia faceret, ex omni multitudine illa, quae inventa fuerat in tyrannide Mauricii cum Phoca, neminem exceptis duobus ullatenus inveniret.
PHOCAS.
Anno ab Incarnatione Domini 595, Phocas tyrannus peremit Mauricium, ut praedictum est, una cum masculis quinque pueris ejus, et horum capita jussit poni in campo tribunali diebus multis, et exivit ab urbe, et contemplabatur ea, usquequo fetorem dederunt; interficitur autem et Petrus frater ejus, et alii proceres multi. Theodosium vero filium ejus sermo tenet lapsum, et ita salvum repertum. Praeterea Chosdroes Persarum rex famam hanc augmentavit, (1020B)aliud aliterque mentitus, et hunc apud se dicens quasi providere se, Romanorum sperans obtinere imperium. Et convictus est multis modis, maxime vero ex eo, quod bella repentina moveret, et Romanas res magnopere devastaret. Interea Calligraphus quidam Alexandriae, venerabilis vir, ex matutina vigilia domum vadens media nocte videt statuas ex metallo aeris abstractas, et voce grandi dicentes interemptum Mauricium, et filios ipsius, atque omnes casus, qui apud Byzantium fuerant gesti. Mane vero facto pergens haec Augustali retulit, qui praecepit ei nulli haec manifesta facere, scribensque diem praestolabatur exitum: die vero nona praetereunte, ecce nuntius venit indicans Mauricii interemptionem. Tunc Augustalis daemonum (1020C)vaticinium coram populo publicavit. Narses autem praetor quondam Romanus contra tyrannum rebellionem paravit, Edessamque obtinuit. Scribit itaque Phocas Germano praetori Edessam obsidenti. Narses vero scribit Chosdroi regi Persarum congregandi virtutes, et bellum constituendi contra Romanos. Porro Phocas fratrem Domentiolum fecit magistrum, et Priscum comitem excubitorum. Anno imperii Phocae secundo Chosdroes rex Persarum collectum copiosum potentatum adversus Romanos direxit. Germanus autem timuit, verum coactus praelium inivit. Qui cum in eo vulneratus fuisset, hunc ministri, usque ad civitatem Constantiae duxerunt, superanturque Romani. Sed et Germanus undecima die spiritum exhalavit. Phocas autem potentatus ab (1020D)Europa in Asiam transtulit, Chajano pactis additis, arbitratus Avarum quiescere nationes. His ergo divisis, quosdam contra Persas misit, quosdam vero ad obsidionem Edessae contra Narsen cum Leontio spadone, et magnate suo direxit. Chosdroes autem, collectis potentatibus, apud Daras efficitur. Porro Narses egressus Edessam Hierapolim fugit. Interea Chosdroes cum Romanis fit penes Ardumum, et munitione de elephantis constructa, bellum iniit, et victoria magna potitus est, captis Romanis non paucis, quos et capitis recisione punivit. His itaque gestis, Chosdroes ad terram suam regressus (1021A)est, Zongoi potentatibus relictis. Hoc comperto Phocas contra Leontium furit, et manicis ferreis cum ignominia Byzantium ducit, et creat praetorem Domentiolum nepotem suum, et curatorem palatii facit. Anno imperii Phocae tertio, misit Chosdroes Cardarigam et Rusmaysan, qui depopulati sunt terras Romanorum. Domentiolus vero verbo dato Narsi, juramentisque non paucis credere persuasit, quod nullam injuriam apud Phocam esset passurus, et direxit eum ad Phocam. At vero Phocas hoc verbum minime servans, igne cremavit eum. Romani ergo hinc plurimum tristes effecti sunt, quod timorem magnum in Persas idem Narses haberet, adeo ut filii Persarum audito ipsius nomine tremerent. Porro Persae gavisi sunt gaudio magno. Anno imperii (1021B)Phocae quarto, Scolasticus eunuchus, vir gloriosus palatii, Constantinam dominam cum tribus filiabus ejus accipiens, ad magnam ecclesiam confugit, consilio Germani patricii desiderantis imperium. Fit igitur seditio magna in urbe. Germanus autem demarcho Prasinorum talentum auri misit, ut cooperaretur ei, primores autem vulgi id admittere noluerunt. At vero tyrannus in ecclesiam ad abstrahendum mulieres destinavit. Sane patriarcha Cyriacus tunc restitit tyranno, minime passus e templo tyrannice abduci mulieres. Verum juramentis certo eo reddito a Phoca, quod non laederet eas, educuntur e templo, et clauduntur in monasterio. Praeterea eodem anno Persae ceperunt Daras cum tota Mesopotamia, et Syria, captivitate multa, (1021C)cujus non est numerus, facta. Anno imperii quinto Phocas filiam suam Domentiam Prisco patricio, et comiti excubitorum junxit, et factis in palatio Marniae nuptiis jussit fieri ludum equestrem. Demarchi autem utriusque partis apud quatuor columnas cum imperialibus signis statuerunt Prisci, ac Domentiae signa. Quibus auditis imperator iratus est, et mittens adduxit demarchos, Theophanem scilicet et Pamphilum, et statuens nudos, jussit eos decollari. Cum enim misisset protocursorem, ut interrogaret eos, quo praecipiente fecerint hoc, dixerunt, quia secundum consuetudinem lineatoris fecerunt. Porro lineatores, sive mensores interrogati, quam ob rem id fecerint, dixerunt, quia cum imperatores ab (1021D)omnibus nominati sunt, hoc a nobis ipsis fecimus. Sane Priscus timore tenebatur, ne forte imperatoris iram incideret. Turbis autem clamantibus veniam concedi sibi, veniam dedit Phocas. Ex tunc ergo Priscus indignationem passus, non erat recte cum Phoca. Interea quaedam mulier Petronia nomine, fit imperatrici Constantinae ministra, quae ad Germanum responsa ferebat. Porro cum fama dilataretur, quod Theodosius Mauricii filius viveret, spem bonam tam Constantina, quam Germanus habebat. At vero scelesta Petronia haec tyranno manifesta fecit. At tyrannus (1022A)Constantinam Theoprepio exarcho ad torquendum prodidit. Quae dum torqueretur, Romanum patricium nosse interlocutiones suas confessa est. Qui comprehensus, atque discussus, etiam alios fore in insidias tyrannidis sibi cooperatores perhibuit. Comprehensus est autem Theodorus Orientis praefectus, quem tyrannus interemit, Helpidiique pedes praecidens, hunc tradidit igni, Romanumque decollavit. Porro Constantinam cum tribus filiabus in loco ubi Mauricius interemptus est, gladio trucidavit. Germanum autem, et ejus filiam ore machaerae occidit. Similiter et Joannem Gizan patricium, et Theodosium, qui Subdivae dignitate habebatur insignis, et Andream Sanctocroben, et David chartophylacem Hormisdae. Eodem anno Persae transmeantes Euphraten, (1022B)totam Syriam, et Palaestinam, et Phoenicen depopulati sunt, multo in Romanis excidio perpetrato. Anno vero imperii Phocae sexto Priscus intueri non sustinens tam injusta homicidia, quam caetera mala, quae a Phoca patrabantur, scripsit ad Heraclium patricium, et praetorem Africae, quo Heraclium filium suum et Nicetam filium Gregorae patricii subpraetorem suum mitteret, quatenus contra Phocam tyrannum venirent. Audiebat enim eum rebellionem meditari in Africa, unde nec navigia hoc anno Constantinopolim conscenderunt. Occidit autem Phocas omnem cognationem Mauricii, et Commentiolum Thraciae praetorem, et alios multos. Facta est etiam mortalitas in anno isto, et inopia omnis speciei. Praeterea Persae, una cum Cardariga egressi ceperunt (1022C)Armeniam, et Cappadociam, pugnantesque Romanorum verterunt militias, ceperuntque Galatiam, et Paphlagoniam, et venerunt usque Chalcedonem, sine parcitate depopulantes omnem aetatem. Et hi quidem foris portam Romanis tyrannidem inferebant. Phocas vero his pejora intrinsecus patrabat occidens, atque captivans. Anno imperii Phocae septimo Antiocheni Judaei, simultate inquieta commissa contra Christianos, occidunt Anastasium Magnum patriarcham Antiochiae, mittentes naturam ejus in os ejus, et post haec trahentes eum in plateam urbis. Interfecerunt autem et civium multos, et incenderunt eos. Phocas vero fecit comitem Orientis Bonosum, et Chotin magistrum militum, et transmisit eos adversus (1022D)illos, et non valuerunt sedare inquietudinem illorum. Coacervantes vero exercitus irruerunt in illos, et plurimos occiderunt, et quosdam eorum detruncatis artubus, ab urbe reddiderunt extorres. Phocas autem fecit Circensem ludum, et Prasini conviciis eum lacessere clamantes: Iterum in gabasta bibisti? iterum sensum perdidisti? Et jussu Phocae Comas praefectus urbis multos ex eis detruncavit, quosdam vero decollavit, nonnullos autem in saccos missos mari necavit. Porro Prasini coacervati miserunt ignem in praetorium, et incenderunt curiam, (1023A)et scrinia, et carceres, ex quibus egressi vincti fugerunt. Hinc iratus Phocas, non eos militare jubet. Porro Heraclius praetor Africae molestias perpetiens a senatu, vocavit filium suum Heraclium contra Phocam tyrannum mittendum. Verum et subpraetor ejus Gregoras misit per aridam Nicetam filium suum, statuentes ut quicunque ex his praeveniret, et tyrannum superaret, imperium sumeret. Hoc vero anno hiems enormis efficitur, ita ut maris mollities in glaciei duritiam verteretur. Tum Phocas Macrobium Scribonium jussit sagittari apud Septimium, pendentem in lancea, in qua tirones exercebantur, quasi conscium insidiarum suarum. Theodorus enim praefectus Cappadox, et Helpidius praepositus armamenti, et alii diversi consilium fecerunt in hippodromo Phocam (1023B)occidendi. Et facto prandio Theodorus praepositus praetori coepit eis texere intentionem suam. (1024A)Contigit autem illic inveniri Anastasium comitem largitionum. Prandio ergo facto, et enarratis his quae insidiarum erant, poenituit Anastasium illic se repertum, et non dixit quae cordi suo inerant, sed siluit. At vero Helpidius perdurabat dicens: Non vultis ut cum sederit in solio super hippodromum, hunc comprehendam, et evellam oculos ejus, et sic eum interficiam? Et pollicebatur eis dare currus. Re praeterea Phocae nota ex proditione Anastasii facta, jussit praefectum, et Helpidium, et primores qui sciverant rem, cum omni diligentia discuti. Cumque discuterentur quae insidiarum fuerant confessi sunt, et quod Theodorum voluerint facere principem. Porro Phocas jussit decollari Theodorum, Helpidium, Anastasium, et caeteros qui insidias suas cognoverant.