![]() |
LIBER VIGESIMUS. ![]() |
LIBER UNDEVIGESIMUS.
CONSTANS.
(1047C) Anno ab Incarnatione Domini 634 Constans imperare coepit. Cum primo videlicet imperii sui anno regnare coepisset, dicebat ad synclitum: Patris mei Constantini qui me genuit, quique in vita proprii genitoris, avi mei scilicet Heraclii, sufficienti tempore cum eo imperavit, post haec vero etiam nimis brevi, suavissimam spem Martinae novercae ipsius invidia concidens vita privavit, et hoc propter Heraclonam, qui ex ea et Heraclio nefarie natus est, quam Martinam cum nato vestrum cum Deo decretum jure ab imperio repulit, ne violaret tam nequam Romanorum imperium, valde provida cum esset amplissima vestra, et honesta magnificentia. (1047D)Propter quod rogo vos habere vos consiliarios, et peritos ex communi subjectorum obsequio Et his dictis dimisit senatum, hunc donis dapsilibus honorans. Anno imperii Constantis secundo coepit Haumar aedificare templum in Jerusalem, et non stabat, sed ruebat structura. Sciscitanti autem ei causam, dixerunt Judaei, quia nisi crux, quae est supra templum montis Olivarum, tollatur, haud stabit structura, et propter hanc causam, sublata est crux illinc, (1048C)et ita constitit illic aedificium. Propter hanc etiam causam multas cruces fecerunt hi qui adorant Christum. Anno tertio imperii Constantis, seditionem excitavit Valentinianus patricius, mittensque imperator hunc occidit, et populum ad sui reduxit benevolentiam. Anno quarto imperii Constantis, fraude occisus est Haumar Sarracenorum dux a quodam Perse Margarita. Denique inventum cum adoraret, pupugit eum in ventre gladio affixo, et sic vivere desiit, cum amiras fuisset annis duodecim, et post eum statuitur Hoamen hujus cognatus, filius Tufan. Anno quinto imperii Constantis Hoamen Arabum princeps habetur, et simultatem concinnat Gregorius patricius Africae, una cum Afris. Anno sexto (1048D)imperii Constantis, factus est in terra ventus vehemens, qui multa germina evulsit, arboresque ingentes radicitus extirpavit, atque multas columnas, et chorum deposuit monachorum. Eodem vero anno Sarraceni hostiliter Africam adierunt, et conflictu agitato adversus tyrannum Gregorium, hunc in fugam vertunt, et eos qui cum ipso erant, interimunt, et hunc ab Africa pellunt, atque tributis cum Afris ordinatis et pactis reversi sunt. Anno septimo imperii (1049A)Constantis, exercitum movit Muhavias per mare adversus Cyprum. Habebat autem scaphas mille septingentas, et cepit Constantiam cum insula tota. Cum vero hanc cepisset, exterminavit. Porro audiens Carcorizum cubicularium contra se cum plurima virtute Romaica venientem, navigavit adversus Aradum, et applicans cum navigio suo apud municipium insulae, castrum conabatur capere, variis machinamentis usus. Cum autem nil agere valuisset, mittit episcopum quemdam Thomaricum nomine, deterrens eos quo dimitterent civitatem, et sub foedere suo essent, exirentque ab insula. Cum itaque ingressus ad eos episcopus fuisset, tenuerunt eum. Porro Muhaviae cedere noluerunt. Igitur obsidione, quam adversus Aradum constituerat, nullius momenti (1049B)effecta, Damascum reversus est. Nam hiems accesserat. Anno octavo imperii Constantis movit Muhavia exercitum valenter adversus Aradum praeliaturus, et hanc obtinuit verbo, ad habitandum dimittens cives ubicunque voluissent. Civitatem vero muris dissolutis incendit, et insulam usque ad praesens inhabitabilem statuit. Anno nono imperii Constantis, Busur princeps exercitus, una cum Arabibus acies direxit adversus Isauriam, et occisis multis cum quinque millibus captivorum reversus est. Mittit autem Imperator Constans Procopium quemdam ad Muhaviam quaerens pacem. Quod et factum est annis duobus, Gregorium filium Theodori sumente Muhavia loco pignoris in Damascum. Anno decimo (1049C)imperii Constantis, simultatem excitavit imperatori Fasagnates Armeniorum patricius, et foedera pepigit cum Muhavia dans ei filium suum. Quo audito imperator venit usque ad Caesaream Cappadociae, et desperatus ab Armenia rediit. Anno undecimo imperii Constantis cinis e coelo descendit, et timor magnus super omnes homines cecidit. Anno duodecimo imperii Constantis Muhavias Rhodum rediens, destruxit colossum ejus post mille trecentos sexaginta stabilitatis ipsius annos, quem cum Judaeus quidam Emesenus negotiator emisset, nongentos camelos ex ejus aere oneravit. Eodem anno Avidus Arabum praetor adversus Armeniam movit, qui consecutus Maurianum praetorem, insecutus est eum usque ad Caucasios montes, et regionem depraedatus est. Anno decimo (1049D)tertio imperii Constantis, praecepit Muhavias armaturam fieri magnam navium, quo ascenderet ad regiam urbem classis eorum. Omnis autem apparatus eorum apud Tripolim Phoenices consistebat. Verum hoc viso, duo fratres quidam Christi amici Tripoli manentes, filii buccinatoris cujusdam, zelo Dei sauciati ad carcerem civitatis cucurrerunt impetu, habebat autem multitudinem Romanorum vinculatorum, et disruptis portis, vinclisque solutis, in amiram irruerunt. Quo perempto una cum his qui cum eo erant, praeparaturaque omni igni tradita, in Romaniam navigio transierunt. Verumtamen nec sic illi ab eadem praeparatura cessaverunt. Sed Muhavias quidem militat contra Caesaream Cappadociae. Ablulathar vero fabrum navalis structurae constituit, qui (1050A)veniens in locum divertit vocabulo Phoenicem Lyciae, ubi erat Constans imperator, atque Romaicus stolus, cum eo navaliter pugnaturi. Cumque futurum esset, ut imperator cum ipso navigio praeliaretur, contemplatur nocte illa visum videlicet apud Thessalonicenses esse. Porro cuidam conjectori somniorum expergefactus narrat visionem, qui ait: O imperator, utinam nec dormisses, nec somnium aspexisses! Nam esse Thessalonicae θές ἄλλῳ νίκην innuit, quod interpretatur: pone alii victoriam, id est, ad inimicum tuum victoria vertitur. Sane imperator nihil inveniens ad praelium navalis pugnae, Romanorum classes praestruxit ad bellum. Quibus in alterutrum irruentibus superantur Romani, et commixtum efficitur mare sanguine Romanorum. Induit autem (1050B)imperator alium veste sua, et insiliens praedictus buccinatoris filius in regiam scapham imperatorem arripuit, et in aliam navim transductum inopinate salvavit. Porro ipse fortissimus viriliter insistens imperatoriae navi multos occidit, mortique seipsum pro imperatore contradidit. Hunc praeterea hostes circumdantes, et in medio retinentes, putabant ipsum esse imperatorem. Postquam autem multos occiderunt, interfecerunt hostes, et ipsum, una cum eis qui portabant imperatoriam vestem. Ast imperator taliter in fugam versus salvatur, et derelictis omnibus navigavit Constantinopolim. Anno decimo quarto imperii sui dolo necatus est Hoamen Arabum dux, cum amiras decem fuisset annis. Fit interea duellum (1050C)in medio ipsorum. Quotquot enim penes eremum erant, alii volebant consobrinum, alii generum existentem quondam Muhammath. Hic vero qui in Syria, et Aegypto, Muhaviam cupiebant, qui et vicit, et obtinuit annis viginti quatuor. Anno quinto imperii Constantis, Arabum princeps Muhavias habetur, qui exercitum congregavit adversus Halim, et congrediuntur ambo in terra Balissum juxta Euphraten. Hi vero qui erant Muhaviae cum essent validiores, aquam obtinuerunt. Unde in sitim venientes hi, qui erant Halim, defecerunt. Porro Muhavias bellare noluit, sed sine labore victoriam tulit. Anno decimo sexto imperii Constantis exercitum movit contra Sclaviniam imperator, et captivos duxit plurimos, et subegit. Anno decimo (1050D)septimo imperii Constantis facta est conventio inter Romanos et Arabes, Muhavia legationem mittente ob rebellionem, ut tribuant Romanis Arabes per singulos dies numismata mille, et equum, et servum. Eodem vero anno exsilio ductus est Martinus sanctissimus papa Romanus, pro veritate fortiter agonizans, et confessor factus, in climatibus Orientis defunctus est.
Anno decimo octavo imperii Constantis, Constans occidit Theodosium proprium fratrem suum. Cum autem essent Arabes apud Saphin, dolo necatus est Hali praedictus, et singulariter imperat Muhavias regio more Damascum inhabitans, pecuniarum illic thesauros recondens. Anno decimo nono imperii Constantis apparuit haeresis Arabii, eorum videlicet (1051A)qui dicuntur Caururgitae. Muhavias autem hos aggressus, eos qui erant in Perside humiliavit: eos vero qui in Syria erant, exaltavit, et alios quidem vocavit Hisamitas, alios autem Heraclitas, et Hisamitarum quidem donativa sublimavit usque ad ducenta numismata: porro Heraclitarum deposuit usque ad triginta. Anno vigesimo primo imperii sui, exercitum moverunt Arabes contra Romaniam, et multos depraedati sunt, et loca nonnulla depopulati. Anno vigesimo secundo imperii Constantis praedae patuit Ciliciae pars, et habitaverunt Damasci voluntate sua. Anno vigesimo tertio imperii Constantis factus est error Jejuniorum, et exercitum movit Habdinarramen Chaldaeus adversus Romaniam, et in ea hiemavit, et multas demolitus est regiones. (1051B)Porro Sclavini ad hunc confluentes cum ipso descenderunt in Syriam numero quinque millia, et habitabant in Apamiensium regione in castello Seleucobri. Anno vigesimo quarto Busur exercitum in Romaniam movit, et mortuus est Thomaricus episcopus Apamiae, et incensus est episcopus Emesenus. Anno vigesimo quinto imperii Constantis exercitum rursus movit Busur in Romaniam, et exterminavit partes Hexapoleos, et Phadalae, illicque hiemavit. Anno vigesimo sexto imperii Constantis, Armeniacorum praetor Saporius, Persa genere, tumultuatus est contra Constantem imperatorem, mittitque ad Muhaviam Sergium magistrum militum, pollicens Muhaviae subjugare Romaniam, si ipse sibi auxiliaretur adversus (1051C)imperatorem. Quo comperto Constantinus filius imperatoris, mittit et ipse ad Muhaviam Andream cubicularium cum muneribus, ne rebelli cederet. Cumque venisset Andreas Damascum, reperit Sergium praevenisse, et cum ingressus fuisset Andreas, intuitus eum Sergius surrexit. At vero Muhavia Sergium reprehendit, dicens. Quid formidasti? Qui respondit se juxta morem fecisse. Conversus praeterea Muhavia, dicit Andreae, Quid quaeris? Qui ait, ut des auxilium contra rebellem. At ille: Ambo, inquit, inimici estis, sed ego ei qui praebuerit, dabo. Et Andreas ad eum: Ne ambigas, infit, amiras, quomodo tibi imperatoris meliora sunt, quam plura rebellis. Verumtamen quod amabilius tibi fuerit age. Et his dictis Andreas tacuit. At vero Muhavias ait: (1051D)Tractabo super hoc, et ambos jussit exire. Porro advocato Muhavias secreto Sergio, dicit ei: Ne ulterius adores Andream, alioquin nihil proficies. In crastinum vero perveniens Sergius coram Muhavia sedebat, et ingresso Andrea, non ei assurrexit ut heri. Andreas vero intuitus Sergium, hunc conviciis laceravit, et commotus est ei dicens, Si vixero, demonstrabo tibi qui sim. Cui Sergius, Non assurgo tibi, inquit, quia neque vir es, neque femina. Porro Muhavia utrumque compescens, Andreae dixit: Assentire dare, quemadmodum Sergius dat. Et quantum est? ait Andreas. Muhavia dixit: Illationem publicorum (1052A)praebere Arabibus. Ast Andreas: Vae tibi, ait, Muhavia, qui consilium tribuis corpus dandi, et solam umbram retinendi. Quomodocunque volueris cum Sergio conveni, hoc enim ego minime facio. Verumtamen te dimisso ad Deum qui te potentior est, ut Romanis opituletur confugimus, et in eo spem posuimus. His dictis Muhaviae infit: Salve; et exivit a Damascensium civitate, et abiit Melitenen, eo quod tyrannus esset in partibus illis, ad quas Sergius erat iturus. Cumque adisset Arabessum, incurrit clausurarum custodem, non enim consentiebat tyranno. Huic ergo praecepit observare Sergium redeuntem ut adduceret ad se: ipse vero pergebat non immemor, Sergium praestolans. Quae vero gesta sunt, nuntiavit imperatori. Interea Sergius tractans cum (1052B)Muhavia quae visa fuerant, accepit Phadalam praetorem Arabum cum ope barbarica concertaturum, et auxiliaturum Sapori. Cum autem praecederet Sergius Phadalam, et ad Sarem gratulanter abiret, devenit ad clausuras, et in Andreae incidit turbas, et hunc retinentes, vinctum ad Andream advehunt. At vero Sergius, viso Andrea, jactat semetipsum ad pedes ejus, obsecrans parcere sibi. Ille autem ad eum, Tu, inquit, es Sergius, qui gloriabaris in virilibus coram Muhavia, meque mulierculam appellabas. Ecce amodo virilia tua tibi nihil proderunt, quin potius et morte afficient. His dictis praecepit virilia ejus abscindi, et suspendi eum in ligno. Constantinus autem audito Phadalae adventu in Saporis auxilium, Nicephorum (1052C)patricium destinat cum Romana virtute resistendi Sapori. Erat autem Sapor Adrianopoli degens, et cum Nicephorum ad se venire comperisset, exercebat semetipsum ad praelium. Verum die quodam contigit hunc secundum consuetudinem de civitate super equum sedentem exire, cumque portae civitatis appropinquasset, equum flagello percussit, qui jactanter saliens, et hujus caput in portam allidens, hunc vita male privavit, et sic Deus victoriam imperatori contulit. Phadalas autem veniens in Hexapolim, et haec omnia discens turbatus est, et mittit ad Muhaviam postulans adjutorium, eo quod Romani ad concordiam convenissent. Mittit autem Muhavias filium suum Gizid, armans eum contra multitudines Romanorum. Convenerunt autem utrique apud Chalcedonem, (1052D)et captivos duxerunt multos. Ceperunt autem et Amorium Phrygiae, et quinque millibus armatorum virorum dimissis in custodiam, diverterunt in Syriam. Cum autem hiems accessisset, mittit imperator eumdem Andream cubicularium, et cum nix multa esset, noctu venit, et per lignum ascendit in murum, et ingrediuntur Amorium, et omnes interficiunt Arabes, ita ut ex quinque millibus illis nullus penitus remaneret. Anno vigesimo septimo imperii sui Constans occisus est dolo in Sicilia apud Syracusam, in balneo, cui nomen erat Daphne; fuerat autem causa haec: post interemptionem fratris sui (1053A)Theodosii odio habitus est a Bizantiis, et maxime quia Martinum sanctissimum papam ignominiose Constantinopolim duxit, et exsilio relegavit penes Chersonis climata, et maximi et sapientissimi confessoris linguam, manumque truncavit, et multos Orthodoxorum verberibus, et exsiliis, et proscriptionibus, eo quod haeresi suae nullatenus acquiescerent, condemnavit. Quin et duos Anastasios, qui fuerant discipuli Maximi confessoris, et martyris, tormentis, et exsiliis tradidit; propter talia ergo exosus effectus est. Cum autem valde metueret, voluit in urbem Romam imperium transferre. Unde imperatricem, et tres filios suos tollere a Byzantio voluit, nisi Andreas cubicularius, et Theodorus patricius Coloniae hujus prohibuissent consilium. Sane in Sicilia fecit annos (1053B)sex. Cumque praedictum balneum ingressus esset, introivit cum eo quidam Andreas filius Troili, obsecundans illi, et cum coepisset sapore gallico deliniri, sumens Andreas situlam, dedit eam in verticem imperatoris, et protinus fugit. Ast imperator cum tardaret in balneo, insiliunt hi qui foris erant, et reperiunt imperatorem occisum. Quo sepulto, Mitium quemdam Armenium imperatorem faciunt, vi cogentes eum: erat enim valde decorus, et speciosus. Audito praeterea Constantinus patris obitu, cum multo navigio in Siciliam venit, et aggressus Mitium hunc interfecit cum occisoribus patris sui. Et ordinatis Hesperiis Constantinopolim rediit, et Romanis una cum Tiberio et Heraclio fratribus imperat.
CONSTANTINUS.
(1053C) Anno ab Incarnatione Domini 660 Constantinus imperat. Sarraceni autem moverunt exercitum in Africam, et captiva duxerunt millia, ut ferunt, octoginta. Porro hi qui Orientalium partium erant, Chrysopolim venere dicentes: Si in Trinitatem credimus, omnes tres coronemus. Turbatus ergo est Constantinus eo quod ipse solus redimitus, fratres autem ejus nullam dignitatem habebant, et misso Theodoro Patricio Coloniae mitigavit eos, superlaudans illos, et assumptis majoribus natu, ut urbem ingrederentur rogavit, et cum senatu inirent consilium, ut fiat voluntas eorum. Imperator autem hos deceptos confestim in patibulo suspendit trans fretum in Syce. At illi, hoc viso, confusi abierunt dolenter (1053D)ad propria. Constantinus ergo fratrum suorum nares abscidit. Anno secundo imperii Constantini tempestas magna effecta est, et multi periclitati sunt, tam homines, quam bestiae. Phadalas autem hiemem fecit apud Cizicum. Anno tertio imperii Constantini profectus est cum hostili apparatu, et plurimis captivis ductis reversi sunt. Anno vero 4 Constantini, apparuit iris in coelo mense Martio, et tremuit omnis caro, ita ut omnes dicerent, quod consummatio est. Eodem anno, stolo magno constructo, negatores Christi, Muhammat scilicet, et Caysus navigaverunt in Ciliciam, et Lyciam, et (1054A)facta est mortalitas in Aegypto. Missus est autem Saevus Amires cum alio quoque stolo in auxilium ipsorum, utpote congruentissimus, et audax ad praelium. At vero praelatus Constantinus, hujuscemodi Deum impugnantium adversus Constantinopolim motu comperto, construxit et ipse trieres mirae magnitudinis ignem ferentes, atque dromones. Anno quinto imperii Constantini praedictus Deum impugnantium stolus ascendens applicavit in Thracensibus partibus, a summitate videlicet Septimii, quae vergit ad Occidentem, id est, a domo quae Magnaura dicitur, et rursus usque ad arcem, quam Cyclobium dicunt, quaeque spectat ad Orientem. Per totum itaque diem congressio belli tenebatur, id est, a mane usque ad vesperam, a brachialio aureae (1054B)portae usque Cyclobium, invicem utraque parte in uno pulvere impellente. In his ergo deguerunt ab Aprili mense usque ad Septembrem, et reversi Cizicum pergunt, et hac comprehensa illic hiemabant, et omni vere ascendentes similiter conflictum cum Christianis habebant. Per septem sane annos eisdem gestis, divina, Deique genitricis ope multitudine virorum bellicosorum amissa, et vulneratione maxima in eis effecta confusi, ac reversi cum ingenti moestitia sunt. Cum autem discessisset idem demergendus a Deo stolus, ab hiemali aestu, ac spiritu procellarum circa partes Scillei comprehenditur, et contritus totus omnino disperiit. Suphian autem filius Aruph secundus fratrer commisit bellum cum Floro, et Petrona, et Cypriano habentibus (1054C)Romaicam virtutem, et occiduntur triginta millia. Tunc Callinicus architectus ab Heliopoli Syriae ad Romanos profugus venit, qui marino igne confecto Arabum vasa exussit, et una cum animalibus incendit, et ita Romani cum triumpho reversi sunt, marino igne adinvento. Anno sexto imperii Constantini Cadallus filius Chaisi, et Phadalles hieme apud Cretam morati sunt. Anno septimo imperii Constantini apparuit signum in coelo in die Sabbati. Anno octavo imperii Constantini facta est locusta magna per Syriam, et Mesopotamiam. Anno nono imperii Constantini ingressi sunt Mardaitae Libanum, et tenuerunt a Mauro monte usque ad sanctam civitatem, et ceperunt cacumina Libani, et (1054D)multi captivi, et servi, et indigenae confugerunt ad eos, ita ut multa millia in brevi tempore fierent. Quibus compertis Muhavias, et consiliarii ejus timuerunt valde, colligentes quod imperium Romanum divinitus muniatur, et dirigit legatos ad principem Constantinum postulans pacem, et pollicitus annualia se imperatori pacta laturum. Ast imperator hujuscemodi susceptis, eorumque petitione audita, destinavit cum eis in Syriam Joannem Patricium cognomento Pitzigaudin, tanquam antiquae prosapiae virum, Reipublicae, et multorum negotiorum exspertum, atque magnam consecutum prudentiam, (1055A)ad disputandum aptissime cum Arabibus, et quae pacis sunt consone praestruendum. Qui cum venisset in Syriam, coacervatione Muhavias tam Amireorum, quam Girasinorum effecta, suscepit eum cum honore magno. Multis ergo inter eos verbis pacificis edictis, convenit inter utrumque in scriptis fieri pacis cum jurejurando sermonem super consonantia annui pacti praebendi, videlicet Romanae Reipublicae ab Agarenis auri librarum tria millia, viros captivos quinquaginta, et equos nobiles quinquaginta. His ex communi placito inter utramque partem firmatis, et in triginta servandis annos mutuo repromissis, amplissima pax inter Romanos et Arabes est effecta. Sicque generalibus duobus inscriptis verbis ad alterutrum cum jurejurando patratis, (1055B)et invicem traditis, saepedictus famosus vir ad imperatorem cum muneribus quoque multis reversus est. Cum autem haec didicissent hi qui Hesperias partes inhabitant, tam videlicet, Chajanus Avarus, et ulteriores reges, quam Exarchi, et Castaldi, nec non et principes nationum ad Occidentem sitarum, per legatos muneribus imperatori transmissis pacificam erga se dilectionem poposcere firmandam. Annuens itaque imperator postulationibus eorum, confirmavit etiam circa illos donatoriam pacem, et facta est securitas magna in Oriente, nec non et Occidente. Anno decimo imperii Constantini factus est terrae motus magnus per Mesopotamiam. Corruit Edessenae ascensus, et trullus Ecclesiae, et (1055C)construxit eum Muhavias Christianorum studio. Anno undecimo imperii Constantini mortuus est Muhavias protosymbolus Sarracenorum, qui fuit praetor annis viginti, et amirae functus officio annis viginti quatuor, et principari coepit Gizid filius ejus. Hoc quoque anno Bulgaris gens supervenit in Thracem. Verum inter haec necesse est dicere de antiquitate quoque Onogundurensium Bulgarum, et Contragensium. In septentrionalibus namque Euxini ponti partibus, quae meabiles sunt, et in paludibus, quae dicuntur Maeotides, in eas immittitur fluvius maximus ab Oceano per Sarmatarum terram dilapsus, nomine Atel, cui Tanais amnis est junctus, et ipse ab Iberibus portis exiens, quae in Caucasiis montibus esse feruntur, et in eumdem Atel fluens infertur. (1055D)A mixtura vero Tanais, et Atel, quae fit supra jam dictas Maeotidas paludes, dum scinditur Atel, venit is qui dicitur Eucthis fluvius in Maeotidas paludes, et redit in terminum pontici maris, juxta Necropela, et acroma, quod dicitur arietis facies. A praesignatis vero paludibus simile flumen mari est, et fertur in Euxini ponti mare per terram Bosphori Cimmerii, ex quo flumine capitur id quod dicitur Murzilin, et huic similia, et in partibus quidem adjacentium paludum quae spectant ad Orientem, usque ad Phanagoriam, seu Iberos qui ibidem sunt, plurimae nationes consistunt. Ab eisdem autem paludibus usque in amnem cui dicitur Cuphis, (1056A)ubi Xyxtus capitur, qui dicitur Bulgaricus piscis, antiquitus Bulgaria est magna, et hi qui dicuntur Contragi, ejusdem cujus et ipsi tribus existunt. Temporibus autem Constantini, qui in Occidente regnavit, cum Orbatus dominus jam dictae legionis Bulgariae, seu Contragorum vitam commutaret, ac filios quinque relinqueret, testatus est ne ullo modo a mutua cohabitatione separarentur, ipsique nulli alteri nationi servirent. Post breve autem tempus mortis illius, in divisionem venientes quinque filii ejus altrinsecus sequestrati sunt una cum populo, quem unusquisque eorum ditioni suae subjectum habebat. Et primus quidem filius ejus qui dicebatur Buthajas, mandatum proprii custodiens patris, in progenitorum suorum terra permansit usque in praesens. (1056B)Secundus vero hujus frater nomine Contaragus Tanaim transiens fluvium, ex adverso primum habitavit fratri. Quartus autem, et quintus Istrum, id est Danubium fluvium transmeantes, unus eorum in Avariae Pannonia Chajano Avaro se subdens, mansit illic cum potentatu suo: alter vero haud procul ab urbe Ravenna in Pentapolim veniens, sub Christianorum imperio factus est. Deinde horum tertius Hasparuch dictus, Danaprin, et Danastrin transiens, et Honglon adiens, boreos interiores Danubio fluvios, inter hunc et illos habitavit, tutum et difficilem locum hinc et inde conspiciens, dum enim esset palustris, et hinc illincque fluminibus coronatus, copiosam genti propter hostium participationem humilitate praestabat quietem. His autem ita in (1056C)quinque divisis, et ad paucitatem devenientibus, exivit gens magna Gazarorum ex interiori profundo Berziliae primae Sarmatiae, et dominata est omni perviae terrae usque ad Ponticum mare, et primum fratrum Buthajam primae Bulgariae principem substituit, ordinatis vectigalibus, quae ab eo deferunt usque nunc. Ast imperator Constantinus comperto quod ex Triplo gens immunda et sordida ultra Danubium apud Honglon tabernaculum fixerit, et appropinquans Danubio discurrit per regionem, quae nunc tenetur ab illis, quaeque tunc a Christianis possidebatur, tristatus est vehementer, et jubet transire omnes exercitus in Thracem. Et construens classem tam per terram, quam per mare, contra (1056D)eos motus est, hos bello persequi volens, et contra Hoglon atque Danubium per Epirum pedites in aciem dirigens, et appropinquans littori naves adesse praecepit. Porro Bulgares hac celeritate, seu maxima multitudine visa, super salute sua desperati ad praesidium praedictum confugiunt, et sese circumquaque muniunt. Per tres autem dies et quatuor, ex hujuscemodi munitione nec illis exire audentibus, nec Romanis propter adiacentium paludum occasionem praelium construentibus, animadvertens polluta gens remissos Romanorum animos, recreata et alacrior facta est. Porro cum imperator pedum dolorem acrius pateretur, et meridiem (1057A)cogeretur ob balnei usum, una cum quinque dromonibus et propriis hominibus suis reverti, deseruit magistratus, et populum, jubens cum lanceis vibrantibus exercitari, et impetum in eos movere si fortassis exirent. Sin autem, obsiderent eos, et obcluderent munitionibus. At vero hi qui erant equestris militiae, imperatorem fugisse diffamantes, metuque oppressi, eadem tergiversatione abusi sunt nemine persequente. Porro Bulgares, hoc viso, insequebantur post terga ipsorum, et plures quidem gladio peremerunt, multos vero vulneraverunt, persecuti eos usque ad Danubium. Quem transeuntes, et venientes usque ad eam quae dicitur Barnan circa finem Odissi, et mediterraneo illic posito perspecto, quod in multa cautela consisteret, in posterioribus (1057B)quidem propter Danubium fluvium, in anterioribus autem, et ex lateribus ob clausuras, et ponticum mare, praesertim cum dominarentur adjacentium Sclavinorum generationibus, quae dicebantur septem: Severos quidem locaverunt ab anteriore clausura Veregaborum ad partes Orientales: in locis autem quae sunt ad Meridiem et Occidentem usque ad Avariam, residuas septem generationes quae sub pacto erant. Ergo cum dilatati fuissent in his, elati sunt et coeperunt ea quae sub Romana rep. erant castra, seu praedia destruere, atque praedari. Unde vi coactus imperator fecit pacem cum eis, annua illis praebere pacta pollicitus in confusionem Romanorum ob multitudinem delictorum. Mirabile quippe ipso auditu erat his qui longe et qui prope degebant, quod is (1057C)qui omnes tributarios sibi statuerat, tam videlicet eos qui ad Eoum et Occasum, quam ad Arctum et Mesembriam commorabantur, ab ista detestabili gente fuerit superatus. Verum imperator ita quidem ex providentia Dei hoc Christianis contigisse credens, evangelice tractans pacem fecit, et fuit usque ad obitum suum quietus a cunctis hostibus, studium habens praecipuum uniendi Ecclesias universas Dei, quae ubique divisae fuerant, a temporibus Heraclii proavi sui, et Sergii vesani, ac Pyrrhi, qui indigne throno Constantinopoleos praefuere, unam voluntatem et unam operationem in Domino Deo Salvatore nostro dogmatizantium, quorum nequam opiniones idem Christianissimus imperator Concilio universali Constantinopolim (1057D)convocato ducentorum et octoginta novem Patrum episcoporum, damnavit, et dogmata, quae in antecedentibus quinque sanctis, et universalibus conciliis fuerant confirmata, roboravit, atque pium duarum voluntatum et operationum promulgari dogma decrevit, per eamdem sanctam et subtilissimam universalis concilii synodum, cui praeerant tam ipse piissimus imperator Constantinus, quam pii Sacerdotes. Per idem tempus Gizid coepit esse princeps Arabum, qui tribus his praefuit annis. Anno duodecimo imperii Constantini collecta est sancta synodus et universalis sexta Constantinopolim CC octoginta et (1058A)novem sanctorum patrum, praeceptione pii patris Constantini. Anno tredecimo imperii sui repulit Constantinus ab imperio fratres suos Heraclium et Tiberium, et solus regnavit cum filio suo Tiberio. Anno decimo quarto imperii sui Muctar mendax dum tyrannidem exercuisset, obtinuit Persidem. Vocavit autem seipsum prophetam, et conturbati sunt Arabes. Anno decimo quinto imperii Constantini Arabum princeps Maruan praefectus est. Siquidem defuncto Gizid, turbati Arabes, et Theriexteri surrexerunt constituentes sibi ducem Habdallan quemdam filium Zubedir, et congregati sunt Phaenices, et Palaestini, et veniunt Damascum, sed et usque Gabathan, et Asan, et Amiran Palaestinae, dantque manus dextras Maruan, et sistunt eum ducem, qui Amirae administratione fungitur (1058B)in mensibus novem. Et eo mortuo Habdimelich filius ejus suscepit principatum, cum Amiras fuisset annis viginti uno et dimidio, aggrediturque tyrannos, et interfecit Habdallan filium Zubedir, nec non et Dadacum. Anno decimo sexto imperii Constantini facta est fames magna, atque mortalitas in Syria, gentemque Habdimelich obtinuit. Cumque Mardaitae incumberent partibus Libani, et pestilentia teneretur, et fames, idem Habdimelich pacem quae fuerat a Muhavia quaesita petiit, missis ad imperatorem legatis, eademque trecenta sexaginta quinque millia numismatum auri praebere pollicitus, et illos trecentos sexaginta quinque servos pari modo nobiles, totidemque equos. Anno decimo septimo imperii sui requievit imperator pius Constantinus, cum imperasset (1058C)annis decem et septem, et imperavit Justinianus filius ejus.
JUSTINIANUS.
Anno ab Incarnatione Domini 678 Justinianus imperat Romanis, Arabibus Habdimelich principatur, qui praefuit his annis viginti duobus. Hoc autem anno mittit Habdimelich ad Justinianum confirmare pacem, et convenit inter eos hujuscemodi pax, ut scilicet imperator deponeret Mardaitarum agmen a Libano, et prohiberet incursiones eorum, et Habdimelich Romanis tribueret per singulos dies numismata mille, et equum et servum, et ut haberent communem per aequalitatem tributa Cypri, Armeniae, ac Iberiae. Et direxit imperator Paulum magistrum ad Habdimelich (1058D)ad confirmandum ea quae placita fuerant, et facta est in scriptis securitas sub testium adstipulatione, qui liberaliter honoratus reversus est. Et mittens imperator assumpsit Mardaitarum duodecim millia, Romaica virtute recisa. Omnes enim quae nunc habitantur ab Arabibus in confinibus positae civitates a Mopsuestia, et usque ad quartam Armeniam, infirmae et inhabitabiles erant propter impetum Mardaitarum. Quibus repressis, omnia dira passa est Romania usque in praesentem diem. Eodem anno mittit Habdimelich Ziphien fratrem Muhaviae (1059A)in Persidem contra Muctarem mendacem, atque tyrannum, et interemptus est Ziphien a Muctare. Quo audito Habdimilich venit Mesopotamiam, et tyrannidem patitur a Saido, quem supergressus verbo Damascum aperire fecit a se praeventam, et post hoc fraudulenter occidit. Justinianus autem cum esset junior quasi annorum sedecim, et sua quaeque inconsulte disponeret, misit Leontium praetorem in Armeniam cum Romaico potentatu, et Sarracenis illic existentibus interemptis, subjicit hanc Romanis. Similiter et Iberiam, et Albaniam, Hircaniam quoque, atque Mediam, et sub tributo regionibus actis plurimas pecunias imperatori transmisit. At vero Habdimelich his cognitis, abiit Cercesium, et Eupolim subjugavit.
(1059B)Anno secundo imperii Justiniani facta est fames in Syria. Qua de re multi Romaniam sunt ingressi. Et veniens imperator in Armeniam illic suscepit Mardaitas qui in Libano fuerant aeneo muro destructo. Destruxit autem et pacem cum Bulgaribus fixam, perturbans typos, qui a patre ordinabiliter facti sunt, et jubet transire in Thracem equestres militias, volens tam Bulgares, quam Sclavinos depraedari. Anno tertio imperii sui movit exercitum Justinianus contra Sclaviniam, et Bulgariam, et Bulgares quidem ad praesens sibi occurrentes impulit. Exsurgens autem Thessalonicen copiosas multitudines Sclavinorum partim bello peremit, partim cum ad se confugerent in partibus Obsicii, cum per Abidum (1059C)transfretasset, constituit. Cum autem reverteretur in itinere praepeditus a Bulgaribus in arcto clausurae, cum caede proprii populi, et vulneratione multa vix remerare praevaluit. Eodem anno et Habdalla Zubir Musabum fratrem suum mittit contra Muctar, et fugit in Syriam, quem praeoccupans interfecit. Porro Habdimelich militat contra Musabum, et victum occidit, et subjugavit Persidem totam. Anno quarto imperii Justiniani misit Habdimelich contra Zubir Chajan in Macha, et occidit eum Chajan ibidem, et subdita regione Chajan adversante sibi, concremavit domum idoli ejus, una cum idolocultore ipsorum. Quamobrem ille praetorem Persidis Chajan promovit, et subacta est Habdimelich tam Persidis regio, et Mesopotamiae, quam Armenia magna, et Hirii, ac per (1059D)id intestina bella quieverunt. Anno quinto imperii Justiniani finem discordiae habuit, et liberatus est ab omni bello Arabum principatus, et pace potitus est Habdimelich cunctis sibi subactis.
Anno sexto imperii sui Justinianus pacem, quam ad Habdimelich habuit, ex amentia dissolvit, et omnem Cypriorum insulam, et populum irrationabiliter voluit transmigrare, et characterem qui missus fuerat ab Habdimelich, cum noviter visus esset, et nunquam antea factus, non admisit. Multitudo vero (1060A)Cypriorum dum transmeare niteretur, submersa est, et ex languore peribat. Reliqui vero in Cyprium reversi sunt. Et his auditis Habdimelich satanice stimulatus rogabat ne pax solveretur, sed susciperent monetam suam, cum Arabes non susciperent Romanorum incisionem in suis nummis. Verum dato pondere auri ait: Nullum Romanis damnum efficietur, ex eo quod Arabes nova cuderent. At ille precem ex timore arbitratus effectam, non perpendit, quod studium eorum esset, ut Mardaitarum primum compescerent incursus, et ita per putativae rationis obtentum pacem dissolveret. Quod et factum est, et misit Habdimelich ad aedificandum templum Muchan, et voluit auferre columnas sanctae Gethsemanis, et rogaverunt eum Sergius quidam vir Christianissimus, qui erat (1060B)generalis Mansur logotheta, et valde familiaris eidem Habdimelich, atque patricius socius ejus Christianis, qui erat in Palaestina praepositus, qui cognominabatur Clausus, postulantes ne hoc fieret, sed per supplicationes suas persuaderet Justiniano mittendi sibi alias pro eis, quod et factum est. Anno septimo imperii sui Justinianus elegit e Sclavis, qui se jubente transmigrarent milites triginta millia, et armatis illis, cognominavit illos populum acceptabilem, principemque in eis Nebulum nomine statuit. Fisus autem in illis, scripsit Arabibus non se permansurum in pace, quae scripto convenerat. Et assumpto populo acceptabili, et cunctis equestribus militiis, abiit Sebastopolim maritimam. Arabes autem dissimulantes, et pacem solvere minime proponentes, sed imperatorio (1060C)excessu, atque procacia hoc agendi violentiam patientes, armati et ipsi venientes adeunt Sebastopolim, protestantes, ne imperator quae invicem cum juramentis consono pacto placita fuerant solveret, alioquin Deus vindex judex culparum foret. Sane cum imperator nec auditu ipso hujuscemodi verba pateretur percipere, illi pacis, et verbi scriptum solventes, et in excelso loco pro vexillo praecedenti gratia suspendentes, contra Romanos impetu irruunt Muhammat ducem habentes, bellumque taliter inierunt. Et prius quidem superati sunt Arabes. Suggerens interea Muhammat auxilianti Romanis Sclavinorum duci, mittit ei marsupium numismatibus plenum, multisque promissionibus hunc seducens, persuadet hunc confugere ad se cum viginti millibus Sclavorum, et sic (1060D)fugam Quiritibus acquisivit. Tunc imperator occidit horum residuos una cum liberis, et uxoribus trans praecipitii locum Leucatium dictum, qui maritimus erat Nicomediensium finibus. Anno octavo imperii Justiniani, Sabbis patricius Armeniae, comperta superatione Romanorum, Armeniam Arabibus tradidit, et subjecta est eis interior Persis, quae dicitur Cerasa, et oritur ibidem insidiator, nomine Sabinus, qui multos Arabum interfecit. Sed et ipsum Chajanum pene omnibus modis in amne necaverat. Et tunc Agareni (1061A)peramplius temerarii facti sunt Romaniam depopulantes. Anno nono Imperii Justiniani, defectio solis effecta est hora diei tertia, ita ut quaedam stellae clare apparerent. Et exercitum movit Muhammat contra Romaniam, habens secum profugos Sclavos ut pote expertos Romaniae, et multos duxit captivos. Porro Justinianus diligentiam circa palatii habens negotia construxit triclinium, quod Justiniani vocatur. Constituitque Stephanum Persam sacellarium suum, et spadonum primum dominum, et arbitrum, nimis insidiantem sanguini, atque crudelem, qui immisericorditer exteriores quosque verberare, sed et lapidare tam ipsos, quam horum praelatos penitus non cessabat. Cumque imperator quadam die profectus fuisset, praesumpsit agrestis bestia illa et (1061B)matrem quoque ipsius Anastasiam Augustam more pueri habenis flagellare. In his autem et in civilem copiam multis malis ostensis, exosum cunctis fecit imperatorem. Similiter et in generalis logothesii rebus constituit monachum quemdam Theodotum nomine, qui primo inclusus fuerat in Thracensibus Augusti partibus, sed et in ipsum saevissimum existentem, qui plurimos reip, principes, et illustres viros, non tantum ex ordinatoribus, sed ex urbis quoque habitatoribus frustra, et in vanum ac inexcusabiliter exactiones, et functiones et praescriptiones solvere faciens, funibusque suspendens, hos fumo palearum afficiebat. Insuper et praefectus imperatoria jussione plurimos viros carceribus tradens, per aliquot annos (1061C)servari mandavit. Haec omnia crescere fecerunt odium populi circa imperatorem. Praeterea imperator exigebat a Callinico patriarcha orationem faciendi ut destrueret ecclesiam sanctae Dei Genitricis, quae Metropolite dicebatur, juxta palatium sitam, volens in loco sistere phialam, et bases construere vulgi, ut illic imperatorem susciperent. At vero patriarcha dicebat: Orationem quidem ad statuendam ecclesiam habemus, destructionem vero ecclesiae non suscipimus. Cogente autem eum imperatore, et omnimodis exigente orationem, dixit patriarcha: Gloria Deo qui jugiter sustinens nos patitur, nunc et semper, in saecula saeculorum, Amen. Quo audito destruxerunt ecclesiam, et fecerunt phialam. Porro jam dictam ecclesiam Metropolite fecerunt apud Petrin. (1061D)Anno decimo imperii Justiniani, direxit aciem Muhammath adversus quartam Armeniam, et captivatis multis reversus est. Eodem quoque anno Justinianus pulsus est regno, hoc modo: Jussit Stephano patricio, et praetori, cognomento Ruffo, noctu interficere vulgus Constantinopolitanum, a patriarcha inchoaturo. Leontius vero patricius, et quondam magister (1062A)militum Orientalium, qui in bellis saepe probabiliter gesserat, et tres annos in custodia transegerat, excusatus ex Triplo revocatur, et praetor Helladis promotus est, jussus est in tres dimitti dromones, eodemque die ab urbe moveri. Nocte vero penes Julianensium portum Sophiae, juxta ea quae dicuntur Mauri, situm ad iter agendum ab urbe motus statione fixa, valedicebat amicis qui ad se veniebant, inter quos venere ad eum germani et sodales ejus, Paulus scilicet monachus Callistrati, qui et astronomus, et Gregorius Cappadox, qui et clusuriarches exstiterat, deinde monachus factus, et Egumenus Flori, qui in custodia frequentius illum visitantes, affirmabant eum imperatorem Romanorum futurum. At vero Leontius dixit ad eos: Vos certum in custodia super (1062B)imperio me esse fecistis, et nunc in malis vita mea finitur. Post modicum quippe ero per singulas horas praestolans mortem, qui dixerunt: Ne pigriteris, et hoc protinus adimpletur. Audi nos tantum, et sequere nos. Et assumptis Leontius hominibus suis, et armis, quotquot habuit, ascendit in praetorium silentio multo, et pulsantes portam imperatorem venisse fingebat, ad disponendos quosdam qui illic esse noscebantur. Cumque hoc nuntiatum fuisset praefecto, qui tunc erat, et ille concito venisset, et portas aperuisset, capitur a Leontio, et alapis caesus, ligatur manus et pedes. Ingressus autem Leontius, et carceribus reseratis, solutisque viris retrusis multis, et fortibus, qui a sex et octo annis in vinculis fuerant, quorum plures milites erant, hos armavit, et in forum (1062C)exivit cum eis clamans. Et omnes Christianos ad sanctam Sophiam, et per omnem regionem mittens, voce sua clamare coepit. Multitudo vero civitatis tumultuata celeriter ad luterem ecclesiae est congregata. Ipse vero cum duobus monachis amicis suis, et quibusdam ex clarioribus viris, qui e custodia fuerant egressi, patriarchium ascendit ad patriarcham. Inveniens autem et ipsum turbatum propter illa, quae jussa sunt patricio Stephano Ruffo, persuadet ei descendere ad luterem, et clamare sic: Haec est dies quam fecit Dominus. Universa vero multitudo levaverunt vocem: Effodiantur ossa Justiniani. Et ita in hippodromum omnis cucurrit populus. Cumque dies facta fuisset, educunt Justinianum (1062D)in hippodromum, nasoque illius, et lingua recisa, exsulem faciunt apud Chersonam. Porro comprehensum turba Theodotum monachum, et generalem Logothetam, atque Stephanum sacellarium Persam, funibusque retrorsum, hos ligatos trahunt per mediam plateam, et ad Vaurum ductos incenderunt. Et ita Leontium imperatorem laudaverunt