Jump to content

Historia miscella/21

Checked
E Wikisource
LIBER VIGESIMUS PRIMUS.
Saeculo VIII

 LIBER VIGESIMUS. LIBER VIGESIMUS SECUNDUS. 




LIBER VIGESIMUS PRIMUS.

LEO.

(1075B) Anno ab Incarnatione Domini 709, Leo Romanorum provehitur imperator, qui viginti quatuor imperavit annis. Zulcimin vero Arabum dux noscitur, qui tribus praefuit annis. Hoc itaque anno Leo imperare coepit, ex Germanicensibus derivatus, genere Syrus, qui a Justiniano, cum prius regnaret, transfertur in Mesembriam Thracae. Porro posteriore imperii sui tempore, cum veniret una cum Bulgaribus, obvius ei fuit cum muneribus ovium quingentarum. Placatus autem Justinianus spatarium illum protinus fecit, et habuit hunc sicut germanum amicum. Praeterea invidia ducti quidam detrahebant ei, tanquam imperium appetenti. Cum vero quaestio super hoc fieret, velut insimulatores confusi sunt. Sane hujuscemodi (1075C)sermo ex tunc ei coepit dici a multis. Justinianus licet laedere eum voluerit, taedium quidem sibi contra eum injicitur, et mittit eum in Alaniam cum pecuniis ad commovendos Alanos adversus Abasgiam, Sarracenis retinentibus tam Abasgiam, quam Lazicen, et Hiberiam. At ille cum pergeret in Lazicam, pecunias quidem reposuit apud Phasidem, perpaucisque assumptis indigenis apud Apsiliam, cum transisset Caucasios montes, venit in Alaniam. Justinianus vero volens eum perdere misit, et tulit pecunias ex Phaside. Alani autem cum omni honore suscipientes spatarium, atque verba ipsius audientes introierunt, et praedati sunt Abasgiam. At vero dominus Abasgorum intimat Alanis dicens: Ut invenio alium talem mentionarium Justinianus (1075D)quem habuit, quem mittere debuisset, et commovere vos contra nos vicinos vestros nisi hominem istum? Fefellit enim vos, et circa repromissionem quoque pecuniarum: mittens enim Justinianus has abstulit. Sed date nobis eum, et praebemus vobis numismata tria millia, et prisca charitas nostra non solvatur. Verum Alani dixerunt: Nos non propter pecunias obedivimus ei, sed propter dilectionem imperatoris. (1076B)Iterum Abasgi mittunt ad eos dicentes: Date nobis eum et tribuemus vobis numismata sex millia. Porro Alani volentes discere regionem Abasgorum, repromiserunt se accipere illa numismata sex millia, et dare spatarium. Alani vero confessi sunt spatario cuncta, et dicunt: Quemadmodum vides, via quae ducit in Romaniam clausa est, et quomodo transeas non habes, sed potius callide agamus, et polliceamur quod tradamus te eis, et mittimus homines nostros cum eis, et discimus clausuras eorum, et irruimus, et exterminabimus regiones ipsorum. Apocrisarii vero Alanorum abeuntes in Abasgiam, et repromittentes spatarium prodere, plurima xenia acceperunt ab eis, et plures missos denuo mittunt simul etiam cum quantitate auri ad recipiendum spatarium. (1076C)Alani vero spatario aiunt: Homines isti, quemadmodum et ante praediximus, ad recipiendum te venerunt, et Abasgia te praestolatur, et quoniam proximi sumus eis, negotiatores euntes ad illos non deficiunt, ergo ne prodas consilium nostrum. Trademus te manifeste, et cum nos moti recesserimus, mittimus occulte post tergum, et illos quidem occidemus, te autem occultabimus, donec coacervatur populus noster, et sic concorditer ingrediemur terram eorum, quod et factum est. Comprehenso denique spatario cum hominibus ejus, missi Abasgorum vincientes eum abibant. Dein retro venientes Alani cum Lotaxo domino suo occiderunt Abasgos, spatarium occultantes, et electis militibus motus est contra eos in Abasgiam, et insperate clausuras ingressus multam (1076D)in Abasgia praedam, et exterminium operatus est. Quibus auditis Justinianus, et comperto, quod etiam sine pecuniis praecepta sua sunt acta, mittit litteras ad Abasgos: Quia si salvum, inquiens, spatarium nostrum custodieritis, et per vos illaesum transire permiseritis, omnes excessus vestros vobis ignoscimus. At illi cum gaudio his receptis, miserunt denuo in Alaniam perhibentes: Dabimus vobis obsides (1077A)filios nostros, et date nobis spatarium, ut mittamus eum ad Justinianum. Verum spatarius hoc admittere noluit asserens: Valet mihi Deus aperire ostium exeundi. Nam per Abasgiam non exeo. Post aliquod vero tempus, cum exercitus Rom. et Armeniorum ingressi essent in Lazicam, Archeopolim expugnarent, Sarracenorum audito adventu recesserunt. Separati vero ex eis usque ad ducentos ascenderunt in partes Absiliae, atque Caucasiorum montium depraedantes. Sane Sarracenis ad Lazicam venientibus fuga lapsus Romanorum, Armeniorumque populus, Phasin remeans adit. Ducenti vero illi remeantes in Caucasiis stetere montibus latrocinantes, et sui desperationem patientes. Quo comperto Alani arbitrati sunt multitudinem Romanorum in Caucasiis (1077B)montibus esse, gaudentesque aiunt spatario: Romani appropinquant, perge ad eos. Assumptis ergo spatarius Alanis quinquaginta, transivit cum cyclopedibus Maio mense Caucasios montes, et invenit eos. Unde multum gavisus, sciscitabatur ubinam esset populus, qui dixerunt: Sarracenis irruentibus in Romaniam sunt reversi. Nos autem non valentes in Romaniam ire, ad Alaniam venimus, et dixit ad eos: Quid faciemus modo? Per regionem istam impossibile est transire nos. At vero spatarius ait: Non est possibile per aliam transire. Castrum ergo erat illic cognominatum Siderium, in quo loco quidam servator habebatur Manius nomine, sub ditione Sarracenorum consistens, et pacem cum Armeniis habens. Mittit itaque spatarius, et significat ei dicens: (1077C)Quandiu cum Armeniis pacem habes, paciscere et mecum, et esto sub regno meo, et da nobis auxilium descendendi ad mare, et transeundi ad Trapezuntensium loca. Eo vero patrare hoc non proponente, mittit spatarius ex hominibus suis ad Armenios praecipiens eis, ut facerent occultationem, et cum exierint, inquit, e castro ad laborem, capite ex eis quotquot potestis, portasque tenete ab his, qui foris sunt, donec et nos veniamus. Quibus abeuntibus, et facientibus occultationem, cum populus esset ad laborem, egressi subito irruerunt, et portas tenuerunt, et multos ceperunt. Cum autem Pharasmanius in castris cum paucis venisset, pervenit et spatarius, et praelocutus est cum Pharasmanio, ut aperiret cum (1077D)pace, qui noluit, sed coacervavit bellum. Verum cum castrum munitum esset, capere id minime potuerunt. Marinus vero primus Absiliensium cum didicisset quod castrum expugnaretur, timore detentus est, existimans multum esse cum spatario populum, et sumptis secum trecentis, abiit ad spatarium dicens: Ego te salvum duco usque ad maritima. At vero Pharasmanius, visa necessitate, dixit ad spatarium: Sume filium meum obsidem, et profiteor imperio deservire. Qui recepto nato ejus dicit ei: Qualem servum teipsum perhibes, qui, cum sis inclusus, loqueris nobis? Impossibile est nobis discedere, (1078A)donec castrum capiamus. Tunc dicit Pharasmanius: Da mihi verbum. At vero spatarius dedit ei verbum nihil ei nocendi, sed cum triginta, qui una secum ingrediebantur, praecepit dicens: Mox ut ingressi fuerimus, tenete portas, et introeant omnes, et hoc facto rediit missurus ignem in castra. Cum autem factum fuisset incendium vastum, exiere, quidquid poterant gestare rapientes ex bonis suis, et transactis aliis triginta diebus destruxit muros usque ad terram et motus descendit in Dapsiliam cum Marino primo eorum, susceptus cum ingenti honore a Dapsiliensibus. Indeque abiens ad maritima venit, et remeavit ad Justinianum. Praeterea Justiniano interempto, et Philippico visu oculorum orbato, imperat Artemius, qui provexit eum Orientalium praetorem. (1078B)Cum vero Theodosius imperasset, et Artemius pulsus exstitisset, Romanorumque respubl. esset confusa tam ex barbarorum incursu, quam ex Justiniani homicidiis, et Philippici scelestis actibus, hic Leo stimulabatur, et pro Artemio expugnabat, Theodosioque adversabatur, quin, ut verum dicatur, ad seipsum transferre imperium decertans, quod et fecit. Habebat autem concordantem, et concurrentem sibi Artabasdum Armeniacorum praetorem, quem et generum Annae filiae suae, postquam regnavit, convinctum effecit, promovens illum, et constituens curopalaten. Interea Masalmas, cum in Asia hiemasset, praestolabatur Leonis promissa, cumque nil a Leone recepisset, et comperto quod illusus esset ab ipso, abiens Abydum rursum transvexit populum copiosum (1078C)in Thracem, et contra regiam urbem commotus est, scribens ad Zulcimin protosymbolum quo veniret cum praeparatis classibus. Porro XIX Kalend. Septembris obsidere coepit urbem Masalmas, depraedatus quoque est Thracia castella. Circumvallato ergo terreno muro foderunt in circuitu foveam prolixam, et magnam, et super eam sicci lapidis maceriam posuerunt. Kalendis autem Septembrib. primae Indictionis ascendit impugnator Christi Zulcimin cum stolo, et Amireis suis, habens mirae magnitudinis scaphas, et naves sumptus vehentes, et dromones numero octingentos, et fixit stationem a Magnaura usque ad Cyclovium. Post duos sane dies Austro flante, inde profecti navigio venerunt ad urbem. (1078D)Et quidam eorum ad loca, quae dicuntur Eutropii, et Anthemii, transmearunt: quidam autem ad partes Thracae a castello Galathi, et usque ad Clidium applicuerunt. Verum grandibus illis navibus ex onere aggravatis, atque retardatis, Dorsi custodes usque ad viginti scaphas remanserunt, habentes centenos loricatos ad has custodiendas. Praeterea serenitate, quae has in rheumate comprehendit, effecta, et Austro modicum flante, ad exteriora impulsae sunt. Imperator vero protinus igniferis navibus contra eas directis ab Atropoli, divina ope igne consumpsit, et aliae quidem ex his ad ripae muros projectae (1079A)sunt, aliae vero una cum hominibus in profundum demersae sunt, porro aliae usque ad acutam, et latam insulam consumptae, portataeque sunt. Hi ergo qui erant ex urbe, fiduciam perceperunt, at hostes magno pavore concussi sunt cognoscentes efficacissimam ignis operationem. Volebant enim eadem die vesperi ad ripae muros applicare stationem, et temones supra pugnacula ponere, sed consilium eorum dissipavit Omnipotens per intercessionem castissimae Genitricis ejus Mariae. Eadem vero nocte imperator catenam a locis Galathi secreto removit; inimici autem aestimantes, quod volens eos decipere, hanc moverit imperator, non ausi sunt intrare usque ad ea, quae dicuntur Galathi, vel applicare, sed navigantes ad sinum Sostenii illic munierunt navigium (1079B)suum. Sane octavo Idus Octobris moritur Zulcimin dux eorum, et amirae sumit officium Haumar filius Habdimazid. Cum autem hiems valde gravis in Thraciam venisset, adeo ut terra non pareret, atque in crystallum versa esse videretur, multitudo equorum, et camelorum, caeterorumque animalium inimicorum mortua est. Porro vernali tempore venit Suphian cum stolo, qui fuerat Aegypti constructus, habens naves frumenti quadringentas, et dromones, et comperta Romaici ignis efficacia, transcurrit in Bithyniam, et e contra transiens ad portum Boniagri applicuit. Post paululum venit et Gizid cum alio stolo, qui fuerat constructus in Africa, habens et ipse naves trecentas sexaginta, et armamentum, et sumptus; similiter et ipse cum eadem didicisset de humido (1079C)igne, applicuit penes Saturon, et Brian, et usque Chortam portum. Aegyptii vero duarum harum classium apud se noctu consiliati, navium ferentium frumentum sublatis lintribus, ad urbem confugerunt, laudantes imperatorem, ita ut ab Heria usque ad urbem igneum videretur mare. Comperiens autem per eos imperator de absconditis in sinu duabus navibus, syphonibus constructis igniferis in dromones, atque trieres hos immittens, contra duas classes direxit. Deo autem cooperante per intercessionem intemeratae Dei Genitricis Mariae, protinus submersi sunt inimici, et assumptis spoliis nostri, et expensis eorum, cum gaudio reversi sunt. Adhuc autem, et Mardasan iterum a portis cum exercitu Arabum usque Niceam, et Nicomediam discurrente, Principes (1079D)regni, qui in Libio, et Sophone, more Mardaitarum absconditi erant, simul et pedites in hos subito irruentes, et diversis damnis afficientes illinc fugere compulerunt. De caetero modico meabilis freti aditu invento, ab urbe Chelandia exeuntia plurimas expensas ferebant. Praeterea fame magna Arabibus innixa omnes moriebantur, et animalia sua comedebant, equos videlicet, asinos et camelos. Aiunt autem etiam quidam, quod et homines mortuos, quin et stercus suum in clibanum missum, atque conspersum ederent. Incubuit autem in eos et pestilens languor, et innumerabiles ex eis perierunt. Porro coacervavit bellum in eos Bulgarum gens, et, ut aiunt qui hoc certius norunt, viginti duo millia (1080A)ex Arabibus occiderunt. Et illo tempore multa eis acciderunt atrocia, ita ut experimento discerent, quia Deus, et sanctissima Virgo, Deique Mater Maria, hanc muniunt urbem, et Christianorum imperatorem, et non est omnimoda dimissio Dei in his, qui invocant eum in veritate, licet admodum quid castigemur propter peccata nostra. Anno secundo imperii Leonis, dux Arabum habetur Haumar, qui eis duobus praefuit annis. Eodemque anno Sergius protospatarius, et praetor Siciliae, audito, quod Sarraceni obsiderent regiam urbem, coronavit illic proprium imperatorem virum Constantinopolitanum ex hominibus suis, filium Gregorii Onomaguli mutato nomine Tiberium vocitatum, qui fecit promotiones, et suos principes praedicti consilio Sergii. Ast imperator, (1080B)his auditis, mittit Paulum proprium chartularium, hunc patricium ordinatum, et praetorem Siciliae, datis in auxilium ei duobus spatariis, et in servitium ejus perpaucis hominibus, jussionibusque ad principes Occidentis, et sacra populo recitanda. Qui cum ingressi fuissent noctu in dromonem velocem, exierunt in partes Cizici. A loco autem ad locum per terram, perque mare itinere facto repente in Siciliam venerunt. Cumque Syracusam introissent, audivit Sergius, et obstupuit, et proprio excessu perpenso, confugit ad propinquos Calabriae Longobardos. Populus vero congregatus, et sacra relecta per eam certus effectus, quod et imperium staret, et urbs promptior esset adversus gentes, necnon et enarrantibus illis, quae facta fuerant super (1080C)duobus stolis, Leonem imperatorem laudaverunt, Basilium autem Onomagulum, et principes qui ab eo profecti fuerant, vinctos praetori tradiderunt. Ipse vero Basilium cum singulari praetore ipsius decollavit, et capita eorum pusca condita per spatarios imperatori transmisit, reliquorum autem quosdam aut verberatos, aut tonsos, quosdam vero abscissis naribus in exsilium destinavit. Sicque factum est, ut hinc in Occidentalibus magna correctionis constitutio fieret. Porro Sergius verbo impunitatis accepto a praetore pariter, et petito exivit ad eum, et ita omnes pace potitae sunt Hesperiae partes. Interea Haumar cum obtinuisset Arabes, praecepit Masalman redire. Sarraceni ergo moti decima octava Kalend. Augusti cum multa confusione reversi sunt. (1080D)Cum autem iter ageret classis eorum, tempestas a Deo per intercessionem Dei Matris incumbens in illos, hos dispersit, et alios quidem horum penes Proconesum, et reliquas insulas, alios vero in vertigines, et caetera demersit in aequora, residui quoque cum transissent Aegeum pelagus, extemplo pervenit in eos terribilis indignatio Dei. Grando namque ignea descendens super eos, aquam maris ebullire fecit, et pice liquefacta simul cum hominibus naves inductae sunt in profundum, decem solis ex eis salvis, et ipsis providentia Dei Salvatoris, ad annuntiandum nobis necnon et Arabibus magnalia Dei quae in illis effecta sunt, quas etiam nostrates invenire potuerunt, et quinque harum comprehendere, aliae vero quinque (1081A)salvae in Syriam ductae sunt Dei annuntiaturae potentiam. Eodem vero anno, terraemotu magno facto, Haumar civitatibus vinum inhibuit, et Christianos apostatare coegit, et apostatantes quidem sine tributo esse faciebat, at vero non consentientes interimebat, ac per id multos martyres operatus est. Sanxit autem testimonium Christiani adversus Sarracenum minime recipiendum. Fecit autem et epistolam dogmaticam ad Leonem imperatorem, ratus impius persuadere quo a fide sua recederet. Anno tertio imperii sui natus est Leoni principi filius Constantinus, qui magis illo impius fuit, et Antichristi praecursor. Caeterum octava Kalend. Januarii Maria uxor Leonis coronata est in Triclinio Augusta, et processit sola cum solemni obsequio sine viro suo (1081B)ad magnam Ecclesiam, et oratione ante ingressum altaris effusa transiit ad baptisterium magnum, viro ejus jam cum paucis familiaribus ingresso. Ubi cum Germanus summus sacerdos Constantinum nequitiae ipsorum, et imperii successorem baptizaret, dirum quiddam et fedum parvulus Constantinus eodem praesignans exhibuit argumentum, cacans videlicet in sancto lavacro, ut aiunt qui diligenter hujus rei facti sunt inspectores, ita ut Germanus sanctissimus prophetice diceret: Constat maximi Christianis, et Ecclesiae mali per eum efficiendi hoc signum esse futurum. Post divina sane officia cum solemni rursus obsequio Augusta Maria, una cum baptizato filio reversa est, donativis erogatis ab Ecclesia usque ad Aeneam portam. Eodem etiam anno Niceta Xylinites (1081C)scribit ad Artemium Thessalonicae morantem, quod pergeret ad Terbellim, et dat ei exercitum, et quinquaginta auri centenaria, et his receptis Constantinopolim venit. Urbe sane id minime admittente, Bulgares hunc Leoni tradiderunt, et liberali dignitate honorati reversi sunt. Ast imperator hunc cum Xylinite peremit, publico quoque fisco substantiam applicans Xylinitis, qui cum magister esset, substantiam multam possederat. Sisinum patricium cognomento Rendacium, eo quod fuerit cum Artemio, Bulgares capite punierunt, et archiepiscopum Thessalonicensem Leoni principi tradiderunt, qui decollatus est cum Artemio. Similiter et Hisoen patricium, et comitem Obsicii, et Teoctistum primum a secretis, et Nicetam autarcen et comitem Thiticei, ut amicos (1081D)et concordes ejus occidit, reliquos autem mutilatis naribus, et proscriptione damnatos in exsilium misit. Anno quarto imperii Leonis, Gizid Arabum dux habetur, filius Habdimelich, qui eis quatuor praefuit annis. Eodem anno indictione tertia die Paschae redimitus est Constantinus a Leone patre suo in tribunali decem et novem accubituum, Germano patriarcha faciente orationes secundum morem. Hoc etiam anno mortuus est Haumar dux Arabum, et oritur ex Perside tyrannus, et ipse nomine Gizid Mohabe, et abierunt cum eo ex Perside multi. Misso autem Gizid Masalma occidit eum, et Persidem subdidit. Anno quinto imperii Leonis, apparuit quidam Syrus pseudochristus, (1082A)et seduxit Hebraeos, dicens se esse Christum. Anno sexto imperii Leonis, Leo coegit Hebraeos et Montanos baptizari, at vero Judaei baptizati contra propositum suum diluebant baptismum, et comedentes sancto muneri participabantur, et contaminabant fidem. Porro Montani divinantes sibi, et diffinientes fidem, domos introierunt errori suo deputatas, et incenderunt semetipsos. Anno septimo imperii Leonis, Judaeus quidam oriundus ex Laodicea maritimae Phoenicis, maleficus, veniens ad Gizid promittit eum quadraginta annis retenturum Arabum principatum, si venerabiles, quae in Ecclesiis in toto principatu suo imagines honorabantur, deponeret. Huic itaque credens stolidus Gizid, edictum generale contra sanctas imagines promulgavit, sed (1082B)gratia Domini nostri Jesu Christi, et intercessionibus Matris ejus, omniumque sanctorum, mortuus est Gizid, pluribus adhuc nec audire volentibus satanicum ipsius edictum. Percepta ergo amara ista, et illicita nequamque doctrina, Leo imperator multorum effectus est nobis causa malorum. Porro cum invenisset indisciplinationis hujus consentaneum quemdam Beser nomine, qui natus quidem de Christianis fuerat, sed captivus in Syriam ductus, refuga fidei, quae est in Christum, repertus est, Arabum dogmata sectari apparuit. Is ante tempus non multum ab illorum servitute liber effectus, cum venisset ad remp. Romanorum, ob robur corporis, et consensum pravae opinionis honoratus est ab eodem Leone, qui et imperatoris fautor in magni hujus mali (1082C)piaculo factus est. Concordabat autem ei et episcopus Nacoliae, qui indisciplinationi ejus operam dans, consimili vita vivebat cum ipso. Anno octavo imperii Leonis, mortuus est Gizid Arabum dux, cui successit Evelid hujus filius, et coepit aedificare per civitates et regiones palatia, et novales facere, et paradisos, et aquas educere. Movit etiam aciem contra Romaniam, multisque eorum qui secum erant amissis reversus est. Anno nono imperii sui coepit impius imperator Leo contra sanctas et venerabiles imagines facere verbum. Quod cum didicisset Gregorius papa Romanus, tributa Romanae urbis prohibuit, et Italiae, scribens ad Leonem epistolam dogmaticam, non oportere imperatorem de fide facere verbum, et novitate violare antiqua dogmata Ecclesiae catholicae, (1082D)quae a sanctis Patribus sunt praedicata. Anno decimo imperii Leonis, movit exercitum Masalmas contra Romaniam, et Caesaream Cappadociae, et cepit eam; Muhavias vero filius Evelid aciem movit contra Romaniam, et cum deambulasset, reversus est. In ipso anno aestivo tempore vapor ut ex camino ignis visus est ebullire inter Theram et Therasiam insulas ex profundo maris per aliquot dies: quo paulatim incrassato, et dilatato, igniti aestus incendio totus fumus igneus monstrabatur. Porro crassitudine terrenae substantiae petrinos pumices grandes ut cumulos quosdam transmisit per totam minorem Asiam, et Lesbon, et Abidum, et maritima Macedoniae, ita ut (1083A)tota superficies maris his pumicibus esset repleta. In medio autem tanti ignis insula ex terrae congerie facta, insulae, quae Sacra dicitur, copulata est, nondum prius existens. Verum sicut praedictae Thera et Therasia insulae quondam ebullierunt, ita et ipsa nunc temporibus impugnatoris Dei Leonis, qui divinam iram contra se pro se fore opinatus, impudentius contra sanctas et venerabiles imagines praelium excitavit, collegam et auxiliatorem habens Beser Dei abnegatorem et in irrationabilitate simillimum. Ambo quippe in ineruditione erant, et indisciplinatione, ex qua multa malorum genera veniunt. Turbae autem quae in regia urbe erant valde tristes super novis doctrinis, meditabantur in eum surgere, et quosdam regios homines occiderunt, Dei deponentes (1083B)icona, quae super magnam aeneam portam posita cernebatur, adeo ut multi eorum pro veritate punirentur membrorum detruncationibus, et flagris, et exsiliis, et rerum jacturis, maximeque illi, qui nobilitate, ac verbo clari esse videbantur: ita ut etiam eruditionum scholas, et piam eruditionem a sanctae memoriae Constantino Magno huc usque servatam exstingueret. Cujus videlicet cum aliis quoque multis bonis destructor Leo factus est, ejus, cujus et Sarraceni sensus existens. In his ergo zelo divino moti tumultuabantur contra eum magna congressione navales exercitus concitati, tam Helladici quam hi qui Cycladum fuerant insularum. Agallianus autem Turmarcha Helladicorum erat militiae dux, simul et Stephanus, qui et regiae proximantes urbi quartadecima (1083C)Kalend. Maias decimae indictionis superantur, congressi cum Byzantiis, ibi confecto igne navibus concrematis, et alii quidem horum demerguntur, inter quos et Agallianus armatus seipsum praecipitavit. Porro superstitibus ad imperatorem confluentibus, Cosmas et Stephanus capite puniuntur. Crescit itaque malitia impii Leonis, et consentanei ejus, contra pietatem extendendo persecutionem. Per aestivum vero solstitium hujus decimae indictionis post nequam de contribulibus acceptam victoriam, contra Bithyniensium Niceam praelium construunt Sarracenorum amiraei duo, Amer scilicet in millibus quindecim expeditorum praecurrens, et insperate circumdans civitatem, et Muhavias subsequens in aliis (1083D)octoginta quinque millibus, quae post multam obsidionem, et particularem eversionem murorum, hanc quidem non obtinerunt, bene acceptis sanctorum precibus Patrum ad Deum directis, et sanctificatione faciente venerabilis templi, ubi in colendis suis characteribus eriguntur, et usque nunc ab his qui eis similis sensus sunt, honorantur. Praeterea Constantinus quidam strator Artabasdi videns imaginem Dei Genitricis stantem, apprehensum lapidem adversus eam projecit, et contrivit, et cum cecidisset, calcavit. Et vidit in somnis astantem sibi Dominam nostram, et dicentem: Nosti quam fortem causam in me operatus fueris? verum contra caput tuum hoc fecisti. Postea vero dum Sarraceni adversum murum congressionem facerent, et ageretur bellum, currens (1084A)ad murum ut fortis miles infelix ille, ejicitur a lapide transmisso ex mangone, et contritum est caput ejus, et facies, dignam impietatis suae retributionem percipiens. Praeda multa et exuviis Sarraceni collectis reversi sunt, ostendente Deo etiam in hoc impio illi, quod non propter pietatem, quam ille diffamabat de contribulibus, triumphaverat, sed propter divinum et ineffabile quoddam judicium retundens, ac removens hujusmodi Arabicam fortitudinem a sanctorum Patrum civitate, intercessionibus illorum propter diligentissimos characteres ipsorum qui honorantur in ea, in redargutionem, ac inexpugnabile judicium tyranni, et pie agentium certitudinem. Non enim solum circa venerabilium affectivam imaginum orationem errabat impius, sed et circa castissimae (1084B)Dei Genitricis intercessiones, omniumque sanctorum, quorum et reliquias scelestissimus, ut magistri ejus Arabes, abominabatur. Ex hoc igitur tempore impudenter beato Germano patriarchae Constantinopolitano derogabat, accusans omnes antecessores suos principes, atque pontifices, et populos Christianos, quasi idololatrae fuerint, super orationem sanctarum ac venerabilium iconum, non capiens idiota infidelitate captus de affectuali oratione sermones.

Anno undecimo imperii Leonis, eodem anno Muhavias capto Atheus castro reversus est. Anno duodecimo imperii Leonis, movit filius Chajani principis Cazariae contra Mediam, et Armeniam, inventumque in Arabia Gradacum Arabum praetorem trucidavit, et multitudinem quae simul cum eo erat, et (1084C)depopulatus Armeniorum et Medorum regiones, rediit metum incutiens Arabibus multum. Anno decimotertio imperii Leonis, castra movit Masalmas adversus humum Turcorum, et invicem congressi ex utraque parte cadunt in praeliis, metumque perterritus Masalmas fugiens in montes Cazariae reversus est. Eodem vero anno furens Leo imperator contra rectam fidem, et adducto beato Germano coepit blandis sermonibus eum delinire. At vero beatus, summusque sacerdos dixit ad eum: Depositionem sanctarum imaginum audivimus quidem futuram, sed non tempore imperii tui. Cum autem ille cogeret eum dicere, sub cujus imperio: ait sub Cononis. At ille, re, inquit, vera ex baptismo Conon mihi nomen est. At ille dixit: Absit, domine, ut per imperium (1084D)tuum istud malum perficiatur, Antichristi praecursor est qui hoc adimpleturus est, et divinae incarnationis eversor. In his ergo saevus tyrannus insaniens beato minas praetendebat, instar Herodis percussoris. Reducebat autem ad memoriam ejus patriarcha sponsiones ejus ante imperium factas, qualiter sibi Deum dederit vadem, in nullo commoturum Ecclesiam a suis apostolicis, et divinitus traditis ritibus. Sed nec sic confusus est miser, observans autem, atque submittens quosdam sermones, satagebat sicubi inveniret eum contra imperium suum agentem, quatenus hunc ut conjuratorem, non ut confessorem a throno deponeret, habens in his comparticipem Anastasium discipulum, et syncellum ejus, cui spopondit utpote (1085A)impietatis suae consentaneo, throni eum adulterum successorem futurum. Quem beatus non ignorans, sic parum se affectantem, imitatus Deum suum, ac si ad alium Iscariotem sapienter, et mansuete eorum quae proditionis sunt, memoriam faciebat. Quia vero eum inconvertibilem videbat, conversus calcantem ad eum aliquando posteriora stolae suae, cum ad imperatorem ingrederetur ait: Non effugiet tempus a te ingrediendi Duppin. At ille super sermone hoc tristatus, cum aliis, qui hunc audierant, praesagium ignorabat, quod cum in finem post quindecim annos percepisset, tertio videlicet imperii Constantini imperatoris, et persecutoris indictionis XII omnibus credere persuasit ex divina gratia fuisse ingrato prophetice dictum. Constantinus enim post cognati sui Artabasdi (1085B)rebellionem cum imperium obtinuisset, per Duppin ingressus, nudum super asinum verso vultu sedentem pompavit, eo quod sibi una cum aliis inimicis mala fuerit imprecatus, et Artabasdum coronaverit, sicut in suo indicabitur loco. Et Byzantii quidem propugnator pro dogmatibus pietatis sacer hic, et egregius pollebat Germanus, ceu contra bestias pugnans adversus Pheronymum hunc Leonem, et fautores ejus. In seniori vero Roma Gregorius sanctissimus vir apostolicus, et Petri apostolorum principis confessor, verbo et actu coruscus, qui removit Romam et Italiam, nec non et omnia tam Reip. quam Ecclesiastica jura in Hesperiis ab obedientia Leonis, et imperii sub ipso constituti. Porro in Syria penes Damascum Joannes presbyter, et (1085C)monachus cognomento Chrysaroas doctor optimus, vita et verbo praefulsit. Verum Leo Germanum utpote sub se constitutum a throno pellit. Gregorius autem eum per epistolas, quae multis sunt notae, manifeste redarguit, sed et Joannes hunc cum Orientis episcopis anathematibus subdidit. Porro septima Idus Januar. tertiae decimae indictionis tertia feria, impius Leo silentium contra sanctas ac venerabiles celebravit iconas in tribunali decem et novem cubituum, advocato quoque Germano sanctissimo patriarcha, ratus posse illi persuadere quo subscriberet contra sanctas iconas. Sed fortis Christi servus nullatenus acquiescens detestabili cacodoxiae ipsius, cum verbum veritatis recte direxisset, abrenuntiavit (1085D)summum sacerdotium, tradens pallium, et post multos didascalicos sermones dicens: Si ego sum Jonas, mitte me in mare, absque universali quippe synodo innovare fidem impossibile est mihi secundum apostolicam doctrinam et paternam traditionem, o imperator. Et abiens ad locum qui dicitur Platanium, in parentali domo sua quieti operam dedit, summo sacerdotio functus annis quatuordecim, mensibus quinque, et diebus septem. Porro undecima Kalend. Februarii creant falsi nominis Anastasium discipulum, et syncellum ejusdem beati Germani consentientem Leonis impietati, propter amorem principatus mundani, (1086A)hunc episcopum Constantinopoleos provehentes. Sane, Gregorius sanctissimus praesul Romanus, quemadmodum praedixi, Anastasium una cum libellis abjecit, Leonem per epistolas tanquam impie agentem redarguens, et Romam cum tota Italia ab illius imperio recedere faciens. Insaniens ergo tyrannus contra venerabiles imagines persecutionem tetendit. Porro multi clerici, et monachi, et religiosi laici pro recto periclitati sunt verbo.

Anno decimo quarto imperii Leonis, hoc anno movit Masalmas exercitum contra Romaniam, et cum venisset in Cappadociam, dolo cepit Cursianum castrum. Anno decimoquinto imperii Leonis, Masalmas castra movit adversus Turciam, et cum pervenisset usque ad Caspias portas, metuens inde reversus (1086B)est. Anno decimo sexto imperii sui, Leo imperator filiam Chajani Cazarorum arbitri filio suo Constantino, cum hanc Christianam fecisset, matrimonio sociavit, nominans eam Eirenem, quae cum sacras litteras didicisset, pietati operam dans claruit, hos impietatis redarguens. Muhavias vero filius Evelid aciem direxit contra Romaniam, et veniens usque Paphlagoniam rediit cum praeda multa. Ast imperator contra papam, atque recessum Romae, ac Italiae saeviebat, constructumque stolum magnum direxit adversus eum, Manem praetorem Cyberrotensium caput in eis constituens. Tunc impugnator Dei peramplius saeviens, cum Arabico sensu teneretur, tributa capitalia Thraciae parti Siciliae, seu Calabriae superimposuit: ea vero quae dicuntur patrimonia (1086C)sanctorum principum apostolorum, quae olim Ecclesiis auri dimidium, et tria conferebant talenta, publicae rationi exsolvi praecepit: considerare etiam ac describere natos mares jubens, ut Pharao quondam eos qui erant ex Hebraeis, quod nec ipsi magistri ejus Arabes in Christianos, qui in eis sunt oris, fecisse noscuntur. Anno decimo septimo imperii Leonis facta est mortalitas in Syria, multique perierunt. Anno decimo octavo imperii Leonis, Zacharias praesul Romanus habetur. Eodem anno Theodorus Mansur in exsilium missus est apud climata eremi, et factum est signum in coelo igneum resplendens, et Muhavias Asiam depopulatus est.

Anno decimo nono imperii Leonis movit exercitum Zulcimin adversus Armeniorum regionem, et (1086D)nil profecit. Anno vigesimo imperii Leonis, Zulcimin multis ex Asia in captivitatem ductis, quemdam Pergamenum pariter duxit captivum, qui se dicebat Tiberium esse filium Justiniani. Hunc Evelid in honorem filii sui, atque imperatorium terrorem, cum imperatorio atque decenti honore, militiisque, ac sceptris in Hierosolymam mittit, et per totam Syriam circumduci cum magno jubet honore ad visionem cunctorum.

Anno vigesimo primo imp. Leonis movit Zulcimin exercitum contra Romaniam, et depopulatus (1087A)est castrum, quod dicitur Siderum, et Eutychium filium Mariani patricii duxit captivum. Anno vigesimo secundo imperii Leonis mense Maio indictionis octavae movit exercitum Zulcimin contra Romaniam cum octoginta millibus, et magistratibus quatuor, quorum Gamer dux erat insidians in denis millibus latrunculis Asianae partis, cujus socii erant Melich, et Bathal cum viginti millibus equitum circa Acronium debacchantes, et post hos Zulcimin cum sexaginta millibus circa Cappadociam Tyanae progressus, quorum alii per Asiam et Cappadociam, multo excidio virorum, ac mulierum, atque jumentorum, patrato, illaesi reversi sunt. Hi vero qui cum Melich et Bathal apud Acronium erant, expugnati a Leone, seu Constantino, superati sunt, et plures ex his armis ipsis cum duobus principibus periere, octingenti (1087B)vero pugnatores, qui ex illis ad sex millia institerant, Sinadam confugiunt, et salvi remanentes Zulcimin sociati sunt, et ad Syriam repedarunt inglorii. Eodem etiam anno in Africa multi ab eis cum praetore Damasceno nomine perditioni patuerunt. Anno vigesimo tertio imperii Leonis, nequissimi Syri, incensi sunt fori apud Damascum a Raticensibus, qui patibulo sunt affixi, eodemque anno terrae motus factus est magnus atque terribilis Constantinopoli, VII Kalendas Novemb., indictionis nonae feria 4, hora 8, et corruerunt ecclesiae, ac monasteria, populusque multus exstinctus est. Cecidit autem et simulacrum quod stabat super Attali porta Magni Constantini, una cum ipso Attalo, et titulus Arcadii, qui supra Xerophili columna stabat, et simulacrum majoris (1087C)Theodosii, quod supra Auream portam videbatur, necnon et terreni urbis muri, ac civitates, ac villae in Thrace, et Nicomedia in Bithynia, et Praenetus, et Nicea, in qua una tantum salva remansit ecclesia. Fugit autem et mare terminos suos in quibusdam locis, et perduravit terraemotus mensibus duodecim. Ast imperator allocutus est populum dicens: Vos non valetis aedificare muros, sed nos praecipimus administratoribus, et ipsi exigent in regulam per singulos aureos nummum argenteum unum. Quo imperator accepto, aedificavit muros, et ita facta est consuetudo dandi binas siliquas administratoribus, cum annus esset a conditione quidem mundi, juxta Romanos ab Adam sextus millesimus quadragesimus octavus, secundum Aegyptios vero, seu Alexandrinos, (1087D)sextus millesimus ducentesimus trigesimus secundus; (1088A)a Philippo, secundum Macedones millesimus sexagesimus tertius. Regnavit autem Leo ab octavo Kalendas Aprilis quintae decimae indictionis usque quartam decimam Kalendas Julii nonae indictionis, cum regnasset annis viginti quatuor, mensibus duobus, diebus viginti duobus. Similiter et Constantinus filius ejus, imperii, et impietatis ipsius successor, ab eodem XIV Kalend. Julii indictionis nonae, cum regnasset et ipse annis XXXIV, mensibus tribus, diebus duobus. Taliter ergo, ut praediximus, eodem anno mortuus est Leo, cum animae, et corporis morte, et imperat Constantinus filius ejus. Et quidem quaecunque sub Leone impio Christianis evenerunt, sive circa Ortodoxam fidem, sive super civilibus dispositionibus, sive super turpis lucri quaestu, et avaritia, per Siciliam, et Calabriam, et Cretam, adinventa pariter (1088B)et imposita, sive in Italiae apostasia propter hujus cacodoxian, sive in fame, et pestilentia, gentiumque pressuris, ut particularia taceam, in praecedentibus ostenduntur capitulis. Dignum autem est de caetero, et imperii filii ejus, tanquam a Deo, qui omnia perspicit, contemplantem veraciter, et non superflue, ad utilitatem posteris, et miseris, qui nunc in cacodoxia illius decipiuntur, ludibria exsequi, quae ab hac decima Indictione ipsius imperii primi anni, usque ad quartam decimam indictionem mortis illius impie gessit. Hic enim perniciosissimus, et agrestis, ferus, tyrannice, nec legitime, abusus imperio, primo quidem a Deo, et intemerata Matre ipsius, ac omnibus sanctis, abscedit, magicis maleficiis, et luxuriis, cruentisque sacrificiis, et caballinis stercoribus, (1088C)atque lotio delectatus, mollitiebusque, ac daemonum invocationibus gaudens, atque omnibus animas corrumpentibus adinventionibus a tenera aetate convivens. Quia vero paternum principatum cum malitia suscepit, non modicam in brevi tempore demonstrat nequitiam, ita ut ab omnibus ob impudentiam confestim odio haberetur, et Artabasdo curopalati, et comiti Obsicii, qui Annam sororem ejus duxerat, vis pro capessendo imperio imponeretur. Eodemque anno Evelid interficit Christianos captivos in omni civitate, inter quos et Eutychius, filius Mariani patricii, martyr verus ostensus est in Carris Mesopotamiae, ubi et reliquiae ipsius sanitates per Dei gratiam operantur, et multi alii per sanguinem consummati sunt.