![]() |
LIBER VIGESIMUS TERTIUS. ![]() |
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS.
CONSTANTINUS.
(1087D) Anno ab incarnatione Domini 733, Constantinus persecutor legum a Patribus traditarum imperat divinis judiciis, et multitudine nostrarum exigente culparum, qui cum quinta Kalendas Julii ad partes egressus Obsicii adversus Arabes esset, venit ad civitatem (1088D)quae dicitur Craso. Cum autem praedictus Artabasdus Dorilaei cum Obsiaco populo esset, suspicabantur adinvicem. Mittens autem Constantinus ad eum, petebat sibi dirigi filios ejus, quos quasi nepotes suos desiderabat videre. Intentio autem ejus erat comprehendendi eos, et retrudendi. At ille (1089A)cum intellexisset fraudem, immensurabilem malitiam ejus sciens, sui desperationem incurrit, populumque alloquens, et persuadens, impetu adversus illum cum omni multitudine properavit, et Beser quidem patricium, qui sensu erat Sarracenorum sectator, quique praecesserat, romphaeis interfecerunt. At vero Constantinus misero equo forte strato reperto, cum ascendisset in eum, fugiens venit Amorium, et cum ad Orientalium thema, cujus praetor erat Lacinus, cucurrisset, circumvenitur ab illis, quos cum magnis pollicitationibus sublevans, ad Sisinnatium mittit, qui praetor erat Thracensium thematis, et persuadet illis auxiliari sibi. Hinc ergo atrocissimae pugnae, et conflictus subditis generantur, cum imperator appellaretur uterque. Praeterea scribit Artabasdus ad Theophanen (1089B)patricium, et magistrum, qui ex persona principis in urbe remanserat, et per Athanasium Silentiarium quae gesta sunt, qui cum Artabasdo faveret, coacervato populo apud catechumenia magnae ecclesiae, et per litteras, et per jam dictum Athanasium persuasit omnibus credere quod imperator mortuus fuerit. Artabasdus autem a thematibus pronuntiatus est imperator. Tunc omnis populus cum Athanasio falsi nominis patriarcha, anathemati et testationi submiserunt Constantinum, ut arrogantem, et adversarium Dei, atque ipsius caedem amplectabiliter admiserunt tanquam a malo maximo liberati. Artabasdum vero imperatorem ut Orthodoxum praedicaverunt, et divinorum dogmatum propugnatorem. Mox ergo Monotes mittit in partes Thracenses ad Nicephorum (1089C)filium suum praetorem Thracensium, quo custodiam urbis muniret, et illic exercitum constitueret. Obseratis ergo portis murorum, et vigiliis positis, filios Constantini comprehensos, caesos, ac tonsos, in custodiam posuit. Cum autem Artabasdus cum Obsiciis urbem esset ingressus, pervenit Constantinus Chrysopolim cum duobus thematibus, Thracensium scilicet, atque Orientalium. Et cum nil agere valuisset, reversus apud Amorium hiemavit. Artabasdus autem per totam urbem sacras erexit imagines. Interea barbari sentientes horum adversus invicem jurgium, multam praedam in Romania perpetrarunt, Zulcimin praetore ducente. Porro Anastasius pseudopatriarcha tenens honoranda (1089D)et vivifica ligna, juravit populo dicens: Per eum, qui in ipsis affixus est, sic dixit mihi imperator Constantinus asseverans: Ne existimes Filium Dei esse quem peperit Maria, quique dicitur Christus, sed purum hominem. Maria enim eum peperit, sicut me peperit mater mea, et tunc maledixit ei omnis populus. Anno secundo imperii Constantini, qui triginta quinque annos Rom. imperium tenuit, mortuus est Evilid Arabum dux. Hic sanctissima Ecclesia Antiochena per annos quadraginta viduata manente, prohibentibus Arabibus patriarcham fieri in eadem, habens quemdam amantissimum monachum Syrum, nomine Stephanum, (1090A)agrestem quidem, sed religiosum, jubet in Oriente positis Christianis, si vellent permitti sibi patriarcham habere, ipsum eligerent Stephanum, qui divinitus hoc fieri arbitrantes, consecrant eum in sede Theupholeos. Ex tunc usque nunc discurrit sine prohibitione fieri hujusmodi. Eodem anno obtinuit Gizid filius Habdimelich Arabum principatum, ad quem Constantinus quidem Andream spatarium, Artabasdus autem Gregorium logothetam miserunt, auxilium quaerentes utrinque. Porro pluviae defectus, et terrae motus per loca facti sunt, ita ut montes unirentur ad invicem per eremum Sabae, et castella in terram immergerentur absorpta. Eodem vero anno Cosmas Alexandriae patriarcha una cum tota civitate a Monothelitarum cacodoxia rediit ad (1090B)orthodoxiam, cum tenuisset sub Cyro, qui sub Heraclio Alexandriae patriarcha fuit. Porro exercitum movit Gamer cum Arabum multitudine adversus Romaniam, et multis in captivitatem ductis reversus est. Et apparuit signum in coelo ad Aquilonem mense Junio. Hali autem sanctissimum metropolitam Damasci lingua mutilari praecepit, tanquam arguentem palam Arabum, ac Manichaeorum cognationem, et exsulem penes felicem Eudaemonem Arabiam fecit, ubi moritur martyrio pro Christi nomine percepto, cum expressius divinas missas celebraret, sicut hujus rei narratores aiunt, qui se propriis auditibus super hoc satisfactos esse testantur. Hujus aemulator et homonymus Petrus apud Mavimam ejusdem temporibus ostensus est pro Christo martyr (1090C)ultroneus. Languore siquidem detentus primores Arabum advocavit, utpote assuefactos sibi, cum chartularius esset, et publica tributa facta ratione conferret, et ait illis: Mercedem quidem pro mei visitatione a Deo recipiatis, licet infideles amici sitis: testamenti vero mei testes vos volo, cum sit tale: Omnis qui non credit in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum consubstantialem, et divinam in monade Trinitatem, mortuus est animo, et aeterno dignus tormento: talis est Muhammat pseudopropheta vester, et Antichristi praecursor. Discedite ergo, si mihi creditis testanti vobis coelum, et terram, ab illius fabulatione. Consulo enim vobis ne cruciemini simul cum illo. Cum haec et plura cum (1090D)eis de Deo ratiocinatus dissereret, audientes illi stupore, seu vesania detenti longanimiter visi sunt ferre, ex languore hunc praeter sensum esse putantes, cum autem ex infirmitate convaluisset, majori coepit voce clamare: Anathema Muhammat, et fabulosum scriptum ejus, et cuncti qui obediunt, et credunt ei. Tunc per gladium animadversionem perpessus, martyr ostensus est. Hunc declamationibus sermonum honoravit sanctus Pater noster Joannes, qui bene cognominatus est Chrysoroas, propter auream et fulgidam Spiritus sancti gratiam, quae in ipso tam verbo, quam in vitae actu effloruit, quem videlicet Constantinus impius imperator annuo propter eminentem orthodoxiam (1091A)ejus anathemati submittebat, et pro Mansur, quod ejus avitum nomen est, quodque redemptus interpretatur, sensu Judaico, novum Ecclesiae magistrum, Manseron mutato nomine vocitabat. Eodem anno Gizid Cyrios in Syriam transtulit. Artabasdus autem Nicetam filium suum monostrategum, promotum ad thema direxit Armeniacorum. Porro Nicephorum aeque filium suum coronavit per Anastasium patriarcham. Mense vero Maio, cum Artabasdus ad partes Obsicii egressus fuisset, et milites elegisset, totam Asiam cepit depopulans eam. Quo Constantinus comperto, motus est contra eum. Cum vero ad eum in partes Sardaeorum a Celbiano redeunte venisset, et cum illo bellum inisset, vertit eum, et insequitur eos usque Cizicum. At ille cum Cizicum pervenisset, (1091B)dromonem ingressus in civitate salvatur. Praeterea mense Augusto ejusdem decimae indictionis Niceta monostrategus filius Artabasdi, cum intulisset Constantino apud Modrimem, ac Cysseum bellum, terga vertens aufugit, et quemdam Tridatem Armenium fortissimum militem, et consobrinum Artabasdi cum aliis multis principibus interfecit. Utriusque vero partis casus haud modicus factus est, Armeniorum scilicet, atque Armeniacorum impugnantium adversus Orientales, atque Thracenses Constantini propugnatores. Caeterum antiquus hostis diabolus contra Christianos temporibus istis talem excitavit saevitiam, et mactationem alternam, ut filii etiam contra parentes, et fratres contra fratres commoverentur non parcentes a caede, et immisericorditer incenderentur (1091C)alternae stationes, ac domus. Inter haec autem et hujuscemodi Stephanus papa Romanus multa mala ab Astulpho Longobardorum rege perpessus ad Francos confugit sub Pipino, qui major domus erat, et primus in omnium dispositione rerum gentis Francorum, quibus videlicet olim moris erat, domnum, id est, regem secundum genus principari, et nihil agere vel disponere, quam irrationabiliter edere, ac bibere, domique morari, et Kal. Maii praesidere coram tota gente, et salutare illos, et salutari ab illis, et obsequia solita impensa percipere, et illis dona impendere, et sic secum usque ad alium Maium habitare: habere autem majorem domus consilio suo, et gentis omnia ordinantem negotia. Dicebantur sane ex genere illo descendere (1091D)Cristati, quod interpretatur Trichorachati, pilos enim habebant natos in spina veluti porci. Praedictus autem papa Stephanus vi pressus, et crudelitate coactus Astulphi, simul etiam cohortatus est ab eodem ire in Franciam, et facere quaecunque posset. Qui veniens Pipinum provehit in regem virum probatissimum, qui tunc quoque praeerat rebus post regem, et debellaverat Arabes, qui ab Africa in Hispaniam transmeaverant, quique tenent usque nunc eamdem Hispaniam, et properaverant praeliari nihilominus contra Francos. Quibus e contra idem Pipinus cum multitudine resistens, occidit quidem principem eorum Habdirracinen, filium Muhaviae, (1092A)qui principatum hujus tenebat gentis: interfecit autem simul et multitudinem haud facile numerabilem juxta fluvium Rhodanum, et admirationi habetur et amatur a gente non solum propter hoc, sed et propter alia praecipua gesta, et praeficitur genti non ignobiliter primus, solvente scilicet eum a perjurio in regem commisso eodem Stephano, qui et totondit decessorem ejus regem, et in monasterio cum honore et requie circumscripsit. Hic Pipinus duos filios habuit Carolum, et Carolomannum fratrem ejus. Anno tertio imperii Constantini apparuit signum ad Aquilonem, et cinis descendit per loca, factusque terrae motus magnus in Caspiis portis. Occisus est etiam Gizid ab Arabibus, qui praefuit anno uno, tenetque principatum Hyces filius ejus. Is Habdimelich pecuniis (1092B)multis erogatis obtinuit Damascum, et dextras accepit ut principaretur. Porro Constantinus mense Septembri duodecimae indictionis descendens ad partes Chalcedonis, remeavit ad Thraceas partes, cum Sisinnius praetor Thracesiorum ante per Abydum remeasset, terrenumque urbis murum obsideret. At vero veniens imperator ad Carsii portam, discurrit usque ad Auream portam, semetipsum turbis ostentans, et iterum reversus castrametatus est apud sanctum Maman. Cives autem angustari coeperunt annonis deficientibus, quocirca ab Artabasdo misso Anastasio a secretis, et Artabasdo domestico suo, ad deferendos sumptus in Caspiis portis, invenit hos classis Cibioretensium et classis Abydi, et hos comprehensos ad imperatorem duxit, qui frumentum quidem (1092C)populis suis donavit, Anastasium vero et Artabasdum oculis confestim privavit. Post haec vero probavit Artabasdus a terra portas aperire, et praelium cum Constantino inire: verum facta congressione fugatus est exercitus Artabasdi, et multi mortui sunt, inter quos Monetes periit. Constructis autem Artabasdus trieribus cacabo ferentibus ignem, misit ad sanctum Maman nonnullos contra classem Cibioretensium. Cum autem venissent ad sanctum Maman, exeuntes Cibioretenses pepulerunt illos. Facta est autem in urbe valida fames, ita ut venundaretur modius hordei duodecim numismatibus, leguminis vero quindecim, milii ac lupini octo, olei autem uno librae V, sextarius vini dimidio. Cumque populus necaretur, coactus est Artabasdus dimittere illos, et (1092D)foras civitatem exeundi, verum obseratis portis, quosdam eorum prohibebat, unde quidam eorum emundaverunt vultus suos, et muliebri circumamicti sunt veste: ast alii monachico schemate, atque cilicino vestimento contegebantur, et ita latere poterant, et exire. Niceta autem monostrategus coacervato populo suo ab Odrina disperso venit usque Chrysopolim, et cum reverteretur, transmeans imperator persecutus est post terga ipsorum, et cum venisset Nicomediam, manu cepit eum cum curatore, qui fuerat dudum Marcellianorum episcopus, quem et decollari continuo jussit: Monostrategum vero vinctum (1093A)per murum monstrari praecepit. Porro quarta Nonas Novembris repente praeliatus est post meridiem, per terrenum murum urbem captavit. At vero Artabasdus una cum Bagrano patricio ingressus navem ad praesens exisse visus est Mopsien, et abiens ad castrum Puzanen semet inclusit. Quibus imperator manu captis Arabasdum cum duobus filiis privavit oculis: Bagranum autem in vivario decollavit, et hujus caput in Milio suspendit diebus tribus. Post triginta vero annos mali memor, et immisericors imperator praecepit hujus uxorem in monasterium Choras pergere, illic enim sepultus erat, et hujus ossa effodere, atque in sepulcra, quae dicuntur Pelagii, in pallio suo portare, et una cum biothanatis mortuis jacere. O inhumanitatem! Multos autem et alios ex (1093B)primoribus, qui auxiliati fuerunt Artabasdo, peremit, innumerabilesque oculis, et alios manibus, seu pedibus, ablatis debilitavit. Praecepit autem externis militibus, qui secum ingressi sunt, introire domos, et rapere familiares civium res. Multa quoque et alia, quin et innumera mala urbi monstravit. Cumque hippodromium celebraret, introduxit Artabasdum una cum filiis ejus, et amicis, ligatum in circum per Dippium simul cum Anastasio falsi nominis patriarcha, percusso publice, et in asino verso vultu sedente, quos omnes per Dippum in circum pompavit. Verum Anastasium, utpote consentaneum suum in throno sacerdotii rursus locavit, deterrens, et servituti subjiciens, Sisinium vero patricium, et praetorem Thracesiorum, qui multum cum eo cucurrerat, et pro (1093C)ipso certaverat, ejusque consobrinus esse noscebatur, post XI dies caecavit.
Anno quarto imperii Constantini, Maruan dux Arabum noscitur, qui principatus est eis annis sex. Hoc quoque anno cometes magnus in Syria visus est, et seditionem concitavit Trebith contra Maruan, et Datach Aruritensis, quos Maruan captos occidit in terminis Emesae cum multitudine bellatorum, id est decem millium. Eodem anno prece Christianorum Orientis permisit Maruan consecrari Theophylactum presbyterum Edessenum patriarcham Antiochiae, Stephano dormiente, et hunc literis praecepit honorari ab Arabibus. Donis enim spiritualibus adornatus erat, et maxime pudicitia. Porro Abas, qui multum Christianorum sanguinem fudit, et populatus est multa (1093D)loca, occisus est in carcere, qui apud Cithim CXX Calbenos suspendit in ligno. Venit autem quidam Aethiops missus a Maruan, et impleto folle viva calce introivit ad eum, folleque ad totum caput ac nares ejus imposito suffocavit illum, justam inveniens malofico Abae poenam. Magicis enim deceptionibus, ac daemonum invocationibus, multa contra Christianos fabricatus est mala. Hic etiam sanguini communicavit Gizid.
Anno quinto imperii Constantini, Zulcimin coacervatis militiis rursum cum Maruan bellum aggreditur, et amissis populi septem millibus superatur, et penes Palmiram salvatur, ac deinceps in Perside. (1094A)Seditionem quoque concitaverunt Emeseni, et Heliopolitae, et Damasceni Maruan obserantes, qui filio suo quidem misso contra Datach cum virtute ipse venit Emethsan, quam in quatuor mensibus cepit, Datach autem a Perside cum plurimo potentatu veniebat. At vero Maruan aggressus eum in Mesopotamia, cum multos collegarum occidisset, hunc comprehensum interfecit. In his Constantinus Germaniciam cepit aciem dirigens contra Syriam, et Dulichium, aditu reperto propter Arabum mutuam pugnam, verbo sane Arabes inermes dimittens, qui erant in ipsis. Assumpsit autem et cognatos suos ex materna linea descendentes, et Byzantii collocavit, una cum multis Syris Monophysicis haereticis, ex quibus plures in Thrace usque nunc habitant, et (1094B)juxta Petrum Cnaphea, trinitatem in trisagio crucifigunt. Porro a quarta Idus Augusti usque ad Octobris Kalendas tenebrae factae sunt caliginosae. Tunc Maruan victor Emethsa capta interfecit omnes cognatos, et liberos Hiscen, expugnatque muros Heliopoleos, et Damasci, et Jerosolymorum, trucidans multos potentes, et truncans residuos. Anno sexto imperii Constantini, factus est et terraemotus magnus in Palaestina, et circa Jordanem, et totam Syriam, mense Januario, hora quarta, et multa millia, quin et innumerabilia mortua sunt, Ecclesiaeque ac monasteria corruerunt, et maxime penes eremum sanctae civitatis. Eodem vero anno pestilens mors a Sicilia et Calabria incipiens, veluti quidam ignis depascens, ad Monobasiam, et Helladem, atque interjacentes (1094C)insulas venit, per totam quartam decimam indictionem flagellans impium Constantinum, et cohibens ab insania, quam adversus sanctas ecclesias, et sanctas ac venerabiles imagines irritabat. Verum ille, ut Pharao quondam, incorrectus permansit. Sane pestilentia haec bubonis discurrens, decima quinta indictione regiam pervenit ad urbem. Coeperunt autem subito fieri tam in hominum vestimentis, et in sacris Ecclesiarum indumentis, quam et in velis cruciculae plurimae veluti ex oleo designatae. Facta est ergo hinc tristitia, et defectio animi multa propter dubium hujusmodi signum. Venit nihilominus et divinitus indignatio dissipans incessanter non solum urbis cives, sed et in omnibus suburbanis ejus degentes. Factae vero sunt et phantasiae in multos hominum, (1094D)qui in ecstasi facti existimabant se cum peregrinis quibusdam, ut putabant, et trucibus faciebus, comitari, et eos qui in itinere obvii fiebant se quasi amicos salutare ac colloqui: notatis vero his quae dicebantur ab eis, haec postea referebant. Contemplabantur autem eosdem domos ingredi, et alios quidem ex domo deserere, alios autem vulnerare. Contigit autem eorum quae dicta sunt ab eis plurima ut viderunt fieri. Praeterea vernali tempore primae indictionis magis extensa est, aestivo autem prorsus incendit, ita ut integrae quoque domus penitus clauderentur, nec essent qui non deberent mortuos sepelire. Ex necessitate itaque multa excogitatum (1095A)est quod super animalia tabulae sternerentur, et ita super has impositi mortui deferrentur. Pari modo et alii in plaustris suprapositi asportabantur. Cum autem repleta fuissent universa tam scilicet urbana, quam suburbana monumenta, et cisternae quoque sine aqua, et lacus, et plurimae vineae, nec non et interiores horti, qui intra veteres muros erant, ad hujusmodi capessendam sepulturam effossi sunt, et ita vix omnia haec ad tantam necessitatem sufficere valuerunt. Omni autem domo calamitate repleta propter depositionem quae impie facta est ab imperantibus in sacras imagines, confestim Agarenorum classis ab Alexandria venit in Cyprum, ubi et Romaicus erat stolus. At vero praetore Cibioretarum irruente in eos, extemplo in portu Ciramea, et retenta (1095B)portus fauce, cum essent triginta dromones, tres solos exsiluisse fatentur. Anno septimo imperii Constantini, occiditur Gregorius ab Aruritensibus, et vicit Maruan, ut praetuli. Anno octavo imperii Constantini, motus est in exterioribus Orientis partibus Persidis populus, qui dicuntur Chorosanitae Maurophori, contra Maruan, et omnem cognationem ejus, qui principati sunt ab ipso Muhammath pseudopropheta usque ad eumdem Maruan, contra eos qui dicuntur filii Muhata. His enim post interemptionem Gizid debellantibus et constringentibus invicem, hi qui dicebantur filii Hiscem, et Halim cognati, et ipsi pseudoprophetae, sed absconditi et fugaces existentes in minori Arabia congregati, tenente in eis primatum (1095C)Hybraim, filio Evelid, mittunt libertum suum quemdam Amussim dictum in Chorosam ad quosdam ibidem praeminentes, contra Maruan sibi suffragari petentes. Qui collecti apud Cactaban quemdam consiliantur, et concitant servos in dominos proprios, et occidunt multos nocte una, quorum armis, equis, et pecuniis locupletati, facti sunt potentiores. Dividuntur autem in tribus duas, Caismos scilicet, et Lamonites, quorum potentiores intuens Amussim esse Lamonitas, concitat contra Caismos, et interfectis eis venit in Persidem cum Cactaban, et expugnans Hibin prolis Halbaren, capit cum victoria cunctos, virorum ferme centum millia. Et veniens ad Hibin, ubi erat, hostiliter cum ducentis millibus proficiscentem, et illum dissolvit, veniensque ad Maruan apud (1095D)Zaban fluvium, habentem trecenta millia, debellat eum, et multitudinem infinitam occidit ex eis. Eratque visu mirabile, cum secundum scripturam unus persequeretur mille, denaque millia transmoverent duo. Quos cum ita potentaliter vincentes Maruan intuitus exstitisset, adiit Carras, et cum fluvium transmeasset, incidit pontem ex navibus factum, et assumptis secum pecuniis, ac domo sua cum quatuor millibus viris vernaculis suis fuga lapsus est in Aegyptum. Anno nono imperii Constantini, persecutionem patitur Maruan a Maurophoris, et comprehensus ab eis occiditur, bello gesto gravissimo. Praeerat autem eis Salim filius Halim, qui unus ex praelatis profugis erat, et qui destinaverant Amussim, (1096A)reliqui vero congregati contra Samariam, et Thracho nitidem regionem, sorte principatum distribuerunt, Abubalas scilicet, et post illum frater ejus Habdalla filius Muhammath, et post hunc Hyse. Et Syriae quidem summam praeturam taxaverunt Habdallam tenere filium Halim, fratrem vero Salim, ipsum autem Salim praeesse Aegypto. Porro Habdallam fratrem Abubalae, ab illo habere sortem principatus super Mesopotamiam statuerunt. Ipse sane Abubalas, qui et omnium primas habebat in Perside sedes, translato quoque sub se Persarum principatu, qui ei auxiliati fuerant a Damasco. Hi vero qui salvati fuerant, tam videlicet filii, quam cognati Maruan, venientes ab Aegypto in Africam, indeque transmeantes fretum angusti maris ad Oceanum positi, (1096B)quod dicitur Septem, quodque definit inter Libyam et Europam, Europam Hispaniae habitaverunt usque ad praesens tempus, habentes quosdam qui ibidem habitasse antea noscebantur, a Muhavia illuc trajecti navigio, cum essent ejus cognati, et ipsius religionis. Perduravit autem excidium sub Muhavia sex annis. Porro octava Kalendas Februarii ejusdem tertiae indictionis, natus est imperatori Constantino filius, quem nominavit Leonem, ex Chajani Cazariae filia. Anno vero eodem terraemotus factus est in Syria, et ingens, ac terribilis casus, unde civitatum aliae quidem penitus exterminatae sunt, aliae vero mediocriter, aliae autem a montanis ad subjecta campestria cum muris, et habitationibus suis integrae migraverunt, et salvae quasi ad milliaria sex, vel (1096C)etiam modicum quid ultra. Denique asseveraverunt hi qui propriis visibus terram Mesopotamiae contemplati sunt, in longitudine disruptam fuisse ad milliaria duo, et ex profundo ejus ascendisse aliam terram nimis albam et arenosam, de cujus medio ascendit, ut aiunt, animal mulinum incontaminatum, loquens humana voce, et praenuntians gentis incursionem ab eremo adversus Arabes, quod et factum est. Praeterea sequenti anno quartae indictionis, solemnitate sanctae Pentecostes, coronavit Constantinus imperator Leonem filium suum imperatorem per Anastasium patriarcham consentaneum suum. Anno decimo imperii Constantini, Muhammath fit Arabum dux, qui eis praefuit annis quinque. Eodem anno simultates adversus Maurophoros Persas Chalcedonii (1096D)concitaverunt, et interempta sunt ex eis in montanis Emesae per illos quatuor millia. Idipsum vero factum est, et per Arabiam in Caisinos ab eisdem Persis. Cum autem caput Maruan myrrha conditum allatum fuisset, plures a simultatibus cessaverunt. Anno undecimo imperii sui Constantinus Theodosopolim, et Militenen cepit, et captivos duxit Armenios. Theodorus quoque filius Bigarii, minoris Arabiae oriundus, obeunte sanctissimo Theophylacto, Antiochiae patriarcha praeficitur, qui sex annis praefuit ecclesiae. Anno duodecimo imperii sui Constantinus impius imperator, elatus sensu, multa contra Ecclesiam, et orthodoxam fidem meditans, et (1097A)silentia per dies singulos faciens, populum ad sensum suum flexit infeliciter sectandum, praevius futurae impietatis existens. Anno decimo tertio imperii Constantini, Anastasius, qui sceleste throno Constantinopolitano praefuit, mortuus est corpore simul et anima, miserabili passione, quae dicitur cordapsos, fatigatus, cum stercus per os evolvisset, dignam exsolvens vindictam pro audacia, scilicet, quam contra Deum, contraque suum magistrum exhibuit. Eodem quoque anno, Constantinus impius contra sanctas ac venerabiles imagines concilium iniquum triginta octo episcoporum congregavit in palatio Hieriae, quorum primi erant Ephesius filius Absimari, et Pastillas Pergensis, qui apud se, quae sibi visa fuerant, dogmatizarunt, nullo praesente ex Catholicis sedibus (1097B)Rom. scilicet, vel Antiochena, Alexandrina, Jerosolymitana: a quarta Idus Februarii incipientes perduraverunt usque ad sextam Idus Augusti ejusdem septimae indictionis. Qui cum in Blaternas Dei Genetricis hostes convenissent, ascendit Constantinus imperator in ambonem tenens Constantinum monachum, qui fuit Sylei episcopus, et cum orasset, voce magna pronuntiavit dicens: Constantino universali patriarchae multos annos. Et dein ascendit imperator cum Constantino scelerato praesule, et reliquis episcopis forum, et exclamaverunt suam divulgantes cacodoxam fidem in conspectu totius plebis: anathematizantes Germanum sanctissimum patriarcham, et Gregorium Cyprium, et Joannem Chrysoroan Damascenum nepotem Mansur, viros sanctos, et reverendos (1097C)magistros. Anno decimo quarto imperii sui, Muhammath, qui et Abubalas, mortuus est, cum quinque praefuisset annis, eratque Habdallas frater ejus in Macha loco blasphemiae ipsorum. Scribit ergo Amussim, qui erat in Perside, conservandum sibi locum principatus, sicut sorte sibi fuerat deputatus. Qui cum didicisset Habdallan filium Halim, fratrem vero Salim, summum praetorem Syriae, principatum sibi affectantem, et venientem ad obtinendam Persidem, adversantemque Persis, et faventem his qui erant Syriae, quique auxiliabantur ei, concitatis exercitibus suis, aggreditur apud Nisibin, et victore eo Amussim multos peremit. Erant autem plures ex his Sclavi, et Antiocheni. Ast Habdallas solus salvus remanens, post paucos dies petiit verbum ab (1097D)altero Habdalla fratre Muhammath, veniente studio multo in Persidem a Macha, quo in domuncula putrefacta retruso, effodi fundamenta praecipiens, hunc clam interfecit. Porro Amussim furentem adversus Arabes Syriae, pro eo quod in Maurophoros insurrexerant, et multos in Palaestina, et Emesa, et maritima ceperant, atque in eos irruere meditantem cohibuit cum exercitibus. At ille iratus Habdallae ad interiorem Persidem cum multitudine properavit. Quem cum vehementer ille metueret, accersit cum suasoriis verbis et precibus, atque ipsis execrabilibus principis ipsorum symbolis destinatis, virga scilicet, atque sandaliis pseudoprophetae Muhammath (1098A)expetens ut ad se via unius diei diverteret, quatenus ei decentes gratiarum actiones referret. At ille deceptus venit cum centum millibus equitum, unitusque illi occiditur ab eo propriis manibus, sicque principatus Habdallae confertur, qui uno et viginti annis praefuit Arabibus. Anno decimo quinto imperii sui Constantinus Syros, et Armenios, quos a Theodosopoli, et Mitilena duxerat, in Thracem emigravit, ex quibus etiam Publicanorum haeresis est dilatata. Similiter et in urbe paucis prae mortalitate factis habitatoribus ejus, duxit una cum familiis, tam ex insulis, et Hellade, quam ex inferioribus partibus, sicque urbem habitare fecit, quam et condensam reddidit. Eodem quoque anno quaesiere Bulgares pacta, propter castra, quae constructa fuerant. Ast imperatore (1098B)apocrisarium eorum dehonestare destinante, exierunt hostiliter, et usque ad longum murum venerunt, et multo excidio perpetrato illaesi reversi sunt.
Anno decimo sexto imperii Constantini, terrae motus haud modicus factus est in Palaestina, et Syria, septimo Idus Martii, et exsul factus est Theodorus Antiochiae patriarcha invidia derogatus Arabum, quod crebro imperatori Constantino causas eorum per litteras indicaret, et de caetero Halim hunc exsulem misit in Moabitidem regionem patriam suam, praecepitque ibidem Halim non construendas novas ecclesias, nec videndam crucem, sed neque de fide a Christiano cum Arabibus dogmatizandum. (1098C)Porro exercitum movit idem contra Romaniam cum octoginta millibus, et veniens in Cappadociam audivit Constantinum adversus se venientem armatum, et territus inefficax rediit, nihil depopulatus, nisi quod paucis Armeniis ad se confluentibus assumptis reversus est. Anno decimo septimo imperii Constantini Habdallas tributorum rationem Christianis ampliavit, adeo ut omnes monachos, et inclusos, atque Cionitas, qui Deo placere noscebantur, sub tributis redigeret. Signavit autem et ecclesiarum cimilia, et adduxit Hebraeos ad venundandum illa, et emerunt ea libere. Anno decimo octavo imperii sui Constantinus Sclavinas penes Macedoniam positas captivavit, et reliquos subjugavit. Eodem anno quidam ex Maurophoris Persis, cum magicae religionis essent, (1098D)deceptione diaboli detenti, venundata substantia sua, nudi supra muros ascendentes projiciebant semetipsos, ita ut se volare in coelum arbitrarentur, qui nihil dignum ratione sortis illius habentes, artus conterebant, ad ima demersi, quorum sedecim, eos duntaxat qui in errore praeeminebant, Habdallas per Halim interfecit in Beroea, et Chalcide. Anno decimo nono imperii Constantini, invidia Christianos prohibuerunt Arabes a publicis chartothesiis ad modicum tempus. Sed rursus coacti committunt cum eis eadem ipsa, eo quod non possent ipsi scribere calculationes, aciesque direxerunt multas, et Paulum praetorem Armeniacorum bellum agentes apud (1099A)Melan peremerunt, necnon et quadraginta duos insignes viros captivos duxerunt, et capita multa. Imperator autem exercitum movit in Bulgariam, et venienti in Verebagan ad clausuram Bulgares obviam ei advenerunt, et multos exercitus ejus trucidaverunt, in quibus et Leonem patricium, et praetorem Thracesiorum, et Leonem logothetam Tudromii ceperunt, et arma eorum, et populum multum, et sic inhoneste reversi sunt. Anno vigesimo Imperii Constantini factus est error Paschae, et orthodoxi quidem in Oriente octava Idus Aprilis Pascha celebraverunt, at vero erronei haeretici Idus Aprilis. Eodem anno translatum est caput sancti Joannis praecursoris atque Baptistae a monasterio Spelei in templo suo in Emefensium civitate sito, cum esset illustre, (1099B)et descensus aedificatus esset, ibi usque hodie a fidelibus honoratum, et adoratum, omni suavitatis, corporali scilicet, ac spirituali honoratur odore, et emanans effundit omnibus sanitatem, qui fide flagrantes occurrunt. Eodemque anno Docetes clarissima in Oriente apparuit per decem dies, et iterum ad Occidentem diebus viginti et uno. Quidam vero Syrus Theodorus nomine Libanites, circa regionem Heliopoleos, quae est ad Libanum, adversus Arabes insurrexit, et cum bellum movisset in eos, ceciderunt ex utrisque multi: novissime vero terga et ipse vertens effugit, et Libanitae omnes qui cum ipso erant interempti sunt. Factae sunt et in Africa seditiones, et bella, solari eclipsi facta decima octava Kalen. Septemb., feria sexta, hora decima. Porro insurrexerunt quidam (1099C)ex Maurophoris apud Dabecho dicentes, filium protosymboli Deum, ut nutritorem suum, et protulerunt dogmata hujusmodi, et introierunt domum Maurophori erroris sui, et occiderunt clavigeros sexaginta, et exierunt quidam in Barrasson, et captivos multos, et pecunias innumerosas sumpsere. Anno vigesimo primo imperii Constantini, seditionem concitarunt Cassiotae contra Maurophoros propter mulieres. Manserant autem ex eis in domo, in qua tres fratres manebant, et voluerunt uxores eorum in pelagus jacere: surgentes autem tres fratres occiderunt, et obtinuerunt illos, sed et coacervati occiderunt etiam reliquos, et cum misisset Salimus militiam, fraudulenter venere super illos, et comprehensis eis patibulo suspenderunt, et (1099D)multos alios occiderunt. Porro Paschali festivitate ingressus est ad sanctam collectam in ecclesia Catholica, cumque metropolitanus episcopus astaret, et exclamaret more solito, Deo dicens: Plebs tua, et Ecclesia tua supplicat tibi: duxerunt eum, et concluserunt in carcere, et alius implevit sanctam collectam, et factus est timor magnus, et nisi metropolita moralitate ac humilibus verbis mitigasset eum, malum profecto ingens in hac hora perpetratum fuisset. Erat autem hic beatus Anastasius. Eodem quoque anno Constant. persecutor Andream memorabilem monachum, qui dicebatur Calybites, apud Blaternas flagris in hippodromio (1100A)sancti Mamae occidit, redarguentem impietatem ejus, et Valentinianistam, ac Civilianum appellantem eum, quem et in rheuma maris jactari praecepit, nisi sorores ejus hunc rapientes in emporio Leucadii sepelissent. Anno vigesimo secundo imperii Constantini, apparuit Docetes in Oriente, et interfectus est filius Phatniae. At vero Bulgares insurgentes occiderunt dominos suos, et statuerunt virum in senatum nomine Zeletin, cum esset triginta annorum. Multi praeterea Sclavi fugientes ad imperatorem confluxerunt, quos constituit super Arthanam. Porro decima septima Kalendas Julii exivit imperator in Thracem, misso navigio per Euxinum pontum usque ad octoginta chelandia, ferentia duodenos equos. At vero Zeletis, audita contra se per terram et mare (1100B)facta commotione, assumpsit in auxilium ex adjacentibus sibi nationibus viginti millia, et, in munitionibus his constitutis, se cautum et intrepidum reddidit. Ast imperator cum venisset, castrametatus est in campo Anchiali, et pridie Kal. Julii primae indictionis feria quinta Zeletis apparuit cum multitudine gentium veniens, ineuntesque bellum, occidunt diutius invicem; verum Zeletis terga vertens effugit. Porro pugna tenuit ab hora quinta usque ad vespertinam, et multitudines Bulgarum numerosae peremptae sunt, et multi ex his capti, multique imperatori subditi facti sunt. Ast imperator hujuscemodi elatus victoria, publicavit hanc coram urbe cum exercitibus ingressus armatis, et laudibus plebium celeberrimis diffamatus, et ex hylopanduris constrictos (1100C)trahens Bulgares captos, quos extra portam Auream decollari praecepit: Zeletin vero Bulgares tumultuantes una cum principibus ejus interfecerunt, et constituerunt Sabinum generum Comersii quondam domini sui, qui videlicet Sabinus cum mox ad imperatorem misisset, et pacem fieri exquisisset, conventu Bulgares facto restiterunt robuste dicentes ei: Bulgaria per te, ut cernimus, redigitur in servitutem Romanis. Factaque Sabinus simultate fugit in castrum Mesembriae, et ad imperatorem se contulit; statuerunt autem Bulgares alium sibi dominum, Paganum nomine. Anno vigesimo tertio imperii Constantini, egressi sunt Turci a Caspiis portis, et occiderunt in Armenia multos, et praeda sumpta non pauca reversi sunt. Cosmas autem quidam episcopus erat (1100D)Epiphaniae, quae est civitas Apamiae Syriae: porro quibusdam ex civibus Epiphaniae ad Theodorum patriarcham Antiochenum accusationem contra eumdem Cosmam super diminutione sacrorum vasorum facientibus, cum ille minime potuisset restituere, discessit ab orthodoxa fide, consentaneus Constantini in haeresi, sacris adversatus imaginibus, quem communi sententia Theodorus Antiochenus patriarcha, et Theodorus Jerosolymitanus, atque Cosmas Alexandrinus, cum episcopis sibi subjectis, die sanctae Pentecostes, post lectionem sancti Evangelii, consonanter anathematizaverunt singuli in sua civitate. Eodem anno a Kal. Octobris factum est gelu magnum, (1101A)et amarissimum, non solum in terra nostra, verum etiam in Oriente, et multo magis in Septentrionali parte, ut pelagus ponti usque ad centum milliaria prae glaciei rigore in lapidis duritiam fuerit versum, habens cubitos in superficie ad profundum triginta, cunctis nimirum regionibus ab ipsa Lycia usque ad Danubium, et Euphrae fluvium, Danastri quoque et Danapri, atque Necropela, necnon et per reliquas ripas, et usque ad Mesembriam et Moesiam similiter patientibus. Cumque hujuscemodi gelu nive fuisset coopertum, super alios viginti cubitos crevit, ita ut mare aridae conformaretur, et pedibus calcaretur in superficie glaciei a Cazaria et Bulgaria, quin et adjacentibus insulis, tam ab hominibus quam agrestibus et mansuefactis animantibus. Februario (1101B)vero mense ipsius secundae indictionis, hujuscemodi gelu per jussionem Dei in multas ac diversas in specie montium factas concisiones in Danupsiam et Hieron descendit. Taliter per angustum pervenerunt ad urbem, et usque ad Propontidem, et insulas, et Abydum, omnes maritimos choros, ac ripas replentes, quarum videlicet concisionum inspectores et nos ipsi exstitimus descendentes super unam eorum cum quibusdam triginta coaetaneis nostris. Habebat autem et animalia campestria, et mansueta, et viva, et mortua. Omnis enim quicunque vellet a Sophianis usque ad urbem et a Chrysopoli usque ad sanctum Mamam, et ad ea quae dicuntur Galathi, per aridam sine prohibitione pergebat, et una quidem ex eis ad Acropoleos scalam disrupta contrivit eam, alia vero ingentis (1101C)molis ad murum collisa, hunc magno impulsu concussit, adeo ut interiores quoque domus salo comparticiparentur. Porro in tria disrupta cinxit urbem a Manganis videlicet usque ad Bosphorum, cujus altitudo muros excessit. Omnes autem tam viri quam feminae, simul et pueri horum, visioni dantes indesinenter operam perseverabant, et cum lacrymis domum revertebantur, ignorantes quid ad id fari quivissent. Caeterum anno eodem, mense Martio, stellae de coelo cadentes apparuere, ita ut omnes qui hoc viderunt, instantis saeculi consummationem esse putarent. Siccitas quoque multa effecta est, adeo ut etiam fontes exsiccarentur. Ast imperator, accersito patriarcha, dicit ei: Modo quid vos laederet, si dixerimus θεοτόκον, χριςτὸτοκον? At ille hunc complexus (1101D)ait: Miserere, Domine, ne ad contagionem tuam veniat sermo iste, nonne vides qualiter divulgetur, et anathematizetur Nestorius a tota Ecclesia? Qui respondens ait: Ego discere volens interrogavi, verum usque ad te sermo. Anno vigesimo quarto imperii Constantini exierunt iterum Turci ad Caspias portas, et Iberiam, quibus cum Arabibus bellum ineuntibus, ex utrisque perierunt multi. Habdallas vero hujuscemodi calliditate deposuit a principatu Hysebin Muzae, in quem, ut superius dictum est, tertia sors tenendi post eum cecidit. Videns enim eum dolore capitis hemigranite laborantem, et scotomi (1102A)plenitudinem patientem, persuadet quod curandus foret, si ex aliqua confectione ptarmica in nares ejus insufflaretur a medico suo, Moyse nomine, diacono Antiochenorum ecclesiae, quem jam muneribus fecerat acerrimum conficere medicamen, quod simul narcoticum foret vehementer; qui videlicet cum paruisset Habdallae, suscepit per nares confectionem, et repletus in omnibus circa caput cunctisque sensibus una cum hegemonicis operationibus defraudatus sine voce jacebat. Advocatis itaque Habdallas ducibus, ac primoribus gentis: Quid vobis, inquit, videtur super futuro rege? At illi, abnegato eo concorditer, dextras dedere filio ejus Habdallae Muhammat, qui nuncupabatur Madi. Porro Hyse absque sensu domum reportaverunt. Hunc autem post tertium diem convalescentem (1102B)excusationibus fictis consolabatur centum auri talentis injurias recompensans. Eodem etiam anno misit Paganus dominus Bulgariae ad imperatorem, postulans ut cum eo facie ad faciem jungeretur, et accepto verbo descendit cum eo cum Boiladis suis. Cumque imperator una cum Sabino sederet, suscepit eos, et exprobravit inordinationem eorum, et odium habitum in Sabinum, feceruntque pacem, ut putabant. Ast imperator clam mittens in Bulgariam cepit Severorum principem Sclavinum, qui in Thrace multa fecerat mala. Comprehensus est autem et Christianus, qui est Christianis Margarites, et primus Scaurorum effectus est, quem apud sanctum Thomam manibus et pedibus detruncantes, adduxere medicos, qui hunc vivum inciderunt a thorace pubetenus, (1102C)ad hominis cognoscendam positionem, atque structuram, et sic eum tradiderunt igni. Actutum praeterea exiens imperator ab urbe, cum sine custodia invenisset ob deceptoriam pacem, per clausuras ingressus est Bulgariam usque ad Zitas, et misso igne in cohortes reversus est, cum nil forte patrasset. Anno vigesimo quinto imperii sui, duodecima Kalend. Decembris indictionis quartae, furens impius et scelestus imperator adversus omnes timentes Deum, protomartyrem Stephanum novum abstrahi praecepit, cum inclusus esset apud sanctum Auxentium in proximo monte Amastri. Quem hi qui eruditionum ejus fructum percipiebant, et unius ac similis sensus cum eo erant, scholarii quoque, ac reliquis ordinibus deputati, accipientes pedem ipsius (1102D)rudente ligantes, traxerunt usque ad ea quae sunt pelagia praetorio, ubi et discerpentes eum projecerunt honorabiles ipsius reliquias in biothanatorum locum, eo quod multos monuerit, et adduxerit ad monasticam vitam, atque contemnere regias dignitates atque pecunias persuaserit. Reverendus quippe vir omnibus erat, pro eo quod fere sexaginta annos egerit in claustris, et virtutibus multis effulserit. Multos etiam principes ac milites accusatos, quod imagines adorarent, diversis poenis et amarissimis tradidit verberibus. Jusjurandum etiam generale ab omnibus sub imperio suo degentibus exegit, ne quisquam (1103A)adoraret icona: cum quibus et Constantinum falsi nominis patriarcham super ambonem ascendere, et exaltare pretiosa ligna, et jurare fecit, quod non esset ex eis qui adoraret imagines. Cui mox ut ex monacho Stephanites efficeretur persuasit, et carnibus vesceretur, atque cytharoedos ad mensam regiam admitti pateretur, sed non in longum tardata ultio hunc homicidam debitis tradidit poenis. Denique duodecima Kalend. Februarii quartae indictionis, motus est contra Bulgares, et direxit ad Achelon duo millia sexcenta chelandia exstruens ea, et armans ex cunctis thematibus. Quae cum in Thoris stationem fixissent, flante Aquilone, contrita sunt pene omnia, et populus necatus est multus, ita ut imperator extendere retia et mortuos educere (1103B)ac sepelire praeceperit. Porro decima sexta Kal. Septemb. ejusdem quartae indictionis, publice diffamavit, et dehonestavit habitum monachorum in hippodromo, praecipiens unumquemque monachum manu tenere mulierem, et taliter transire per hippodromum, sumptis injuriis ab omni populo cumulatis. Similiter et octavo Idus Septemb. ducti sunt ad ludos Circenses insignes principes decem et novem, et pompati sunt quasi mala contra imperatorem consiliati fuerint, non veraciter accusati, sed quia invidebat eis, eo quod essent formosi, atque robusti, et ab omnibus collaudati; quibusdam vero ex eis, et ob religionem, eo quod ad praedictum inclusum issent, et passiones ejus publice divulgarent, quos interfecit, quorum praecipui sunt, Constantinus patricius, et (1103C)dudum logotheta dromi, cuique nomen imposuit Podopagurum, et hujus frater Stratejus spatarius, et domesticus excubitorum; Antiochus logotheta dromi factus, et praetor Siciliae, David spatarius, et comes obsicii; Theophylactus protospatarius, et primus imperialium stratorum, filius patricii Bardanis; Theophylactus candidatus, et alii, quos cum in Hippodromo ludos palam traduci, et ab omni populo conspui et maledici fecisset, sententiam dedit, et illos quidem duos fratres Constantinum atque Strateium intra venationis septa capitis animadversione punivit, multo super eos universae plebis facto lamento, adeo ut cum hoc didicisset imperator indignaretur, et Procopium praefectum caederet, et ab (1103D)administratione depelleret, tanquam id fieri permittentem: caeteros autem oculis privatos in exsilium destinavit, quos per singulos mittens, cum esset omni crudelitate plenus, ad loca in quibus degebat, centenis flagris vapulare jubebat. Porro tertia Kalendas Septembris ejusdem quartae indictionis, insaniens idem malevolus adversus aequivocum suum, et consentaneum suum patriarcham, et inventis quibusdam clericis ac monachis instruxit illos ut dicerent: Audivimus patriarcham cum Podopaguro adversus imperatorem loquentem, et misit eos ad patriarcham, ut arguerent illum. Cumque ille juraret, fecit eos ad pretiosa ligna jurare fatentes: A patriarcha haec maledicta audivimus. Inter haec ergo (1104A)misit, et bulla signavit patriarcham, et hunc exsilio relegavit apud Iberiam, et rursum apud principem insulam.
Anno vigesimo sexto imperii Constantini, Habdallas filius Hali mortuus est, ruente super se turre in qua custodiebatur. Habdallas autem cum amirae fungeretur honore, multa mala Christianis sub principatu suo degentibus demonstravit. Siquidem et cruces ecclesiarum abstulit, et vigilias nocturnas celebrare, sed et litteras discere prohibebat. Hi vero qui dicuntur apud illos aruritae, quod interpretatur aemulatores, contra Palmirensem eremum insurrexerunt. Is autem qui Christianis ineffabilibus Dei judiciis imperabat, fortassis ut Jezabel quondam, vel vesanus Achab, multo pejora quam Arabum (1104B)sit insania, sub imperio suo positis orthodoxis episcopis, monachis, laicis, praelatis, atque subjectis ostendit, ubique intercessiones sanctae Virginis et Dei genitricis, ac omnium sanctorum in scriptis, ut inutiles, ac sine scripto, repellens, per quas nobis emanat omne suffragium, et sanctas eorum reliquias ejiciens, et invisas reddens. Sic ubi insignis quisquam audiebatur ad animarum sanitatem, et corporum, vel sicut moris est a pie gentibus honorari, mox mortem adversus hujusmodi, tanquam impie agentes minabatur; sin autem, proscriptiones, exsilia et tormenta; Deo autem gratissimum lipsanum, ut pote quidam thesaurus possessoribus habitus, auferebatur, invisum de caetero efficiendum. Tale quid et in pretiosissimum laudabilis matris Euphemiae (1104C)lipsanum profanus hic imperator gessit, in profundum id cum loculo jacens, non ferens eam ex se super omnem populum suavitatem unguenti reddentem, et arguentem ejus adversus intercessiones sanctorum deliramenta: sed Deus, qui custodit ossa sibi placentium, secundum divina eloquia, illaesum hoc conservavit, rursus ostensurus illud apud Lemnum insulam. Per nocturnam ergo visionem apparens, elevandum se praecepit, et conservandum. Sub Constantino vero et Eirene piis imperatoribus, indictione quarta, cum decenti honore rediit ad templum suum, quod ipse quidem tanquam inimicus ecclesiarum commune fecit armamentarium, sterquiliniumque fore decrevit, illi vero repurgatum hoc (1104D)iterum sacraverunt, ad redargutionem quidem hujus impietatis, ostensionem autem horum pietatis. Hoc autem obstupendum et scriptura dignum miraculum post viginti duos annos post iniqui principis mortem, una cum piissimis imperatoribus et Thrasio sanctissimo patriarcha, nos vidimus, et cum eis complexi sumus, licet indigni magnam gratiam promerentes. Porro decima sexta Kalendas Decembris ejusdem quintae indictionis, decreto imperatoris promovetur Nicetas eunuchus e Sclavis ortus irregulariter patriarcha Constantinopoleos, et facta est siccitas, ita ut nec ros de coelo caderet, defectaque penitus aqua ab urbe, otiosae remanserunt tam cisternae, quam lavacra, et fontalia fluenta, quae prius jugiter effluebant. (1105A)Quod intuens imperator coepit renovare aquaeductum Valentiniani, qui cum usque ad Heraclium perdurasset, ab Avaribus est destructus. Electis ergo, ex diversis locis artificibus, ab Asia quidem duxit, et Ponto aedificatores mille, et linitores ducentos, a Graecia vero et insulis testacearios quingentos. Porro ex ipsa Thrace operarios V millia hominum, et regulas facientes ducentos, et praeposuit eis principes, exsecutoresque operum, ac patricium unum, sicque opere consummato aqua introivit in urbem. Caeterum eadem die, indictione quinta, provehit sui sensus praetores, et operarios sua nequitia condignos, Michaelem scilicet Edessenum in themate Orientalium, et Michaelem Lachanodraconem in Tracesiis: super Buccellarios vero Manen, a mania, id est, insania, (1105B)nominatum. Sed quis est idoneus ad enarrandum horum scelerata piacula, quae partim in suis a nobis perstringuntur locis? Omnia enim eorum opera si conscriberentur, quae ad orationem imperantis sunt effecta, nec ipsum arbitror, ut proprie cum evangelista dicam, capere mundum eos qui scribendi sunt libros.
Anno vigesimo septimo imperii Constantini, Constantinus falsi nominis patriarcha ductus est nona Octobris, sexta indictione a principe insula, quem et cecidit tyrannus, quod evadere non valeret. Jussit autem in foro parari, et eumdem sedere in gremio ecclesiae magnae, eratque a secretis cum eo ferens chartae tomum, in quo erant scripti hujus excessus. Omni ergo populo ex praecepto regis illic congregato, (1105C)et vidente, legebatur charta in audientia totius populi, et per singula capitula percutiebat a secretis faciem ejus, Niceta patriarcha sedente in confessione, ac intuente. Post haec vero cum imposuissent eum in ambonem, et recte stare fecissent, accepit Nicetas chartam, et misit episcopis, et ablato superhumerali ejus, anathematizaverunt eum, et hunc socium Absin cognominantes, ab ecclesia abstraxerunt. Postera vero die cum ludi Circenses agerentur, raserunt faciem ejus, et barbam denudaverunt, capitis et superciliorum pilis ablatis, et indutum hunc laneo brevi, ac sine manicis vestimento, sedere fecerunt super asinum sagma ferentem, et ipsius tenere caudam, et duxerunt per Dippium in Hippodromum, cuncto populo imprecante illi mala, et conspuente. (1105D)Trahebat autem asinum Constantinus nepos ejus naso reciso, cumque venisset ad vulgus descenderunt, et conspuerunt, et pulverem projecerunt super illum. Et cum adduxissent eum ad consistorium, dejecerunt eum de asino, et calcaverunt super collum ejus, et collocatus contra vulgus audiebat ab illis ludicra verba usque ad absolutionem ludorum equestrium. Eodem quoque mense, missis impius imperator patriciis significat ei dicens: Quid dicis de fide nostra, et concilio, quod fecimus? Qui sensibus ad (1106A)vanitatem conversis respondebat: Bene, inquiens, et credis, et bene concilium operatus es, putans se ob hoc illum placare sibi. At confestim illi respondentes dixerunt: Nos haec audire noluimus ab ore tuo polluto, ex hoc ergo vade in tenebras. Et sic, accepta sententia, descendit ad claustra ferarum, et decollatus est, et caput quidem per aures ligantes tribus diebus in Milio suspenderunt ad ostentationem plebis: corpus vero resti pede ligato traxerunt per plateas usque ad loca pelagi, et sociandum biothanatis jactaverunt, similiter et caput ejus post tres dies illuc delatum projecerunt. O irrationabilitatem, et crudelitatem, atque immisericordiam immitissimae bestiae! non est veritus miser sanctum lavacrum. Duos enim filios ejus ex tertia conjuge ipsius in ulnas (1106B)suas susceperat. Siquidem semper feralibus moribus et immansuetus esse probabatur. Ab hoc autem anno ampliori est insania usus, mittens quippe deposuit Petrum nobilem stilicen a Metra, quem virum cum suis dogmatis cedere renuisset, ligatis pedibus ejus in praedictum palatii locum inclusit, et hunc tractum quoque per plateas projici jussit, alios etiam in saccis vinciens, et lapidibus aggravans, eruens oculos in pelagus jactari praecipiebat, nares abscindens, flagellis excorians, et omnem tormenti speciem adversus eos, qui pie vivebant, excogitans, et in urbe quidem per seipsum haec, et consentaneos suos, Antonium patricium, et scholarum domesticum ac Petrum magistrum super populum singulorum ordinum, qui a se fuerat eruditus ad talia, (1106C)agebat, in exteris vero partibus per jam dictos praetores. Ipse namque citharae delectabatur sonitu, atque conviviis, turpibus sermonibus et saltationibus eos qui sibi adhaerebant incessanter erudiens, et sic ubi quisquam corruens, vel dolens, solitam Christianorum vocem emitteret dicens: Dei Genitrix, juva, aut vigilias agens deprehenderetur, aut ecclesiis assuetus, aut cum religione vivens, aut non passim juramentis abutens, ut inimicus imperatoris damnabatur, et immemorabilis nominabatur. Monasteria vero, quae in gloriam Dei et salvandorum refugium effecta sunt, domos fore communes fautoribus suis militibus sanciebat. Denique Dalmatii coenobium, quod inter optima Byzantii erat coenobia, militibus in habitaculum tribuit. Ea vero quae dicuntur (1106D)Calistrati, et Dii, ac Maximi, in monasteria, nec non et alias sacras monachorum, ac virginum domos a fundamentis destruxit. Eos autem qui monasticam vitam subire ex insignibus militibus studuerant, et maxime illos qui sibi adhaeserant, et complices libidinis suae et nefandorum actuum fuerant, morti subdebat, suspectui habens confusionem, quae sibi ex propalationibus fieret se pronuntiantium. Unde et Strateium Podopaguri fratrem, cum esset urbanus specie, assumpsit. Amabat enim talibus adhaerere (1107A)propter luxurias suas. Cumque moleste eum sensisset tulisse infandas in viros insanias suas, et beato Stephano incluso sancti Auxentii has manifestas reddidisse, salutisque remedia suscepisse, hunc quasi insidiatorem suum diffamans una cum incluso, ut praedictum est, interfecit. Fecit autem abundare ornatas species in urbe. Novus enim Midas factus, aurum coacervavit, et agricolas denudavit, et ob tributorum exactionem cogebantur homines largas Dei geniminum munificentias facili seu vili pretio venundare. Eodemque anno Nicetas falsi nominis patriarcha iconas ex musivo factas, quae in patriarchio secreti minoris erant, erasit, et imagines magni secreti, quae sculptae erant in ligno, deposuit, et caeterarum imaginum facies delinivit, sed et in Abramio (1107B)similiter fecit. Anno vigesimo octavo imperii sui coronavit imperator Eudoxiam uxorem suam, cum esset trigamus, et haec esset tertia conjux, in tribunali decem et novem accubituum. Kal. April. filios suos ex ipsa creatos, Christophorum scilicet, et Nicephorum postera die, qua sanctum celebratum est Pascha, Caesares ordinavit, patriarcha orationem faciente, et imperatoribus chlamydes et Caesaricas imponentibus galeas. Pari modo et Nicetae novissimo fratri eorum nobilissimo facto, superposuit ei chlamydem, et auream coronam, et ita processerunt jactantibus imperatoribus bypatiam, et trimisia, et nemisia, et numismata nova, usque ad magnam ecclesiam. Anno vigesimo nono imperii Constantini, ingressa est Eirene ab Athenis veniens cum dromonibus, (1107C)et chelandiis plurimis, adornatis sericis palliis, et proceribus urbis cum uxoribus obviam occurrentibus, et praecedentibus eam. Cumque venisset patriarcha ad palatium in ecclesiam Phari, facta sunt ad eamdem Eirenem sponsalia Leonis imperatoris, et decima sexta Kal. Jan. coronata est in triclinio Augusta imperatrix Eirene. Hoc etiam anno facta est commutatio in Syria viri ad virum, et feminae ad feminam, et pueri ad puerum, et praecepit Habdallas radi barbas eorum, et fieri calamaucos cubiti unius, et semis. Anno trigesimo imperii Constantini movit exercitum Banacas contra Romaniam, et multos captivos abduxit, et Romani ingressi quartam Armeniam despoliaverunt eam. Praeterea moritur Salem, et translata est Germanicia in Palaestinam. (1107D)Eodem vero anno imitatus Lachanodraco magistrum suum, omnem monachum et monacham in themate Thracesiorum commorantes apud Ephesum congregavit, et eduxit eos in campum, et ait: Qui vult imperatori ac nobis obedire, alba induatur veste, et uxorem hac sumat hora. Ast qui hoc facere parvipenderint, privati luminibus in Cypro exsilio damnabuntur. Tumque opus pariter cum verbo consummatum est, et multi ostensi sunt martyres, multi vero deficientes et enervati perierunt, quos et familiares sibi Draco faciebat. Praeterea indictione nona, mense Januario, natus est imperatori Leoni et (1108A)Eirene filius, dum adhuc viveret Constantinus avus ejus. Anno trigesimo primo imperii Constantini movit exercitum Banacas contra Romaniam, et cum descendisset ab Isauria in castrum Scices, obsedit illud. Quod cum imperator audisset, scripsit ad Michaelem praetorem Orientalium, et ad Manen Buccellarium, et Bardan Armeniacorum praetores, qui cum venissent, tenuerunt egressum eorum, quia erat clausura valde difficilis ad meandum. Stolus autem Cibioretarum cum Praecona spatario praetore suo veniens, applicuit in portu praedicti castri. Quod cum Banacas vidisset sui desperatus, fiduciam rursus assumit, suosque alacres reddit, et ascendens ad pedestres exercitus magnis et repentinis vocibus cum omnibus suis clamorem dedit, sicque illos territos fugat, multisque (1108B)peremptis depraedatus est omnia circa regionem, et cum spoliis multis reversus est. Eodemque anno misso praetore Thracesiorum Lachanodraco, Leone notario suo, et Leone exmonacho, venundabat omnia monasteria virorum ac mulierum, et omnia vasa sacrata, et libros, et pecora, et quaeque patrimoniorum eorum erant, et horum pretia principi detulit: quotquot autem monachicos et paternos libros reperit, igne combussit, et sicubi lipsanum sancti quisquam habens apparuisset ad custodiam, et hoc quoque nihilominus igni tradebat: eum vero qui habebat illud, ut impie agentem puniebat, et multos quidem monachorum interfecit verberibus, quosdam etiam gladiis trucidavit. Praeterea innumerabiles oculorum visibus privavit, et quorumdam quidem (1108C)barbas cera et oleo perungens succendebat ignem, et ita tam facies eorum, quam capita cremabat. Porro alios post multos cruciatus etiam exsiliis destinabat, et postremo in toto themate sibi subjecto non deseruit hominem unum monastico schemate amictum. Quod cum didicisset imperator, bonum semper exosum habens, scripsit ei gratias dicens: Inveni te virum secundum cor meum, qui facias omnes voluntates meas. Hunc ergo imitantes et caeteri similia perpetrabant. Anno trigesimo secundo imperii Constantini misit Habdallas in Africam Mualabicum cum exercitu multo, ingressus est Alfadalbadinar in Romaniam, et cepit captivos quingentos. Mopsustenses autem obviam eis occurrentes, et bellum exagitantes occiderunt ex Arabibus mille. (1108D)Ast Habdallas abiens Jerosolymam jejunavit, et praecepit Christianos, et Hebraeos inscribi in manibus, et idcirco multi Christianorum in Romaniam confugerunt. Anno trigesimo tertio imperii sui movit Constantinus mense Martio, duodecima indictione, stolum chelandiorum duum millium contra Bulgariam. Et ingressus ipse in rubea chelandia motus est ad intrandum Danubium amnem, praetoribus equestrium thematum derelictis extra clausuras, si fortasse possent Bulgaribus in se intuitum intentionis figentibus introire Bulgariam. Cum autem venisset ad Barnas, formidabat, et redire meditabatur, (1109A)sed Bulgares simili pavore metuentes, et ei invidentes, miserunt Hoylam, et Zigaton petentes pacem. Quos cum vidisset imperator, gavisus est, et pacem fecit, praestito vicissim jurejurando, quatenus neque Bulgares exirent contra Romaniam, neque imp. studeret contra Bulgariam intrare. Et factis super hoc ex utraque parte scriptis adinvicem, reversus est imperator, et urbem adiit, derelictis thematibus in castris quae condidit. Octobri vero mense, undecima indictione, nuntium suscepit a Bulgaria ab occultis amicis suis, quod mitteret dominus Bulgariae duodecim millia ex populo, et Boyladen ad captivandam Berzitiam, et adducendum eos in Bulgariam. Venerant enim ad eum legati domini Bulgariae, cum adhuc hi essent in urbe, qui simulavit se adversus (1109B)Arabes exercitum movere, et transmeaverunt tam vexilla quam supellectiles ministerii regis, et apparatus. Cum autem apocrisarios dimisisset, per exploratores eorum egressu comperto, assumpto exercitu festinus iter arripuit, et coacervatis Taxatis, et Thracesianis, et unitis ordinibus optimatibus, fecit eos octingenta millia. Et pergens in locum, qui dicitur Lithsoria, nullius tubae clangore sonante, irruerunt super illos, et vertens eos fecit victoriam magnam, et cum multis exuviis et captivis reversus est, triumphum sui tropaei ostentans penes urbem, et obstipatus obsiciis incedens, bellumque hoc nobile nuncupans, eo quod nemo sibi restiterit, nec mactatio in hoc aut effusio Christiani facta fuerit sanguinis. Anno trigesimo quarto imperii Constantini, (1109C)Constantinus, solvens Bulgarum pacem, construxit iterum stolum magnum, et intromissis in eum equitum XII millibus, direxit omnes praetores classium, omnes in illo: ipse vero timens mansit cum equestri militia. Cum autem venissent usque Mesembriam, et hanc ingressi fuissent, valenter Aquilone vento spirante omnia pene contrita sunt, et multi perierunt, (1110A)et rediit, cum nil utilitatis attulisset. Porro Telericus dominus Bulgariae, comperto quod per familiares suos consilia sua cognosceret, scribit ei dicens: Vellem effugere, et venire ad te, transmitte ergo mihi verbum securitatis, et quos habeas hic amicos, ut hoc eis credam, et mecum occurrant. At ille levitate usus scripsit ei, qui cum hoc didicisset, per medium eos recidit; quod audiens Constantinus, aliquandiu canos suos evulsit. Anno trigesimo quinto imperii sui imperator mense Augusto tertia decima indictione exivit contra Bulgares, qui divinitus in cruribus est plaga percussus, quae Graece ἄνθραζ appellatur, et hinc febre validissima detentus Archadiopolim rediit, a subjectis humeros in lecto delatus, et veniens Silimbriam, navem ingressus est: (1110B)cumque ad rotundum pervenisset castellum, miserabiliter in chelandio moritur clamans, et dicens: Vivens adhuc igni sum inexstinguibili traditus, sanctamque Virginem et Dei genitricem laudari expostulans, cum sine foedere ejus fuerit inimicus. Regnavit autem post mortem patris sui annis triginta quinque, mensibus duobus, diebus viginti sex, et ita vitam dissolvit, sanguinibus multis infectus, et daemonum invocationibus, ac sacrificiis, persecutionibus quoque sanctarum ecclesiarum, rectaeque ac immaculatae fidei necnon et monachorum peremptionibus, et violationibus monasteriorum, malisque variis, supercrescens, non minus quam Diocletianus, vel aliquis tyrannorum. Praeterea eodem anno, et eodem mense moritur Habdallas Arabum dux. Cum (1110C)enim ambo hi velut acerrimae bestiae diuturnis temporibus ac crudelitatibus humanum genus depasti sint, mortui sunt providentia Dei, et obtinent principatum Leo et Mady filii eorum. Praeterea eodem anno Adilgisus Longobardorum rex, ad regiam urbem veniens, imperatori se profugus contulit.