![]() |
LIBER VIGESIMUS QUARTUS. ![]() |
LIBER VIGESIMUS TERTIUS.
(1109) (1109C)Anno ab Incarnat. Domini 768, Leo Constantini filius imperat, et Mady dux habetur Arabum, qui (1109D)novem his praefuit annis: Leo vero imperator coepit expendere pecunias, quae sibi fuerant a patre dimissae, placuitque tam optimatibus quam populo, et visus est ad breve tempus pius esse, sanctaeque Dei genitricis ac monachorum amicus: unde et monachos metropolitanos in summis sedibus collocavit, militiasque themate fecit multas, et ordines in urbe ampliavit. Quam ob rem thematum principes commoti, omnes ingressi sunt cum multitudine populi copiosa, petentes Constantinum filium imperatorem ejus. At ille, ut moris est principibus, renuntiavit eis: Filius est, inquit, meus unicus mihi, et idcirco vereor hoc facere, ne forte contingat mihi quod humanum est, et cum adhuc sit parvulus, morti eum tradatis, et alium promoveatis. At illi (1110C)cum juramentis se profitebantur illi satisfacturos, neminem regnaturum praeter filium ejus, etiamsi (1110D)mori eum Deus voluisset. Hoc autem a Dominica die, qua Palmarum solemnitas agitur, usque ad quintam feriam hebdomadae majoris, populo in Hippodromo coacervato petente, sancta Parasceve jussit jurare illos. Et juravit omnis populus in honorandis et vivificis lignis, tam scilicet ex thematibus et senatu quam etiam exterioribus ordinibus, et civibus omnibus, et ergasteriacis, imperatorem non admittendi, excepto Leone, seu Constantino, ac semine ipsorum, et fecerunt scripta, quemadmodum juraverunt, propriae manus, et in crastino sabbato sancto, exivit imperator in tribunalibus XIX accubituum, et provexit nobilissimum Eudoxium fratrem suum; nam Anthimum vivens pater ejus provexerat. Et processit imperator cum reliquis Caesaribus et tribus (1111A)nobilissimis, ac novo Constantino, ad magnam ecclesiam, et mutato indumento, sicut imperatoribus moris est, ambonem ascendit cum filio suo simul, et patriarcha, et ingressus omnis populus posuerunt scripta sua in mensa sancta. Tunc imperator allocutus est populum sic: En, Fratres, petitiones vestras adimpleo, et dono vobis filium meum imperatorem, ecce ab ecclesia et de manu Christi suscipitis. At illi clamaverunt voce magna dicentes: Fidejussor noster esto, Fili Dei, quia de manu tua suscipimus dominum Constantinum imperatorem, ad custodiendum eum, et commoriendum pro eo. Et in crastinum, quando videlicet magnus et dominicus dies Paschae celebratus est, octava Kalend. Maii, decima quarta indictione, aurorae crepusculo, exeunte (1111B)imperatore una cum patriarcha in Hippodromum, delato altario, omni populo contemplante, patriarcha fecit orationem, et coronavit imp. filium suum, et ita processit ad magnam ecclesiam uterque imperator cum duobus Caesaribus, et tribus nobilissimis. Processit autem et imperatrix Eirene, cum praecessissent imperatores, sceptris obsequentibus per scholas antelatis, et ascendentibus per aeneae portae ascensum in cathecumeni ecclesiam, non exiens in plateam Emboli. Mense vero Maio ejusdem indictionis accusatus est Nicephorus Caesar, et frater imperatoris, quod insidias construxisset adversus eum cum quibusdam spatariis, atque stratoribus, aliisque regiis hominibus, et facto imperator silentio apud Magnauram, exposuit populo quae de se fuerant (1111C)dicta. Qui unanimiter exclamaveruut ut uterque recederet e medio, non memorantes, semper perjuri, se patri eorum jurasse non admissuros post mortem ejus injuriam pati natos ejus. Ast imperator rebelles caesos et tonsos exsilio damnavit, et apud Chersonam deportatos fore decrevit, et climata illa sub custodia et munimine conservanda. Anno secundo imperii Leonis confugit Telericus Bulgariae dominus ad imperatorem, qui fecit eum patricium, jungens illi uxoris suae Eirene consobrinam. Cum autem baptizatum eum ex sancta piscina suscepisset, magnifice honoravit pariter, et amavit. Anno tertio imperii Leonis sedit Ithumas apud Dabechum, et seditionem commovit. Leo autem militias Romanorum direxit, et ingressa sunt Syriam C millia, quibus duces (1111D)erant Michael Lachanodraco Thracesiorum, Artavadus Armenius Orientalium, Tazates Buccellariorum, et Basterotes Armeniacorum, et Gregorius Obsicianensium praetores, et circumdederunt Germaniciam, ubi erat Isbal filius Mady, et apprehenderunt omnes camelos ejus, et futurum erat ut caperent etiam Germaniciam, nisi muneribus persuasisset Lachanodraconi Isbali, et recessisset a castro, et exivit in praedam regionis, et captivatis haereticis Jacobitis Syris, iterum ad castra reversus est. Et misso Ithumas exercitu a Debecho et Amiradibus, (1112A)bellum cum Romanis fecerunt, et ceciderunt ex Amiradibus quinque, et Arabibus sex millia, et sexta feria redierunt. Egressi enim fuerant Dominico die. Praeterea μαὶωμα facta, imperator in Sophianis sedit in solio cum filio suo, et ita divulgaverunt praetores triumphos quos sumpserant. Transtulit autem Syros haereticos in Thracem, et locavit eos illic. Anno quarto imperii Leonis, furore accensus Arabum dux Mady, mittit Asach cum virtute multa Maurophorum scilicet Syriae, ac Mesopotamiae, et descendit usque ad Dorileum; verum imperator praecepit praetoribus ne debellarent eos publico bello, sed munirent civitates, et populum introducerent, ad earum custodiam destinatis et principibus magnis per singulas civitates, ipsique sumerent electorum militum terna (1112B)millia, et insequerentur eos, ne dispergerent cursus. Et incenderunt ipsi primitus tam pabula equorum quam escas ubicunque fuissent inventae. Cum autem residerent Dorilei diebus quindecim, et defecissent sibi quae victui sunt necessaria, exsilia effecta sunt eorum animalia, multaque in eis praeda patrata est. Et reversi sunt, et obsederunt Amorium die uno; quod cum vidissent munitum esse, et multam habere armaturam, reversi sunt nihil proficientes. Anno quinto imperii Leonis venit Mady Arabum dux Dabechum cum multo apparatu, atque potentatu, et misso filio suo in Romaniam, ipse rediit ad sanctam civitatem, et misit Thesian, qui dicebatur Zelotes, et dat ei potestatem apostatas faciendi Christianorum servos, et desolandi ecclesias sanctas, et (1112C)venit Emesan, et repromittit se non compellere ad menzerizandum, nisi eos qui dudum ex infidelibus fuissent, donec patefacti sunt Hebraei et Christiani. Et statim coepit impie cruciare, sicut nec Lysias olim vel Agricolaus, multosque perdidit. Sane feminae, gratia Christi Dei nostri, vicerunt ejus insaniam; et hae cum nubitenses essent archidiaconi Emesae, ac filii Isaiae, multum cruciatae, cum non cessissent impietati, millena quippe flagra recipientes, et aliis multis cruciatibus attentatae, coronam victoriae a Christo perceperunt. Pervenit autem et usque Damascum, et multas ecclesias desertas fecit, non intendens dato Christianis verbo ab Arabibus. Praeterea octava Idus Feb. mortuo Niceta, de quo praedictum est, Constantinopoleos episcopo, secunda jejuniorum (1112D)hebdomada, die Dominico, Paulus honorabilis, genere Cyprius, verbo et actu coruscans, post plurimam propter haeresim qua tenebatur excusationem, vi multa compellente consecratur patriarcha Constantinopoleos. Media vero hebdomada jejuniorum tentus est Jacobus protospatarius, et Papias, ac Strateius, et Theophanes, cubicularii, una cum aliis religiosis viris, eo quod imagines adorarent. Tunc denudans occultam malitiam suam, Leo persecutoris filius, et hos immisericorditer caesos, et tonsos, et per medium urbis vinctos pompari fecit, et includi (1113A)in praetorio mandavit, inter quos dictus etiam moritur Theophanes confessor effectus, et coronam martyrii consecutus: reliqui autem omnes post hujus obitum probati monachi inventi sunt. Ast Aaron ingressus Armeniacorum thema, obsedit Semaluos castellum aestate tota, et Septembri mense cepit illud in verbo. Miserat autem Ithuman in Asiam cum quinquaginta millibus, et occurrens Michael Lachanodraco cursu modico suo debellavit eum, et jugulavit fratrem Ithumae. Eodemque mense, quarta indictione, mortuus est Leo filius Constantini hoc modo. Cum insaniret circa lapides, nimis adamavit coronam magnae ecclesiae, et accipiens portavit eam, et exierunt carbunculi in capite ejus, et captus a valida febre, mortuus est, cum regnasset annis (1113B)quinque, diebus sex.
CONSTANTINUS, ET EIRENE.
Anno ab Incarnatione Domini 774, Eirene piissima, una cum filio suo Constantino gloriose imperium divinitus accepit, sexta Idus Septemb., indictione quarta, cum mirabilis praedicaretur Deus etiam in hoc, per viduam feminam et puerum orphanum depositus immensam contra se famulosque suos impietatem, et adversus cunctas Ecclesias motam impugnatoris Dei Constantini tyrannidem, et olim diaboli piscatorem, et illitteratorum infirmitatem. Post quadraginta vero dies imperii ejus, cum filius ejus esset decem annorum, consilium facientes quidam (1113C)senatorum voluerunt educere Nicephorum Caesarem, et imperatorem statuere. Cum autem hoc ad notitiam suam pervenisset, tenti sunt Gregorius logotheta dromi, et Bardas dudum praetor Armeniacorum, Constantinusque vicarii spatarius, et domesticus excubitorum, et Theophylactus rangabi drongarius duodecimae insulae, et multi alii, quos caesos et tonsos in diversis locis exsilio relegavit. Porro viri sui fratres, Caesares, ac nobilissimos, tonsos sacerdotio fungi, et populo communionem in festivitate Nativitatis Christi porrigere fecit, in qua procedens imperatorio more publice cum puero, reddidit ecclesiae stemma, quod fuerat a marito ablatum, pulcherrime fabrefactum, et lapidibus pretiosis venustatum. Promovit autem Helpidium praetorem in Sicilia, qui (1113D)et illic ante praetor exstiterat. Porro decima septima Kalend. Maii accusatus est idem Helpidius, quod cum Caesaribus sentiret, et misso Theophilo spatario, praecepit ut compendio raperet, et duceret eum; qui cum perrexisset, non dederunt eum Siculi, at illa hujus uxorem et filios caesos, et tonsos praetori misit custodiendos. Junio autem mense omnia interiora thematis destinavit ad clausuras custodiendas, et observandi exitum Arabum, praeponens ei caput Joannem sacellarium, qui erat eunuchus, et domesticus ejus: at vero misit Mady Cebir cum virtute multa, et occurrunt in locum qui dicitur Milium, et inito bello superarunt Arabes, et occiduntur ex eis multi, et ita (1114A)cum confusione sunt reversi. Coeperunt interea piissimi principes fiducialiter agere, et verbum Domini dilatare, et qui volebant salvari, sine prohibitione mundo abrenuntiare, et glorificationem Dei exaltare, ac monasteria recreare, atque omne bonum manifestare. Hoc etiam anno in longis Thracae muris quidam homo fodiens invenit arcam lapideam, quam cum expurgasset et relevasset, reperit virum jacentem, et conglutinatas arcae litteras continentes haec: Christus nascetur ex virgine Maria, et credo in eum; sub Constantino et Eirene imperatoribus, o sol, iterum me videbis.
Anno secundo Constantini et Eirene, direxit Eirena Constantem sacellarium, et Mamalum primicerium ad Carolum Francorum regem, quo filiam suam (1114B)nuptum traderet imperatori Constantino filio suo. Et facto placito ac jurejurando inter utrosque, reliquerunt Helisaeum eunuchum atque notarium ad docendum illam Graecorum litteras simul et linguam, sed et ut erudiret eam secundum mores Rom. imperii. Constructis autem navibus numerosis, et electis ex thematibus populis, ac principibus, qui sufficerent, promovit Theodorum patricium eunuchum virum industrium, et direxit adversus Helpidium in Siciliam, cumque multa fierent bella, vicerunt hi qui circa he Todorum erant. Quo viso Helpidius timuit, et sumptis quotquot habebat pecuniis, cum Nicephoro transmeavit in Africam, et accepto verbo securitatis ad Arabes confluxit, quem illi susceptum, ut Romanorum tenebant imperatorem, coronantes eum incassum, (1114C)et ocreis et schemate induentes. Cum autem Romanorum populus in his vacaret, egreditur Mady filius Aaron cum potentatu et apparatu nimio, tam Maurophorum quam totius Mesopotamiae, et Syriae, et Deserti, et venit Chrysopolim, derelicto Binuso, ad obsidendum Nacoliam, et custodiendum dorsa sua. Misit autem et Burnice in Asiam cum triginta millibus, quae cum debellasset Lachanodraconem cum themate Thracesiorum in loco Darino dicto, et ipsi cum triginta millia essent, quinque millia interfecit. Ast imperatrix, misso Antonio domestico suo cum ordinibus, obtinuit Barim, et concluserunt eos. Confugit autem ad eos Tazates Buccellariorum praetor propter odium quod contra Stauratium patricium (1114D)habebat, et logothetam Tudromii, eunuchum omnibus qui tunc esse videbantur praeminentem, et omnia disponentem, et dato eis consilio postulaverunt pacem. Cum autem ad hoc exissent Stauratius, et Petrus magister, et Antonius domesticus, non studuerunt subtiliter agere, ut verbum caute susciperent, et filios primorum, sed exeuntes inconsulte, tenti sunt ab illis, et compedibus vincti sunt, et coacti sunt utraeque partes ad faciendam pacem, et donaverunt invicem, Augusta videlicet et Aaron, xenia multa, pacto firmato, ut per singulos annos eis censum tribueret. Et facta pace discesserunt, etiam dimittentes civitatem Nacoliae. Tulit autem et Tazates uxorem suam, et omnem substantiam. Anno (1115A)tertio imperii sui, pace facta cum Arabibus, et aditu reperto, Eirena mittit Stauratium patricium, logothetam dromi, cum virtute multa, contra Sclavinorum gentes; qui cum descendisset in Thessaliam, et Graeciam, subjecit omnes, et tributarios fecit imperio. Introivit autem et in Peloponnesum, et multam captivitatem, et exuvias Romano imperio attulit. Anno quarto imperii Constantini et Eirenae, rediit Stauratius, de quo supra dictum est, a Sclavis, et triumpho manifestavit tropaea in Hippodromo. Mense autem Maio ejusdem septimae indictionis, exivit imperatrix Eirena una cum filio suo, et virtute copiosa in Thracem, circumferens organa, et caetera genera musicorum, et venit usque Beroeam, et hanc aedificari jubens, nominavit Eirenopolim. Venit autem (1115B)et usque Philippopolim cum omni securitate, et rediit, cum construxisset etiam Anchialum. Eodem quoque anno Arabum dux Mady, qui et Muhammat, mortuus est, et principatus est Moyses filius ejus. Porro primo die Kal. Septemb. ejusdem septimae indictionis Paulus Almisicus partriarcha sanctissimus infirmatus thronum reliquit, et descendens ad monasterium Flori, monasticum suscepit habitum, imperio ignorante. Cum autem imperatrix hoc didicisset, venit cum filio tristis, et clamans: Cur, inquit, hoc fecisiti? At ille cum lamentis ait ad eam: Utinam ne unquam in sacerdotii throno sedissem, Ecclesia Dei tyrannidem patiente, praesertim cum scissa sit a reliquis universalibus sedibus, et anathematizata. Quae demum ascitos patricios et senatus (1115C)primores misit ad eum audire quae ab ipso dicebantur, qui dixit ad illos: Nisi synodus universalis fiat, et error qui est in medio vestri corrigatur, salutem non habetis. At illi dixerunt ei: Quare subscripsisti cum consecrareris icona? At ille ait: Idcirco lamentis afficior, et cucurri ad poenitentiam deprecaturus Deum, ne me sicut sacerdotem judicet et cruciet, qui tacuerim usque nunc, et prae timore furoris vestri non praedicaverim veritatem. Et in his obdormivit in pace, derelicto lamento multo tam piis quam impiis et religiosis viris reip. Colendus enim vir erat, et supra mensuram misericors, ac omni reverentia dignus, multamque fidem habebat tam resp. quam imperium erga illum. Ex tunc ergo coepit dici, et disputari super sanctis imaginibus. Anno quinto imperii (1115D)Eirenae cum filio, Arabum dux provehitur Moyses, qui eis uno praefuit anno. Hoc quoque anno collecto Eirene omni populo apud Magnauran, dixit ad eos: Scitis, fratres, quid fecerit Paulus patriarcha. Et si quidem vixisset, non hunc utique pateremur dimittere sacerdotii thronum, licet monasticum induerit habitum; quia vero, sicut Deo placuit, de hac vita migravit, qui possit pascere nos provideamus hominem, et Ecclesiam Dei didascalicis servare sermonibus; qui universaliter dixerunt non fore alium nisi Thrasium a secretis. At illa: Et nos, inquit, ipsum elegimus, sed resultat, et dicit pro qua causa non suscipit electionem imperii et totius plebis. At (1116A)ille respondit populo dicens: Immaculatae fidei nostrae Christianorum custodes, et eorum qui in gloria Dei sunt aemulatores fideles imperatores nostri, et in commodum nostrum curam facientes, et maxime nunc ecclesiastica negotia diligenter considerantes, quo summus sacerdos in hac urbe regia constitueret, in suae pietatis animum me assumpsere, et ut manifeste mihi diceretur, quod consiliati sunt praeceperunt. Cumque ad hoc me indignum esse pronuntiarem, et nullum consensum efficerem, ut pote qui jugum hujus sarcinae portare vel sufficere non possem, jusserunt me adduci ante faciem vestram, pro eo quod hujus consilii unanimes et comprobatores effecti sitis. Et nunc, o viri, qui Deum timetis, et semper hunc in cordibus habetis, quique Christi (1116B)invocatione nominamini veri Dei nostri Christiani, audite brevissimum ab exiguitate mea et humilitate sermonem. Ego enim quidquid piis imperatoribus nostris et per omnia orthodoxis responderim, etiam in conspectu vestro orationis meae apologia respondebo. Timore deprimor ad consentiendum huic electioni, et vereor a facie Dei currere taliter, et quomodolibet incircumspectus, ut non terribili damnationi succumbam. Si enim divinus apostolus Paulus, qui Dei voces audivit, coelumque habuit erudiens se, et paradisi inspector effectus est, audivitque arcana verba, et portavit nomen Domini coram gentibus, et regibus, dixit: Ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar: quomodo ergo ego, qui in mundo conversatus, et cum laicis connumeratus, in (1116C)imperatoris administrationibus militavi, sic absque judicatione, atque circumspectione possim insilire ad sacerdotii magnitudinem? Horrendum conamen ad exiguitatem meam, et temerarium studium. Causa vero timoris mei haec est: aspicio enim et video Ecclesiam, quae super petram Christum Deum aedificata est et fundata, scissam nunc, et divisam, et nos alia atque aliter loquentes, et aliter eos Christianos qui in Oriente unius nobiscum fidei sunt, sed et his concordantes Occidentales, nos ab omnibus illis alienatos, et a se per singulos dies anathematizatos. Dira poena est anathema, procul a regno coelorum expelli, et a Deo emitti, ducens in tenebras exteriores. Nescit lex Ecclesiae vel terminus sectam, sive contentionem, sed sicut novit confiteri unum Deum, (1116D)unum baptisma, unam fidem, ita et concordiam unam in omni ecclesiastico negotio. Nihil enim est in conspectu Dei tam acceptum, atque placabile, quam ut unum simus, et una efficiatur Ecclesia catholica, quemadmodum in sincerae fidei nostrae symbolo confitemur. Et petimus nos, fratres, ut reor et vos, quoniam scio timorem Dei vos habere, a piissimis imperatoribus vestris et orthodoxis synodum universalem colligi, ut efficiamur nos, qui unius Dei sumus, unum, et qui Trinitatis cultores existimus, unici et unanimes collegae, et quod capitis nostri Christi sumus, efficiamur corpus unum compactum, atque connexum, et qui sancti Spiritus sumus, efficiamur non (1117A)contra invicem, sed pro invicem, et qui veritatis existimus, efficiamur sapientes, verum atque dicentes, et non sit in nobis certamen, neque dissensio, ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, muniat nos omnes. Et siquidem jusserint orthodoxi, et propugnatores, imperatores scilicet, vestrae postulationi et meae annuere, consentio et ego; sin autem impossibile est mihi et hoc facere, ne subjiciar anathemati, et inveniar condemnatus in die Domini nostri, et justi judicis, ubi neque imperator, neque sacerdos, neque principes, nec hominum multitudo poterit eripere me. Et quidquid placuerit vobis, fratres, date apologiae meae, imo vero assertioni vestrae, et reddite petitioni meae responsum. Et libenter audierunt omnes quae dicta sunt, assensum praebentes ut fieret (1117B)synodus. At vero Tharasius rursus disputans ad populum ait: Leo imperator subvertit imagines, et quando facta est synodus subversas invenit, et propter quod imperatoria manu subversae sunt, iterum quaestionem habet idem capitulum, quomodo antiquam consuetudinem in Ecclesia traditam praesumpserunt, sicut eis libitum fuit, exterminare, sed veritas Dei, ut apostolice dicamus, non est alligata. Itaque octava Kalend. Januarii, ipsius octavae indictionis consecratus est almus pater noster Tharasius patriarcha Constantinopolitanus, qui, missis synodicis Romam viris et libello fidei suae, receptus est ab Adriano papa. Mittens autem et imperatrix petiit ut mitteret litteras suas, et homines claros qui invenirentur in synodo. Qui direxit Petrum vicedonum (1117C)Ecclesiae, et Petrum hegumenum sancti Sabae, viros honorabiles, ac omni virtute adornatos. Misit autem et Antiochiam et Alexandriam tam imperatrix quam patriarcha. Adhuc namque pax quae facta fuerat cum Arabibus non est soluta, et duxerunt ab Antiochia quidem Joannem magnum, atque famosum verbo et opere, sanctitatis participem, qui syncellus Antiocheni patriarchae fuit, et Thomam Alexandrinum virum zelatorem, et religiosissimum, qui et Thessalonicae civitatis magnae, quae est in Illyrico, factus archiepiscopus claruit. Interea mortuo Moyse, fit Arabum dux Aaron, qui viginti tres eis praefuit annis, et multa Christianis ostendit mala.
Anno sexto imperii sui, mittentes imperatores convocarunt (1117D)omnes qui sub eorum erant potestate antistites: pervenientibus quoque a Roma transmissis ab Adriano litteris et hominibus, ut praediximus, et ab Antiochia et Alexandria; et septima Idus Augusti, nona indictione, praesidentes in templo sanctorum apostolorum apud regiam urbem, coeperunt sanctas Scripturas relegere, et objicere invicem, imperatoribus ac catechumenis aspicientibus. Ast populus scholariorum, et excubituum, atque ordinum caeterorum adunati a suis principibus, cum haberent etiam ipsi magistrum Constantinum Deo odibilem dudum imperatorem, irruerunt in eos nudatis gladiis, minitantes mortificare tam summum sacerdotem quam orthodoxos episcopos et abbates. Imperio vero per astantes (1118A)sibi familiares homines hos sedare nitente, non acquieverunt, quin potius exprobraverunt. Cum autem surrexisset patriarcha, et tribunal cum episcopis et monachis esset ingressus, hi qui maligni sensus eorum erant episcopi, exierunt ad eos clamantes, et dicentes: Vicimus, et gratia Dei nemini nocuerunt furiosi illi, et inhumani, et taliter dissoluta synodo unusquisque rediit ad propria. Anno septimo imperii sui, misso Eirene Stauratio patricio et logotheta in Thracem, mense Septembris, in initio decimae indictionis, ad ulteriora themata, persuasit eos sibi cooperatores fieri, et depellere ab urbe impium populum, quem nequissimus Constantinus instruxerat, et cum se fingeret, quod totum exercitum motura esset in Orientales partes, eo quod Arabes fuissent egressi, (1118B)exiit omnis regius apparatus, atque supellex usque ad Malagma, et introeuntes hi qui exteriorum thematum erant, tenuerunt urbem. Mittens autem ad illos significavit eis dicens: Mittite mihi arma vestra. opus enim non habeo vobis. At illi stulti divinitus facti dederunt arma. Tunc missis familiis eorum in naves, exsules eorum misit ab urbe in propriam regionem ununquemque jubens abire, in qua et genitus esset. Et cum fecisset proprium exercitum, et principes sibi obtemperantes, ipsa iterum mense Maio mittens per omnem locum convocavit omnes episcopos, quo convenirent in Nicensium civitatem ad efficiendum illic concilium. Et per totum aestivum tempus congregati sunt omnes apud Niceam. Siquidem eos qui ex Romanae sedis et Orientalium (1118C)persona venere, non dimiserat, sed retentos secum habebat.
Anno octavo imperii Eirenae et Constantini, exivit Therasius archiepiscopus Constantinopoleos in Nicensium civitatem, et celebrata est sancta et universalis septima synodus episcoporum, et recepit catholica Ecclesia prisca ornamenta sua, nihil novum praedicans, sed sanctorum Patrum dogmata immota custodiens, et novam haeresim abdicans, tresque falsos nominatos patriarchas anathematizans, Anastasium scilicet, Constantinum, et Nicetam, atque omnes consentaneos eorum. Facta est autem prima conventio ac sessio episcoporum in ecclesia catholica sanctae Sophiae Nicenae civitatis. Et quinto Idus Octobris (1118D)undecimae indictionis, mense Novembris, ingressi sunt omnes regiam urbem, et praesidentibus imperatoribus una cum episcopis in Magnaura, lectus est tomus, et subscripsit tam imperator quam mater ejus, firmantes pietatem secundum antiqua dogmata opera sacerdotum, et cum honore dimiserunt eos, et pace potita est Ecclesia Dei catholica, quanquam inimicus zizania sua in operibus suis seminare non cesset, sed Ecclesia Dei, semper impugnata, triumphat. Anno nono imperii sui Eirene imperatrix pace soluta cum Francis, causa nuptialis contractus direxit Theophanem protospatarium et adduxit puellam ex Armeniacis nomine Mariam ab Amnia, et junxit eam Constantino filio suo, cum ipse multum tristaretur, et nollet propter affectum, quo erga filiam Caroli (1119A)regis Francorum flagrabat quam antea desponsaverat, et consummaverunt nuptias ejus mense Novembris indictionis duodecimae. Interea Eirene misit Joannem sacellarium et logothetam in Longobardiam, una cum Adelgiso dudum majoris Longobardiae rege, quem illi Theodatum dicebant, ad ultionem inferendam si possent in Carolum, et quosdam subducendos ab illo. Descenderunt ergo cum Theodoro patricio eunucho praetore Siciliae, et inito bello, tentus a Francis, amare peremptus est. Anno decimo imperii Eirenes, movit diabolus livore pietatis imperatorum homines, qui instigaverunt matrem adversus filium, et filium adversus matrem. Inflexerunt enim eam, quasi ex praesignantibus futura cognitionibus certi facti, asserentes ei: Non est praedestinatum (1119B)apud Deum tenendi filium tuum imperium, sed tuum est, a Deo tibi datum. At illa, ut mulier seducta, praesertim cum amorem quoque principatus haberet, credidit ita esse, et non recognovit quod ipsi volentes dispensare res, id sub occasionem praetenderent. Ergo cum imperator jam viginti esset annorum, factus robustus, atque idoneus, videbat se nihil potestative gerentem, et tristabatur: intuens e contrario Stauratium patricium et logothetam omnia possidere, omnesque ad illum procedere, et neminem ad se frequentare audere, tum consilio inito cum familiaribus perpaucis hominibus suis, et Petro magistro suo, et Theodoro patricio, et Damiano patricio, aeque firmavit quo comprehenderet eum, et exsulem in Siciliam destinaret, ipseque teneret imperium (1119C)cum matre sua. Porro sexta Idus Februarii horribilis factus est terraemotus, ita ut non auderet quisquam domi dormire, sed omnes in hortis et sub dio tabernaculis factis et tentoriis degebant. Ast imperatrix una cum filio suo egressa est ad sanctum Maman. Cum autem Stauratio nuntiata fuisset, et praesignata res, commovit Augustam contra filium, quae comprehensos omnes imperatoris homines cecidit, atque totondit, una cum Joanne protospatario, et bajulo ipsius, et exsilio relegavit in inferioribus partibus usque in Siciliam; Petrum vero magistrum dehonestationibus submittens in domo sua sedere praecepit, similiterque Theodorum patricium. Porro Damianum patricium caesum, ac tonsum in castrum Apolloniadem exsulem fore destinavit, percutiensque (1119D)filium, convitiis multis lacessens egit ne procederet per dies non paucos. Coepit autem juramentis submittere militiam ita dicentem: Quia quousque tu vivis, non permittimus filium tuum imperare, et jurabant omnes sic, nemine contradicere audente. Interea classis Arabum in Cyprum exivit. Quod cognoscens imperatrix coacervavit etiam ipsa omnia Romana navigia, et misit adversus eos. Cum autem usque Myra uterque praetor venisset, divertit a promontorio Chelidoniorum, et ingressus est in Attaliae sinum. At vero moti Arabes de Cypro, cum serenitas eos cepisset, circumferebantur in pelago, cumque (1120A)terrae proximi cernerentur, viderunt eos praetores, et acie directa praeparati sunt ad bellandum. Theophilus autem Cibioretorum praetor, cum vir esset robustus, fisus ante omnes egressus, tentus est ab illis, qui tum ductus ad Aaron, videndus ab eo, adhortatus est ut proditor fidei fieret, et temporalia dona susciperet, qui cum hoc nullatenus admisisset, perampliusque coactus nequaquam cessisset, gladii animadversionem sustinens martyr optimus est ostensus.
Anno ab Incarnatione Domini 783, Eirene, primo imperii sui anno, mense Septembri, indictione decima quarta, misit, et venerunt qui jurabant ad Armeniacorum thema, qui jurare minime consenserunt: Quia non imperabimur a filio tuo in vita tua, sed nec (1120B)praeponemus, inquiunt, Eirenes ante Constantini nomen, sed Constantini et Eirenes, ut ab initio suscepimus. Misit autem iterum ad inflectendum eos Alexium spatarium et drongarium vigiliae. At illi tenentes eum, ut sibi praeesset, provexerunt. Nicephorum vero patricium custodiae manciparunt, Constantinumque suum principem et imperatorem laudaverunt, et acclamaverunt. Hoc comperto reliquorum populi thematum, praetoribus suis expulsis, Constantinum tantum imperatorem et ipsi praedicabant. O maligni diaboli versutias, quomodo per multa argumenta studet genus hominum perdere! Qui enim ante quindecim annos terribili jurejurando juraverunt, et facta propriae manus scripta in sancto altari recondiderunt, iterum jurabant se a filio ejus non imperandos (1120C)in vita ipsius, et rursus oblivioni hoc tradentes, Constantinum imperatorem bonae famae laudibus efferebant, non perpendentes miseri quod non oporteat reciprocum fieri juramentum. Necessitas enim incumbit ut omnem reciprocam jurationem perjurium subsequatur, perjurium autem abnegatio Dei est. Collecti autem mense Octobri, decima quarta indictione, hi qui ex thematibus erant apud Acroam, exquisierunt omnes communi consilio Constantinum imperatorem vigesimum agentem annum; timens autem Eirene impetum populi, absolvit eum. At illi quidem imperatorem firmaverunt, hujus autem matrem respuerunt. Praeterea direxit imperator Michaelem Lachanodraconem, et Joannem bajulum suum, ac protospatarium, et juramentis (1120D)submiserunt Armeniacos ne susciperent Eirenen matrem suam in imperatricem, Alexium vero confirmavit in praetorem suum. Et cum redisset in urbem, mense Decemb., caesum et tonsum Stauratium exsulem fecit apud Armeniacorum thema, ad satisfactionem eorum. In exsilium nihilominus et Aetium misit protospatarium spadonem, et intimum ejus, et omnes domesticos ipsius spadonis: hanc autem cum suavitate sua et affluentia locavit in palatio Eleutherii, quod ipsa construxerat, in quo et pecunias multas absconderat. Factum est autem eodem mense incendium, et concrematum est triclinium patriarchae, (1121A)quod dicitur Thomaites, et quaestorium, et aliae domus usque ad Milium. Caeterum Aprili mense Constantinus cum movisset castra contra Bulgares, venit ad castellum quod dicitur Probati, ad rivum scilicet sancti Gregorii, et cum occurrisset Cardamo domino Bulgariae, pusillo circa vesperam facto bello, formidantes qui ex parte Romanorum erant, per noctem fugerunt, et inglorii redierunt, quin et Bulgares metuentes reversi sunt. Anno secundo imperii Constantini, mense Septemb., castra movit adversus Arabes, et profectus ab Amorio, abiit Tarsum Ciliciae. Porro decima octava Kalend. Feb., rogatus imperator a propria matre, et a multis optimatibus, pronuntiat, eam iterum imperatricem, et laude simul cum illo attollitur, ut a primordio Constantini et (1121B)Eirenes, et omnes quidem obediunt. Ast Armeniacorum thema pertinaciter instans adhuc renititur, et quaerit Alexium, qui paulo ante praetor in eis fuerat, et ab imperatore evocatus, dignitate patricii sublimatus, penes ipsum degere videbatur. Hunc ergo propter hujusmodi requisitionem, et quosdam sermones super ipso dictos, quod videlicet regnaturus esset, caedens ac tondens in praetorio posuit. Julio vero mense exercitum movit adversus Bulgares, et construxit castrum Marcellorum, et duodecima Kalend. Augusti exivit Cardamus dominus Bulgariae cum omni virtute sua, et stetit in munitionibus. Fiducia vero fretus, et a pseudoprophetis imperator credere persuasus quod ejus esset victoria, incircumspecte ac inordinate (1121C)bellum infert, et valido vincitur marte, fugatusque rediit in urbem, multis amissis non solum communis populi, sed primatuum, inter quos Michael magister Lachanodracon et Bardas patricius exstiterunt, et Stephanus protospatarius, Nicetas quoque, ac Theognostes facti praetores, et homines regii non pauci, sed et Pancratius pseudopropheta, et astronomus, qui et victurum illum vaticinatus est. Abstulerunt etiam Bulgares sarcinam, pecuniam, equos, et aulaea, una cum universo regio apparatu. Cum autem collecti essent ordines in urbem, consiliati sunt educere Nicephorum, et Caesarem, et imperatorem constituere. Quo comperto, Constantinus misit, et eduxit utrosque filios Constantini avi sui ad sanctum Maman, et Nicephorum quidem oculis, Christophorum (1121D)atque Nicetam, Anthimum atque Eudoxium, linguis privavit: cum quibus et praedictum Alexium patricium luminibus privavit, obediens maternis et praelati Stauratii suadelis, ei asseverantium quod nisi hunc caecum redderet, in imperatorem forent electuri. Factum est autem horum poena malorum mense Augusto, die Sabbati, indictione decima quinta, hora nona. Verumtamen non in longum Dei justitia hanc injustam ultionem dimisit inultam. Post quinquennium namque eodem mense et eodem die Sabbati orbatus est oculis a propria matre idem Constantinus. Anno tertio imperii Constantini, audientes Armeniaci de Alexio patricio, quod caecus factus (1122A)fuerit, custodiae mancipant praetorem suum, Theodorum videlicet patricium Camulianum. Quo comperto, imperator misit primum quidem ad eos nonnullos; post sanctum vero Pascha ipse movit exercitum contra eosdem Armeniacos, una cum reliquis thematibus octava Kalendas Junii, indictionis primae, die sancto Pentecostes, cum proditos eos Armeniorum fraude, qui cum ipsis erant, vicissent, comprehendit illos debellatos, et interfecit Andronicum spatarium et tumarchan, atque Gregorium episcopum synopensem, reliquos vero rerum jacturis, et sumptibus, et proscriptionibus affecit. Porro mille vinctos exercitus ipsorum introduxit per Blacernarum portam in urbem, quorum faciebus atramento et punctionibus superscripsit Armeniacus insidiator, (1122B)et dispersit eos tam in Siciliam quam caeteras insulas. Armenii sane proditores eorum nihil ab imperatore honoris seu libertatis assecuti, castrum Amachan Arabibus tradiderunt. Anno quarto imperii Constantini, ceperunt Arabes Sebasan castrum sub verbo, propter quod et principes ejus ad propria redierunt. Anno quinto imperii sui Constantinus odio habens Mariam uxorem suam, summissione matris suae imperium appetentis, et quod ab omnibus reprehensibilis judicaretur, affectantis, coegit ut fieret monacha, quam cum inflexisset, totondit mense Januario, et Aprili mense movit exercitum adversus Arabes, et mense Maio bellum iniens cum uno cursu ipsorum in loco qui dicitur Amusan vicit, vertit, et hos insecutus est usque ad amnem, et cum venisset (1122C)Ephesum, et apud Dei locum orationes fecisset, commercium nundinarum, quod centum esset auri librarum, indulsit ad famulatum sancti Joannis apostoli. Augusto vero mense coronavit imperator Theodaten cubiculariam in Augustam, et desponsavit eam imperator. Anno sexto imperii sui, indictione prima celebravit imperator Constantinus cum Theodate nuptiarum principia in palatio sancti Mamae per dies quadraginta. Mense vero Aprili ejusdem indictionis, nocturno tempore, factus est terraemotus in Sicilia et Creta valde terribilis. Mense autem Maio factus est terraemotus Constantinopoli nimis horribilis. Cardamus praeterea dominus Bulgariae denuntiavit imperatori dicens: Aut tribue mihi pacta, aut veniam usque ad Auream portam, et demoliar Thracem. (1122D)Ast imperator posuit equina stercora in mapsa, et transmisit ei: Qualia, inquiens, pacta te decere praevidi, transmisi tibi. Verum quia senex es, nolo ut fatigeris usque ad haec loca, sed ego veniam usque ad Marcellam, et tu exi, et quidquid Deus judicaverit facito. Et cum misisset imperator ad ulteriora themata, conscivit populum suum, et venit usque Versiciniam, et Cardamus usque ad lucum Abroleva, et cum formidaret, mansit in nemore. Ast imperator, confortato populo suo, abiit usque ad locum Abrolevam, invitans eum per dies septemdecim, at ille non est ausus, sed repedavit fugax ad sua. Eodem quoque anno Arabes venerunt Amorium, et cum nihil (1123A)profecissent, reversi sunt, praeda in regionibus circumquaque facta. Eodem quoque anno Plato Sacundionis abbas se abscidit a communione Tharasii patriarchae, pro eo quod imperatorem receperit in communionem, et permiserit eum tondere uxorem suam Mariam, et Joseph monacho, et abbati monasterii, quod appellatur Concarata, coronare eum Theodatae praeceperit. Quod cum didicisset imperator, misso Bardanio patricio, et scholarum domestico, cum Joanne comite obsicii Platonem introduxit in urbem, et retrusit intra claustra in templo principis militiae, quod est in palatio: reliquos vero monachos cum nepotibus ejus percussos exsilio relegavit apud Thessalonicam, quibus auxiliabatur mater imperatoris, tanquam qui filio resistebant, et eum confundebant. (1123B)Anno septimo imperii sui, mense vero Septembri, egressus est imperator cum matre sua ut calefieret apud Prusam. Octobre vero mense natus est imperatori filius, quem cognominavit Leonem; quae cum cognovisset imperator, derelicta matre apud thermas, una cum ordine regio universo, atque principibus, cursim in urbem regressus est. Quapropter hujus mater spatio reperto allocuta est, et subtraxit muneribus ac promissionibus agminum principes, ut deponeretur filius ejus, et ipsa singulariter imperaret, et alios horum per seipsam, alios vero per homines suos blandiens attraxit ad se omnes, et praestolabatur congruum invenire diem. Interea obeunte Romae Adriano papa, consecratur Leo vir honorabilissimus, et per omnia reverendus. Mense vero (1123C)Martio exivit imperator adversus Arabes, habens secum Stauratium patricium, et caeteros amicos matris suae, necnon et electam catervam expeditorum militum ex utrisque thematibus viginti millia. Videntibus autem, qui circa Stauratium erant alacritatem populi et imperatoris, timuerunt ne forte inito bello ille vinceret, et ipsi adinventis adversus eum frustrarentur insidiis; ergo muneratis vigilibus persuaserunt eis mentiri, perhibendo Saracenos fugisse. Imperator itaque multum tristatus, inefficax urbem ingressus est, et Kalend. Maii mortuus est filius ejus Leo, et luxit eum vehementer. Porro decima sexta Kalend. Augusti ab equestri agone ad sanctum Maman transeunte, transmearunt ad eum comprehendendum (1123D)hi qui erant ex ordinibus, quos mater imperatoris allocuta est: quo ille cognito, in chelandium suum ingressus est, et transmeavit ad Pylas, volens ad Orientalium thema confugere. Erant autem cum eo et amici matris ejus, quos ille sic esse ignorabat. Praeterea ipse et mulier ejus exivit usque ad Tritonem. Porro, consilio inito, amici matris ejus dixerunt ad semetipsos: Si coacervatus ei fuerit populus non jam dominio constringetur, nec jam latere poterimus eum, et perdet nos. Materque ipsius, congregatis in palatio Eleuterii, qui ex ordinibus fuerant collocati, introivit in palatium, et cum didicisset populi ad imperatorem concursum, timuit nimis, et tractabat qualiter mitteret episcopos ad eum, et (1124A)acciperet verbum, et sederet in angulo. Verum scripsit occulte ad amicos qui cum ipso erant, quia nisi modum quemlibet feceritis, et tradideritis eum, verba quae habetis mecum, habeo indicare imperatori. At illi metuentes tenuerunt eum ad preces, et in chelandium deducto eo, Sabbato mane venerunt ad urbem, et incluserunt eum in domo Purpurea, in qua et natus est, et circa horam nonam crudeliter et insanabiliter oculos ejus evellunt, ita ut hunc mors subsequens confestim extingueret, consilio matris suae et consiliariorum ejus. Obtenebratus est autem sol per dies septemdecim, et non dedit radios suos, ita ut errarent naves maris, omnesque dicerent quod propter obcaecationem imper. sol obcaecatus radios suos retraxerit, et taliter de caetero (1124B)imperat Eirene mater ejus. Eodem etiam anno Romae cognati beatae memoriae Adriani papae commoventes populum tumultuati sunt contra Leonem papam, et tenentes caecaverunt eum, non tamen penitus lumen ejus exstinguere potuerunt. At ille confugit ad Carol. regem Franc., qui ultus est inimicos ejus amare, et restituit eum in sede sua. Caeterum vicem Carolo recompensans, in imperatorem coronavit eum in templo sancti Petri apostoli, perungens oleo a capite usque ad pedes, et circumdans imperatoria veste, atque corona VIII Kalendas Januarii, indictione nona.
EIRENE.
(1124C)Anno ab Incarnatione Domini 791, Eirene cum secundo imperare coepisset, confestim direxit Dorotheum egomenum Chrysopolitanum, et Constantinum carthophylacem ecclesiae magnae ad Habdimelich partes Cappadociae depopulantem, atque Galaciae, intercedens pro pace, quod tamen factum non est. Octobre mense quidam rebelles in custodia positis in palatio Tuterapiu filiis impugnantis Deum, Constantini scilicet, ad magnam persuadent Ecclesiam confugere, quasi petentes securitatem subsequentis indemnitatis suae, quatenus per hujusmodi occasionem appellarent ex eis quemquam imperatorem. Et multo populo ad ecclesiam concurrente, ingressus est Aetius eunuchus patricius, et eduxit (1124D)eos verbo, nemine ad eos attendente, et exsilio damnaverunt eos apud Athenas. Duo autem patricii Stauratius et Aetius, qui dilecti esse noscebantur imperatricis, facti sunt in alterutrum hostes, ita ut inimicitiam manifeste monstrarent, ambo intentionem habentes post mortem ejus cognatis suis imperium acquirendi. Anno secundo imperii Eirenae, Habdimelich exivit contra Romaniam, et missis expeditorum millibus in cursum, descendit usque Malagma, et praeoccupans in stabulis Stauratii equos, imperatorio equitatu capto, sine laesione reversus est, et reliqui descendunt usque Liliam, et multam consecuti sunt praedam. Mense autem Martio, septima indictione, voluit Achamirus Sclavinorum Belzitiae (1125A)princeps, pulsatus ab Helladicis, educere filios Constantini, et ex eis promovere in imperatorem. Cum autem cognovisset imperatrix Eirene, mittit ad patricium Constantinum Serentapicum, Theophylactum filium ejus, qui spatarius erat, et nepos ejus, et omnium oculos eruit, et dissipavit consilium eorum contra se nequiter adinventum. Porro Paschalis festivitatis secunda feria processit Eirene a sanctis apostolis, in curru aureo vecta, qui quatuor albis equis trahebatur, et a quatuor patriciis tenebatur, Bardanio videlicet praetore Tracesiorum, Sisinnio praetore Thracae, Niceta domestico scholarum, et Constantino Boyla, jactans liberaliter hypatian. Mense vero Maio infirmata est imperatrix pene usque ad mortem, et protenta est contentio eunuchorum Aetii et Stauratii. (1125B)Aetius autem auxiliatus est Nicetae patricio, et scholarum Domestico, et insequuntur severe Stauratium, credere facientes imperatricem quod imperium appeteret, ita ut atrociter irata illi, ascendens in palatium Tenthierium, dixerit rebellionis et simultatis sollicitum eum esse sibi sceleris acquisitorem: qui ad haec apologia facta, muniebat seipsum. Insaniebat autem adversus Aetium, et Nicetam, et praedictos patricios. Anno tertio imperii Eirenae, mense Februario, indictione octava, jam dictus Stauratius patricius tyrannidem ac simultatem in urbe regia construebat, scholarios, qui erant in ea, excubitores una cum primis eorum, pecuniis et muneribus assumens, et placans: Eirene autem pia imperatrix silentio (1125C)in triclinio Justiniani facto, prohibuit omnem qui militaret adhaerere Stauratio, et sic adepta sunt modicam tranquillitatem negotia. Aetius vero et Nicetas cum aliis quibusdam certatim adversabantur Stauratio, qui, corde perculsus, sanguinem per os emisit spumosum ex partibus pectoris et pulmonis: hoc medici aspicientes, mortale pronuntiaverunt; ast adulatores et imperiti, non solum medici, sed et pseudomonachi, et divini, juramentis credere persuaserunt usque ad diem mortis ejus, quae facta est Junio mense, indictione octava, quod victurus et regnaturus esset: quibus ille innixus, seditionem in Cappadociis construxit adversus Aetium fieri, quam non meruit vivens audire. Post duos namque dies mortis ejus super hoc nuntius venit, et in seditione (1125D)comprehensi exsiliis sunt, et animadversionibus subditi. Anno quarto imperii Eirenae, octava Kalend. Januarii, indictionis nonae, Carolus rex Francorum coronatus est a Leone papa, et cum voluisset contra Siciliam classibus praeliari, se poenituit, conjungi potius cum Eirene volens, legatis ad hoc sequenti anno directis, indictione decima. Martio vero mense, nona indictione, Eirene pia imperatrix Byzantiis civilia donavit tributa, Habdique ac Hyeriae ea quae dicuntur commercia relevavit, magnis super his et aliis multis beneficiis gratiarum actionibus (1126A)freta. Anno quinto imperii Eirenae Aetius patricius liber a Stauratio factus, et ideo securitate potitus, imperium ad proprium fratrem transferre satagebat, quem et Monostrategum fecit in Thrace simul et Macedonia, ipse ulteriora themata tenens, orientalis scilicet et obsicii. Cum ergo elatione refertus esset, eos principes qui sublimiores erant dehonestans, pro nihilo reputabat, qui et valde moesti adversus eos effecti, simultatem adversus imperatricem meditantes, hanc in opus duxerunt. Pervenerunt autem et apocrisarii a Carolo et Leone papa directi ad Eirenen piissimam, postulantes ut jungeretur illi ad nuptias, et veniret eo ad Hesperia, quae profecto obaudivisset, nisi Aetius supradictus inhibuisset praevalens, et imperium in proprium (1126B)fratrem usurpans. Sequenti autem anno, qui est primus annus Nicephori, pridie Kalendas Novembris, indictione undecima, quarta noctis hora, quae feria secunda lucescit, idem Nicephorus cum esset patricius et logotheta generalis, tyrannidem adversus Eirenen piissimam concitavit, Deo quidem ineffabilibus ob nostrorum multitudinem peccatorum judiciis indulgente, cooperantibus ei Niceta patricio ac domestico scholarum, et Sisinnio patricio fratre ipsius, viro perjuriis et fraudulentiis pleno, et Niceta Triphilio. Erant autem et cum eo Leo patricius Musulatii, et Theoctistus patricius, et Petrus patricius, et quaestor, seducentes quosdam a populo, qui erant ex ordinibus, cumque venissent (1126C)ad portam, quae dicta est Chalce, custodesque falso ac subito decepissent, persuaserunt eis ut crederent quod ab ipsa fuerint destinati, quatenus eumdem Nicephorum imperatorem appellarent, eo quod Aetius patricius sibi vim inferret ad enuntiandum fratrem suum Leonem imperatorem, qui mendacio tanto credentes imperatorem pariter pronuntiaverunt eum qui erat tyrannus. Taliter ergo ad magnum palatium iidem patricii venientes, ingressi sunt illud, indeque per totam urbem ignobiles servos dirigentes acclamationem fecerunt ante mediam noctem, et custodes in medio palatii, quod Tueleutherii nuncupatur, posuerunt, ubi contigit imperatricem esse. Diluculo sane accersentes eam, concluserunt eam in majori palatio, et ita processerunt ad magnam (1126D)ecclesiam ad coronandum scelestum. Convenit interea universa plenitudo urbis, et omnes super his quae gerebantur moleste ferentes, maledicebant coronanti, et coronato, cunctisque congratulantibus ei. Equidem cum religione ac ratione viventes divinum mirabantur judicium, qualiter eam permiserit, quae pro recta fide more martyrum agonizaverat, a subulco expelli, praesertim cum ei devotissimi ejus praecipue adhaerere propter avaritiam proposuerint, Leo scilicet patricius eunuchus, et Sacellarius Sinopeos, et Deo perosi tribus filiis, ac patricii, qui superius (1127A)dicti sunt, qui donis plurimis ab illa ditati sunt, et cum ea saepe convescentes, et adulationibus cum juramentis horribilibus certam reddentes, omnibus mundi rebus se necessariorem reputare, quam haberent erga illam benevolentiam affirmabant, alii autem ut in ecstasi facti, gestorum certitudinem minime sentientes, somnium se vidisse putabant; alii autem, qui duntaxat perpendere bene sciebant, praeteritam felicitatem beatificabant, et futuram infelicitatem per tyrannidem lugebant, maximeque hi qui maligni voti tyranni experientiam quamdam ante perceperant. Porro universos communiter possidebat caligo, et sine consolatione mentis defectio, ne per singula illius miserandae diei deformia verba scribens protelem sermonem. Denique sequenti die, (1127B)sumptis quibusdam ex patriciis, ascendit ad imperatricem custodiae mancipatam, simulans, ut ei moris erat, falsam benignitatem, per quam et plures decepit, et excusans se, quod invitus ad principatum ascenderit, nec hunc unquam desideraverit. Maledicebat autem his qui se provexerant, et illam insidiis appetiverant, ut proditor Domini postquam cum ipso coenavit, quos et imitatores illius testabatur. Ostensis etiam nigris calceamentis, amare se talibus uti praeter leges imperatorias affirmabat, fiduciamque dolose habere monebat eam, etiam cum juramentis de omni corporali requie, quam consequi dominam a servo deceret, nullamque arbitrari aerumnam casus illius hortabatur: commonebat postremo nil occulere a se imperialium thesaurorum, et damnabat (1127C)avaritiae vitium, hos illam habere non ferens. Languebat enim eo vehementer omnia devorans, omnemque in auro spem et fiduciam ponens. At vero (1128A)dilecta Deo Eirene, quamvis congrueret, ut passione tam repentinae commutationis ut pote mulier teneretur, forte prudentia dixit ad eum: Qui heri quidem servus perjurus fuerat, hodie solers, et seditiosus tyrannus ac impudens habetur. Ego quidem, o homo, Deum deputo, et pridem cum essem orphana, exaltasse me, et dein super solium cum essem indigna, provexisse me: causam vero depositionis mihimet applico, et peccatis meis ascribo, in cunctis autem ac modis omnibus sit nomen Domini benedictum. Porro modum promotionis tuae Deo reddo; verumtamen delatas mihi contra te super dignitate, qua nunc circumdaris, auditiones non ignorabam, quas veras fuisse rerum finis ostendit, quas si moleste tulissem, facile mihi erat te interficiendi. Sed (1128B)modo juramentis tuis fidendo, modo tibi parcendo, multos mihi devotos parvipendi, Deo quae mea sunt dans, per quem reges regnant, et potentes obtinent terram. Sed et nunc, cum sis pius, et ab ipso profectus, te adoro, et peto meae parcere infirmitati, et concede mihi domum Eleutherii a me constructam in refocillationem incomparabilis calamitatis meae. At ille ait: Si hoc vis fieri tibi, jura mihi per omnem divinam virtutem non absconsuram te quidquam ex thesauris imperii, et adimpfeo postulationes tuas, et omnem placationem faciam. Quae juravit ei ad pretiosa et vivifica ligna: Quia non movebo a te obolum unum; quod et fecit. Verum ille consecutus quod desiderabat, protinus exsilio relegavit eam apud Principem insulam, in monasterio quod (1128C)ipsa aedificaverat, cum adhuc essent in urbe missi Caroli, et quae agebantur aspicerent.