Jump to content

Historia miscella/24

Checked
E Wikisource
LIBER VIGESIMUS QUARTUS.
Saeculo VIII

 LIBER VIGESIMUS TERTIUS.

LIBER VIGESIMUS QUARTUS.

(1127) (1127C)Anno ab Incarnat. Domini 795, Nicephorus vorax cunctorum imperio potitus, nec saltim parum voluit hypocrisin tegere, sed quasi recisurus justitiam, nequam in Magnaura et injustum fore constituit judicium. (1127D)Intentio namque tyranno inerat, ut res ipsae ostenderunt, non pauperibus jura tribuendi, sed per hoc omnes qui magni erant inhonorandi, et captivandi, et ad se quae cunctorum erant transferendi, quod et fecit. Videns autem adversum se omnes contristatos, et pavens ne forte memores Eirenae beneficiorum adsciscerent eam iterum ad imperium, Novembre mense, hieme nimium gravi imminente, non est ipsius misertus immisericors ille, sed exsilio deportari praecepit in insulam Lesbum, et cautissime custodiri, quin et a nemine contueri. Porro pridie Kal. Maii, mortuus est Niceta Tryphylius, ut aiunt, a Nicephoro veneno exstinctus, et Nonis Maii, feria quinta, cum Nicephorus ad suburbana Chalcedonis exisset, equumque mansuetissimum ascendisset, (1128C)hunc ex providentia Dei ejiciens, dextrum pedem ejus contrivit. At vero decima quarta Kal. Augusti, feria quarta, hora prima, Bardanes patricius, et praetor Orientalium, qui cognominatus est (1128D)Turcus, appellatus est imperator ab omnibus ultro suis thematibus, qui multum renitens, ut evaderet illos, minime valuit, et descendens usque Chrysopolim, cum circuisset diebus octo, et minime fuisset receptus, rediit usque Malagma, qui metuens Deum, et recogitans, ne forte per se mactatio Christianorum efficeretur miseretur, misit ad Nicephorum, et accepto verbo in scriptis propriae manus ejus, in quo et sanctissimus Tharasius patriarcha et omnes patricii subscripserunt, quod illaesus et indemnis cum omnibus qui cum ipso erant foret reservandus, sexta Idus Septembr. clam fugiens descendit in civitatem Bythiniae, in monasterio Heraclii, et invento chelandio quod ab imperatore fuerat super hoc missum, tonsus est, et indutus stola monachica, et (1129A)ingressus illud abiit in insulam quae dicebatur Prima, in qua aedificaverat monasterium, opinatus quod foret veritus terribile verbum quod dederat sibi contemptibilis Nicephorus, et in nullo esset laedendus. At ille primum quidem denudat illum substantia ejus, et occasione accepta, omnes thematum principes, et habitatores, quosdam et de regia urbe captivavit, exercitum autem privatum roga deseruit. Verum quis sermo enarrare sufficiet digne caetera quae diebus illis ab eo gesta sunt propter indulgentiam Dei pro commissis nostris? Nona vero die, mense Augusto undecimae indictionis defuncta est imperatrix Eirene in exsilio in insula Lesbi, et translatum est corpus ejus in insulam Principis, in monasterium quod ipsa construxit.

(1129B)Anno secundo imperii sui, Nicephorus coronavit filium suum Stauratium per Tharasium sanctissimum patriarcham in ambone majoris ecclesiae in imperatorem, cum esset inutilis modis omnibus ad tantam dignitatem tam aspectu quam robore, et sensu. Caeterum Nicephorus, qui nunquam usquam veritatem servavit, Lycaonienses quosdam, imo vero Lycanthropos concordes et consentaneos ad Proten insulam misit, et jussit eos discedere, et praedictum, quasi se ignorante, luminibus privare Bardanem, et post facinus ad ecclesiam fugere. Quo facto tam patriarcha, et senatus, quam omnes timentes Deum, acriter doluerunt. Ast imperator nequissimus Nicephorus cum juramentis omnes primores Lycaonienses simulatus exquirebat, in eos ut putabatur (1129C)ulturus, omnia secundum ostentationem, et nihil secundum Deum agens. Erat enim illi praecipue cum reliquis praevaricationibus hujuscemodi mentis idioma, per quod videlicet et ante imperium multos seduxit: verumtamen in ridiculum habebatur, liquido hoc scientibus ejus studium, ita ut impudentia multa, et caligosa, et polluta facies ejus tunc inaccessibilis fieret per septem dies, eo dolose intra cubiculum imperatorium ejulante. Nam et naturaliter ejus muliebres aderant lacrymae, quas multis pravis inesse, et pseudoprophetis procul dubio constat, quanquam plurimos non latuerit. Mense vero Augusto, cum adversus Arabes exisset, occurrit eis apud Crason Phrygiae, et inito bello superatur, multisque amissis cum propemodum ipse vivus foret capiendus, (1129D)principum quidam fortissimi vix hunc salvabant. Anno tertio imperii sui, simultate facta in Perside, descendit Arabum dux pacificaturus eos. Nicephorus autem, spatio reperto, aedificavit Ancyram Galatiae, et Thebasan, et Analatrasum; misit etiam et cursum, qui revertentes nihil profecerunt, sed contra multos perdiderunt. Anno 4 imperii Nicephori movit exercitum Aaron dux Arabum adversus Romaniam in virtute gravi, trecentorum scilicet millium tam Maurophoris quam Syria et Palaestina coacervatis, et cum venisset Tyana, aedificavit domum blasphemiae suae, et obsidens cepit Heraclium tunc castrum, quod erat valde munitum, et Thebasan, et Malacopan, et Sideropelum, et Andrasum. Misit autem et (1130A)cursum sexaginta millia bellatorum, et descendit usque Ancyram, et hac visa, reversus est. Ast imperator Nicephorus, metu et impossibilitate detentus, exivit et ipse in desperatione fortia infortunii demonstraturus, et multis tropaeis factis, misit ad Aaron metropolitam synodorum, et Petrum egumenum Gylei, et Gregorium oeconomum, et multum disputantibus eis firmaverunt pacem, ut per unumquemque annum tribueret illis tricena millia numismatum, et tria numismata in tributum capitis imperatoris, et tria filii ejus: quibus acceptis, Aaron jucundatus est, et plus exsultavit, quam si dena millia suscepisset talenta, tanquam qui subegisset Romanum imperium. Porro convenit inter eos castra quae destructa erant non reaedificanda. Cumque Arabes (1130B)regressi fuissent, construxit eadem continuo castra, et praemunivit; quo comperto Aaron misit iterum, et recepit Thebasan, missoque stolo in Cyprum, ecclesias destruxit, Cypros emigravit, et multo excidio facto pacem dissolvit. Anno quinto imperii sui Nicephorus castra movit contra Bulgares, et cum venisset Adrianopolim, et sensisset quod simultatem contra se imperatorii homines et quidam ex ordinibus meditarentur, inefficax repedavit, nihil proficiens, nisi quod tribulibus suis tantum ultionem intulit, horum multos caedibus et proscriptionibus rerum submittens.

Anno sexto imperii Nicephori, mense Septembri, Aaron dux Arabum cum classe contra Rhodum Chumeid direxit, qui cum subito transmeasset, (1130C)Rhodumque pervenisset, multum in ea excidium fecit. Verumtamen municipium quod in ea erat non impugnatum remansit. Cum autem ipse remeasset, evidenter impugnatus est a sancto et miraculorum patratore Nicolao. Cum enim Myram venisset, et sacram ejus arcam conterere tentasset, aliam pro ea contrivit, moxque classem multorum ventorum, et marinorum fluctuum, tonitruorum quoque et fulgurum, inaequalitas comprehendit, ita ut plurimae scaphae conquassarentur, ipseque impugnator Chumeid virtutem sancti cognosceret, et praeter spem periculum evaderet. Porro decima quarta Kal. Jan. Nicephorus post multam electionem virginum ex omni potestate sibi subdita, causa copulandi Stauratium filium suum conjugi factam, Theophaniam Atheniensem (1130D)cognatam beatae Eirenae, quae viro desponsata erat, separavit ab eodem viro, et ipsi Stauratio misero copulavit, imprudenter ut in aliis, et in hoc quoque praevaricator effectus; alias vero duas ista pulchriores, quas cum ea elegerat, manifesse corrupit in eisdem nuptiarum diebus, ab omnibus idem obscenus irrisus. Denique mense Feb., simultatem excogitantes adversus eum multi ex proceribus, Arsabir quaestorem, et patricium, virum pium et rationabilissimum, elegerunt, quod cum multiformis Nicephorus agnovisset, ipsum quidem caesum ac tonsum monachum fecit, et exsilio relegatum in Bithyniam misit: reliquos autem caedibus et tonsuris, publicationibus insuper et exsiliis subdidit, (1131A)non solum mundialis vitae principes, sed et episcopos, et monachos, nec non et majoris ecclesiae sancellum, et sacellarium, et chartophylacem, viros rationabiles et reverentia dignos. Anno septimo imperii Nicephori Arabum dux mortuus est in interiori Perside, quae vocatur Curasan, et suscepit principatum Muhammat filius ejus, scrupulosus per omnia, contra quem Habdallas frater ejus seditionem commovens, intestini belli factus est auctor, et hinc ii qui in Syria, et Aegypto, et Libya erant, in diversos incisi principatus, tam publicas res quam alterutros subverterunt, mactationibus, et rapinis, ac diversis flagitiis, contra se contraque subditos Christianos confusi. Ac per hoc ecclesiae quae in sancta Dei nostri erant civitate, desertae factae sunt, et monasteria (1131B)duarum magnarum labrarum, sanctae videlicet memoriae Charitonis, et Cyriaci, atque Sabae, necnon et reliqua sanctorum coenobia Euthymii ac Theodosii. Theodorus autem egumenus studii, et Joseph frater ejus archiepiscopus Thessalonicenus, una cum Platone incluso, et caeteris monachis suis, a communione recesserunt Tharasii sanctissimi patriarchae, propter Joseph vicedominum, qui praevaricatorie Constantinum et Theodaten coronaverat. Tunc Nicephorus imperator, occasione percepta, cum episcopos et egumenos congregasset, synodum adversus illos celebrari praecepit, per quam a monasterio et urbe dejecti, exsilio sunt destinati, mense Januario, indictione secunda. Eodem etiam anno, dum roga penes Strumonem amnem populo distribueretur, (1131C)irruentes Bulgares hanc ademerunt, auri libras centum et mille, multumque populum occiderunt, cum praetore atque principibus. Erant enim et caeterorum thematum ibidem taxati principes non pauci, qui omnes illic perierunt. Ceperunt autem et totam sarcinam, et ita reversi sunt. Eodem etiam anno ante solemnitatem Paschae, Crunnus Bulgarum dux acie contra Sardicam directa dolo hanc cepit; ex militiis autem Romaicis interfecit sex millia absque multitudine privatorum. Nicephorus autem adversus eum tertia feria hebdomadae salutaris passionis egressus, dignum quidem sermone nihil gessit. Hos autem principes, qui de caede Bulgarica salvati verbum salutis deposcunt, cum dare dedignatus fuisset, amisit, inter quos erat et Cumatius Spatarius, mechanicae (1131D)artis expertus. At Nicephorus multo dedecore juratoriis sacris regiae urbi persuadere satagebat ut crederent quod festivitatem Paschae in aula Crunni celebraverit. Praeterea cum civitatem Sardicam, quae destructa fuerat, reaedificare voluisset, multitudinibus resistentibus timens, persuadendum turbis imperatorem super aedificio pecunias ab eis coepit exigere. At illi sensu ingenuo, ut ex nequam illius argumentationibus subministrato, tumultuantur adversus illum et adversus principes suos per horas sex, et irruentes disrumpunt tabernacula ipsorum. Cum autem venissent usque ad imperatorem, (1132A)injuriis et maledictis hunc submittunt, ulterius se non sufferre immensam avaritiam, et nequam moliminis ejus animum dejurantes. At ille repentino simulato pavore perterritus surrexit a mensa, et primo quidem per Nicephorum et Petrum patricios juramentis et persuasibilibus verbis sedare conabatur exercitum. At illi modica quiete potiti collem quemdam ceperunt, quem quia per se in manibus habebant, obliti sunt, Κύριε ἐλέησον exclamantes, ac si super quodam terraemotu, vel imbrium defectu. Ille autem ut pote ad omne malum semper paratus, clandestinis muneribus noctu multis ex principibus pellectis, in crastinum ipse per se ipsum medius veniens, allocutus est turbas cum omni tranquillitate, ac super aequali cura erga natos eorum juramentis (1132B)horribilibus eos certificans, et continuo regiam pervenit ad urbem, Theodosio patricio et primiscrinio, cognomento Salibra, deserto, ad perdiscendum ex alterutris eos qui seditionem patraverant. Cumque multitudines reverterentur, rogas eis apud sanctum Maman se tribuere fingens, caedibus, ac tonsuris, et exsiliis, multis ex eis punitis, Chrysopolim reliquos transduxit, calcans tanta ac tam horribilia juramenta. Illi autem propter aerumnam igneum fluvium meatum appellaverunt. Anno octavo imperii sui Nicephorus post multas impias animadversiones, militias prorsus humiliare tractans, Christianos exsules ex omni themate in Sclavinias ferri jussit, horum autem substantias venundari. Erat autem haec res captivitate non minor, multis ex amentia blasphemantibus, (1132C)et inimicorum cursus poscentibus, aliis nihilominus circa sepulcra parentalia lamentantibus, et defunctos beatos asseverantibus; fuerunt autem et qui suspendio usi sunt, ut a tantis malis eriperentur. Etenim immobilium res quae inerant sibi secum ferre non poterant, et substantiam quam ex parentalibus doloribus possederant perditam contemplabantur, et impossibilitas omnis omnes possidebat. Haec quidem inchoata sunt a Sept. mense, porro circa Pascha finita sunt. Secundam vero cum hac afflictionem commovens, militare praecepit egenos, et armari adversus compatriotas, conferre nihilominus etiam decem et octo ac dimidium numisma per singulos fisco, una cum omni proximitate ad (1132D)tributa publica. Tertiam malignitatem inferens, perpendere jussit et augeri horum tributa, et praestare Cariacitorum causa siliquas binas, et ad quartam nequitiam, reliquos redditus omnes augmentari praecepit. Quinta vero afflictione illata, a venerabilium domorum inquilinis, orphanotrophii scilicet, ac hospitalium gerocomiorum, ecclesiarum quoque ac monasteriorum regularium, per singulos focos, census exigi, a primo tyrannidis ejus anno praecepit, et quae meliora erant in rebus, in regiam curatoriam deferri jubebat. Sextam commovens afflictionem, a praetoribus inspici jubet eos qui ex paupertate repente creati essent, et ab his pecunias exigi, quasi ab (1133A)inventoribus thesaurorum. Septimam quoque adinveniens, eos qui ante viginti annos invenerant, et usque ad hunc, dolium, aut vas quodcunque, omnibus propriis privari pecuniis. Oct., eos qui ex avis vel patribus haereditaverunt, et divisa substantia pauperes facti fuerunt, ex eisdem annis, viginti siclos aerario publico jubebat praebere, et eos qui emerant extra Abydum corpora servilia, bina numismata in tributum dare praecepit, maxime eos qui in Dodecasino erant. Nona, naucleros qui maritima inhabitabant, et maxime eos terreno labore minoris Asiae viventes, emere de rebus quae ab illo rapiebantur cogebat, utcunque appretiarentur ab ipso. Decima, insignibus Constantinopoleos naucleris collectis, dedit ad usuram quatuor siliquarum numismata, cum (1133B)auri duodecim librarum persolverent simul, et consueta commercia. Haec ex multis summatim pauca descripta sunt, significanti multimodum ad omnem speciem avaritiae ejus molimen. Quae enim in regia urbe primoribus mediocribus et exiguis ostensa sint mala, nequeunt scribi, alios quidem eo investigante qualiter domi viverent, ac submittente quosdam malignorum servorum derogandi dominis, in primordiisque quasi dubitante super his quae dicebantur, deinde vero affirmante calumnias, idipsum et super ignobilibus gerebat, dignos honoribus judicans detrahentes. Praeterea domorum multas habitatorum a prima in tertiam generationem subvertebat, spe fretus, ut quanto celerius ruerent, tanto has ipse haereditate citius possessurus esset. Dignum autem (1133C)est ut et hoc, causa voluptatis et paradigmatis memoriae commendemus. Cerularius quidam erat in foro ex laboribus suis locuples, et nihil agens, quo accersito omnium vorax imperator ait: Pone manum tuam in vertice meo, et jura quantum tibi sit aurum. Qui parum tanquam indignus recusans, coactus est ab eo facere hoc, et centum se libras habere dixit, quas eadem hora auferri praecepit dicens: Tu quid opus habes sollicitari? prande mecum, et tolle libras decem, et his vade contentus. Anno nono imperii sui Nicephorus contra Christianos adinventiones extendit, inspectiones sine Deo in emptionibus animantium, diversorum fructuum injustas titulationes, et jacturas principum, fenerationes in navibus, qui (1133D)omnibus legem ponebat, ne ad usuram quidquam tribueretur, et alia dena millia malorum commenta, quorum particularis historia onerosa est his qui compendiosas discere causas exquirunt. Kalend. autem Octob., tertia feria, evaginato quidam dissipatus in habitu monachi gladio, cujusdam militantium cucurrit in palatium, Nicephorum interficere quaerens, duo vero ex his qui circumstabant irruentes in eum, atrociter vulnerati sunt ab eo. Comprehensus autem, et multis poenis affectus, excusavit se, daemonium habere praetendens, nullumque prorsus accusans; at ille munivit hunc in ligno cum patientibus. Multi ergo deinceps augurati sunt enormis fore hoc miraculi signum, asseverantes tam imperantibus quam subjectis, quemadmodum et in impio Nestorio factum (1134A)est. Manichaeorum vero, qui nunc Paulitiani et Atingani dicuntur, quique in Phrygia et Lycaonia constituti, confines ejus habebantur, amicus ferventissimus erat, responsis eorum semper et immolationibus congratulatus. In quibus et cum Bardanius patricius contra eum insurrexit, his advocatis, hunc molitionibus eorum subegit. Taurum quippe in loco quodam ferreo palo cornibus alligans, ad terram incurvatum sic dum mugiret, et volutaretur, occidi fecit, hujusque vestem in mola versa vice molens, et incantationibus usus victoriam tulit, permittente Deo propter multitudinem peccatorum nostrorum. Isti locum sub imperio ejus adepti sunt intrepide conversandi, unde multi leviorum infandis eorum corrupti sunt sectis. In exactione vero quidam falsus eremita, (1134B)Nicolaus nomine, et quidam cum eo blasphemi facti fuerant etiam recti sermonis, venerabiliumque imaginum adversarii, quos Nicephorus defendebat, et summum sacerdotem, et omnes secundum Deum viventes tristatos pro hac causa reddebat. Saepe namque quiritantibus adversus eos indignatus est, inimicitias invicem agitantibus congratulans, deridens omnem Christianum proximum diligentem, veluti divinorum mandatorum eversor, cui studium erat judicii rationabilia et irrationabilia contra omnem hominem in Magnaurae poenaliter admovendi, quo nemo vacaret agere adversus impietates ejus. Denique militares principes more servorum uti episcopis et inferioris ordinis clericis jussit adituris episcopia et monasteria, et his qui eorum erant auctorabiliter (1134C)abusuris, eos qui a saeculo divinis contulerant obsequiis aurea vel argentea vasa, vituperabat, et ecclesiarum quaeque sacrata pro communibus haberi dignum fore dogmatizabat, instar Judae tale quid super dominico decernentis unguento. Antecessores etiam suos imperatores universos velut improvidos accusavit, generaliter omnium providentiam auferens, simul et dicens neminem posse imperantem circumvenire, si voluerit qui imperat strenue principatum tenere; sed vanus factus est in cogitationibus suis, divinitus occidendus. Interea mense Febr. ejusdem quartae decimae indictionis, primo Sabbato jejuniorum, obvii facti Saraceni penes Euchaicam Leoni praetori Armeniacorum deferenti thematis rogam, (1134D)hanc abstulerunt cum multitudine populi copiosa. Talenta ergo erant sedecim, librae millae trecentae. In his nec sic redargutus Nicephorus ab avaritia sua cessavit. Igitur novus Achab signis non eruditus, quin e contra Phalaride ac Mida ambitiosior factus, contra Bulgares praelium praeparat, una cum Stauratio filio suo, et Julio mense a regia urbe digressus, jussit Nicetae patricio et generali logothetae publicos ecclesiarum et monasteriorum census imponere, et octo annorum praeteritorum redhibitiones a principum domibus exigere, et erat lamentum magnum. Cum autem querimoniam audiret a quodam proprio famulo, Theodosio videlicet Salibara patricio dicente sibi: Omnes, o domine, contra nos clamant, et in tempore tentationis casui nostro congratulabuntur, (1135A)sic ait ad eum: Si Deus obdurans obduravit cor meum ut Pharaonis, quid boni erit his qui sub manu mea sunt a Nicephoro? Theodosi, noli exspectare praeter quae a te conspiciuntur: haec Dominus novit, ipse ego conscriptor horum viva voce audivi a Theodosio. Collectis itaque militiis, non solum ex Thrace, verum etiam ex ulterioribus thematibus, cum his etiam egenos pedites cum propriis stipendiis contra Bulgares fundis et virgis armatos et blasphemantes minavit. Crunnus autem multitudines timens, cum essent Marcellis, pacem petebat. At ille nequam consiliis et consentientium consiliorum suorum persuasionibus prohibitus est, et post multos anfractus per avia loca praecipitanter temerarius simul et pavidus ingreditur Bulgariam XIII Kal. Augusti, (1135B)cum Syrius appareret cuncta consumens, frequenter ita fatus: Quis ibit, inquiens, et decipiet Achab? Quia sive Deus, sive adversarius trahit me nolentem. Porro priusquam ingressus fuisset Bulgariam Bizantius dilectus hujus famulus ad Crunnum confugit Marcellis, secum subrepta veste imperiali, et auri libris centum. Multi autem hujus fugam in malum Nicephori auspicati sunt. Tribus quippe diebus post primos conflictus se prosperari opinatus, non prosperam facienti Deo ascribebat victoriam, sed Stauratii solius bonam fortunam bonumque consilium praedicat, et principibus, qui introitum inhibuerant, minabatur, et irrationabilia quoque animantia, et infantes, et omnem aetatem, immisericorditer occidi praecepit, et mortua comprovincialium (1135C)corpora insepulta dimisit, solius spoliorum collectionis curam faciens. Claves autem et signacula penetralibus Crunni superimponebat, ea ut propria de caetero communiens. Aures etiam, et caetera Christianorum membra, qui saltem tetigisset, ex spoliis quidquam abscindebat, et aulam incendit, quae dicebatur Cortis Crunni, cum ipse vehementer esset humiliatus, et significasset, dicens: Ecce vicisti, tolle ergo quicquid tibi placuerit, egredere in pace. At ille cum pacis esset inimicus, hanc admittere noluit. Tunc saeviens ille in regionis introitus et exitus lignea munimina mittens, maceria circumdedit atque tutavit. Nicephorus autem, hoc comperto, mox attonitus quidnam ageret, circumiens ignoravit, et his (1135D)qui simul aderant, futuram perditionem praenuntiabat asseverans: Etiamsi pennati fuerimus, nemo speret exitium se evasurum. Haec autem molimina erant per dies duos, quintam videlicet, et sextam feriam, et nocte sabbati turbationes turbarum armatarum circa Nicephorum, et eos qui cum ipso erant, auditae acies omnes enervaverunt. Ante diei vero principium supervenientes barbari contra tabernaculum Nicephori, et magnates qui cum ipso erant, hunc miserabiliter interficiunt, inter quos erant Aetius Petrus, et Sisinnius Trifiles patricii, atque Theodosius Salibaras patricius, qui contristavit, et multa mala beatae ostendit Eirenae, nec non et Eparcus patricius, et praetor Orientalium, multique protospatarii, et spatarii, et excubitus domesticus, et (1136A)ordinum princeps, sed drongarius imperialis vigiliae, simul et Thracae praetor, et multi principes thematum cum infinitis populis, omnisque Christianorum corrupta est spes, arma quoque omnia perierunt, et imperii vasa. Porro talis diei deformia verba absit ut Christiani ulterius videant, ut pote omne lamentum excedentia. Caput autem Nicephori Crunnus recisum suspendit diebus multis in ligno, in ostentationem ad se venientium nationum, et confusionem omnium nostrum. Post haec sane accipiens illud, et denudans, argentoque forinsecus induens, bibere in illo Sclavinorum principes fecit gloriatus. Verum licet multae viduae ac orphani fuerint facti uno die, et lamentatio intolerabilis haberetur, hujus tamen occisio multorum facta est consolatio. Modum (1136B)vero hujus occisionis nullus eorum qui salvati fuerant liquidius enarravit. Ferunt etiam quidam quod Christiani hunc cadentem lapidibus impetierunt; ast effeminatorum virorum, servorum scilicet ejus, cum quibus et concumbebat, alii quidem igne valli, alii vero gladiis perierunt cum ipso. Hujus principatu Christiani graviorem nullo tempore sunt consecuti. Omnes enim qui ante se imperaverunt, ambitionibus, et luxuriis, atque barbaricis crudelitatibus, superavit, de quibus per singula prosequi, et posteris incredibile et nobis erit laboriosum. Vulneratus est autem et Stauratius periculose in dextra parte colli, et vix a pugna salvus evasit, et venit Adrianopolim atrociter plaga colaphizatus. At vero Stephanus patricius, et scholarum domesticus, cum adesset quoque (1136C)Theoctistus magister, pronuntiavit Stauratium imperatorem, et disputavit populo, qui salvatus fuerat contra patrem suum, qui oppido delectati sunt. Michael sane Europalates illaesus evadens admodum ab amicis rogatus est ut imperator appellaretur, et non admisit propter juramenta Nicephoro praestita, atque Stauratio. Huic Stephanus domesticus resistebat, spe vitae Stauratii. Porro Stauratius per urinam sanguine immenso prorumpente, arefactus est femoribus et tibiis, adeo ut phorio veniret Byzantium. Hunc Nicephorus patriarcha valido amans affectu, consilium dabat ei ut Deum placaret, et eos qui in avaritia praegravati erant a patre suo consolaretur, ad quem paterni sensus haeres germanus dicebat (1136D)non posse plus tribus reddere talentis. Haec autem erant ex lis pars injustitiae illius; verumtamen et circa haec pigritabatur non vivere fidens. Cum autem foedus illibatum more paternae mentis circa neminem servaret, frequentibus dehonestationibus submittebat Theoctistum magistrum, et Stephanum domesticum, et Michaelem Europalatem, avertens animo, et Procopiam sororem suam ut insidiantem sibi Theophaniae Augustae submissionibus. Mox quippe misera per beatae imitationem Eirenae obtinere sperabat imperium, cum sine liberis esset. Ast vero Stauratius videns se insanabiliter infirmari, habitum imperium uxori acquirere festinabat, et Bulgares in Christianos excitare supra praecedentia mala, supra quo paventes Nicephorus patriarcha, Theoctistus magister, (1137A)et Stephanus domesticus, ex multa inimicitia in alternam amicitiam cum Michaele Europalate venere. Circa fines Septembris, indictione 5, Kal. Octob., vespere Stauratius advocatum Stephanum domesticum percontabatur quonam modo Michaelem sororis suae maritum ex propria domo posset ducere ad ejus oculos eruendos; quo perhibente hoc impossibile fore hac hora propter virtutem quae circa illum esset, et ob munitionem domus loci ejus, rogat nemini fieri nota quae dicta sunt. At ille cum verbis persuasibilibus inflexisset eum ne sollicitus esset, per totam noctem militias ordinum quae remanserant collegit in Hippodromo, una cum principibus propriis, ad pronuntiandum Michaelem imperatorem, quemadmodum in subsequentibus indicabitur. Porro (1137B)Nicephorus patriarcha scriptum a Michaele propriae manus exegit de recta fide, et ut sine sanguine manus a Christianis servaret, ac de sacris hominibus, seu monachis de toto ecclesiastico catalogo, ne percuterentur ab illo.

MICHAEL.

Anno ab Incarnatione Domini 804, indictione quinta, tertia Nonas Octob., Michael Europalates mitissimus appellatus est imperator Rom. in Hippodromo a toto senatu atque ordinibus, qui imperavit annis duobus. Stauratius autem acclamatione hujus audita statim comam totondit, et monachicis indutus est vestimentis, et per Simeonem monachum cognatum suum valde patriarcham implorans, qui veniens (1137C)in palatium una cum imper. Michaele, Stauratium rogabat ne tristaretur super hoc, quod factum est; non enim per insidias, sed desperatione vitae ipsius id gestum asseverans. At ille nequitiae paternae rabie furens, non acquievit, dicens ad eum: Amicum meliorem me non habebis. Hora vero quarta coronatus est Michael a Nicephoro patriarcha in ambone magnae ecclesiae, in quo magna exsultatio facta est, et donavit patriarchae auri libras I, et clero XXV. Vir enim magnanimus, et non avarus, omnes consolatus est qui Nicephori nequitia sunt laesi, donisque senatum ac militiam recreavit. Porro IV Idus Octobris coronata est Procopia in Triclinio Augusta, multisque donis liberalibus auxit senatum. Mulieribus vero (1137D)Thematicorum militum, qui fuerant in Bulgaria perempti, auri quinque talenta dedit. Theophaniam autem uxorem Stauratii singularem vitam amplexam, et cognatos illius, qui miserabiliter sub Nicephoro vixerant, ditavit, interque alia insignem domum, et monasterium Thebraica dictum, ubi Stauratius est sepultus, illi concessit. Omnes etiam patricios et senatores, sacerdotes et summos sacerdotes, et militantes monachos, et pauperes, tam in regia urbe quam in thematibus degentes, locupletavit, adeo ut immensurabilis avaritia Nicephori, propter quam et male periit, paucis diebus disparuisse probaretur. Super multos praeterea optimos mores suos, cum piissimus et orthodoxus esset, tristabatur super his qui a sancta scindebantur Ecclesia quacunque occasione, (1138A)sive ratione, multumque sanctissimum patriarcham, et eos qui poterant pro communi pace concurrere, rogans non quiescebat, inter quos et Theodorum egumenum studii, et Platonem, atque Joseph archiepiscopum Thessalonicensem fratrem Theodori in studiis detentos amaris, una cum principibus monasterii eorum, satagebat unire, quod et fecit. Caeterum misit ad Carolum regem Francorum pro pace atque contractu nuptiarum in Theophylactum filium suum. Nicephorus quoque sanctissimus patriarcha transmisit synodicas litteras ad Leonem sanctum papam Romanum, antea quippe faciendi hoc a Nicephoro prohibebatur. Porro octava Kal. Januar. quintae indictionis Michael tranquillissimus imperat. coronavit Theophylactum filium suum imperatorem (1138B)a Nicephoro patriarcha in ambone majoris ecclesiae, feria 5, et obtulit pretiosissimum stemma in sancto altario in vasis aureis, et lapidibus venustis, et quadrangulis velis antiquitus ex auro et purpura claro contextis, atque admirabilibus sanctis imaginibus variatum. Donavit autem et patriarchae auri libras XXV, ac venerabili clero libras centum, splendidam reddens sanctam festivitatem, et filii pronuntiationem. Multo sane divino zelo imperator piissimus motus contra Manichaeos, qui nunc Pauliciani dicuntur, et Atingarios in Phrygia et Lycaonia degentes, capitalem animadversionem Nicephori sanctissimi patriarchae ac aliorum piorum praedicamentis promulgavit. Adversus est autem per alios nequam morum consiliarios obtentu poenitentiae, cum esset (1138C)impossibile illos poenitentiam agere qui eorum errore decepti fuissent. Dogmatizabant autem indocte non licere sacerdotibus promulgare contra impios mortem, per omnia divinis super hoc adversantes Scripturis. Si enim Petrus vertex apostolorum Ananiam et Saphiram ab uno mendacio tantum mortificavit, et Paulus clamat: Qui talia, inquiens, agunt, digni sunt morte, et haec de solo corporali peccato, quomodo non horum contrarii erunt, qui omni spiritali et corporali spurcitia daemonibus serviunt? Stauratius vero ulcere tabefactus ex mortali plaga circa spinae loca infixa, ita ut non posset quisquam appropinquare illi ob multum fetorem, mortuus est tertia Idus Jan., indictione quinta, cum imperasset, ut (1138D)putatur, mensibus duobus, diebus sex. Porro quinta Idus Maii, feria quinta, eclipsis solaris facta est magna, et septima Idus Junii egressus est imperator Michael contra Bulgares, et cum eo simul Procopia usque Zerulum. Crunnus autem dux Bulgarum, cum Debeldum obsidione cepisset, et eos qui in ipso fuerant una cum episcopo transmigrasset, multitudines, quae propter malum frequensque consilium nequam consiliariorum imperatoris ad eum confluxerant, ad insidias et injurias Obsicii maxime et Thracesiorum conversi sunt, quos Michael compescens, donis et admonitionibus silentio imposito, mitigavit. At vero Bulgares simultatibus militiarum compertis, et quod essent formidantes praelium, amplius confortati, praevaluerunt adversus Thracem et Macedoniam. (1139A)Tunc Ancialum et Beroem dimittentes Christiani fugerunt, nemine persequente, Nicetamque ac Probati castrum, et alia quaedam praesidia, similiter et Philippopolim, et Philippos, et Strymonem habitantes, occasione accepta fugientes, ad propria redierunt. Hoc autem divina indignatio fecit, Nicephori vesaniam arguens, per quam putativae correctiones ejus, in quibus gloriabatur, celeriter corruerunt, pravasque opiniones multorum, qui Deum impugnantes, et abundantes haereses Paulitianorum, Atinganorum, Iconoclastarum et Tetraditarum desierunt accusare. Omitto enim adulteria, fornicationes, libidines atque perjuria, odia fraterna et avaritias, nec non et praevaricationes reliquas contra sanctas ac venerabiles imagines, contraque sanctum (1139B)monachicum habitum: movebant linguas, beatum dicentes Deo abominabilem Constantinum, quod fortiter adversus Bulgares gesserit propter pietatem, quam, ut impie illi infelices fatebantur, habuerit. At vero hi qui in urbe regia erant, armabantur post synodum universalem ad fidem subvertendam orthodoxam, caecos caecis mentibus sine Deo volentes imperare filios Constantini Deum impugnantis, apud Banormum insulam custodiae mancipatos, quos per noctem furari voluerunt, et adducere ad exercitum. Sed Dominus hos confudit, erigens Michaelem piissimum in defensionem veritatis. Disputatis enim convenientibus de fide plebibus, regiam repedavit ad urbem, et sapienter cogitans, multos rebellionum per paucas plagas deterruit, exsilio jubens deportari filios Constantini, (1139C)qui oculis orbati esse cernebantur, in Aphusiam. Unum vero ex supra dictis seductoribus falsum eremitam, exactione maleficii socium Nicolai, qui icona sanctissimae Dei Genitricis deposuerat, lingua recisa mutilavit, qui et mortuus est corpore et anima. Collegam autem suum Nicolaum, promittentem se poenitentiam acturum, omnibus publicavit, et confitentem sua ipsius mala, tradidit illum in monasterio custodiendum, ne libera conversatione habitu proprio abuteretur. At vero Antiganos publicans exsilio tradidit per Leonem Orientalium praetorem. Porro Augusto mense, quinta indictione, Thebid contra Christianos movit exercitum, cum quo Leo bellum conferens, prosperatus est, duo millia interficiens, (1139D)et equos comprehendens et arma. Muhammat autem primus filius Aaron tenens principatum gentis, inito bello in interiori Perside cum Habdalla fratre suo, superatus est, et fugiens in Gabda, hanc obtinuit. Damascum vero alter tyrannus, et Aegyptum, et Africam duo partiti sunt, et alius Palaestinam more latronis depastus est. Anno secundo imperii Michaelis, Crunnus Bulgarum dux per Dragomirum pro pace rursum ad imperatorem Michaelem legationem misit, quaerens foedera quae sub Theodosio Adramitino et Germano patriarcha repromissa fuerant Cormesio. qui per illud tempus dominus erat Bulgariae, quae terminos continebant Amelonis Toracensis: vestimenta quoque, seu coccineas pelles, usque ad pretium quinquaginta librarum auri, et (1140A)super haec profugos utriusque partis ad alterutrum reddi si contigisset eos insidiari praelatis; negotiantes vero in utraque regione per praecepta et signacula commendari; si qui vero sine signaculo inventi fuissent, diriperetur quod haberent, et inferretur publicis rationibus. Scripsit autem ad imper.: Nisi acceleraveris, inquiens, ad pacem judicio tuo, praeliabor contra Mesembriam. His receptis, imperator nequam consiliariorum admonitionibus pacem non admisit. Sub obtentu enim falsae pietatis, et circa remp. perditionis, nequam consiliatores asserebant non oportere fugitivos reddere, perhibentes in testimonium illud evangelicum Domini eloquium perhibentis: Eum qui venit ad me non ejiciam foras. Mediante vero mense Octobri aciem dirigit Crunnus (1140B)contra Mesembriam in machinamentis, et manganis, et arietibus, quae Nicephori causa destructoris Christianorum didicerat. Arabs enim quidam ab baptismum confugerat satis expertus mechanicae artis, quem cum castrametatus esset, in Adrianopolim constituit, cui nullum meritum conferens, quin potius abbrevians ejus rogam, murmurantem nimis cecidit: qui super noc tristatus fugit ad Bulgares, et docuit eos omnem mechanicam artem in his. In his insistens, nemine ob multam stultitiam resistente per totum mensem, cepit eam. Kalendis autem Novembris advocavit imperator patriarcham cum angustiaretur, et de pace consilium sumpsit. Aderant autem et metropolitani, Nicenus scilicet, et Cizicenus, praesentibus quoque pravis consiliariis cum (1140C)Theodoro egumeno studii; etiam patriarcha, ac metropolitani antistites pacem cum imperatore amplectebantur; mali vero consiliarii cum Theodoro egumeno studii hanc subvertebant fatentes. In subversione divini mandati nemo pacem amplectitur. Eum quippe qui venit ad me, ait Dominus, non ejiciam foras. Primo quidem quomodo nemine ad nos ex eis confugiente, nos eos, qui intra Curtem erant prodidimus, valentes hos cum pace salvare? Secundo vero, quia et si fugerunt, raro quidem ad nos, pro acquirenda tamen plurimorum salute oportebat potius decertare, quam super incertis et invisibilibus locupletari. Gratius enim est Deo plures potius salvare quam paucos. Porro damnum in pluribus pati propter (1140D)modicum lucrum, primae dementiae est. Haec Kal. facta sunt Novembrib. Porro prima die Nonas Novembris apparuit cometes in figura duarum lunarum fulgentium, adunantium se, atque separantium in diversa schemata, ita ut in acephali viri fictionem formarentur. Et in crastinum de excidio Mesembriae venit miserum nuntium, deterrens omnes ob majorum omnium malorum exspectationem. Invenientes enim eam inimici plenam omnibus rebus quae ad habitationem hominum adesse solent, hanc tenuerunt una cum Debelto, in quo et syphones aereos invenerunt triginta et sex, et ignis humidi, qui per eos emittebatur, argentique ac auri non modicam copiam. Eodem anno multi Christianorum ex Palaestina ac Syria in Cyprum venere fugientes immensam (1141A)Arabum afflictionem. Cum enim sine generali principatu Syria esset, et Aegyptus, et Africa, et omnis principatus, qui sub ipsis est, homicidia, rapinae, adulteria, ac omnes Deo odibiles actiones in civitatibus, ac villis, ut divinitus peritura gente, perpetrabantur, inque alma Dei nostri civitate colenda loca sanctae Dei Genitricis, et resurrectionis, ac Calvariae, seu reliqua, profanata sunt. Similiter autem et Laurae eremi opinatissimae, sancti Caritonis, et sancti Sabae, et reliqua monasteria, et ecclesiae desertae factae sunt. Alii autem percepto martyrio interempti sunt; alii vero Cyprum, et ex hac Byzantium, properarunt, quos Michael pius imperator et Nicephorus sanctissimus patriarcha benigna munificentia receperunt. Nam his qui venerunt ad urbem monasterium (1141B)insigne donavit; his vero qui in Cypro remanserant, monachis et laicis, talentum auri transmisit, et hos diversis consolatus est modis. Erat quippe Michael circa omnes suavis, et clemens, circa negotiorum vero dispositionem iners, servitute subactus Theoctisto magistro, et caeteris principibus. Praeterea mense Februario duo Christiani ex Bulgaria fugientes nuntiaverunt imperatori Crunnum praedaturum eos qui essent in Thrace repente festinare. Quinto decimo Kalend. Martii exivit imperator ab urbe, et Dei providentia inefficax rediit, et ascendens monasterium Tharasii sancti patriarchae, celebratis ejus memoriis una cum Procopia Augusta, petalo argenteo librarum nonaginta quinque sacrum ejus sepulcrum vestivit. Post captam vero Mesembriam (1141C)imperator Crunno pace negata, ex omnibus thematibus electam militiam ante vernale tempus in Thracem transire praecepit, ita ut omnes moleste ferrent, maxime Cappadoces, et Armeniaci. Imperatore autem exeunte cum ordinibus mense Maio exivit cum eo iterum Procopia uxor sua usque ad aquaeductum juxta Heracleam. At vero multitudines super hoc duriter ferentes in derogationem ac maledictionem conversae sunt contra Michaelem. Porro quarta Idus Maii eclipsis facta est circa duodecimam partem Tauri juxta horologium oriente sole, et multus timor cecidit super turbas. Ast imperator circuibat Thracem cum praetoribus ac militiis, neque contra Mesembriam pergens, neque aliud quid eorum quae (1141D)agi debent ad destructionem hostium patrans, sed tantum suasus sermonibus vanis consiliariorum suorum, bellorum experientiam non habentium, ac per hoc asseverantium non audere inimicum adversum illum venire in propria regione sedentem. Et erat barbarico impetu gravior concivium coetus, deficientium circa necessarias utilitates, et rapinis ac invasionibus exterminantium compatriotas. Circa initia vero Junii mensis Crunnus Bulgarum dux exiit cum exercitibus suis, veritus quod multi essent Christianorum; cumque movisset exercitum in Versiniciam, quasi triginta signis ab imperialibus castris, Leo patricius, et praetor Orientalium, Joannes quoque patricius, et Macedoniae praetor, cognomento Aplaces, multum prompti ad hos debellandos, prohibiti sunt (1142A)ab imperatore per malos consiliarios. Cum autem urbs litanias celebraret cum summo sacerdote in templo sanctorum apostolorum, quidam impiorum, Deo perosi, Constantini haereseos, obserata porta imperialium sepulcrorum, nemine attendente propter turbae frequentiam, quo subito cum quodam sonitu aperiretur egerunt, quasi ex quadam operatione facti prodigii, et intro insilientes procidebant seductoris monumento, hunc invocantes, et non Deum. Surge, dicentes, et auxiliare perditae reip. Diffamaveruntque quia surrexit super equum sedens, et vadit Bulgares debellaturus, qui e contrario Tartarum habitat cum daemonibus. Qui ab urbis praefecto comprehensi, primo quidem mentiebantur, divinitus ultro fuisse apertas sepulcrorum portas, praesentati (1142B)vero tribunali praefecto, et circa testimonium claudicantes, obscrationis fraudem ante omnem poenam confessi sunt, quos merito vestibus pompae submisit, vociferantes causam publicae poenae. Sic enim nequitiae inventor diabolus suos milites erudivit, ut non peccata sua accusent, sed orthodoxam et patribus traditam fidem, sacrumque habitum monachorum, qui divinae est philosophiae gymnasium. Multi autem qui in his blasphemabant, habitu tantum Christiani erant, veritate vero Pauliciani, qui non valentes detestabilia opera sua manifestare, hujuscemodi occasione indoctos adulterabant, Constantinum, qui Judaici erat sensus, beatum dicentes ut prophetam et victorem, haeresimque ipsius in subversionem incarnatae dispensationis Domini nostri amplectentes. (1142C)Porro decima Kalend. Junii praelium ineuntibus haud procul ab Adrianopoli, delinquunt quidem Christiani valde dire circa bellum, obtinent autem inimici pugnam, adeo ut plures congressionem nec intuentes summa fuga uterentur, ita ut Crunnus consternatus aestimaret insidiarum argumentum esse quod factum est, ut modicum retineret suos ab insecutione; quia vero eos vidit sine ulla retentione fugere, persecutus occidit multitudines copiosas, et veniens nihilominus ad sarcinas, has cum exuviis abstulit. Ast imperator fugiens repedabat in urbem cum multitudinibus, harumque principibus sumptis insuper pollicebatur imperii depositiones dejurans, inter quos et Leonem patricium, et praetorem Orientalium, tanquam pium, et fortissimum, et per omnia strenuum, (1142D)in tenendo imperio asciscere socium voluit: qui nullatenus acquiescens, dimisit eum thematibus praeesse, octava Kalend. Junii deponere volens imperium, et alium promovere, qui tamen ab uxore et filiis permissus non est, et ab his qui nequiter praevaluerant. Verum in hoc Nicephorus sanctissimus patriarcha consentiebat, et ipse, inquiens, et filii ejus salvandi erunt, si taliter quis promoveatur. At vero praetores descendentes cum multitudinibus in urbem, imperatorem fugisse audientes, desperati quod ab eo de caetero imperandi forent, consiliati sunt apud semetipsos, et implorabant Leonem, quo auxiliaretur communi reip., et Christianorum religioni opitularetur. At ille aliquandiu quidem vehementer differebat, (1143A)temporis considerans difficultatem, et barbarorum incursionem intolerabilem, et semetipsum erga imperatores conservans rectum, et absque insidiis; quia vero ad urbem properare inimicum vidit, scribit Nicephoro patriarchae de fide sua recta affirmans, petens etiam ut cum oratione et nutu ejus imper. sumeret, et veniens ad tribunal ante urbem positum, una cum praetoribus et exercitibus, valde legitimus Romanorum imperator ostenditur, et die media Constantinopolim per Carsii portam ingreditur, et ad regalia pervenit. Porro audita hujus acclamatione Michael in oratorium Phari accurrens, una cum Procopia, natisque suis, detonsis capillis, monastica induit vestimenta, V Idus Julii, sexta indictione, feria secunda.

LEO.

(1143B) Postera vero die, Leo coronatus a Nicephoro patriarcha in ambone majoris ecclesiae, urbis praecepit custodiri portas, et muros die ac nocte ipse per se circuiens, et exercitans cunctos, ac bonam spei fiduciam habere commonens, eo quod Deus celeriter foret inopinate facturus per intercessiones intemeratae Dei Genitricis, et omnium sanctorum, nec omnino confundi nos esset passurus ob multitudinem (1144A)culparum nostrarum. Interea novus Sennacheribus, Crunnus videlicet, derelicto proprio fratre cum virtute sua ad impugnandum Adrianopolim, post sex dies imperii Leonis superveniens in viribus suis, et equis, regiam urbem gyravit juxta muros a Blacernis usque ad Auream portam, ostendens virtutem suam, et celebrato polluto daemonico sacrificio in prato penes mare sito, postulavit ab imperatore ut figeret contum suum in eamdem portam Auream; quo id fieri non permittente, reversus est ad tabernaculum suum. Cum autem admiratus fuisset muros urbis et bene ordinatam imperatoris aciem, et super obsidionem quam sperabat, desperatus effectus esset, ad conventiones convertitur, et ante pacem tentatoria verba faciebat. At imperator, accepta occasione, (1144B)conatus est huic insidiari, sed a multitudine peccatorum nostrorum hoc in finem perducere prohibitus est, administrantium hujuscemodi rusticitate, vulnerantium quidem hunc, mortalem tamen non inferentium plagam. Super hoc ergo insaniens nequissimus, misso cursu ad sanctum Mamam, palatium illic habitum incendit, et aereo Leone Hippodromi, una cum urso et dracunculo, lateribus ac marmoribus electis in plaustro impositis, reversus est, et obsessam Adrianopolim cepit.