Jump to content

Historia miscella/8

Checked
E Wikisource
LIBER OCTAVUS.
Saeculo VIII

 LIBER SEPTIMUS LIBER NONUS 

LIBER OCTAVUS.

CLAUDIUS.

(0865C) Anno ab Urbe condita 795 Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est, patruus Caligulae, Drusi (0865D)filius privigni Caesaris Augusti, cujus Caligula nepos erat, qui apud Mogontiacum monumentum habet. Iste cum senatus censuisset gentem Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus, quia vecors erat et mitissimus videbatur imprudentibus, a militibus imperator est effectus. Hic ventri, vino, libidini foede obediens, vecors et prope hebes, ignavus et pavidus, libertorum et conjugis imperiis subditus fuit. Hujus tempore Scribonianus Camillus intra Dalmatias imperator creatus, continuo occiditur. Mauri provinciis a (0866C)Caesare pulsi, caesa Musulaniorum manus. Aqua Claudia Romae introducta. Igitur in exordio regni ejus Petrus apostolus Domini nostri Jesu Christi Romam venit, et (0866D)salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit, potentissimeque virtutibus approbavit, atque exin Christiani Romae esse coeperunt. Sensit hoc collatum fidei suae Romae beneficium. Accidit enim eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum. Siquidem Furius Camillus Scribonianus Dalmatiae legatus bellum civile molitus, legiones multas, fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. Itaque, die dato, ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ornari, neque convelli quoquomodo signa, (0867A)moverive potuere. Exercitus tanta, et tam inusitata miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, statim quinta die Scribonianum destitutum interfecit, seseque sacramento prioris militiae continuit. Igitur Claudius medie imperavit, multa gerens tranquille, atque moderate, quaedam crudeliter et inconsulte. Idem XXXV senatores et CCC simul equites Romanos minimis causis interfecit. Britannis bellum intulit, quos nullus Rom. post C. Caesarem attigerat, eaque devicta per Cn. Sentium et A. Plautium illustres, et nobiles viros, triumphum celebrem egit. Quasdam etiam insulas ultra Britannias in oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades, Filio autem suo Britannici nomen imposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos exstitit, ut etiam (0867B)Plautium nobilem virum, qui in expeditione Britannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur, et conscendenti Capitolium, laevus incederet. Hujus uxor Messalina primo passim quasi jure adulteris utebatur, ex quo facto plures metu abstinentes exstincti sunt. Dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas, et virgines scortorum modo secum proposuerat: coacti mares, ut adessent. Quod si quis talia horruerat, afficto crimine, in ipsum omnemque familiam saeviebat, ut magis videretur ipsa imperare viro, quam imperatori nupta esse. Ita liberti ejus summam potestatem adepti, stupris, exsilio, caede, proscriptionibus omnia foedabant. Ex quibus Felicem legionibus Judaeae praefecit. Posidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium fortissimos, (0867C)arma insignia tanquam participi victoriae dono dedit. Polybium inter Consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus ab epistolis, dominum se gerens ipsius domini, palamque praetoriis ornamentis sublimatus, adeo dives ut, causante eo inopiam fisci, lepidissime famoso elogio vulgatum sit, abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. Hic cives Romanae urbis describens, invenit sexies decies centena millia nongentos et quadraginta unum. Hujus imperii anno quinto inter Theram et Therasiam in mari Aegaeo insula de profundo emicuit, triginta stadiorum spatio extenta. Anno ejus septimo sub procuratore Judaeae Cumano in Jerosolymis tanta seditio in diebus Azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coarctato triginta millia Judaeorum caede prostrata, (0867D)et compressione suffocata referantur. Tunc et apud Athenienses suprascripta est ara Ignoto Deo. Verumtamen anno ejus 8 tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conviciis, et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in palatium refugiens, furorem excitatae plebis evaserit. Hujus temporibus visus est apud Aegyptum phoenix, quam volucrem fertur anno sexcentesimo quinquagesimo quarto ex Arabia memorato loco advolare. Et Apollonius ex Tyanensibus Italiae ortus, (0868A)Pythagoricus philosophus Romae pollebat, ita ut hunc ipso quoque Pythagora, Philostratus, et alii, acrioris ingenii fuisse describant. Hic Agrippinam Germanici fratris sui filiam duxit uxorem, quae filio imperium procurans, primo privignum Britannicum in palatio insidiis multiformibus appetiit, dehinc ipsum conjugem veneno interemit. Vixit annos sexaginta quatuor, imperavit annos quatuordecim. Post mortem consecratus est, Divusque appellatus. Cujus funus, ut quondam in Tarquinio Prisco diu occultatum est, dum arte muliebri custodes corrupti aegrum simulant. Nero privignus ejus imperii jura suscepit.

NERO. Anno ab Urbe condita 808, Domitius Nero, patre Domitio Aenobarbo genitus, ab Augusto quintus, principatum (0868B)adeptus est. Iste quinquennio tolerabilis fuit; unde quidam prodidere Trajanum solitum dicere procul distare cunctos principes Neronis quinquennio; postea in omnibus Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum et deformavit imperium, et minuit. Inusitatae luxuriae, sumptuumque, ut qui, exemplo Caligulae, in calidis frigidisque lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blateis funibus extrahebat. Plurimos senatorum nulla existente causa bonis privavit. Necatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. Crudelitatis autem rabie ita effrenatus est, ut plurimam senatus partem interficeret, equestrem ordinem pene destitueret. Bonis omnibus hostis fuit. Libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem, vel sorore, (0868C)ullave consanguinitatis reverentia, abstinuisse referatur; virum in uxorem duxerit; ipse a viro amictus nubentium virginum specie, palam convocato senatu, dote dicta, cunctis festa more frequentantibus, ut uxor acceptus est. Ad postremum tanto se dedecore prostituit, ut omnia pene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, saltaret, cantaret in scena citharoedico habitu, vel tragoedico. Parricidia multa commisit, fratre, matre, sorore interfectis. Urbem Romam per sex dies septemque noctes incendit, ut spectaculi ejus imagine cerneret qualiter olim Troja capta arserat. Et ipse ex altissima illa Mecoenatiana turre prospectans, laetusque flammae pulchritudine, tragico habitu Iliada decantabat. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum insulae, (0868D)quas discurrens flamma adire non poterat, magnis machinis ad externa quondam bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit. Cuncta quae flammae quoquomodo superfuerant ipse abstulit. Centies centena millia H. S. annua ad expensas senatum sibi conferre imperavit. Octaviam et Sabinam cognomento Pompeam in matrimonium duxit, viris earum trucidatis. In re militari nihil omnino auxit. Britanniam pene amisit. (0869A)Nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt, legionesque Romanas sub jugo miserunt. Duae tamen sub eo provinciae factae sunt: Pontus Polemoniacus, concedente rege Polemone, et Alpes Cottiae, rege Cotta defuncto. Tunc Galba praetor Hispaniae, et C. Julius imperium corripuere. At ubi advenientem Nero Galbam didicit, senatusque sententia constitutum est ut nudus per publicum ductus, furca collo ejus inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque ita saxo praecipitaretur: igitur desertus undique e palatio fugit, noctis medio Urbem egressus, sequentibus eum Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et spadone Sporo, quem quondam exsectum formare in mulierem tentaverat, et in suburbano se liberti sui, quod est (0869B)inter Salariam et Nomentanam viam, ad quartum Urbis milliarium, ictu gladii transegit, adjuvante trepidantem manum impuro, de quo diximus, eunucho, cum sane prius, nullo reperto a quo feriretur, exclamaret: Itane nec amicum, nec inimicum habeo? Dedecorose vixi, turpius peream. Aedificavit Romae thermas, quae antea Neronianae dictae, nunc Alexandrinae appellantur. Obiit aetatis trigesimo primo anno, imperavit XXIV, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. Hujus temporibus poetae pollebant Romae, Lucanus, Juvenalis, et Persius, Senecaque Tragicus, Musonius atque Plutarchus philosophi. Hunc Persae tantum dilexerant, ut legatos mitterent, orantes copiam construendi monumenti. Caeterum adeo cunctae provinciae omnisque Roma in interitu ejus exsultavit, ut plebs (0869C)induta pileis manumissionum, tanquam saevo exempta domino, triumpharet. Denique omnibus flagitiis suis hoc etiam addidit, quod primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Ipsum quoque nomen exstirpare conatus, beatissimos Apostolos Petrum cruce affixit, Paulum capite gladio secuit. Mox autem acervatim miseram civitatem obortae undique oppressere clades. Nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta millia funerum in rationem libitinae venirent.

GALBA. Anno ab Urbe condita 822, de Hispania Ser. Galba surrexit, et ab Augusto sextus, principatum adeptus est, antiquissimae nobilitatis senator, Sulpiciorum gente (0869D)progenitus, cum aetatis ageret annum 73, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Qui mox ut Neronis mortem comperit, Romam venit, et Pisonem nobilem industriumque adolescentem sibi in filium atque in regnum adoptavit. (0870A)Iste in adolescentia infamis, ad vescendum intemperans fuit: trium amicorum consilio, id est, Junii, Cornelii, Icelii, cuncta disponens adeo, ut intra Palatinas aedes pariter habitarent, et vulgo paedagogi dicerentur. Nam privata ejus vita insignis fuit militaribus, et civilibus rebus; saepe cos., saepe proconsul, frequenter dux, gravissimis bellis militem suum ita severissime tractavit, ut ingresso eo castra, vulgaretur statim: Disce miles militare, Galba est, non Getulicus. Hujus breve imperium fuit, quod haberet bona exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. Insidiis Othonis occisus est, imperii mense 7 jugulatus in foro Romae, sepultus in hortis suis, qui sunt Aurelia via, non longe ab urbe Roma.

OTHO. (0870B)Lucius Salvius Otho, occisis Galba et Pisone, ab Augusto septimus, invasit imperium, splendidis ortus majoribus ex oppido Ferentano. Attamen materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis, maxime in adolescentia omni turpis, et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum iisdem temporibus quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius a Germanicis exercitibus imperator factus esset, belloque civili contra eum suscepto, tribus primum levibus bellis, hoc est, uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum quemdam, quem Castores appellant, contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto cum apud Bebriacum in Italia levi praelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, (0870C)sponte semet occidit, petentibus militibus ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum bellum civile oriretur, voluntaria morte obiit aetatis anno 38, imperii die 95. Adeo militibus propriis amabilis fuit, ut plerique corpore ejus viso, suis manibus interirent.

VITELLIUS. Dein Vitellius, VIII ab Augusto, imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater ejus L. Vitellius non admodum clare natus, tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic tumens, crudelis, avarusque cum profusione fuit, et cum multo dedecore imperavit, gravique saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum die saepe quarto vel quinto feratur epulatus, notissima certe coena (0870D)memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua supra caeteros sumptus II millia piscium, et VII millia avium apposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse vellet, atque id adeo prae se ferret, ut etiam reliquias Neronis, quae humiliter sepultae (0871A)fuerant, honoraret, ab omnibus exosus est. Postquam autem de Vespasiano comperit, primum deponere molitus est imperium; deinde a quibusdam animatur, Sabinum Vespasiani fratrem, nil tum mali suspicantem, cum caeteris Flavianis in Capitolium compulit, succensoque templo, et mista simul flamma, ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. At vero Vespasianus postquam apud Palaestinam imperator creatus est, in Graeciam venit, gaudens, ut Graeci fatentur, in his quae audiebat a Tyanensi Apollonio de tempore imperii sui, ac caeteris bonis fortioribus, loquens cum eo apud Aegyptum ab Indis, et Bragmanis, et Gymno sophistis illic diligentibus redeunte. Igitur Vitellius a Vespasiani militibus sub muris Urbis certamine habito superatus, ab exercitu suo destitutus est, appropinquantibusque (0871B)hostibus jam trepidus, cum se in quamdam proximam palatio cellulam contulisset, turpissime (0872A)inde protractus, vinctis post tergum manibus, circumducitur ad spectaculum vulgi. Cumque per sacram viam publice nudus duceretur, ne impudens in extremis saltem malorum quae gesserat rubore faciem demitteret, erecta coma, et capite, subjecto in mentum gladio, seminudus, multo coeno fimoque, et caeteris dictu turpioribus purgamentis ore et pectore involutus, in forum deductus est, atque per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum Vespasiani fratrem permiserat necari, minutissimorum ictuum crebris ictibus excarnificatus, atque inde unco tractus in Tiberim mersus, etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno 57, imperii mense 8 et die primo. Multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus adversum senatum P. Q. R. indiscreta caede saevitum est. (0872B)Huic Vespasianus successit nonus ab Augusto.