| Liber secundus |
|
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI.
[recensere]- I. De divina quaternitate.
- II. De Rodulfo rege.
- III. De Lothario rege.
- IV. Qui postmodum Romae imperatores exstiterint.
- V. De paganorum plagis.
CAPUT PRIMUM. De divina quaternitate.
[recensere]
Multiplicibus figuris formisque Deus conditor universorum distinguens ea quae fecit, ut per ea quae vident oculi, vel intelligit animus, sublevaret hominem eruditum ad simplicem Deitatis intuitum. In his ergo perscrutandis pernoscendisque primitus claruere Patres Graecorum catholici mediocriter philosophi. Cum enim in plurimis exercitatos haberent sensus perinde in quarumdam quaternitatum speculatione, per quam praesens mundus infimus mundusque futurus datur intelligi supernus. Quaternitates vero earum, quae in sese reflexus, dum a nobis despertiri immobiliter coeperint, mentes simul atque intellectus se speculantium alacriores reddent. Quatuor igitur sunt Evangelia, quae constituunt in nostris mentibus supernum mundum. Tot enim constant elementa, quae perficiunt istum infimum. Quatuor quoque virtutes, quae caeterarum gerunt principatum, nosque per admirationem sui ad caeteras informant. Pari etiam ratione quatuor sensus existunt corporis praeter tactum, qui subtilioribus famulatur caeteris. Quod est ergo aether igneum elementum in mundo sensibili, idem est prudentia in intellectuali. Sursum namque sese erigens, anhelansque desideranter esse circa Deum. Illud quoque quod aer in mundo corporali, idipsum fortitudo in intellectuali, qui cuncta viventia vegetans, et in quemcunque actum promoventia roborat. Simili quippe modo quod gerit aqua in mundo corporali, idem temperantia in intellectuali. Nutrix quippe est bonorum, efferensque copiam virtutum, ac servans fidem per divini amoris desiderium. Conformem quoque terra gerit speciem mundi infimi, justitiae speciei in intellectuali. Scilicet subsistens atque immobilis collocatio rectae distributionis. Dignoscitur namque per omnia similis Evangeliorum complexio spiritalis. Evangelium itaque Matthaei terrae mysticam continet figuram, quoniam Christi hominis caeteris apertius demonstrat carnis substantiam. Illud autem secundum Marcum temperantiae, quae aquae speciem gerit, cum ex Joannis baptismate poenitentiam temperanter indicit. Illud quoque juxta Lucam aerisque et fortitudinis praefert similitudinem, quoniam spatiatim diffusum, plurimisque est historiis roboratum. Illud vero secundum Joannem ignifici aetheris prudentiae, quodque caeteris constat sublimius, formam signanter exprimit, dum simplicem Dei notitiam et fidem insinuans introducit. Quibus etiam speculativis connexionibus, elementorum scilicet ac virtutum, Evangeliorumque, ille convenienter sociatur, videlicet homo, cujus haec invisa concessa sunt obsequio. Namque illius vitae substantiam Graeci philosophi μικρόκοσμον, id est parvum, mundum dixerunt. Visus quippe et auditus, qui intellectum et rationem ministrant, superiori conveniunt aetheri, quod constat subtilius in elementis, quodque quantum caeteris sublimius, eo honestius ac lucidius. Subsequitur vero olfactus, qui aeris et fortitudinis significantiam sorte exprimit. Gustus namque satis convenienter aquae et temperantiae parem portendit significantiam. Tactus ergo, qui omnium constat infimus, caeterisque solidius ac stabilius, terrae ac justitiae congruentissime praefert indicium. Ab his igitur evidentissimis complexibus rerum patenter et pulcherrime silenterque praedicatur Deus, quoniam dum stabili motu in sese vicissim una portendit alteram, suum principale primordium praedicando, a quo processerunt, expetunt, ut in illo iterum quiescant. Constat etiam juxta praedictae stipulationis condictum mente cauta intueri fluvium, qui manat ex Eden Orientis, partiturque in nominatissimos quatuor amnes. Horum igitur primus, id est Phison, qui oris aperitio dicitur, prudentiam signat, quae semper est in optimis diffusa et utilis. Per inertiam quippe paradisus sublatus est homini; necesse habet, ut praeeunte prudentia repetatur. Secundus Geon, qui terrae hiatus intelligitur, temperantiam signat, nutricem utique castitatis, quae scilicet frondes salubriter exstirpat vitiorum. Tertius quoque Tigris, quem incolunt Assyrii, qui interpretantur dirigentes. Per hunc nihilominus signatur fortitudo, quae scilicet, rejectis praevaricatoriis vitiis, dirigens homines per Dei auxilium ad aeterni regni gaudia. Quartus vero Euphrates, cujus etiam nomen abundantiam sonat, patenter justitiam designat, quae pascit ac reficit omnem animam illam desideranter amantem. Cum igitur significantia horum fluminum gerat in se species praedictarum virtutum, pariterque figuram quatuor Evangeliorum, non minus easdem virtutes figuraliter gerunt tempora mundani hujus saeculi divisa per quadrum. A mundi namque initio usque ad ultionem diluvii, in his duntaxat, qui ex simplicis naturae amando suum cognoverunt Creatorem, bonitate prudentia viguit, ut in Abel, Enoch, Noe, vel in caeteris, qui mentis ratione pollentes, utilia quae agerent intellexerunt. Ab Abraham vero, et in reliquis patriarchis, qui signis et visionibus fruiti sunt, ut in Isaac, Jacob, Joseph, et in caeteris, temperantia conformata probatur, qui scilicet inter adversa et prospera proprium super omnia dilexerunt auctorem. A Moyse quoque et in reliquis Prophetis, viris videlicet robustissimis, legalium praeceptorum institutionibus fultis, fortitudo sancitur, dum laboriosa siquidem legis praecepta sollicite ab eis exercitata monstrantur. Ab adventu denique incarnati Verbi ac deinceps omne saeculum justitia implet regitque, circumdat veluti caeterarum finis ac fundamentum, sicut dixit suo Baptistae Veritas: Decet, inquiens, nos implere omnem justitiam.
Dicturi igitur ab anno 900 incarnati creantis ac vivificantis omnia Verbi ad nos usque, qui claruere viri in Romano videlicet orbe insignes catholicae fidei, cultoresque justitiae, prout certa relatione comperimus, vel visuri superfulmus; seu etiam qui rerum eventusque vel plura contigerunt memoranda tam in sacris Ecclesiis, quam in utroque populo primitus ad illud totius quondam orbis imperium principale, scilicet Romanum, convertimus stylum. Cum ergo omnipotentis Christi virtus utique terrarum principes ad suum incurvasset imperium, tanto minus viguit terror Caesarum, quanto jura illorum veracius comprobantur, plus exstitisse ex timore ferocitatis, quam ex amore piae humanitatis. Sic denique tota paulatim illorum stirps a praefato imperio dispertita atque evacuata, ut majus indigeret sui dominio urbs Romana, ejusque populus, quam ut olim consueverat promere leges et jura externis patriis ac civibus. Coeperuntque plures ex gentibus, quas prius subdiderat, crebris illam infestationibus vexare, illius nomen etiam imperii praeripiendo usurpare nonnulli ex circumjectarum provinciarum regibus. Tunc perinde valentiores et praemaximi reges gentis Francorum Christianitatis justitia pollebant, armorumque industria ac militari robore caeteris excellebant. Quorum videlicet ditioni triumphaliter per plures annos applicatum est totum imperii culmen Inter quos etiam excellentissime micuerunt, Carolus scilicet, qui dictus est Magnus, nec non et Ludovicus cognomento Pius. Hi denique prudenti consilio et virtute quosque in gyro belliones ita proprio subjugavere dominio, ut quasi una domus famularetur suis imperatoribus orbis Romanus; potiusque respublica de paterno gratularetur provectu, quam tuta pompatice extolleretur imperatorum metu. Sed quia horum gesta non disposuimus, seu genealogiam historiali more narrare, ad quem tamen finem regnandi vel imperandi illorum genus devenerit, breviter curavimus intimare. Perduravere igitur reges ex eorum prosapia imperatores tam in Italia quam in Galliis, usque ad ultimum regem Carolum Hebetem cognominatum. Is denique habebat unum inter regni sui primates quemdam Heribertum, cujus ex sacro fonte filium susceperat, qui tamen ei calliditate sua certissime suspectus esse potuisset, si non excogitatae fraudis simultas intervenisset. Cum enim decrevisset idem Heribertus praedictum regem decipere, fingens cujusdam deliberandi occasionem negotii, qualiter illum, ut postmodum fecit, demulcendo in unum castrorum suorum introduceret, ac vinculatum carceri manciparet; tandem vero a quibusdam suggestum est regi, ut cautissime se ageret, ne Heriberti involveretur fraudibus. Dumque ille ex hoc, quod audierat, credulus, cautelam sibi de Heriberto adhibere decrevisset, contigit una die nimis expedite eumdem Heribertum cum suo filio in regis palatium devenire. Surgens itaque rex ei osculum porrexit. Ille vero toto se humilians corpore, osculum regis suscepit. Deinde cum ejus filium osculatus fuisset, stansque juvenis quamvis conscius fraudis, novus tamen calliditatis, regi minime semel supplicaret: pater cernens, qui propter astabat, valenter alapam collo juvenis intulit. « Seniorem, inquiens, et regem erecto corpore osculaturum non debere suscipere quandoque scito. » Quod intuens rex cunctique qui aderant, abhinc deceptionis fraudisque adversus regem Heribertum expertem crediderunt. Videns quoque regem contra se placatum, nihilominus rogabat attentius ut, ad se veniens, negotium deliberaturus, quod dudum poposcerat. Statim vero rex promisit se, quo vellet, iturum. Designato igitur die, venit rex ubi Heribertus rogaverat, tenuem etiam ducens exercitum, amicitiae gratia. Qui nimium pompose die primo ab eo susceptus. In secundo autem, quasi ex jussu regis, praecepit idem Heribertus ut universi qui cum rege venerant, ad propria redirent, veluti ipse cum suis obsequio regis sufficeret. Illi quoque audito Heriberto recesserunt, ignorantes quod regem in vinculis reliquissent. Tenuit enim Heribertus vinctum praedictum regem usque in diem mortis suae. Genuerat praeterea idem rex filium nomine Ludovicum, adhuc tamen puerum, qui, ut cognovit quod de patrefactum fuerat, arripiens fugam, Oceanum transiit, ibique usque ad annos viriles degit.
CAPUT II. De Rodulpho rege.
[recensere]Erat igitur tunc temporis Rodulphus Richardi ducis Burgundiae filius, aptus videlicet corpore, et intellectu idoneus. Qui etiam uxorem duxerat, Emmam nomine, sensu scilicet atque aspectu insignem, sororem videlicet Magni Hugonis, cujus si quidem militari industria regnum Francorum dirigebatur. Is quoque Hugo cernens regnum rege destitutum, ac sciens regis instaurationem suo pendere arbitrio, misit ad sororem, consulens illam quem potissimum ad regale eligeret culmen, se videlicet suum fratrem, an potius maritum praedictum, scilicet Rodulphum. Illa igitur prudenter, ut fuerat consulta, respondit magis se velle regis mariti genu osculari quam fratris. Audiens autem Hugo gratanter annuit, regnique solium Rodulpho habere concessit. Qui Rodulphus, carens omni prole, solus sui generis regni culmine potitus obiit. Fuit enim hic Hugo filius Roberti Parisiorum comitis, qui videlicet Robertus brevi in tempore rex constitutus, et ab exercitu Saxonum est interfectus. Cujus genus idcirco adnotare distulimus, quia valde in ante reperitur obscurum.
CAPUT III. De Lothario rege.
[recensere]Interea totius regni primates elegerun Ludovicum, filium videlicet praedicti regis Caroli, unguentes eum super se regem haereditario jure regnaturum. Jam enim praedictus Heribertus morte crudeli obierat. Nam cum, divino excruciatus languore, ad vitae exilum propinquaret, atque a suis tam de salute animae quam de suae domus dispositione interrogaretur, omnino nihil aliud respondebat nisi hoc solummodo verbum: « Duodecim fuimus, qui traditionem Caroli jurando consensimus. Hocque plurimum repetens exspiravit. Praeterea Ludovicus ex Gerberga, uxore quondam Gisleberti ducis, genuit filium, nomine Lotharium. Qui, confirmatus in regno, ut erat agilis corpore et validus, sensuque integer, tentavit redintegrare regnum ut olim fuerat. Nam partem ipsius regni superiorem, quae etiam Lotharii regnum cognominatur, Otto rex Saxonum, imo imperator Romanorum, ad suum, id est Saxonum, inclinaverat regnum. Ipsum denique Ottonem, scilicet secundum, filium primi ac maximi videlicet Ottonis, conatus est quondam capere positum in palatio Aquisgranis. Sed quoniam eidem Ottoni clam praenuntiatum a quibusdam est, noctuque cum uxore vix fugae praesidium petens obtinuit. Tunc denique Otto, congregato exercitu sexaginta millia et eo amplius militum, Franciam ingressus, venit usque Parisios, ibique triduo commoratus; coepit redire in Saxoniam, rursusque quoque Lotharius, ex omni Francia atque Burgundia militari manu in unum coacta, persecutus est Ottonis exercitum usque in fluvium Mosam, multosque ex ipsis fugientibus in eodem flumine contigit interire. Dehinc vero uterque cessavit, Lothario minus explente quod cupiit. Hic denique genuit filium nomine Ludovicum. Quem, jam adultum juvenem, ut post se regnaret, regem constituit. Cui etiam adduxit ab Aquitanis partibus uxorem, quae, cernens videlicet juvenem patre minus fore industrium, ut erat ingenio callida, elegit agere divortium, monuitque illum ficte ut simul, de qua advenerat, redirent Provinciam, scilicet jure haereditario sibi subdituram. Ille quoque, non intelligens mulieris astutiam, ut monitus fuerat, ire paravit. Ad quam dum venissent, relinquens eum mulier, suis adhaesit. Cumque patri nuntiatum fuisset, prosequens filium ad se reduxit. Qui simul deinceps degentes, post aliquot annos absque ulla liberorum ope uterque obiit. In his igitur duobus regale seu imperiale illorum genus regnandi finem accepit.
CAPUT IV. Qui postmodum Romae imperatores exstiterint.
[recensere]Praescriptorum igitur regum genere exinanit sumpserunt imperium Romanorum reges Saxonum. Quorum scilicet primus Otto Henrici Saxonum regis filius, cujus etiam sororem, nomine Haduidem, duxit uxorem Hugo dux Francorum, cognomento Magnus. Is denique Otto in gloria et vigore imperii non dispar illorum qui ante se imperium rexerant, necnon et in Ecclesiarum atque eleemosynae expensis valde liberalis exstitit. Hujus quoque imperii tempore, egressi audacter Sarraceni ab Africanis partibus occupavere tutiora Alpium montium loca, ibique aliquandiu morantes vastando regionem in gyro, diverso raptu tempus expleverunt. Contigit ergo eodem tempore ut beatus pater Maiolus, ab Italia rediens, in arctissimis Alpium eosdem Sarracenos obviaret. Qui arripientes abduxerunt illum cum suis omnibus ad remotiora montis, ipso tamen patre graviter in manu vulnerato, dum in ea excepisset ultro ictum jaculi super unum de suis venientis. Dispertitis quoque inter se omnibus quae illius fuerant, interrogaverunt eum si tantae ei essent in patria facultates rerum, quibus videlicet se suosque valeret redimere de manibus illorum. Tunc vir Dei, ut erat totius affabilitatis dignitate praecipuus, respondit se in hoc mundo nihil proprium possidere, nec peculiaris rei se fieri possessorem velle; sua tamen ditione non negans plures teneri, qui amplorum fundorum et pecuniarum domini haberentur. Quibus auditis, ipsimet hortabantur illum ut unum e suis mitteret qui suae suorumque redemptionis pretium illis deferret. Insuper pecuniae pondus atque numerum ei determinantes indixerunt. Fuit enim mille librarum argenti, ut videlicet singulis libra una in partem proveniret. Misit quoque vir sanctus per unum de suis ad monasterium scilicet, cui praeerat, Cluniacense, perparvam epistolam ita se habentem: « Dominis et fratribus Cluniacensibus, frater Maiolus miser et captus. Torrentes Belial circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis. Nunc vero, si placet, pro me et his qui mecum sunt capti redemptionem mittite. » Quae ut delata est videlicet praedicti monasterii fratribus, exstitit illis pro vita incomparabilis moeror ac luctus, necnon et totius patriae pertristis nuntius. Distractis quoque ab eisdem fratribus, quaeque in omni ejusdem monasterii ornamentorum erant supellectili, praestitutum pii patris quantocius coadunavere pretium.
Sed vir sanctus saecularis, dum interim a Sarracenis captus teneretur, cujus meriti esset latere non potuit. Nam cum ei hora prandii obtulissent cibos quibus vescebantur, carnes videlicet panemque admodum asperum, et dicerent: « Comede, respondit: Ego vero si esuriero, Domini est me pascere; ex his tamen non comedam, quia non mihi in usu fuerunt. » Cernens enim unus illorum viri Dei reverentiam, pietate ductus, exuens brachia simulque abluens, et clypeum, super quem etiam in conspectu venerabilis Maioli satis mundissime panem confecit. Quem etiam citissime decoquens, ei reverentissime detulit. Ipse quoque suscipiens illum, atque ex more oratione praemissa ex eodem reficiens, Domino gratias egit. Alius quoque Sarracenorum eorumdem, cultro deplanans ligni hastulam, posuit incunctanter pedem super viri Dei codicem, Bibliam videlicet, quam ex more secum semper ferre consueverat. Dumque vir sanctus intuens ingemuisset, aliqui minus feroces ex ipsis, perspicientes, suum increpuerunt comparem, dicentes non debere magnos prophetas sic pro nihilo duci ut illorum dicta pedi substerneret, si quidem Sarraceni Hebraeorum, quin potius Christianorum, prophetas legunt, dicentes etiam completum jam esse in quodam suorum, quem illi Mahomed nuncupant, quidquid de universorum Domino Christo sacri vates praedixere. Sed, ad errorem illorum comprobandum, etiam ipsorum genealogiam penes se habent, ad similitudinem videlicet evangelii Matthaei, qui scilicet ab Abraham narrat genealogiae catalogum usque ad Christum, per Isaac successionem descendens. In cujus videlicet semine universorum promissa atque praedicta est benedictio illorum, inquiens: Ismael genuit Nabaioth, atque deinceps usque in erroneum illorum descendens figmentum, quod scilicet tantum est a veritate alienum quantum a sacra et catholica auctoritate extraneum. Praeterea, ut beati Maioli sanctitas claresceret, is qui ejus volumen pede calcaverat, eodem die pro quavis occasione, revera judicio Dei, caeteri furiose irruentes in eum, eumdem ei truncaverunt pedem. Plures vero jam ex ipsis erga eum coeperunnt mitiores ac reverentiores existere. Tandem vero quidam de fratribus illuc expeditius remeantes, data eisdem Sarracenis praesignata pecunia, patrem cum viris tantum qui cum eo capti fuerant, in patriam reduxerunt. Ipsi denique Sarraceni paulo post, in loco qui Fraxinetus dicitur, circumacti ab exercitu Willermi Arelatensis ducis, omnesque in brevi perierunt, ut ne unus quidem rediret in patriam.
Ipso igitur in tempore mortuus est praedictus Otto imperator, suscepitque filius ejus, secundus videlicet Otto, idem imperium, quod satis strenue dum adviveret rexit. Eodem ergo imperante, venerabilis pontifex Adalbertus, ex provincia quae lingua Sclavorum vocatur Bethem, in civitate Braga regens ecclesiam sancti martyris Vitisclodi, egressus ad gentem Bruscorum, ut eis verbum salutis praedicaret, dumque apud eosdem plurimam egisset praedicationem, multique ex eis converterentur ad fidem Christi, praedixit suis quoniam in eadem regione martyrii coronam esset accepturus; ac ne paverent, eis pariter indicavit, quia praeter eum ibidem nemo ex eis erat perimendus. Contigit enim ut die quadam, praecipiente eodem episcopo, quaedam profana arbor sita juxta fluvium, cui etiam superstitiose immolabat universum vulgus, videlicet excisa convelleretur, constructoque ac sacrato in eodem loco altari, missarum solemnia per se episcopus ex plebe paravit. Qui, dum in ipsis sacramentis peragendis esset constitutus, ictibus jaculorum ab impiis perfossus, tandemque sacrum solemne peractum, simulque praesentis vitae imposuit terminum. Denique discipuli ejus, accepto corpore sui domini, illud secum ferentes, in propriam sunt reversi patriam. Cujus etiam meritis usque in praesens largiuntur hominibus plurima beneficia. Sequenti quoque, post multa nobiliter gesta remque publicam decenter dispositam, tempore obiit Otto, relinquens filium Ottonem videlicet tertium, adolescentem tamen fere duodecim annorum. Qui, ut erat juvenculus, acer tamen viribus et ingenio, suscepit jure paterno regimen imperii.
Contigit igitur imperii illius initio ut sedes apostolica urbis Romae proposito viduaretur pontifice. Ipse vero illico, imperiali usus praecepto, quemdam sui consanguineum, cujusdam ducis filium illo delegit, atque ex more in sede apostolica sublimari mandavit. Quod utique dum sine mora peractum fuisset, pergrandis calamitatis occasio exstitit. Erat enim quidam Crescentius, Romanorum civis praepotens, qui, ut illorum mos est, quantum onerosior pecuniae, tantum pronior serviens avaritiae. Hic autem non plane, ut rei probavit eventus, parti favebat Ottonis. Nam ipsum pontificem, quem, ut diximus, ordinari, Otto jusserat, idem Crescentius omni destitutum honore a sede expulit, alterumque procaciter in ejus loco subrogavit. Sed mox ut Otto hocf actum comperit, ira accensus, cum permaximo exercitu Romam properavit. Quod cum cognovisset Crescentius, illum scilicet urbi propinquare, conscendens cum suis turrim quae sita est extra civitatem trans Tiberim, ob altitudinem sui Intercoelos vocatam, vallavit eam, defensurus pro vita. Tandem cum pervenisset imperator ad urbem, primitus jussit comprehendere illum male securum pontificem, videlicet Crescentii arrogantia constitutum. Comprehensumque, praecepit ejus manus quasi sacrilegas amputari, deinde vero aures abscindi atque oculos expelli [ f. evelli]. Post haec denique comperiens Crescentium, ut diximus, turre vallatum, quae scilicet paulo post illum crudeli erat redditura neci, praecepit eamdem circumdari densa obsidione sui exercitus, ne videlicet Crescentio quoquo modo locus daretur confugii. Interea, jubente imperatore, construuntur in gyro machinae ex lignis celsarum abietum nimium artificiose compositae. Cernens quoque Crescentius nullam posse evadendi viam reperire, licet tardius poenitudinis adinvenit consilium; non tamen ei praestitit miserendi aditum. Quadam igitur die, quibusdam de imperatoris exercitu consentientibus, egrediens latenter Crescentius, de turre scilicet, birro indutus, et operto capite, veniensque improvisus corruit ad imperatoris pedes, oransque se ab imperatoris pietate vitae servari.
Quem cum respexisset imperator, conversus ad suos, ut erat amaro animo, dixit: « Cur, inquiens, Romanorum principem, imperatorum decretorem, datoremque legum, atque ordinatorem pontificum, intrare sinistis magalia Saxonum? Nunc quoque reducite eum ad thronum suae sublimitatis, donec ejus honori condignam videlicet praeparemus susceptionem. » Qui suscipientes illum, scilicet ut jussum fuerat, illaesum reduxerunt ad turris introitum. Ingressusque nuntiavit secum pariter reclusis quoniam solummodo tantum contingeret illis vivere quandiu ipsa turris tueri valeret ab hostium captione, nec ullam prorsus salutem debere ultra sperare. At imperatoris exercitus a foris urgendo impellens machinas; paulatimque euntes applicatae sunt turri. Sicque pugnae inito certamine, dumque alii desuper contendentes intrare, alii prorupere ad ostium turris illudque considentes evellunt, sursumque certatim gradientes, ad turris superiora pervenerunt. Respiciens quoque Crescentius cernit se teneri ab his quos putabat pugnando longius arceri posse. Capto namque ipso ac graviter vulnerato, caeterisque, qui cum illo inventi fuerant, trucidatis, miserunt ad imperatorem quid de eo praeciperet. Qui ait: « Per superiora, inquit, propugnacula illum dejicite aperte, ne dicant Romani suum principem nos furatos fuisse. » Quem, ut jussum fuerat, projicientes, deinde post terga boum religatum per paludes viarum plurimum devolventes, ad ultimum vero in conspectu civitatis in trabe excelsa pendere dimiserunt. His denique ita gestis, accersiens imperator Gerbertum videlicet Ravennae archiepiscopum, constituit illum principalem Romanorum pontificem. Isque Gerbertus e Galliis oriundus exstitit, minorum etiam gerens prosapiam, sed tamen ingenio acerrimus, artiumque liberalium studiis plenissime instructus. Proinde Remorum etiam a rege Francorum Hugone fuerat constitutus pontifex. Sed quoniam, ut diximus, valde erat acer ac providus, intelligens Arnulphum ejusdem urbis archiepiscopum, quo vivente ordinatus fuerat ex consensu ejusdem regis, niti in pristinam reformari sedem, caute iter arripiens ad praedictum devenit Ottonem. Qui satis honorifice ab eodem susceptus; quem etiam statim Ravennae, inde vero, ut diximus, Romanae urbis sublimavit pontificem.
Contigit igitur ipso in tempore ut idem imperator, suggerente tam ipso pontifice quam aliis quibusque zelum profectus religionis domus Dei gerentibus, quosque in beati Pauli Ecclesia nomine tenus monachos, caeterum prave degentes, inde expellere deberet; ac alterius instituti, quos videlicet canonicos dicimus, in eodem loco servituros, ut ei suggestum fuerat, substituturus esset. Cumque hoc appeteret implere decretum, apparuit ei noctu per visum beatissimus apostolus Paulus, atque eumdem imperatorem hujusmodi monere curavit. « Si vere, inquiens, zelus divinae servitutis optimi operis te adurit, vide ne hujus propositi institutum praesumas in monachis immutare expellendis. Non enim omnino expedit cujusque ecclesiastici ordinis quamvis ex parte depravati, proprium unquam abjici seu immutari propositum. In eo namque unusquisque judicandus est ordine, in quo se primitus Deo vovit servire. Reemendari tamen licet corrupto cuique in eadem propriae vocationis sorte. » Taliter quippe monitus, imperator retulit suis quae audierat ab Apostolo, curamque agens qualiter eorumdem institutum, scilicet monachorum, quivisset ad melius informare, non expellere a loco vel immutare. Interea minus idoneo usus consilio, praedicti Crescentii Joannis in suam uxorem assumens, quam etiam paulo post, ut inconsulte acceperat, divortium agens dimisit. Tandem quoque nitens remeare ad Saxoniam, morte superveniente in Italia obiit. Cernens quoque exercitus, quem secum duxerat, se suo domino destitutum, coegerunt se pariter in unum agmen, ne ab iis quos in Italia presserant trucidarentur, imposito ante se in equo defuncti imperatoris corpore. Sicque in patriam tuti pervenientes in monasterio beatae semper virginis Mariae Aquisgranis decenter sepelierunt. Suscepit igitur, post Ottonem videlicet tertium, regnum Saxonum illius consanguineus Henricus, qui, etiam non regni sui [dominus], imperator factus est Romanorum. Sed interim libet ex parte commemorare quibus vicissim cladibus, praescriptorum regum temporibus, tam externis quam intestinis consequenter sit flagellatus orbis Romanus. Constat igitur ab anterioribus illud principale totius orbis imperium fuisse divisum, scilicet ut, quemadmodum universae Latinitatis Roma gerere deberet principatum, ita Constantinopolis tam Graecorum speciale caput in transmarinis orientis partibus quam caeterorum. Sed dum semel in sese novit dispertiri, postmodum paulatim pars utraque usitatius didicit minui, videlicet donec contingeret illud admodum coarctari praeliis, ut foret brevius, et istud appeteret moderari extraneus. Et quoniam magis contingebat tyrannide imperare, quam vel liberali pietate, vel originali propagine, idcirco par erat talium contumaciam cum sibi subditis crebris infestationum plagis atterere.
CAPUT V. De paganorum plagis.
[recensere]Denique circa nongentesimum Verbi incarnati annum, egressus ab Hispania rex Sarracenorum Algalif, veniensque cum exercitu maximo in Italiam, scilicet traditurus humanas res cum suis in praedam, cum gladio atque incendio demoliendas. Qui cum venisset, depopulans totam regionem usque Beneventum progressus est. Ex aliquibus tantum civitatibus Italiae primates, collecto agmine, nisi sunt adversus praedictum Algalif inire pugnam. Sed cum se cernerent exercitu nimium impares, ut saepius mos est istis modernis Italicis, fugae potius quam bellum [belli], petiere praesidium. Interea reversi cum suo principe ad Africam Sarraceni, ab illo tempore non destiterunt impugnare regionem Italiae, quamvis plurimis fuissent praeliis lacessiti tam ab imperatoribus quam a patriae ducibus ac marchionibus, usque ad Altmuzor illorum principem, et praedictum Henricum Romanorum imperatorem. Praescripto igitur tempore, non minor clades in Galliarum populis, Normannorum infestatione, exstitit hostium. Qui videlicet Normanni nomen inde sumpsere, quoniam raptus amore primitus egressi ex aquilonaribus partibus audacter occidentalem petiere plagam. Siquidem lingua illorum propria Nort aquilo dicitur, Mint quoque populus appellatur. Inde vero Normanni, quasi aquilonaris populus denominantur. Hi denique in primo egressu diutius circa mare Oceanum degentes, brevibus contenti stipendiis, quousque in gentem coaluere non modicam. Postmodum vero telluris ampla et pelagi hostili manu pervagantes, aliquas urbes ac provincias in propriam redegere sortem. In processu quoque temporis ortus est vir quidam in pago Trecassino ex infimo rusticorum genere, Astingus nomine, in vico videlicet qui Tranquillus dicitur, tribus a civitate distans milliaribus. Qui juvenis, valens robore corporis, perversae tamen indolis, superbiendo abjiciens fortunam pauperum parentum, elegit exsul fore dominandi victus cupidine.
Denique clam egrediens ad praedictam Normannorum gentem, illis tantummodo primitus adhaesit qui, assiduo raptui servientes, victum caeteris ministrabant, quos etiam illi communiter Flottam vocant. Illoque aliquandiu huic nequam mori inserviente, coepit pessimis commilitonibus tanto existere diligentior, quanto efficiebatur flagitiosior. Paulatimque robustior caeteris viribus ac rebus effectus, omnes pariter illum constituere terra marique principem. Constitutus autem hujusmodi, ampliore crudelitate assumpta, parvi pendens praeteritorum saevitiam, coepit suum in longinquas gladium dilatare provincias. Postmodum etiam cum universa pene, cui praeerat, gente conscendens ad superiores Galliarum partes, quamvis pestifer parens nativum male quaerens revisere solum. Qui cum venisset, gladio et igne ultra omnem hostium cladem universa demoliens, nemine repugnante, diutius consumpsit. Tunc quoque domus Ecclesiarum per Gallias universae, praeter quas municipia civitatum vel castrorum servarunt, omnimodis dehonestatae atque igne succensae sunt. Universis siquidem peragratis Galliis, opimaque diversarum rerum potitus spolia, ad propria reduxit exercitum. Sicque deinceps tam ab ipso Astingo quam ab ejus successoribus, illius videlicet gentis principibus, in spatio fere centum annorum hujusmodi clades illata est longe lateque populis Galliarum. Haec quoque, quae retulimus, per intervalla defunctorum regum seu imperatorum tam in Italia quam in Galliis, priusquam restaurarentur, saepius contigerunt. Sed cum interea praedictae gentis exercitus more solito ad Gallias procedere decrevisset, occurrit illis jam longius a solo proprio remotis venerabilis Burgundiae dux Richardus, pater scilicet regis Rodulphi, ut supra commemoravimus. Initoque cum eis praelio, tanta caede eosdem prostravit, ut perpauci ex eis fuga lapsi ad propria vix remearent. Et licet posthaec plures insulas ac provincias mari contiguas iidem scilicet Normanni depopulaverint, in partes tamen Francorum regum sorte regendas non deinceps, nisi ab eisdem regibus evocati, conscenderunt. Quin etiam paulo post vicissim scilicet Franci, necnon et Burgundionum plerique, cum praedictis Normannis, catholicae fidei jam effectis cultoribus, pacifice junxere connubia, atque unius regis regnum pari consensu decrevere dici et esse. Indeque orti duces excellentissimi. Guillermus videlicet, atque post ipsum quique denominati, paterno seu avito jure Richardi. Illorum quippe ducaminis principatus fuit metropolis civitas Rothomagorum.
Cum igitur praedicti duces ultra caeteros viguerint militiae armis, tum perinde prae caeteris gratia communis pacis ac virtute liberalitatis. Nam omnis provincia quae illorum ditioni subjici contigerat, ac si unius consanguinitatis domus vel familia, inviolatae fidei concors degebat. Nempe furi ac praedoni apud illos comparabatur quicunque hominum, in aliquo negotio, plus justo [sumens], vel falsum quidpiam venundandum mentiens, subtrahebat alteri. Egenorum quoque et pauperum omniumque peregrinorum, tanquam parentes filiorum, curam gerebant assiduam. Dona etiam amplissima sacris Ecclesiis pene in toto orbe mittebant, ita ut etiam ab oriente, scilicet monte denominatissimo Sina, per singulos annos monachi Rothomagum venientes, qui a praedictis principibus plurima redeuntes auri et argenti suis deferrent xenia. Hierosolymam vero ad sepulcrum Salvatoris centum auri libras secundus misit Richardus, ac quosque cupientes illuc devote peragrare donis juvabat immensis. Praeterea in successibus praedictorum temporum, exigentibus culpis peccantium hominum, orta est discordia duorum regum, Francorum videlicet ac Saxonum. Quae scilicet, diutius exardescens, occulto Dei judicio rursus terribile flagellum ingruit populis Galliarum. Denique Hungarorum princeps cum omni ipsius gentis militari exercitu, hujus discordiae mali occasione, fines Galliarum irrumpens, semel ac bis omnem miserabiliter depopulans regionem, utrumque etiam genus hominum captans, tum rebus humanis abducens, nemine obstante, diripuit. Quae denique clades tandiu desaevit, quousque Deo propitiante utriusque regni principes, Francorum videlicet ac Saxonum, unius fidei ac consanguinitatis vinculo necterentur. Evacuato siquidem priorum regum genere, sedatisque jurgiis, coepit orbis novorum regum pace sub amica reflorescere, Christique regnum per fontem sacri baptismatis circumquaque tyrannos sibi subjugare. Ipsa denique Hungarorum gens, post tot patrata flagitia, post tot flagella gentibus illata, cum suo rege ad catholicam fidem conversa, quae prius consueverat crudeliter rapere aliena, libens impertitur pro Christo propria; a quibus etiam jamdudum diripiendo captivabantur, undecunque in miserrima mancipia distrahendi, qui reperiebantur Christiani; ab eisdem quoque foventur nunc ceu fratres vel liberi. Illud nihilominus nimium condecens ac perhonestum videtur, atque ad pacis tutelam optimum decretum, scilicet ut ne quisquam audacter Romani imperii sceptrum praeproperus gestare princeps appetat, seu imperator dici aut esse valeat, nisi quem papa sedis Romanae morum probitate delegerit aptum reipublicae, eique commiserit insigne imperiale. Cum videlicet olim ubique terrarum quilibet tyranni, sese procaciter impellentes, saepissime sint imperatores creati, atque eo minus apti Reipublicae, quo constat eos tyrannide quam pietatis auctoritate processisse.
Anno igitur Dominicae incarnationis septingentesimo decimo, licet insigne illud imperiale diversis speciebus prius figuratum fuisset, a venerabili tamen papa Benedicto sedis apostolicae fieri jussum est admodum intellectuali specie idem insigne. Praecepit fabricari quasi aureum pomum, atque circumdari per quadrum pretiosissimis quibusque gemmis, ac desuper auream crucem inseri. Erat autem instar speciei hujus mundanae molis, quae videlicet in quadam rotunditate circumsistere perhibetur, ut dum siquidem illud respiceret princeps terreni imperii, foret ei documentum, non aliter debere imperare vel militare in mundo quam ut dignus haberetur vivificae crucis tueri vexillo. In ipso etiam diversarum gemmarum decoramine, videlicet imperii culmen plurimarum virtutum speciebus exornari oportere. Cumque postmodum praedictus papa imperatori, videlicet Henrico hujus rei gratia Romam venienti, obviam cum maxima virorum et sacrorum ordinum multitudine processisset ex more, eique hujusmodi insigne scilicet imperii in conspectu totius Romanae plebis tradidisset: suscipiens illud hilariter, circumspectoque eo, ut erat vir sagacissimus, dixit: « Optime pater, inquiens ad papam, istud facere decrevisti nostrae portendendo innuens monarchiae, qualiter sese moderari debuerat, cautius perdocuisti. » Deinde manu gerens illud auri pomum, subjunxit: « Nullis, inquit, melius hoc praesens donum possidere ac cernere congruit quam illis qui, pompis mundi calcatis, crucem expeditius sequuntur Salvatoris. » Qui protinus misit illud ad Cluniacense monasterium Galliarum, quod etiam tunc temporis habebatur religiosissimum caeterorum, cui et alia dona plurima contulerat ornamentorum. Sed et illud nimirum etiam perpendendum quoniam, cum ista quae retulimus, videlicet de conversionibus perfidarum ad fidem Christi gentium, extrinsecus in aquilonaribus atque occidentalibus orbis partibus persaepe fieri contigerit, nusquam talia in orientalibus atque meridianis ejusdem orbis plagis contingit audiri. Cujus denique veracissimus praesagii index fuit constitutio illa crucis Dominicae, dum in ea Salvator penderet in loco Calvariae. Nam cum retro illius verticem suspensi tum fuisset, crudus nimium populis oriens, tunc etiam in ejus oculorum conspectu lumine fidei repleturus constitit Occidens. Sic quoque omnipotentem ipsius dexteram ad misericordiae opus extensam, sacri verbi fide mitis suscepit septentrio, ejusque laevam gentibus barbarorum tumultuosis sortitur meridies. Sed licet hujus sacri breviter meminerimus portenti, nostrae tamen, id est catholicae, manet inviolabile subsidium fidei, quoniam in omni loco et gente absque exceptione, quicunque sacro regeneratus fonte, credens omnipotentem Patrem ejusque Filium Jesum Christum pariter, et in Spiritum sanctum, unum solumque verum Deum, si quid boni egerit ex fide, Deo acceptum fore, atque omnem qui sic permanserit, perenni vita beate vivere. Hoc quippe soli Deo nosse competit, cur humanum genus majus seu minus propriae salutis capax efficitur in diversis partibus orbis.
Sed idcirco ista retulimus quoniam usque in fines praedictarum orbis binarum partium, videlicet septentrionalis et occidentalis, Christi Domini deveniens Evangelium illarum populis locavit optimum in sacrae fidei fundamentum; cum videlicet e diverso minus reliquas duas, scilicet orientalem atque meridianam penetraverit, ac illarum populos cautius in proprii erroris feritate irretitos sciverit. Sed ne boni Conditoris proinde dispensationi contumeliosa a quoquam inferatur in hac parte calumnia, cautius nihilominus prospiciendus est sacer Scriptuarum canon. In quo videlicet canone omnis procul dubio forma invenitur expressa mundani saeculi: ut scilicet ipsius auctoris bonitas pariterque justitia probabiliter demonstrentur, videlicet in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nam sicut primus hominum pater propriae salutis arbiter a totius boni auctore primitus fuerat constitutus, ita ab eodem Redemptore universis pro captu spontanea generaliter oblata est salus. Sed tamen occulta illius dispensatio, cui semper et simul totum, quidquid esset habet, praesto fuit, ac cui nihil defuit, ostendit spaciatim per incrementa temporum sese omnipotentem solum bonum atque veracem, tam per opera pietatis quam per ultionem vindictae justae retributionis. Non enim principalis bonitas aliquando vacat a pietatis opere, quin imo semper aggregat plerosque ex massa filiorum praevaricatoris in sinum filii suae Deitatis. Dumque id quotidie in mundo agitur, quid aliud quam Omnipotentis bonitas, etiam immobiliter mobilis et mobiliter immobilis, operari monstratur? Atque idcirco quanto praesentis saeculi terminus imminet propius, tanto ista fieri, quae dicuntur, contigerit frequentius. Suspiciendum etiam quomodo paulatim ab ipso humani generis exordio ipsius auctoris sit manifestata cognitio. Primus igitur hominum Adam etiam cum omni suo genere Deum conditorem suum praedicat, dum per transgressionis praecepti illius culpam privatus paradisi gaudiis, multatusque exsilio, sese miserum clamat lugendo. Sed accepto diffusius per universum orbem terrae incremento, nisi proprii auctoris bonitatis providentia misericordiae reduxisset ad sinum, totum penitus idem genus humanum in sui erroris atque caecitatis praecipitium jam olim irrevocabiliter fuisset demersum. Idcirco ab exordio sui, divina boni Conditoris dispensatione, prolata sunt ei prodigiosa rerum miracula, ac portentosa elementorum signa, nec non et sagacissimorum virorum, tam spem quam formidolositatem inculcatura, divinitus oracula. Ac velut idem Conditor per sex dierum intervalla cuncta mundanae rerum machinae proferendo perficiens opera, hisque editis requievit, die septima videlicet; ita per sex millia annorum spatia operatus est, pro eruditione hominum exhibendo illis frequentia signanter ostenta. Scilicet ut non, praeteritis saeculis, quodquam dimissum est vacans ab his signis tempus miraculorum, aeternum Deum praedicantibus, usquequo illud maximum rerum principium apparens homine vestitus in mundo. Sexta duntaxat aetate praesentis saeculi, atque ut putatur, quod sit finis in septima hujus mundanae molis diversorum laborum, ut ab illo procul dubio, unde coepit quidquid esse habuit exordium, in eodem competentissimum propriae quietis inveniat finem.
EXPLICIT LIBER I.