Jump to content

Historiae sui temporis/2

E Wikisource
 Liber primus Liber tertius 

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI.

[recensere]
  • I. De electione Hugonis in regem.
  • II. De ceto maris et occidentalium bellis.
  • III. De Conano duce Brittonum, et Fulcone Andegavorum.
  • IV. De monasterio Lucacensi.
  • V. De portento Aurelianae urbis mirabili.
  • VI. De praelationibus turpis lucri arreptis.
  • VII. De incendiis et mortibus nobilium.
  • VIII. De Henrici ducis morte, et vastatione Burgundiae.
  • IX. De fame valida et infestatione Sarracenorum.
  • X. De inundatione lapidum.
  • XI. De Leutardo insaniente haeretico.
  • XII. De haerese in Italia reperta.

CAPUT PRIMUM. De electione Hugonis in regem.

[recensere]

0627D Sicut quispiam igitur peragrans quamlibet vastissimam orbis mundani plagam, seu spatiosum remigando aequor penetrans, saepius altitudini montium aut proceritati arborum scilicet respectans, dirigit aciem oculorum, ut videlicet illorum a longe reperta agnitione, absque errore quo disposuerat valeat pervenire. Ita quoque erga nos fore contingit, qui utique, dum cupimus praeterita ostendere futuris, obtutus nostri sermonis pariterque animi frequenter in relatione porrigimus magnatorum virorum 0628D personis, quibus videlicet fiat ipsa relatio clarior, et appareat certior. Igitur finito, ut diximus, tam regnandi quam imperandi apud Italiam et Gallias, magnorum regum genere, videlicet Ludovici, nec non et Caroli, ac sui generis caeterorum Regum, protinus in unius consanguinatis viros utriusque regni contigit devenire monarchiam. Nam qualiter primus et secundus nec non et tertius Otto sint potiti Romanorum imperio, scilicet usque ad Henrici imperium, superius nos jam digessisse meminimus. Nunc quoque restat, ut quemadmodum abhinc Francorum sit regnum dispositum referamus. 0629A Mortuis igitur Lothario ac Ludovico regibus, totius Franciae regni dispositio incubuit Hugoni Parisiensis ducis filio, videlicet illius Magni Hugonis supra memorati, cujus etiam frater erat nobilissimus Burgundiae dux Henricus. Qui simul cum totius regni primatibus convenienter praedictum Hugonem in regem ungi fecerunt. Erant ergo, ut jam commemoravimus, affinitate consanguinitatis regibus Saxonum uniti, a primo scilicet Ottone, qui natus est ex Hugonis Magni sorore. Suscepto igitur Hugo regimine regni Francorum, non multo post plerosque suorum, quos etiam prius in universis habuerat subditos, persensit contumaces. Tamen, ut erat corpore et mente vividus, cunctos sibi rebellantes paulatim compescuit. Habebat enim filium admodum 0629B prudentem, nomine Robertum, artium etiam litterarum studiis plurimum eruditum. Cumque se cognovisset jam aliquantulum viribus defici, congregatis in Aureliana urbe regia quibusque Francorum ac Burgundionum regni primoribus, eumdem Robertum, filium videlicet suum, anno scilicet tertio decimo ante millesimum incarnati Salvatoris, adhuc se superstite, regem constituit. Post aliquot vero annos idem etiam rex Hugo in pace, regno deposito, feliciter obiit. Erat namque Robertus rex tunc juvenis, ut diximus, prudens atque eruditus, dulcisque eloquio ac pietate insignis. Sed, divina providente clementia, hujusmodi virum ad Catholicae plebis regimen omnium Dominus illo praecipue in tempore dignatus est destinare. Nam 0629C diebus regni ipsius, elementorum etiam signis praeeuntibus, non modicae clades, incubuere Christi Ecclesiae: quibus nisi idem rex sapienter, Deo se juvante, restitisset, saeviendo multipliciter in longinquum processissent.

CAPUT II. De cetu maris, et occidentalium bellis.

[recensere]

Anno igitur quarto de suprascripto millesimo, visa est cetus mirae magnitudinis descendisse per mare, in loco qui Bernovallis nuncupatur. Egrediens scilicet a septentrionali plaga in occidentalem. Apparuit quoque mense Novembri mane prima diei aurora, ad instar insulae, ac transeundo perdurans usque in horam diei tertiam, maximum etiam stuporem admirationemque se cernentibus contulit. Sed 0629D et ne alicui forte sit dubium quod narratur, quamvis a multis visum fuit, tamen huic simile monstrum a plerisque invenitur descriptum. Denique legitur in gestis egregii confessoris Bendani, orientalium videlicet Anglorum, quoniam idem vir Dei scilicet Bendanus cum pluribus monachis per marinas insulas per aliquod temporis spatium eremiticam transegisset vitam, hanc vel huic similem quondam obviam haberet belluam. Nam cum remigando quasque in mari constitutas circumiret insulas, superveniente noctis crepusculo, cernens procul velut maritimam insulam, ad quam etiam divertens cum omnibus qui secum erant, supervenientem duntaxat 0630A exacturus noctem. Cumque ibi ventum fuisset, exeuntes de scaphis, conscendentesque turgentem belluae dorsum, unius tantummodo ibidem hospitio noctis potituri. Cumque post brevem coenam caeteri fratres fessa indulsissent membra quieti, solus vir Domini Bendanus pervigil custos Dominici ovilis, ac magis assiduus quam frequens psalmicen, explorabat cautius vim ventorum et siderum cursus. Qui dum hoc attentius per noctis conticinium ageret, repente intellexit quoniam illud promontorium, ad quod scilicet hospitaturi diverterant, ad orientalem illos eveheret plagam. Luce quoque alterius dici reddita, solertissimus vir convocans collegas videlicet suos, qui aderant, blande exhortans ac consolans eos, inquiens: « Universorum conditori et gubernatori 0630B Deo, fratres benignissimi, indefessas referamus gratias, qui sua nobis in his marinis fluctibus providentia praeparavit vehiculum non egens humano remigio. » Quibus a viro Dei socii auditis, mentis stupore adacti, divinae protinus sese providentiae committentes, ac viri sancti innitentes prudentiae, coeperunt securiores eventum praestolari rei fortuitae. Hujusmodi ergo per spatia plurimorum dierum nisi evectione, semper tamen semet conspiciebant ad solis ortum tendere. Tandem vero perventum est ad insulam caeterarum speciosissimam atque omni amoenitate gratiosissimam. Illius quoque arborum habitudo atque avium dissimilitudinem gerit universorum. Egressus quoque vir saecularis accedens ad eam, reperit etiam ibi monachorum vel 0630C potius anachoretarum collectas miras ac multiplices, quorum scilicet vita et conversatio universorum mortalium studiis sanctior atque nobilior enitebat. A quibus etiam magna cum charitate suscepti pluribus diebus ibidem commanentes, de multis quae ad veram pertinent diligenter salutem instructi, postmodum et ad nativum revertentes solum, universa quae compererant patriae redditi narraverunt. Praeterea viso, ut dicere coepimus, Oceani portento, exorsus est bellicus tumultus in universa occidentali orbis plaga, videlicet tam in regionibus Galliarum quam in transmarinis Oceani insulis, Anglorum videlicet atque Brittonum nec non et Scotorum. Siquidem, ut plerumque solet contingere, propter delicta infimi populi versi in dissensionem illorum 0630D reges ac caeteri principes, statimque exardescentes in subjectae plebis depopulationem scilicet, usque dum perducuntur ad suimet sanguinis effusionem. Quod videlicet tandiu patratum est in praedictis insulis, quousque unus regum earumdem vi solus potiretur regiminis caeterarum. Denique mortuo rege Adalrado, in regno scilicet illorum qui Danimarches cognominantur, qui etiam duxerat uxorem sororem Ricardi Rothomagorum ducis, invasit regnum illius rex videlicet Canuc occidentalium Anglorum, qui etiam, post crebra bellorum molimina ac patriae depopulationes, pactum cum Ricardo stabiliens, ejusque germanam Adalradi videlicet uxorem in matrimonium 0631A ducens, utriusque regni tenuit monarchiam. Post haec quoque idem Canuc cum plurimo exercitu egressus, ut subjugaret sibi gentem Scotorum, quorum videlicet rex Melculo vocabatur, viribus et armis validus, et, quod potissimum erat, fide atque opere Christianissimus. Ut autem cognovit quoniam Canuc audacter illius quaereret invadere regnum, congregans omnem suae gentis exercitum, potenter ei, ne valeret, restitit. Ac diu multumque talibus procaciter Canuc inserviens jurgiis, ad postremum tantum praedicti Ricardi Rothomagorum ducis, ejusque sororis persuasionibus, pro Dei amore omni prorsus deposita feritate, mitis effectus, in pace degit. Insuper et Scotorum regem amicitiae gratia diligens, illiusque filium de sacro baptismatis fonte excepit. 0631B Coepit ergo ex illo fieri ut, si qua hostilis necessitas Rothomagorum duci incumberet, a transmarinis insulis in suum auxilium exercitum sumeret copiosum. Sicque diutius gens Nortmannorum scilicet ac praedictarum populi insularum tuti pace fidissima, ut ipsi potius formidine suae potentiae plerosque exterarum provinciarum terrerent populos, quam ipsi ab aliis terrerentur. Nec mirum quippe quoniam a quibus bonorum exstirpatrix Dei timore expulsa fuerat discordia, in eisdem pace praevia Christi nobile regnum felix obtinuit tripudium.

CAPUT III. De Conano duce Brittonum, et Fulcone Andegavorum.

[recensere]

Praescriptorum igitur dierum tempore, nihilominus 0631C in infimis Galliarum partibus intestinorum bellorum desaevit tumultus. Narrant siquidem plerique disputantes de mundani orbis positione, quod situs regionis Galliae quadra dimetiatur locatione. Licet ergo a Riphaeis montibus usque Hispaniarum terminos, in laevo habens Oceanum mare, in dextro vero passim juga Alpium, propria excedat longitudine mensuram rationis quadriformae. Cujus etiam inferius finitimum ac perinde vilissimum cornu Galliae nuncupatur. Est enim illius metropolis civitas Rhedonum. Inhabitatur quoque diutius a gente Brittonum, quorum solae divitiae primitus fuere libertas fisci publici et lactis copia. Qui omni prorsus urbanitate vacui, suntque illis mores inculti ac levis ira et stulta garrulitas. Horum scilicet Brittonum aliquando princeps 0631D exstitit quidam, Conanus nomine, qui etiam, accepta in matrimonio Fulconis Andegavorum comitis sorore, ac demum insolentior caeteris suae gentis principibus coepit existere. Nam more regio imposito sibi diademate, in sui anguli popello plurimam inconsulte exercuit tyrannidem. Postmodum vero inter ipsum Conanum et praedictum Fulconem, Andegavorum videlicet comitem, exortum est indissolubile jurgium, ita ut, crebris suorum invicem depopulationibus ac sanguineis effusionibus lacessiti, ad ultimum quoque, quanquam civile, tamen ineluctabile, inirent cominus praelium. Cum igitur diu multumque vicissim sibi mala quae poterant irrogassent, ab utroque decretum est ut in loco qui Concretus 0632A dicitur, quisque illorum, cum suo exercitu die constituto advenientes, praelii certamen inirent. Sed Brittonum exercitus excogitata fraudis decipula, partem Fulconis exercitus nequiter prostraverunt. In praedicto denique loco, scilicet ubi certamen ineundum fuerat, clam praevenientes populi Brittonum, ibi nimium astute profundum atque perlongum fodere vallum, ramisque arborum densatim superinsertis, imposita videlicet hostibus muscipula, recesserunt. Die igitur constituto juxta condictum, dum illuc uterque cum suo exercitu adveniret, atque acies utraque jam in procinctu videretur, informata gens Brittonum callida fraudisque propriae conscia, simulans se velle arripere fugam, scilicet ut avidius demergeret hostem in latentem muscipulam. 0632B Quod cernens Fulconis exercitus, cupiens expedite super eos irruere, corruit pars ex eis non modica in foveam, videlicet Brittonum astu patratam. Illico autem Brittones conversi qui prius fugam simulaverant, inhianterque super Fulconis exercitum irruentes, asperrima quamplures ex eis caede prostraverunt, ipsum etiam Fulconem pulsum de equo in terram loricatum dejecerunt. Qui exsurgens nimio accensus furore, dictis relevans exacuensque suorum animos, ac velut turbo vehementissimus per densas segetes impellentes, omnem exercitum Brittonum crudeli nimium caede mactaverunt. Deletoque pene universo exercitu Brittonum, ipsum etiam Conanum illorum principem truncatum dextera vivum capientes Fulconi reddiderunt. Qui potita 0632C victoria, reversus ad propria: non illi postmodum quispiam Brittonum molestus exstitit.

CAPUT IV. De monasterio Lucacense.

[recensere]

De eodem igitur Fulcone perplura dici potuissent ipsius gestorum, quae scilicet, fastidium vitantes, siluimus. Unum tamen restat memorabile, quod impraesentiarum relaturi sumus. Cum enim circumquaque in diversis praeliorum eventibus, plurimum humanum fudisset sanguinem, metu gehennae territus, sepulcrum Salvatoris Hierosolymorum adiit. Indeque, ut erat audacissimus, admodum exsultanter rediens, aliquantulum ad tempus a propria feritate est lenior redditus. Tunc ergo mente concepit ut in optimo fundorum proprii juris loco ecclesiam construeret, 0632D ibidemque monachorum coetum coadunaret, qui videlicet die noctuque pro illius animae redemptione intervenirent. Qui etiam (ut semper curiose agebat) coepit quosque percunctari religiosos, in quorum potissimum memoria sanctorum eamdem ecclesiam fundare deberet, qui videlicet pro ejus remedio animae omnipotentem Dominum orarent. Cui inter caeteros a propria etiam uxore, quae valde sano pollebat consilio, suggestum est ut in honore ac memoria illarum coelestium virtutum, quas cherubim et seraphim sublimiores sacra testatur auctoritas, votum quod voverat expleret. Qui libentissime annuens aedificavit ecclesiam admodum pulcherrimam, in pago scilicet Turonico, milliario interposito a 0633A Lucacense castro. Expleto denique quantocius basilicae opere, protinus misit ad Hugonem Turonorum archipraesulem, in cujus scilicet constituta erat dioecesi, ut illam sacraturus, quemadmodum decreverat, adveniret. Qui venire distulit, dicens se minime posse illius votum dicando Domino committere, qui videlicet matri Ecclesiae sedis sibi commissae praedia et mancipia subripuerat non pauca. Hocque potius illi videbatur competere, ut primitus, si quid injuste diripuerat, alicui restitueret, sicque deinceps justo judici Deo propria, quae voverat, offerre deberet. Cumque igitur ista Fulconi a suis perlata fuissent, diutina feritate resumpta, nimium indigne ferens episcopi responsa: insuper comminatus illum valde, ac sublimius inde quod valuit adegit consilium. Mox 0633B denique, copiosa argenti et auri assumpta pecunia, Romam pergens, ac Joanni papae causam suae profectionis exposuit. Ac deinde poscens quod ab illo optaverat, plurima ei munerum dona obtulit. Qui protinus misit cum eodem Fulcone ad praedictam basilicam sacrandam unum ex illis quos in beati Petri apostolorum principis Ecclesia cardinales vocant, nomine Petrum, cui etiam praecepit, veluti Romani pontificis auctoritate assumpta, quidquid agendum Fulconi videbatur, intrepidus expleret. Quod utique audientes Galliarum quique praesules praesumptionem sacrilegam cognoverunt ex caeca cupiditate processisse, dum videlicet unus rapiens, alter raptum suscipiens, recens in Romana Ecclesia schisma creavissent. Universi etiam pariter detestantes, 0633C quoniam nimium indecens videbatur ut is qui apostolicam regebat sedem, apostolicum primitus ac canonicum transgrediebatur tenorem. Cum insuper multiplici sit antiquitus auctoritate roboratum, ut non quispiam episcoporum in alterius dioecesi istud praesumat exercere, nisi praesule, cujus fuerit, compellente seu permittente. Igitur die quadam mensis Maii congregata est innumerabilis populi multitudo ad dedicationem scilicet praedictae ecclesiae. Ex quibus multo etiam plures illuc Fulconis terror, ob suae elationis pompam, convenire compulit. Episcopi tantum, qui ejus ditione premebuntur, coacti interfuere. Coepta igitur die constituto satis pompatice hujusmodi dedicatione atque peracta, missarumque ex more solemniis celebratis, 0633D postmodum quique ad propria rediere. Denique imminente ipsius diei hora nona, cum flabris lenibus serenum undique consisteret coelum, repente supervenit a plaga australi vehementissimus turbo, ipsam impellens ecclesiam, ac replens eam turbido aere, diu multumque concutiens. Deinde vero solutis laquearibus, universae ejusdem ecclesiae trabes, simulque tota teges, per pignam templi ejusdem occidentalem in terram corruentes, eversum ierunt. Quod cum multi per regionem factum comperissent, nulli venit in dubium quoniam insolens praesumptionis audacia irritum constituisset votum. Simulque praesentibus ac futuris quibusque, ne huic simile agerent, evidens indicium fuit. Licet namque pontifex 0634A Romanae Ecclesiae ob dignitatem apostolicae sedis caeteris in orbe constitutis reverentior habeatur, non tamen ei licet transgredi in aliquo canonici moderaminis tenorem. Sicut enim unusquisque orthodoxae Ecclesiae pontifex ac sponsus propriae sedis uniformiter speciem gerit Salvatoris, ita generaliter nulli convenit quidpiam in alterius procaciter patrare episcopi dioecesi.

CAPUT V. De portento Aurelianae urbis mirabili.

[recensere]

Anno igitur incarnati Verbi octingentesimo octogesimo octavo contigit in urbe Aureliana Galliarum admodum memorabile atque formidolosum portentum. Constat ergo in eadem urbe monasterium in honorem apostolorum principis antiquitus constitutum, 0634B in quo primitus collegium sanctimonialium virginum omnipotenti Deo deservisse dignoscitur. Quod etiam exinde cognomento Puellare dicitur. In cujus denique monasterii medio defixum stabat crucis vexillum, praeferens ipsius Salvatoris, pro salute humana mortem patientis, imaginem. A cujus scilicet imaginis oculis per aliquot dierum spatium continue, multis cernentibus, rivus emanavit lacrymarum. Ad quod nimirum terribile spectaculum inspiciendum multitudo maxima convenit hominum. Plerique tamen, cum illud cernerent, admodum animadvertentes quoddam esse divinitatis praesagium, videlicet illius urbis superventurae calamitatis. Quemadmodum enim idem per se Salvator praesciens imminere urbis detrimentum Hierosolymitanae, flevisse 0634C illam perhibetur, sic denique et hanc videlicet Aurelianam paulo post imminentem cladem passuram per expressam suae imaginis figuram flevisse comprobatur. Contigit ergo post paululum in eadem civitate inauditae rei, idipsum, ut putatur, portendens eventus. Denique cum una noctium custodes, videlicet majoris ecclesiae, videlicet episcopii, ex more exsurrexissent, atque ipsius ecclesiae portas quibusque ad matutinales laudes properantibus aperuissent, subito lupus affuit, ecclesiamque ingressus, ac funem signi ore arripiens, agitansque illud, insonuit. Cernentes nimirum qui aderant, mentis stupore concussi, tandem clamore emisso, ac si inermes nisu quo valuere illum exturbantes ab ecclesia expulerunt. Sequenti vero anno tota illius civitatis 0634D humana habitatio cum domibus ecclesiarum terribiliter igne cremata est. Unde etiam nulli venit in dubium, quoniam unius cladis eventum utriusque rei praecessisset portentum. Erat igitur tunc temporis praedictae civitatis pontifex venerabilis Arnulfus, qui videlicet genere et doctrina sapientiae pernobilis ac paternorum fundorum reditibus locupletissimus, cernens excidium scilicet propriae sedis, desolationemque sibi commissae plebis, potiore usus consilio, magnum colligens apparatum, coepit domum majoris ecclesiae, quae olim dicata fuerat in crucis Christi honore, jugiter a fundamentis reaedificare. Qui dum acerrime coepto operi cum suis omnibus intenderet, ut scilicet quantocius honestissime 0635A consummaret, nimium evidenter praestitum est illi divinitus juvamen. Contigit igitur quadam die, dum caementarii, fundamenta basilicae locaturi, soliditatem perscrutarentur ipsius telluris, ut reperirent copiosa auri pondera, quae scilicet ad totius, quamvis magnae, basilicae fabricam reformandam certissime crederentur sufficere. Suscipientes ergo qui fortuito casu invenerant aurum, ex integro episcopo detulerunt. Ipse vero, omnipotenti Deo pro collato sibi munere gratias agens, ac suscipiens illud, custodibus operis tradidit, totumque fideliter in opus ejusdem ecclesiae expendi jussit. Fertur namque quod etiam illud aurum solertia beati Evurtii, antiqui ejusdem sedis praesulis, ibidem hujus restaurationis gratia fuisset reconditum. Idcirco permaxime, quoniam, 0635B dum isdem vir sanctus quondam, potiorem quam fuerat primitus, eamdem informaret ecclesiam, contigit illi huic simile munus divinitus sibi reservatum inibi reperire. Sicque praeterea factum est ut et domus ecclesiae, videlicet sedis pontificalis, priore elegantior reformaretur. Ipsoque suadente pontifice, caeterarum, quae in eadem civitate deperierant, basilicarum sanctorum quorumcunque meritis dicatarum aedes anterioribus potiores constituerentur, atque divinorum operum cultus in eisdem excellentior haberetur prae omnibus. Ipsaque urbs paulo post referta domorum aedificiis, plebs tandem illius mitigata a flagitiis Domini pietate subventa, tantoque citius convaluit, quanto sagacius propriam calamitatem excepit ob correptionis ultionem. Fuit 0635C namque praedicta civitas antiquitus, ut est impraesentiarum, regum Francorum principalis sedes regia, scilicet pro sui pulchritudine ac populari frequentia, nec non et telluris ubertate, perspicuique irrigatione fluminis. Ex Ligere quippe sibi congruo etiam flumine agnomen habet inditum, diciturque Aureliana, quasi ore Ligeriana: eo videlicet quod in ore ejusdem fluminis ripa sit constituta. Non, ut quidam minus cauti existimant, ab Aureliano Augusto, quasi eam ipse aedificaverit, sic vocatam; quin potius ab amne, ut diximus, quod rectius veriusque illi congruit.

CAPUT VI. De praelationibus turpis lucri arreptis.

[recensere]

Sacro igitur praemonente eloquio, luce clarius 0635D compertum habetur quoniam in processu novissimorum dierum, frigescente in hominibus charitate ac superabundante iniquitate, instabant periculosa animarum tempora. Nam et muliplicibus antiquorum Patrum intimatur assertionibus quod, grassante avaritia, praeteritarum jura vel ordines religionum ex eo unde consurgere debuere ad incrementi profectum, exinde sumpsere corruptionis defectum. Illudque aliquibus versum est in animarum detrimentum, quod quibusdam eo legitime utentibus fuit emolumentum. Siquidem, ut diximus, turpis lucri avaritia imperante, suffocatur saepissime censura justitiae. Cum enim in diversarum gentium ac provinciarum cultibus istud habeatur probabile, 0636A evidentius tamen in Israeliticae plebis levitis et sacerdotibus. Qui scilicet quanto dudum caeteris opulentiores, eo amplius plerique illorum superba cupiditate insolentiores; idcirco etiam ad ultimum omnibus effecti deteriores. Sed multum distant legis veteris instituta, multiplicibus figurarum aenigmatibus vestita, a novae gratiae perspicuis ac spiritalibus sacramentorum donis. Ibi namque munera solummodo conferebantur terrenarum hostiarum: in his ipse Deus accipitur in praemium. Ibique nihilominus totum promerebatur quisque ex servitutis actione; hic vero quisque dignus habetur duntaxat ex sincera optimae conscientiae voluntate. Atque idcirco ista praemisimus, quoniam jamdudum, muneribus ineptis excaecatis pene universis principibus, desaevit 0636B haec pestis longe lateque in Ecclesiarum quibusque praelatis toto terrarum orbe diffusis. Denique omnipotentis Christi Domini gratuitum ac venerabile donum, ad propriae damnationis cumulum, converterunt in avaritiae lucrum. Ideoque hujusmodi videlicet praelati tanto minus ad divinum peragendum opus inveniuntur idonei, quanto constat quia non ad illud accesserunt per aditum principalis ostii. Et licet adversus talium personarum procacitatem multipliciter clamet sacrarum Scripturarum canon, nunc tamen solito multiplicius comperitur fieri in diversis Ecclesiarum ordinibus. Nam ipsi reges, qui sacrae religionis idonearum decretores personarum esse debuerant, munerum largitione corrupti, potiorem quempiam ad regimen Ecclesiarum vel 0636C animarum dijudicant, illum videlicet, a quo ampliora munera suscipere sperant. Atque idcirco permaxime quique procaces ac turgore superbiae inflati, sese ultro cuique praelationi ingerunt, minus formidantes incurrere lapsum neglectae pastoralis curae, quoniam tota solummodo illorum pendet fiducia ex loculis collectae pecuniae, non ex perceptae donis sapientiae. Tantoque amplius adepto regimine student avaritiae, quanto constat propriam ex illa ambitionem implesse. Ac, velut idolo sibi pro Deo constituto, illi serviunt, per quam scilicet informati, ad tale nomen absque merito vel opere proruperunt. Fitque minus cautis deceptoria imitandi forma, ac perinde vicissim contumax invidentia. Quippe quoniam quidquid in talibus aliter aemulando colligit, 0636D videtur alteri invidendo sibi subripi; atque, ut invidorum semper mos est, alienis felicitatibus indesinenter appetunt torqueri. Hinc etiam procedunt litigiorum tumultus assidui, oriunturque frequentia scandala, ac diversorum transgrediendo convellitur tenor ordinum. Sic etiam contigit ut, dum irreligiositas grassatur in clero, procacitatis et incontinentiae appetitus succrescat in populo. Deinde vero mendaciorum circumvenientiae, fraudes atque homicidia universos pene in interitum subripiendo pertrahunt. Et quoniam catholicae fidei oculum, videlicet Ecclesiae praelatos, pessimae caecitatis caligo obrepsit, idcirco plebs illius, propriae salutis viam ignorans, in suae perditionis ruinam decidit. Jure etiam contigit 0637A ut ipsi scilicet praelati ab eisdem quos subjectos habere debuere, affligantur, atque contumaces sentiant illos quos utique suo exemplo a justitiae itinere fecere devios. Nec mirum praeterea si, in aliquibus angustiis constituti, minus dum clamant exaudiuntur, quoniam ipsi sibimet per avaritiae cumulum clausere misericordiae ostium, cum certissimum nihilominus habeatur pro hujusmodi vicissitudine flagitii saepissime imminere communem cladem populis et animantibus cunctis, nec non etiam plurimam pestem frugibus videlicet ex intemperie aeris. Sic quippe fieri contigit, ut hi scilicet qui omnipotentis Dei gregi sibi commisso ferre debuerant salvationis adminiculum, opponerent eidem consueti beneficii obstaculum. Quandocunque enim 0637B defuit religiositas pontificum, ac marcessit districtio regularis abbatum, simulque monasterialis disciplinae vigor tepescit, ac per illorum exempla caetera plebs mandatorum Dei praevaricatrix existit; quid aliud quam totum simul humanum genus rursus in antiquum praecipitii chaos suae perditionis spontanea voluntate illabitur? Ex ejusmodi rei procul dubio eventu, dudum ille antiquus Leviathan fiduciam conceperat, quod inundatio Jordanis fluvii os illaberetur illius, ut videlicet baptizatorum multitudo, per avaritiae appetitum viam veritatis deserens, demergeretur in interitum. Et quia, ut ex auctoritate apostolica completum dignoscitur, frigescente scilicet charitate, ac superabundante iniquitate, in hominibus utique semet plus justo amantibus, solito 0637C crebrius ista, quae retulimus, circa millesimum post nati Salvatoris Domini annum universis mundi partibus contigerunt.

CAPUT VII. De incendiis et mortibus nobilium.

[recensere]

Septimo igitur de supradicto millesimo anno Vesevus mons, qui et Vulcani olla dicitur, solito multipliciore hiatu evomens igne permistam sulphureo grandium saxorum multitudinem, qui usque in tertium rotabantur milliarium. Sicque suo halatu putido circa se inhabitabilem coepit facere provinciam. Sed neque hoc puto silentio praeterire, cur istud in sola Africana contingat regione. Primum denique ob telluris vacuitatem ex nimio ardore solis; et quoniam illuc incumbit devexum ab Oriente 0637D Oceanum mare, immensos undarum erigendo in sese recolligit vortices, quibus videlicet percussus reconditur aer telluris in gremio. Deinde vero, cum igniflua vaporatione, quo valet, eructuat ad supera. Si quidem aer sicut ex ordinali constitutione penetrat supera, sic ex ejusdem ambigua natura, humoris scilicet atque caloris, saepius exagitatus exprimit in aridis ignem, aut in humidis glaciem. Contigit interea pene universas Italiae et Galliae civitates ignium incendiis devastari, ipsamque urbem Romanam ex parte maxima igne cremari. Quod dum fieret, beati Petri Ecclesiae tigna idem ignis arripuit, coepitque sub aereo tabulatu consumendo lambere ligna. Quod cernens universa hominum multitudo 0638A quae aderat, nullam omnino compescendae cladis artem reperiens, conversi unanimes voce clamantes terribili, ad ipsius apostolorum principis cucurrere confessionem, eum imprecantes, si non pervigil propriae foret ad praesens defensor Ecclesiae, multos in orbe terrarum a suae fidei professione decedere. Statim vero vorax flamma, abietinas deserens trabes disparuit. Per idem tempus obierunt in Italia et in Galliis, qui praecipui erant pontifices et duces, nec non et comites. Primitus quoque papa Joannes, deinde Hugo marchionum optimus. Post haec vero per Italiam quique nobiliores. In Galliis namque Odo et Heribertus, quorum prior Turonorum Carnotique, sequens vero Meldorum atque Trecorum comes exstitit. Tunc temporis etiam dux Rothomagorum 0638B Ricardus obiit, qui monasterium aedificaverat nimium locuples, in loco qui dicitur Fiscampus, in quo etiam sepultus quiescit. Viellermus quoque Pictavorum dux sub eodem tempore vitam finivit. Pontifices item in Galliis quique religiosiores a saeculo excesserunt. Manasses videlicet vir sanctitate plenus Trecorum episcopus, et Gislebertus [ al. Engelbertus.] Parisiorum, nec non et Geboinus Catalaunorum, cum aliis pluribus. Inter quos etiam bonae memoriae sanctus videlicet Maiolus apud Silviniacum coenobium vitae praesentis terminum consecutus. Cujus scilicet vitae honestatem pretiosus etiam commendat transitus. Nam ad illius famam sanctitatis confluxere ex universo Romano orbe viri et mulieres utrorumque ordinum 0638C plurimi, exinde referentes diversarum infirmitatum gratiam sanitatis. Desaeviebat eodem tempore clades pessima in hominibus, ignis scilicet occultus, qui quodcunque membrorum arripuisset, exurendo truncabat a corpore. Plerosque, etiam in spatio unius noctis, hujus ignis consumpsit exustio. Sed cum in plurimis sanctorum memoriis hujus tremendae pestis sint inventa remedia, maximus tantum concursus factus est ad trium sanctorum confessorum ecclesias, Martini scilicet Turonorum, atque Odolrici Bajoariorum, nec non et istius venerabilis patris Maioli, optataeque salutis inventa sunt beneficia.

CAPUT VIII. De Henrici ducis morte, et vastatione Burgundiae.

[recensere]

0638DIgitur anno tertio de supradicto millesimo moritur in Burgundia dux Henricus apud castrum Pulliacum super Ararim fluvium, sepulturaeque Autissiodori apud eximium confessorem Germanum traditur Octobri mense. Sequente vero mense Decembri vespere Sabbati ante diem Dominicae Nativitatis, apparuit in aere portentum mirabile: species videlicet seu moles ipsa immensi draconis, a septentrionali plaga egrediens, cum nimia coruscatione petebat austrum. Quod prodigium pene homines universos qui videre, infra Gallias terruit. Sequenti denique anno ascendit Rotbertus rex in Burgundiam cum magno exercitu pugnatorum, ducens etiam secum Ricardum Rothomagorum comitem cum triginta 0639A millibus Normannorum, quoniam Burgundiones ei fuere rebelles, nolentes eum suscipere in civitatibus et castris quae fuerant ducis Henrici, ejus videlicet avunculi; quin potius sibi in proprias divisere partes. Deveniens quoque rex primitus cum omni exercitu civitatem Antissiodorum, eam obsidione circumdedit. Qui diu ibi crebris assultibus fatigatus residens non adversus eam praevaluit, quae fertur nunquam fraude vel hoste fuisse decepta. Relicta namque civitate, rex cum universo bellico apparatu convertit se ad castrum beati praesulis Germani expugnandum, quod munito aggere praepollens haeret civitati. Vallaverat enim illud Landrici comitis exercitus nec non ejusdem loci familiares viri, hostium siquidem metuentes sacri gregis diremptionem. Occurrit 0639B interea furenti regi Odilo venerabilis abbas Cluniacensis monasterii, cupiens intervenire partes utrasque: siquidem ut regi exhiberetur honorificentia, solidaretur concordia principum, pax patriae firmaretur. Qui minus posse fieri cernens quod decreverat, hortabatur fratres octo tantummodo, qui ad confessoris custodiam relicti fuerant (nam caeteros cum suo abbate Hilderico nomine jussio regis inde exire compulerat), ut orationi instarent assidue, si forte Domini pietas eos, pariterque locum, a tanta obsidione dignaretur eripere. Sexto igitur obsidionis illuscescente, nimio rex arreptus furore, indutus lorica simul et galea, omnemque exercitum dictis exacuens, habens etiam secum Hugonem ejusdem urbis pontificem, solum ex omni Burgundia 0639C parti regis faventem. Eidem namque regi in procinctu jam constituto occurrit supradictus abbas Odilo, illum increpans, ejusque primates redarguens, cur adversus tantum Dei pontificem, scilicet Germanum, hostili manu insurrexissent: cui specialiter, ut in gestis illius invenitur, usu fuit Dei auxilio et bella compescere plurima, et regum ferocitati resistere. Cujus verbis minus auditum praebentes, quo tendebant pervenerunt, cingentesque supradictum castrum in coronae modum, certatim illud expugnaturi praelium inierunt. Alternis quoque partibus diu multumque decertantibus, domus suae parti Dei subito affuit praesens auxilium. Nam ejusdem castri universa capacitas ita repleta est in hora praelii teterrima nebula, ut nemini hostium a foris pervius 0639D foret jaculandi aditus, cum ab intro repugnantibus cernerent se gravi caede prosterni. Sicque cum suorum maxime Normannorum concisione, dimiserunt castrum incolume, quos licet tarde poenituit adversus magni meriti locum arma sumpsisse. Contigit etiam ut, hora qua regis exercitus adversus locum sacrum certamen inire coepisset, vir religiosus Gislebertus ejusdem loci monachus, super altare beatae Mariae semper virginis, quod decentius caeteris in vertice ejusdem constat ecclesiae, quemadmodum hora diei tertia quotidie consueverat, missarum sacramenta celebrare inciperet. Quod scilicet factum satis coelitus praestitae congruit victoriae. Sequenti igitur die, egrediens rex inde processit igne cremando 0640A res hominum, praeter civitates et castra tutissima, usque in superiores Burgundiae partes. Qui Franciam rediens, post haec tamen licet tardius ad se reversis Burgundionibus, prospere universam obtinuit regionem.

CAPUT IX. De fame valida et infestatione Sarracenorum.

[recensere]

Eodem autem tempore facta est fames praevalida quinquennio in universo Romano orbe, siquidem ut nulla audiretur non inops regio et indigens pane. Multique exhausti inedia de populo perierunt. Tunc etiam per plura loca terrarum, non solum immundorum animalium et reptilium, verum etiam virorum ac mulierum infantiumque carnes compulit fames horrida sumere in cibum, nulla vel parentum obstante 0640B necessitudine. Nam eo usque devenerat hujus saevitia famis, ut jam adulti filii consumerent matres, ipsaeque in parvulos, remota pietate materna, idem exercerent. Subsequente namque tempore, gens Sarracenorum cum rege suo, Almuzor nomine, egressa est ab Africanis partibus, occupans pene universam Hispaniae regionem usque in Australes Galliarum fines, plurimasque Christianorum dedere strages. Sed licet impar exercitu, saepius tamen iniit cum eis praelia Willermus dux Navariae, cognomento Sanctus. Tunc etiam ob exercitus raritatem compulsi sunt regionis illius monachi sumere arma bellica. Caesae denique graviter utraeque partes, tandem concessa Christianis victoria post grande suorum dispendium, qui superfuere Sarracenorum 0640C ad Africam fecere confugium. Sed et in illis diutinis conflictibus praeliorum constat Christianorum religiosos plures occubuisse, qui potius ob fraternae charitatis amorem cupiebant decertare, quam propter aliquam gloriam laudis pompaticae. Erat quippe eo tempore frater quispiam Wlferius nomine, dulcis admodum moribus, ex conversatione in monasterio Reomagense, quod est situm in pago Tarnoderense, cui etiam apparuit die quadam Dominica visio satis credulitati commoda. Nam, dum per expletionem matutinalium laudum in supradicto oraturus quievisset monasterio, caeteris fratribus inde aliquantulum ad pausam redeuntibus, subito repletus est totius ejusdem ecclesiae ambitus viris scilicet vestibus albis indutis ac purpureis stolis insignitis, quorum 0640D etiam continentiae gravitas plurimum de ipsis instituebat eos cernentem. Qui vero eos praecedebat crucem manu gestans, episcopum se esse multarum dicebat plebium, ibique die ipso sacra missarum celebrare se oportere perhibebat. Referebat etiam tam ipse quam caeteri se illius noctis cum fratribus ejusdem monasterii matutinales interfuisse solemnes. Afferebant insuper optimae laudis officium, quod audierant illi diei congruere. Erat autem Dominica dies octava Pentecostes, in qua, propter gaudii expletionem Resurrectionis Dominicae, ejusdemque Ascensionis, et adventus Spiritus sancti, in plerisque diversarum regionum locis mos est psallere responsoria, verbis valde honestissimis composita ac suavi 0641A sonoritate referta, et, ut mens valet humana, Deificae Trinitati condigna. Coepit interea qui praeerat episcopus, super altare sancti Mauritii martyris missarum solemnia, ejusdem Trinitatis antiphonam intonans, celebrare. Interim vero percunctatus est supradictus frater, qui, aut unde essent, pro quave causa illuc devenissent. Cui satis leniter tale dederunt responsum: « Professionem, inquiunt, Christianitatis gestamus, sed ob tutelam patriae Catholicaeque plebis defensionem, gladius nos in bello Sarracenorum separavit ab humanorum corporum habitatione. Idcirco nos omnes pariter divina vocatio nunc transfert in sortem beatorum. Sed ideo per hanc provinciam nobis contingit habere transitum, quoniam plures ex hac regione infra breve temporis 0641B spatium nostro sunt addendi collegio. » Praeterea is qui missarum explebat officium, finita oratione Dominica, pacem omnibus dans, misit unum qui ipsi fratri pacis osculum daret. Qui cum fecisset, innuit etiam ei ut illum sequeretur. His ita conspectis, cum vellet eos sequi, disparuerunt. Intellexit quoque idem frater se in brevi spatio exiturum a saeculo; quod etiam sic contigit fieri. Nam mense quinto, id est Decembri, postquam haec quae diximus viderat, sui abbatis imperio perrexit Antissiodorum gratia medicandi aliquorum in monasterio beati confessoris Christi Germani infirmantium fratrum. Erat enim medicinae artis studiis instructus. Qui veniens illuc coepit commonere illos fratres pro quorum causa advenerat, ut quam citius quae pro salute 0641C illorum agenda erant exercere curarent. Cognoverat enim exitum suum proximum fore. Cui dum responderent: « Quieti indulge jam hodie pro fatigatione itineris, ut dies crastina te valentiorem inveniat. » At ipse ait: « Si hodie, quantum superest, non explevero, prout valeo, jam die crastina noveritis me ex his nihil acturum. » Qui ludere illum existimantes, ut erat semper alacri mente placidus, quod monuerat omiserunt. Die autem altera illucescente, praeventus acri dolore accessit, prout poterat, ad altare beatae Mariae semper virginis, sacra missarum celebraturus. Quibus peractis, recessit ad domum infirmorum fratrum, jamque nimium dolentes artus composuit lecto. Cui, ut talibus fieri solet, coeperunt palpebrae somnum quaerere inter angustias. Repente 0641D vero astitit ei virgo splendida, coruscans immenso fulgore, interrogansque illum quam mentis dubietatem haberet. Quam cum ipse intuitus fuisset, adjecit: « Si de itinere metuis, non necesse est enim ut paveas, quoniam ego tibi custos exstitero. » Ex qua visione securior effectus, ad se venire mandans loci praepositum nomine Achardum, eruditissimum valde virum, qui postea ejusdem monasterii abbas exstitit, narravit ei non solum praesentem, sed etiam praeteritam visionem ex ordine. Qui dixit ei. « Confortare, frater, in Domino. Sed quoniam ea vidisti quae raro humano visui conceduntur, necesse habes persolvere universae carnis debitum, ut in eorum quos vidisti, possis admisceri consortium. » Convocatisque 0642A caeteris fratribus, secundum morem ei visitationem fecerunt. Tertia namque die peracta, incipiente nocte migravit a corpore. Quem dum cuncti fratres ex more abluere ac pannis componere pararent, signaque monasterii universa pulsarent, quidam laicus, sed religiosus, juxta commanens, ignorans obitum fratris, aestimansque ob nuntiandos matutinos signa pulsari, exsurrexit, ut solebat, pergere ad ecclesiam. Qui cum venisset ad pontem quemdam ligneum, qui fere in medio erat itinere, audierunt plures ex vicinis voces quasdam ex latere monasterii proclamantes hujusmodi: « Extrahe, extrahe, et educ ad nos illum quantocius. » Quibus etiam vocibus tale responsum est redditum: « Hunc interim non queo, alium tamen educam si potero. » 0642B Statim vero ille qui ad ecclesiam pergebat, cernit ante se super pontem quasi unum vicinorum suorum, revera ergo diabolum, contra se venientem; de quo etiam dubitare non posset. Quin etiam nomine proprio illum vocans, monuit ut provide transiret. Illico autem malignus spiritus turrigera specie in altum se erigens, cupiensque decipere hominem, ejus fallacem pompam visibus sequentem. Quam tamen dum aspiceret, ejus pes lapsus, graviter in ponte corruit. Qui citissime se erigens, muniensque se signo crucis, cognita maligni diaboli fraude, regressus domum cautior est redditus; paulo post nempe et ipse in pace obiit.

CAPUT X. De inundantia lapidum.

[recensere]

0642CPer idem tempus contigit in Burgundia apud castrum Jaunniacum valde mirum et memorabile praesagium in domo cujusdam nobilis, nomine Arlebaudi. Nam per triennium fere continue per universam illius domum indicibiliter vel ab aere, sive a tabulatu, distillavere magni atque parvi lapides, ita ut acervos circa domum ex ipsis ejectis lapidibus usque nunc in promptu sit videre. Sed cum die noctuque per domum ubique pluerent, neminem tamen suo ictu laedebant, sed neque vas aliquod infringebant. Multi enim ibi limites, quos alii bonnas nominant, suorum recognovere agrorum. Simul etiam de viis et domibus ac diversis aedificiis, et prope et longe constitutis, illuc delati reperti sunt lapides. Quod etiam futurae pestis illius domus familiae fuisse indicium 0642D rei probavit eventus. Nam exstiterat vir supra dictus cum uxore sua de generosis admodum parentibus. Idcirco increverant ejus filiis ac nepotibus paternorum fundorum cum circumjectis vicinis non parva litigia. Contigit ergo, non longo post spatio temporis, ut villam quamdam Allanto cognomine, sitam in pago Senonico, quae etiam ex rectorum monasterii sanctae Columbae virginis largitione juri illorum pervenerat; sed milites Antissiodori commanentes ipsam eis diripiendo abstulerant, ipsi tamen toto nisu illam sibi redintegrari pararent. Cum vero jam plures de hac altercatum annos fuisset, uno vindemiarum die bellum inierunt in eadem villa partes utraeque; in quo etiam bello multi ex ambabus 0643A partibus sunt interempti. Ex supra dicta quoque domo inter filios et nepotes undecim ceciderunt. In processu namque temporis imminente jurgio, crescentibusque discordiis, perduravere caedes innumerae illius familiae, illorumque homicidia hostium, usque in tricesimum et eo amplius annum.

CAPUT XI. De Leutardo insaniente haeretico.

[recensere]

Exstitit circa finem millesimi anni homo plebeius in Galliis, apud vicum Virtutis vocabulo, in pago Catalaunico, Leutardus nomine: qui, ut finis rei probavit, Satanae legatus credi potuit. Cujus etiam vesaniae pervicacia hoc exordium habuit. Morabatur enim aliquando solus in agro quidpiam ruralis operis peracturus. Qui ex labore somno depressus, visum 0643B est ei ut grande examen apum in ejus corpus per secreta ingrederetur naturae, quod etiam per illius os nimio cum strepitu erumpens crebris illum punctionibus agitabat, ac diu multum agitato stimulis loqui ei videbantur, et multa hominum impossibilia praecipere ut faceret. Tandem fatigatus, exsurgens venit domum, dimittensque uxorem, quasi ex praecepto Evangelico fecit divortium. Egressus autem velut oraturus, intrans ecclesiam, arripiensque crucem et Salvatoris imaginem contrivit. Quod cernentes quique territi pavore, credentes illum, ut erat, insanum fore. Quibus etiam ipse persuasit, sicut sunt rustici mente labiles, universa haec patrare ex mirabili Dei revelatione. Affluebat igitur nimium sermonibus utilitate et veritate vacuis, doctorque cupiens 0643C apparere, dedocebat magistrum doctrinae. Nam decimas dare dicebat esse omnimodis superfluum et inane. Et, sicut haereses caeterae, ut cautius decipiant, Scripturis se divinis, quibus etiam contrariae sunt, palliant, ita et iste dicebat prophetas ex parte narrasse utilia, ex parte non credenda. Cujus etiam fama, quasi alicujus mente sani ac religiosi, in brevi ad se traxit partem non modicam vulgi. Quod comperiens vir eruditissimus Gebuinus senex episcopus, in cujus scilicet erat dioecesi, accersiri illum ad se 0644A jussit. Quem cum interrogasset de universis quae dixisse vel fecisse compererat, coepit venenum suae nequitiae occultare, cupiensque, quod non didicerat, de Scripturis sacris testimonia sibi assumere. Audiens vero sagacissimus episcopus non esse convenientia, imo non magis turpia quam damnabilia, ostendens hominem insanientem haereticum factum, revocavit ab insania populum ex parte deceptum, catholicae plenius restituit fidei. At ille, cernens se devictum atque ambitione vulgi destitutum, semet puteo periturus immersit.

CAPUT XII. De haerese in Italia reperta.

[recensere]

Ipso quoque tempore non impar apud Ravennam exortum est malum. Quidam igitur Vilgardus dictus, 0644B studio artis grammaticae magis assiduus quam frequens, sicut Italis mos semper fuit artes negligere caeteras, illam sectari. Is enim cum ex scientia suae artis coepisset, inflatus superbia, stultior apparere, quadam nocte assumpsere daemones poetarum species Virgilii et Horatii atque Juvenalis, apparentesque illi, fallaces retulerunt grates quoniam suorum dicta voluminum charius amplectens exerceret, seque illorum posteritatis felicem esse praeconem; promiserunt ei insuper suae gloriae postmodum fore participem. Hisque daemonum fallaciis depravatus, coepit multa turgide docere fidei sacrae contraria, dictaque poetarum per omnia credenda esse asserebat. Ad ultimum vero haereticus est repertus, atque a pontifice ipsius urbis Petro damnatus. Plures etiam 0644C per Italiam tempore hujus pestiferi dogmatis reperti, quique ipsi aut gladiis aut incendiis perierunt. Ex Sardinia quoque insula, quae his plurimum abundare solet, ipso tempore aliqui egressi, partem populi in Hispania corrumpentes, et ipsi a viris catholicis exterminati sunt. Quod praesagium Joannis prophetiae congruit; quia dixit Satanam solvendum, expletis mille annis, de quibus in tertio jam libello prolixias tractabimus.