| Liber quartus |
|
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII.
[recensere]- I. De Stephano rege Ungrorum, et bellis Beneventanorum.
- II. De Roberto rege Francorum.
- III. De stella comete, quae apparens plurima portendit.
- IV. De innovatione Ecclesiarum in toto orbe.
- V. De monasteriis reaedificatis bene a Willermo abbate, vel institutis.
- VI. De sanctorum pignoribus ubique revelatis.
- VII. De eversione templi Hierosolymorum, et caede Judaeorum.
- VIII. De haerese apud Aurelianos reperta.
- IX. De filiis regis ejusdem.
PRAEFATIO.
[recensere]Nunc igitur, quoniam de priorum gestis aliqua retulimus, ab illo et infra, ut spopondimus, anno videlicet millesimo nati cuncta vivificantis Verbi, tertii sumamus incitamen hujus operis libelli. Eo autem, ut diximus, imminente, privatus est pene orbis universus personis et religiosis et nobilibus. Claruere tamen ab eodem anno, tam in Italia quam in Galliis, utrorumque ordinum viri, quorum vita et operatio queunt posteris imitabilia informare exempla. Regnantibus quoque duobus Christianissimis regibus, Henrico scilicet Saxonum rege et Roberto Francorum, etsi ab exteris nationibus illorum quieverunt patriae, creberrime tamen praeliis fatigatae sunt intestinis. Sicut enim aliquando perfidis honor exhibetur ex timore, ita bonis infertur pro sua reverentia timor. Nam cum ab omni Romanorum populo, intercedente papa Benedicto, viro sanctissimo, Henricus adscisceretur in imperium Longobardorum, gens consueta fraude dissensit, sibique regem Arduinum quemdam unguentes instituerunt. Sed licet diu multumque renitentes, postea tamen cum caede suorum maxima imperialibus semet subdidere praeceptis. Qui veniens Papiam, ab eisdem Longobardis miri operis palatium sibi construi fecit. Potitoque decenter imperio, accepit in regno suo conjugem, filiam scilicet Sigefredi Saxonum ducis. Ex qua etiam cernens non posse suscipere liberos, non eam propter hoc dimisit; sed omne patrimonium, quod liberis debebatur, Christi Ecclesiae contulit. Aedificavit quoque monasterium in Saxoniae loco, qui dicitur Bavoberch, id est, Bavonis mons. Lingua enim Theutonica Berch mons appellatur. Quod etiam monasterium, donis innumerabilibus locupletatum a pontifice Romano, supradicto scilicet Benedicto, in honore apostolorum principis dedicari fecit; atque, ejusdem pontificis usus consilio, eamdem Ecclesiam in episcopalem sublimavit sedem; constitutoque in ea episcopo, amplissimorum fundorum reditibus esse fecit locupletem.
CAPUT PRIMUM. De Stephano rege Ungrorum, et bellis Beneventanorum.
[recensere]Ipso igitur tempore Ungrorum gens, quae erat circa Danubium, cum suo rege ad fidem Christi conversa est. Quorum regi Stephano ex baptismate vocato, decenterque Christianissimo, dedit memoratus imperator Henricus germanam in uxorem. Tunc temporis coeperunt pene universi qui de Italia et Galliis ad sepulcrum Domini Hierosolymis ire cupiebant, consuetum iter, quod erat per fretum maris, omittere, atque per hujus regionis patriam transitum habere. Ille vero tutissimam omnibus constituit viam; excipiebat ut fratres quoscunque videbat, dabatque illis immensa munera. Cujus rei gratia provocata innumerabilis multitudo, tam nobilium quam vulgi populi, Hierosolymam abierunt. Tunc etiam imperator Basilius sancti imperii Constantinopolitani praecepit cuidam satrapae suo, illi qui cognominatur Cataponti, eo scilicet quod juxta mare inhabitet, ut a transmarinis civitatibus, quae Romano debentur imperio, veniens tributa exigeret. Qui libenter annuens misit Graecorum classem ad res Italicas sublaturas. Hoc vero pertentatum est per duorum annorum spatium; non parva etiam pars subjugata est a Graecis Beneventanae provinciae. Contigit autem ipso in tempore, ut quidam Normannorum audacissimus nomine Rodulphus, qui etiam comiti Richardo displicuerat, cujus iram metuens, cum omnibus quae secum ducere potuit, Romam pergeret, causamque propriam summo pontifici exponeret Benedicto. Qui cernens eum pugnae militari elegantissimum, coepit ei querelam exponere de Graecorum invasione Romani imperii seque multum dolere quoniam minime talis in suis existeret qui repelleret viros exterae nationis. Quibus auditis, spopondit se idem Rodulfus adversus transmarinos praeliaturum, si aliquod ei auxilium praeberent vel illi quibus major incumbebat genuinae necessitudo patriae. Tunc vero praedictus papa misit illum cum suis ad Beneventanos primates, ut eum pacifice exciperent, semperque praeliaturi prae se haberent, illiusque jussioni unanimes obedirent. Egressusque ad Beneventanos, qui eum ut papa jusserat susceperunt. Illico autem illos ex Graecorum officio qui vectigalia in populo exigebant, invadens Rodulphus, diripuit quaeque illorum, ac trucidavit. His itaque auditis, illorum socii, qui jam plures civitates et castella propriae subjugaverant ditioni, coacto in unum suorum exercitu, inierunt praelium adversus Rodulphum et eos qui ejus favebant parti. In quo scilicet praelio pars Graecorum occubuit maxima, insuper et castra aliqua dimisere vacua; quae subsecutus Rodulphi exercitus victor obtinuit. Visa igitur Graeci suorum caede, miserunt Constantinopolim ut auxiliaretur eis quantocius ab his qui eos miserant. Statimque reformantes classem, multo plures quam prius praeliatores miserunt. Interea cum auditum esset ubique quoniam paucis Normannorum concessa fuisset de superbientibus Graecis victoria, innumerabilis multitudo etiam cum uxoribus et liberis prosecuta est a patria de qua egressus fuerat Rodulphus, non solum permittente, sed etiam compellente ut irent, Richardo illorum comite. Egredientes autem satis audacter venerunt ad locum Alpium, qui et mons Jovis dicitur, ubi etiam in angustissimis semitis praepotentes regionis illius constituerant, imperante cupiditate, seras et custodes ad pretia transmeantium exigenda. At illi Normannorum exercitus confractis seris caesisque custodibus per vim transitum fecerunt. Egressique non parvum Rodulpho contulerunt auxilium. Sicque pars utraque resumptis viribus secundo inierunt praelium, in quo utrorumque exercitus graviter caesus. Normannorum tamen exercitui victoria provenit. Post paululum vero, terno commisso praelio, sese pars utraque fessa cohibuit. Perspiciensque Rodulphus suos defecisse, virosque illius patriae minus belli aptos, cum paucis perrexit ad imperatorem Henricum, expositurus ei hujus rei negotium. Qui benigne illum suscipiens, diversis muneribus ditavit; quoniam rumor quem de illo audierat, cernendi contulerat desiderium. Protinus imperator congregans exercitum copiosum, ob tuendam rempub. ire disposuit. Tandem vero Graeci putantes a patria fugisse Rodulphum, prosilierunt ad castra, quae ipse victor ab eis abstulerat; sed nequidquam: nam et veterem Troadem civitatem festinanter cinxere muris, replentes eam copiose viris et mulieribus. Interea imperator pergens ad regionem Beneventanam, expugnavit, ac subdidit universas civitates et castra quae Graeci subripuerant, ejus imperio. Ad supradictam autem cum venisset Troadem, repellentes qui intus erant, diu multumque ei restiterunt. Nam sperabant ut sibi futura aestate, sicut Graeci promiserant fore, Basilius succurreret. Insuper adjicientes in tantum Henricum humiliari, ut pedes Basilii territus pavore susciperet. At ille circumdans civitatem sui exercitus obsidione, instruxit machinas, ut eam per vim caperet. Illique de intus noctu egressi, tulerunt secum faces pice perlitas, igneque succensas machinas a foris cremaverunt. Quod cernens imperator, accensus ira potiores fecit reinstrui machinas, crudoque circumdari corio; vigilantique custodia jussit illas tueri. Exacto igitur jam tertio obsidionis mense, alternisque caedibus utrique nimium fessi, nam et exercitum imperatoris dysenterica clades oppido vexaverat, tandem obsessi meliore usi consilio invenerunt viam evadendi discriminis. Quadam autem die accipientes solitarium quemdam, indutum monachali habitu, quibus etiam Italia plurimum abundat, dederunt ei crucem gestare, miseruntque post illum omnes civitatis pueros minoris aetatis, sicque exclamando: Kyrie, eleison, devenit ad imperatoris tentorium. Quod audiens imperator, jussit interrogari quid sibi vellent. Cumque responsum fuisset quod misereri a se afflictae civitati implorarent, respondit: « Optime novit ipse qui agnitor est cordium, inquit, quoniam magis quam ego horum parvulorum patres illorum sunt homicidae. » Illacrymansque jussit ut salvi in civitatem redirent. Fecerunt autem ut jusserat imperator. Altera quoque die iterum primo mane processerunt a civitate, ut prius clamantes: Kyrie, eleison, usque dum sonoritas vocum illorum aures pulsaret imperatoris. Qui statim egressus tentorio respiciensque pupillorum turbam, pietate permotus, ut erat vir sapientissimus, voce Dominica usus, ait: Misereor super turbam. Nam ante jam dixerat quoniam, si ei contingeret capere civitatem, quidquid masculini sexus inveniretur in ea, suspenderetur patibulis, reliqua vero igne cremari ipsiusque civitatis moenia ad solum pertrahi. Praeterea mandavit imperator illis qui in civitate caeteris praeerant, ut, si indulgeri sibi ab eo vellent, iramque ejus placare, ipsimet subverterent partem murorum civitatis, quae contra suas machinas rebellis stare videbatur. Qui audientes, certatim impleverunt quod eis mandatum fuerat. Post haec quoque praecepit imperator eos pacifice ad se egredi, murumque civitatis ab eisdem reaedificari. Acceptisque pacis obsidibus ab universis regionis illius provincialibus, reversus est Saxoniam. Normanni quippe cum suo duce Rodulfo, reversi in suam patriam, gratanter recepti a proprio principe Richardo. Sequenti denique anno, mense Julio obiit Henricus imperator apud Saxoniam, sepultusque est honorifice in monasterio Bavoberch, quod ipse, ut dictum est, in honore apostolorum principis aedificaverat.
CAPUT II. De Roberto rege Francorum.
[recensere]In praescripto igitur tempore, disponente Francorum regnum Roberto rege, plurimas ei intulere sui contumeliae insolentias, illi maxime quos, aut ex mediocri aut ex infimo genere, tam ipse quam uterque Hugo, ei scilicet pater atque avus, fecerunt maximis honoribus sublimes. Inter quos fuit Odo rebellium maximus, qui fuit filius Tebaldi Carnotensis, cognomento Fallacis, caeterique quamplures inferioris potentiae, qui exinde exstiterunt ei rebelles unde esse debuerant humiliores. Quorum non dispar fuit secundus Odo, filius scilicet prioris Odonis, qui, quanto potentior, tanto fraudulentior caeteris. Nam cum obiisset Stephanus comes Trecorum et Meldorum, Heriberti filius, ipsius regis consobrinus, absque liberis, apparuit idem Odo contra regis voluntatem [occupans] universa quaeque latifundia in regis videlicet dominium jure cessura. Fuit etiam juge litigium et bella frequentia inter ipsum Odonem et Fulconem Andegavorum comitem, quoniam uterque tumidus superbia, idcirco et pacis refuga. Necnon etiam Willermus Henrici ducis privignus, ac Alberti Longobardorum ducis filius, eidem regi aliquando rebellis exstitit, favente ei Landrico Nevernis comite, qui ejus filiam uxorem duxerat; et Brunone Lingonensi episcopo, cujus habebat in matrimonio sororem, ex qua suscepit filios et filias, de quibus prius natam Landricus, reliquas uterque Willermus, scilicet Pictavensis et Arelatensis, duxere uxores. Unusque filiorum ejus, Rainaldus nomine, duxit filiam Richardi Rothomagensis ducis, Adeledam nomine uxorem. Qui licet advena, puer etiam furtim sublatus a Longobardorum patria, matrique non mediocriter astute per quemdam monachum redditus in Burgundia, in tantum convaluit ut in divitiis et in militia non inveniretur secundus in patria. Sed huic plurimum adversatus restitit Hugo filius Lamberti Cabillonensis comitis, viri honestissimi. Qui, inter caetera quae gessit optima, monasterium etiam construxit in pago Augustodunense, quod dicitur Paredo, in honore sanctae Mariae sanctique Joannis Baptistae; in quo etiam sepultus honorifice quiescit. Fuit enim idem Hugo episcopus Antissiodori, regensque comitatum patris ex imperio regis, quoniam praeter eum pater non habuit sobolem sexus masculini, idcirco hostibus regis contrarius, quoniam regi fidissimus parebat in omnibus. Accepit autem supradictus rex illius cognatam, nomine et animo Constantiam, inclytam reginam, filiam videlicet Willelmi prioris Aquitaniae ducis; ex qua etiam suscepit filios quatuor, et filias duas. Exstitit tamen aliquando quidam Hugo dictus Bellovacensis, qui inter ipsum regem ejusque conjugem nequam semen odiis spargebat, suique gratia praemii reginam ei fecerat odiosam. Tantam denique insuper gratiam a rege consecutus fuerat, ut comes palatii haberetur. Factumque est ut die quadam rex in silva venatum iret, idemque Hugo, ut semper solebat, cum illo. Veneruntque missi a Fulcone, Andegavorum comite, avunculo scilicet ejusdem reginae, fortissimi milites duodecim, qui supradictum Hugonem ante regem trucidaverunt. Ipse vero rex, licet aliquanto tempore tali facto tristis effectus, postea tamen, ut decebat, concors reginae fuit.
Hic itaque rex, ut sapientissimus Dei cultor, semper fuit humilium amator, superborumque, ut valuit, osor. Si qua enim pontificalis sedes in suo regno proprio viduaretur praesule, cura erat maxima ut utilis pastor, licet genere infimus, restitueretur Ecclesiae potius, quam nobilitatis eligeretur persona saecularis pompae. Qua de causa etiam primates regni sensit plurimum contumaces, qui despectis humilibus sui similes eligebant superbos. Fuit enim ei pax cum regibus in gyro regni sui positis, maxime cum supradicto imperatore Henrico. Nam cum aliquando ad invicem colloquendum super Mosam fluvium, qui limes est utriusque regni, convenissent, pluresque ex ambabus partibus mussitarent indecens esse, ut quis illorum, tantorum scilicet regum, semet humilians, quasi in alterius transiret auxilium, hoc etiam fore potissimum, ut in fluminis medio navibus portarentur simul locuturi; sed viri eruditissimi illud uterque in mente habens: Quanto magnus es, humilia te in omnibus: primo namque mane surgens imperator transiit cum paucis ad regem Francorum, nimioque amplexu semet deosculantes, sacramentisque missarum decenter ab episcopis in conspectu illorum celebratis, prandere utrisque simul congruit. Expleto quoque prandio, obtulit Robertus rex immensa munera auri atque argenti et pretiosarum gemmarum Henrico, centum insuper equos honestissime phaleratos, super unumquemque lorica et galea, mandans insuper tantum illorum amicitiam minuere quantum contingeret ex omnibus illi relinquere. At Henricus cernens amici liberalitatem, suscepit ex illis tantum librum Evangelii, auro et lapidibus pretiosis insertum, ac phylacterium simile factum, continens dentem sancti Vincentii Levitae et martyris. Uxor vero illius pares auri tantum naves accepit. Caetera autem egrediens in gratia dimisit. Sequenti igitur die iterum rex Robertus cum episcopis ad imperatoris tentoria transiens, qui eum satis sublime suscipiens, expletoque simul prandio, centum libras ei ex auro puro obtulit; rex quoque pares tantum naves auri ex illo sumpsit: firmatoque uterque pacto amicitiae, rediere ad propria. Ab aliis quoque regibus satis gratifice fuit semper habitus, Adalrado scilicet rege Anglorum, et Rodulpho rege Austrasiorum, nec non et Sancio rege Navarriae Hispaniarum; mittebantque ei munera et petebant ab eo auxilia.
CAPUT III. De stella comete, quae apparens plurima portendit.
[recensere]
Apparuit igitur praefati regis tempore in occidentalis aeris parte stella, quae vocatur cometa, Septembrio mense, incipiente nocte, perdurans spatio trium mensium. Quae scilicet nimia claritate fulgens maximam aeris partem sibi illustrando vindicabat, usque dum circa galli cantum occumberet. Sed utrum noviter a Deo stella mittatur, seu ab eodem ob gratiam portenti alicujus stellae lumen multiplcius augeatur, ipsi soli scire competit, qui caetera indicibiliter sua sapientia disponit. Illud tamen habetur probatissimum quoniam, quoties hujusmodi hominibus ostenditur fieri in mundo, paulo post quoddam mirum atque terribile patenter innuitur. Denique contigit in proximum ecclesiam beati Michaelis archangeli cremari incendio, quae scilicet constituta in quodam promontorio littoris Oceani maris, toto orbe nunc usque habetur venerabilis. Nam et inibi certissimum conspicitur, videlicet ex incremento atque decremento lunari eundo ac redeundo processu mirabili in gyro ejus promontorii reuma, scilicet Oceani. Cujus etiam maris excrementum malinas vocant, decrementum quoque ledones nuncupant. Atque ob hoc maxime praedictus locus a plurimis terrarum populis saepius frequentatur. Est etiam non longe a praedicto promontorio fluviolus cognomento Arduus, qui post haec paululum excrescens per aliquod temporis spatium intransmeabilis effectus, atque ad praedictam ecclesiam ire volentibus viam plurimum impediens, aliquantisper ejusdem itineris obstaculum fuit. Postmodum vero in sese rediens profundissime littus suo cursu sulcatum reliquit. His ita gestis, contigit ut venerabilis Abo, Pater monasterii S. Benedicti Floriacensis cognominati, gratia propagandae religionis monasticae in provinciam transiret meridianorum Vuasconum. Cumque illuc deveniens in quodam moraretur coenobio, ibique more solito ea quae Dei sunt sedulo exerceret, nimio a cunctis venerabatur affectu. Accidit igitur die quadam ut in atrio ejusdem coenobii, exardescentibus quorumdam litigiosorum irarum stimulis, nimium acer oriretur tumultus. Dumque vir reverentissimus, praedictus videlicet Abo, comperiens ad eumdem tumultum sedandum pugillares gerens in manibus tabellas cum stylo processisset, unus e vulgo, afflatus spiritu diabolico, irruens in eum ejusque latus lancea perforans Christi martyrem fecit. Qui etiam, ut fertur, paulo post arreptus a daemone, miserabiliter vitam finivit. Corpus vero praedicti Patris tam sui quam caeteri quique fideles ejusdem provinciae honorifice ibi sepelierunt. Ubi etiam ad laudem sui nominis perplura postmodum Dominus largitus est hominibus beneficia.
Tunc igitur temporis in Italia, atque in Galliis, plerique episcoporum nonnulla inter se diversis quaestionibus habuere synodorum conciliabula. Nam de jejuniis, quae plerique fidelium scilicet inter Ascensionem Salvatoris et Pentecosten observant, ita decreverunt ut ne per imperium sacerdotum fierent, excepto Sabbato Pentecostes; et a quibus fieri vellent, ne prohiberentur fieri. Simulque incidit quaestio cur monachi per tres vel quatuor Dominicas dies ante diem nativitatis Dominicae, seu quadragesimalis observationis tempore, hymnum, scilicet Te Deum laudamus, decantarent contra morem Romanae Ecclesiae. Qua videlicet quaestione aggressi tam abbates quam monachi responderunt se pro nulla re illud agere, nisi ex beati Benedicti nominatissimi atque excellentissimi Patris praeceptione, cujus etiam actus simulque dicta a summo Romanorum pontifice, videlicet Gregorio, haberentur descripta ac laudabiliter roborata. His denique compertis episcopi, usus monachorum authentico ex more viguit. Nec non etiam de die annuntiationis Dominicae, qui celebratur octavo Kalendarum Aprilium, si forte quolibet alio tempore praeter Quadragesimam excoli congruentius potuisset, ab eisdem pontificibus non parva illata est quaestio. Ferebatur enim a quibusdam eamdem videlicet annuntiationem Dominicam, more Hispanorum, quinto decimo Kalendarum Januariarum die irreprehensibiliter posse celebrari. Nam cum ego postmodum in monasterio Cluniacensi cum caeteris fratribus degerem, convenerunt illuc ab Hispaniis quamplures honestae conversationis jamdudum more viventes propriae regionis monachi. Propinquante vero die nativitatis Dominicae, petierunt praedicti monachi venerabilem Odilonem ejusdem loci abbatem, ut more suorum liceret eis celebrare Annuntiationem. Quod cum fecissent, segregati a caeteris, visum est nocte eadem duobus senioribus loci, quod unus de Hispanis fuscina focaria arriperet desuper altare puerum, mitteretque illum in sartaginem prunis plenam, ita clamantem: « Pater, pater, quod tu dedisti isti auferunt. » Quid plura? apud nos antiqua consuetudo, uti decebat, praevaluit.
CAPUT IV. De innovatione ecclesiarum in toto orbe.
[recensere]Igitur infra supradictum millesimum tertio jam fere imminente anno, contigit in universo pene terrarum orbe, praecipue tamen in Italia, et in Galliis, innovari ecclesiarum basilicas, licet pleraeque decenter locatae minime indiguissent. Aemulabatur tamen quaeque gens Christicolarum adversus alteram decentiore frui. Erat enim instar ac si mundus ipse excutiendo semet, rejecta vetustate, passim candidam ecclesiarum vestem indueret. Tunc denique episcopalium sedium ecclesias pene universas, ac caetera quaeque diversorum sanctorum monasteria, seu minora villarum oratoria, in meliora quique permutavere fideles. Eo quoque tempore inter caetera beati Martini Turonis monasterium emicuit, a venerabili scilicet viro Heriveo ejusdem loci archiclavo eversum, atque ante ipsius obitum mirifico opere reaedificatum. De cujus etiam vita et conversatione, qualis a pueritia usque ad praesentis vitae terminum exstitit, si quis referre quivisset, pleniter incomparabilem hujus temporis ostenderet virum hominibus. Duxit enim ex nobilibus Francorum, mente nobilior ipse, prosapiam, et ut lilium vel rosa de spinis, de ferocioribus secundum sanguinem patriae fuit. Qui, ut generosioribus mos est, nobiliter educatus; dehinc vero scholis artium liberalium applicatus. Sed intelligens ex his plerosque plus fore contumaces quam divinae obedientiae subditos, sufficere sibi credidit si exinde salutem animae reportaret. Relictis autem pompaticae scientiae studiis, ad quoddam monasterium clam ingrediens, monachum se fieri satis devote postulavit.
Sed quoniam, ut diximus, clari erat generis, idcirco parentum minas pertimescentes nullo modo acquievere fieri quod poposcerat fratres ejusdem monasterii. In hoc tamen illum servantes ei fidem dederunt, ut si vis non obstaret, parentum scilicet ipsius, libentissime quod petebat explerent. Tandem inibi commorans, qualis postmodum futurus esset dans sanctitatis indicium universisque ibi degentibus imitabile praebuit exemplum. Comperiens vero pater ejus quod fecerat, furore arreptus venit ad praedictum monasterium, filium exinde abstracturus revera potioribus lucris inservientem. Satisque verbis redargutum, vim ei faciens, duxit illum inde secum usque in regis curiam, ipsumque regem obsecrans, ut ejus animum ab hac intentione bonorum sponsionibus revocaret. Quem cernens rex, videlicet Robertus, ut erat pius ac religiosus, dulcius illum exhortans, qualiter bonum propositum mente integra conservare satageret, atque in praesens beati Martini ecclesiae archiclavum esse praecepit, cupiens illum postmodum caeteris imitabilem constituere pontificem. Id denique multoties pertentatum est, sed, ipso renuente, effectu caruit. Suscepta quippe, ac si coactus, ecclesiae cura, vesteque alba tectus, interdum more canonico mentem tamen et vitam pleniter possedit monachicam. Nam semper ad nudum tectus cilicio irrefragabili, macerans corpus jejunio, sibi parcissimus, largus pauperibus, vigiliis et orationibus instabat assiduis. Praeterea vir Deo plenus mente concepit ut ecclesiam, cui custos ascitus fuerat, amplioris altiorisque totius operis corpore sublimaret. Sancto itaque Spiritu se docente, designavit latomis incomparabilis jactare fundamentum operis, quod ipse, ut optaverat, ad perfectum duxit. Expleto itaque opere, accersitisque plurimarum urbium episcopis, opus praedictum Deo consecrari studuit. Ipsoque die sanctum Dei confessorem Martinum intro, sicut decebat, reposuit. Venerabatur enim eo die praeteritae dedicatio basilicae, quarto videlicet Nonarum mensis Julii. Fertur etiam, quoniam idem vir Domini Heriveus ante aliquot dies praefatae translationis Dominum rogavisset, ut ad ostensionem dilectionis sponsae suae ecclesiae per beatum Martinum, ut olim fecerat, quodcunque miraculum dignaretur demonstrare. Cui in oratione prostrato apparuit idem confessor, blando usus alloquio, ita inquiens: « Hoc quod petis, fili dilectissime, scito te potiora posse apud Dominum impetrare, sed tempori huic sufficere debent exhibita dudum miracula, quoniam contiguum instat prius exsparsi seminis collecturae messis. Sola enim animarum erigens medela exoranda est universis. Pro his enim Domini misericordiam obsecrare minime omitto. Namque pro his noveris me apud Dominum praecipue intervenire, qui illi assidue in praesenti serviunt ecclesia. Quidam enim illorum plus justo praesentis saeculi implicati negotiis, armis insuper militaribus famulantes, quibus trucidati in praelio deciderunt. De quibus nolo te lateat, quoniam vix apud Christi clementiam obtinui, ut erepti de ministris tenebrarum locis refrigerii ac lucis sistere mererentur. Caeterum tu delectabile Domino votum, ut coeperas, exple. »
Superveniente igitur designato die, congregatisque episcopis et abbatibus cum innumera multitudine fidelium utrorumque sexuum et ordinum, priusquam inciperent sacra fieri, vir reverendissimus Heriveus sanctioribus qui convenerant sacerdotibus hoc, quod ei revelatum fuerat, manifestare curavit. Peracta vero ex more sacratione, omnibus utensilibus rite compositis, coepit idem vir arctioris vitae macerationibus sese conterere, atque solitarius in exigua penes ecclesiam cellula psalmis et orationibus vacans degere. Qui cum post haec anno quarto cognovisset se in brevi migraturum a saeculo, jam jamque aegrotare coepisset, ac plures ad eum visitandi gratia concurrerent, simulque praestolantes in ejus discessu aliquod fieri miraculum videre, utpote qui tanti meriti praesciebant virum, ipse vero mente sagaci praedixit illis ac monuit ut alia curarent; signum, quod et minime essent visuri, ne exspectarent. Pro se potius obsecrabat ut piissimum Dominum attentius orarent; jam siquidem propinquans sui exitus horam erectis in coelum manibus et oculis creberrime dicebat: « Domine, miserere, Domine, miserere. » Sicque inter haec verba ultimum efflavit spiritum. Sepultusque est in eadem ecclesia, in eo scilicet loco, ubi primitus beatus Martinus sepultus quieverat.
CAPUT V. De monasteriis reaedificatis bene a Willermo abbate, vel institutis.
[recensere]Claruit, eo in tempore, in praedicta domorum Dei melioratione, venerabilis abbas Willermus, a beato siquidem Maiolo primitus ecclesiae sancti martyris Benigni Pater constitutus. Quam videlicet ecclesiam illico tam mira locatione permutavit ut hujuscemodi altera difficile queat inveniri. Regulari etiam distinctione non minus effloruit, atque incomparabilis hujus ordinis suo tempore propagator exstitit. Sed quantum pro hac re diligebatur a religiosis et piis, tanto magis detrahebatur insidiabaturque a fraudulentis et impiis. Fuit enim ex Italia ortus, nobilem ducens a parentibus prosapiam: nobilior tamen illustrem per assecutam scientiam. Nam in eodem territorio, scilicet in fundo, qui ei parentum jure debebatur, prius vocato Vulpiam, construxit monasterium totius gratiae abundantissimum; postea ab ipso mutato nomine Frutuarense cognominatum. Quod cum multigenis locupletasset beneficiis, constituit ibi monachorum Patrem, per omnia se imitantem, nomine Joannem. Erat enim praedictus Willermus acer ingenio, et insignis prudentia; idcirco summum in palatiis regum ac caeterorum principum obtinebat locum. Quodcunque denique monasterium proprio viduabatur pastore, statim compellebatur tam a regibus, vel comitibus quam a pontificibus, ut meliorandi gratia illud ad regendum susciperet, quoniam ultra caetera divitiis et sanctitate ipsius patrocinio assumpta cernebantur excellere monasteria. Ipse quoque firma testabatur assertione quia si hujus institutionis tenor quocunque loco a monachis custodiretur, nullam omnino indigentiam cujuscunque rei paterentur. Quod etiam evidentissime declaratum est in locis sibi commissis. Fertur siquidem eadem institutio, ususque hujus consuetudinis, ex sancti Patris Benedicti monasteriis vel regula exordium habuisse, atque per beatum Maurum, ipsius videlicet discipulum, ad nostrum, id est, Gallicanum territorium delatam fuisse. Exstat etiam veridica relatio, quoniam post beati Mauri obitum, succedenti tempore hostium infestationibus expulsi monachi a monasterio cognomento Glannofolio, quod ipse construxerat, sicut in ejus gestis habetur, in Andegavense territorio, venientesque ad monasterium sancti Savini confessoris Pictavensis tulerunt secum totam quam valuere supellectilem, ibique per aliquod spatium temporis ea quae didicerant operam dedere. Rursusque illo frigescente ejusdem districtionis tenore apud monasterium sancti Martini Augustodunensis suscepta dignoscitur aliquoties viguisse. Deinde vero quasi tertia transmigratione in superiore Burgundia locatum Balmense occupavit monasterium. Ad ultimum quoque, praedicta videlicet institutio jam pene defessa, auctore Deo, elegit sibi sapientiae sedem, vires collectura, ac fructificatura germine multiplici, in monasterio, scilicet cognomento Cluniaco. Quod etiam ex situ ejusdem loci acclivo atque humili tale sortitum est nomen, vel etiam, quod aptius illi congruit, a cluendo dictum, quoniam cluere, crescere dicimus. Insigne quippe incrementum diversorum donorum a sui principio in dies locus idem obtinuit.
Construxit igitur praedictum coenobium primitus Pater monachorum supradicti Balmensis monasterii, Berno vocatus, jubente Willermo piissimo Aquitanorum duce, in pago Matisconense, super Graonam fluviolum. Quod etiam coenobium in primo non amplius quam quindecim terrae colonias dicitur in dotem accepisse. Fratres tamen duodecim numero inibi memorantur convenisse. Ex quorum veluti optimo semine multiplicata stirps Domini exercituum innumerabilis magnam orbis plagam cognoscitur replesse. Qui quoniam his, quae Dei sunt, videlicet justitiae et pietatis, operibus incessanter adhaeserunt, idcirco bonis omnibus repleri meruerunt, insuperque futuris imitabile reliquerunt exemplum. Nam post praefatum Bernonem suscepit regiminis curam sapientissimus abbas Odo, vir per omnia religiosissimus, qui fuerat sancti Martini Turonis Ecclesiae praepositus, moribus et conversatione sanctitatis valde ornatus. Hic enim in tantum hujus instituti propagator exstitit, ut a Beneventana provincia quaeque habebantur in Italia et in Galliis usque Oceanum mare potiora monasteria illius ditioni gratularentur esse subjecta. Post cujus obitum successit Heimardus vir simplex in ipsius locum. Qui licet non adeo famosissimus, regularis tamen observantiae non impar custos. Post hunc quoque sanctus ac venerabilis eligitur Maiolus, cujus superius memoriam fecimus, qui etiam successorem sibi monachorum Patrem praevidit Odilonem. Hic etenim quintus a primo Bernone abbas exstitit praedicti Cluniensis coenobii. Ex quo videlicet coenobio per diversas provincias fratres saepius petiti, atque monachorum Patres ordinati, plurimum Domino acquisivere lucrum. Hic tamen Pater, scilicet Willermus, de quo in praesentiarum sermo exordium habuit, prae omnibus exinde praecedentibus praescriptae institutionis laboriosior ac spermologius fructificatior est repertus.
CAPUT VI. De sanctorum pignoribus ubique revelatis.
[recensere]Candidato, ut diximus, in novatis ecclesiarum basilicis universo mundo, subsequenti tempore, id est, anno octavo infra praedictum millesimum humanati Salvatoris annum, revelata sunt diversorum argumentorum indiciis, quorsum diu latuerant, plurimorum sanctorum pignora. Nam veluti quoddam resurrectionis decoramen praestolantes Dei nutu fidelium obtutibus patuere, quorum etiam mentibus plurimum intulere solamen. Haec enim revelatio primitus in Senonica Galliarum urbe, apud ecclesiam beati martyris Stephani dignoscitur coepisse. Cui etiam praeerat archipraesul Leotericus, a quo scilicet admiranda relatu reperta sunt ibi antiquorum sacrorum insignia. Quippe inter caetera perplura, quae latebant, dicitur virgae Moysi invenisse partem. Ad cujus rei famam convenerunt quique fideles, non solum ex Gallicanis provinciis, verum etiam ex universa pene Italia, ac de transmarinis regionibus, simulque aegrotantes non pauci sanctorum interventu exinde redierunt incolumes. Sed, ut saepissime contigit, quoniam unde humana utilitas sumit exordium, cupiditatis vitio impellente, exinde solet incurrere casum, nam praedicta urbs conventu populorum, ut diximus, gratia pietatis effecta opulentissima, conceperunt illius habitatores nimiam pro tanto beneficio insolentiam. Siquidem mortuo ipsius civitatis comite, Frotmundo nomine, viro aeque simplicissimo, suscepit ejus filius principatum satis nequam, res civiles dispositurus. Nimium quippe flagitiosus effectus, ecclesiae insuper decus, nisu quo valebat, foedare tentabat. Judaeorum quoque in tantum praevaricatorias diligebat consuetudines, ut se regem ipsorum suo praenomine, Rainardus quippe dicebatur, suis omnibus imperaret. Cum enim in caeteris mendacissimus, etiam Christianae fidei insidiosus habebatur detractor. Atque ideo pauperum indicia absque ulla promulgabat pietate, penitus humanitate remota. Nam rei, quam dicturus sum, tot testes exstiterunt quanti in eadem civitate eo tempore vivebant homines.
Comprehensus aliquando flagitiosus quidam, furtum faciens, ductusque ad eum ut ejus audientia, quid de eo faciendum esset, assignaretur. Qui statim omni miseratione remota suspendi in patibulo illum adjudicavit. At ipse qui deprehensus fuerat lacrymabiliter praedictum Rainardum rogare coepit, ut ei ad praesens vitam indulgeret, promittensque se deinceps non latrocinaturum. Sed nequicquam. Crudelior quippe fiebat sacramentis etiam se obstringens, non ultra victurum obsecrantem se miserum. Qui videns minime posse prolatam de se immutare sententiam, hoc solummodo impetravit, ut praedicto fieret confessus suorum facinorum episcopo; sibique protinus morituro, quod hujus ministerio concessum est, clementer remitteret. Quod ut obtinuit, illico a nequam ministris compellitur suspensum iri; eductusque ad constitutum locum haec verba saepius iterabat: Domine Jesu, qui in hac die pependisti in cruce pro salute hominum, indulge mihi. Erat enim ille dierum sextus, qui idcirco fidelibus universis reverentior habetur. Esto: vincitur, elevatur, arctatoque suspenditur gutture. Cunctisque ab hac funesta, ut putabant, exsecutione recedentibus, pendens velut exanimis mansit in diem alterum. Tunc nutu divino ruptis ligaminibus suscepit terra solutum hominem, pariter et vivum qui cogebatur subire necem sibi sublatus per aeris vacua. Qui ingressus civitatem stupidum universis praebuit spectaculum. Sed heu! proh dolor! ad pristina reversus flagitiosus evasit.
Cui rei simile fertur contigisse in Trecassina civitate non longo ante tempore. Nam dum quidam fures, boves prae se minantes, a dominis boum insequi se intellexissent, commiserunt eosdem boves viro cuidam seni et innocenti, quasi victus necessaria quaesituri, revera fugae praesidium petentes evasuri. Quod cum fecissent, statim deprehensus est senex cum bobus; trahitur, caeditur, ac reorum more vincitur. Ductusque ad principem civitatis, comitem videlicet Heribertum, vult causam discutere. Non auditur; quin potius quasi cruda senectute reus necis, suspendio ab eodem comite adjudicatur. Quodque etiam absque ulla dilatione peractum est. Sed mox ut suspendium pertulit, mirum in modum juvenca magni et pervalidi corporis, erecto corpore cornua suspensi plantis supposuit, sicque per triduum sine dolore visum sustinuit. Expletoque triduo, audivit is qui pendebat viatores juxta praetereuntes sermocinari ad invicem. Qui exclamans voce qua potuit, ad deponendum se quantocius venire rogabat. Illi vero audientes daemonica fieri illusione credebant. Proclamante quoque ipso attentius, seque vivere affirmante, occurrerunt viri, solventes illum deposuerunt. Qui perductus ad civitatem, dum percunctaretur quomodo tandem in patibulo pendens sese habuisset, aiebat: « Dum essem, inquiens, junior, accepta jam conjuge, excepi cum ipsa oblatum mihi a quodam de sacro fonte filiolum, cui etiam consensimus dare, ex nostra parva facultatula, quem solum de matre susceperamus liberali gratia vitulum unum. Ut enim pridem sum dimissus celsa de trabe pendere, visa est mihi grandior universis occurrisse, extensoque corpore atque erecta cervice leniter meis submisit cornua plantis, ac me hujusmodi, quandiu pependi, sustinuit. » Hoc vero illo qui servatus a morte fuerat referente, ad illius exemplum data est postmodum in gyro filiolis fontis sacrae fidei vitulorum innumera multitudo. Praeterea Rainardo, ut diximus, judaizante, quin potius insaniente, suasum est regi, qui videlicet illum frequenter ob suam improbitatem redarguerat, ut scilicet tantae civitatis principatum regio subjugaret dominio, ne siquidem diutius vires pessimi incrementi sumeret scandalum sacrae fidei. Qua ratione rex compulsus, misit exercitum, qui praedictum Rainardum a civitate pellerent, sibique illam tuendam servarent. Venientes vero qui missi fuerant a rege, ceperunt urbem cum nimia depopulatione, partem etiam ejus non modicam incendio cremavere. Superavit siquidem magnitudinem prioris gaudii promerentibus flagitiis enormitas calamitatis.
CAPUT VII. De eversione templi Hierosolymorum, et caeae Judaeorum.
[recensere]Eo quoque tempore, id est anno nono post praefatum millesimum, ecclesia, quae apud Hierosolymam sepulcrum continebat Domini ac Salvatoris nostri, eversa est funditus jussu principis Babylonis. Cujus videlicet eversionis occasio tale, quod dicturi sumus, cognoscitur exordium habuisse. Cum enim de toto terrarum orbe ob insigne Dominicum memoriale plurima fidelium multitudo Hierosolymam visitaturi pergerent, rursus coepit invidus diabolus per assuetam sibi Judaeorum gentem verae fidei cultoribus venenum suae nequitiae propinare. Erat igitur hujus generis apud Aurelianensem Galliarum regiam urbem non modica multitudo, qui caeteris suae gentis tumidiores, et invidi atque audaciores sunt reperti. Hi denique nequam consilio inito corruperunt quemdam data pecunia, videlicet girovagum sub peregrino habitu, nomine Robertum, fugitivum utique servum beatae Mariae Melerensis coenobii. Quem accipientes caute miserunt ad principem Babylonis cum Hebraicis characteribus, scriptis epistolis, pictaciolis ferri baculo insertis, ne quo casu potuissent ab eo divelli. Qui egressus detulit litteras praedicto principi refertas dolo et nequitia; et quoniam, nisi celerius domum Christianorum venerabilem subverteret, sciret se in proximum Christianis regnum illius occupantibus omni penitus dignitate carere. His vero princeps auditis, protinus furore arreptus, misit Hierosolymam de suis qui praedictum funditus subverterent templum. Qui venientes fecerunt ut eis fuerat imperatum. Ipsum quoque concavum sepulcri tumulum ferri tuditibus quassare tentantes minime valuerunt. Tunc etiam beati martyris Georgii ecclesiam in Ramulo pariter subverterunt, cujus olim virtus Sarracenorum nimium gentem terruerat. Fertur enim crebro illuc eos ingredi cupientes raptum caecitatem pertulisse. Everso igitur, ut diximus, templo, post paululum manifeste claruit quoniam Judaeorum nequitia tantum nefas sit patratum. Utque divulgatum est per orbem universum, communi omnium Christianorum consensu decretum est ut omnes Judaei ab illorum terris vel civitatibus funditus pellerentur. Sicque universi odio habiti, expulsi de civitatibus, alii gladiis trucidati, alii fluminibus necati diversisque mortium generibus interempti; nonnulli etiam sese diversa caede interemerunt, itascilicet ut, digna de eis ultione peracta, vix pauci illorum in orbe reperirentur Romano.
Tunc quoque decretum est ab episcopis atque interdictum ut nullus Christianorum illis se in quocunque sociaret negotio. Si qui tamen de illis ad baptismi gratiam converti voluissent omnemque Judaicam respuere consuetudinem vel morem, illos tantum suscipere decreverunt. Quod et fecerunt plurimi illorum magis amore praesentis vitae coacti metu mortis quam vitae sempiternae gaudiis. Nam quicunque illorum sese tales mentiendo fieri poposcerant paulo post ad morem pristinum sunt impudenter reversi. Praeterea his ita gestis, praedictus litterarum bajulus ad nativum male securus repedavit solum. Coepit itaque sedulo perquirere si forte quempiam gentis suae fraudis conscium reperiret. Inventis vero perpaucis in civitate Aurelianorum pavide admodum degentibus, rursus coepit illorum familiarius uti consortio. Accidit igitur ut quidam peregrinus, ejus in transmarino socius itinere atque certissime illius itineris conscius negotii, illuc deveniret rursusque illum Judaeorum amicitiis nimis haerere cerneret; palam universis indicare curavit quanti mali gerulus ille esset homoncio, ex cujus rei causa Judaeorum potiretur opibus. Qui, illico comprehensus acrisque agitatus verteribus, propriae dilationi confitetur crimen, moxque a ministris regis in conspectu totius plebis extra civitatem igni est traditus atque consumptus. Judaei tamen profugi ac vagabundi, qui in locis abditis delitescentes praedictae superfuerant cladi, post quinquennium eversionis templi coeperunt in urbibus apparere perpauci. Et quoniam oportet, quamvis ad illorum confusionem, ut ex illis aliqui in futurum supersint, vel ad confirmandum proprium nefas, seu ad testimonium fusi sanguinis Christi, idcirco vero credimus Christianorum animositatem divina dispensante providentia in eis ad tempus mansuevisse. Eodem nihilominus anno, divina propitiante clementia, coepit mater ipsius principis, videlicet Ammirati Babylonis, mulier Christianissima, nomine Maria, reaedificare Christi templum, jussu ejus filii eversum, politis et quadris lapidibus. Nam et vir ipsius, quasi alter Nicodemus, pater hujus scilicet de quo praesens est sermo habitus, occulte Christianus dicitur fuisse. Tunc quoque de universo terrarum orbe incredibilis hominum multitudo exsultanter Hierosolymam pergentes, domui Dei restaurandae plurima detulerunt munera.
CAPUT VIII. De haeresi apud Aurelianos reperta.
[recensere]
Tertio de vicesimo infra jam dictum millesimum anno, reperta est apud praefatam Aurelianensem urbem cruda nimium atque insolens haeresis, quae scilicet diutius occulte germinata, in perditionis segetem male pullulans, plures in suae caecitatis praecipitavit laqueum. Fertur namque a muliere quadam ex Italia procedente, haec insanissima haeresis in Galliis habuisse exordium, quae ut erat diabolo plena seducebat quoscunque volebat, non solum idiotas et simplices, verum etiam plerosque qui videbantur doctiores in clericorum ordine. Quae scilicet veniens civitatem Aurelianensem, dum moraretur ibi per aliquod spatium temporis, veneno suae nequitiae plures infecit. Quod etiam seminarium nequam in pluriores hi qui susceperant toto conamine spargere nitebantur. Fuerunt nempe hujus perversi dogmatis haeresiarches duo, heu! proh dolor! qui in civitate putabantur genere ac scientia valentiores in clero, quorum unus Heribertus, alter Lisoius dicebatur. Hi denique, quandiu res latuit, tam apud regem quam apud palatii proceres summam obtinuerant amicitiam. Nempe idcirco facilius quosque decipere potuerunt, quorum mentes amor fidei universalis minus astrinxerat. Qui non solum in praedicta urbe, sed etiam in vicinis urbibus malignum dogma spargere tentabant, dum quemdam sanae mentis in Rothomagorum civitate presbyterum cupientes suae consortem facere vesaniae, missis legatis qui ei omne secretum hujus perversi dogmatis explanantes, docerent. Dicebant nempe fore in proximum, in illorum scilicet dogma cadere populum universum. Quibus compertis, presbyter sollicite perrexit ad Christianissimum comitem ejusdem civitatis Richardum, exposuit ei omnem rei, ut compererat, ordinem. Qui videlicet comes protinus misit celeriter ad regem, palam ei faciens clandestinam in regno proprio Christi ovium pestem. Ut autem cognovit rex, scilicet Robertus, ut erat doctissimus ac Christianissimus, tristis ac moerens nimium effectus, quoniam et ruinam patriae re vera et animarum metuebat interitum, idcirco quantocius Aurelianis properans, convocatis plurimis episcopis et abbatibus ac religiosis quibusque laicis, acerrime coepit perscrutari qui essent auctores hujus perversi dogmatis, vel qui parti illorum jam decepti consentirent. Facta igitur perscrutatione inter clericos, quomodo unusquisque sentiret et crederet ea quae fides catholica per doctrinam apostolicam incommutabiliter servat et praedicat, illi duo, videlicet Lisoius et Heribertus, statim se aliter sentire non negantes, quales diu latuerant, manifestaverunt. Deinde vero plures post illos se parti istorum profitebantur haerere, nec ulla ratione se posse affirmabant ab illorum segregare consortio. Quibus compertis, tam rex quam pontifices tristiores effecti interrogaverunt illos secretius, utpote viros hactenus in omni morum probitate perutilissimos, quorum unus Lisoius in monasterio sanctae Crucis clericorum charissimus habebatur; alter idem Heribertus sancti Petri ecclesiae, cognomento Puellaris, capitale scholae tenebat dominium. Qui dum interrogati fuissent, a quo vel unde eis ista praesumptio accidisset, hujusmodi dederunt responsum: « Hoc enim diu est quod sectam, quam vos jam tarde agnoscitis, amplectimur, sed tam vos quam caeteros cujuscunque legis vel ordinis in eam cadere exspectavimus; quod etiam adhuc fore credimus. » His dictis, continuo palam exposuerunt omnium antiquarum stultissimam ac miserrimam, nempe sui deceptricem, haeresem. Cujus videlicet ratiocinatio tanto minus erat idoneis sermonibus obnixa, quanto constat esse illi ter veritati contrariam. Dicebant ergo deliramenta esse, quidquid in veteri ac novo canone certis signis ac prodigiis veteribusque testatoribus de trina unaque Deitate beata confirmat auctoritas. Coelum pariter ac terram, ut conspiciuntur, absque auctore initii semper exstitisse asserebant. Et cum universarum haeresum insanientes, canum more latrantes deterrima, in hoc tantum Epicureis erant haereticis similes, quoniam voluptatum flagitiis credebant, non recompensari ultionis vindictam. Omne Christianorum opus, pietatis duntaxat et justitiae, quod aestimatur pretium remunerationis aeternae, laborem superfluum judicabant esse. Interea his aliisque quamplurimis insaniis impudenter ab eisdem prolatis, defuere fideles atque idonei testes veritatis, qui illis sufficienter se vellent tam veritati quam propriae acquiescere saluti, respondere de suis caecis atque erroneis assertionibus valerent.
Sed et nos quoque secundum exiguitatem nostri intellectus, his, quos praenotavimus, illorum erroribus vel per pauca respondere decrevimus. Primitus tamen fideles hortamur universos ut interim montes illorum praesagium serenet Apostoli, qui praevidens in futuram hujusmodi cautelam intulit. Oportet, inquit, haereses esse, ut ii qui ex fide sunt probentur. In hoc igitur permaxime istorum insipientia deprehenditur, atque ipsi omni scientia ac sapientia vacui pernoscuntur, cum negent creaturarum auctorem universarum, scilicet Deum. Quoniam manifestum est quod omne, quantaecunque sit molis vel magnitudinis, si cujusque superatur magnitudine, a maximo omnium cognoscitur processisse: pari quoque ratione sciendum est, tam de re corporea quam incorporea. Sciendum etiam, quoniam quaecunque res, sive corporalis sive incorporalis, per quodlibet accidens vel motione, vel cujuslibet alternitate sit diversa ab immobili rerum praeceptore, constat eam processisse per ipsum, et si forte quieverit finem expetere. Cum enim totius Conditor creaturae propria essentia sit immobilis, propria essentia bonus simulque verax, sua omnipotentia naturarum modos distribuens ordinansque ineffabiliter, non exstat praeter eum, ubi quietem expetant, nisi unde processerant redeant. Manifestumque est nihil in universis factori deperisse, nisi illud quod procaciter ab illo constitutae transcendit ordinem naturae. Et idcirco omnis res tanto melius veriusque est quod illam constat esse, quando solidius firmiusque in propriae naturae ordine consistit. Sicque fit, ut universa quae illius dispositioni incommutabiliter obediunt, continue serviendo auctorem praedicent. Si qua vero res procaciter ab eo deviando in deterius cecidit, caeteris jure manentibus documentum praebuit. In praedictis videlicet creaturis quoddam medium continet genus hominum, potius scilicet cunctis animantibus, atque inferius coelestibus spiritibus. Quod utique genus, ut diximus, velut medium superorum inferorumque, si cui parti plus adhaeserit, illi efficitur conformis. Ideoque tanto infimis potius atque melius efficitur, quanto supernorum spirituum naturam imitatur. Soli etiam homini datum est, prae caeteris animantibus fore sese beatius, quoniam quidem et illum duntaxat, si caruerit, omnibus fieri devenire miserius (?). Quem videlicet conditionis ordinem caute ab initio providens omnipotentis bonitas Conditoris, cernensque saepius eumdem videlicet hominem deserendo supera, involvi nimium infimis, fecit proinde plura identidem pro tempore ad eruditionem illius gratia erectionis prodigia. Hujus quoque rei testis vel documentum exstat omnis divinarum liber vel pagina litterarum. Quae scilicet litterae ipsius Omnipotentis magisterio repertae, cum ejus specialiter multimoda gerant testimonia, mentem etiam seu intellectum hominis in eisdem eruditi ad cognitionis respectum sui erigunt Conditoris. Denique dum eidem homini depositae ostendunt super quae sit constitutus, aut sub quibus positus, inexplebile ingerunt ei desiderium; quoniam tantum ei incipiunt displicere universa quae adsunt, quantum incalescit ad amorem illorum quae desunt, fitque tanto melior atque pulchrior, quanto his per amorem haeserit vicinior. Atque in quantum melior, in tantum illi, qui summe bonus exstat, Creatori similior. Et idcirco patenter datur intelligi, quoniam quisquis hominum hujus amoris vacuus fuerit desiderio, omni procul dubio fiet pecude miserior ac deterior. Quippe qui solus prae cunctis animantibus aeternitatis potuit consequi beatitudinem, nullum praeter eum corporale animal proprii erroris vel flagitii aeternam sentiet vindictam. Sed et si cujus hominis animus sui Conditoris cognitionem desiderat, expedit ut primum studeat, qualiter sese ut praevaluerit intelligat. Quoniam sicut non contemnenda testatur auctoritas, quod in ea parte praecipue gerit homo speciem Conditoris, qua valet prae caeteris animantibus dono atque virtute rationis. Sed et sicut rationis bonum custodiunt sui moderamen et auctoris dilectio, id est vera humilitas et perfecta charitas, ita illius annullant utilitatem nequam concupiscentia et furor. Hisque non repugnando efficitur homo bestiis similis, illis inserviendo conformatur ad speciem vel imaginem Conditoris, ut videlicet per humilitatem sese quid sit intelligat, per dilectionem vero in boni Conditoris similitudinem transeat. Ob id etiam constituuntur ei solummodo ab hominibus preces et donaria, ut vel illis donum rationis servet integrum, seu, quod minus est, aut depravatum Conditoris bonitas augeat et reformet. Simul etiam laus et benedictio exhibentur eidem Conditori ut fiant hominibus sana mente ac ratione vigentibus illius testimonium cognitionis; et quanto plus cuique contigerit in Conditoris cognitionem proficere, tanto magis reperiet idem homo se ipsum per eamdem cognitionem et plus et melius effectum esse. Nec isdem poterit in aliquo Conditoris sui opere existere blasphemus, qui illius cognitione omnimodis melior quam exstiterat fuerit effectus. Atque ideo manifestum est, quoniam quicunque illius operationis blasphemus exstitit, ejus cognitionis alienus fuit. Unde etiam certissime comprobatur, quoniam sicut ad summum bonum deducit omnem hominem Creatoris cognitio, sic demergit ad extremum malorum illius ignoratio. Nam plures illius beneficiis per insipientiam ingrati, ac misericordiae operibus illudentes atque increduli, pecudibus deteriores effecti, qui etiam in suae caecitatis caliginem perpetuo sunt demersi. Et quod plerisque contigit, factum in suae salutis maximum remedium, exinde sibi alii acquisiere praeeunte culpa aeternum detrimentum. Hoc perspicacissime et permaxime claret in omnipotentis Patris singulari gratia, sponte de coelo hominibus ab eo in mundo missa per suae majestatis atque Deitatis coaeternum Filium, videlicet Jesum Christum. Qui scilicet cum Patre aeque origo omnis vitae et veritatis atque bonitatis exhibuit se plane credentibus. Quibusque a saeculis incognitum, occultis aenigmatibus involutum, de se etiam testimonium perhibentium Scripturarum, adimplebile documentum. In quo etiam veracibus verbis et prodigiis seipsum, et suum Patrem atque eorum Spiritum in tribus discrete certissimis personis unum idem esse, id est unius aeternitatis et potentiae uniusque voluntatis atque operationis, et quod idipsum totum est, unius bonitatis et per omnia coaequalis essentiae. Ex quo scilicet, et per quem, et in quo sunt omnia, quae vere esse habent, plenum semper et aequale subsistens, ante omnia temporum curricula rerum principium. Cujus etiam tota plenitudo per omnia, et finis omnium. Sed cum ipse Omnipotens in quodam creaturarum medio, videlicet in homine, suam expressisset imaginem, illumque proprio dimisisset arbitrio, insuperque omnia mundi optima illius ditioni subdidisset, neglecto propriae constitutionis moderamine, ac plus quidpiam vel aliud quam auctoris voluntas illum decreverat sese existimans fore, continuo tanto deterior est effectus, quanto praesumptior. Ad cujus potiorem etiam reformationem idem Conditor personam filii suae Deitatis misit in mundum, sui praeformatam sumere imaginem. Quae scilicet quanto utilior ac decentior, tanto subtilior ac mirabilior. Quam etiam plerique hominum non valentes, seu minus volentes credere, vel amare, ut sic tandem in illa suae salutis sufficientiam potuissent intellectam reperire; potiusque diversis impliciti erroribus tanto exstiterunt veritatis rebelles, quanto probantur illius cognitionis expertes. De quorum procul dubio sorte sunt universae haereses, vel quorumcunque errorum sectae in toto terrarum orbe. Quibus scilicet omnibus, nisi conversi sequantur Jesum gesta plenitudine, melius fuerat non fuisse. At quorum mens plena fide amando et credendo illi obedivit, tanto meliores ex eo effecti quanto perfectius adhaeserunt illi, qui est initium et perfectio totius boni. Ex his nempe constat tota sanctorum laudabilis summa, quorum venerabilis memoria universa saeculorum ornat tempora. Quibus etiam datum est cum universorum Creatore perenne et feliciter esse et vivere, illiusque semper agnitionis visione beatiores fore. Nos igitur tandem credimus, ut spoponderamus, his paucis illorum damnatorum insaniae sufficienter respondisse. Praeterea cum a pluribus omni sagacitate laboratum fuisset, qualiter deposita mentis perfidia veram et universalem reciperent fidem, atque illi omnimodis se facere denegarent, dictum est eis, quoniam nisi celerius ad sanam fidei mentem redeant, regis jussu et universae plebis consensu igne essent protinus crematuri. At illi male in sua confisi vesania, vel pertimescere se jactantes, seque evasuros ab igne illaesos promittentes, quin potius ad meliora sibi suadentibus spernendo illudebant. Cernens quoque rex et universi qui aderant, minus posse illos revocari ab insania, jussit accendere non longe a civitate ignem permaximum, ut vel eo forte territi a sua malignitate desinerent. Ad quem cum ducerentur, rabida adacti dementia, se omnimodis hoc velle proclamabant ac sese ultro ad ignem trahentibus inferebant. Quibus ad ultimum numero 13 igni traditis, cum jam coepissent acrius aduri, coeperunt voce qua poterant ex eodem igne clamare se pessime deceptos arte diabolica nuper de universorum Deo ac Domino male sensisse, et ob hanc ab eisdem illatam ei blasphemiam illos temporali atque aeterna ultione torqueri. His vero plures e circumstantibus auditis, humanitatis pietate permoti accedentes, ut vel semivivos ab igne eriperent, minime valuerunt, quoniam vindice flamma consumente illos, continuo in pulverem sunt redacti. Si qui vero postmodum hujus perversitatis sectatores fuerunt reperti, simili ultionis vindicta ubique fuerunt perditi. Praeterea venerabilis catholicae fidei cultus, exstirpata insanientium pessimorum vesania, ubique terrarum clarior emicuit.
CAPUT IX. De filiis regis ejusdem.
[recensere]Suscepit igitur praefatus rex de suprascripta conjuge sua filios quatuor, providusque de regni successu, elegit regnare post se illorum primogenitum Hugonem nomine, puerum adhuc, clarissimae indolis illustrem. Cumque de ipsius sacrando sublimio primates regni sagaciores consuluisset, tale ei dedere responsum: « Sine puerum, rex, si placet, crescendo procedere in viriles annos, ne, veluti de te gestum est, tanti regni pondus infirmae committas aetati. » Erat autem idem puer ferme decennis. Qui minime illorum acquiescens dictis, matre praecipue instigante, regio in Compendio adscitis regni primoribus, coronam, ut decreverat, ex more a pontificibus fecit puero imponi. In processu quoque temporis cum adolevisset, cernens se nil dominii rei peculiaris praeter victum et vestitum ex regno, unde coronatus fuerat, posse mandare, coepit corde tristari atque apud patrem ut ei quidpiam dominii largiretur conqueri. Quod ejus mater comperiens, ut erat avarissima maritique magistra, fieri renitens, insuper conviciis ac maledictis juvenem lacessebat. Et sicut quidam ait: Novi ingenium mulierum, cum velis, ipsa nolit; at si nolis, cupiet ultro: nam quae prius, ne fastu regni careret aliquo, ingruente mariti infortunio contra omnium sola decretum sublimavit puerum, postea toto mentis nisu, ac si hostem alienigenam, turpabat illum verbis et operibus. Ille vero cernens se non posse diutius talia aequanimiter tolerare, junctis secum aliquibus suae aetatis juvenibus, coepit infestari ac diripere ad libitum res genitorum. Tamen paulo post Dei nutu in se reversus, ad genitores rediens, humili eos satisfactione benevolos erga se reddidit. Tunc demum ab eisdem largitur illi, ut optimum decebat filium, jus ubique ac potestas regni. Sed qualis et quantus postmodum exstitit, praesenti stylo nequit explicari. Quam humilis ac dulcis eloquio, patri ac matri servis obedientior, pauperum largus dator, monachorum et clericorum consolator, nec non apud patrem cunctorum rogantum fidelissimus interventor, quam affluenter in cunctis optimis melior, quis valet exsequi relator? Hujusmodi enim fama ubique provinciarum percitus peroptabatur a multis, praecipue ab Italicis, ut sibi imperaret, in imperium sublimari. Nam et ex cognomento proavi, Magnus Hugo dicebatur a cunctis. Dum igitur incomparabili mentis simul ac corporis decore floreret, exigentibus majorum flagitiis, repente illum mors invida mundo subripuit. Sed quale justitium contigit universis, nullo sermone valet exprimi. De cujus etiam funere subsequentes iambicos rogatus a fratribus cecini:
Plasmator, parce moestis mundialibus,
Succurrat fletus intimis doloribus:
Pascat moerentes singultuum gemitus,
Humanum decus dum rapit interitus.
Annis florebat mundo juvenilibus,
Ter denis minus excreverat duobus,
Regnorum lumen Hugo, regum maximus.
Quem nox funesta invidit hominibus.
Non alter nostro talis emicat aevo,
Regnis spectatus, adscitus imperio.
Bellorum tanto decoretur triumpho,
Vigore pari valeat corporeo.
Quo gens Francorum vigebat laetabunda,
Fideique pace tota simul Gallia.
Omnis quem prona poscebat Italia,
Caesar ut jura promeret regalia.
Sed te non nostra, juvenum pulcherrime,
Heu! proh dolor! tempora meruere;
Quibus inundant malorum miseriae,
Vires bonorum corruunt assidue.
Tu dolor matris, calamitasque patris,
Crudele nimis monimentum germanis:
Moeror communis cunctis in palatiis,
Justitiumque populorum ultimis.
Leone presso, virgo solem ceperat,
Tua cum dirus membra pallor occupat.
Denis diebus sorte fit lux septima,
Te patri fama perdidisse nuntiat.
Jam saeculorum, cerne, rector optime,
Gentem Francorum qui regat tutissime,
Hostemque saevum valeat repellere:
Pactum quietis illi da perpetuae.
Qui in eadem qua primitus coronatus fuerat ecclesia, beati martyris Cornelii videlicet, regio in Compendio est sepultus. Post cujus obitum coepit iterum idem rex tractare, quis potissimum ex residuis filius post se regnare deberet. Constituerat autem secundum Burgundiae ducem Henricum nomine post Hugonem natum, ipsumque decrevit pro fratre in regnum sublimare. Sed rursum mater muliebri animositate agitata, tam a patre quam a caeteris, qui parti illius favebant, dissentit, dicens: Tertium ad regni moderamen praestantiorem fore filium, qui et Roberti patris nomine censebatur. Hoc quippe inter fratres seminarium discordiae fuit. Coadunatis denique rex metropoli Remis regni primatibus, stabilivit regni coronae Henricum, quem delegerat. Tunc demum post aliquod temporis spatium, illi duo fratres, firmato amicitiae foedere, praecipue ob insolentiam matris coepere vi invadere vicos et castella sui patris, ac circumcirca diripere quae poterant bonorum illius. Nam ille, quem regem fecerat, Drogas illi castrum subripuit: alter vero in Burgundiae partibus Avallonem atque Belnensem [ al., Bellensem]. Pro quibus rex gravi turbatus amore, colligens exercitum ascendit Burgundiam: bellum plus quam civile patratur. Interea cum super his venerabilem Patrem Willelmum consuluisset, apud Divionensi castro, quid agere deberet; oransque, ut erat vir totius mansuetudinis et pietatis, qualiter tam pro se quam pro illis Dominum oraret, tale responsum ab eodem suscepit: « Meminisse te, o rex, convenit injuriarum opprobriorumque patri ac matri a te illatorum in tua juventute, quoniam talia tibi, justo judice Deo permittente, a filiis ingeruntur, qualia tu ipse genitoribus ingessisti. » Haec audiens rex patientissime tulit; seque ultro culpabilem clamans, non negavit. Deinde post obsidionem ac depopulationem utriusque provinciae, ad pacem redeuntes, paulisper quieverunt. Anno quoque sequenti mense Julio Robertus rex apud castrum Meledunense diem clausit extremum, delatumque est corpus ejus ad ecclesiam sancti Dionysii martyris, ac in eadem sepultum. Tunc rursus oritur inter matrem et filios rediviva discordiae crudelitas, ac praeteritarum irarum frena laxant inveterata odia. Diu multumque vastando res proprias debacchatum est, donec Fulco Andegavorum comes, cognatus [ al., avunculus] scilicet ipsorum, matrem redarguens cur bestialem vesaniam erga filios exerceret, utrumque parentem in pacem reduceret. Sequenti vero anno eodem mense, atque in eodem castro quo rex obierat et ipsa obiit, indeque portata est ad sancti Dionysii basilicam, ac juxta regem sepulta. Henricus nempe rex, paternis rebus potitus, germanum suum Robertum constituit Burgundiae ducem. Praeterea cum idem rex rempublicam vivaci mente et agili corpore regni sui discuteret, tunc contigit ut Leotericus Senonum archipraesul obiret. Ille vero unum de suae gentis nobilibus consecrari mandavit atque in ejus loco subrogari. Sed Odo rerum ditissimus, licet fide pauper, alterum econtra delegerat, ne jus regium hac in parte foret integrum. Nam qui viventi patri Roberto multa tam vi quam calliditate subripuerat; arte simili filiis facere cupiebat. Cum enim primitus civitates, Trecorum videlicet ac Meldorum, cum multiplicibus castris, illi praeripuisset, post mortem ejus conjugi et filiis illius Senonicam subripuit urbem, quam etiam tunc adversus illos infamis possessor vallaverat. Quod cernens Henricus, acra animi ferocitate tandiu illum insecutus est debellando, quousque genu flectens ei se subderet, ejusque ditioni obediens pareret. Erat enim isdem Odo natus ex filia Chuonradi regis Austrasiorum Berta nomine, licet a patris sui proavis obscurae duxisset genus lineae. Et quoniam regi Rodulfo, avunculo scilicet ejus, non erat proles ulla, quae foret regni haeres, praesumpsit ipso vivente, vi potius quam amore, regni habenas praeripere, conferens insuper multa donaria, ut ei assensum praeberent primores patriae. Sed nequidquam: Domini est enim regnum, et cuicunque voluerit, dabit illud. Est etiam proverbium: Secundum fidem hominis erit amicus illius. Gens enim praecipue regni ejusdem assertionem fidei floccipendit, et foedus pro nihilo ducit. Exstitit igitur post mortem Henrici imperatoris, qui fuit nepos regis Rodulfi, Chuonradus de quo in subsequentibus narrabimus, habens in conjugio neptem praefati Rodulfi: ob hoc maxime valenter resistens contradicebat Odoni. Quorum etiam lis acerrima regni utriusque maximam fecit depopulationem. Ad ultimum denique cum jam in conspectu Dei excederet mensura tanti mali, collecto undecunque exercitu permaximo, conscendit Odo in Tullensem pagum, quem jam saepius depopulaverat, ibique oppugnans cepit Barrense castrum, cum magna tamen diremptionis eversione totius provinciae. Cumque in eodem castro locatis militibus ad custodiam ferme quingentis, ut tamen ipse quantocius ad propria repedaret, utpote qui curis agitabatur innumeris: praestolabantur itaque illum legati ex Italia directi, deferentes ei arrham principatus, ut agebant, totius Italiae regionis. Contempserant enim suum principem, praedictum videlicet Chuonradum, Mediolanenses, conjuratione facta adversus eum, junctis sibi quos poterant ex civitatibus in circuitu. Existimabant quoque eumdem Odonem posse percipere regnum Austrasiorum, atque ad eos transire, ut illis gereret principatum. Sed sicut ait Manufortis insignis praecentor bellorum Domini: Dejecisti eos, inquiens, dum allevarentur, ita contigit. Nam subito Gocilo dux totius primae Rhetiae regionis cis Rhenum cum exercitu nimio in eum irruens, omnem Odonis exercitum in fugam vertit, licet ex utraque parte plurima multitudo moriens corruerit. Tunc denique et ipse Odo miserrime interiit; cujus lacerum cadaver Rogerius Catalonorum praesul, habens secum virum venerabilem abbatem Richardum, a caede suscipiens uxori reddidit. [Narrant etiam plerique, quod corpus ejus diu multumque quaesitum inveniri non potuit, donec uxor ejus veniens tali intersignio invenit: habebat enim verrucam inter genitalia et anum.] Quod sic inventum accipiens, direxit illud Turonis, ibique sepultum est juxta patrem suum in atrio sancti Martini superioris coenobii. Et quidem finis Odonis talis exstitit. Quem idcirco huic seriei intexere voluimus, qualiter impraesentiarum cognosceretur rerum Creator justissimus potenter explere, quod olim Thesmoforo suo Moysi promisit: Ego, inquiens, Dominus, qui judico peccata patrum in filiis in tertiam et quartam generationem. Tertius namque hic Odo, de quo a nobis sermo superior est habitus, nepos fuit illius Tebaldi Carnoti comitis, cui cognomen Tricator fuit. Hic nempe quondam junctus Arnulfo Flandrensi comiti, expetens per legatos Willelmum Rothomagorum ducem velut ad familiare colloquium pacis, promittens se ex parte regis Francorum seu Hugonis Magni, qui fuerat filius Roberti regis, quem Otto dux Saxonum, postea vero imperator Romanorum, Suessionis interfecit, et utilia esse dicturum: at ille quoque, ut erat vir innocens, licet potentissimus, ubi illi constituerat, per fluvium Sequanae evectus navigio, velociter illi adfuit. Qui dum simul convenientes irruunt in amplexus, unus simplicitate revera, caeteri dolo illecti, simulatae pacis atque amicitiae miscuere colloquia. Post finem vero insimulatorum verborum coepto recessu, jam longiuscule progrediente Willelmo, revocavit eum Tebaldus quasi secretiora adhuc ei loquens crediturus, seu charius valedicturus. At ille remum dextra accipiens, prohibuit ut nemo suorum exiens eum sequeretur; exsilivit ad ripam. Tebaldus quoque illum appropinquans, quasi aliquid locuturus, illico exerta, quam ad hoc tulerat sub pallio, spata, uno ictu a corpore caput decussit. Quod cernentes qui cum Willelmo venerant, remigando fugam arripiunt, nuntiavere Rothomagensibus ut contigerat. Erat enim Willelmo filius ex concubina Richardus nomine, tamen adhuc adolescens. Quem accipientes sui statuerunt pro patre principem regni. Tebaldus nempe patrato scelere concitus perrexit ad Heribertum Trecorum comitem, petens ab eo sororem ipsius dari sibi in conjugium, uxorem scilicet praedicti Willelmi quem interfecerat. At ille statim promisit dari, vocans eam ad colloquium sui, quae nondum genuerat prolem, quasi consolaturus ex damno mariti, tradidit illam Tebaldo, detestabile satis in conjugium. Ex qua genuit Odonem, patrem videlicet istius, cujus finem teterrimum supra diximus. Illud etiam commemorari in calce tertii libelli placuit, qualiter vindex divina potestas totius boni moderatrix, insolentiae humani generis vel ultrix impraesentiarum exstiterit. Olim igitur circa millesimum incarnati Verbi annum, cum rex Robertus accepisset sibi reginam Constantiam a partibus Aquitaniae in conjugium, coeperunt confluere gratia ejusdem reginae in Franciam atque Burgundiam, ab Arvernia et Aquitania, homines omni levitate vanissimi, moribus et veste distorti, armis et equorum phaleris incompositi, a medio capitis nudati, histrionum more barbis rasi, caligis et ocreis turpissimi, fidei et pacis foedere omnino vacui. Quorum itaque nefanda exemplaria, heu! proh dolor! tota gens Francorum nuper omnium honestissima ac Burgundionum sitibunda rapuit, donec omnis foret nequitiae et turpitudinis illorum conformis. Si quilibet vero religiosus ac Deum timens talia gerentes compescere tentavisset, ab eisdem insania notabatur. Sed vir integerrimae fidei ac constantiae pater, videlicet Willelmus, quem jam supra commemoravimus, rejecto pudore sumptaque spiritali invectione, regem pariter ac reginam, cur talia in suo regno permitterent fieri, acerrime increpavit, quippe quod caeterorum honestissimum honore et religiositate diutius claruerat regnorum. Caeteros quoque inferioris gradus seu ordinis ita redarguens comminabatur, ut plerique monitionibus illius coerciti, relicta superstitiosa vanitate, in pristinum se reformarent usum. Asserebat igitur idem abbas haec omnia molimina calteria esse Satanae; ac si quis hominum talibus insigniis calteriatus ex hoc saeculo migrasset, difficulter a diaboli vinculis posse eripi. In pluribus tamen nequam usus convaluit, cujus etiam detestans elogium paucis heroicis pernotavi:
Anno post Dominum terris de Virgine natum
Milleno, gravibus homines erroribus acti,
Dum cupimus rerum species intendere plures,
Praeteritisque placet studiis componere mores,
Objectat sese novitas incauta periclis.
Ecce priora sibi rident, et tempora nostri
Ludicra, quaeque probris sociant, tumque usibus aptant
Turpia nec horrent, animis et seria calcant.
Quae justos rexere viros, honesta refutant.
Corpore perverso creat haec nunc vita tyrannos,
Trunca veste viros, sine foedere pacis ineptos.
Consilio muliebre gemit respublica laxa.
Fraus, raptus, quodcunque nefas dominantur in orbe.
Nullus honor sanctis, nulla est reverentia sacris.
Hinc gladius, pestisque, fames, populantur ubique.
Nec tamen impietas hominum correcta pepercit.
Ac nisi magna Dei pietas protenderet iram,
Infernus hos terricrepo consumeret ore.
Hoc habet infelix peccandi consuetudo,
Quod plus quis peccat minus hic peccare pavescat,
Quisque minus peccat, magis hic peccare timescat.