| Liber quintus |
|
CAPITULA LIBRI QUARTI.
[recensere]- I. De universalitate Ecclesiae a Constantinopolitanis injuste requisita.
- II. De haeresi in Italia inventa.
- III. Quod peccatis hominum exigentibus, Domino permittente, a nequam spiritibus aliquando fiant
miracula.
- IV. De fame validissima, quae contigit in orbe terrarum.
- V. De pace et abundantia anni millesimi a passione Domini.
- VI. De confluentia populi totius orbis, quae ad sepulcrum Domini Hierosolymis facta est.
- VII. De praeliis Sarracenorum adversus Christianos in Africae partibus.
- VIII. De Leuticorum praelio adversus Christianos in partibus Aquilonis.
- IX. De signo quod in sole apparuit.
PRAEFATIO.
[recensere]Post multiplicia prodigiorum signa, quae tam ante quam post, circa tamen annum Christi Domini millesimum in orbe terrarum contigere, plures fuisse constat sagaci mente viros industrios, qui non his minora propinquante ejusdem Dominicae passionis anno millesimo fore praedixere; quod utique evidentissime contigit. Mortuo quoque, ut jam diximus, Henrico piissimo imperatore, cui scilicet nulla proles exstitit, qui in regnum post illum succederet, nonnulli sese inferre tentantes de primatibus, qui tamen potius ut regni corona fulgerent, quam profectum reipublicae moderamenque justitiae exercerent: prae cunctis ergo quidam Chuonradus, quem superius taxavimus, audax animo et viribus ingens, sed fide non multum firmus. Cum enim diu multumque de constituendo regni principe, ac praecipue inter praesules, tractatum fuisset, visum est eis ipsum Chuonradum debere eligere, nisi quod unum intererat, propter quod Henricus etiam illum valde exosum habuerat. Habebat enim conjugem, quae illi erat affinis, quam etiam primitus quidam cognatus ipsius duxerat. Praeterea innotuerunt ei pontifices, quid potissimum vellet, aut tale conjugium, quod manifestissime sacrae auctoritati nimium repugnabat, tenere; seu, eo dimisso, coronam imperii sumere. Qui protinus dimittendum promisit talis incesti conjugium, seque parere diligentissime illorum dictis, et obedire consiliis. Deinde vero mittunt ad papam Romanum, ut eis in hoc quod decreverant consentiret. Qui statim libentissime annuit, mandans insuper ut quantocius, suscepto Germaniae sceptro, Romam pergeret suscepturus totius Italiae coronam. Interea indeptus regni infula Chuonradus Italiam perrexit, secumque ducens uxorem, quam, ut diximus, illicito ceperat matrimonio. Cui protinus in descensu Alpium, quem Curiam Gallorum licet corrupte vocant, in oppido Cumis occurrit cum summo apparatu papa Romanus, ut ante spoponderat. Fuere tunc quidam de marchionibus Italiae, qui minus ei assensum praebuerunt. Sic enim illis facere mos est, ut jam supra taxavimus, in mortibus imperatorum. Nam et Papienses, caeterorum superbissimi, palatium regis in sua civitate operoso sumptu constructum destruxerant usque ad solum. Ille vero ut comperit, ferociter irruit, Iporeiam primitus civitatem capiens, deinde caeteras cum castris universis propriae subjiciens ditioni. Sicque Romam deveniens, coronam ex more sumpsit imperii. Cui dum episcopi suggererent, ut auctoritate Romani pontificis, qualiter illis promiserat, repudium illiciti faceret conjugii, graviter accipiens, dixit: Se imperatorem creatum nullo modo debere uxore viduari, ac, sicut inepte ceperat, tenuit.
CAPUT PRIMUM De universalitate Ecclesiae a Constantinopolitanis injuste requisita.
[recensere]Circa annum igitur Domini millesimum vicesimum quartum, Constantinopolitanus praesul cum suo principe Basilio, aliique nonnulli Graecorum consilium iniere, quatenus cum consensu Romani pontificis liceret Ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe, sicuti Romana in universo, universalem dici et haberi. Qui statim miserunt qui deferrent multa ac diversa donorum xenia Romam tam pontifici quam caeteris quos suae parti favere conspicerent. Ubi convenientes, exposuerunt apud pontificem suae profectionis querelam. Sed quid non pertentat caecus amor habendi? estque proverbium, aureo pugillo murum frangere ferreum. Ac licet pro tempore philargyria mundi regina queat appellari, in Romanis tamen inexplebile cubile locavit. Mox namque ut videre Graecorum sibi deferre fulgidas opes, versum est cor illorum ad fraudulentiae diverticula, pertentantes an forte clanculo concedere quiverant quod petebatur. Sed nequaquam. Non enim potest falli summa Veritas, quae spopondit: Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Dum ergo adhuc leni sub murmure hujusce machinatores in conclavi sese putarent talia tractavisse, velox fama de ipsis per universam Italiam decurrit. Sed qualis tunc tumultus, quam vehemens commotio per cunctos exstitit, qui audierunt, dici non valet. Praecipue tamen vir prudentissimus, Pater videlicet Willelmus, de quo jam diximus, ad Romanum pontificem de hac re misit epistolam corpore brevem, sed materia ingentem, ac sermone pungentem, talia continentem: « Gratia Dei et reverentia beati apostolorum principis Petri sedium in orbe terrarum excellentissimo, indepto papae Joanni [ al., Gregorio], Willelmus crucis Christi servus, sedem judicii cum apostolis, et regni coronam. Magistri gentium dictis instruimur, seniorem non increpandum. Idem tamen alias dicit: Factus sum insipiens, vos me coegistis. Idcirco igitur filiationis diligentia hortamur communem vestram paternitatem, qualiter in uno imitemini cogitationes hominum, providentem Dominum Salvatorem, ut dicatis ad aliquem vobis unanimem, quemadmodum ipse Petro: Quid dicunt homines de me? Si vero responsum illius ex fide fuerit, animadvertite qualiter sonuerit. Si autem clare, custodite ne obfuscetur. Si vero obscure, lux mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut universis in gremio Ecclesiae constitutis ad viam mandatorum Dei gradiendam lumen praebeatis. Sed est fama rei, quae nuper erga nos accidit, de qua quis audiens non scandalizatur, noverit se longe ab amore superno disparari. Quoniam licet potestas Romani imperii, quae olim in orbe terrarum monarches viguit, nunc per diversa terrarum innumeris regatur sceptris, ligandi solvendique in terra et in coelo potestas, dono inviolabili incumbit magisterio Petri. Atque ista idcirco diximus, ut animadvertatis non aliter Graecis quam cenodoxia hujusce quam audivimus, apud vos requirere impetravisse. De coetero quoque optamus, uti universalem decet antistitem, vos acrius in correctione ac disciplina sanctae et apostolicae Ecclesiae vigere, aeterneque ac feliciter valere. Erat quippe Joannes [Gregorius] iste, cognomento Romanus, frater illius Benedicti [Joannis], cui in episcopatum successerat largitione pecuniae, repente ex laicali ordine neophytus constitutus praesul. Sed insolentia Romanorum hujusmodi adinvenit palliatae sub dolositatis ridiculum, scilicet ut quemcunque pro suo libitu in praesentiarum ad pontificatus officium delegerint, mutato nomine, quod illi prius fuerat, aliquo magnorum pontificum nomine illum appellari decernunt. Re vera quem si non meritum rei, saltem nomen extollat. Praeterea Constantinopolitani ad propria remeantes, confutata illorum undique tumida praesumptio conquievit.
CAPUT II. De haeresi in Italia inventa.
[recensere]Castrum igitur erat per idem tempus in gente Longobardorum, quod ut erat vocabatur, Mons videlicet fortis, plenum etiam ex nobilioribus ejusdem gentis. Hos nempe cunctos ita maculaverat haeretica pravitas, ut ante erat illis crudeli morte finiri, quam ab illa quoquomodo possent ad saluberrimam Christi Domini fidem revocari. Colebant enim idola more paganorum, ac cum Judaeis inepta sacrificia litare nitebantur. Saepissime denique tam Mainfredus marchionum prudentissimus, quam frater ejus Alricus Astensis urbis praesul, in cujus scilicet dioecesi locatum habebatur praedictum castrum, caeterique marchiones ac praesules circumcirca creberrimos illis assultus intulerunt, capientes ex eis nonnullos, quos dum non quivissent revocare ab insania, igne cremavere. Contigit ergo in vicino haberi aliud castrum nostrae religionis et fidei, in quo quidam miles aliquando aegrotans ad extremum pene devenerat. Ad quem utique visitandum ex haereticorum castello illorum praecipua, juxta morem, veniens mulier, re vera potius ut evidentior fieret secta ejusdem nequitiae, protinus ut egrediens domum in qua aeger decubabat, intraret, repente prospiciens is qui languebat, vidit intrare cum eadem muliere ad se innumerabilem exercitum in nigerrimis vestibus faciebusque teterrimis. Qua vero ingressa, postquam languentis frontem, ac pulsum pectoris, et caetera, ut usus habet, manu perlustravisset, pronuntiaretque illum convaliturum in proximum, domo egressa est, totaque simul familia cum illa solum reliquere infirmum. Statim quoque adfuit illi nigrorum, quem viderat, globus, cui ita, qui videbatur illorum princeps, infit: « Agnoscis me, inquiens, Hugo? Hoc enim erat illius aegri vocabulum. Cumque ille respondens diceret: Tu quis es? dixit ei: Potentissimus potentum, ac ditissimus divitum ego qui occurro tibi. Si me tantum credideris facere posse, ut te a morte, quae praesens imminet, eripiam, longoque vives tempore. Et ut certissime credas quod spondeo, noveris meo auxilio meaque industria Chuonradum hoc tempore imperatorem esse creatum. Tu quippe bene nosti quod nullus imperatorum ita velociter omnem Germaniam atque Italiam, sicut iste, suae subjugavit ditioni. Novi, inquiens aeger, et mirum diu mihi cum caeteris fuit. Deinde vero primae fraudis auctor adjecit: « Nonne etiam in transmarinis partibus regnum Graecorum post Basilium Michaeli mihi obedienti tradidi? Idcirco crede mihi, et faciam tibi multo majora quam sperare queas, leque ipsum sanitati restituam. » Erat quippe fama tunc temporis quod idem Michael cubicularius fuisset Basilii, clamque illi venenum in potu ad necem dedisset. Cujus procul dubio imperii post mortem ejus sumpsit coronam. Cujus etiam, ut par erat, regimen imperii non satis utile fuit. Interea memoratus Hugo in sese reversus, dextra signum venerabilis crucis exprimere tentans, dixit: « Ego vero Jesum Dei Filium testor, quem adoro, credo et confiteor, non alium te omnino credidero, nisi ut fuisti et es, fallacem diabolum. » Tunc daemon continuo hanc vocem edidit: « Quaeso ne brachium contra me erigas. » Sicque continuo omnis ille globus ut fumus evanuit. At ille exclamans voce qua potuit, occurrunt quippe domestici, narrat illis ex ordine quae vidit, quae audivit. Quibus dictis, ipso die ante solis occasum obiit. Nulli denique dubium quoniam ista et sibi et nobis vidit.
CAPUT III. Quod peccatis hominum exigentibus, Domino permittente, a nequam spiritibus aliquando fiant miracula.
[recensere]Divina igitur auctoritas per Moysen Judaeis prolata taliter illos monuit, dicens: Si fuerit, inquit, propheta inter vos, loquens in nomine alicujus deorum gentium, qui praedixerit quidpiam futurum, et fortuitu evenerit, non credatis ei, quoniam tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum, an non. Habemus ergo in praesentiarum in re dissimili non dispar exemplum. Fuit enim in praescripto tempore homo plebeius mangonum callidissimus, ignoti tamen nominis et patriae, quoniam pro diversitatibus locorum quaerens latebram ne agnosceretur, fraudulenter imponebat sibi vocabula, vel de qua foret provincia. Effodiebat quoque e tumulis clancule ossa eveliens a cineribus nuperrime defunctorum hominum, sicque imposita in diversis apophoretis venditabat apud plurimos pro sanctorum martyrum seu confessorum reliquiis. Hic vero, post innumeras hujusce illusiones in Galliis patratas, perfuga venit ad loca Alpium, ubi persaepe brutae gentes inhabitant habentes in arduis plurima domicilia. Ibi nempe se Stephanum nuncupavit, qui alias Petrus, alias Joannes dictus fuerat. Illic ergo more solito noctu colligens a loco abjectissimo ignoti ossa hominis, quae posuit in cassella et feretro, dicebat sibi angelica ostensione revelatum fuisse quem fingebat esse sanctum martyrem nomine Justum. Mox quoque vulgus, ut se in talibus habere solet, ignavum quidquid rusticanae plebis fuit totum ad hanc famam confluit: poenitet insuper si non est sibi morbus, quo curari deposcat. Tunc ducit debiles, confert munuscula, pervigil tenet excubias, praestolans repentina fore miracula, quae, ut diximus, aliquoties permittuntur fieri a malignis spiritibus tentatorie, peccatis hominum praecedentibus, quod tunc procul dubio evidentissime claruit. Multimode quippe membrorum reformationes ibidem visae sunt exstitisse, ac insignia pendere oscillorum multiformia, nec tamen Moriannae, vel Utzeticae, seu Gratinonae urbium praesules, in querum dioecesibus talia profanabantur, diligentiam hujus inquirendae rei adhibuere. Quin potius conciliabula statuentes, in aliquibus nihil aliud nisi inepti lucri quaesitum a plebe, simul et favorem fallaciae exigebant. Interea Mainfredus, marchionum ditissimus, hujusmodi famam comperiens, misit e suis, qui vi rapientes illud quod colebatur simulacrum sibi deferrent, quem aestimabant martyrem venerandum. Imperat idem marchio constituere monasterium in Seutiae castro, quod est antiquissimum inter Alpes, in honore Dei omnipotentis, ejusdemque genitricis Mariae semper Virginis. In quo etiam post expletionem operis illum cum aliis quamplurimis sanctorum pignoribus locare decreverat. Post paululum quoque completo ecclesiae opere, statutoque dedicationis die, accersitis episcopis in giro degentibus, cum quibus etiam saepe nominatus abbas Willelmus, nonnullique abbates adfuerunt. Erat autem tunc praedictus ibi mango jam dicto marchioni percharissimus effectus, quippe quoniam spondebat se multo pretiosiora sanctorum pignora in proximo revelaturum, quorum scilicet gesta et nomina, atque passionum certamina, ut caetera, fallaciter confingebat. Qui cum a doctioribus quibusque interrogaretur, qualiter talia pernosceret, minus verisimilia blaterans personabat. Nam et egomet cum saepius nominato abbate illuc deveniens intereram. Aiebat namque: « Apparet, inquiens, mihi noctu angelus, narratque ac docet quaecunque me velle scire noverit, et tandiu apud me manet, usque dum ego recedere compello. » Cum vero ad haec respondentes sciscitaremus, an vigil seu insomnis hoc cerneret, subjunxit: « Per singulas pene noctes eripit me angelus e lectulo, uxore mea ignorante, qui post multa colloquia salutans me atque deosculans recedit. » Nos quoque exspoliatum calliditatibus intelligentes mendacium, cognovimus virum non angelicum, quin potius fraudis ac malignitatis ministrum. Praeterea pontifices rite peragentes, ob quam venerant, Ecclesiae consecrationem, intromiserunt cum caeteris reliquiarum pignoribus ossa illius profani astu adinventa; non tamen sine magna utriusque plebis exsultatione, quae innumerabilis illico convenerat. Contigit ergo ista fieri die XVI Kalendarum Novembrium. Idcirco nempe, quoniam fautores hujus erroris asserebant esse eadem Justi martyris ossa, qui eo die Bellovaco Galliarum passus urbe; cujus etiam caput Autissiodoro, ubi natus et nutritus fuerat, relatum est et habetur. Sed ego, qui rei novitatem noveram, frivolum quod dicebatur asserebam. Elegantiores tamen virorum personae cognoscentes figmenta fallaciae, fidem dabant assertioni quam protuleram. Nocte denique insecuta, visa sunt a quibusdam monachorum seu aliorum religiosorum monstruosa in eadem ecclesia phantasmata, atque a locello, quo inclusa habebantur ossa, formas nigrorum Aethiopum exisse, nec non ab ecclesia recessisse. Et licet plures sanae mentis detestabile figmentum abominandum clamarent, vulgus tantum rusticanae plebis mangonem corruptum injusti nomen pro Justo venerans, olim in suo permansit errore. Nos autem idcirco ista retulimus, ut a multiformis daemonum seu humanorum errorum, qui in orbe passim abundant, praecipue in fontibus seu arboribus ab aegris incaute veneratis, caveatur.
CAPUT IV. De fame validissima quae contigit in orbe terrarum.
[recensere]Imminente igitur anno incarnati Christi millesimo tricesimo tertio, qui est a passione ejusdem Salvatoris millesimus, obiere viri in orbe Romano famosissimi, sacraeque religionis signiferi, Benedictus videlicet papa universalis, ac rex Francorum, ut jam diximus, Robertus. Fulbertus quoque Carnoti praesulum incomparabilis, vir sapientissimus, nec non praenominatus pater monachorum, fundatorque coenobiorum eximius Willelmus, de quo etiam perplura forent dicenda utilia, nisi quod in libello, quem de vita et virtutibus illius edidimus, prolata dudum fuisse noscuntur. Unum restat tamen, quod novi ibidem minime contineri. Migravit enim praedictus Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae partibus, in Fiscamnense videlicet monasterio supra mare Oceanum constituto, quod a Rothomagense urbe quadraginta fere milliaribus distat, sepultusque est, uti tantum condecebat virum, in loco optimo ejusdem ecclesiae. Post aliquot vero dies contigit ut puerulus ferme decennis valida confectus aegritudine ad sepulcrum illius gratia recuperandae sanitatis duceretur, ibique a parentibus dimissus decubabat solus. Qui subito respiciens, vidit super idem sepulcrum insidentem aviculam formam columbae praeferentem, quam diu intuens obdormivit. Dehinc leni expletus somno, evigilans ita se reperit incolumem, ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium. Sequenti itaque tempore coepit in universo orbe terrarum fames convalescere, ac interitus pene universi humani generis imminere. Nam temperies aeris sic intempestiva est effecta, ut nullius sationis proveniret tempus congruum, nec messioni praecipue ob inundantiam aquarum foret opportunum. Videbantur enim inter seipsa elementa pugnam discordiae agere, cum procul dubio vindictam exercerent humanae insolentiae. Assiduis enim imbribus ita compluta erat universa tellus, ut in spatio trium annorum nulli reperirentur sulci utiles seminibus. Tempore quoque messis herbae agrestes, atque infelix lolium, totam operuerant superficiem agrorum. Modius quoque sementis ubi magis proficiebat, reddebat in messe sextarium, ipseque sextarius vix referebat pugillum. Coeperat enim primitus haec sterilitas ultionis in partibus Orientis; depopulando Graeciam, devenit in Italiam. Dehinc infusa per Gallias, transiit ad universos Anglorum populos. Tunc vero constricta tota gens indigentia victus, majores ac mediocres fame pallebant cum pauperibus. Cessit enim raptus potentum universali inopiae. Si quid ergo victus venundatus reperiebatur, arbitrio vendentis pro libitu erat excedere, seu accipere pretium. Nam in plerisque locis fuit modii pretium sexaginta solidorum, alias quoque sextarius solidorum quindecim. Interea post esum bestiarum et volucrum, urgente fame acerrima, coepere homines praeripere in cibum morticina quaeque ac dictu horrenda. Quidam vero fecere confugium evadendae mortis ad radices silvarum herbasque fluviorum, sed nequidquam: non ergo aufugium irae ultionis Dei, nisi ad semetipsum. Horret denique referre quae tunc generi humano corruptiones acciderunt. Heu! proh dolor! quod olim raro audiri contigerit, tunc rabida inedies compulit vorari ab hominibus humanas carnes. Arripiebantur autem viantes a se praevalentibus, membratimque dividebantur igneque decocti vorabantur. Multi quoque de loco ad locum famem fugiendo pergentes hospitiis recepti, noctuque jugulati, quibus suscepti sunt, in cibum fuerunt. Plerique vero pomo ostenso vel ovo pueris, ad remota circumventos trucidatosque devoraverunt. Corpora defunctorum in locis plurimis ab humo evulsa, nihilominus fami subvenerunt. Quae denique rabiei insanies in tantum excrevit, ut tutius moraretur solidarium absque raptore genus pecudum quam hominum. Nam veluti jam in usum devenire deberet carnes humanas comedi, quidam decoctas detulit venundandas in forum Trenorchii, ac si fuissent alicujus pecudis. Qui deprehensus, crimen flagitii non negavit; deinde arctatus loris, igne crematus est. Carnem autem illam humo absconsam alter effodiens, noctu comedit. Pari modo et ille igne combustus est. Est nempe ecclesia a civitate Matisconense tribus fere millibus distans, in silva Castanedi sita, sine plebe solitaria, sancto Joanni dicata. Juxta quam locaverat quidam feralis homo tugurium, qui ibidem multitudinem transeuntium vel ad se divertentium trucidans, in nefandissimum sumpsit edulium. Contigit siquidem una dierum, ut vir quidam cum muliere illuc divertens ad hospitium, paululum conquievit. Dehinc cum duceret oculos per angulos tugurii, prospexit detruncata capita virorum, atque mulierum, et infantium. Qui protinus palluit, egredi cupiens, sed pestifer ille possessor tugurii renitens, vi manere compellebat. Sed ille pertimescens mortis decipulam, praevaluit, concitusque ad civitatem cum uxore perrexit. Ad quam veniens, quod compererat Ottoni comiti, caeterisque civibus indicavit. Qui protinus mittentes viros quamplurimos, qui rei veritatem inquirerent, pergentesque velocius repererunt illum crudelissimum in suo tugurio cum quadraginta octo capitibus trucidatorum, quorum carnes ore belluino voraverat. Quem deducentes ad civitatem, in quodam horreo religatum ad stipitem, ut ipsi postmodum conspeximus, igne combusserunt. Tunc etiam pertentatum est in eisdem partibus, quod nusquam comperimus quempiam fecisse. Effodiebant enim plerique albam humum argillae similem, permiscentes quantum erat farinae, vel cantabro; exinde panes conficiebant, ut vel sic inediae mortis succurrerent. In hoc conficiendo spes tantum erat evadendi, sed profectus inanis. Tenebat ergo pallor et macilentia ora cunctorum, cutisque distensa inflatione in plurioribus apparebat, ipsaeque voces humanae perexiles effectae, garritus morientium avium imitabantur. Tunc nihilominus e cadaveribus mortuorum passim prae multitudine sepultura carentibus lupi adescati post longum tempus praedam cepere ex hominibus. Et quoniam, ut diximus, sepeliri singulatim ob multitudinem non quibant, constructa in quibusdam locis a Deum timentibus, quae vulgo dicuntur carnaria, in quibus quingenti, et eo amplius, seu quantum capere poterant, permistim absque ordine projecta sunt seminuda, vel absque tegminibus, defunctorum corpora. Trivia quoque et agrorum succisiva pro coemeteriis habebantur. Si qui vero auditu compererant quod melius haberent, si ad alia transirent arva, perplures in itinere deficientes moriebantur. Desaevit enim in orbe terrarum, peccatis hominum exigentibus, praedictae pestilentiae clades in spatium trium annorum. Tunc in expensis egenorum distracta sunt ecclesiarum ornamenta, dispertitique thesauri, qui ob hoc in decretis Patrum inveniuntur ibidem primitus fuisse repositi. Sed quantum supererat vindictae justae ultionis, excessit nimietas egenorum in plerisque locis thesauros ecclesiarum. Nam et ipsi famelici nimia affecti inedia, si contigisset eos repleri cibo, distenti inflatione protinus moriebantur. Alii autem cibos manibus contrectantes, ori tentantes imponere, sed conquiniscendo deficiebant, non valentes explere quod cupiebant. Quantus enim dolor tunc, quanta moestitia, qui singultus, qui planctus, quae lacrymae a talia cernentibus datae sunt; praecipue a viris ecclesiasticae religionis, episcopis videlicet atque abbatibus, monachis et sanctimonialibus, simulque omnibus in commune utriusque sexus et ordinis Deum metuentibus, non valet stylus quispiam explicare characteribus. Aestimabatur enim ordo temporum et clementorum praeterita ab initio moderans saecula in chaos decidisse perpetuum, atque humani generis interitum. Illud praeterea stupore nimio permirabillimum, quoniam in tam clandestina divinae ultionis calamitate rarissime reperiebantur, qui pro talibus contrito corde et humiliato corpore, ut expediebat, levarent corda cum manibus ad Dominum, sibique subveniendum interpellarent. Tunc nempe Isaianum illud elogium nostro impletum est tempore quod dixit: Populus non est conversus ad percutientem se. Erat enim in hominibus quaedam duritia cordis cum hebetudine mentis, et quoniam ille summus Judex et auctor totius bonitatis dat velle rogare se, qui novit quando debeat misereri.
CAPUT V. De pace et abundantia anni millesimi a passione Domini.
[recensere]Anno a passione Domini millesimo memoratae cladis penurias subsequente, sedatis nimborum imbribus respectu divinae bonitatis et misericordiae, coepit laeta facies coeli clarescere, congruisque aethereis flare placidaque serenitate magnanimitatem Conditoris ostendere; telluris quoque tota superficies amicabiliter virens frugum abundantiam funditus inopiam expellendo portendere. Tunc ergo primitus coepere in Aquitaniae partibus ab episcopis et abbatibus, caeterisque viris sacrae religionis devotis ex universa plebe, coadunari conciliorum conventus. Ad quos etiam multa delata sunt corpora sanctorum atque innumerabiles sanctarum apophoretae reliquiarum. Dehinc per Arelatensem provinciam, atque Lugdunensem, sicque per universam Burgundiam, usque in ultimas Franciae partes, per universos episcopatus indictum est, qualiter certis in locis a praesulibus magnatibusque totius patriae de reformanda pace et sacrae fidei institutione celebrarentur concilia. Quod etiam tota multitudo universae plebis audiens, laetanter adiere maximi, mediocres ac minimi: parati cuncti obedire quidquid praeceptum fuisset a pastoribus Ecclesiae, non minus videlicet, quam si vox emissa de coelo hominibus in terra loqueretur. Terrebat enim universos clades praeteriti temporis, instabatque metus ne adipiscerentur opulentiam futurae ubertatis. Erat quippe descriptio capitatim digesta, qua continebantur tam illa quae fieri prohibebantur, quam ea quae devota sponsione omnipotenti Domino offerre decreverant. In quibus potissimum erat de inviolabili pace conservanda, ut scilicet viri utriusque conditionis, cujuscunque antea fuissent rei obnoxii, absque formidine procederent armis vacui. Praedo namque aut invasor alterius facultatis legum districtione arctatus, vel donis facultatum, seu poenis corporis acerrime multaretur. Locis nihilominus sacris omnium ecclesiarum honor et reverentia talis exhiberetur, ut si quis ad ea cujuscunque culpae obnoxius confugium faceret, illaesus evaderet, nisi solummodo ille qui pactum praedictae pacis violasset; hic tamen captus ab altare praestatutam vindictam lueret. Clericis similiter omnibus, monachis et sanctimonialibus, ut si quis cum eis per regionem pergeret, nullam vim ab aliquo pateretur. Plurima autem in eisdem conciliis constituta sunt, quae perlongum duximus referre. Illud sane memorandum, quod omnibus in commune placuit, qualiter omnibus hebdomadibus sanctione perpetua, sexta die abstineretur a vino, et carnibus septima: nisi forte gravis infirmitas compelleret, aut celeberrima solemnitas interveniret. Si vero effectio aliqua intercederet, ut hic tenor paululum laxaretur; tres proinde pauperes victu sustentarentur. Tunc innumerae sanitates patratae sunt infirmantium in eisdem conventibus sanctorum. Sed et ne cui frivolum videretur in multis disrupta cutis, discissaque caro crurium et brachiorum nuper curvorum, erigendo in statum pristinum plurimus sanguis effundebatur. Quod utique in caeteris, quae dubitare poterant, fidem praestabat. Quibus universi tanto ardore accensi, ut per manus episcoporum baculum ad coelum elevarent, ipsique palmis extensis ad Deum, Pax, pax, pax, unanimiter clamarent, ut esset videlicet signum perpetui pacti de hoc quod spoponderant inter se et Deum: in hac tamen ratione, ut evoluto quinquennio confirmandae pacis gratia idipsum ab universis in orbe fieret mirum in modum. Eodem denique anno tanta copia abundantiae frumenti et vini, caeterarumque frugum exstitit, quanta in subsequente quinquennio contigisse sperari non potuit. Aliquis enim victus humanus, praeter carnes seu deliciosa pulmentaria, nullius erat pretii. Erat autem instar illius antiqui Mosaici magni Jubilaei. Sequenti vero anno tertio et quarto non minus provenit. Sed heu! proh dolor! humana denique stirps immemor beneficiorum Dei, ab initio prona ad malum, veluti canis ad vomitum, vel sus lota in coeni volutabrum, irritum in multis fecere propriae sponsionis pactum. Et sicut scriptum est: Impinguatus et dilatatus recalcitravit. Nam ipsi primates utriusque ordinis in avaritiam versi coeperunt exercere plurimas, ut olim fecerant, vel etiam eo amplius, rapinas cupiditatis. Deinde mediocres ac minores exemplo majorum ad immania sunt flagitia devoluti. Quis enim unquam antea tantos incestus, tanta a ulteria, tantas consanguinitatis illicitas permistiones, tot concubinarum ludibria, tot malorum aemulationes audiverat? Insuper ad cumulum tanti mali, cum non essent in populo, vel rari, qui caeteros corrigentes talia redarguerent, impletum est prophetae vaticinium, quod ait: Et erit sicut populus, sic sacerdos. Praesertim cum tunc in saeculari potestate, tum etiam in ecclesiastica religione, totius regiminis personae constiterant in puerili aetate. Propter peccata enim populi contigit tunc illud Salomonicum, quod ait: Vae tibi, terra! Nam et ipse universalis papa Romanus, nepos scilicet duorum Benedicti atque Joannis, qui ei praecesserant, puer ferme decennis intercedente thesaurorum pecunia electus exstitit a Romanis. A quibus exinde frequenter ejectus ac inhoneste receptus nulla potestate viguit. Et, ut jam superius taxavimus, caeteros tunc temporis Ecclesiarum praelatos aurum potius vel argentum exaltabat quam meritum. Proh pudor! de his evidentissime Scriptura ait, imo os ipsius Dei: Principes exstiterunt, et non cognovi.
CAPUT VI. De confluentia populi totius orbis, quae ad sepulcrum Domini Hierosolymis facta est.
[recensere]
Per idem tempus ex universo orbe tam innumerabilis multitudo coepit confluere ad sepulcrum Salvatoris Hierosolymis, quantam nullus hominum prius sperare poterat: primitus enim ordo inferioris plebis; deinde vero mediocres; posthaec permaximi quique reges, et comites ac praesules. Ad ultimum vero, quod nunquam contigerat, mulieres multae nobiles cum pauperioribus illuc perrexere. Pluribus enim erat mentis desiderium mori, priusquam ad propria reverterentur. Contigit enim ut quidam a Burgundiae partibus ex Augustidunense territorio Lethbaldus nomine cum caeteris illuc pergens deveniret. Qui prospectis locis omnium sacerrimis, cum ad illum locum montis Oliveti devenisse contigit, ex quo Salvator ad coelos ascendens tot cernentibus idoneis testibus, venturus inde judicare vivos et mortuos, est repromissus, projiciens se in crucis modum, toto prostratus corpore cum lacrymis inenarrabile mentis jubilo exsultavit in Domino. Reerigens se identidem, palmis ad coelum extensis, nisu quo poterat corpus librabat in altum, ac in voce hujusmodi aperiebat mentis desiderium. Aiebat namque: « Domine Jesu, qui propter nos de sede majestatis tuae ad terras descendere dignatus es, ut genus humanum salvares; quique ex hoc loco, quem oculis intueor, carne vestitus remeasti ad coelos unde veneras: obsecro tuam omnipotenti simam bonitatem, ut si hoc anno est mea anima ex hoc corpore migratura, non hinc recedam, sed in conspectu loci tuae ascensionis fieri contingat. Credo enim quoniam sicut te secutus sum corpore, qualiter ad hunc devenirem locum; sic anima mea illaesa et gaudens post te sit ingressura ad paradisum. « His peroratis, reversus est cum sociis ad hospitium. Erat autem jam hora prandii. Caeteris vero discumbentibus, conversus ipse ad lectulum vultu alacris, ac veluti gravi sopore paululum requieturus, illico namque obdormiscens, ignoratur quid viderit, protinus dormiens exclamavit: Gloria tibi, Deus; gloria tibi, Deus! Socii quoque haec audientes, monebant illum ut surgens comederet. Qui noluit, sed vertens se in latus aliud, dixit se pati aliquid incommodi. Recubansque usque ad vesperum, convocatis sui itineris sociis vivificae eucharistiae requirens accepit viaticum, illisque dulciter salutatis emisit spiritum. Iste procul dubio liber a vanitate, ob quam multi proficiscuntur, ut solummodo mirabiles habeantur, de Hierosolymitano itinere in nomine Domini Jesu fideliter petivit patrem, quod et accepit. Cujus socii revertentes, nobis ea quae diximus retulerunt positis tunc apud Besue monasterium. Eodem quippe tempore Odolricus Aurelianorum praesul illuc pergens, quid vident nobisque narraverit, non praetermittendum videtur miraculum. Die igitur magni illius Sabbati, quo ignis mirabili Dei potentia veniens ab universo populo praestolatur, ibi cum caeteris idem praesul astabat. Jamque dies ipsa in vesperum transiens, repente, penes horam qua sperabatur ignis affuturus, unus Sarracenorum, scurra impudentissimus, ex plurima illorum multitudine quae annuatim semper una cum Christianis adesse solet, exclamavit, ut Christianis mos est, cum primum videtur: Agios, Kyrie eleison, cavillanter cachinnum emisit, extensaque manu arripuit cereum de manu cujusdam Christiani, aufugere tentans. Qui, illico arreptus a daemonio, turpiter nimium vexari coepit. Quem prosequens Christianus, cereum abstulit. Ille vero tortus acerrime, protinus inter Sarracenorum manus exspiravit. Quod factum omnibus in commune terrorem immisit, Christicolis tamen gaudium et exsultationem praebuit. Statim vero, ut assolet, Dei virtute erumpens ignis ex una lampadarum, quae septem ibidem pendere cernuntur, cursim eructuando caeteras inflammavit. Quam etiam cum suo oleo praefatus episcopus emens auri libra a Jordano, qui tunc praeerat patriarcha, secum detulit, atque in sede propria reponens, plurima infirmis contulit beneficia. Detulit etiam Roberto regi partem praegrandem venerabilis crucis Domini Salvatoris, missam a Constantino imperatore Graecorum cum multitudine palliorum olosericorum, cui isdem rex miserat per eumdem episcopum spatham capulum habentem aureum, thecamque auream cum gemmis pretiosissimis. Tunc etiam inter caeteros Robertus Normannorum dux cum ingenti multitudine suae gentis Hierosolymam proficiscens, detulit secum plurima auri et argenti donaria, erogandi gratia. Qui dum rediret, apud Nicaeam obiit urbem, ibidemque sepultus quievit. De quo maximum apud suos idcirco exstitit justitium, quoniam non fuerat ei proles matrimonio aliqua ad regimen suscipiendum provinciae, quamlibet sororem Anglorum regis Canuc manifestum est duxisse uxorem, quam odiendo divortium fecerat. Ex concubina tamen filium genuerat, Willelmi nomen atavi ei imponens. Cui, antequam proficisceretur, universos sui ducaminis principes militaribus astrinxit sacramentis, qualiter illum in principem pro se, si non rediret, eligerent. Quod etiam statim ex consensu regis Francorum Henrici unanimiter postmodum firmaverunt. Fuit enim usui, a primo adventu ipsius gentis in Gallias, ut superius pernotavimus, ex hujusmodi concubinarum commixtione illorum principes exstitisse. Sed et hoc ne supra modum putetur abominabile, libet comparationem de filiis concubinarum Jacob inducere, qui ob hoc non caruere paterna dignitate, inter caeteros fratres constituti patriarchae. Et longo post inferiore tempore singularis monarchiae, magnus imperii proto-Christicola Constantinus ex concubina Helena legitur genitus fuisse. Praeterea dum quidam de sollicitioribus qui eo tempore habebantur, consulti a pluribus fuissent quid tantus populorum concursus ad Hierosolymam designaret, olim saeculi inauditus praeteriti, responsum est a quibusdam, satis caute, non aliud portendere quam adventum illius perditi Antichristi, qui circa finem saeculi istius, divina testante auctoritate, praestolatur adfuturus. Tunc et gentibus universis via Orientis plagae, unde venturus est, patefacta, obviam illi cunctae nationes incunctanter sint processurae. Revera ut illud Dominicum adimpleatur praesagium: Quoniam tunc in tentationem incident, si fieri potest, etiam electi. Hujus hic meta verbi. Caeterum non negamus devotum laborem fidelium exinde praemium seu mercedem percipere a justo Judice.
CAPUT VII. De praeliis Sarracenorum adversus Christianos in Africae partibus.
[recensere]Sub iisdem vero temporibus consurgens rediviva Sarracenorum in Africae partibus adversus Christianorum populum perfidia, persequendo eos terra marique quosquos reperire poterant, quosdam excoriabant vivos, alios trucidabant. Et cum jam diu multumque inter utrosque debacchatum plurima caede fuisset, pluresque strages ab utrisque partibus datae, contigit ut ex deliberatione partis utriusque in cominus illorum acies pugnaturae devenirent. Illi praesumentes confidebant in rabida feritate immensae suae multitudinis, victores sese fore existimabant. Nostri vero, licet admodum pauci numero, Dei omnipotentis auxilium invocantes per interventum genitricis ipsius Mariae sanctique apostolorum principis Petri omniumque sanctorum, sperabant de illis fiducialiter obtinere triumphum. Praecipue quoque in voto, quod in ipsius procinctu belli voventes, sese obstrinxerant ut, si videlicet manus Domini valida gentem illam perfidissimam in manus illorum concluderet, potito de illis triumpho, quidquid auri argentique seu caeterae supellectilis ex eisdem capere contigisset, totum omnino ad locum Cluniaci, apostolorum principi Petro destinarent. Jam olim namque, ut superius pernotavimus, plures ipsius gentis viri religiosi in eodem coenobio sacri instituti habitum suscipientes, totam gentem ad amorem ejusdem loci conciverant. Sed quid plura? inito pugnae certamine, diu multumque congressum est. Christiani tamen omnino illaesi victores apparebant. Ad ultimum quoque tantus horroris tremor invasit Sarracenorum exercitum, ut, veluti pugnae obliti, fugam arripere tentantes, quamvis nequidquam, propriis irretiti jaculis, imo virtute Dei stupentes haeserunt; Christianorum vero quantus erat cuneus divino fortificatus auxilio, tanta eosdem caede prostravit, ut ex innumerabili multitudine illorum vix pauci evaderent. Motget nempe princeps illorum, qui quasi Moyses ita confuse nominatur, illo praelio dicitur defuisse. Collectisque spoliis confecerunt ex eisdem plurima argenti talentorum pondera, memores voti quod Deo spoponderant. Est namque mos Sarracenorum ad praelia euntium, ut sese phaleris argenti vel auri plurimum perornent. Quod tunc etiam devotioni nostrorum praestitit augmentum, qui protinus miserunt quidquid exinde provenit, ut voverant, ad Cluniense monasterium. Ex quibus venerabilis ejusdem loci abbas Odilo ciborium super altare sancti Petri perhonestissimum fieri praecepit. Caetera vero liberali dispensatione famosissime, ut decebat, erogari indigentibus usque ad assem mandavit. Sarracenorum nihilominus tumultuatio ad praesens conquassata quievit.
CAPUT VIII. De Leuticorum praelio adversus Christianos in partibus Aquilonis.
[recensere]Germania igitur, quae a Rheno flumine, sursum versus ad aquilonarem orbis plagam tendens, sumit exordium, gentibus incolitur quamplurimis, ferocissimis tamen atque promiscuis. Inter quas una caeteris crudelior, commanens in ultima parte secundae Rhaetiae. Nam prima Rhaetia, licet a Rheno utraeque dicantur, in parte ejusdem Rheni conjacet occidentali. Quae scilicet corrupte regnum Lotharii vulgo nuncupatur. In altera, ut diximus, gens Leuticorum barbara omni crudelitate ferocior, cujus vocabulum a luto derivatur. Est enim omnis illorum habitatio circa mare aquilonare, in paludibus sordentibus, et idcirco Leutici, quasi Lutei, vocantur. Hi quoque anno a passione Domini millesimo de suis egressi latibulis, vicinas sibi provincias Saxonum ac barbarorum nimium crudeliter devastantes, res Christianorum ad solum usque deleverunt, viros ac mulieres trucidantes exterminabant. Adversus quos imperator Chuonradus cum exercitu permaximo egrediens, multoties plures ex illis caede prostravit, non tamen sine damno suorum. Ob quam rem totius Ecclesiae clerus ac plebs regni sui semet affligentes, Dominum rogaverunt ut ultionis vindictam de tanta barbarorum vesania illi concederet, ut ad sui nominis honorem Christianis foret ex illis victoria. Dehinc vero, irruens super eos, maximam illorum partem contrivit. Caeteri, fugae praesidium arripientes, ad loca suarum paludum inaccessibilia nimium perterriti evaserunt. De qua victoria idem imperator accepta confidentia, rursum collecto exercitu Italiam pergens, ad ipsam urbem Romam progrediens, universos rebelles qui contra eum insurgere tentaverant, anno integro ibidem degens, proterendo compescuit. Pactum etiam securitatis et amicitiae, veluti Henricus cum patre illius egerat, cum rege Francorum Henrico filio Roberti statuit. Cui etiam leonem pergrandem amicitiae gratia misit. Qui postmodum uxorem, nomine Mathildem, moribus egregiam, de regno ejus ex Germaniae nobilioribus accepit.
CAPUT IX. De signo quod in sole apparuit.
[recensere]Anno igitur eodem Dominicae passionis millesimo, die tertio Kalendarum Juliarum, sexta feria, luna vicesima octava, facta est eclipsis seu deliquium solis ab hora ejusdem diei sexta usque in octavam, nimium terribilis. Nam sol ipse factus est sapphirini coloris, gerens in superiori parte speciem lunae a sua reilluminatione quartae. Intuitus hominum in alterutrum velut mortuorum pallor conspiciebatur. Res vero quaecunque sub acre crocei coloris esse cernebantur. Tunc corda humani generis stupor ac pavor tenuit immensus, quoniam illud intuentes intelligebant portendere quiddam fore superventurae cladis humano generi triste. Nam eadem die, natali videlicet apostolorum, in ecclesia beati Petri quidam de principibus Romanorum, conspirantes in papam Romanum, cupientes illum interimere, sed minime valentes, a sede tamen propria expulerunt. Sed [eum], ut praemisimus, tam pro hac re quam pro aliis insolenter patratis, imperator illuc proficiscens propriae sedi restituit. Necnon et alia passim in orbe, cum in ecclesiasticis tum etiam in rebus saecularibus, multa contra jus fasque patrata contigerunt. Instinctu nempe rapidae cupiditatis, pene nullius tuta fides in altero, quae est fundamentum et columen totius boni, reperiebatur, et, ut evidentius foret quod peccata terrae coelos pulsarent, sicut propheta clamat, propter creberrimas populi iniquitates, « Sanguis, inquit, sanguinem tetigit. » Nam postmodum, pene in universis mortalium ordinibus insolentia pullulante ac vigore justae severitatis tenorisque tepescente, ut illud apostolicum nostrae genti rectissime potuisset improbari elogium, quod ait: « Auditur inter vos nefas, quod nec inter gentes. » Nam, impudentissima avaritia humana pectora invadente, periclitabatur fides in cunctis. Exinde procedebant rapinae et incestus, litigia caecarum cupiditatum, furta et adulteria immanissima. Proh pudor! horrori erat cuique referre de se quod sentiebat. Nemo tamen propter hoc a nefario malitiae usu sese corrigebat. Iterum quoque post annos quatuor facta est eclipsis solis, undecimo die Kalendarum Septembrium, feria quarta, hora sexta, atque, ut semper fit, luna vicesima octava. Eodem nihilominus anno, Chuonradus, cujus superius mentionem fecimus, apud Saxoniam Romanorum obiit imperator. Cujus filius, Henricus nomine, quem ipse vivens pro se regem constituerat, imperavit. Willelmus etiam, Pictavorum comes, multis pecuniis liber a captione qua filius Fulconis Gozfredus, cognomento Martellus, illum in praelio capiens spatio trium annorum tenuerat, ad propria remeans ipso in anno finem vitae habuit. Hugo quoque Antissiodorensis episcopus, vir nominatissimus, vivendi finem fecit. Similiter Rainaldus, comes ejusdem civitatis, Landrici comitis filius, qui filiam Roberti regis duxerat uxorem, ipse quidem audax, a quodam milite generis infimi audacter interemptus est. Is quoque pertimescens ob audaciam, sicuti contigit, praepropere sibi funus imminere, dum adhuc viveret, abbatiam in honore Domini Salvatoris constructam, monasterio beati Germani ex integro perpetualiter possidendam restituit, quo etiam sepultus quiescit. Praeterea Fulco, Andegavorum comes, de quo superius quaedam retulimus, ter Hierosolymam jam perrexerat, veniensque Metensem urbem ibidem obiit. Cujus corpus Lucacense ad monasterium, quod ipse construxerat, delatum est atque in eodem sepultum honorifice.