CAPITULA LIBRI QUINTI.
[recensere]- I. Variae quaestiones.
- II. De bello mire gesto.
- III. De tertia eclipsi solis.
- IV. De dissensione Lugdunensis praesulatus.
- V. De exstirpatione Simoniaca.
CAPUT PRIMUM. Variae quaestiones.
[recensere]Rerum diversarum permutationibus ac variorum casuum eventibus attonitae aures, mentesque obtusae seu hebetatae, universorum tunc temporis pene mortalium, tum etiam infestationibus sinistrorum spirituum. Aliquibus tamen revelationum utilium phantasiae manifestatae fuisse creberrime ferebantur. Cuidam namque monacho una noctium visum est, hora qua matutinale agitatum est signum, affuisse sibi quemdam teterrimum, qui eidem plura persuadendo inferebat hujuscemodi colloquium: « Cur, inquiens, vos, monachi, tot labores, tot vigilias atque jejunia, nec non afflictiones, et psalmodias pluresque alias humiliationes exercetis extra communem aliorum hominum usum? Nonne innumerabiles saecularium homines usque ad vitae terminum in diversis flagitiis perseverantes, eamdem tamen percepturi quam vos exspectatis requiem? Sufficeret enim dies unus, vel hora, ad promerenda praemia aeternae beatitudinis vestrae justitiae. Namque tu ipse, miror qua de causa tam sollicitus, mox ut audis signum, velociter exsurgis a lecto rumpisque dulcem somni quietem, cum posses quieti indulgere vel usque ad tertium signum. Est etiam quod tibi pandam secretum valde memorabile, licet nostrae sit parti dispendium, vestrae quoque salutare remedium. Nam constat omnibus annis, die qua Christus resurgens ex mortuis vitam reparavit humani generis, ab eodem universa spoliari tartara et suos quoque reduci ad supera. Pro qua re nihil vobis pertimescendum. Quidquid libuerit voluptatum carnis ac desideriorum securi agere potestis. » Haec nempe et alia perplura, sicuti erat fallacissimus daemon, eidem monacho illudens, frivola retulit, adeoque illum illexit, ut communi fratrum synaxi matutinali defuerit. Illud sane quod de Dominica resurrectione seductorie confinxit, verba sacri redarguunt Evangelii, quae dicunt: « Multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. » Non, inquiunt, omnia, sed multa. Et ita revera profitetur fides catholica. Licet enim aliquoties, vera Omnipotentis praescientia disponente, fallacissimi omnino daemones minus irrita praenuntient, tamen, quantum ex illorum deliberatione fit, perfunctoria ac seductoria conflant; vel etiam, si contigerit ex parte quae praesagantur ab eisdem fieri, non plane saluti humanae sunt profutura, nisi forte divina fiat providentia, ob correctionis solertiam.
Hujusmodi igitur mihimet nuperrime multoties, Deo propitiante, palam est contigisse. Nam dum aliquando in beati martyris Leodegarii monasterio, quod Cappellis cognominatur, positus degerem, nocte quadam, ante matutinalem synaxin, astitit mihi ex parte pedum lectuli forma homunculi teterrimae speciei. Erat enim, quantum a me dignosci potuit, statura mediocris, collo gracili, facie macilenta, oculis nigerrimis, fronte rugosa et contracta, depressis naribus, ore exporrecto, labellis tumentibus, mento subtracto ac perangusto, barba caprina, auribus hirtis et praeacutis, capillis stantibus et incompositis, dentibus caninis, occipitio acuto, pectore tumido, dorso gibbato, clunibus agitantibus, vestibus sordidis, conatu aestuans ac toto corpore praeceps; arripiensque summitatem strati in quo cubabam, totum terribiliter concussit lectulum, ac deinde infit: « Non tu in hoc loco ultra manebis. » At ego territus, evigilansque, sicuti repente fieri contingit, aspexi talem quem praescripsi. Ipse vero infrendens identidem aiebat: « Non hic ultra manebis. » Illico denique a lectulo exsiliens, cucurri in monasterium, atque ante altare sanctissimi patris Benedicti prostratus ac nimium pavefactus diutine decubui. Coepique acerrime ad memoriam reducere quidquid ab ineunte aetate offensionum graviumque peccaminum procaciter seu negligenter commiseram, tum praecipue, quoniam pene nulla poenitudinis satisfactio ob amorem seu timorem divinitatis a me exinde successerat. Ita quoque, miser et confusus jacens, non habebam quid potissimum dicerem, nisi tantum: « Domine Jesu, qui venisti peccatores salvos facere, secundum magnam misericordiam tuam miserere mei. » Interea confiteri non erubesco me non solum in peccatis parentum meorum genitum, verum fuisse moribus importunum, et actibus intolerabilem plusquam narrari queat exstitisse. Vi etiam cujusdam monachi, mei scilicet avunculi, abstractus a perversissima, quam prae caeteris agebam, saecularis vitae vanitate. cum essem ferme duodennis atque monachili indutus habitu, heu! proh dolor! quoniam veste solummodo, non mente mutatus. Quaecunque enim a Patribus vel spiritalibus fratribus modesta et sancta charitative mihi suggererentur, truculenti animi inflatione turgidum scutum cordis gerens, dictante superbia, ne salubria me contingerent, opponebam. Dehinc senioribus non obediens, coaequalibus molestus, junioribus onerosus, atque, ut vere fatear, universis mei praesentia gravedo erat, levamen absentia. Praeterea his et hujusmodi praedicti loci fratres instigati expulerunt me a contubernio suae habitationis, tamen scientes non defore mihi locum quempiam commanendi, tantum ob litteratoriam notionem. Hoc etiam persaepe expertum fuerat.
Post hoc igitur in monasterio sancti Benigni, Divionensis martyris, locatus, non dispar, imo idem mihi visus est in dormitorio fratrum. Incipiente aurora diei, currens exiit a domo latrinarum, taliter inclamando: « Meus baccalaureus ubi est, meus baccalaureus ubi est? » Sequenti quoque die, eadem fere hora, aufugiens abiit exinde quidam frater juvenis, mente levissimus, Theodoricus nomine, rejectoque habitu, per aliquod temporis spatium saeculariter vixit. Qui postmodum, corde compunctus, ad propositum sacri ordinis rediit. Tertio quoque, cum apud coenobium beatae semperque virginis Mariae, cognomento Meleredense, demorarer, una noctium, dum matutinum pulsaretur signum, et ego, labore quodam fessus, non, ut debueram, mox ut auditum fuerat exsurrexissem, mecumque aliqui remansissent, quos videlicet prava consuetudo illexerat, caeteris ad ecclesiam concurrentibus; egrediens autem post fratrum vestigia anhelus ascendit gradum praesignatus daemon, ad dorsum manibus reductis, haerensque parieti bis terque repetebat dicens: « Ego sum, ego sum, qui sto cum illis qui remanent. » Qua voce excitus, caput elevans, vidi recognoscens quem bis dudum jam videram. Post diem vero tertium, unus ex illis fratribus qui, ut diximus, clancule cubitare soliti fuerant, procaciter a monasterio egressus, praefato daemone instigante, sex dies extra monasterium cum saecularibus tumultuose mansit. Septima tamen die, correptus recipitur. Profecto, ut beatus Gregorius testatur, quibusdam hic apparent ad suum detrimentum, aliquibus vero ad emendationis emolumentum. Quod mihi contingat ad salutem orari ac provenire opto per Dominum Jesum Redemptorem nostrum. Illud nempe attentius est memoriae commendandum quoniam, dum manifestissima prodigia in corpore adhuc constitutis, sive per bonos, seu per sinistros spiritus ostantentur, non illos diutius in hac carne victuros quibus hujusmodi videre contigerit ( certum est ). Hujus quoque assertionis experimenta multa comperimus, ex quibus etiam nonnulla memoriae commendari placuit, ut, quoties evenerint, cautelam inferant potius quam deceptionem.
Apud castrum Tarnodorense erat quidam presbyter religiose degens, Fretterius nomine, tempore quo Bruno Lingonum praesulatum tenebat. Hic vero, una dierum Dominica jam vesperascente, cum coenaturus esset, exivit paululum se relevandi gratia ad fenestras domus suae, prospiciensque vidit a septentrionali parte egredi acies equitum, velut in praelium, innumerae multitudinis, pergentes ad occidentem. Quas cum diu multumque intuitus fuisset, aestuans vocare quempiam e suis ad testimonium tanti ostentus. Dum autem coepit clamare ut occurreretur, rarescendo protinus disparuerunt. Ipse quoque tanto animi terrore perculsus [est] ut vix a lacrymis se continere posset; dehinc coepit infirmari, eodemque anno, ut optime vixerat, obiit. Portento denique subtractus quod vidit, illi qui persensere testes fuerunt. Nam sequenti anno filius regis Roberti Henricus, qui post illum regnavit, ad idem castrum ira permotus veniens cum ingenti exercitu, multa ibidem hominum caedes ab utraque parte patrata est. De hoc profecto constat quoniam ea quae viderat, et sibi prospexit et aliis (licet dissimiliter), mirifice tamen apud Antissiodorum in ecclesia beati Germani contigisse meminimus. Erat ibidem frater, Gerardus nomine, cui mos erat post solemnes matutinales in oratorio remorari. Huic contigit quodam mane ut inter orationes obdormisceret. Qui protinus, gravi somno depressus, velut examinis delatus est foras monasterii; sed qualiter, aut a quibus huc usque nescitur. Qui expergefactus reperit se in claustro extra monasterium ejectum, admirans indicibiliter quod factum de sese cernebat. Simili quippe modo contigit cuidam presbytero in eodem monasterio pernoctanti, dum in subterioribus cryptis, ubi multa sanctorum requiescunt corpora, obdormiret, circa galli cantum reperit semet asportatum post chorum monachorum. Namque de eadem ecclesia certa relatio constat quoniam, si contigerit noctu luminare exstingui, quousque reaccendatur, custodes ejusdem ecclesiae nullam quietem posse consequi.
Praeterea fuit quidam frater qui solitus erat ad altare sanctae Mariae, quod excellentissime constat, frequenter orare, ac gemitus et compunctionis lacrymas fundere. Unum igitur ei erat, quod pene universis accidit, inter oratum frequenter spuere, ac de lumbe salivam emittere. Contigit vero aliquando ut somno oppressus obdormiret. Apparuit ei stans juxta altare quidam candidis indumentis circumdatus, praeferens in manibus pannum candidissimum, atque in hujusmodi erumpebat verba: « Cur me, inquiens, sputis propriis verberando illinis? Nam ego, ut cernis, suscipio munus tuarum orationum, deferens illud ad conspectum misericordissimi Judicis. » Qua visione correptus frater ille, et sese continuit, et caeteros ut se, in quantum valerent, in sacris locis continerent admonere curavit. Et licet hoc natura dictante proveniat, tamen in plerisque locis gentium omnimodis abstinetur in ecclesia ab screationum sputis, nisi forte suscipiantur, deferenda exinde foras, in quibusdam receptaculis; et praecipue apud Graecos, ubi semper tenor ecclesiasticus cautissime viguit. Clarere igitur locum praedictum diutine meritis beati Germani ac caeterorum sanctorum ibidem quiescentium, signis et prodigiis, tam in donis sanitatum quam in ultionum vindictis ad se pertinentia diripientium, manifestum est. Si qui nempe de primatibus patriae hujusce loci rerum invasores seu direnptores increverunt, Deus exinde ultor ipsorum genus cum suis rebus in opprobrium et pene ad nihilum redigere consuevit. Hujus enim testimonium inter caetera nostrae assertionis evidens exstat ultio generis cujusdam Bavonis, necnon et filii ejus Aluvalonis, creberrimaque confusio Silliniaci sacrilegissimi castri.
Praeterea egomet quondam rogatus a conservis et fratribus nostris ejusdem loci ut altariorum titulos, qui a scholasticis viris compositi olim fuerant, sed vetustate, ut pene cuncta, fatiscente minime comparebant, reformarem. Quod, ut competens erat, libenti animo, quomodo valebam, adimplere studui. Sed priusquam ad calcem coeptum opus perducerem, ex nimia corporis statione, ut reor, nocte quadam in strato conquiniscens, ita contractus sum membris omnibus icterica passione, ut non exigere memet neque in latus aliud vertere ullo modo valerem. Post triduum vero insecuta nocte, nimiis detento angustiis apparuit mihi vir canitie venerandus, qui me in somnis per brachium erigens, aiebat: Exple quantocius quod coepisti; dolere ultra ne paveas. Illico vero expergefactus, memet admirans excutiensque a lectulo, cucurri ad altare victoriosorum martyrum, Victoris videlicet, Apollinarisque ac Georgii, quoniam illorum oratorium contiguum erat domui infirmorum; ibique universorum Deo humillimas grates referens, alacer matutinales explevi solemnes. Die vero insecuta toto integerrime valens corpore, eorumdem martyrum nominibus propriis ibidem composui titulum. Ecclesiae denique majoris erant altaria numero viginti duo, quibus, ut decens erat, titulis synopi ( sic ) de versibus hexametris convenienter digestis, sanctorumque epitaphiis reparatis, religiosorum etiam virorum quorumdam tumulos itidem perornare curavi. Quod sane mentis hominibus admodum placabile fuit. Sed, ut pater Odilo saepius plangere solitus fuerat, ita contigit: Heu! proh dolor! inquiens, quoniam naevum invidentiae, licet in caeteris grassetur hominibus, tamen in finibus aliquorum monachaliter vivere professis cubile sibi locavit. Nam quidam, a sui monasterii fratribus exosus, discedens venit ad nostros. A quibus, ut mos illorum semper fuit, devote susceptus est. Is autem veneno invidiae infecit abbatem cum aliquibus monachis, compellens in tantum adversum me odium, ut praescriptos altariorum titulos destruerent universos. Sed protinus, Domino ultore, adfuit illius vindex qui incentor exstiterat fraternae discordiae. Multatus enim illico damnabili oculorum caecitate, offendens pedibus irrecuperabiliter usque in finem vitae suae. Cujus denique rei eventus tam vicinis quam longe positis non minimam praebuit admirationem. Contigit ibidem ipso in tempore ut aliqui e fratribus subinde migrarent ab hac luce. Quorum unus nomine Walterius, cognomento, ut erat statura, Pusillus, ac natura simplicissimus, incipiente nocte magni Sabbati Resurrectionis Dominicae, qua ipse obiit. Apparuit enim in hora sui exitus innumerabilibus viris ac mulieribus columna lucis ignea, a culmine monasterii ad coelum usque pertingens. Quibus nempe non dubium fuit misericordissimi Dei actum largitione, qui animam fratris istius suae gloriosae resurrectionis voluit participem fore, ac viventibus viam innocentiae demonstrare.
Quaeri solet a nonnullis cur tempore novae legis vel gratiae, non manifeste, sicut antiquitus, fiunt visiones divinitus ac rerum miracula? Quibus paucis respondendum est ex ipsius divinae Scripturae testimoniis, si tamen cor illorum capax fuerit sancti Spiritus donorum. Libet quoque ut Deuteronomium evidens primitus exhibeat testimonium. Postquam enim populus Hebraeorum pastus quadraginta annorum coeleste manna, Jordanem transiens, in terram venit Chanaan, cessavit coelum pluere illud, nec ultra usi sunt tali cibo filii Israel. Quid igitur in hoc facto nobis innuit, quibus pene omnia in figura contingunt, nisi quod, transito nostro Jordane, id est Christi baptismate, non ultra praesagiorum coelitus signa debent inquiri? Sed potius nobis debet panis vivus ille sufficere, quo qui vescetur, vivet in aeternum possessurus terram viventium. Rursus vero ex praecepto Domini constitutum est a Moyse ut, quaecumque vasa ex praeda hostium illi populo provenirent, lignea, aqua expiarentur, quae aenea, igne. Simili quoque modo figuraliter exprimit quoniam vasa iidem homines qui ex praeda hostis antiqui in partem cesserunt Salvatoris, aqua baptismatis atque igne martyrii purificandi essent. Non minus etiam virgeus ille serpens, qui Moysi pavorem incussit ita ut fugeret illum, et rursus accipiens illum cauda tenus effectus est virga, typice in hoc facto perspiciendus est. Signatur per serpentem ex virga factum Deitatis potentia ex sanctae Mariae virginis carne induta: per Moysen enim, Judaicus populus, qui cernens Dominum Jesum verum Deum et hominem, fugit ab eo incredulus; sed recipiet illum circa finem saeculi, quod exprimitur per caudam serpentis. Ille quoque transitus maris Rubri, in quo illud mare divisum vel exsiccatum est; deinde gentes ex praecepto Domini gladio exstirpatae, evidenter signant regnum Israeliticae gentis temporaliter subsistens marcescendo annullari. In initio quippe novae gratiae, vel regni Christi, stans Dominus Jesus atque ambulans super fluctus maris, ac Petro, quem Ecclesiae suae praefecerat, secum ambulare concessit: ( quid ) fidelibus universis innuitur, nisi quod subactis gentibus universis, et non funditus perditis vel exstirpatis, ex eisdem stabilietur Christi regnum per saecula mansurum? Est enim frequens attestatio divini sermonis, quod videlicet mare figuram gerat praesentis saeculi.
Saepe igitur, dum aliquis rem permaximam verbis elucidare cupit, in sese deficiens minuit, ut Scriptura dicit: Qui est scrutator majestatis, opprimitur a gloria. Sed cur ista praemisimus, breviter intimabimus. Constat enim mysterium Eucharistiae paucissimis perspicuum, dum sit pene mortalibus universis incognitum, sicuti caetera quae fide constant, et intuitum oculorum non exposcunt. Illud praecipue commonendum, quod corporis et sanguinis Domini Jesu Christi vivificans confectio existimetur nullatenus in sese pati dispendium, aut casu aliquo incurrere periculum. Si quando autem videtur collabi seu deperire per negligentiam sibi tractantium, restat eisdem, si non alacriter poenituerint, damnationis judicium. At cum Dominus dixerit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum, nullo modo putare debemus ut quodquam animal, praeter hominem, carnis resurrectionem percipiat, sed nec nisi, fidelis, etiam eucharistiam percipit ad salutem. Denique exstitit quidam in nostro tempore in clericali habitu, dum jure culparetur quodam crimine, contigit ut sumeret audacter judicio examinationis donum eucharistiae, calicis videlicet sanguinis Christi. Cui protinus per medium umbilici egredi visa est pars candidissima quam sumpserat ejusdem sacrificii, dans procul dubio evidens indicium reatus se indigne percipientis. Illico, vero confitens quod prius negaverat, digne poenituit. In Cabillonensi quoque pago, ob imminentem cladem, vidimus qui videret ex pane sacrato veram carnem effectam. Apud Divonem castrum eodem tempore, dum a quodam deferretur cuidam aegrotanti, casu excedere manu ferentis. Qui attente quaerens, reperire minime potuit. Post annum vero evolutum, repertum est juxta viam publicam, ubi sub divo ceciderat, ita candidum atque incontaminatum, ac si hora eadem cecidisset. Lugduni denique in monasterio Barbarensi, dum quidam, ut credi debet, inconvenienter bustulam vel pyxidem, in qua servabatur, ut mos est, attractare vellet, e manibus illius sese eripiens, longius in aere stetit.
De chrismali etiam, quod a quibusdam corporalis appellatur, plurimum expertum est praestare remedia, si fides exigentium non fuerit dubia. Nam contra incendia saepius elevatum, aut exstinguendo compescuit, aut retrorsum pepulit, seu in partem alteram retorsit. Membra quippe aegrorum dolentia multoties sana restituit, febricitantibus nihilominus impositum salutem contulit. Apud monasterium Reomense, tempore venerabilis Willelmi abbatis, contigit ut incendium circumjacentia monasterii depopularetur. Arripientes autem ejusdem loci fratres chrismale conto impositum, elevaverunt illud contra incendii flammas dire flagrantes. Statim vero, idem ignis in sese retorquens, minime amplius quam invaserat, arripere valuit. Panis tamen ille Dominicus, aura flante, a contulo elapsus, plus minus duobus milliariis avolavit usque ad villam cui Tivalgas vocabulum est, ibique super domum cujusdam veniens sedit. Quo prosecuto, ad monasterium dignanter est delatus. Contigerat enim in ipso anno die Paschae in ecclesia quae Monasterio adjacet, beati Pauli nomine dicata, ut calix vivifici sanguinis de sacerdotis manibus in terram laberetur. Sed ut praedictus pater comperit, ut erat vir solertis ingenii, tribus e suis monachis hujus delicti culpam poenitere praecepit: videlicet pertimescens ne culpa insipientis presbyteri suos involveret cum illo ad vindictam ultionis. Quod etiam fecisset, si non obstitisset providentia sagacis viri, ut rei probavit eventus. Atque idcirco ista praemisimus, ut intimaremus fidenter credere quoniam, sicubi casus hujus sacri ac vivifici doni negligenter evenerit, ultionis cladem divinitus imminere ac subsequi. Quemadmodum, versa vice, quolibet in loco condigne illud tractari contigerit, abundare commodis universis. Sed et illius magnifici mysterii celebratio quantum prosit animabus defunctorum fidelium, cum in multis sit probatissimum, libet tamen e diversis praesentialiter producere ad medium unum. In remotioribus Africae partibus erat quidam anachoreta, de quo ferebatur quod spatium viginti annorum tenebat illum omnino segregatum a conspectu ullius hominis. Vivebat enim labore manuum et radicibus herbarum. Contigit ut homuncio quidam genere Teiphalus, unus ex illis circuitoribus regionum qui nunquam saturantur experientia et novitatibus locorum, illuc pergens deveniret. Qui famam illius anachoretae comperiens, aggressus solitudinem ardore solis perustae regionis, diu multumque illum inquirens, si forte reperiret. Tandem ille prior solitarius se inquirentem aspiciens, vocavit eum ut ad se veniret. Qui, veniens ad illum, interrogare eumdem coepit: Quis, aut unde esset, seu cujus rei gratia illuc devenisset. Qui protinus respondit: ipsius desiderio conspiciendi accensum illuc devenisse, nihilque praeter eum aliud quaerere. Deinde vir ille theologus subsecutus ait: « Novi te, inquiens, a partibus Galliarum huc devenisse. Sed quaeso, dic mihi, si coenobium Majoris [ al., Cluniense] monasterii, quod in eisdem partibus habetur, aliquando vidisti. » At ille dixit: « Vidi, inquit, et optime cognitum est mihi. » Tunc dixit ei: « Scito, ait, prae cunctis Romani orbis illud valere praecipue in liberatione animarum a daemonica dominatione. Tanta enim viget in eo vivifici sacrificii frequens immolatio, ut nulla pene dies pertranseat, in qua non de potestate malignorum daemonum tale commercium animas eripiat. » Erat siquidem, ut ipsi perspeximus, mos illius coenobii, a prima diei aurora usque in horam prandii, propter fratrum copiam, continua missarum celebratio. Quae videlicet tam digne pureque ac reverenter fiebat, ut magis angelica quam humana exhibitio putaretur.
Anno igitur millesimo quadragesimo primo Incarnationis Dominicae exstitit terminus paschalis duodecimo kalendarum Aprilium, et ipse dies undecimo. Atque idcirco adnotare placuit, quoniam nec communis unquam fit temperior, nec embolismus septimum Kalendarum Maiarum diem aliquando excedit. Sed inter ipsos triginta quinque dies legitime dies sacerrimus Paschae coarctatur. Obiit quoque eodem anno Chuonradus imperator. Cui successit in regnum Henricus filius ipsius, jam ab eodem patre constitutus rex. Contigit vero ipso in tempore, inspirante divina gratia, primitus in partibus Aquitanicis, deinde paulatim per universum Galliarum territorium, firmari pactum propter timorem Dei pariter et amorem. Taliter ut nemo mortalium a feriae quartae vespere usque ad secundam feriam incipiente luce, ausu temerario praesumeret quidpiam alicui hominum per vim auferre, neque ultionis vindictam a quocunque inimico exigere, nec etiam a fidejussore vadimonium sumere. Quod si ab aliquo fieri contigisset contra hoc decretum publicum, aut de vita componeret, aut a Christianorum consortio expulsus patria pelleretur. Hoc insuper placuit universis, veluti vulgo dicitur, ut Treuga Domini vocaretur. Quae videlicet non solum humanis fulta praesidiis, verum etiam multoties divinis suffragata terroribus. Nam plerique vesani audaci temeritate praescriptum pactum non timuere transgredi, in quibus protinus aut divina vindex ira, seu humanus gladius ultor exstitit. Et hoc passim tam frequenter contigit, ut prae sui multitudine singulatim non queant adnotari, et hoc satis juste. Nam sicut dies Dominicus propter Dominicam resurrectionem venerabilis habetur, et Octavus cognominatur, ita quintus, sextus et septimus, ob Dominicae coenae et ejusdem passionis reverentiam, debent ab iniquis actionibus esse feriati. Contigit enim ut, dum pene, sicut jam diximus, per totas Gallias hoc statutum firmiter custodiretur, Neustriae gens illud suscipere recusaret. Erat enim hujus rei occasio dissidium superbissimi litigii quod ortum fuerat inter Henricum regem filium Roberti, et filios supradicti Odonis, qui vicissim incendiis bella miscentes intestina, sibimet damna inferentes non modica, plurimas suorum strages dederunt. Deinde quoque occulto Dei judicio coepit desaevire in ipsorum plebibus divina ultio. Consumpsit enim quidam mortifer ardor multos tam de magnatibus quam de mediocribus atque infimis populi; quosdam vero truncatis membrorum partibus reservavit ad futurorum exemplum. Tunc etiam pene gens totius orbis sustinuit penuriam pro raritate vini et tritici.
Eodem vero anno, id est, quinto post quadragesimum atque millesimum Dominicae Incarnationis annum, antedictus Henricus, filius Chuonradi, rex Saxonum jam in re, Romanorum vero imperator in spe, duxit uxorem filiam Willelmi Pictavorum ducis, nomine Agnetem, quam etiam desponsavit in civitate Chrysopolitana, quae vulgo Vesontio vocatur. Illuc denique, ob amoris ac benevolentiae gratiam utriusque, convenit maxima nobilium multitudo, episcoporum vero numero viginti octo. Provenerat enim in deditionem praedicti regis regnum Austrasiorum, quod illi a progenitoribus competebat. Simul etiam genti Hunorum proprio moderamine regem, Abbonem nomine, instituerat. Unanimiter enim universi marchiones ac comites, tam ex Italia quam ex Germania, longe lateque, eumdem regem dominium super semet exercere gratanter expetebant. Et non immerito. Erat enim affabilitate gratissimus, ac liberalitate perspicuus, atque humilitatis gratia praeditus. Nec cujuspiam ( dominium ) extollentiae nutu notabatur indeptus. Atque idcirco universis circumcirca existebat amabilis. Ipso itidem anno praedicta gens Hungarorum ejus imperio rebellis exstitit. Quam ille hostiliter aggressus, potenter devicit, sibique tributariam subjugavit. Tamen, proh pudor! unum in eo erat nimium reprehensibile, quod incontinentia carnis luxuriae infamabatur. Illud enim vitium plus caeteris in genere humano rerum ordinem turbat.
Sequenti igitur anno, id est, quadragesimo sexto post millesimum, facta est per loca magna vini fertilitas et leguminum. Post haec vero sexto Idus Novembris mensis, luna quartadecima, nulla currente epacta, concurrente septimo, facta est eclipsis lunae hominibus valde tremenda. Nam octava hora noctis inter solem et ipsam lunam, sive patratum a Deo ostensum, seu invertente sphaera alterius sideris, qualiter evenerit, manet notum scientiae Conditoris. Ipsa quoque luna primitus pene facta est tota sicut teter sanguis, paululum evadendo usque ad aurarem supervenientis diei. Eodem nihilominus mense apud castrum sancti Florentini, quod est super Armentionem fluvium, circa medium cujusdam diei cecidit de coelo, quod Graece dicitur selas, vel chasma, seu palmatias, dum fulgor aetherei splendoris insolito ad terras emittitur; insulsum enim vulgus perhibet stellam de coelo cadere. Tunc ergo praedicto mense Novembri, perductae sunt, in quibusdam locis Galliarum, praeter solitum, ad maturitatem segetes primae sationis Augusti mensis, collectae mense Octobri; quod non sine magna admiratione contigit fieri.
CAPUT II. De bello mire gesto.
[recensere]Sub eodem quoque tempore fuerat orta grandis discordia usque ad effusionem multi sanguinis, inter Henricum Francorum regem, Roberti filium, et filios supra taxati Odonis, Thebaldum videlicet atque Stephanum. Contigit enim, post multas strages cladis utrarumque partium, ut idem rex, ablato ab eisdem dominio Turonicae urbis, daret illud Gozfredo, cognomento Tuditi, filio scilicet Fulconis jam dicti, Andegavorum comitis. Qui, collecto magno exercitu, ipsam civitatem anno uno et eo amplius obsidione circumdedit. Adversus quem tandem hostili manu pergentes dimicaturi, revera ut afflictae indigentique alimoniis succurrerent urbi, ambo praedicti filii Odonis. Quod Gozfredus comperiens, expetivit auxilium beati Martini, promisit se humiliter emendaturum quidquid in ipsius sancti confessoris caeterorumque sanctorum possessionibus raptu abstraxerat. Indeque accepto vexillo, imponens illud propriae hastae, cum exercitu equitum peditumque multorum obviam perrexit adversum se dimicaturis. Dumque venirent utraeque partes in cominus, tantus terror invasit exercitum duorum fratrum, ac si vincti ligaminibus omnes pariter imbelles exstitissent. Stephanus autem, arrepta fuga, cum aliquibus militibus evasit. Thebaldus vero, ex caetera multitudine totius exercitus, captus ad Turonensem civitatem deducitur, ipsamque Gozfredo reddidit, atque cum suis omnibus huc illucque dispersis in captione remansit. Nulli dubium est beato Martino auxiliante, quia illum pie invocaverat, suorum inimicorum victorem exstitisse. Referebant enim aliqui ex acie fugientes quod tota phalanx militum Gozfredi, in ipso procinctu belli, tam equites quam pedites, candidissimis indumentis videbantur adoperti. Nam ex rapina pauperum ejusdem confessoris ferebant supplementum suis filii Odonis. Praebuit enim universis audientibus formidolosum stuporem, quod mille septengenti et eo amplius viri armis instructi absque sanguinis effusione in praelio capti sunt.
CAPUT III. De tertia eclipsi solis.
[recensere]In praescripto quoque mense Novembri, decimo Kalendarum Decembrium, hora tertia ejusdem diei, facta est nostro in tempore tertia eclipsis solis, luna duntaxat vicesima octava, quoniam neque solis aliquando eclipsis nisi in vicesima octava luna, nec lunae nisi in quarta decima luna proveniet. Dicitur enim eclipsis defectus, sive defectio, non quod sibimet res, sed nobis impedita potius deficiat. Ipsis quoque diebus, referente Widone Remorum archipraesule, didicimus quod visa sit a suis stella Phosphorus, quae et Lucifer, vespere sursum atque deorsum agitari, quasi comminans terrigenas idemtitabat ( sic ). Hujusmodi quippe ostentis coelitus emissis, terruerunt quamplurimos suae pravitates, ut ad correctionis viam poenitendo redirent. Tunc inter caeteras rerum inopias vini tanta raritas exstitit, ut viginti quatuor solidorum foret pretium unius modii.
CAPUT IV. De dissensione Lugdunensis praesulatus.
[recensere]Fuit igitur in supra taxatis diebus dissensio permaxima post mortem Burchardi archipraesulis Lugdunensis de praesulatu ipsius sedis, quam plures non justis appetebant meritis, sed instinctu superbae elationis. Primus omnium praedicti Burchardi nepos, ejusdem aequivocus, supra modum superbissimus, relicta sede propria, Augustanae civitatis, procaciter Lugdunensem arripuit. Qui post multas perpetratas nequitias, captus a militibus imperatoris, perpetuo est condemnatus exsilio. Post ipsum vero quidam comes Girardum suum filium puerulum quemdam arroganter ibidem, sola praesumptione auctore, substituit, et ipse post modicum, non ut pastor ovium, sed veluti mercenarius, in fugam versus delituit.
Quae omnia dum perlata fuissent Romano pontifici, suggestum est ei a viris fidelibus ut sua auctoritate patrem Odilonem Cluniacensis monasterii abbatem ibidem eligeret consecrari pontificem. Sic enim totius cleri ac plebis optans acclamabat devotio. Qui protinus mittens eidem patri pallium simul et annulum, imperavit eumdem praedictae civitati fore archiepiscopum. Sed vir religiosus, suae humilitatis attendens propositum, omnimodis renuit fieri. Pallium et annulum suscipiens, illi qui Deo dignus existeret reservavit, futuro pontifici ejusdem sedis. Habetur enim antiquitus ipsa Lugdunensis civitas index veri luminis maximae partis Galliae, quoniam praecones primitus Christianae fidei, a sancto Polycarpo discipulo Joannis apostoli missi, devenientes universam illustraverunt regionem. Contigit enim postmodum, ut superius diximus, ut Henricus rex, recepto regno Austrasiorum, dum comperisset hujus dissensionis cladem, condoluerit, perquirens quid exinde agere deberet. Cui, dum apud Vesontionem devenisset, suggestum est, tam ab episcopis quam ab omni plebe, ut virum aeque tali ministerio dignum, Odolricum, scilicet Lingonensis Ecclesiae archidiaconum, Lugduni constitueret pontificem. Qui protinus, ut suggestum fuerat, speciosissimis adornatum indumentis ad praefatam illum destinavit sedem. Illico nempe restituta est totius provinciae requies et pax diu optata, cum gaudio. Postmodum vero gens Hungrorum, jam secundo praedicto regi rebellis existens, adversus eumdem praeliari disposuit. Contra quam egressus, licet impar numero, confidens tamen in Dei auxilio, confligere cum ipsis non timuit. Non enim erant in exercitu ipsius plusquam sex millia virorum, cum in Hungrorum phalangibus aestimarentur ducenta millia armatorum. Erant etiam cum rege quamplures episcopi cum clericis multis, qui pietatis gratia inermes cum eo in certamen introierunt. In eoque certamine tanta caligo ac tenebrae occupaverunt Hungrorum partem, ut vix juxta se positum quis illorum posset agnoscere. Exercitus quoque regis videbatur clarissimo sole circum et infra perlustratus. Qui fortiter dimicans innumerabili caede prostravit adversarios fugavitque, cum de suis perpauci corruissent. Capta vero praeda hostium, ac regno, ut primitus coeperat, ordinato, triumphans rex devenit ad propria.
Contigit ergo tunc temporis ut abbas cujusdam monasterii honestae possessionis eidem imperatori equum valde optimum praesentaret, quatenus sibi ac loco sibi commisso ipsius liberalitatis amicitiam conciliaret. Fuerat denique idem equus, ignorante Abbate, cuidam militi clam sublatus sibique pretio venundatus. At imperator, gratanter illum suscipiens, suimet evectioni mancipavit. Quodam igitur die [quo] eidem equo insidens iter agebat, obviam fuit ei miles cui praefatus equus furtim ablatus fuerat. Qui prudenter aggrediens imperatorem, in hujusmodi prorupit verba: « Tu, inquiens, o rex, qui censuram debes tenere totius justitiae, equum modo [mihi] fraudulenter abstractum cerneris possidere. » Cui illico rex tale pertulit responsum: « Si tuus, inquit, est equus, ut ais, accipe illum cum sessore, et eductecum quo melius optas, et habeas utrumque quousque persolutionem furti suscipias. » Miles quoque, existimans sibi illudi, haerebat stupens. Enimvero rex compulit eum ut manu injecta duceret utrumque in suum dominium. Aspicientes vero qui circumstabant, ingenti admiratione stupuerunt. « Quae grates, inquiens rex, referendae sunt illi viro qui me tam subdole in hanc impulit captionem? Qui dum ab universis horribiliter detestaretur, ait rex: Adducite illum, ut secundum illusionem quam in me gessit, in eo vindicetur. Dumque praefatus abbas accersitus fuisset, ait ei: Depone baculum regiminis pastoralis, quem credis largitione mortalis hominis debere gestari. » Quem cum a se projecisset, suscipiens illum rex, imposuit dexterae imaginis Salvatoris: « Vade, inquiens abbati, et suscipe illum de manu omnipotentis regis, nec sis ultra pro eo debitor alicujus mortalis, sed libere utere eo, ut decet culmen tanti nominis. » At ipse gaudenter illum suscipiens, plurimis de tali facto alacritatem contulit ac dehinc omni cum libertate viguit.
CAPUT V. De exstirpatione Simoniaca.
[recensere]Dignoscens igitur idem Henricus per universam Galliam atque Germaniam Simoniacae philargyriae grassari cupiditatem, coadunari fecit ex omni imperio suo tam archipraesules quam caeteros pontifices, et tale eis intulit colloquium: « Lugens vobis incipio loqui, qui vice Christi in Ecclesia constituti estis, quam ipse sibi desponsavit, ac pretio sui sanguinis redemit. Sicut enim ipse gratuita bonitate de sinu Dei Patris per Virginem ad nos natus est redimendos, ita suis praecepit, mittens eos in orbem universum, apostolis: Gratis accepistis, gratis date. Vos enim, avaritia et cupiditate corrupti, qui, dum conferre deberetis in hujusmodi transgressionem (dando et accipiendo) canonem, maledicti estis. Nam et pater meus, de cujus animae periculo valde pertimesco, damnabilem avaritiam in vita nimis exercuit. Idcirco quicunque vestrorum hujusce ( macula ) sese norunt contaminatos, oportet ut a sacro ministerio secundum dispositionem canonicam arceantur. Patet ergo manifestissime quoniam propter hanc offensam venerunt super filios hominum diversae clades, fames videlicet atque mortalitas, nec non et gladius. Omnes quippe gradus ecclesiastici, a maximo pontifice usque ad Ostiarium, opprimuntur per suae damnationis pretium, ac, juxta vocem Dominicam, in cunctis grassatur spiritale latrocinium. » His denique ab imperatore acerrime prolatis, stupefacti pontifices, quid illi responderent non habebant. Pertimescebant enim carere ob hanc culpam propriis episcopatuum sedibus. Et quoniam non solum in Gallicanis episcopiis haec pessima pullulaverat nequitia, verum etiam multo amplius totam occupaverat Italiam; omnia quippe ministeria ecclesiastica ita eo tempore habebantur venalia, quasi in foro saecularia mercimonia. Cernentes quoque episcopi gravi sese invectione irretitos, misericordiae operam implorabant. At ipse princeps, misericordia motus, tale consolationis protulit verbum: « Ite, inquiens, et quod illicite accepistis, bene disponere satagite, ac pro anima patris mei, qui hac noxa reus vobiscum tenetur, attentius intercedere mementote, quatenus ei indulgentiam hujus facinoris a Deo possitis acquirere. » Tum proposuit edictum omni imperio suo: ut nullus gradus clericorum vel ministerium ecclesiasticum pretio aliquo acquireretur, ac si quis dare aut accipere praesumeret, omni honore destitutus, anathemate multaretur. Spopondit insuper promissum hujusmodi, dicens: « Sicut enim mihi Dominus coronam imperii sola miseratione sua gratis dedit, » ita et ego quod ad religionem ipsius pertinet gratis impendam. Volo, si placet, ut et vos similiter faciatis.
Ipso quoque in tempore Romana sedes, quae universalis jure habetur in orbe terrarum, praefato morbo pestifero per viginti quinque annorum spatia miserrime laboraverat. Fuerat enim eidem sedi ordinatus quidam puer circiter annorum 12, contra jus fasque. Quem scilicet sola pecunia auri et argenti plus commendavit quam aetas aut sanctitas. Et quoniam infelicem habuit introitum, infeliciorem persensit exitum. Horrendum quippe referri turpitudo illius conversationis et vitae. Tunc vero cum consensu totius Romani populi atque ex praecepto imperatoris ejectus [ al. remotus] est a sede, et in loco ejus subrogatus est vir religiosissimus ac sanctitate perspicuus, Gregorius, natione Romanus. Cujus videlicet bona fama quidquid prior foedaverat in melius reformavit.