Jump to content

Historiae sui temporis/Praefatio

E Wikisource
Liber primus 

0611CClarorum virorum illustrissimo ODILONI Cluniacensis coenobii Patri, RODULFUS GLABER.

0612CJustissima studiosorum fratrum querimonia, interdumque propria saepius permotus, cur diebus nostri 0613A temporis non quispiam existeret, qui futuris post nos multiplicia haec quae videntur fieri tam in Ecclesiis Dei, quam in plebibus, minime abdenda qualicunque styli pernotatione mandaret: praesertim cum, Salvatore teste, usque in ultimam extremi diei horam, sancto Spiritu cooperante, ipse facturus sit in mundo nova cum Patre. Et quoniam in spatio fere ducentorum annorum nemo ista appetens exstitit, id est, post Bedam Britanniae presbyterum, seu Italiae Paulum, qui historialiter quidpiam posteris misisset scriptum: quorum uterque historiam propriae gentis, vel patriae condidit. Dum videlicet constet tam in orbe Romano, quam in transmarinis seu barbaris provinciis perplura devenisse, quae si memoriae commendarentur proficua nimium hominibus 0613B forent, atque ad commodandum quibusque cautelae studium potissimum juvarent. Non secius ergo quae dicuntur, quin solito multiplicius circa millesimum humanati Christi Salvatoris contigerunt annum. Et idcirco prout valeo vestrae praeceptioni 0614A ac fraternae voluntati obedio, primitus duntaxat ostensurus, quanquam salus annorum a mundi origine pernotata secundum Hebraeorum historias a Septuaginta interpretum translatione discrepet. Illud tamen certissime commendamus, quod annus incarnati Verbi millesimus secundus ipse sit regni Henrici Saxonum regis primus. Isdem quoque annus Domini millesimus fuit regni Rotberti Francorum regis tertius decimus. Isti igitur duo in nostro citra-marino orbe tunc Christianissimi atque praemaximi habebantur. Quorum primus, videlicet Henricus, Romanum postmodum sumpsit imperium. Idcirco vero illorum memoriale seriei temporum stabilivimus. Praeterea quoniam de quatuor mundani orbis partium eventibus relaturi sumus, 0614B dignum videtur ut cordi est, qui utique religiosis loquimur, ut vim divinae et abstractae quaternitatis, ejusque conformem convenientiam, Domino praeeunte, suscepto operi inseramus.