Homilia in Dominica II Adventus (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia in Dominica II Adventus
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 47

AugHip.HoInDoI 47 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Homilia in Dominica II Adventus

Ecce ex qua Tribu nasciturus esset Christus ex lectione evangelica docemur. Ex David autem stirpe secundum carnem futurum esse, ita praenuntiatum est in psalmis: Juravit Dominus David in veritate, et non frustrabitur eum, de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et rursum: Semel juravi in sancto meo si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit et thronum ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Et item in libro Paralipomenon: Et factum est verbum Domini ad Nathan prophetam dicens: Vade et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Annuntio tibi quod aedificaturus est domum sibi Dominus; cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus. Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit; et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum, et thronum meum firmissimum in perpetuum. Haec omnia qui in Salomone putat fuisse impleta, multum errare videtur; nam qualiter in Salomone intelligendum est quod dictum est: Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus? Nunquid de illo Salomone creditur prophetatum? Minime; ille enim vivente patre suo coepit regnare; nam hic dicitur: quia cum impleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum, ex quo intelligitur alium fuisse promissum, missum, qui non ante mortem David, sed post mortem ejus praenuntiatus fuerit suscitandus, qui aedificaret domum Domini non de parietibus manufactis, sed de lapidibus vivis et pretiosis, id est sanctis et fidelibus, nam et illud quod subjecit: fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in sempiternum coram me, attendat et aspiciat quisquam non de Salomone esse praenuntiatum; Salomonis namque domum fuisse plenam mulieribus alienigenis colentibus idola, et ipse ab eis rex idololatriae seductus, atque dejectus, qui dum bonus fuisset in initio, malum exitum habuit. Ergo quis est iste cujus domus est fidelis in perpetuum, et qui post mortem David promittebatur suscitandus? Ille est utique de quo ipse David in psalmo octuagesimo octavo aestuans et proclamans dicit: Tu vero distulisti Christum tuum. Non est ergo Salomon, sed nec iste David, sed dilatatus est Christus. Ecce apparuit certe promissiones praedictas non in Salomone, sed in Christo Domino nostro, qui ex David genere ortus est, fuisse completas, de quo per Hieremiam ipse Dominus dicit: Ecce dies veniunt, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam super terram. In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et Isaias de Christo quia ex semine David natus est secundum carnem sic in consequentibus prophetiae suae dicit: In die illa radix Jesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. In signum populorum stat radix Jesse, quoniam Christus signaculum crucis exprimit in frontibus eorum. Ipsum gentes deprecabuntur, quod jam obtutum cernitur fuisse completum. Sepulcrum autem ejus in tantum est gloriosum, ut excepto quod redempti per mortem ejus gloriam exhibemus, etiam locus ipse coruscans miraculis gloriae suae, ob eam causam ad se omnem contrahit mundum. Hic locus in hebraeo habet: Et erit requies ejus gloriosa, utique quia moriens caro ejus non vidit corruptionem, secundum sententiam psalmi, quia non est derelicta anima ejus in inferno, nec datum est sanctum ejus videre corruptionem. Iste est qui per Nathan ex semine David promittitur, qui etiam et per Isaiam prophetam ita praenuntiatur: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Haec virga de radice Jesse virgo Maria est, de radice David exorta, quae genuit florem Dominum salvatorem, de quo etiam sequitur: Et requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Ideo autem tanta dona Spiritus super eum praedicantur, quia in eo non ad mensuram habitat Spiritus sicut in nobis, sed tota inest plenitudo divinitatis et gratiarum. Iste est qui non secundum visionem oculorum, et auditum aurium judicat, sed est justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renum ejus; in cujus ecclesia habitat lupus cum agno; ille utique qui solebat ab eo rapere praedam, et dum ad eam convertitur cum innocentibus commoratur; in cujus ovili pardus cum haedo accubat, permixti scilicet subdoli cum peccatoribus, ibi vel etiam vitulus ex circumcisione, leo ex saeculi potestate, oves de populari ordine simul commorantur, quia in fide communis est commixtio omnium. Puer autem parvulus minans eos ille est utique qui se humiliavit pro nobis in parvulis. Bos autem et leo simul comedent paleas, quia principes cum subjectis plebibus communem habent doctrinam. Delectatur quoque infans ab ubere super foramine aspidis, dum gentes quae solebant venena praedicare aliquando conversae etiam parvuli Christi fidem delectantur audire; caverna enim reguli corda sunt infidelium, in quibus ille serpens tortus requiescebat, quem ablactatus comprehensum exinde captivum traxit, ut in monte sancto ejus, quod est Ecclesia, non noceret. Jam vero quia ore prophetico de Mohab nascenti Christo perhibeatur testimonium, idem Isaias testatur, Ponam enim, inquit, super his qui fugerint de Mohab leonem, et reliquiis terrae: emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. De hac enim gente Mohabitarum egressus est agnus immaculatus qui tollit peccati mundi, qui dominatur in orbe terrarum. Petra autem deserti Ruth significat quae destituta morte mariti de Booz genuit Obed, et Obed Jesse, et de Jesse David, et de Davidica stirpe natus est Christus. Montem autem filiae Sion aut historialiter ipsam urbem Hierosolymam dicit, aut juxta tropologiam Ecclesiam in specula, id est in virtutum sublimitate collocatam.