Homiliarum in Ezechielem Prophetam/II

E Wikisource
 I III 


HOMILIA II.[recensere]

Prophetiae Ezechielis quinque priores versus, juxta multiplicem sensum, allegoricum praesertim et moralem exponuntur.

1. Usus propheticae locutionis est ut prius personam, tempus locumque describat, et postmodum dicere mysteria prophetiae incipiat, quatenus ad veritatem solidius ostendendam, ante historiae radicem figat, et post fructus spiritus per signa et allegorias proferat. S. Ezechiel itaque aetatis suae tempus indicat, dicens: EZECH. I, 1.---Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta mensis. Locum quoque denuntians, adjungit:

IBID.---Cum essem in medio captivorum juxta fluvium

Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei. Tempus etiam insinuat, subdens:

VERS. 2.---In quinta mensis, ipse est annus quintus

transmigrationis regis Joachin. Qui ut bene personam indicet, etiam genus narrat, cum subditur:

VERS. 3.---Et factum est verbum Domini ad

Ezechielem filium Buzi, sacerdotem.

2. Sed prima quaestio nobis oritur cur is qui nihil adhuc dixerat ita exorsus est, dicens: Et factum est in tricesimo anno. Et namque sermo conjunctionis est, et scimus quia non conjungitur sermo subsequens nisi sermoni praecedenti. Qui igitur nihil dixerat cur dicit: Et factum est, cum non sit sermo cui hoc quod incipit subjungat? Qua in re intuendum est quia sicut nos corporalia, sic prophetae sensus spiritalia aspiciunt, eisque et illa sunt praesentia quae nostrae ignorantiae absentia videntur. Unde fit ut in mente prophetarum ita conjuncta sint exterioribus interiora, quatenus simul utraque videant, simulque in eis fiat et intus verbum quod audiunt, et foras quod dicunt. Patet igitur causa cur qui nihil dixerat inchoavit dicens: Et factum est in tricesimo anno. Quia hoc verbum quod foris protulit illi verbo quod intus audierat conjunxit. Continuavit ergo verba quae protulit visioni intimae, et idcirco incipit dicens: Et factum est. Subjungit enim hoc quod exterius loqui inchoat, ac si et illud foris sit quod intus videt.

3. Hoc autem quod dicitur, quia tricesimo anno spiritum prophetiae acceperit, indicat aliquid nobis considerandum, videlicet quia juxta rationis usum doctrinae sermo non suppetit nisi in aetate perfecta. Unde et ipse Dominus anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum in templo sedens, non docens, sed interrogans voluit inveniri (Luc. II, 46). Ut enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, ille anno duodecimo aetatis suae interrogare homines est dignatus in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in coelo. Quia enim ipse est Dei sapientia, de ipso angeli videndo vivunt hoc quod beatitudine aeterna satiantur. Quod Moyses quoque sub allegoriae mysterio admonet, dicens: Non arabis in primogenito bovis (Deut. XV, 19). Primogenitum enim bovis accipimus in infirma aetate primi nostri temporis bonam operationem. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque etenim infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus, quia et arbusta plantata si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; at si semel radicem fixerint, manus tangit, et tamen nil officit; venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi parietes si impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Mens itaque quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet concutitur, arescat. Ad exemplum ergo non sunt ostendenda nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam etsi Timotheo dicitur: Praecipe haec, et doce; nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 11, 12), sciendum est quod in sacro eloquio nonnunquam adolescentia juventus vocatur. Unde scriptum est: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Propheta igitur, ut ostendatur cujus auctoritatis sit in praedicatione, aetatis solidae esse describitur, quatenus ei cum vita et spiritu omnia quae ad praedicandum congruunt concordare videantur.

4. Nec contra haec quempiam movere debet quod Jeremias (Jerem. I, 5) atque Daniel (Dan. XIII, 45) prophetiae spiritum pueri perceperunt, quoniam miracula in exemplum operationis non sunt trahenda. Omnipotens enim Deus et linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21), et ex ore infantium atque lactentium perficit laudem (Psal. VIII, 3). Sed aliud est quod nos de doctrinae usu atque disciplina discimus, aliud quod de miraculo scimus.

5. Jam vero si quaeritur ut in ipsa quoque aetatis illius expressione mysticum aliquid designetur, absurdum non est quod propheta Dominum, quem verbis denuntiat, ipso quoque aetatis suae tempore ostendat. Anno tricesimo Ezechielis prophetae coeli aperti sunt, et vidit visiones Domini juxta fluvium Chobar, quia quasi tricesimo aetatis suae anno Dominus ad fluvium Jordanem venit. Ibi itaque coeli aperti sunt, quia Spiritus in columba descendit; vox quoque de coelo sonuit, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17).

6. Sed et ipsa Hebraea verba multum nobis ad mysterium interpretandum valent. Nam Chobar interpretatur gravitudo, vel gravitas; Ezechiel, fortitudo Dei; Buzi, despectus vel contemptus; Chaldaei, captivantes, vel quasi daemones. Venit ergo Ezechiel juxta fluvium Chobar; quia enim Chobar gravitudo, vel gravitas dicitur, quid per Chobar fluvium, nisi humanum genus congrue designatur? Quod ab ortu defluit ad mortem, et grave sibi est ex peccatis, quae et perpetrat et portat, quia, sicut scriptum est: Iniquitas in talentum plumbi sedet (Zach. V, 7). Omne enim peccatum grave est, quia non permittit animam ad sublimia levari. Unde et per Psalmistam dicitur: Filii hominum, usquequo gravi corde (Psal. IV, 3)? Scriptum vero de Domino est, Quia ipse est Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I, 18). Venit ergo Ezechiel juxta fluvium Chobar, quia fortitudo Dei per incarnationis suae mysterium propinquare dignata est peccatorum suorum pondera portanti generi humano, quod ab ortu suo quotidie defluit ad mortem, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum (Psal. I, 3). Juxta decursus quippe aquarum plantatus est, quia juxta lapsus incarnatus est defluentium populorum. Ezechielem autem fortitudinem Dei, Buzi vero despectum interpretari diximus. Sed Ezechiel filius est Buzi, quia ex illo populo unigenitus Dei incarnari dignatus est, quem propter culpam perfidiae Dominus despexit. Fortitudo ergo Dei ex contemptu, vel despectu nascitur, quia Redemptor noster humanitatem assumere ex populo perfido et contempto dignatus est. Venit vero in terram Chaldaeorum. Chaldaei interpretantur, ut diximus, captivantes, vel quasi daemones. Iniqui etenim, quia et ipsi iniquitates perpetrant, et ad iniquitatem alios persuadendo trahunt, nimirum captivantes sunt. Qui recte quoque et quasi daemones interpretantur, quia et hi qui alios ad iniquitatem suadendo pertrahunt, in semetipsis ministerium daemonum ad iniquitatem suscipiunt, quamvis daemones per naturam non sint. Venit ergo fortitudo Dei in terram Chaldaeorum, quia inter eos Unigenitus Patris apparuit qui in semetipsis ad peccatum defluxerant, et ad peccata alios captivantes trahebant. Sed expositionis sermo ad prophetae nunc personam redeat.

VERS. 3.---Et facta est super eum ibi manus Domini.

7. Manus vel brachium Domini Filius dicitur, quia per ipsum omnia facta sunt. De quo etiam Psalmista ait: Fiat manus tua ut salvum me faciat (Psal. CXVIII, 173). Manus quippe Dei quae per divinitatem non est facta, sed genita, per humanitatem facta est, ut humani generis vulnera sanaret. Ibi ergo propheta incarnationem Unigeniti agnovit, ubi super se manum Domini factam vidit. Quod vero hic subditur:

VERS. 4.---Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab

Aquilone.

8. Intuendum nobis est quis sit in prophetae verbis ordo locutionis. Qui enim superius de se ipso dixerat: Aperti sunt coeli, et vidi visiones Dei, postea tanquam si de alio narret, adjungit: Et facta est super eum ibi manus Domini. Ac deinde quasi ad se revertitur, et dicit: Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone. Quid est hoc, quod modo Ezechiel loquitur, modo de Ezechiele? Si per totum diceret de se, quaestio non esset. Si per totum diceret quasi de alio, nihilominus quaestio non fuisset. Quid est ergo hoc quod sic variatur sermo propheticus, ut modo Propheta de se loquatur, modo autem de ipso quasi alius loqui videatur? Sed sciendum est quia hi qui prophetiae spiritu replentur, per hoc quod aperte nonnunquam loquuntur de se, et nonnunquam sic de se verba tanquam de aliis proferunt, indicant quia non propheta, sed Spiritus sanctus loquitur per prophetam. Pro eo enim quod per ipsos sermo fit, ipsi loquuntur de se; et pro eo quod aspirante Spiritu sancto loquuntur, idem Spiritus sanctus per ipsos loquitur de ipsis, Veritate attestante quae dicit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Hinc etiam Moyses ait: Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Num. XII, 3). Qui enim non dicit eram, sed erat, profecto aperte indicat quia is qui per illum de illo loquebatur alius erat. Hinc Joannes ait: Vidit illum discipulum quem ditigebat Jesus (Joan. XXI, 20). Unde et Paulus ut non se esse qui loquebatur ostenderet, dixit: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Quia igitur in locutione prophetica alter est qui praesidet, alter qui obsequitur, cum de se ipso propheta loquitur persona obsequentis est, cum vero per prophetam Spiritus sanctus loquitur de propheta, sublimitas praesidentis ostenditur. Recte ergo et tanquam de alio dicitur: Et facta est super eum ibi manus Domini; et de se protinus adjungit: Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone. Nunc itaque discutiendum nobis est quid sit quod dicit: Et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna.

9. Pro eo quod ventus Aquilo constringit in frigore, non incongrue Aquilonis nomine torpor maligni spiritus designatur. Quod Isaias quoque propheta testatur, qui dixisse diabolum denuntiat: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13). Malignus enim spiritus montem testamenti tenuit, quia Judaicum populum, qui legem acceperat, sibi in perfidiam subjugavit. Quando enim corda doctorum tenet, monti testamenti diabolus praesidet. Qui etiam in lateribus Aquilonis sedet, quia mentes hominum frigidas possidet. Unde et sponsi voce in Cantico canticorum dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius (Cant. IV, 5). Cum enim, jubente Domino, frigidus spiritus recedit, calidus spiritus mentem fidelium occupat; qui hortum Dei, id est sanctam Ecclesiam perflat, ut opiniones virtutum ejus ad multorum notitiam velut aromata defluant. Recedente etenim Aquilone, id est maligno spiritu, sanctus Spiritus mentem quasi Auster replet. Qui dum calefaciendo flaverit, statim de fidelium cordibus aromata virtutum fluunt. Propheta ergo ea quae essent in finem ventura conspiciens, venire ab Aquilone ventum turbinis vidit, quia in extremo saeculi mentes hominum torporis sui frigore malignus spiritus gravius occupabit. Unde scriptum est: Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quia modicum tempus habet (Apoc. XII, 12). Antiquus quippe adversarius insidiarum suarum molimina in humanis mentibus gravius exaggeravit. Contra cujus excrescentem superbiam incarnati manifestata est humilitas Dei: atque ut humanum genus a suo languore sanaret, tunc magna apparuit potentia medici, cum languor crevit aegroti.

10. Bene autem maligni spiritus immissio, ventus turbinis appellatur. Turbo quippe aedificium quod tangit, concutiendo subruit. Et omnis antiqui hostis tentatio, quae agitur in mente, ventus est turbinis; quia hanc concutiendo per desideria, a statu suae rectitudinis evellit. Sed nos ista reticentes quae humano generi erunt ab hoste callido in finem ventura, ad solam Judaeam, ex qua Propheta fuit, et cujus perditionem prophetando conspicit, verba vertamus. Quae incarnato Domino tanto gravius ab Aquilone ventum turbinis pertulit, quanto a sua rectitudine concussa cadens, per torporem mentis in perfidia frigida remansit. Ventus ergo turbinis ab Aquilone venit, cum vitam Judaici populi malignus spiritus in tentatione concussit. Ubi et recte additur:

IBID.---Et nubes magna.

11. Quia quanto plus quisque exarsit in crudelitate, tanto amplius obcaecari meruit in ignorantiae suae caligine. Redemptorem quippe humani generis, quem in lege ac prophetis intelligentes exspectaverant, videntes negabant. Unde actum est ut eorum mens magna ignorantiae suae nube tegeretur, ne hunc post inquirentes agnoscerent, quem prius et denuntiare poterant, et amare renuebant. Nam cum modo ejus virtutes et miracula, modo autem passiones conspicerent, in infidelium cordibus nubes magna ab Aquilone venerat, quia ex peccati sui frigore propter infirmitatem passionis illius et inter signa caligabant. Quid vero ex illa nubis magnae caligine sit secutum, subjungitur, cum protinus dicit:

IBID.---Et ignis involvens.

12. Ignis enim nomine, cum per significationem dicitur, aliquando Spiritus sanctus, aliquando autem mentis malitia designatur. De bono enim igne scriptum est: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49). Ignis quippe in terram mittitur cum per ardorem sancti Spiritus afflata terrena mens a carnalibus suis desideriis concrematur. De malo autem igne dicitur: Et nunc ignis adversarios consumet (Hebr. X, 27), quia cor pessimum ex sua malitia tabescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae involvit, quia et Spiritus sanctus cor quod replet elevat, et ardor malitiae ad inferiora semper incurvat. Judaea igitur nube suae ignorantiae caecata, quia mox ad persecutionis nequitiam erupit, igne suo involuta est, quae in obligatione se nequitiae per eamdem ipsam crudelitatem qua arsit implicavit. Ventus autem turbinis veniebat ab Aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, quia ex torporis sui frigore ad ignorantiae caliginem perducta, usque ad malitiam persecutionis erupit. Unde ad alium quoque prophetam dicitur: Quid tu vides? Qui illico respondit: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis (Jerem. I, 13). Judaeorum quippe mens in persecutione saeviens, atque in crudelitate malitiae undas cogitationum volvens, quid aliud quam olla succensa fuit? Cujus facies a facie Aquilonis esse dicitur, quia si se adverso spiritui per torporem mentis non subderet, contra bonos in tanta malitia non exarsisset. Nubem itaque sequitur ignis involvens, quia in eis caecitatem mentis secuta est crudelitas persecutionis. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed iste ignis alibi arsit, atque alibi splenduit. Nam subditur:

IBID.---Et splendor in circuitu ejus.

13. Dum enim persecutio in Judaea agitur, sancta apostolorum praedicatio in universo mundo dispersa est, sicut ipsi dicunt: Vobis missum fuerat verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad gentes (Act. XIII, 46). De crudelitate ergo malitiae, quae mentem Judaeae concremavit, omnipotens Deus lucem gentibus sparsit, quia per hoc quod illa Redemptorem suum ac membra ejus persecuta est, sanctis apostolis per diversa dispersis, nos qui in Judaeae circuitu positi in tenebris fuimus, dono coelestis gratiae splendorem veri luminis vidimus. Unde scriptum est: Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2). Iste itaque ignis malitiae qui a Judaeorum cordibus arsit in persecutione, priusquam sanctos apostolos saeviendo affligeret, in ipso se exercuit auctore ac redemptore generis humani. Unde et subditur:

IBID.---Et de medio ejus quasi species electri, id est

de medio ignis.

14. Quid electri specie, nisi Christus Jesus Mediator Dei et hominum designatur (I Tim. II, 5)? Electrum quippe ex auro et argento est. In electro dum aurum argentumque miscetur, argentum ad claritatem crescit, aurum vero a suo fulgore pallescit. Illud ad claritatem proficit, hoc a claritate temperatur. Quia igitur in unigenito Dei Filio naturae divinitatis unita est natura nostra, in qua adunatione humanitas in majestatis gloriam excrevit, divinitas vero a sui fulgoris potentia humanis se oculis temperavit, per hoc quod humana natura clarior facta est, quasi per aurum crevit argentum. Et quia divinitas a fulgore suo nostris est aspectibus temperata, quasi aurum nobis palluit per argentum. Illa enim natura immutabilis, quae in se manens innovat omnia, si ita ut est nobis apparere voluisset, fulgore suo nos incenderet potius quam renovaret. Sed claritatem suae magnitudinis temperavit nostris oculis Deus, ut dum nobis ejus claritas temperatur, etiam nostra infirmitas per ejus similitudinem in ejus luce claresceret, et per acceptam gratiam, ut ita dicam, suae habitudinis colorem mutaret. Quasi electrum ergo in igne est Deus factus homo in persecutione. Sequitur:

VERS. 5.---Et in medio ejus similitudo quatuor

animalium.

15. Quod in medio ejus dicitur, sive electri sive ignis, nil obstat intelligi, quia quatuor haec animalia, sancti scilicet evangelistae, et ex ejusdem Domini incarnatione ad fidei virtutem solidati sunt, et in igne persecutionis multis tribulationibus afflicti.

16. Quod si quis haec quae de primo Domini adventu diximus etiam de secundo velit accipere, celeri assensu sequendus est, quia saepe prophetiae spiritus in uno quod loquitur multa simul intuetur. Ventus enim turbinis ab Aquilone venit, quia nimirum causa peccatorum exigit ut districti judicii concussio omnia simul elementa perturbet. Terror enim perturbationis ultimae inde venire dicitur, unde generatur. Nam quia ad feriendas frigidas peccatorum mentes judicium perturbationis ultimae agitur, recte ab Aquilone ventus turbinis venire perhibetur. Quae videlicet concussio apte ventus turbinis dicitur, quia in illo die cunctorum qui tunc in carne mortali inventi fuerint, in pavore nimio corda commovebuntur. Cum enim coeperit impleri quod scriptum est: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur (Matth. XXIV, 29), quae mens erit hominis aeterni Judicis sententiam non formidantis? Ibi enim tunc cuncta simul peccata ante oculos redeunt, ibi omnia quae cum delectatione acta sunt ad memoriam cum pavore revocantur, ibi caligo cogitationis miserae ex poena proximae damnationis. Unde et subditur: Et nubes magna. Tunc quippe ex peccatorum memoria sensum mentis deprimit caligo caecitatis, cum unigenitum Dei Filium in forma divinitatis conspicere reprobi non permittuntur. Videbunt enim in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37; Zach. XII, 10). Et, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. XXVI, 10). Ubi et aperte subditur: Et ignis involvens. Quia videlicet ignis ille judicii, qui coelum aereum et terram concremabit, peccatores jam in sua superbia non permittet erigi, sed involvet, quos procul dubio in poena suae damnationis confringet.

17. Et splendor in circuitu ejus. Quia sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem, ita erit adventus Filii hominis (Matth. XXIV, 27). Ubi nullus tunc a judicio in sua mente latere permittitur, quia ipso judicis fulgore penetratur. De quo mox subditur: Et in medio ejus quasi species electri, id est de medio ignis. Ipse enim angelis atque archangelis omnibusque virtutibus praesidens Redemptor noster, qui velut in electri similitudinem unus ex utraque et in utraque natura et Deus permansit cum Patre, et ad redemptionem nostram factus est mortalis cum hominibus, in suo tunc terrore videbitur, eique ignis judicii in reproborum vindicta famulabitur. Hinc enim scriptum est: Dies Domini declarabit quia in igne revelabitur (I Cor. III, 13). Hinc Psalmista ait: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Hinc Petrus apostolus dicit: Adveniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transibunt, elementa vero ignis ardore solventur (II Pet. III, 10). Et quia tunc sancti omnes qui mundum perfecte reliquerunt judices veniunt, apte mox subditur: 18. Et in medio ejus similitudo quatuor animalium.

Quid enim per quatuor animalia, nisi quatuor evangelistae signantur? Nec immerito per evangelistas quatuor perfectorum omnium numerus exprimitur, quia omnes qui in Ecclesia modo perfecti sunt perfectionis suae rectitudinem per eorum Evangelium didicerunt. In medio enim ejus similitudo quatuor animalium, quia illi tunc ejus corpori uniti ejus majestati conjuncti, et simul facti cum eo judices videbuntur, qui modo perfecta opera juxta Evangelica praecepta secuti sunt. Hinc est enim quod ipsis sanctis apostolis dicitur: Vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Hinc Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). Hinc Salomon de Ecclesia loquitur, dicens: Nobilis in portis vir ejus, cum sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). His itaque sub brevitate transcursis, adventus primi ordinem, sicut coepimus, exsequentes, ad Evangelistarum personas in expositione redeamus. Sequitur:

VERS. 5.---Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in

eis.

19. Cum paulo post sancta haec animalia singulis distincta imaginibus describantur, ut aliud homini, aliud leoni, aliud vitulo, aliud aquilae simile dicatur, quid est quod hoc loco de omnibus simul dicitur, Similitudo hominis in eis? Sed quis hoc loco homo describitur, nisi ille de quo scriptum est: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6)? Haec itaque animalia ut surgere ad sanctitatis virtutem valeant, ad hujus hominis similitudinem tendunt. Sancta enim non essent, si hujus hominis similitudinem non haberent, quia quidquid in eis de visceribus pietatis, quidquid de mansuetudine spiritus, quidquid de zelo rectitudinis, quidquid de custodia humilitatis, quidquid de fervore charitatis est, hoc ab ipso fonte misericordiae, ab ipsa radice mansuetudinis, ab ipsa virtute justitiae, id est a Mediatore Dei et hominum Deo Domino traxerunt. Hujus se hominis similitudinem habere egregius praedicator ostendit, dicens: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Ad ejus nos similitudinem surgere admonet, cum dicit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo descendit (I Cor. XV, 47). Sanctus etenim quisque in tantum ad similitudinem hujus hominis ducitur, in quantum vitam sui Redemptoris imitatur. Nam ab ejus mandatis atque operibus discordare, quid est aliud quam a similitudine longe recedere? Plangunt autem vitam delinquentium praedicatores sancti: sed de ipso nostro capite scriptum est, quia flevit super Jerusalem (Luc. XIX, 41). Gaudent de bonis actibus subditorum, et recte operantes diligunt; sed de Redemptore nostro scriptum est quia cum adolescens quidam diceret: Haec omnia custodivi a juventute mea (Matth. XIX, 20), magis dilexit eum. Portant illatas contumelias praedicatores sancti, et nullam ad invicem contumeliam reddunt; sed cum Redemptori nostro diceretur: Daemonium habes (Joan. VIII, 48), non injuriam reddidit, sed mansuete respondit, dicens: Ego daemonium non habeo (Ibid., 49). Fervent zelo rectitudinis praedicatores sancti; sed Redemptor omnium, flagello de resticulis facto, vendentes et ementes ejecit de templo, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes. (Matth. XXI, 12; Joan. II, 15). In omni quod fortiter agunt, humilitatem tota intentione custodiunt; sed per Redemptorem nostrum dicitur: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Persecutores quoque suos diligunt praedicatores sancti; sed ipse, auctor omnium ac redemptor in passione positus, pro persecutoribus intercedit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Membra sua ponunt in passione pro fratribus; sed pro electorum vita usque ad mortem se tradidit auctor vitae. Dicatur ergo de sanctis animalibus quod similitudo hominis in eis est, quia quod sancta, quod mira sunt, hoc in eis de specie similitudinis est, id est de virtute imitationis. Caput quippe omnium nostrum Redemptor noster est. Et per Salomonem dicitur: Oculi sapientis in capite ejus, stultus autem in tenebris ambulat (Eccle. II, 14). Tunc enim in capite oculos habemus, cum vitam Redemptoris nostri tacita cogitatione conspicimus, cum omnis nostra intentio in ejus imitationem se erigit, ne si vias lucis aspicere oculus mentis neglexerit, statim clausus in tenebris erroris cadat. Ad hujus similitudinem hominis surgere festinabat Propheta, cum diceret: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas (Psal. CXVIII, 15). Qui enim vias Domini tacitus in mente considerat, et se exercere in mandatis illius festinat, quid aliud in semetipso nisi imaginem novi hominis reformat? Quod quia in sanctorum cordibus incessanter agitur, recte nunc de animalibus dicitur: Similitudo hominis in eis.

20. Post hanc vero similitudinem quae nunc in moribus tenetur, quandoque ad similitudinem gloriae pervenitur. Hinc etenim Joannes dicit: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Qui mox unde hoc fieri valeat adjungit dicens: Quoniam videbimus eum sicuti est (Ibid.). Esse enim Dei est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod mutatur desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit; Dei vero esse, est dissimiliter nunquam esse. Unde ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Jacobus quoque ait: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Itaque per Joannem dicitur: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, quia per hoc quod aspicimus ejus essentiam naturae, a mutabilitate nostra liberati, figimur in aeternitate. Immutabimur quippe in ipso quem videbimus, quia morte carebimus videndo vitam, Mutabilitatem nostram transcendemus videndo immutabilem. Corruptione nulla tenebimur videndo incorruptum.

21. Erit autem tunc similitudo hominis etiam in corporibus nostris. Hinc etenim per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est; unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. III, 20). Erunt ergo tunc electorum corpora claritati dominici corporis configurata, quae etsi aequalitatem gloriae ejus non habent per naturam, similitudinem tamen configurationis ejus habebunt per gratiam. Quia itaque similitudo vitae ejus nunc in moribus trahitur electorum, et in resurrectione sequitur similitudo aeternitatis in mente, quoniam videbimus eum sicuti est; et quia similitudinem quoque illius etiam corpora nostra percipient in configuratione, dicatur recte de sanctis animalibus: Similitudo hominis in eis. Haec nos in expositionis exordio praelibasse sufficiat, ut loquendi virtus silentio refota, ad indaganda mysteria quae sequuntur robustior exsurgat. Certi etenim sumus quia ipsum, de quo loquimur habemus adjutorem, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.