Jump to content

Hortulus puerorum pergratus ac perutilis Latine discentibus/Lusus Monopodii

E Wikisource
 Index Lusus Trunculorum 
Lusus Monopodii

Personae:

Petrus , Philippus , Balthasar .

Pet.
Sed quonam lusus genere recreabimur?

Phi.
Mihi quidem mirum in modum placet ludere par impar cerasiorum nucleis aut diruere extruereque turres.

Pet.
Papae! Vin’ violare foedus paucis ante diebus compositum? An hostilium tubarum clangorem nobis nuncias? Ego omnia in tranquilitate et quiete posita esse existimabam ac in vtramque aurem dormiendum.

Phi.
Ha, ha, hae, quam in re ridicula attonitum sese arguit: turres voco more gallico castella nucum.

Quum sibi suppositis additur vna tribus.

Pet.
Relinquamus huiusmodi lusus gallicis puerulis, ego malo in scrobem iaculari.

Bal.
Absit, nam is ludus vilis est, sordidis proprius nec decens ingenuos, praeterea praeceptori non admodum gratus.

Pet.
Nescio quem sphaerae ludum e Belgica meditatus est praeceptor noster.

Phi.
Hoc fortasse alias, nunc monopodio vtendum.

Bal.
Id omnes delectabit. Sed quis erit monopus?

Pet.
Sortiamur. Bene sors, vt optabam, cecidit: Philippo necesse est esse monopodi.

Phi.
Agite, ea tamen lege vt caput liberum sit et intactum. Fugite, nam qui tangetur in meas partes succedet.

Pet.
Bone Deus, quam agilis est et singulari pernicitate nos prosequitur.

Bal.
Videtur ei proprium ita ambulare vt indis monopodibus.

Phi.
Cecidisti (tetigisti?) aurem, Petre, cum ea sit in capite: non inpune feres, modo te assequar. Hem, humerum percussi.

Pet.
O grauem ictum! Quid? Geminas verber: Ego aufugio antequam conuolent vniuersi.

Bal.
Petre, accurre mecum digladiaturus.

Pet.
Nunquam recusaui monomachiam. Hem, attigi scapulas.

Bal.
Ego fuga meae saluti consulam.

Pet.
Cedo ad tempus.

————————
 Index Lusus Trunculorum